23. Juli
VIGESIMA TERTIA DIES JULII.
SANCTI QUI X KALENDAS AUGUSTI COLUNTUR.
S. Apollinaris episc. mart. Ravennæ in Æmilia.
S. Trophimus Martyr apud Græcos.
S. Theophilus Martyr apud Græcos.
Socii Martyres apud Græcos.
S. Justus Martyr apud Græcos.
S. Matthæus Martyr apud Græcos.
SS. Martyres VII Chalcedonenses anonymi.
S. Primitiva virg. mart. Romæ.
S. Rasyphus martyr.
S. Apollonius Martyr apud Græcos.
S. Eugenius Martyr apud Græcos.
S. Vitalis ep., ut volunt, Ravennas Martyr apud Græcos.
S. Miniseus Martyr Laodiceæ.
S. Tisicus Martyr Laodiceæ.
S. Ravennus MM. Baiocis in Normannia.
S. Rasiphus MM. Baiocis in Normannia.
S. Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus.
S. Joannes Cassianus abbas, Massiliæ in Gallia.
S. Romula Virgin. Romæ.
S. Redempta Virgin. Romæ.
S. Hirundo Virgin. Romæ.
SS. Martyres anonymi in Bulgaria.
S. Anna virgo, apud Græcos.
PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.
Trium Regum Magorum translatio ad hunc diem a Bollando transmissa est, ubi ex prima sua institutione, primis illis diebus res paulo brevius perstringens, obiter agit de Epiphaniæ solennitate. Ratio ei esse potuit, quod prædicta translatio in nonnullis Usuardi Auctariis hoc die consignetur; at cum in præsenti operis ordine omnia, sive elevationis, sive translationis, sive canonizationis Sanctorum festivitates concernant, ad præcipuum festum revocare soleamus, sitque postmodum augendus recudendusque mensis iste Januarius; & hanc historiam, & quæ ipsam subsecuta sunt, cum reliquis ad sanctos Reges spectantibus ad proprium istum locum suum illustranda differimus: prælucebunt Inchofer, Martyrologium Mediolanense aliique | VI Jan. |
S. Catellum Stabiliensem episcopum, nescio quo titulo aut argumento nobis hoc die oggerat Bucelinus, quem tamen ait decessisse XIX Kal. Februarii: melius dixisset Sanctum obiisse die quo de ipso pridem actum est | XIX Januarii. |
S. Apollinarem Hierapolitanum in Phrygia episcopum hoc die, opinor alterius S. Apollinaris Ravennensis occasione, certe perperam, nulloque præeunte, Martyrologio suo Germanico inseruit Canisius; neque opportunius festivitatem ei elegerat Baronius VIII Januarii, cum aliunde natalis ejus ex antiquioribus codicibus satis notus esset. Vide igitur quæ de eo dicta sunt, sub nomine Claudii Apollinaris, die quo vere colendus est | VII Februarii. |
S. Ezechiël propheta refertur hodie in Menæis magnis impressis & Maximo Cytherorum episcopo; sicut dictum est inter Prætermissos XXI hujus; sed ibi monuimus, de ipso fuisse actum | X Aprilis |
Synaxis S. Joannis Baptistæ legitur in Menæis magnis excusis: de qua hic sufficit meminisse; cum de iis, quæ ad sanctum Christi Præcursorem pertinent, abunde actum sit die | XXIV Junii. |
SS. Naboris & Felicis translatio Mediolano Coloniam in multis Fastis tribus regibus Magis conjungitur hoc die: verum nos de ea abunde egimus ad | XII Julii. |
Sancti hieromartyris Phocæ hodie meminerunt Græci in Menæis magnis excusis cum acrostichide & elogio: quem etiam signant Maximus Cytherorum episcopus, supplementum nostrum ad laudata Menæa ex Ms. synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii (addito epitheto τοῦ νέου Junioris.) Adde Basilianum synaxarium ac Menologium ex interpretatione Sirleti, utrobique cum elogio. Nos die XXII hujus inter Prætermissos de hoc Sancto egimus, remittentes rem totam, sicut & nunc facimus, ad diem, quo de variis synonymis actum fuit | XIV Julii. |
S. Victoris Massiliensis memoriam hoc die agit codex Hagenoyensis, non insolita ibi transpositione, vera Sancti festivitas a nobis celebrata est | XXI Julii. |
S. Juliana apud Trecas duplici errore in eodem Hagenoyensi codice, hoc eodem die ponitur. Scribendum fuit Juliæ, eaque restituenda diei quo colitur etiam | XXI Julii. |
S. Wandregisilus in aliquo Kalendario male notatur, forte quod ob concurrens festum S. Mariæ Magdalenæ in hunc diem translatus sit; spectat ad diem præcedentem | XXII Julii. |
Hymeneus Hierosolymorum episcopus Florarii Sanctorum Ms. ignotus flosculus est, ex nullis Fastis antiquioribus acceptus, a nullis recentioribus adoptatus, nec proinde solius istius codicis auctoritate admittendus. Dies pro mero arbitrio delectus est, neque vero annus, quo obierit, definiri hactenus potuit. Siquæ tamen alia cultus indicia occurrant, agi de eo alibi poterit. | |
Cavellius & Casifius confessores apud Maurolycum hoc die, ignotissimi Sancti sunt, nec alibi reperibiles: fallor ego, ni amanuensium socordi ignorantia, ex Ravenno & Rasipho, iisque Martyribus, distorta fictaque sint nomina. | |
Teclæ virginis apud Ravennam scripsit hoc die Grevenus, quæ a Canisio longe melius præterita est; frustra enim istius nominis virginem apud Ravennam aut hoc aut alio quolibet die quæsiveris. De matrona aliqua nomine Tecla, tribuni conjuge, agitur in Vita S. Apollinaris; ast hanc in virginem perperam transformatam Sanctorumque honoribus inepte donatam, haud dubites. | |
Jacobum, dictum Gastolium, professione monachum Lerinensem, elogio inter pios ornat Saussayus in Supplemento pag. 1150; neque nos eum locum ei recusamus. | |
Barsanuphium cum duobus sociis martyrem Ægypto hoc die adscribit Castellanus, nescio unde accersitum; nisi forte ex Fastis Æthiopicis apud Ludolfum eum acceperit; ubi tamen legitur Wersanofa: ad XI Aprilis de vero istius nominis Sancto egimus. | |
Rostagnus II, cognomento de Capra Arelatensis archiepiscopus primum mihi innotuit ex Martyrologio universali Castellani, ubi hoc die eum solus ipse sic annuntiat: Arelate, B. Rostagni, istius nominis II, ejusdem urbis archiepiscopi, humilitate & caritate in pauperes illustris, quem die X Kal. Augusti anno 1303 ad cælestem patriam evolasse notant Sammarthani, ei in utraque Galliæ Christianæ editione titulum beati studiose asserentes, quem nec Chenu nec Claudius Robertus noverant. Equidem in hisce necdum sufficientia video cultus ullius ecclesiastici argumenta; nam quod Breviarium Arelatense appellent Sammarthani, nisi distinctius loquantur, probant omnino nihil. Etenim si in Breviario Rostagni nomen inveniatur, proprium ecclesiæ istius oportet intelligi; atqui ipsum penes nos est & quidem diversæ editionis, anni nimirum 1612 & 1656, nec in alterutro vel vestigium est quod ad Rostagnum referatur; edisserant nobis igitur Arelatenses ipsi, quale sit istud Breviarium in quo legatur, ad cælestem patriam evolasse X Kal. Augusti; nisi per Breviarium intelligi velint merum necrologium, ex quo certe de cultu nemo facile statuerit. Nequid vero hic præteritum dicatur, en id omne quod de Rostagno mihi hactenus compertum est ex nuperrima Galliæ Christianæ editione anni 1716, tom. 1, col. 573, præter quæ nec verbum habeo: ut ferme perinde sit, sive ea hoc loco, sive alio collocentur. Ita ibi legitur in titulo; LXIV B. Rostagnus II. Textus est: Rostagnus de Capra, in loco Provinciæ dicto Graus natus, ex canonico Arelatensi factus est archiepiscopus anno MCCLXXXVI, sede per Bertrandi mortem vacante, ut docet instrumentum ejus electionis, in archivis capituli asservatum. Anno MCCLXXXVIII concilium provinciale celebravit apud Insulam villam Vindascini comitatus, diœcesis Cavallicensis. Quinto Idus Octobris ejusdem vel superioris anni Bertrandus de Baucio, comes Avellini, homagium ei exhibuit pro castro de Treucatellis, quod idem Rostagnus comparavit anno MCCC, die XIII Augusti. Fuit Rostagnus pietate insignis, cujus tamen electionem minus gratam fuisse Honorio Papæ IV legimus, quamvis postea pallium ei miserit. Bonifacio vero VIII fuit acceptissimus, qui eum legatum misit in Hispaniam citeriorem cum Guilielmo de Mandagoto Ebredunensi archiepiscopo. Ad cælestem patriam evolavit X Kal. Augusti anni MCCCIII, ut legitur in Breviario Arelatensi: sepultus est in sacello Laurentiano ecclesiæ S. Trophimi. | |
Alfredum hoc die nominat Ferrarius ex rege Northumbriæ episcopum Lindisfarnensem, ex mera confusione quam explicatam habes in Prætermissis ad XIV Januarii pag. 993. | |
S. Ravennum Baiocis in Gallia solum annuntiat Ferrarius presbyterum & martyrem, non ausus, opinor, Rasiphum adjungere, ne eum cum Rasypho martyre Romano confunderet. Audet tamen Canisium citare & tabulas ecclesiæ Baiocensis; qua fide, intelligi poterit ex iis quæ suo loco de ambobus Sanctis fratribus dicuntur. | |
Mathildem comitissam hac die obiisse memorat Ferrarius ex Annalibus ecclesiasticis Baronii ad annum 1115; at si ibi notata legisset, facile advertere poterat, die sequenti eam obiisse. | |
Amasium episcopum non noverat Ughellus, dum tomo I Italiæ sacræ, edito anno 1644, Spoletanos episcopos recenseret: neque enim ante annum 1649 aut 1650 repertum fuerat ejus corpus cum hujusmodi epitaphio: dp. sci. Amasi ep. cons. probini v. c. sub D. Kal. Aug. Qui vixit annis lxxxv. Ex quib. ep. annis xiii mens. ii., ut indicetur annus 395. Hac inscriptione reperta, Amasium istum Sanctis suis Umbriæ continuo inseruit Ludovicus Jacobillus tom. 3, pag. 263, haud dubitans quin appositæ SCI litteræ Sanctum aliquem denotarent, & quidem Spoletanum episcopum, qui a S. Damaso, consequenter ad inscriptionem, creatus fuerit anno 382. Campellus contra in sua historia Spoletana lib. 7, pag. 207, 211 & notanter pag. 231 alium eo tempore Spoleti episcopum statuit, qui ab anno 370 ad 402 eam cathedram tenuerit, S. Speum videlicet seu Speranzum; neque de Amasio isto, quod sciam, usquam meminit, tametsi historia ejus primum edita sit anno 1672. Hæc conciliare non usque adeo pervium est, Amasium vero Sanctis annumerare necdum equidem ausim, quod epitaphium qualecumque suspectum mihi sit, vel ex eo capite, quod titulus SCI, pro ut modo accipitur, homini recens mortuo adscribi non consueverit. Si apud Spoletanos pro Sancto agnoscatur, per me licet; plura quæ de ipso dicam, non habeo. | |
Vodinus seu Voadinus, ut Londinensis seculi V episcopus, imo archiepiscopus, omnibus antea Fastis plane incognitus, hoc die primum refertur in Martyrologio Anglicano Wilsoni utriusque editionis, his verbis; quæ a nostro Alfordo ad an. 456 num 4 Latine reddita hic describo: Londini, commemoratio S. Vodini martyris & archiepiscopi Londinensis; qui eximiæ sanctitatis vir Vortigernum Britanniæ regem redarguit, quod a legitima uxore divertens, infidelem duxisset. Quapropter Hengistus Cantii rex, superinductæ parens, furore incensus, jussit sanctum episcopum una cum multis aliis sacerdotibus, virisque religiosis interfici. Laudat hæc meritoque extollit Alfordus; neque nos Baptistam alterum laudare non possumus; at bene Sancti memoriam in privato eo Martyrologio hoc die recitari; id vero est quod probare non audemus, nisi Wilsono auctoritas tribuatur, populares quoslibet, virtutibus aut passionibus celebres, in Sanctorum numerum referendi, eisque festivitatis diem pro arbitrio seligendi, quod nemini hactenus concessum novimus. Neque vero Ferrarii, Wilsonum cæce sequentis suffragium momenti quidquam addidit. Sufficiat, hic compendio retulisse quæ ex citato ad marginem Malmesburiensi, Godwino item & Alfordo nostro de pio, venerabili, præclarissimo, &, si ita vis, sanctissimo Antistite tradita accepimus. Si de cultu antiquiori saltem aliquo edoceamur, poterit Vodinus ad calcem operis inter eos Sanctos referri, quibus nulladum ab Ecclesia festivitas determinata est. | |
Iglatium in Anglia monachum hoc die beatum appellavit Menardus, Observationum lib. 2, pag. 613, indicans quidem unde singularem ejus pietatem & devotionem acceperit, at non item Martyrologia ulla, ne quidem Anglicanum, unde de legitimo cultu doceri potuerit, ut sola ejus auctoritate inter Sanctos Iglatium recensere, integrum nobis non putemus. | |
Adolius Oliverius Tarsensis, Eliani instituti alumnus, in monte Oliveti archimandrita, S. Helenæ imperatrici carissimus, obiit anno CCCXXXVIII. Ita scriptum invenio in Acie bene ordinata Sanctorum Ordinis Carmelitarum: in qua hoc etiam die additur | |
Bartholomæus Fantus Mantuanus Carmelita sanctissimus, ante & post mortem miraculis illustris. Obiit anno MDXX. Beatus passim vocitatur. Hæc notamus rogatu P. Philippi Visitantini, ejusdem Ordinis olim historiographi, ut toties ante dictum est. | |
Beatricem Atestinam, quæ Andreæ II Hungariæ regis conjux fuerit, postea Gemmulæ sanctimonialis, ut beatam hoc die depingit Bucelinus, nescio qua auctoritate: nos aliam ibi sanctam aut beatam Beatricem hactenus non agnoscimus præter ejusdem temporis virginem illam, de qua actum in hoc opere ad diem X Maii. Tu vide ibi, hoc est tomo II Maii, aliqualem illius memoriam pag. 601. | |
Jacobus Villariensis conversus, omnium virtutum genere mirabiliter insignitus, ac proinde ut beatus prædicatur ab Henriquez; solum ut venerabilis a Chalemoto. Partium studio liber est Saussayus, qui de ipso hoc die ita loquitur: Fine pio quievit Jacobus converversus Villariensis, solitudinis cultor, virtutumque eximius operarius: quem ascetæ hujus famosi cœnobii inter beatos domus suæ alumnos computant & venerantur. | |
Jacquelina Flinensis abbatissa tertio loco ponitur ab Henriquez & Chalemoto, ut quæ ex illustri familia (de Lalain) procreata, illustrioribus tamen virtutibus insignita, virgines suæ curæ commissas vigili solicitudine ad perfectionis monasticæ culmen usque perduxerit. Exstat præclarum de ea Buzelini elogium. | |
Benedictus Salmonensis, Ordinis S. Augustini, Perusiæ depositus, titulo beati donatur a Jacobillo in Sanctis Umbriæ; at veri cultus nulla hactenus vestigia reperio. | |
Joanna, a loco habitationis Urbevetana dicta, Ordinis S. Dominici Tertiaria, titulo beatæ ornata est ab iis fere omnibus qui Vitas Sanctorum ac Beatorum Ordinis istius describunt: sufficiat nominasse Joannem a S. Maria Gallice, & Marchesium Italice. Ambrosius Taëgius elogium satis longum Latine composuit, atque ex ejus codicibus Mss. transumpsit Papebrochius. Memorantur ibi insignes ejus virtutes, singulares favores eidem cælitus collati, prophetiæ & miracula; diciturque obiisse X Kal. Augusti 1306. Viderat hæc omnia noster Janningus; verum propius explorare cupiens, num vero in ipsa Veteri urbe cultu atque ut beata honoraretur, eo perrexit anno 1700, omnibusque accurate discussis, sic propria manu scriptum reliquit, atque Marchesii elogio attexuit: Fui ego (C. J.) anno 1700 Urbe-veteri; adivi ecclesiam PP. Prædicatorum, ubi corpus B. Joannæ virginis, tertiæ regulæ S. Dominici, supra altare servatur, diciturque adhuc integrum esse, ac dudum illic servatum fuisse. Habetur passim in illa urbem & vocatur beata: nullum tamen habere videtur cultum ecclesiasticum; & Prior monasterii ne quidem sciebat diem obitus ejus. Hæc cum ita se habeant, non video mihi magis licere Joannam illam inter Sanctos collocare, quam tot alias & istius & aliorum Ordinum pussimas virgines, etiam ab egregiis virtutibus & miraculis laudatissimas; ut & alibi notatum invenies. Si cultus ipsi legitime permittatur, poterit de ea agi vel in hujus mensis, vel in totius operis supplemento. | |
Martyrium viginti trium sacerdotum Ruræmondæ in Geldria ab hæreticis hagiomachis crudeliter occisorum, ex quibus fuerunt Cartusiani duodecim (quos inter tamen laici) Franciscani duo, tres canonici regulares, reliqui seculares, ut nuncupant, presbyteri; memorat hoc die Saussayus minori charactere, Miræum, opinor, describens, qui paulo distinctius annum 1571 assignat, fontemque ex quo historia desumenda est, nempe Arnoldum Havensium, ex quo Raissius singulorum fere nomina exercitamque in ipsos rabiem recenset; seorsim laudans Paulum a Waelwyck qui Ruræmondensi antistiti Lindano a sacris erat: Bartholomæum Venralensem, urbis vicepastorem; & Raynerum a Lintris ac Gorgonium a Maldert ambos Minoritas, de quibus videndus laudatus Raissius, vel Arturus, vel potius Havensius ipse, qui totam eam carnificinam accurate prosecutus est. | |
Brigidam virginem S. Dominici alumnam in Hollandia subjungit idem Raissius cum titulo beatæ ex Hyacintho Choquetio. Multis sane nominibus laudatur, & eo quidem, quod huic non minus ac sanctissimo Francisco Assisiati, suorum vulnerum stigmata, raro magnoque beneficio concessit Christus. Et hac & aliis prærogativis a Sponso cælesti donari potuit; ast altaribus olim admotam fuisse, nusquam legimus. De eadem agit Arturus in Gynæceo, atque ex hoc & aliis Marchesius in Diario. | |
Joannes Arragonius conf. prope Domum Calenam in Apulia, Antonius Pintus Cassaliæ in territorio Hispalensi, Præter Raynerum a Lintris & Gorgonium a Maldert, de quibus supra. Memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano cum titulo beati. | |
Dominicus Surianus, & Pacificus Clemerius Fulginii in Umbria, Joannes Suarezius Belvisii in territorio Palentino, Ambrosius Itinerarius Lutetiæ Pasiorum, Benedictus de Hurtas in civitate Cuzcana regni Peruani, Francisca de Hervas Cordubæ in Hispania, Teresia Garzias Compostellæ in GalitiaAdduntur a Fortunato Huebero in Menologio Franciscano. | |
Richarium Leodiensem episcopum ordine XL signat hoc die Fisen, sed absque ullo sanctitatis titulo. | |
S. Christinæ virg. & mart. vigilia celebratur Panormi, ut testatur noster Octavius Cajetanus. Festum est | XXIV Julii. |
S. Valerianum episcopum Cemeneli (vulgo Cimeiz) in Provincia, nullo duce, nullo auctore hoc die consignat Castellanus, elogii vice & ad distinctionem addens, quod plures homilias scripserit. Niciensem episcopum Valerium invenio apud Wionem ceterosque Monasticos & Ferrarium XXIV Julii, quem eumdem cum S. Valeriano esse existimat Ughellus, de qua re agetur dicta die sequenti | XIV Julii. |
S. Vincentius aliquis martyr hoc die Romæ seu via Tiburtina signatur in Hieronymianis, ab aliis passim cum moderno Romano differtur ad diem sequentem | XIV Julii. |
S. Panacii, pro Pavacii, Cenomanensis episcopi post Molanum meminit hoc die Ferrarius: alii melius eo, quo de ipso agemus, die sequenti | XXIV Julii. |
S. Firmini episcopi & confessoris depositio apud Methim anno salutis CCCI expressis terminis signatur in Florario nostro Sanctorum Ms., falli sæpe & fallere solito, ut unde veniat aut quo vadat, nec palpando quandoque assequi liceat. Ut paucis dicam, non Firminus Metensis, sed Fronimus seu Fronimius dicendus est; qui non IV, sed III seculo verosimilius vivere desiit; demum non hoc die colitur; sed XXVII Jul. | |
S. Innocentius primus Pontifex Romanus hoc nomine cur a Camerario in Menologio Scotico hoc die signetur, equidem divinare haud queo. Longe ineptiora sunt quæ ex variis scriptoribus Scotis citantur, qui omnes eum Scotum fuisse testantur, inquit. Subjungens, quod quidam Albanum dixerint, decepti affinitate vocum Albion & Albanus &c. Satisne sobrie hæc nobis somnia oggeruntur? Sintne porro refutatione digna, videbitur ad diem quo ab Ecclesia sanctissimus Papa colitur | XXVIII Julii. |
Bernardi, Gratiæ & Mariæ inventionem exornat hoc die Henriquez in Menologio, & variis ac celeberrimis miraculis merita martyrum confirmasse Altissimum disertissime asserit: verum cum cædes seu martyrium incidat in XXIII Augusti, eo remittenda sunt omnia, ibidem illustranda, si de legitimo cultu tempestive doceamur; nisi rectius pridie, seu XXII Augusti eos signaverit Tamayus, quod certe constantem apud Atzirenses festivitatem non commonstrat. Utut sit, si vel solo eo loco debita Sanctis veneratione honorentur, locum invenient | XXII vel XXIII Augusti. |
S. Donatum Bisunticensem seu Vesontionensem episcopum nescio cur huc retraxerit Castellanus, nulla ejus rei assignata ratione: ubi antiquior Ferrarius in Catalogo generali ex tabulis istiusmet ecclesiæ eum pridem retulit VII Augusti, ipsumque in nominis sui ecclesia celebrari asserunt Sammarthani; ac Majores item nostri in Actorum Mss. indice eodem die collocarunt; id demum disertissime asserit Chiffletius Vesontionis parte 2, pag. 161, ut proinde remittendus sit ad | VII Augusti. |
S. Appollinaris episcopi XXIX Bituricensis ecclesiæ, qui sedit annos novem, & post laudabilem vitam quievit in pace circiter annum Domini DCXL, annuntiatio est solius Constantini Ghinii in Natalibus SS. Canonicorum. De Apollinari isto altum alibi silentium, etiam apud Castellanum, diligentissimum cetera Gallicorum Sanctorum refossorem. Fateor equidem in utraque editione Galliæ Christianæ Sammarthanorum Sancti titulum Apollinari isti Bituricensi aponni; verum utrobique asseritur, memoriam ejus agi pridie Non. Octobris, ut saltem huc non pertineat. Neque recte a Ghinio dicitur episcopus XXIX, cum XXVI ordine fuerit; neque de gestis ejus quidquam traditum novimus. Si tamen interim vera aliunde cultus argumenta suggerantur, ejusque Acta ad nos perveniant, de ipso agi & hæc illustrari poterunt ad diem | VI Octobris. |
S. Birgittam viduam, tota Ecclesia celeberrimam, hoc die in multis Usuardinis auctariis annuntiari, haud sane mirum est, cum eodem ipso ad cælestem gloriam certo evolaverit anno 1373. At cum solennis ejus festivitas legitima auctoritate dilata sit, nos quæ ad ipsam spectant illustrabimus | VIII Octobris. |
S. Nicasii cum sociis suis translatio signata est in codice Usuardino Heriniensi, quem, cetera purissimum, auctum diximus propriis Rhemensibus. Nota est illustrissimi Martyris, sororis S. Eutropiæ aliorumque sociorum festivitas ad diem, quo & de translatione una vel pluribus agendum erit | XIV Decembris. |
DE S. APOLLINARE EPISC. ET MART.
RAVENNÆ IN ÆMILIA ITALIÆ.
CIRCA ANNUM LXXV.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Apollinaris episc. mart. Ravennæ in Æmilia (S.)
AUCTORE J. P.
§ I. Ravenna a pluribus laudata; memoria Sancti in Martyrologiis; elogia; patria; tempus ordinationis, sedis ac mortis.
Ravennam, antiquissimam & præcipuam olim totius Italiæ urbem; ac primo regum Gothorum, deinde veterum exarchorum sedem, hac die illustrat S. Apollinaris, primus ipsus episcopus, apostolus ac patronus singularis. Leandrum Albertum in Descriptione Italiæ multa istius civitatis decora recensere, [Assignantur varii rerum Ravennatium præcones.] indicavimus tomo 1 Februarii pag. 83 in annotatis ad Vitam S. Severi, ejusdem civitatis episcopi; de cujus quoque primordiis, ornatu, vicissitudinibus, præsulum antiquitate ac potentia, templorum structura, Sanctisque ibidem oriundis &c. agit Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ a col. 324. Hieronymus Rubeus Italicarum & Ravennatium historiarum gesta libris undecim complexus est Latine; Hieronymus Fabri sacra monumenta Ravennæ antiquæ Italice descripsit, ac novissime Benedictus Bacchinius, abbas S. Mariæ de Lacroma; Ordinis S. Benedicti, congregationis Casinensis, Agnelli sive Andreæ, abbatis S. Mariæ ad Blachernas, & S. Bartholomæi Ravennatis librum pontificalem, sive Vitas Pontificum Ravennatium ex bibliotheca Estensi eruit, dissertationibus & observationibus &c. illustravit & auxit, ac serenissimo Raynaldo Estensi Mutinæ, Regii &c. duci dedicavit, opere tomis duobus super hac re Latine edito anno 1708.
[2] Inclytissimi nostri Præsulis nomen inscribitur hac die Kalendariis Allatii ac Frontonis, [Sancti memoria notatur in antiquissimis Martyrologiis Latinis;] utrobique brevissime. Et in illo quidem: X Kal. Augusti, natale S. Apollinaris. In hoc autem: Die XXIII mensis Julii, natalis S. Apollinaris. Nihil invenio in Sacramentariis apud Pamelium & Menardum. Antiquum item Kalendarium, sub initium tomi 5 Anecdotorum ab Edmundo Martene editum, ita ipsum refert eadem die: Natal. S. Apollinaris martyris Ravennæ; referunt Martyrologi omnes antiqui, apographa Hieronymiana, Beda ex Floro auctus, Romanum parvum, Rabanus, Ado, Notkerus, Wandelbertus. In Hieronymiano Lucensi, scribitur Apollenaris; in vetustissimo Epternacensi Apollinaris; in hoc ultimo hesterna die annuntiatus. Beda sic memorat: Natale S. Apollinaris episcopi in Ravenna, qui Romæ &c. In Romano parvo habetur hisce verbis: Ravennæ, Apollinaris episcopi & martyris. In Rabano autem his: Depositio S. Apollinaris episcopi in Ravenna. In Adone: Apud Ravennam, natale S. Apollinaris episcopi, sine titulo martyris. In Usuardo: Natalis B. Apollinaris episcopi, qui ab Apostolo Petro Romæ ordinatus, & Ravennam missus, postea pro fide Christi diversas, & multiplices cædes perpessus est. Porro Wandelbertus sequenti ipsum versiculo prædicat:
Hinc decimam præclarus Apollinaris honorat.
[3] Memoriam Sancti hujus Græcis quoque tabulis inscribi, notamus hac die inter ea, [Græcis uti & Slavo-Russis non ignota.] quæ de SS. Apollonio atque Eugenio MM. producimus. Vitalem vel Vitalium cum titulo episcopi Ravennatis, ibidem una cum nostro memoratum, tum ibi tum hic expungimus, quem nec apud Ughellum in catalogo istorum præsulum, nec apud Rubeum a pag. 892, nec apud Fabrium a pag. 396, nec apud Bacchinium reperimus. Menologium Slavo-Russicum Sanctum nostrum ita refert: S. hieromart. Apollinarii, ep. Ravennatis, qui fuit discipulus Petri Ap., passus sub Claudio, a Messalino locum tenente, & sub Vespasiano ab idololatris gladio dissectus, septimo obiit die, anno LXXVII. Nihil attinet hic coacervare recentiorum Martyrologorum annuntiationes. Fontes antiquos dedisse sit satis.
[4] S. Petrus Chrysologus, dignissimus ejusdem in cathedra Ravennate successor, [Laudatur a S. Petro Chrysologo, B. Petro Damiano,] brevi ipsius laudes sermone 128 complexus est seculo quinto; unde paucula ista delibo: Beatus Apollinaris, inquit, primo sacerdotio solus hanc ecclesiam Ravennatem vernaculo atque inclyto martyrii honore decoravit. Merito Apollinaris, quia juxta mandatum Dei sui hic perdidit animam suam, ut eam inveniret in vitam sempiternam. (Ratio istius etymi dabitur in annotatis) Beatus, qui ita cursum consummavit; fidem servavit, ut vere primus a credentibus suo reperiretur in loco. Nec eum quisquam confessoris vocabulo minorem credat esse, quam martyrem, quem Dei nutu quotidianum, & multiplicem reversum conspicit ad agonem … Non ideo persecutus est Martyrem; quia non intulit mortem; sed probavit Martyrem, quia non eliquit * fidem .. Fundebat sæpe Confessor sanguinem suum &c. B. Petrus Damianus tribus S. Apollinarem sermonibus celebravit (qui sunt 30, 31 & 32, apud Lipomanum etiam excusi tomo 8, a fol. 246 verso) Apostolici martyris titulo ipsum compellans. Sparsim quoque de ipso meminit sermone 6, qui est de S. Eleuchadio, a nostro Præsule ad Christi fidem converso, ac deinde ad regimen cathedræ Ravennatis evecto.
[5] Ado præter morem duplici Sanctum nostrum elogio exornat; altero quidem, [atque ab aliis,] quod inter Festivitates Apostolorum collocavit, quodque vel ipse ex Beda acceperit, vel ex ipso in Bedam translatum fuerit: tanta est utriusque consonantia. Alierum vero inseruit Martyrologio suo adeo longam Actorum seriem in eo expandens, ut totam ferme viri Apostolici vitam complectatur; e quibus Usuardus illa paucula delibavit, quæ modo præmisimus. Bedæ elogium transcripsit Rabanus, Notkerus modice phrasim ejusdem immutavit. Quæ omnia, quia idem fere sonant, ex eodem videlicet Actorum fonte desumpta, hic non transcribimus, uti nec illa, quæ a recentioribus inter auctaria ad Usuardum hoc die a nobis sunt relata; item quæ in Florario nostro Ms., Rubeo, Ferrario, Fabrio &c. notantur.
[6] Huc spectat illud S. Gregorii PP. VII, ex lib. 6, [magni etiam habitus a S. Gregorio PP. VII.] epistola 10, apud Labbeum tomo 10 Conciliorum, col. 203, ad Ravennates data, qui, inquit, beatum Petrum, ejusque filium, sanctum videlicet Apollinarem diligunt. Et ibidem lib. 8, ep. 13, col. 261, Credimus, inquit, non latere vestram scientiam, Ravennatem ecclesiam Sedi Apostolicæ præ ceteris vicinius hærere solitam fuisse, eamque specialiter ab ipsa dilectam, quidquid dignitatis & honoris antiquitus per beatum A … (Apollinarem) tenuit; munere scilicet præfatæ Sedis concessum habuisse. Coronidis loco sit Martyrologium Romanum, quod sequenti elogio utitur: Natalis S. Apollinaris episcopi, qui ab Apostolo Petro Romæ ordinatus & Ravennam missus, pro fide Christi diversas & multiplices pœnas perpessus est: postea in Æmilia Euangelium prædicans, plurimos ab idolorum cultu revocavit. Tandem Ravennam reversus, sub Vespasiano cæsare gloriosum martyrium, consummavit. His addi potest breve Sancti elogium ex Vita S. Severi, episcopi Ravennatis tomo 1 Februarii, pag. 82; ut præteream aliud apud Bacchinium parte 2 in appendice, pag. 4. Res item gestas & decora Sancti breviter & apposite perstrinxit ex historia Camaldulensi, Rubeo ac Fabrio noster Antonius Macedo in opere singulari, de Divis tutelaribus orbis Christiani, anno 1687 Ulyssipone Latine edito, a pag. 133.
[7] Vita non tam expresse patriam sancti Præsulis nostri signat, [Disseritur de S. Apollinaris patria; quem non constat fuisse e 72 Christi discipulis.] sed eam tacite quodammodo subindicat, quando S. Petro Apostolo Antiochia Romam profecto, multos inde Christianos simul comitatos adjungit (quos inter fuerit S. Apollinaris) qui administrantes ei Romam venerunt. Bedæ elogium de patria nihil. Agnellus seu Andreas in Vita Sancti apud laudatum Bacchinium pag. 124 natione Antiochenum ponit; sive id diserte alicubi in Actis offenderit; sive ex profectione, quam diximus, Antiochena id elicuerit. Ado in suo elogio tantum refert, quod ab Antiochia secutus Apostolum Petrum &c. Petrus de Natalibus in Vita lib. 6, cap. 128 Antiochenus, inquit, genere. Rubeo ad an. 44 vir Antiochenus; Fabrio pag. 85 & Ughello Italiæ sacræ tomo 2, col. 327 Antiochenus etiam fuit; nobis vero adeo illud non displicet, ut non inviti Sanctum Antiochenis demus; quamquam plane certo de illa re nobis nondum constet, nec magis exploratum sit, an Sanctus, prout de ipso traditur, exstiterit unus e septuaginta duobus Christi discipulis, juxta ea, quæ die XV hujus dicta de iis sunt.
[8] Tempus item ordinationis ac sedis exacte determinare, non adeo in promptu est. Ughellus ordinatum statuit circa annum Christi 44. [De tempore ordinationis,] Bacchinius in serie Pontificum Ravennatium, quam texit a pag. 46, ordinatum fuisse affirmat anno L, & quidem (si ipsi credimus) die XIX Junii. Rubeus haud ita multo post annum 44 id contigisse scribit, cum se Romam, ut addit, Petrus.. contulisset. Unde sequitur, si ordinatio ista haud ita multo post primum S. Petri ad Urbem adventum, uti placuit Rubeo, peracta est, illum circiter pro ea annum constitui posse. Nec valde reclamant Acta, dum post multum temporis ab isto ad ventu ordinatum fuisse S. Apollinarem, indicant: nam id si verum est (& vero falsum esse, unde evinces?) jam consequens est, ut ista ordinatio annis aliquot, anno circiter Christi 40 posterior acciderit. Cui autem determinate anno ea alliganda sit, quis affirmare possit, cum de anno primi in Urbem S. Petri ingressus plane non constet; &, fac de illo constare: manet etiamnum incertum, quam multum temporis illum inter ingressum & ordinationem Sancti nostri interponendum sit; ac proinde manet pariter incertum controversæ hic ordinationis tempus.
[9] [ac regiminis.] Neque certiora habemus de tempore, quo sanctissimus Præsul præsedit cathedræ Ravennati. Beda citatus: Rexit, inquit, ecclesiam annis viginti, dies octo. Ita apud nos Ms. Divionense; sed ibidem annotantur alia quatuor, quæ legunt, annis viginti octo & dies quatuor. Vaticanum mendose annis triginta & octo: Lætiense item vitiose annis decem & octo, & diebus quatuor. Ado in Festivitatibus Apostolorum & in suo Martyrologio cum editis Actis apud Surium numerat annos viginti octo, mensem unum, dies quatuor. Vitæ, quam prælo damus, apographum habet, annis viginti octo, dies quatuor. Tantumdem temporis signatur apud Mombritium. De aliis Mss. ratio habebitur in annotatis. Rubeus ad an. 74, numerat annos 29; quibus Fabrius parte 2, pag. 397 adjungit mensem unum cum diebus quatuor. Bacchinius ei dat annos viginti octo, menses 5, dies 4. Baronius ad annum 75, undetriginta ejus regimini annos assignat ex B. Petri Damiani sermone de S. Eleucadio, ubi ita loquitur: Apollinaris quanta gloria, quanta sit excellentia, admirari digne non possumus, cujus martyrium per viginti & novem annorum spatium per innumerabilia fuerit tormenta productum. Adde Agnellum, qui ponit annos viginti octo, menses (mensem) I, dies IV. Quanta hic varietas! Quoniam tamen in annis undetriginta ut plurimum inter allatos auctores convenit, nihil prohibet, quin ab illorum parte & nos stemus, Sanctique sedi totidem vel completos vel inchoatos saltem annos attribuamus.
[10] [Martyrium sub Vespasiano contigit;] Martyrium, Beda nostro teste, consummavit sub Vespasiano cæsare, Demosthene patricio. Consonat Ado utroque loco supra indicato. Vespasianum solum exprimit Vita nostra, Agnellus, uti & Martyrologium Romanum. Vespasianus anno 69 æræ vulgaris imperator declaratus in Oriente, Romam ingressus est anno 70; obiit 79. Hinc satis apparet, quo circiter tempore martyrium subierit S. Apollinaris, non autem quo determinate anno; quem neque determinare facile est ex Demosthene patricio, aliunde nobis ignoto. Apud Petrum de Natalibus martyrium illud aptatur circa annos Domini LXX. Baronius citatus dicit, Sanctum his temporibus Vespasiani imperatoris martyrio vita functum Ughellus signat annum 74 cum Fabrio, quem circiter annum (non vero annum 80, sicut ipsi imputat ex libro ejus primo Bacchinius in Observationibus ad Vitam Sancti pag. 134) etiam adoptat Rubeus. Ricciolius noster Chronologiæ reformatæ tomo 2, in Chronico magno & selecto ponit annum 73. In annum ab istis diversum abit Bacchinius, in producta superius serie, martyrio coronatum scribens anno LXXVIII; de qua re agit in Observationibus pag. 135. Sed annus iste non evincitur ex eo, quod uti ibi dicit ex Agnello, post plurimum tempus a Petri adventu Romam, Sanctus ordinatus sit episcopus ac Ravennam missus. Nec rursum, quod pro nimia, prout tradit ex Agnello, dierum plenitudine curvus effectus est.
[11] Nam si affigamus adventum S. Petri in Urbem anno æræ vulgaris 40, [incertum quo anno, qui utcumque hic statuitur.] aut aliquanto serius (Vide quæ disputata sunt in Tractatu historico chronologico ad tomum IV Julii præliminari de patriarchis Antiochenis sub initium) ordinatio nostra post plurimum tempus facta esse videbitur, si ei demus latitudinem quatuor aut quinque circiter annorum post adventum Petri in Urbem; quod tametsi non absolute, tamen spectatis rerum adjunctis, longum tempus censeri posse videtur. Jam vero quod ex Sancto pro nimia dierum plenitudine curvo Bacchinius arguit; nihil hic probat; cum anni duo vel tres, de quibus, ut mox patebit, hic controversia est, non semper æqualiter, nedum ordinarie, inducant vel augeant in senibus curvitatem. Age vero, ut epochas tres prædictas ordinationis, sessionis ac martyrii suis utcumque annis accommodemus; primam quidem affigamus anno circiter Christi 46, post multum utique temporis juxta Acta, ab adventu Apostolorum Principis in Urbem. Addamus annos sessionis 29 circiter; jam martyrium concurrere poterit cum anno circiter 75; non VII Kal. Julii, sicut notat Bacchinius in serie episcoporum citata, verum hac die XXIII Julii, quem omnia Martyrologia antiqua (excepto unico codice, ut diximus) constantissime ipsi deputant cum Actis & Adone in suo elogio. Sed non satis in die martyrii sibi constat Bacchinius: nam citata mox pag. 135, annum & diem, supra a nobis ex ipso significatos, pontificatus initio affigit, servata die, inquit, qua natalis ejus in omnibus & antiquissimis Martyrologiis signatur, XXIII Julii. Quæ quisnam combinet?
[Annotata]
* forte elicuit pro extorsit.
§ II. S. Apollinaris sepulcrum ac corpus; ejusdem apud Classenses continuata possessio; translatio in decentiorem locum.
Sepultus est, inquit Vita nostra, foris muros Classis in arca saxea a discipulis suis. De sepulcro tacet Beda ex Floro auctus, [Corpus Martyris extra Classem sepultum,] cum Agnello, & Adone in Festivitatibus Apostolorum; sed hic ultimus in suo Martyrologio Actis ita consonat: Martyr gloriosissimus Apollinaris .. sepultus est foris murum (urbis Ravennæ) & clausum in arca saxea sub terra corpus. Et conditur extra mœnia Classis, sicut recte dicit Rubeus ad annum 74 citatum. Porro Classis oppidum fuit Æmiliæ, nunc lacus Romandiolæ, vix tribus milliaribus a Ravenna in Austrum. Nominis etymon tradit Augustinus Lubin in Notitia abbatiarum Italiæ pag. 103. De hoc loco videsis Rubei Indicem ad finem laudati operis, Cluverium lib. 1 Italiæ antiquæ pag. 305; Fabrium parte 1, pag. 92; & apud nos diem XXXI Januarii, pag. 1100.
[13] Ad dexteram basilicæ Classensis, auctore atque inspectore Mabillonio in suo Itinere Italico tom. 1, pag. 41, [indeque in ecclesiæ adyta translatum;] visitur antiquum mausoleum ex marmore albo eleganter factum; atque e proximo apposita est parieti vetustissima inscriptio, qua dicitur S. Apollinaris corpus eo in loco jacuisse, donec per Maximianum archiepiscopum in ecclesiæ adyta translatum est, notata epocha VII Iduum Maiarum, Indict. XII, octies post consulatum Basilii junioris. Istius S. Maximiani Vitam illustravimus ad diem XXII Februarii a pag. 293. Sive autem is obierit anno 556, quem ibidem notavimus; sive 552, quem adlegit Bacchinius pag. 47, nihil nobis hic incommodat ista diversitas: nam Indictio XII incidit in annum 549: atque adeo, stante ista inscriptione, corpus ibi mansit ad istum usque annum, donec inde per S. Maximianum in decentiorem locum fuit translatum. Consule ea, quæ ibidem in Vita dicuntur cap. 3, num. 14, & 15.
[14] [probatur;] Rubeus ad annum 648, alterius translationis meminit, quæ contigerit sub Mauro, archiepiscopo Ravennate: D. Apollinaris, inquit, sanctum cadaver honestissime in templo medio collocavit, laminis ex argento adjectis, quibus ejus collocationis historia inscripta erat. Factum quoque referens Fabrius pag. 94, addit, corpus illud depositum fuisse sub altari beatæ Virginis, illudque esse idem, quod stat in medio ecclesiæ, magna veneratione dignissimum propter memorabilem visionem, quam ibi habuit S. Romualdus, sicut infra dicetur. Inscriptio autem, quam in substantia paulo ante dabat Mabillonius, propriis terminis ibidem a laudato Fabrio adjungitur, & sic sonat: In hoc loco stetit arca beati Apollinaris sacerdotis & confessoris, a tempore transitus sui usque dia *; e qua per virum beatum Maximianum episcopum translata est, & introducta in basilica, quam Julianus Argentarius a fundamentis ædificavit, & dedicata ab eodem viro Beatissimo, die VII Id. Maiarum Ind. duodec. octies P. C. Basili Jun. Agnellus in Vita istius Mauri, ac de eodem, quantum assequor, apud Bacchinium part. 2, pag. 278 sic loquitur: Iste corpus B. Apollinaris, qui * dudum in ardica * ipsius conditum a Maximiano præsule cum Juliano Argentario fuit, exinde tulit, & in medio templi collocavit, & ipsius Martyris historiam laminis argenteis infixit. Eodem igitur fere loco mansit corpus sex primis seculis.
[15] [ubi videtur etiamnum asservatum fuisse seculo 6, ex S. Gregorio magno,] S. Gregorius magnus lib. 5, epist. 33 apud Labbeum tomo 5 conciliorum a scribens Castorio notario de usu pallii secundum morem antiquum Ravennati episcopo restituendum; sic habet: Veniant ante corpus S. Apollinaris, & tacto ejus sepulcro jurent; quæ consuetudo ante Joannis episcopi (Ravennatis, hujus nominis III) tempora fuerat. Scripta fuit hæc epistola ante annum 595, quo apud Rubeum, Ughellum & Bacchinium signatur Joannes obiisse. De disceptatione ista circa pallium, plura Rubeus ad an. 593. Sed ad rem nostram. Ex dictis liquet, corpus S. Apollinaris seculo sexto exeunte Ravennæ quievisse: & quid ni diu ante? Prout indicare videtur consuetudo jurandi ante Joannis tempora: nam consuetudines hujusmodi longioris temporis spatium indicare solent. Quidquid sit, præsentiam certe dicti corporis Ravennæ tum temporis clare indicat formula juramenti, epistolæ Gregorii subnexa Juro ergo * per Patrem, & Filium & Spiritum sanctum … & hoc corpus beati Apollinaris martyris &c.
[16] [ac Venantio Fortunato] Venantius Fortunatus, Ravennæ educatus, & ex Italia circa annum 565 in Galliam prosectus, ibique ineunte seculo 6 creatus Pictaviensis episcopus, auctor est, inquit Tillemontius tomo 2 Monum. eccl pag. 103, uni e suis amicis, ut Ravennam se conferat, ac prosternat se in ecclesia & ad sepulcrum S. Apollinaris; sed fallitur in isto amico: nam prosopopœia est ad libellum seu libros, quos de Vita S. Martini panxït Fortunatus; ubi sub finem libri 4 ita canit, paucis in verbis singulari erga Sanctum venerationis expressione usus:
Rursus Apollinaris pretiosi limina lambe
Fusus * humi supplex.
Præmiserat Fortunatus proxime circa locum ista:
Inde Ravennatum placitam pete dulcius urbem, [profusus]
Pulpita Sanctorum per religiosa recurrens:
[17] Quibus Sancti nostri limina, templum videlicet aut sepulcrum accenset; [teste utique oculato; adde S. Petrum Chrysologum:] testis haud dubie oculatus ante profectionem ex Italia, singularis venerationis, qua sacrum sanctissimi Præsulis depositum frequentabatur. Quid, quod integro ante seculo S. Petrus Chrysologus, anno circiter 450 mortuus, satis clare testetur in citato sermone, corpus S. Apollinaris suo tempore apud Ravennates (non tamen inde inferas in ipsa cathedrali ecclesia, uti videtur Tillemontio) requievisse. Quid plura, inquit, fratres? Egit, egit ecclesia sancta mater, ut nusquam a suo separaretur Antistite. Ecce venit, ecce ut bonus pastor suo medius assistit in grege: nec umquam separatur spiritu, qui corpore præcessit ad tempus: præcessit, dico, habitu. Ceterum ipsa inter nos corporis sui habitatione quiescit.
[18] Verum tametsi hæc; quæ ex S. Petro Chrysologo, S. Gregorio magno ac Venantio Fortunato dedimus, [qui indicant Sanctum Ravennæ tunc quievisse, sed explicantur] prima quidem fronte pugnare videntur cum translatione per S. Maximianum facta, conciliari tamen utcumque cum ea possunt, si dicatur, tres istos auctores ita loqui potuisse, quia corpus erat in loco Ravennæ vicino, proximo, & quasi moraliter eodem; ac proinde corpus moraliter præsens dici poterat Ravennæ, quamquam physice esset apud Classenses: nam quæ adeo parum distant, vix distare videntur; & quod alibi obtinet, ita & hic obtineat illud, parum pro nihilo reputatur. Accedit eo, quod Ravenna ab illis exprimi potuerit præ Classe, tamquam locus celebrior, & magis ad S. Apollinarem spectans.
[19] Ast potissimum hic pro nobis urget, quod Ravenna antiquitus Classis nomen habuerit, [in favorem Classensium.] teste Jornande de rebus Gothicis cap. 29. Trino, inquit, siquidem urbs ipsa vocabulo gloriatur, trigeminaque positione exultat; id est prima Ravenna, ultima Classis, media Cæsarea &c. Quin imo quinque Ravennæ partes, easque nobiles (inter quas Classis) tribuit Rubeus ad annum 655. Ortelius tamen in Thesauro geographico ad vocem Ravenna, hallucinationis arguit citatum Jornandem, quod eam trinominem ..& ex tribus vicinis unicam faciat: hæc enim, inquit, potius ejus suburbia fuere. Sed esto: quid pugnat & suburbia fuisse, & suæ tamen urbi fuisse synonyma? Quidquid sit, corpus certe Sancti minime fuit Ravennæ seculo 9, teste Rubeo ad annum 856. Rem gestam ex ipso intellige.
[20] Deusdedit, archiepiscopo Ravennatium mortuo, [Orta inter monachos Classenses & Ravennates controversia] Joannes hujus nominis octavus subrogatur: cujus archiepiscopatu, ob barbarorum, quas diximus, excursiones & latrocinia, plerique cadaver D. Apollinaris Ravennam ex eo templo (S. Apollinaris Classensis) importatum ferunt: atque in D. Martini in Cælo aureo collocatum, eamque ob rem deinceps ædem illam D. Apollinaris Novi titulo vocatam. Sed ii falluntur, ut puto, cum ex Pontificiarum tabularum auctoritate, Alexandri præsertim III, anno a partu Virginis MCLXXIII, qui ad rem & controversiam declarandam, tollendamque, Ildebrandum & Theodinum cardinales, Gerardo tunc Ravennatum archiepiscopo, misit; ac ex marmoreis, in ipsa Classensi æde Apollinaria monumentis, secus constet. Ceterum huic errori ac disceptationi occasionem præbuit Joannes hic archiepiscopus, qui Saracenis omnia, ut dictum est, devastantibus, cum vereretur, ne cadaver sanctum D. Apollinaris raperetur, duo sanctorum virorum cadavera, sub Apollinaris nomine ad D. Martini in Cælo aureo transferenda XVII Kal. Augusti curavit, anno circiter Christi 856, sicut notat Fabrius mox laudandus. In notis ad Spicilegium Ravennatis historiæ postea citandum, pag. 534 dicitur Joannes iste Ravennatium antistes alibi appellari septimus, & fortasse ita appellandus. Præterea super ciborium ecclesiæ Classensis, a barbaris confractum, dicuntur legi versus aliquot, qui ibidem producuntur ex Ms. At nos cum Rubeo pergamus.
[21] Cujus etiam rei satis argumento esse potest, quod iis, quæ supra, inquit, scripsimus, [de sacri depositi possessione, auctoritate Apostolica dirimitur,] Alexandri III temporibus, D. Apollinaris ossa, una cum tribus laminis ex argento vetustissimis (de quibus infra in Analectis) quinto Kal. Novembr. reperta, & in sublime elata, ostensa omnibus sunt: cum Ildebrandus presbyter Cardinalis legatus, ac Theodinus item presbyter Cardinalis, Gerardus Ravennas archiepiscopus, episcopi metropolitani jure ipsi subjecti, innumerabilesque præterea sacerdotes & populares adessent. In tertia autem argenti lamina sic erat scriptum: “Hic requiescit sacratissimum corpus beatissimi Apollinaris martyris & sacerdotis Christi. Quod vero hic deest, in hac eadem ecclesia maxima cautela reconditum est”. Ildebrandus anathematis pœna iis proposita, qui alibi esse D. Apollinaris sanctum corpus affirmarent, festum ac solemnem agi in perpetuum deinde hujus inventionis diem jussit, pœnamque annui spatii peccatis debitam, templum illud eo die invisentibus, quotannis, indulsit. Quæ sunt omnia ab Alexandro Pontifice probata.
[22] Silvanus Razzi in Vitis Sanctorum ac Beatorum Camaldulensium, [lata in contravenientes excommunicatione;] anno 1606 Florentiæ idiomate Italico excusis, fol. 4 notat hanc inventionem, quidquid alii dicant, inquit, eodem anno 1173. Habemus fragmentum Ms., quod extractum prænotatur ex historiarum Camaldulensium parte posteriori per Augustinum (Fortunium Florentinum, a nobis citatum tomo III Martii, pag. 918) e qua lib. 2, cap. 19 varia notantur de corpore S. Apollinaris: unde excerpo quædam, a Fabrio partim etiam citata pag. 96, ex decreto juridico ac solenni, quod in jam dicta de Sancti corpore controversia ab Ildebrando latum est, & sic sonat: Nos denique tanto reliquiarum thesauro comperto immensum lætificati, his adnotationibus fidem nostram, & fere universorum certissime roborantes, & æmulorum figmenta penitus abnuentes, sicut in mandatis Apostolicis accepimus, eos, qui de cetero alibi, quam in Classensi ecclesia, tanti corporis præsentiam credere, vel frequentare præsumpserint, ex auctoritate Apostolorum Petri & Pauli, perpetuæ excommunicationis vinculis alligamus…
[23] Quibus sic peractis, ipse Alexander III, Pont. Max. sententiam Ildebrandi confirmat. [quæ eadem deinde auctoritate confirmatur.] Datum Viterbii XI Kal. Decemb. Et post eum Lucius III, Urbanusque; & Innocentius Kal. Nov. anno 9. Gregorius IX. Datum Perusii Id. Jan. anno 3. Et Innocentius IV. Datum Perusii III Non. Novemb. anno 9. In cujus rei testificationem (nam unum exemplar ex multis adducere sufficit) Urbani III paginæ verba sunt hæc: “Urbanus … Berardo abbati S. Apollinaris in Classe, ejusque fratribus … religiosam vitam sectantibus Apostolicum convenit adesse præsidium”. Enumeratis deinde & in tutelam receptis omnibus & singulis nominatim possessionibus, sic demum concluditur Bulla: ”Ad hæc sunt, quæ piæ “recordationis Ildebrandus basilicæ XII Apostolorum presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis legatus, cui quæstionem, quæ inter vos & monachos S. Apollinaris Novi de corpore ipsius Martyris suborta fuerat, felicis recordationis Alexander prædecessor noster audiendam commisit, provida deliberatione statuisse dignoscitur, ut corpus ejusdem Matryris, quod apud monasterium vestrum invenerat, nullus in alio loco, tamquam ibi sit præsens, quam in monasterio vestro in Classe, venerari præsumat. Ita etiam constitutionem Cardinalis ratam habemus ac firmam, eamque auctoritate Apostolica confirmamus … Datum Veronæ Id. Martii, Indictione III Incarnat. Domin. anno MCLXXXV”. Stabiliunt solide continuationem celebratissimi ejusdem depositi apud Classenses ea, quæ subdo.
[24] Deperdita, teste Fabrio pag. 96, citante historiam Camaldulensem part. 2, lib. 4, cap. 16, [Idem corpus effoditur, & in decentiorem locum infertur.] recenter loci memoria, Urbanus Malombra, abbas Classensis, trecentis & amplius post annis, id est circa annum 1490, pavimento excavari jusso, sacrum depositum intra aquam invenit, & honoratiore loco collocavit, Domino non cessante varia beneficia impertiri infirmis, qui ex pio erga Sanctum religionis affectu de hac aqua biberent. Novissime quoque, prout refert Rubeus loco supra assignato, & ex illo Fabrius, anno MDXI quarto Non. April., cum Julius II, Pont. Max. Ravennæ commoraretur, Franciscus Soderinus, basilicæ duodecim Apostolorum Cardinalis sacerdos, D. Apollinaris ossa, ex subterraneo specu, ubi diu latuerant, educta, in monumento ex marmore, sub angiportu majoris testudinis, ante oculos omnium Ravennatum collocavit, centumque dierum pœnæ peccatis debitæ remissionem indulsit, atque quotannis ejus inventionis translationisque diem agi voluit. Quæ haud dubie accepit ex historia Camaldulensi, in cujus laudato fragmento rei substantia exponitur.
§ III. Corpus Ravennam translatum; denuo Classem non sine controversia relatum; arctissima custodia; præsens ejusdem status.
[Corpus ob tumultus bellicos Ravennam translatum,] Anno 1515 monachi Classenses post famosam urbis Ravennæ paucis ante annis expugnationem & expilationem, quam graviter & pathetice describit Rubeus ad annum Christi 1512, in urbem eamdem digressi sunt. Manebat interea sacrum Martyris corpus loco pristino; atque idcirco veriti, ne non satis consultum esset dignissimo isti deposito, si in loco solitario ac derelicto jacere pergeret, cogitare cœperunt de illo in ipsam urbem transportando, ac in nova S. Romualdi ecclesia collocando. Tandem anno 1637 translationis exordia sunt posita, sacra Rituum congregatione rei directionem committente illustrissimo Ludovico Capponi, ibidem tunc archiepiscopo. Res interea serpsit usque ad annum 1650; at sopitis, quæ antea se ingesserant, difficultatibus, resumpta tum fuit, cœptusque disponi necessarius ad ejusdem exsecutionem apparatus die 2 Aprilis. Deinde nova rursus se ingesserunt obstacula circa locum translationis; contendentibus metropolitanæ ecclesiæ canonicis, si corpus levaretur, non alio loco, quam in Ravennate metropolitana reponendum esse. Rationes pro jure istius ecclesiæ productæ legi possunt apud Fabrium pag. 105, e quo ista facta narramus, auctore videlicet & actore, uti mox patebit.
[26] [suborta de eo controversia, tantisper in metropolitana deponitur:] Porro rationes istæ, sicut ex eodem discimus, sacræ Rituum congregationi, coram qua pendebat lis, visæ sunt adeo magni ponderis, ut sub die XIII Julii anno 1652, quando laudatus Fabrius, sicut ipsemet narrat, ad istud negotium nomine capituli promovendum, multo ante tempore Romæ versaretur, decreverit, ut sacrum corpus, quod pendente lite, a monachis occulte deportatum erat ad monasterium S. Romualdi, ex isto loco in metropolitanam deferretur per modum depositi, dum interea decerneretur, ubi illud collocari magis expediret, juxta illud, quod legitur in epistola, ad Cardinalem Joannem Stephanum Donghi hac super re scripta, tunc Romandiolæ legatum: cujus jussu vespere diei XVII notati mensis, interveniente capitulo, clero, dictoque Cardinale & magistratu assistentibus, eo transportatum fuerit, & in ara principe, ubi multorum item aliorum episcoporum Ravennatium ossa quiescunt, deportatum. Sed non dudum ibi mansit: nam Sanctus, quasi visus non alibi velle quiescere, post varios tractatus, movit, ut credere par est, animos istorum judicum, ut denuo ad ecclesiam Classensem, unde erat a monachis translatus, reportaretur: id quod factum est die IV Junii anno 1654.
[27] [sed decreto congregationis Rituum Classensibus redonatur,] Porro quibus conditionibus id indulserit sacra Rituum congregatio, intelliges ex ejus decreto, quod ex Fabrio huc transcribimus: Alias sub die X Maii MDCLV sac. Rit. congregatio ecclesiæ Classensi extra mœnia civitatis Ravennaten existenti, corpus & reliquias S. Apollinaris adjudicavit, atque ob id a cathedrali ecclesia ad eamdem ecclesiam reduci jussit, facta tamen a monachis Camaldulensibus obligatione de reaptando ecclesiam, & cultum decentem iisdem sacris ossibus præstando. Ideo ne futuris temporibus a quopiam dubitari contingat, num integre per monachos prædictos hujusmodi obligationis partes impletæ fuerint, quo ipsæ ulterius prolatentur, eadem congregatio mox dimetiri, ac declarare peropportunum existimavit, quod videlicet monachi prædicti templum ipsum a summo vertice diligenter expurgatum dealbent, vitreasque arcendis avibus fenestras reparent; idque, quoties necessitas exigat, haud morose repetant. Arcam, corpus seu reliquias S. Apollinaris continentem, eodem subterraneo in loco, ubi nunc eadem sita est, & cui ara maxima imminet, ita collocari faciant, ut ecclesiam ingredientibus conspicua inter crates ferreas objiciatur.
[28] Ad eamdem vero sacram arcam cæco illo ac subterraneo tramite numquam aditus pateat, [sub certis conditionibus;] nisi diebus tantum solemnibus ac luce minime dubia. Tum vero semel saltem quotidie sacrificium offerant, ac in festo S. Apollinaris, qualibet prima dominica cujusque mensis, & singulis sextis feriis Martii pro Missa privata Missam solemnem ibidem celebrent; quæ tamen ultra alia onera, in eadem ecclesia præstari debita, si quæ adsint, omnino sub pœnis in prædicta obligatione contentis per eosdem monachos impleri sacra eadem congregatio mandavit die XIX Septembris MDCLIV. Cujus decreti duplicatum expeditum fuit die VII Augusti MDCLV. Joan. episcopus Tusculanus Card. Sacchetus, Franc. Maria Phæbeus S. Rit. congreg. secretarius. Et quia ex collocata arca in loco, quo sacra congregatio collocari eam mandarat, corpus sacrum recenter levatum fuit absque interventu aut scientia capituli Ravennatis, teste Fabrio, inde accidit, ut non fuerit amplius in alicujus arbitrio, ullo umquam tempore illud removere sine consensu, scientia & præsentia ejusdem capituli; edito ab eadem decreto, ab Alexandro VII, tum temporis Pontifice, confirmato, quo sanxit, ut imposterum arca clauderetur, tribusque clavibus muniretur, quarum prima consignaretur in manus archiepiscopi, secunda penes capitulum, ac tertia demum clavis ipsos penes monachos esset. En tibi ipsum decretum, prout illud exstat apud Fabrium pag. 107:
[29] Exposuerunt capitulum & canonici cathedralis Ravennaten., [quæ hic ex authenticis documentis] novissime a monachis Classensibus absque ipsorum oratorum scientia & consensu, corpus S. Apollinaris martyris ex antiquo sepulcro ad aliud translatum fuisse. Ob idque Eminentiss. patres, sac. Rit. congregationi præpositi, ne posthac ab ipsis monachis quidquam circa corpus prædictum innovari contingat, nisi cum assensu, scientia, & præsentia archiepiscopi & capituli, jusserunt sub tribus clavibus id corpus detineri, quarum una ab archiepiscopo, altera a capitulo, & tertia a monachis asserventur: quibus prædictorum omnium implementum sac. eadem congregatio stricte præcipit; & ne quid iidem in futurum innovent circa corpus prædictum, absque prædictorum scientia, assensu & præsentia, inhibet die VII Augusti MDCLV. Facta autem Sanctissimo D. de prædictis relatione, Sanctitas sua approbavit, atque exsequi jussit die XIII ejusdem mensis Augusti, eodem anno MDCLV. J. episc. Tusculanus Card. Sacchetus, Franc. M. Phœbeus secr. Ita decretum: quod missum fuit ad Eminentissimum Cardinalem Octavium Aquaviva, tunc Romandiolæ legatum, teste Fabrio, sequentis tenoris apud ipsum a pag. 107:
[30] [producuntur;] Eminentissime & reverendissime Domine. Capitulum & canonici cathedralis Ravennaten. S. Rit. congregationi novissime exposuerunt, a monachis Classensibus absque ulla ipsorum & oratorum scientia corpus S. Apollinaris martyris ex arca advectum, arcam ipsam ad alium locum translatam, & corpus in ea mox restitutum ac reconditum extitisse. Quare eadem Sacra congregatio, ne posthac a prædictis monachis quidquam circa corpus præfatum innovari contingat, nisi scientibus, assentientibus & præsentibus archiepiscopo, & canonicis oratoribus decrevit, etiam de assensu & mandato sanctissimi Domini, sub tribus clavibus id corpus detineri in posterum; quarum una &c. Quodque ne alias dedita * fraudetur executione, vigili Eminentiæ Vestræ solicitudini, & singulari erga ejusdem Sanctissimi imperata obsequio commendandum duxit; prout ipse hisce litteris impleo, dum E. V. manus reverenter deosculor. Romæ XXVIII Augusti MDCLV. E. V. humillimus, & addictissimus servus, Julius Cardinalis Sacchetus. Franc. M. Phœbeus S. Rit. congr. secretarius.
[31] [monachis Classensibus pro earum mitigatione frustra supplicantibus.] Postquam vero dicti monachi, interposito suo recursu, sicut pergit Fabrius, supplicassent pro rei revocatione, non modo nihil quidquam obtinuerunt, sed nova consecuta est confirmatio, aliis litteris ad eumdem Cardinalem legatum datis, expressa in hæc verba: Em. & Rev. D. observandissime. Monachi Camaldulenses novissime sac. Rit. congregationi supplicarunt, ut decretum emanatum super asservatione corporis S. Apollinaris sub tribus clavibus moderari dignaretur, ne jus quidquam in ecclesia Classensi capitulum sibi vindicare contingat. At sacra eadem congregatio in decretis a Sanctissimo approbatis manendum esse censuit, idque ita executioni demandari, ut corpus idem crate ferrea perpetuo clausum existat. Desuper vero ligneis assibus obducatur, præfatis tribus aperiendum & recludendum clavibus, quarum primam archiepiscopus, secundam capitulum, monachi alteram detineant. Horum implementum solicitis studiis impensuram Eminentiam vestram non hæsito: cui ipse manus reverenter deosculor. Romæ die XXVII Novemb. MDCLV. Em. V. humillimus & addictiss. servus Julius episc. Sabinensis Card. Sacchetus. Franc. M. Phœbeus S. Rit. congr. secret.
[32] Atque his quidem decretis cautissime prospectum spectum fuit securitati pretiosissimi hujus thesauri, [Similes olim circa aliorum Sanctorum corpora controversiæ; status corporis S. Apollinaris,] & sapientissime consultum debito æstimatissimi apud Ravennatenses & Classenses Sancti honori ac decori. Nec porro novum est aut insolitum, hujusmodi moveri controversias circa Sanctorum exuvias. Exempla duo affert Fabrius pag. 108; alterum urbis Pictaviensis cum Turonensi pro corpore S. Martini, citans Sulpitii Severi epistolam ad Bassulam; in qua tamen nihil simile invenio. Sed de hac re agere, non huc spectat, sed ad diem XI Novembris; alterum autem pro corpore S. Maronis ex Theodoreto; de quo agit in Philotheo cap. 16; & nos jam pridem ad diem XIV Februarii, pag. 767. Hæc obiter. Interim pergamus ad rem nostram. Jacet itaque, sicut prosequitur Fabrius, S. Apollinaris corpus in ista ecclesia intra arcam marmoream, tribus dictis clavibus obseratam; in qua item asservantur tres laminæ argenteæ, ibidem positæ ab Archiepiscopo Mauro, quando illud transtulit subter altare in medio ecclesiæ; de qua re supra.
[33] Hoc itaque in statu apud Classenses medio seculo 17 erat corpus S. Apollinaris temporibus Fabrii; [medio seculo 17 & exeunte: paucissimæ alibi, ipsius reliquiæ.] in eodemque perseverabat annis 1685 & 1686, quibus Mabillonius supra allatus iter suum Italicum instituit, quo tempore Ravennam visit, affirmans tomo & pagina indicatis, nunc subtus majus altare in crypta cerni sepulcrum ejusdem Sancti ex marmore. Sed ad pleniorem ac necessariam sacri corporis, ejusque partium notitiam, juvat in memoriam revocare dicta superius num. 21 in antiqua argenti lamina expressa: Hic requiescit sanctissimum corpus beatissimi Apollinaris … Quod vero hic deest, in hac eadem ecclesia maxima cautela reconditum est. Lamina hæc, cui inarata erant ista verba, una est ex tribus, ibi ex Rubeo memoratis, quæ apposita fuit sacro corpori, seculo 6 sub Maximiano, ac deinde seculo 7 sub Mauro archiepiscopis Ravennatibus (de qua re consulesis num. 14;) quæ laminæ juxta ossa Sancti sub Alexandro PP. III, anno 1173, V Kal. Novembres repertæ sunt. Adde ea quæ jam relata sunt variis successive temporibus circa pretiosissimas illas exuvias contigisse; & colliges, ex iis reliquiis, quæ sub hodierni Præsulis nomine alibi locorum honorantur, paucissimas admodum esse ipsius: nam quod hic deest, in hac eadem ecclesia (Classensi juxta superiores observationes) & maxima quidem caustela reconditum affirmatur; atque adeo partes, quæ tunc totius corporis composito deerant, peregre non esse devectas, satis manifeste indicatur. Proinde non abs re illud notandum putavimus, quo melius statuamus de Sancti reliquiis, alibi sub ipsius nomine asservatis; de quibus paragrapho proximo dicendum est.
§ IV. Reliquiæ S. Apollinaris falso pluribus locis adscriptæ; aliarum enumeratio; ecclesia sub ipsius nomine dedicata seculo 6.
[34] Jacobus Gualla in Sanctuario Papiæ lib. 3, cap. 7 vult, sacrum (hujus nostri Sancti) corpus per tempora Ticinum delatum, eam in sacram ædem pervetusta crypta fuisse conditum. [Sancti corpus numquam translatum fuit Ticinum,] Stephanus Breventanus in historia antiquitatis &c. urbis Ticinensis lib. 4, cap. 2, idem sentit, plusculis verbis ita affirmans: Sacrum corpus pluribus abhinc annis Ticinum delatum, honorifice positum fuit in ista ecclesia extra civitatem a parte orientali, ipsius nomine nuncupata. Sed translatio ista, præterquam quod nec testimonio authentico, nec epocha ulla temporis apud suos assertores notetur, ex dictis abunde refellitur. Testatur porro Fabrius pag. 96, in apertione postrema sacri sepulcri inter alias reliquias repertum fuisse caput in plures partes divisum, & ossa tria brachiorum integra atque unum ruptum. Unde rectissime arguit, non esse Sancti illud caput, quod conservatur in ecclesia S. Apollinaris Novi apud Ravennates, & certissime constat ex paragrapho præcedente: quamquam inscriptio, quæ ibi in sacello reliquiarum ponitur, istud affirmet: de qua audiatur Ildebrandus Cardinalis pluries supra memoratus, quid senserit apud laudatum auctorem historiæ Camal. lib. 2, cap. 19 ex fragmento nostro supra citatis; ubi relata ab ovo occasione controversiæ mox hic sequentis, tradit ista:
[35] [nec ejus caput est Ravennæ,] Ildebrandus Dei gratia S. R. E. presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis legatus, omnibus Christi fidelibus in Domino æternam salutem. Cum de corpore B. Apollinaris martyris inter monachos S. Apollinaris Novi, & dilectos filios nostros de Classe non modica contentio diutius agitata fuisset, præfati monachi de S. Apollinare Novo in sui erroris argumentum, & apud nonnullos conceptæ dubitationis robur, clanculo quamdam, quæ jam in dicta fuerat ecclesia, lapideam arcam, temeritate nimia illecti, ausi sunt nocturno tempore violare; inventas vero ibidem non paucas reliquias, per falsum epitaphium nomine memorati Martyris intitulabant, & ejus sacratissimum corpus se invenisse, publice prædicabant. Nos autem ut falsæ opinionis seminarium removeretur &c. Unde conveniet dicere, quemadmodum idem Fabrius recte observat, illud caput, quod in dicta ecclesia S. Apollinaris Novi colitur, esse illorum Sanctorum, quos archiepiscopus Joannes sub nomine sancti Martyris eodem detulit, de qua re jam diximus; proinde falsam esse istam inscriptionem: Sacrum corpus, sacraque ossa S. Apollinaris, primi hujus civitatis Pontificis, hoc in sacello pie coluntur. Vide Fabrium pag. 123.
[36] [nec Cisonii in Flaudria; nec aliæ plures reliquiæ] Errat Saussayus suo Martyrologio, dum scribit, ejusdem Sancti caput in Gallias delatum Osonii (Cisonii, vulgo Cisoin, quod est monasterium Canonicorum regularium S. Augustini) prope Insulam in Flandria, in loci hujus ascetarum æde cœnobitica haberi, & coli frequenti piæ plebis devotione. Quo errore etiam lapsi sunt noster Petrus Halloix illustrium ecclesiæ Orientalis Scriptorum tomo 2, pag. 809, Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 153, & noster Willot in suo Hagiologio. Volunt item Parisiis haberi unum ex brachiis ejus in ecclesia S. Martini de Campis; uti observat recens legendista Gallus. Brachio item S. Apollinaris (non addit cujus) Floreffiense Præmonstratensium cœnobium, prope Namurcum ad Sabim situm, nobilitari, auctor est idem Rayssius pag. 217. Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentilis, asserit in S. Apollinaris templo Collegii nostri Germanici, exponi brachium ejusdem Sancti; at reponit Fabrius, illud non esse hujus Sancti, de quo hic agimus; maxime inquiens, quod, juxta id, quod in authentico a nobis viso legitur, eo fuerit portatum ex Germania; quo reliquias ejus umquam fuisse translatas, nescitur. Videsis analecta post Acta. Bucelinus in sacrario Benedictino, in quo recensentur reliquiæ, quæ in diversis monasteriis S. Benedicti asservantur, pag. 19, vult ejus corporis insignes reliquias haberi in monasterio Fuldensi; reliquas & præcipuas partes in monasteriis sub ejusdem nomine Ravennæ conditis; etsi, inquit, Romæ in collegio Germanico notabiliora & nobiliora membra asserventur. Sed de his erit in dictis analectis dicendi locus.
[37] Masinius in Bononia perlustrata notat reliquias ad S. Petri, & ad S. Joannis in Monte. Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ col. 647 ait, [pluribus aliis locis,] in sacrario ecclesiæ Cathedralis urbis Campaniensis asservari … partem brachii. Joannes Baptista de Grossis in Catana sacra, pag. 7, inter reliquias, quas ibi commemorat, Apollinaris episc. & mart. nomen recenset. Gelenius de Coloniensis urbis magnitudine recenset reliquias sub nomine S. Apollinaris pag. 264; Apollinaris notabilem partem, pag. 266; de S. Apollinare ep. & mart. pag. 378; de Apollinare, discipulo Domini, ep. & mart., pag. 310; de S. Apollinare ep. & mart. partem tibiæ magnitudine digiti in hierotheca argentea majore, pag. 509; partem denique cranii S. Apollinaris martyris. Post Officia ecclesiæ Brundusiensis in 8 pergameno, sol. ultimo ponuntur item reliquiæ S. Apollinaris ep. & mart. Habemus historiam Ms. alicujus monachi S. Benigni Divionensis super miraculis, quæ fiebant in ecclesia quadam S. Apollinaris, exstructa, prout ibi fertur, a S. Clotilde; quæ in ea posuerat aliquas reliquias istius Sancti, Ravenna allatas, pluribus postea miraculis memorabiles; de qua re agetur inter analecta; ubi & prædicta historia dabitur. Os brachii S. Apollinaris a Carolo Calvo imperatore datum fuisse abbatiæ Sandionysianæ in Gallia, auctor est Doubletius in historia ejusdem abbatiæ lib. 1, cap. 46 sub initium. De nonnullis ejusdem, ut volunt, Sancti reliquiis in Germaniam inferiorem allatis, quarum longius est argumentum, quam ut commode hic inseratur, dicemus post Acta inter analecta.
[38] Iis porro, qui insigniores S. Apollinaris hodierni reliquias sibi vendicant, [quarum assertoribus incumbit id probare,] solido aliquo testimonio probare incumbit, illas vere hujusmodi esse, & non alterius ipsi synonymi, aut sub isto nomine e cryptis sacris extracti; nam non leviter ipsis incommodant ea, quæ superius circa omnes pene & singulas sacri compositi integrantes partes, earumque custodiam produximus. Vide jam, quam varii sub eodem nomine Apollinares notentur Sancti. Unum dedimus martyrem ad diem 1 Februarii, pag. 47; unum in Africa cum Martyrologio Romano etiam martyrem ad XXI Junii pag. 72; martyrem quoque ejusdem nominis ex antiquo Kalendario S. Maximini inter prætermissos ad diem V Junii, pag. 418. Synonymus item IV Kal. Maii in Pannonia passus signatur apud Petrum de Natalibus lib. 11, capite ultimo inter alios Sanctos ibi relatus num. 132. Adde Rhemensem in Gallia ex Martyrologio Romano ad XXIII Augusti; Tergesti in Istria cum titulo subdiaconi & martyris ex Ferrario in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, die VI Decembris; ac denique homonymum Valentiæ in Gallia, de quo cum Martyrologio Romano erit agendum die V Octobris, qui cum martyris quidem titulo a Notkero, sed absque eo relatus est ab Adone, Usuardo ac dicto Romano nec non Petro de Natalibus loco proxime indicato, num. 272; de qua re tamen dispiciendum erit dicto die.
[39] Wandelbertus an non sui oblitus, quando postquam hac, [cum in tanta Sanctorum nostro homonymorum facile unus cum alio confundi possit.] ut vidimus, die XXIII Julii retulerat S. Apollinarem, rursum de isto ultimo ad dictum diem V Octobris ista panxit, melius ad eumdem XXIII remittenda:
Ternas tum Nonas Apollinaris honorat
Præsul, templa frequens cujus Ravenna coronat.
Certe sicut Valentinum Apollinarem, quamquam non martyrem apud antiquos Martyrologos, confudit is cum Ravennate; quid miri esset, si in tanto Sanctorum homonymorum & quidem martyrum numero aliæ ab aliis factæ essent confusiones; tum præsertim quando agitur de insignioribus reliquiis; quarum possessoribus magnæ antiquitatis, magnique nominis & honoris Sanctos debuccinare adeo commune est, ut probari non debeat. Exemplo sit S. Christina virgo & martyr, cujus corpus, si ejusdem assertoribus credimus, unum idemque locis bene multis asservetur, necesse est; ut videre erit ad diem XXIV hujus. Consule etiam, quæ die XX ejusdem dicta sunt de lipsanis insignioribus S. Margaritæ virg. & mart., ne plura hujusmodi exempla congeramus.
[40] [Aliæ Sancti nostri reliquiæ, quæ Ravennæ dicuntur exstare.] At nunc ad nostrum Sanctum redeamus. Inter insignes Sanctorum episcoporum Ravennatium reliquias ecclesiæ S. Joannis Euangelistæ Ravennæ ponitur a Fabrio pag. 210 unus e baculis, quibus percussus ac martyrizatus fuit noster S. Apollinaris. Reliquia vere bellissima, & visu digna. Pag. 165 occasione antiquissimæ S. Euphemiæ ecclesiæ, ab ipsomet, si ei credimus, S. Apollinare consecratæ ad usum baptisterii, in quo gentiles ad Christum conversos baptizabat, hodiedum adhuc superesse puteum asserit, (at neutiquam id probat) cujus aqua in sacro isto mysterio utebatur. In ecclesia ibidem S. Romualdi Camaldulensium pag. 325, teste eodem auctore, est pedum pastorale ex osse albo & nigro, quod fuisse fertur ejusdem Sancti; crux item pectoralis ex auro, opere encaustico elaborata; chirothecæ, annulus cum gemma cærulea, quæ videatur esse sapphyrus (sed an satis istis temporibus a primis episcopis usitata?) & mitra ejusdem S. Apollinaris; de quibus ipse viderit. Consuli interim possunt ea, quæ de vestium pontificalium antiquitate ibidem addit laudatus auctor.
[41] [Ecclesiæ ei a S. Bassiano erecta sec. 6.] In Vita S. Bassiani episcopi Laudensis, ineunte seculo 5 mortui, quam ad diem XIX Januarii, a pag. 221 illustravimus, capite 2 circa ecclesiam, ab isto præsule in honorem Sancti nostri erecta, traduntur ista: Ille autem, (Ravennam fugiens) viæ non immemor, gradum, quo tetenderat ipse dirigit; ubi vicinam B. Apollinaris basilicæ sedem maluit ponere, quatenus remota civium frequentia Deo liberius valeat obtemperare. Rubeus lib. 2, ad annum 454, Vir, inquit, sanctitate ac doctrina insignis .. Regiensis episcopus, Prosper Aquitanicus, prope urbem Regium D. Apollinari … templum dedicavit; & moriens VII Kal. Junii sepeliri in eo voluit. Christiana autem in dies pietate, & sacrarum ædium amplitudine crescentibus, cum ipsum D. Apollinaris templum, ignobilius jam videretur, Thomæ ejus tum urbis episcopo per quietem jussit templum laxius, & sepulcrum nobilius fieri &c.
§ V. Ædes sacra Classensis ac monasterium; aliæ variis seculis sub Sancti nomine constructæ; Romanæ ornatus.
[Ecclesia Classensis priore splendidior,] Inter omnes ecclesias sub S. Apollinaris nomine consecratas, longe celeberrima est Classensis, insigni quondam monasterio spectabilis, neutiquam confundendo cum Classensi synonymo SS. Joannis & Stephani, prope Ravennam; de quo Mabillonius Annal. Ord. Bened. tom. 1, pag. 7, & 226; seu SS. Joannii & Pauli pag. 236. Hujus, qua de hic nobis sermo est, ecclesiæ Classensis dimensionem ac magnificentiam describit Leander Albertus in descriptione Italiæ, regione 14. Rubeus lib. 3, ad annum 545 ita memorat: Per idem tempus Ursicinus archiepiscopus Ravennas, Julianum Argentarium in ædificationem augustissimi tempii D. Vitalis incumbentem, hortatur, ut ad unius patroni civitatis templum, alterum adjungeret D. Apollinari, & geminata pietate, ambos Ravennatum Divos tutelares honore afficeret. Id cum Justiniano Argentarius significasset, & cæsar fuisset assensus, ad Classem, ubi templum ignobile D. Apollinari exstructum erat, majus ac nobilius templum ædificavit. Quod ad hanc diem exstat, ipsam egregii operis admirabilem antiquitatem præseferens.
[43] Javat audire id quod jam a seculo nono Agnellus in Vita S. Ursicini, [a quo ædificata,] inter alias Pontificum Ravennatium Vitas a laudato Bacchinio edita, parte 2, a pag. 66 ad rem nostram scribit: Jussitque, inquit, & ammonuit hic sanctus Vir (Ursicinus) ut ecclesia B. Apollinaris ab Juliano Argentario fundata & consummata fuisset. Qui jussa mox adimplens, Deo volente, structa ab eo sancto est Viro in lapidibus Italiæ partibus pretiosis. Nulla ecclesia similis isti, eo quod in nocte, ut in die pene scandefiat *. Constantius Felicius ad hunc diem, hujus operis ædificationem attribuit Narseti præfecto sub Justiniano; verum tam ille, quam alii idem sentientes refutantur ex dictis.
[44] Adde Rubeum, loco citato: Non me latet, inquit, [ac consecrata] hoc ab Narsete ædificatum pierosque scribere: sed Ricobaldo & aliis, Justiniano per Argentarium, Argentariove ipsi adscribentibus, ego plurimis de causis libentius assentior, accedente ad hæc vetustissimo lapide in ipso templi medio, litteris ejus seculi sculpto: in quo, ut iterum hoc dicamus, legitur, Maximinum *, archiepiscopum Ravennatem, templum illud ab Juliano Argentario, mandato Ursicini archiepiscopi ædificatum consecrasse. Et ad annum 555 sic habet: Soluturus deinde vota (Narses) quæ initio belli Deo nuncupaverat, ex manubiis bello partis, & Romæ & Ravennæ, & Venetiis templa dicavit: atque tunc exædificasse D. Apollinaris in Classe ædem plerique putant, quaterno columnarum ordine, & pretioso marmore incrustatis parietibus magnificam. Sed quamvis Narses, ut ibidem repetit, non hanc ædificavit, jam exstructæ tamen domum egregiam & multa præclara ornamenta adjunxit.
[45] Leander Albertus citatus sic scribit: Conditum a Justiniano, [censeri debeat.] Justini I nepote, DXXXIV post Christum natum anno, regnique Justiniani XXIX, nos in ipsa æde litteris expressum legimus. Ast inscriptio ista, & merito resutatur ab ipso, & fidem non meretur; quia non modo cum jam dictis, verum etiam secum ipsa pugnat, connectens ineptissime annum Christi 534 cum anno Justiniani 29; qui regnare cœpit anno primum 527. Blondus Flavius Italiæ illustratæ regione 6, aliquanto post initium, ait hanc basilicam Theodorici Ostrogothorum I regis opus fuisse. Sed decade I Historiarum, lib. 7 sub finem sibi non constans, statuit exstruxisse Narsetem, & propria ornavisse impensa, in Classensi oppido monasterium (eatenus ipsum errare putamus, sicut planum fiet paulo post) basilicamque S. Apollinaris: cui tam operum magnificentia, quam ornatu pares paucissimæ nunc in Italia visuntur. Leandri est sententia, utcumque sit, Justiniani temporibus hæc saltem ædificata vel Narsete, vel quovis tandem alio auctore censendum. Ita ille vacillat.
[46] [Paucula notantur circa ejus consecrationem, structuram] De ejusdem templi consecratione, anno 549 per S. Maximianum episcopum Ravennatem facta, agitur in Vita ejusdem Sancti, ex Rubeo data, ad diem XXII Februarii, pag. 296. Gervasius vero iste Ricobaldus Ferrariensis, canonicus Ravennas, circa an. 1291 floruit; uti auctor est idem Rubeus lib. 6: qui & scripta ejus recenset. Porro insignem templi istius structuram & ornamenta post dictum Leandrum Albertum exponit Fabrius pag. 93. Jam vero hanc ecclesiam insigni apud omnes antiquitus in veneratione fuisse, tum ex Venantio Fortunato, tum ex juramento, apud corpus Sancti ex præscripto Gregorii magni PP. præstando, abunde patet.
[47] [ac venerationem, a S. Gregorio magno aliisque ei exhibitam.] Pastor iste magnus, inquit Fabrius pag. 98, ex historiæ Camaldulensis p. 2, lib. 1, cap. 4, ad templum Classense venire voluit; qui nudis pedibus pro reverentia cum per januam, quæ cœnobio incumbit, intraret, pes in limine a subjecto lapide excipitur, quasi a molli cera: ubi craticula ferrea in testimonium ad hanc diem visitur, indulgentiis etiam ditata, teste eodem Fabrio pag. 111; qui & illud eadem pag. 98 refert, quod porta, per quam Sanctus intravit, quæ est ad manum dexteram majoris, in tanti Pontificis reverentiam, ad hodiernum usque diem clausa maneat. Vellemus de facto isto S. Gregorii magni aliunde ex antiquis documentis nobis constaret. Nihil enimvero tale invenimus in duplici S. Gregorii laudati Vita ad XII Martii. Utcumque hæc se habeant, plures certe viri illustres locum hunc præsentia sua honorarunt. De Ludovico imperatore II, seculo 9, id discimus ex Rubeo ad annum 866: Divertit, inquit, Ludovicus ad D. Apollinaris in Classe; ibique cum esset, multa Cassinensi cœnobio, Angelario ejus præposito cœnobii postulante, concessit Adde imperatorem Ottonem III, de quo B. Petrus Damianus in Vita S. Romualdi cap. 7 sic testatur: Per totam etiam Quadragesimam in Classensi monasterio B. Apollinaris .. mansit; ubi jejunio & psalmodiæ, prout valebat intentus, cilicio ad carnem indutus, aurata desuper purpura tegebatur. Lecto insuper fulgentibus palliis strato, ipse in storea, de papyris confecta, tenera delicata corporis membra terebat. Rem gestam etiam narrat Baronius ad annum 996 ex eodem scriptore.
[48] Viros item dignitate spectabiles, in hunc locum egregie munificos, quid referam? [Virorum illustrium erga istam ecclesiam munificentia:] Narsetem jam aedimus. De Sergio episcopo Ravennate sic loquitur Rubeus ad annum 768: Ædificavit etiam in ea parte templi D. Apollinaris Clanensis, in qua viri, dum aderant sacris, commorari consueverant, locum, cui Cellæ nomen fuit; multaque illi ad usum sacerdotum, qui rem divinam facerent, prædia est elargitus. Et de Joanne VI, ejusdem sedis antistite, ad annum 777, D. Apollinaris, inquit, in Classe aram maximam ex argento atque auro, testudine pyramidis instar ornavit: cujus cruces metallicas ingentes ei dono dedit. Suam quoque venerationem ibidem testatam voluit esse Zacharias PP., anno 752 e vivis sublatus; de quo Rubeus ad annum 755 sub finem interserit sequentia: Quem (Zachariam) ferunt.. ex Gallia revertentem, Ravennæ in D. Apollinaris Classensis sacra fecisse, vestesque sacras, in quibus erat illius nomen inscriptum, pretiosissimas dono dedisse; eamque basilicam ad monachorum cœnobitarum institutionem ac disciplinam, cum prius canonicis sacerdotibus, communitatem vitæ minime servantibus esset addicta, redegisse.
[49] Sed hæc epocha pugnat cum iis, quæ habet Lubin supra allatus, [& eadem occasione disseritur, quando exstructum fuerit monast. Class.] qui translationi corporis S. Apollinaris anni 549, addit, XXVI post annos prope ecclesiam monasterium ædificatum: anno .. DCCXXXI per Joannem Raven. ep. celebrem evasisse abbatiam; in quam anno DCCLXXV circiter introducti sunt monachi Benedictini. Ita ille, multa paucis asserens, at nihil probans. Certiora habernus circa illud saltem monasterium ex S. Gregorio magno PP. lib. 5, epist. 1 ad Marinianum, episcopum Ravennatem, Indictione XIV (id est anno Christi 596) data; in qua agens de testamento Joannis, qui Marinianum proxime præcesserat, hujus nominis tertius juxta catalogos Rubei & Fabrii (quidquid Mabillonius Annal. Bened. tomo 1, pag. 7, quintum vocet) sic habet in rem nostram: Quia vero (Joannes) dum viveret, sæpius a nobis expetiit, ut ea, quæ in monasterio illo contulerat, quod juxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra debuissemus auctoritate firmare &c. Et lib. 5, epist. 28 eidem scribens, Monasterium, inquit, quod decessor tuus condidit &c. Per quod si aliud quam Classense S. Apollinaris intelligi debeat, edoceri id desideramus. Porro Joannes III in utroque dicto catalogo notatur sedisse ab anno 575; qui obiit anno 595 juxta Rubeum in historia Ravennæ ad istum annum, & Fabrium parte 2, pag. 433.
[50] S. Leo PP. III magnifice dictam basilicam decoravit, [Ecclesia Classensis a S. Leone PP. 3 restaurata.] sicut memoriæ prodidit Anastasius Bibliothecarius in laudato Leone; de quo nos egimus die XII Junii. Basilica, ait Anastasius novissime Romanis typis editus anno 1718, tomo 1, pag. 311, B. Apollinaris martyris atque pontificis, quæ fundata est juxta civitatem Ravennam, cujus trabes præ nimia vetustate de annorum curriculis & olitanis temporibus nimis emarcuerant, jamque pene ruituræ in tempore illo erant, isdem venerabilis pater divinitus inspiratus misit illuc, & per solertissimam ac providam curam suam omnia sarta tecta ipsius ecclesiæ simul cum quadriporticis suis noviter ac firmiter restauravit, & in meliorem reduxit statum. Super altare vero ipsius sacræ basilicæ ob honorem omnipotentis Dei, & B. Petri Apostoli, de cujus donis ac datis fecit vestem sericam rosatam, habentem in medio crucem de chrysoclavo, cum orbiculis, & rotas sericas, habentes historias annuntiationis seu natalis Domini nostri Jesu Christi, atque passionem & resurrectionem, nec non & in cælis ascensionem, atque pentecosten, ornatas in circuitu simili modo, sicut & vestem de chrysoclavo. Sed & canistrum ex argento purissimo inibi fecit cum catenulis suis pensan. libras quindecim. De ecclesia ista a dicto Leone restaurata agit item Agnellus supra citatus, parte 2 apud Bacchinium pag. 466.
[51] [De qua, uti & Camaldulensibus loco Benedictinorum ad monasterium Classense inductis,] Ne longiores hic simus, quam par est; nonnulla in compendio subnectimus. Indulgentias isti ecclesiæ concessas recenset Fabrius pag. 111; rapinas vero Saracenorum Rubeus ad annum 846; restaurationem in multis per Dominicum archiepiscopum, ibid. ad annum 897, adjectis carminibus, quæ illic legi possunt: Benedictinos eo introductos paullo ante diximus; agitque ea de re Fabrius pag. 102, uti & de redditibus, privilegiis, splendore & viris illustribus monasterii Classensis, summo in pretio habiti a B. Petro Damiano, prout ex verbis ejus, quæ apud eumdem auctorem citantur pag. 103, planum fit. Benedictinis successere Camaldulenses; quod ibidem pag. 104 ex hist. Camald. p. 2, lib. 2, cap. 17, & p. 1, lib. 2, cap. 11 narratur in hæc verba: Illis diebus, anno videlicet MCXXXVIII, XX Octobris Gualterius, reverendissimus Ravennæ archiepiscopus, fama ac veneratione sacræ eremi pellectus in montana adequitavit, ibique S. Romualdi familiam, institutionem ac sanctimoniam plurimum admiratus, ex usu suæ ecclesiæ summopere esse duxit, coloniam ex eremo ad cœnobium S. Apollinaris Classense traducere, & *, ubi sanctus pater primordia conversionis sacraverat, illic perpetuam quoque stationem suos discipulos habere, se auctore contingeret.
[52] [plura hic congeruntur; sed Camaldulensibus ob bella Ravennam profugis,] Itaque memorabili semper munificentissima largitione cœnobium Classis ad reformationem Azoni priori generali concessit ac confirmavit una cum multis oppidis, cœnobiis territoriis ac fundis, de quibus in ejus conscriptione habetur. Quædam ad templum ac monasterium illud spectantia suggerit Rubeus ad annos 1450, 1454, & 1455; cujus demum Camaldulenses monachi, inquit Rubeus ad annum 1515, cum in superiori clade (quæ fuit Ravennæ fatalis, anno 1512) ab exercitu, qui Ravennam diripuerat, maxima incommoda accepissent, ipse Andreas Zecchinus abbas strenue propugnans, & cœnobium defendens, multis confossus vulneribus occubuisset, novum in urbe Ravennæ cœnobium, ad domum Misericordiæ, Paulo Laudensi abbate, inchoant, structuraque eleganti, brevi perficiunt.
[53] Et talis quidem fuit status præteritis seculis florentissimæ hujus ecclesiæ, [locus misere redactus est ad solitudinem.] ac celeberrimi olim in Italia monasterii, multum (quæ rerum omnium humanarum vicissitudo est) dispar ab hodierno, de quo Mabillonius loco citato supra num. 13: Ravenna digressi, inquit, perantiquum Classense monasterium, tribus fere passuum millibus ab urbe dissitum, in transcursu non sine gemitu vidimus, miserati monasterii ruinas, & ecclesiæ solitudinem. Nam locus ab uno converso Camaldulensi administratur, monachis in urbem translatis, qui unum e suis quotidie mittunt ad privatum sacrum in Classensi basilica faciendum; juxta præscriptum nimirum sacræ Rituum congregationis; ut videsis num. 28.
[54] [Varia templa Sancti nomen habentia:] De templo S. Apollinaris Novi & ejusdem etymo jam meminimus. Fuit olim abbatia Benedictina; sed eo inductos postmodum Franciscanos Observantes, tradit Rubeus ad an. 1513; de qua re & sub finem libri octavi meminerat: quam ecclesiam pluribus describit Fabrius a pag. 119. Duabus hisce Ravennæ ecclesiis adde alias duas ibidem loci, & unam quidem S. Apollinaris (vulgo in Veclo dictam) ætate antiquam & parochialem, de qua Fabrius pag. 117; alteram vero ejusdem nuncupationis, item antiquam (quæ vulgo S. Apollinarini etiam dicitur) estque oratorium pro læicis; de quo laudatus auctor pag. 129: qui & pag. 117 integrum catalogum texit præcipuarum urbium non modo in Italia, sed etiam in Dalmatia, quæ, erectis sub nomine S. Apollinaris ecclesiis, non obscuras aut minime dubias voluntatis erga eum suæ dederunt significationes, præsertim, inquit Fabrius, in civitatibus, diœcesibus ac territoriis Bertinoriensi, Cæsenensi, Faventiano, Foroliviensi, Ariminensi, Fanensi, Pisaurensi, Ferrarieensi, Rhodigiensi, Bononiensi, Regiensi, Mediolanensi, Ticinensi, Cremonensi, Veneto, Florentino, Polensi, Sadarensi.
[55] Anastasius Bibliothecarius in S. Symmacho PP. Fecit …, [inter quæ Romanum a duobus summis Pontificibus ornatum:] inquit, oratorium S. Apollinaris ex argento, & confessionem cum arcu ex argento pens. libr. triginta. Et in Honorio PP. I, Fecit, inquit, basilicam beati Apollinaris martyris in urbe Roma, in porticu beati Petri Apostoli, quæ appellatur ad Palmata * a solo, ubi dona multa largitus est; & decrevit, ut per omnem hebdomadam sabbato die exeat litania ad B. Apollinarem, & ad B. Petrum apostolum cum hymnis & canticis populus omnis occurrere debeat. De situ dictæ ecclesiæ paucula notantur tomo VII Junii, pag. 159. Rubeus ad annum 772 aliud item templum Romæ ita memorat: Adrianus (PP. I) .. Romæ in pratis Flaminiis, ubi antea fuit Apollinaris ædes., circumque tum Apollinarem appellabant, uti Livius tradit, templum excitavit D. Apollinari: quod memoriæ prodidit Pandulfus Lateranensis ecclesiæ ostiarius: id autem nulla ratione alia factum Blondo videtur, quam ut celebri in Urbe loco, & loci & ædis Apollinaris appellatio a ritu gentium tractu temporis, in D. Apollinaris antistitis Ravennatis memoriam verteretur.
[56] Idem scriptor ad annum 1314, in fine meminit Rampanæ familiæ Venetæ, quæ & oriunda Ravenna erat, [templi Veneti conditores; duorum aliorum notitia.] & ob id Venetiis D. Apollinari templum exstruxerat, ac dedicaverat. Brixiæ quoque stetisse ecclesiam eidem Sancto sacram, ex eo habemus, quod inde reliquiæ S. Ursicini, ejusdem civitatis episcopi, translatæ dicuntur apud Ughellum tomo 4 Ital. sacr., col. 729. Alterius insuper ecclesiæ mentionem facit Masinius in Bononia perlustrata, quæ exstiterit in aula palatii veteris, communitatis, prætoris seu judicis dicti, quæ ab anno MCCL destructa fuit. Inter epistolas Innocentii PP. III, a Baluzio tomis duobus editas, tomo 2, ep. 201 mentio fit plebanatus ecclesiæ S. Apollinaris de Venetiis.
[Annotata]
* forte vult dicere ascensus ad eam fiat.
* Maximianum
* ut
* al. palmaria
* an hodie?
* quod
* arca
* forte ego
* Rubeus mendose
* debita
§ VI. Apparitiones, festa, sodalitates, altare, Missæ propriæ.
Die XXVIII Martii in Commentario historico S. Sixti PP. III (e vita sublati anno 440) paragr. 2, [Sanctus apparet S. Sixto PP. 3, monens de S. Petri Chrysologi episcopatu.] exposita fuit apparitio, quæ contigit eidem isti Pontifici occasione novi episcopi Ravennatis, ab eo confirmandi: nam monitus a SS. Petro & Apollinare electionem episcopi istius urbis, jam antea ratam apud Ravennates, irritam facit, substituto in ipsius locum S. Petro Chrysologo, qui divinitus sibi fuerat ostensus. Insignis autem præ aliis omnibus apparitionibus habenda merito est hæc iterata S. Apollinaris apparitio, quæ S. Romualdo obtigit sub illud tempus, quo patrata a patre Sergio cæde, cui & ipse interfuerat, nullo licet vulneri inflicto obnoxius, ad cœnobium S. Apollinaris Classense secessit, per dies 40 pœnitentiæ vacaturus more homicidarum. Rem describit B. Petrus Damianus in ejus Vita cap. 1, illustrata apud nos die VII Februarii. Quia vero ille mensis non omnibus ob suam raritatem hagiophilis æque commode ad manum esse potest, textum ipsum huc transcribere visum est: Illic, inquit, districta se pœnitentia jugiter macerans, cœpit cum quodam converso quotidianum habere colloquium; a quo etiam juxta mediocritatem sensus, bonæ exhortationis audiebat sæpe consilium.
[58] [Apparitio alia S. Romualdo facta] Quem cum conversus frequenter admoneret, secularem vitam omnino postponere, & ad sanctæ conversationis ordinem festinare, sed ad hoc mentem ejus humiliare nullatenus posset; aliquando inter cetera velut gratulabundus intulit, dicens: Si tibi ego B. Apollinarem corporali specie, ita ut eum manifeste videre possis, ostendero, quid a te præmii reportabo? Ad hæc Romualdus, Firma, inquit, & inviolabili me obligatione constringo, quia mox ut beatum Martyrem videro, apud seculum ulterius non manebo. Hortatur ergo conversus, ut ipsa nocte Romualdus dormire postponeret, & una secum intra ecclesiam in orationibus vigilaret. Cumque nocturno silentio longanimiter ambo in oratione persisterent; ecce circa gallicinium noctis B. Apollinaris, his duobus manifeste videntibus, exiit de sub altari, quod in medio ecclesiæ ad honorem beatæ Virginis Mariæ cernitur esse constructum. Visus est autem exire ab orientali parte; illinc videlicet, ubi marmor porphyreticum jacet. Confestim vero tantus splendor totam replevit ecclesiam, ac si sol fulgoris sui radios intra ipsos parietes cohiberet.
[59] [prorsus singularis:] Tunc beatissimus Martyr sacerdotalibus infulis mirabiliter exornatus, aureum in manu portans thuribulum, cuncta ecclesiæ incensavit altaria: & hoc facto, statim, unde exierat, rediit; & mox omnis ille splendor prosequens apparere cessavit. Cœpit itaque conversus Romualdo, durus nimirum exactor, vehementer insistere, & ut impleret, quod ultra promiserat, anxie postulare. Cumque Romualdus adhuc resisteret, & eamdem visionem cernere denuo flagitaret; alia nocte similiter in oratione persistunt, & beatum Martyrem per omnia, sicut prius, adspiciunt. Unde etiam postmodum, si de corpore prædicti Martyris aliquando quæstio oriretur, Romualdus penitus affirmabat, in ipsa ecclesia esse reconditum: & quamdiu vir sanctus vixit, hoc proferre testimonium non cessavit
[60] [& item alia eidem exhibita.] En tibi aliam apparitionem ibidem cap. 6 in hæc verba: Aliquando autem vir sanctus non longe mansit a Catria (de qua ibi in annotatis.) Cumque ibi aliquamdiu moraretur, manifeste sibi B. Apollinaris apparuit, & quatenus ad suum monasterium pergeret, ibique potius habitaret, ex magna auctoritate præcepit. Quod Vir sanctus nequaquam negligendum ducens, locum, in quo morabatur, sine cunctatione deseruit, & quo missus fuerat, impiger festinavit. Guido Grandus, Ordinis Camaldulensis, in Dissertationibus suis, Lucæ anno 1707 editis, dissertat. 2, cap. 7, pag. 81, apparitionem istam attexit anno 990 (quod & repetit in 2 tabula chronol. ad illam dissertationem pag. 127) concurrente cum S. Romualdi anno ætatis, sicut addit, 83.
[61] Ad festivum apparatum, quo dies Sancto sacra celebrari consuevit, [Festum Sancti honoratissimo ac frequentissimo concursu celebre fuisse] perveniamus. Adeo solenni ea Ravennæ frequentabatur pompa, ut præter numerosissimum populi concursum, illustris & sacra quædam majestas religiosissimæ festivitati accederet ex interventu episcoporum comprovincialium, qui vi antiquæ consuetudinis tenebantur adesse Ravennæ ista die; omnesque habitu sacro induti, nobilem exhibendo comitatus coronam archiepiscopo pontificalibus vestibus amicto, illuc veniebant ritu supplicationis cum omni clero: ut videre datur apud Fabrium pag. 100. S. Gregorius magnus lib. 4, epist. 11, mense Octobri, Indictione XIII (anno Christi 595) scribens ad Joannem Ravennatem episcopum de usu pallii; inter dies paucos exceptos, quibus usum hunc ipsi concedit, ponit diem B. Apollinaris martyris. Quid, quod eo ipso, quo consecrati erant episcopi suffraganei, juramentum præstabant archiepiscopo Ravennati, veniendi quotannis ad solennitatem SS. Apollinaris ac Vitalis, sicut patet ex instrumento obedientiæ, quo Octavianus Bononiensis episcopus Philippo archiepiscopo Ravennati, solenni jurejurando, de more, se obstrinxit mense Maio anni 1263; quod producit Rubeus ad istum annum: e quo delibo verba, huc spectantia:
[62] In festivitate autem sanctorum martyrum Apollinaris & Vitalis, excepta infirmitatis causa, [constat: volucribus symbolam quoque suam eo conferentibus.] aut certa canonica excusatione, obedienter occurrere promitto, nisi per tuam tuorumque successorum licentiam remaneam. Clerum item una cum episcopis hanc festivitatem condecorasse, liquet ex formula juramenti apud eumdem Rubeum ad annum 1299, quod Antonius episcopus Cerviensis præstitit Opizoni, archiepiscopo Ravennati: Cum ordinibus ecclesiæ meæ obedientur occurrere PROMITTO. Accedit eo, quod Vigilia S. Apollinaris notetur cum jejunio in Kalendario seu Directorio ecclesiæ Metropolitanæ Ravennatis, edito anno 1660. De circo Ravennatis urbis, tribus insignibus marmoreis columnis condecorato a Venetis, & uni ex illis statua Sancti imposita, meminit Fabrius pag. 332. Quid memorem? quod volucres item cæli .. illius festum colere & celebrare certo quodam modo videantur: singulis enim annis XXIII mensis Julii .. undique Ravennam convolant confertis agminibus corvi, cornices, monedulæ, & id genus aves aliæ ex diversis agris Italiæ, stridulo suo cantu quodammodo festum agentes. Quod adeo certum & constans est, ut obtineat jam pridem consuetudo apponendi semper iis advenis volucribus cadaver equi, quo pascantur. Ita laudatus Macedo pag. 135, ex nostro Silvestro Petrasancta in Opere, quod inscribitur Thaumasia veræ religionis contra perfidiam sectarum, Romæ edito anno 1646, tomo seu volumine 3, pag. 135. Rem quidem istam, prout fertur, narrare placuit; liberum de ea judicium penes lectorem; fides vero sit penes auctorem.
[63] Fabrius pag. 126 agens de alumnis S. Apollinaris Novi, refert Sancti festum multa cum solennitate ab eisdem celebrari, capitulo metropolitanæ ecclesiæ ibidem Vesperas decantante, [Alia item circa eamdem solennitatem.] & mane habita supplicatione solenni ac generali totius cleri etiam regularis; idque ex consuetudine, Cardinalis Petri Aldobrandini tempore introducta, & Pauli PP. V Apostolica auctoritate confirmata, Brevi Romæ edito anno 1610, juxta id, quod in secunda synodo, inquit Fabrius, istius Cardinalis amplis verbis legitur; apud quem in serie episcoporum Ravennatium, ponitur laudatus Petrus Aldobrandinus sedisse anno 1604; fundatorque fuisse piæ domus Conversarum seu pœnitentium, pag. 252. Sacram pompam præcesserat civilis quædam ac publica lætitia: nam Rubeus ad an. 1503 memorat, pecuniam novo operi publico destinatam fuisse, quæ in stragula duo, diebus D. Apollinaris & D. Vitalis festis, cursus præmia, impendi consuesset. Romæ item festum Sancti hodierni celebratur solenniter cum indulgentiis plenariis: exquisitissima musica in ejus templo collegii Germanici, sicut tradit Piazza supra citatus. Collegium hoc longe celeberrimum satis sit hic vel nominasse; de quo plura Pancirolus in Thesauristabsconditis urbis Romæ, Regione 6 Pontis, ecclesia 3; & apud nos dici poterit ad Vitam S. Ignatii, illustrandam die XXXI hujus.
[64] [Sodalitates, altare,] Rubeus lib. 6 ad annum 1213 occasione antiquarum sodalitatum, de quibus ibi agit, facto descensu ad posteriora tempora, ad nostrum propositum tradit ista: Cum autem pleræque finem habuissent, duæ sunt potissimum a viris piis, nostra, ait, ætate institutæ; cujus una est D. Apollinaris. Earum sodales diebus potissimum festis congregati, diluculo, meridie ac vesperi horarias D. Virgini Deiparæ preces recitant, septemque Davidis pœnitentis psalmos, & virtutibus Christianis operam, studiumque navant. Apud Gelenium de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine lib. 3, syntagm. 44 inter ea, quæ habet de ecclesia FF. Eremitarum S. Augustini, § 5, ubi fraternitates enumerantur, ponitur una S. Apollinaris. Auctarii loco adjungatur altare ad S. Romualdi Ravennæ erectum; de qua re exstat apud Fabrium pag. 317 inscriptio sequens: D. O. M. Kal. Maiis MDCXXXVII templum hoc D. Romualdo, altare autem majus D. Apollinari mart. solemniter consecravit Aloysius Card. Capponius archiep. Juverit hic etiam rationem habere Missarum, quæ pro altaribus præscribuntur in Missalibus antiquis.
[65] In Missali Mediolanensi anni 1522 a fol. 188 habetur Missa propria. Ingressa: [Missæ propriæ ex Missali] Justus non conturbabitur. Super populum: Majestatis tuæ clementiam suppliciter deprecamur, omnipotens & misericors Deus, ut sicut unigeniti Filii tui agnitionem, per beatissimi sacerdotis & martyris tui Apollinaris prædicationem, populorum cordibus infudisti, ita ipsius opitulantibus meritis, fidei stabilitate firmentur. Per eumdem. Epistola: Nolumus vos ignorare de tribulatione. ℣. in allel. Venite, & audite & enarrabo vobis, omnes, qui timetis Deum, quanta fecerit Dominus animæ meæ. Euangelium: Ego sum pastor. Post Euangelium: Super cæcati oculos B. Apollinaris signum crucis edidit, lumenque ei reddidit. Super syndonem: Beati sacerdotis & martyris tui Apollinaris annua festivitate ovantes, clementiam tuam supplices exoramus, omnipotens Deus, ut, sicut ille ob tanti agonem certaminis, triumphali redimitus exultat corona, ita & nos orationum ejus fulti suffragio, tentationum tela superantes, bravio lætemur æterno. Per.
[66] Offer. B. Petrus Apostolus dixit discipulo suo Apollinari: [Mediolanensi,] Surge, perge Ravennam: multitudo populi ibi moratur: prædica eis baptismum pœnitentiæ in nomine Jesu. ℣. Ecce eruditus es de omnibus, quæ fecit Jesus. Qui sedes nobiscum; surge, perge. Super Obl. Famulatus huic nostri sacrificio, clementissime Deus; quod in commemoratione celeberrimi sacerdotis & martyris tui Apollinaris tripudianter offerimus, tuæ, quæsumus, dignanter præsentiam intersere majestatis, ipsius ut meritis, & tibi sit acceptabile, & nobis prosit ad veniam. Per. Præfatio constat ex compendio brevi Actorum. Confrac. Apollinaris martyr per unigenitum Filium Dei, & coronam, quam meruisti, intercede pro nobis. Trans. O martyr Domini Apollinaris præclare, qui beatis precibus lumen reddidisti cæcato, & tribuni conjugi donasti medelam. Postcom. coincidit cum collecta Missalis Romani in vigilia SS. Petri & Pauli.
[67] Missale Spirense, excusum, ut adscribitur, ante annum 1540, [Spirensi,] aliam ponit Missam. Introit. Sacerdotes Dei uti in Romano. Oratio: Deus, qui multitudinem populorum B. Apollinaris martyris tui atque pontificis instantia ad agnitionem sancti nominis tui vocare dignatus es: concede propitius, ut cujus solemnia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Per. Epistola: Doctrinis variis. Grad. Inveni David, sicut in Romano. Alleluya. Beatus vir qui suffert tentationem. Euangelium: Facta est contentio (prout in Romano) quod Euangelium scripto charactere designatur in dicto Missali, loco alterius Nemo lucernam, in eodem prius assignati. Offertor. Veritas mea, sicut in Romano. Secr. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, & interveniente pro nobis S. Apollinare, martyre tuo, iis sacramentis cælestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede; ut purificante nos gratia tua, eisdem, quibus famulamur, mysteriis emundemur. Per. Comm. Semel juravi. Complenda fere ut in communi Doctorum in Missali Romano.
[68] In Missali Moguntino anni 1493 notatur pro Sancti commemoratione sequens Collecta: [Moguntino, ac Tornacensi.] Deus, qui salutarem nobis Apollinaris sacerdotis & martyris tui passione hodierna die dedisti lætitiam; præsta, quæsumus, ut & conversationis ejus experiamur insignia, & intercessione tibi placita gloriemur. Secreta. Sacrificium nostrum, quæsumus Domine, in ipsa sit tibi actione placabile, & beati Apollinaris confessoris tui atque pontificis intercessione ad nostræ salutis augmentum fiat acceptabile. Complenda: Satiati, Domine, sumus muneribus sacris; quæ tanto nobis credimus profutura, quanto hæc, sanctis meritis B. Apollinaris intervenientibus, nos percepisse confidimus. Per. Nec vero videtur esse dubium, quin singulare etiam aliquid circa Missam jam pridem habuerit Belgium nostrum: nam in Missali Tornacensi anni 1498, ad Missam Sancti hæc præscribitur peculiaris Collecta: Beati sacerdotis & martyris tui Apollinaris, Domine, quæsumus, sua nos intercessione commender oratio: ut tibi placito fulti suffragio, indulgentiam peccatorum consequi mereamur. Secreta. Sicut munera Abel, Domine, vultu placido respexisti: ita, quæsumus, hæc sacrificia sint tibi placabilia, ut beati Apollinaris sacerdotis & martyris tui digne peragamus votiva solennia. Per. Postcommunio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut, sicut dedisti manna in deserto ingratis & electis; ita precibus B. Apollinaris sacerdotis & martyris tui, tribuas acquisitis cibum sempiternæ salutis. Per. Huc etiam spectam Officia propria, de quibus nunc tractabimus.
§ VII. Officia propria; hymni; memoria in antiquis Litaniis; Sanctus an & quo sensu martyr.
Crevit quidem superioribus seculis sanctissimi nostri Præsulis cultus propagatio in Officus ecclesiasticis; [Sancti nomen & Officium in Breviariis] in Breviario tamen Romano typis Plantinianis anno 1557 Antverpiæ excuso, & ad Paulum PP. III a Francisco Quignonio Cardinale antea directo, nihil omnino de ipso invenio præter solum nomen in indice Sanctorum sive Kalendario, quod libro præfigitur. Gavantus in Commentariis ad Rubricas Missalis ac Breviarii Romani sect. 7, cap. 9, Simplex, inquit, in Ms. & MDL. Semiduplex a Pio V cum Homil. propria, quam una cum tribus lectionibus secundi nocturni, & oratione propria legimus in Breviario item Plantiniano, jussu Pii V edito, anno 1572. Antiquissimi tamen saltem in Italia in divini Officio cultus certissimum indicium est, quod in Antiphonario (si vere est, sicut vocari solet) S. Gregorii magni, ponantur de Sancto, quæ eo spectant. Addit Gavantus ejusdem Pontificis Sacramentarium; ast in illo, sicut indicavimus num. 2, nihil invenimus. Hodiedum in Breviario Romano festum celebratur sub ritu duplici: quale necdum erat notatum in illo, quod in forma 4 prodiit anno 1673; at tale esse cœpit ex mandato Clementis X, qui tum sedebat; (ut videre est in Officiis novis) & qui obiit 1676. De eodem Sancto pariter meminit auctor Micrologi cap. 43.
[70] [ac Kalendario Ravennate.] In citato Kalendario metropolitanæ Ravennatis notatur patronus Ravennæ, ac colendus præscribitur ritu dupl. 1 classis cum Octava. Ad calcem habetur hæc propria de Sancto commemoratio: Antiph. ad Magn. in utrisque Vesp. Sancte Apollinaris, sacerdos & martyr Christi, deprecare pro plebe tua, quam ex gentibus acquisisti: nos autem populus tuus, & oves gregis tui. Intercede pro nobis ad Filium Dei. ℣. Ora pro nobis &c. ℞. Ut digni &c. Oremus: Deus, qui nos per B. Apollinarem martyrem tuum atque pontificem apostolicis voluisti documentis imbuere; da nobis, quæsumus, & illa recte servare, quæ docuit, & ad hoc pertingere, quod promisit. Per. Antiph. ad Benedictus: Surge, accipe Spiritum sanctum, simulque pontificatum, & peregre * ad urbem, quæ vocatur Ravenna. Versiculus, resp. & oratio ut supra.
[71] Carmen Sapphicum sub nomine B. Petri Damiani (quod tamen usquam apud ipsum non scimus inveniri) in laudem S. Apollinaris compositum exhibet Rubeus sub finem Operis sui. [Carmen Sapphicum, sub nomine B. Petri Damiani, de Sancto compositum,] Erunt haud dubie qui illud hic videre desiderent. Sic sonat:
Consul æterni trabeate regni, Mente devota petimus, labora, Curiam cæli reserare plebi Apollinaris. Janitor summi pius hoc olympi, Annuat tanti famulis Alumni: Qui tuas gaudent resonare laudes Dulcibus hymnis. Intimis pressam tenebris Ravennam, Dæmonum variis inhiando sacris, Clarus Eoïs veniens ab oris Lucifer intras. Cæcus orbati puer Hirenæi, Te probat dextrum rutilare sidus: Qui patri cordis, sobolique frontis Lumina pandis. Nil potest ægræ medicina Teclæ, Nil profanorum numerus deorum; Tu cor ad cælum facis, atque lætum Tollere vultum. Læta Classensis movet ora civis, Viribus sacræ reserata linguæ: Patris æternum reparata Verbum Verba fatentur. Morte defunctam duplici puellam, Reddis utrique, miserando, vitæ: Flatus hinc carnem, Deus inde mentem Protinus implet. Gloriam Patri referamus illi, Tanta qui dignis tribuit ministris. Sit decus Nato, Flaminique sancto Omne per ævum.
[72] Subjungitur ibidem sequens in eumdem Sanctum Rhythmus: [subjungitur.]
Chorus exultet Cælitum, Turba plaudat fidelium, Apollinaris passio, Mundi sit exultatio. Hic in fervore spiritus, Dum prædicat gentilibus, Quæ ejus membra perserunt, Referri lingua nequeunt. Christum in igne positus, Summis testatur vocibus, Alter nimirum coquitur, Et alter est, qui loquitur. Equuleo suspenditur, Torta caro divellitur: Jam pœna pœnam cruciat, Et vulnus plaga vulnerat. Igne jam membra torrida, Elixat aqua fervida: Sic duo sacrificia, Ex una fiunt victima. Tanta Ravennæ gloria, Fertur ab Antiochia: Hæc mittit, illa recipit, Hæc gignit, illa perimit. Sit Trinitati gloria, Quæ sic disponit condita, Ut antiquorum scelera, Nova lucrentur secula. Amen.
Sicut dictum carmen, sic Rhythmum inveniri usquam apud Petrum Damianum, incompertum habemus.
[73] Quando Gregorius PP. XIII collegium Germanicum Romæ ad S. Apollinaris instituisset; [Ode collegii Germanici:] ab eo collegio, ad seminarium, inquit Rubeus, nostrum hæc ode missa est; quam ipse typis edidit ad calcem suæ historiæ in hæc verba: Appollinaris inclyti Lux alma mundo prodiit. Vos de beatis sedibus Huc advenite Cælites. Apollinaris, dicite, quam multa gessit fortiter, Dum signa primus ætheris Infert Ravennæ mœnibus. Fustes, catenas, carceres, Et sæva fert incendia, Exulque pontum navigat, Madetque totus sanguine. O quas Ravenna gratias Tanto rependes Præsuli, Qui dæmonum ludibria tuis fugavit sedibus? Adsis benigno numine Nostro, Deus, concentui: Qui Martyri, qui Præsuli Ex hoste das victoriam.
[74] Epimetri loco his adjungimus, antiquissimi cultus & longe æstimatissimæ erga Sanctum hunc venerationis indicia se prodere in pervetustis Litaniis, [nomen Sancti in antiquis Litaniis &c.] quibus nomen ejus inscribitur: cujusmodi sunt illæ imprimis, quas tamquam unas e pluribus, tempore S. Gregorii magni PP. usitatis apud Ravennates, sed postmodum a Julio Ruverio Cardinale, Ravennæ archiepiscopo (sedisse hic ponitur anno 1566) sublatas ponit ibid. laudatus Rubeus cum hoc titulo: Litaniæ conventus presbyterorum parochialium civitatis Ravennæ, quæ de Græco in Latinum translatæ sunt; in quibus post Apostolos & protomartyrem Stephanum ponitur S. Apollinaris nomen Ij, (bis, quod interpretor, pronuntiandum.) Item in Tractatu de antiqua Ecclesiæ disciplina de divinis celebrandis Officiis, ab Edmundo Martene Benedictino tomis 4 excuso Lugduni anno 1706, in Litaniis, quæ ex libello precum, & ex Ms. Floriacensi, annorum, ipso saltem judice, circiter 900, dantur tomo 4, a pag. 629, invocatur etiam S. Apollinaris; ut nihil dicam ipsum inscribi Litaniis aliis, sub nomine ejusdem S. Gregorii magni apud Wion Ligni vitæ tom. 2, pag. 620 editis. Bacchinius pluries citatus ad calcem partis 2 Pontificum Ravennatium, a pag. 142 exhibet Kalendarium ecclesiæ Mutinensis, quod, sicut monet pag. 141, ad initia seculi andecimi spectare arbitratur, in quo signatur S. Apollinaris.
[75] [an & quo sensu] Quæres, an S. Apollinaris stricti ac veri hominis martyr fuerit, an vero latioris & improprii? S. Gregorius magnus supra num. 15 martyrem ipsum vocat. Contra S. Petrus Chrysologus apertissime indicat, sicut vidimus num. 4, talem eum proprie non fuisse. Antiquissima Martyrologia ibidem in isto signando titulo sibi non constant. Si Actis credimus, propriissimi nominis martyr censeri debet, ac tormentis pro fide perpessis moraliter immortuus: nam apprehensus, inquiunt,.. tam diu cæsus est, quamdiu existimatus mortuus relinqueretur. Exinde … septem dies supervixit … deinde defunctus est beatissimus martyr … ac martyrizatus est. Sed plus apud nos habet momenti auctoritas S. Petri Chrysologi, quam Actorum, quæ tametsi valde antiqua, in pluribus tamen si non vacillant, saltem non ubique sincera esse probantur. Certe si suo tempore alicubi invenisset in Actis idem Sanctus proprie & stricte dicti martyrii indicia, aliter omnino hic loqui debuisset. Recte tamen & vocari potest martyr, & sub isto titulo ab Ecclesia celebrari, sicut sub illo celebratur inclytissimus Felix Nolanus: de quo videsis Commentarium prævium ad ejus Vitam die XIV Januarii, paragr. I.
[76] Etenim titulus martyrii olim dabatur Sanctis, tormenta pro Christo passis, [martyr dici possit.] quamquam eisdem haud immortuis; qui proinde nomine non uno S. Apollinari convenit: ut qui sæpe ac plura pro fide passus sit, sæpe sanguinem fuderit, sæpe cum hoste depræliatus sit, sæpe martyrii desiderio exarserit: adeo ut non tam ipse martyrio, quam martyrium ipsi defuisse videatur. Quare gaudeat utroque martyris & confessoris honore: nec eum quisquam, prout supra dicebat idem S. Petrus, confessoris vocabulo minorem credat esse, quam martyrem; quem Dei nutu quotidianum & multiplicem reversum conspicit ad agonem … Fundebat sæpe confessor sanguinem suum &c. Atque hoc sensu jure meritissimo martyrem dixeris; quo haud dubie respexerit Ado in elogio, quando in eo passus ultimum martyrium scribitur.
[Annotata]
* perge
§ VIII. S. Apollinaris discipuli; peregrinationes; Acta; Vita brevior; ejusque auctor.
B. Petrus Damianus sermone 3 de S. Apollinare, qui inter alios est 32, sic loquitur: Sancti, discipuli B. Apollinaris, [Indicantur discipuli S. Apollinaris.] Adheritus .. & Calocerus, Marcianus & Eleuchadius; de quibus item Sancti nostri Acta & Agnellus inter Pontifices Ravennates cum observationibus Bacchinii parte 1; a pag. 137. De S. Adherito, Adhereto vel Aderito erit agendum die XXVII Septembris cum Martyrologio Romano. S. Calocerum dedimus die XI Februarii; ubi & de discipulatu sub S. Apollinare, num. 1 & 2 Commentarii historici. S. Marcianus colitur die XXII Maii, quo de ipso actum est. Denique S. Eleuchadium habes ad diem XIV Februarii: qui, sicut alia ipsorum occasione jam pridem indicavimus ex præcitato S. Petro Chrysologo, licet nequaquam carnificum gladio sint percussi, a martyrii tamen desiderio nullatenus creduntur fuisse extranei. Fabrius part. 1, pag. 165 agens de ecclesia S. Euphemiæ, par esse dicit, credere, quod Sanctus ibidem ordinaverit sacerdotes SS. Aderitum & Calocerum; diaconos vero Marcianum & Eleocadium. Sed hæc facilius affirmari quam recte probari; & credi, quam solide refutari possunt. Dictis hisce S. Apollinaris discipulis accenseri poterit Rufus patricius juxta nostri Præsulis Passionem cap. 2, qualiscumque demum ille Rufus sit; de quo in annotatis ad idem caput litt. c.
[78] Satis, ne dicam nimis, peregrinationum Acta tribuunt S. Apollinari, [Disseritur de peregrinationibus ejus;] quam ut novas, nec ab antiquis traditas, nec in eisdem Actis agnitas hisce profectiones accenseamus. Fateor tamen fundamento idoneo nos destitui, quo vel unicam ex omnibus iis, quas illa recensent, falsitatis convincamus. Secus statue de peregrinatione in Hispaniam, quam, more suo hic iterum exoticus ac singularis, somniat nugator famosus pseudo-Dexter ad annum Christi 50, comitibus, S. Petrum Apostolum in Hispaniam secutis, associans Apollinarem Ravennatem.
[79] At quo scriptore, quibus tabulis, qua fide? Certe jam pridem norunt eruditi, [inter quas commentitia est Hispanica.] nosque adeo sexcentis locis id aperte professi sumus, istiusmodi figlinæ quisquilias nihili æstimandas esse: cum aliud nihil sint, quam absurdissima figmenta, a male feriato cerebro procusa, indignationeque potius ac risu, quam relatione, nedum refutatione digna. Si cui id vacat, adire potest laudatum pluries Bacchinium pag. 128, ubi tam pseudo-Dextrum ipsum, quam ejus commentatorem Bivarium ad dictum annum 50 (non 1, ut male Bacchinius) confutatos reperiet. In eamdem erroris foveam incidit Fabrius parte 1, pag. 86, eumdem larvatum Lucium Dextrum, chronistam, ut vult, antiquissimum, sed verius recentem impostorem, sub affectata antiquitatis larva latitantem secutus.
[80] Qui unum Actorum exemplar norit, omnia norit: [De Actis Mss.] adeo inter se conveniunt in substantia. Longiora (de brevioribus suo loco dicetur) dabuntur ex nostro Ms., quod olim pertinuit ad collegium nostrum Fuldense. Et hujus quidem manuscripti duplex sub isto nomine habemus exemplar; alterum in codice majoris formæ pergameno: alterum in charta exceptum; cujus discrepantes lectiones, quando litteræ appositæ aliud non indicabant, putavimus pertinere ad Ms. Puteani, quocum illud collatum fuit. Porro in prædicti apographi chartacei involucro notatum reperio syllabum manuscriptorum variorum, ad quæ illud exemplar collatum scribitur, nimirum S. Maximini & S. Martini Treveris, (unde desumpta sunt ea, quæ uncis [ ] in textu nostro includuntur) ac S. Audomari; adde Ms. vetustissimum V. C. Puteani; item exstare hæc eadem notantur in Ms. Valcellensi, Cæsaris insulæ, ut patet ex catalogo P. Grothaus, & in 13 cod. Reginæ Sueciæ.
[81] [hujus Sancti,] Exstare item ibi adscribitur Vita in cod. Ms. Aquicinctino, Catalogo P. Beatilli num. 48, & in C. O. Domini Schenckinck, nec non ad S. Hubertum; ut nihil dicam de Ms. Montis Oliveti Neapoli, ubi Sancti etiam nostri Passio habeatur. Atque hæc quidem in dicto involucro indicabantur: neque est, quod nos morentur alia exemplaria, quorum unum apud nos notatur in codice Ms. chartaceo, qui fuit olim Isaaci Vossii, P. Ms. 6, ulterum insuper in pergameno majoris formæ satis antiquum Q. Ms. 7. Breviter Sancti gesta perstringit codex membranaceus ✠ Ms. 87, Legendas aliquot Sanctorum continens, qui olim fuit domus S. Albani, monasterii Treveris, Ordinis Cartusiensis. Hæc de Actis Mss.; nunc de excusis.
[82] [ac typo editis;] Edidit ea Mombritius tomo 1. Ferrarius compendium illorum exhibet ex Breviario & Surio; quæ ante illum item contraxerat Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 128. Acta insuper excusa sunt post historiam sub nomine Abdiæ, Babyloniæ primi episcopi, Parisiis anno 1571 vulgatam, a fol. 143 verso. Habentur item in historia Christiana veterum Patrum, anno 1583 ibidem loci edita, & a R. Laurentio de la Barre castigata; quæ etiam Rubeus & Fabrius suis sæpe nominatis libris inseruere; hic quidem parte 1, a pag. 85: ille vero lib. 1, ad annum 44. Quæ hic habet Legenda aurea Claudii de Rota, Ord. Prædicatorum, anno 1531 excusa, consonant cum iis, quæ refert citatus codex Cartusiæ Treverensis. Collectionem historicam habet Tillemontius tomo 2 Monumentorum ecclesiasticorum a pag. 102, Vitamque suo more compilavit recens Legendista Gallus. Vita denique ex Ms. codice Estensi edita nuper prodiit in Spicilegio Ravennatis historia; habeturque tomo 1, parte 2, Operis de rerum Italicarum Scriptoribus, quod elegantissime Mediolani nuper excudi cœpit, a pag. 529; sed Vita illa ad nostrum, quod edimus, exemplar collata, eamdem rerum substantiam continet, quamquam in minutiis levioris momenti variet: quarum alicubi etiam suo loco ratio haberi poterit.
[83] [quæ tametsi sint antiqua, non tamen sunt ubique sincera,] Antiqua esse Acta nemo inficias ierit, qui meminerit ea ab antiquissimis Martyrologis esse adhibita, Adone præsertim seculo nono, qui elogium bene longum ex illis delibavit. Antiqua porro ea esse fatetur ipsemet Tillemontius; plus tamen æquo severus tum hic tum alibi sæpius videtur esse, dum affirmat pluribus eadem scatere, quæ omnem ipsis auctoritatem adimant, ut videre est in notis ejus. Idcirco maluit res ad Sanctum spectantes ex Chrysologo, Gregorio, aliisque colligere. Nec vero locum illis dedit inter sincera & selecta Ruinartius; nec immerito. Item Legendista Gallus, Tillemontium secutus, omnem pene fidem illis adimit in tabula critica auctorum & Actorum tomo 2, ante diem 1 Julii. Ego vero in ea non semel oculis animoque intentus, mitius de illis sentiendum judico; quæ, tametsi accenseri non possint Actis proconsularibus, neque ubique sint sincera, & ab omni interpolatione aliena, non tamen propterea tamquam omni prorsus fide carentia traduci debent.
[84] Cum utroque Actorum sincerorum & genuinorum charactere aperte pugnat factum illud, [sed interpolata.] ut alia omittam, num. 21, Videntes Christiani tantam impietatem, commoti sunt, & irruentes super paganos, tanta allisio fuit, ut subito amplius quam ducentos homines impiissimos Christiani interfecerint. Sed & Vicarium interimere cogitabant. Quæ sane a primorum Christianorum mansuetudine, quam S. Apollinaris ab Apostolorum Principe aliisque verbo & exemplo edoctus, suos item neophytos docuerat, nimium quantum abhorrent. Ado certe vel illa non legit in suo, quo usus est, exemplari; vel expungenda censuit: cum ne verbo quidem de ista re meminerit. Quid, quod suspicari forte possit aliquis, ea tum temporis abfuisse ab Actis, & postmodum fuisse adjecta. Simili inter alias de causa, in Actis hic expressa, merito a nobis reprobata sunt recentia figmenta Martyrologii Brixiani; ut videre est tomo II Aprilis, Propylæi antiquarii parte 3, cap. 4. Breves dialogismi hinc inde interspersi, indicio esse videntur, auctorem, quando hæc conscripsit, præ oculis habuisse Acta melioris notæ, e quibus sua desumpserit, adjectis fortasse aliis vel proprio marte vel alieno, prout suggerebat ipsi studium res ornandi & amplificandi.
[85] De libro Pontificali sive Vitis pontificum Ravennatium, auctore Agnello sive Andrea conscriptis, [Agnellus, Vitæ scriptor,] earumque eruderatore, illustratore atque editore, Benedicto Bacchinio, sermo alibi incidit per decursum hujus commentarii. In laudati ibidem operis tomo 1, a pag. 124 producitur Vita, seu breve potius ejusdem compendium de gestis S. Apollinaris. Ne autem ea, quamquam typis jam ab annis aliquot publici juris facta, ab aliquo fortasse hic desideretur, visum fuit illam denuo nunc recudere, tum quia novas quasdam notitias suggerit, in vulgari Passione intactas, tum quia brevis, & antiqua est. Notas illi suas laudatus editor adjecit, usus nobis futuras. Hanc vero si quis paulo attentius cum vulgaribus Actis contulerit, perspiciet illico eadem Agnello præluxisse. Parcissime tamen illis usus fuit, coacta in brevissimam synopsin longiore historia, pauculis etiam de suo additis.
[86] Porro Agnellus floruit anno circiter 840; cujus sermonis barbariem, & incredibilem rerum tum sacrarum tum profanarum, [quando floruerit, & quam absurda scripserit] qua laborat, ignorantiam &c. exponit idem Bacchinius in sua præfatione, tomo 1 præmissa, a pag. 2. Interim tamen, inquit, in suorum temporum præsules bile tumet, quorum & Simoniacam labem, & vitia adeo insectatur, ut, qui legit, vix credat tot sceleribus ejus ætatis episcopos infames fuisse, & potius de scribentis fide aliunde in similibus suspecta, dubitet. Se vero data occasione … gloriolæ avidus, nec semel commendat, laboratque insano philautiæ morbo &c. De his .., inquit, te (lector) monuisse operæ pretium erat, ut .. aliud in primis detestabile Agnelli hujus vitium intelligeres, sciresque quam fidem mereatur hujusmodi scriptor, cum sanctissimos Romanæ Sedis Pontifices insectatur, & ea tradit, quæ primæ Sedis in Ravennates episcopos jura extenuant, hereditaria jam tum a proavi sui temporibus ad se propagata vindictæ labe infectus; uti narrat Bacchinius pag. 3, rei gesta causam exponens.
[87] Unde factum sit, ut fabellas tempore schismatis in populo natas, avide adoptarit, eam præcipue, quæ circumfertur de Ravennatis metropolis erectione per Valentinianum III, [contra summos Pontisicet,] traditoque tum ab initio, tum alias ab Augustis pallio, decan tans, & quod his affine est, αὐτοκεφαλίας monstrum, in cerebellis hæreticis & schismaticis partum, furiosa deinde in sanctam Sedem, obstetricante vesania, adoptatum & propagatum; quod Bacchinius refutat a pag. 20, partem bene magnam eruditæ suæ præfationis instituto isti insumens. Neotericus bibliographus in Commentariis de Scriptoribus & scriptis ecclesiasticis, tom. 2, a col. 156 de isto auctore tractans, citat Acta eruditorum Lipsiæ anni 1710, mense Augusto, pag. 330 ad 336, quæ “accuratum, inquit, & sincerum de hoc auctore judicium ferunt, & injurias atque convicia, quibus illum immerito Benedictus Bacchinius infamavit, confutant atque eliminant, ut ab illorum analyseos verbis recedere non ausim” Quam postquam protulisset, corradit aliud fragmentum, in quo insulsus quidam & inverecundus gerro contra Sedem Romanam deblaterat. Tales videlicet duces sequi docuit Oudinum sua contra Ecclesiam Romano-Catholicam, quam infamis transfuga, mutato simul ac deposito pariter cum Romanis sacris religiosæ professionis instituto, turpiter deseruerat, scribillandi prurigo. Notare certe, carpere, arrodere mos istiusmodi erronibus nimium usitatus, quidquid vel in speciem videtur rimam patefacere, qua aditus detur in Romana instituta debacchandi. Sed nos ad Agnellum redeamus.
[88] [eorumque jura;] Cur scriptorem hunc, quem ineptum non modo, sed impium etiam & sanctissimæ Petri Sedi, ejusque juribus injurium, ac ideo pluribus ex capitibus proscribendum, asserit ibidem Bacchinius pag. 5, cur, inquam, hunc edat, edisserit a pag. 4: nam, uti in rem nostram habet pag. 13, licet barbarus, rerum & temporum ignarus ac indiligens sit Agnellus, negari tamen nequit, plura ex ejus opere nancisci licere, quæ sacram profanamque historiam juvent … Antistitum Ravennatum sanctitatem, eorum præcipue, quos publicis votis catholica veneratur Ecclesia, primus omnium laudavit, effecitque, ut eorum Acta nosceremus, quæ alias periissent: in primis vero SS. Apollinaris & Severi, quos, qui ex posteris encomiis venerati sunt, Agnellum præcentorem habuisse, nullus inficias ibit. Mitto alia, quæ idem auctor in Agnelli laudem ibidem prosequitur, eo majorem fidem meriti, quo a gestis, quæ posteris tradidit, ac proin a vindicta, temporis intervallo remotior exstitit.
[89] [quibus natalibus ortus, perperam cum alio synonymo non confundendus.] De duplici ejusdem nomine, patrisque ac matris gente, natalibus, educatione, vitæque instituto meminit Bacchinius in laudata præfatione, a pag. 15, recte monens, errare eos, qui hunc cum Agnello archiepiscopo, postremis Justiniani annis florente, confundunt; ac Vossium imprimis corrigens, qui ex Rubeo perperam exsculpsit, Agnellum Ravennæ archiepiscopum temporibus Ludovici Pio, & ordine quidem decimum exstitisse. Consulesis Rubeum lib. 5 ad annum 824, & indicem archiepiscoporum Ravennatium, operi ejus subjectum. Nunc autem antequam manum de hac tabula tollam, prætermittere non possunt, quin significem, tanti meriti librum Agnelli visum esse iis, qui opus elegantissimum de rerum Italicarum Scriptoribus novissime edidere, ut illud e Bacchinii editione recudendum censuerint initio tomi 2 una cum prævia V. C. Ludovici Antonii Muratorii præfatione, ubi de auctore ejusque libro disserit. Superest, ut de versibus indicata S. Apollinaris Vitæ præfixis, quos paullo post daturi sumus, nonnulla præmoneamus.
§ IX. Versus, Vitæ S. Apollinaris, quam Agnellus conscripsit, præfixi, atque hic ex editis apud Bacchinium recusi.
[90] Et hosce quidem versus cum Bacchinio minime omittendos putavimus: quos alienos, inquit, ab Agnelli stylo deprehendet, [Observationes quædam,] qui tantum leget; ejusdem tamen vel paulo recentioris ætatis ostendunt latinitas corrupta, & mirabilia in syntaxi hyperbata. Illud etiam addendum est, quod Bonifacii Classensis lumen oculorum receptum D. Apollinaris ope recitent, de quo nihil Agnellus; (sed Acta longiora num. 10 loquelam dumtaxat ipsi restitutam memorant) Tecla etiam prioribus versibus morbo liberata dicitur; (de qua & Acta num. 4) Agnello omissa; qui ejus loco Herenei filium anonymum cæcum illuminatum affirmat, cum Actis num. 3.
[91] Quid sibi velit prius septimi hexametri verbum Plamone, [explanationes] obscurum. Ita Bucchinius: cui lucem affundere conatur Vir clarissimus, sic scribens: Cum tamen integritati versus syllaba desit, & alias noverimus Lamonem fluvium non longe a civitate Ravennæ fluxisse in Padusam, videtur exscriptori littera P. solitarie ponenda, quæ prius transversa linea signata præpositionem POST, pro seculi genio tempus significantem, compendiose exprimeret, ita quod sensus esset, post hæc Lamone, id est, ad Lamonem fluvium D. Apollinarem martyrio coronatum fuisse.
[92] Sequenti versu hexametro, eodem sensu exhibetur eadem particula POST. [ae correctiones,] Hinc autem conficeretur ex mente auctoris horum versuum, locum, ubi diem obiit D. Apollinaris, quem alii communiter extra Classem, vicum versus, Leprosorum cognomento dictum, statuunt, ad Lamonem fluvium fuisse. Sed nos isti poëtæ anonymo & incerti temporis tantum non deferimus in hac re, ut Actis prævalere debeat aut possit. Porro sequens versibus præmittitur titulus, eodem, quo est apud Bacchinium tenore, hic recusus: Incipit versus metri, & pro nomen beati Apollinaris hoc legitur pariter. Textum vero ita corrigimus: in primo versu ponimus almos pro almis; in quarto hexametro ut pro &; in septimo sit pro fit; in nono metrum pro mertum; in decimo prenset pro perset; in ultimo denique pentametro pace fruatur (Bacchinius substituit pace feratur) pro pacem servatur.
[93] Denique hac clausula poëmation concluditur: Finit metrum pentametrum & exametrum; [præmittuntur versibus qui hic recuduntur.] quicumque non capit, convertatur ad prosam. En tibi nunc ipsos versus:
Almus Apostolus, & solidus princeps aliorum
Quem sanctis monitis discipulum docuit,
Pontificum summam sedem dans cuique, Ravennam,
Et populum misit recte vocare Dei.
Orbatis lumen dedit, Teclamque levavit
Quæque toro membris ægra diu jacuit.
Lætus ut advenit capitolia summa, catervas
Nomine, dœmonicas subruit, in Domini.
Allidens cupidi lethi retinacula, natam
Ad vitam Rufi per Dominum retulit.
Lumen per Deum * munus lingua reparavit
Classensi, nomen .cui Bonifacius est.
Plamone coronatus cum martyrio sit,
Ante flagellorum vulnera plura tulit.
Lege poli revocante petit post spiritus ejus
Cæli consessus, angelicosque choros.
Ille nequit quicumque capax chunprendere metrum,
Non id displiceat, suppliciter rogito.
Sed sumens itiner prenset, per devia gressus
Dirigat, & mecum pace fruatur ovans.
Pro itiner, quod est in textu, notavit extra illum Bacchinius iter; sed obiter notandum, τὸ itiner apud antiquos in usu fuisse, quod nescivisse videtur laudatus auctor; alioqui potuisset supersedere sua correctione, neutiquam hic necessaria; nisi forte claritatis causa eam posuerit. Superest, ut nunc Acta ipsa longiora subjiciamus.
[Annotata]
* Domini
PASSIO
Ex Ms. nostro Fuldensi, ad plura alia collato,
AUCTORE ANONYMO CONSCRIPTA.
Apollinaris episc. mart. Ravennæ in Æmilia (S.)
BHL Number: 0623
EX MS.
CAPUT I.
Sanctus ab Apostolorum Principe Ravennam missus, prodigiis claret; plurimos infideles Christo lucratur; male mulctatur.
[1] [Postquam S. Petrus Romam venisset;] In diebus Claudii a cæsaris veniens Petrus apostolus Jesu Christi Nazareni ab Antiochia in urbem Romam [plurimos ad Dominum convertit] & multi cum eo Christiani administrantes ei, Romam venerunt; qui statim ad synagogam Hebræorum ascendentes [innotuerunt &] dedit eis notitiam Petrus dicens, quod & ipse Hebræus esset, & a Judæa propter fratrum caritatem advenisset. Cum vero per multos dies sermocinaretur cum Judæeis, introducebat de nomine Jesu, quod vere Dei esset filius, qui salvum fecit omne genus humanum, indicans illis, quantas operationes, & virtutes in Israël * secisset secundum propheticas voces. Multi vero ex Judæis, agentes pœnitentiam pro ignorantia sua, credebant in Jesum, prædicante Petro. Non solum [autem] Judæi, sed etiam Romani, suscipientes verbum, gavisi sunt, quod visitatione visitasset Deus genus humanum, mittens Filium suum, renovare mundum: & credentes in Jesum baptizabantur.
[2] Post multum vero temporis ait beatus Petrus apostolus Apollinari b * discipulo suo: Quid sedes nobiscum? [inde Ravennam mittit S. Apollinarem:] Ecce eruditus es de omnibus, quæ fecit Jesus, surge, & accipe Spiritum sanctum, simulque pontificatum, & perge ad urbem, quæ vocatur Ravennantium *; multitudo enim populi illic moratur: prædica eis de nomine Jesu, & ne formidaveris; constat enim apud te, quod vere sit Dei filius, qui mortuis vitam reddidit, & ægris intulit verbo medicinam. Et post multa dans orationem beatus Petrus [benedixit eum] & ponens manum super caput ejus, ait ei: Mittat Dominus noster Jesus Christus angelum suum, qui præparet iter tuum, & quæ postulaveris annuat; & osculans eum, emisit a se.
[3] Cumque pervenisset beatus Apollinaris non longe ab urbe Ravenna, [ubi illuminatum cæcum ad fidem convertit.] mansit apud quemdam militem Astaticum *, nomine Herenæum *; cui indicans, unde advenisset, aut quid ageret, ait ad eum ille miles: Hospes, filius meus excæcatus est: sed si qua virtus est prædicationis tuæ, adhibe medicinam, ut videat, & sequar * Deum tuum credens in eum. Quem puerum beatus Apollinaris alacriter ad se perduci jussit. Videntes cuncti *, qui aderant, nihil aliud Apollinaris, quam signum Crucis super oculos cæci faciens dixit: Deus, qui non localiter, sed ubique es, tu intromitte cognitionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi in istam civitatem, ut non solum istos oculos corporales illumines, sed etiam interiores oculos gentilium commorantium in loco isto aperias, ut celeriter agnoscentes Jesum Christum filium, suum [Dominum] esse Deum [convertantur, ut] locus mihi prædicationis tribuatur cum magno effectu. Expletis his sermonibus, vidit cæcus, & provolutus pedibus beati Apollinaris una cum parentibus suis, credentes Christo baptizati sunt in fluvio c non longe ab urbe Ravenna.
[4] Matrona vero cujusdam tribuni militum nomine Tecla per annos plurimos gravissima tenebatur infirmitate, [Theclam, tribuni uxorem a diuturna infirmitate] quam nullus medicorum poterat erigere. Factum est ut miles Christianus adstaret ante tribunum, & orta fabula, tribunus de conjuge * infirma ait miles: Est apud me quidam peregrinus provecta ætate, qui etiam filium meum, absque ullo medicamine inluminavit, si permittis illum videre, mox convalescit *. Ait ei tribunus: Et hic unde advenit? Qui respondit: Ab urbe Roma. Tribunus dixit: Ergo Romanus genere est? Respondit: Nescio: plus tamen Græcus esse videtur. Dicit ei tribunus: Secrete perduc eum in domum meam, ut cognoscam vera esse, quæ dicis. Cumque ingressus fuisset urbem Ravennam Apollinaris, circumsignans se dixit:
[5] Deus qui operaris cum Petro magistro meo, [Sanctus sanat;] operare & mecum, ut clarificetur nomen tuum, & fiat voluntas tua. Et ingressus domum tribuni, est officiosissime susceptus; [&] ait ad eum tribunus: Bene advenisti, medice, & quid dulcius quam æstuanti frigida aqua? Cui beatus Apollinaris respondit: Requiescat in vos pax Domini & Dei nostri Jesu Christi. Tribunus dixit: Quis est de quo dicis? Apollinaris respondit: Filius Dei vivi, qui seculum perditum renovavit: Tribunus ait: Ut video, tu Galilæus es. Apollinaris respondit: Etiam. Tribunus dixit: Nosti curationes? Apollinaris respondit: Nihil sine nomine Jesu. Tribunus ait: Et quæ virtus est in Jesu? Apollinaris respondit: Convoca hic milites tuos, & cunctis videntibus agnosces virtutem Domini mei Jesu Christi, quod ipse sit Deus vivens, & nullus est præter eum alius. Tribunus ait: Veniant principes, ut cognoscamus virtuten Jesu. Cumque adstarent, ait tribunus: Ecce mulier mea lecto tenetur infirma annis plurimis, cui omnis medicina contraria extitit: si qua enim virtus est in te, operare.
[6] [eosque una cum sua familia baptismo abluit;] Cui Apollinaris respondit: Aperiat Deus oculos cordis vestri, ut videntes mirabilia ejus, credatis Jesum Deum. Tunc adprehendens manum mulieris, ait: Surge in nomine Domini & Dei nostri Jesu Christi, & crede in illum, & ne amplius dixeris, quod alius similis sit illi. Statim surgens mulier [surrexit] descendit sana de lectulo, clamans & dicens: Quod non est alius Deus præter Jesum, quem prædicat Apollinaris. Videns vero tribunus & milites, obstupuerunt dicentes: Quia hic est vere Deus, qui talia fecit *. Potens enim est hic, si diligatur, etiam inter bella nobis præstare auxilium. Interea ipse tribunus cum uxore [sua] & filiis, & familia sua credentes in Jesum, baptizati; sunt sed & multi alii ex paganis, qui interfuerunt, perceperunt fidem Jesu Christi.
[7] [plures item alios Christo aggregat.] Habitavit interea in domo tribuni intra urbem Ravennam beatus Apollinaris, & cottidie ad eum veniebant multi ex populo, & docebat eos secrete, dicens: Credite in Jesum; quoniam ipse est Deus cæli & terræ. Et credentes baptizabantur. Multi vero nobiles dabant filios suos beato Apollinari, ut ab eodem sacris litteris erudirentur. His vero qui jam Christo credebant, Missas ejus *, & baptismata in domo tribuni beatus Apollinaris agebat cum discipulis suis. Itaque intra duodecim annos, duos presbyteros Adheretum & Calocerum ordinavit; Marcianum vero nobilissimum virum & Leocadium * philosophum diaconos fecit. Sex enim clericos statuit, cum quibus die noctuque psalmos Domino canebat.
[8] [Judici sistitur] Cumque cresceret opinio beati Apollinaris de prædicationibus Jesu Christi, & multitudo populi credidissent in fide Christi, jam [que] non poterat latere, nuntiatum est de eo judici * Saturnino; qui producens eum; statuit eum ante pontifices capitolii Ravennatis, & interrogavit eum dux, quid vellet esse. Cui Apollinaris clava voce respondit: Christianus sum. Dux ait: Quis est Christus? Apollinaris respondit: Filius Dei, per quem omnis creatura vivit, quæ [est] in cælo, & quæ in terra, & quæ in mari est. Cui dux ait: Et ipse te misit ad nos, ut evacues templa deorum nostrorum? An ignoras sacrum nomen Jovis? quia magnus est habitator capitolii d hujus civitatis? Cui te oportet humiliari. Beatus Apollinaris respondit: Quis sit habitator ignoro; & quale templum habeat, non novi.
[9] Aiunt pontifices: Veni & vide magnum templum & mire exornatum, ibique cernes simulacrum invictissimi Jovis. [& una a paganis male mulctatur.] Cumque introisset capitolium beatus Apollinaris, subridens ait pontificibus: Ista tanta ornamenta aurea & argentea melius poterant pauperibus erogari, quam ante conspectum dæmonum appendi. Tunc irruentes pontifices paganorum cum populo super eum, nimia eum cæde mactaverunt; & ejicientes ad mare, semivivum reliquerunt: quem colligentes discipuli ejus absconderunt in domo cujusdam mulieris viduæ Christianæ, adhibentes ei curam.
[10] Et post menses sex nobilissimus vir, nomine Bonifacius, [Puellam liberata spiritu immundo,] civis Classis e subito obmutuit, cui dum plurimi medicorum nihil prodessent, indicatum est, quod famulus Dei Apollinaris viveret, & apud viduam lateret. Tunc mittens ad eum uxor ejus obsecrabat, ut ad virum ejus visitationem impenderet. Cumque pervenisset ad domum ejus, puella regrediens de ipsa domo, habens spiritum immundum, exclamavit dicens: Recede hinc, Serve Dei vivi; nam facio te pedibus ligatis de hac trahi civitate. Cui ait S. Apollinaris: Obmutesce, diabole, & exi ab ea, & ne ultra in hominibus loquaris. Qui statim recessit ab ea. Ascendens vero Vir beatissimus domum Bonifacii, vidit eum jacentem mutum & ait:
[11] Domine Jesu Christe, qui clausisti os istius hominis, [muto loquelam reddit cum magno fidei incremento.] ne amplius invocaret idola in auxilium suum, aperi continuo os ejus, ut tuum nomen, quod est benedictum, invocet, & credat quia tu es Deus vivens in secula seculorum; cumque a Christianis dictum fuisset: Amen; eadem hora soluta est lingua ejus, & laudabat Deum dicens: Non est alius Deus præter illum, quem beatissimus prædicat Apollinaris. In eodem [autem] die amplius quam quingenti homines crediderunt in Jesum Christum, agentes gratias Deo & B. Apollinari famulo ejus, per quem inluminati sunt.
ANNOTATA.
a Imperare cœpit anno Christi 41, desiit 54.
b Non lubet nobis de Apollinaris etymologia divinare. S. Petrus Chrysologus, citatus in Commentario prævio num. 4, tacite allusit ad verbum ἀπολλύω vel ἀπόλλυμι, perdo. Farraginem ineptrarum coacervat Legenda aurea in ea, quam comminiscitur, & cujus primam partem adoptat Fabrius parte 1, pag. 91. Audi nugas: Apollinaris dicitur a pollens & ares, quod est virtus: quasi pollens virtutibus: vel dicitur a pollo, quod interpretatur mirabilis: vel naris, per quam intelligitur discretio; quasi mirabilis discretionis vir: vel ab a quod est sine & polluo & ares, virtus; quasi virtuosus sine pollutione vitiorum. Ejusdem farinæ est interpretatio ex Ms. Estensi adjecta Vitæ ex synonymo codice nuperrime excusæ, de qua supra; sic habet: Apollinaris, id est probatus, vel a populo legatus nationibus rixosis, vel apportans legem nationibus rectæ salutis, vel apparens lux.
c Strabo lib. 5 non longe post initium Urbium, inquit, in paludibus sitarum maxima est Ravenna … ubi & a fluminibus cenosa omnia cum elevantur, aëris vitio fit medicina. Porro Ravenna meridiem versus habet fluvium, vulgo dictum Lame; qui prope Ravennam in Bedesum influit; ad septemtrionem vero Montone; & de hoc in annotatis ad Vitam breviorem.
d Ravennæ capitolium, inquit Bacchinius in observationibus ad Vitam Sancti breviorem, memoratur ab omnibus, qui S. Apollinaris Acta scripsere; ubi & ex Ricquio notat celeberrimis urbibus capitolium tribui.
e Pluribus illustratur hic locus in Commentario.
* Ms. S. Mart. in orbe terrarum Estense in Hierusalem
* Audomar. ubique Apollonaris
* Esten. Ravenna
* Esten. Asiaticum
* Esten. Irenæum
* ibid. sequatur
* ibid. Et videntibus cunctis
* Trevir. tribunus commemoravit de conjuge, &
* Esten convalescet.
* Esten. facit
* eis
* al. Leuchadium
* Esten. duci
CAPUT II.
Mortuam resuscitat; cæditur; inedia damnatus, ab angelo pascitur; diversa exsul oberrat loca; leprosum curat.
[S. Apollinaris a paganis frustra cæditur,] Non post multos dies inflammati sunt aliqui ex paganis ab spiritu immundo: suam facientes voluntatem, tenuerunt eum, & diutius cæsum fustibus prohibebant, ne de nomine Jesu mentionem aliquam faceret: qui jacens in terra clamabat, quod vere ipse est Deus, qui sponte pro omnium salute pati voluit corporaliter. Et non ferentes pagani hoc testimonium, beatissimum Apollinarem nudis pedibus super prunas [ardentes] stare fecerunt. Ipse vero amplius clamabat Christum testificans. Impiissimi autem, pagani ab urbe Classe eum projecerunt, dicentes ei: Quamvis curationes facias, urbem nostram noli ingredi, & vives: erat enim beatissimus Apollinaris jacens foras muros, & prædicans de nomine Jesu Christi incessanter.
[13] Veniebant autem ad eum multi de civitate vitate timentes Deum, [majores faciens pro Christo progressus.] & ministrabant ei: non enim parva erat plebs Christianorum, maxime nobilium. Habebant enim Christiani tugurium non longe a muro, ubi Missas faciebat S. Apollinaris. Baptizabat autem in mari in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Post plurimos autem annos beatissimus Apollinaris ad Æmiliam a perrexit, docendo secrete populos, quos poterat trahere verbo. Interea Calocerus presbyter gubernabat ecclesiam, quæ erat Ravennæ, latenter faciens multas virtutes in nomine Jesu Christi. Non post multum tempus regressus ab urbe Æmilia b beatissimus Apollinaris, a Christianis cum omni gaudio susceptus est.
[14] [Rufi patricii filiam resuscitat;] Eodem tempore Rufus c patricius & consul * ducatum habebat Ravennæ, cujus unica filia infirmabatur Indicatum ergo est ei de nomine Apollinaris beatissimi sacerdotis, quem mox jussit ad domum suam venire, & visitare filiam ejus. At ubi ingressus est domum cum clericis suis [Rufus patricius clamabat, dicens] statim defuncta est puella: cumque lamentationes audisset beatissimus Apollinaris, cognovit quia transiit. Et descendens increpabat eum Rufus patricius, cum lacrymis dicens: Atque utinam domum meam non introisset! dii enim magni indignati sunt, & noluerunt filiam meam salvare; tu vero in quo poteris eam curare? Et omnes, qui aderant, flebant cum eo. Cui beatissimus Apollinaris dixit: Fiducialiter age, patrici, & jura mihi per salutem cæsaris, quia permittis puellam sequi Salvatorem suum: & modo cognoscis * virtutem Domini nostri Jesu Christi. Rufus patricius respondit: Scio quia mortua est puella, & non vivit; tamen si videro eam stantem, & loquentem, laudabo virtutem Dei tui, & non prohibebo eam sequi Salvatorem suum. Omnis vero multitudo flebat amare.
[15] Ipse vero fiduciam habens in Dominum Jesum, [eamque uti & alios plurimos baptizat.] accessit & tetigit puellam, dicens: Domine Jesu Christe, Deus meus; qui magistro meo Petro, Apostolo tuo dedisti locum impetrandi apud te, quæ desiderat; tu resuscita hanc puellam: quia tu es creator; & non est alius Deus præter te. Et respiciens ad puellam ait: Quid jaces? Surge, confitere Creatorem tuum. Quæ statim surrexit, & loquebatur vociferans, & dicens: Magnus est Deus, quem prædicat Apollinaris, famulus ejus; & nullus est alius præter eum. Factum est autem in illa hora gaudium magnum coram omnibus Christianis: quia magnificatum est nomen Domini Jesu Christi. Baptizata est vero puella cum matre & familia promiscui sexus animæ trecentæ viginti quatuor. Sed & multi alii ex paganis crediderunt Christo.
[16] Rufus vero patricius timens cæsarem, occulte diligebat beatissimum Apollinarem & ministrabat ei. [Ob quæ apud cæsarem accusatus, sistitur Messatino vicario:] Filia vero ejus consecrata est Christo, & permansit virgo. Nuntiatum est autem hoc cæsari a paganis, quod quidam vir veniens ab Antiochia magicis incantationibus nomen Jesu Christi Hebræi introduxit in urbem Ravennam, & magna multitudo obedit illi, etiam domus Rufi patricii. Cui cæsar mittens successorem, scripsit ad vicarium nomine Messalinum d, ut præsumptorem hujuscemodi aut diis inclinaret aut longe [eum] in exilio mitteret. Accersivit itaque Messalinus vicarius in prætorium suum Apollinarem beatissimum, & ait ei coram sacerdotibus capitolii: Quis diceris? Respondit: Apollinaris dicor. Messalinus e vicarius dixit: Unde huc advenisti? Beatissimus Apollinaris respondit: Ab Antiochia. Messalinus vicarius dixit: Quam artem agis? Apollinaris respondit: Christianus sum, & discipulus Apostolorum Christi.
[17] Vicarius dixit: Et quis est Christus? Apollinaris respondit: [a quo interrogatur de Christo:] Filius Dei vivi; qui fecit cælum & terram, mare, & omnia, quæ in eis sunt *. Messalinus vicarius dixit: Tu de illo Christo dicis, qui ante paucos annos, dum se filium Dei diceret, a Judæis interfectus est? Utique si Deus erat, nec poterat mori, nec contumeliis adfligi; sed superbe agens, injuriatus est, & morti traditus. Hunc tu qua ratione in numero deorum computas, ignoramus. Beatissimus Apollinaris respondit: Hic, de quo loquimur, Jesus erat Deus, & est in æternum; sed volens genus humanum a servitute dæmonum eripere, exinanivit semetipsum, & incarnatus est de Spiritu sancto: natus est de Virgine, quæ virum non cognovit umquam. Messalinus vicarius dixit: Auditum est & hoc apud nos; sed difficile credi potest.
[18] Beatissimus Apollinaris respondit: Audi, judex, quæ dico, viriliter. Deus erat manens in corpore; [sed intrepid respondens,] mundo faciebat mirabilia insignia; quod * enim a Judæis tentus est, sive crucifixus; caro, quæ ex Virgine sumpta est, patiebatur; Deus enim impassibilis permansit, & immortalis: qui etiam ipsam carnem tertia die excitavit a mortuis, & apparens multis, ascendit in cælos, unde descenderat Deus: tantam vero tribuit in se credentibus virtutem, ut in nomine ejus dæmonia exeant, infirmi convalescant, mortui resurgant. Messalinus vicarius dixit: Tu mihi persuadere non potes, ut ego deos sequar ignotos, qui a senatu recepti non sunt: sed istis postpositis, accede ad capitolium, & manibus tuis pone thura magno deo Jovi tonanti, ut possis vivere: nam alioquin, per salutem cæsaris, verberatum te diversis pœnis in exilium dirigam.
[19] [Jovique sacrificare nolens, cæditur,] Beatissimus autem Apollinaris respondit: Jam me perductum in capitolium existimato, securus esto, quia manibus meis thura non ponam f. Sed Domino meo Jesu Christo incensum offeram laudis & suavitatis g. Exclamantes autem pontifices dixerunt: Ignorans, judex, quia hic sibi nomen imposuit pontificis, ut sub nomine nostro seducat turbas. Sed tu examina eum de præsumptionibus suis. Vicarius dixit ad Officium h: Exuite eum, & cædentes dicite: Resipisce, & immola diis. Cumque cæderetur, clamabat dicens: Christianus sum; fac quod tibi videtur. Dum hæc autem circa Famulum Dei geruntur, unus de pontificibus dæmonum dixit ad vicarium: Eculeo appendatur, & tortus diutus det honorem diis immortalibus. Beatissimus autem Apollinaris, dum torqueretur, dicebat: Dominum Jesum Christum Deum vivum esse confiteor, & non alium.
[20] [& aqua buliens in plagas immitittur.] Deinde comes Messalinus dixit: Dic mihi, pestifer, quæ remuneratio tibi est pro his pœnis? Beatissimus Apollinaris respondit: Scriptum est: Quoniam siquis perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et: Si in Christo mortuus fuerit, vivet: hæc est remuneratio Christianorum. Tunc universi, qui aderant, audientes hæc, glorificabant Deum cæli, eo quod fortior erat beatissimus Apollinaris, dum pateretur ab his, qui ministrabant ei tormenta. Judex dixit tortoribus: Denuo verberetur, & supra plagas aqua bulliens mittatur; deinde sub voce præconia * ad navim ducatur vinctus gravi pondere ferri, & in exilio ad partes Illyrici relegetur. Quidam vero, qui sævior fuerat in Famulum Dei, arreptus a dæmonio, subito exspiravit.
[21] [Saxo os contunditur, & inedia vexatur, sed ab angelo pascitur.] Cumque levatus fuisset a terra beatissimus Apollinaris, ait vicario: Impiissime, quare non credis in Jesum filium Dei, ut possis evadere æterna supplicia? Tunc indignatus judex jussit saxo os ejus contundi. Videntes autem Christiani tantam impietatem, commoti sunt; & irruentes super paganos, tanta allisio fuit, ut subito amplius quam ducentos homines impiissimos Christiani interfecerint. Sed & Vicarium perimere cogitabant i. Perturbatus vero judex reclusit se; Apollinarem autem beatissimum cum gravissimo pondere ferri jussit in carcerem horrificum retrudi, & in ligno pedes ejus extendi, & nihil ei ministrare *, ut sic deficeret. Angelus autem Domini nocte veniens ad eum, videntibus custodibus pavit eum, & confortans abiit. Quarto igitur die cognovit judex quia adhuc viveret: qui secreto catenatum eum in navim imposuit, & in exilium direxit. Secuti sunt autem eum tres viri de clero ejus, qui ei administrabant.
[22] Interea ecclesiam, quæ erat Ravennæ, gubernabant presbyteri & diaconi; [Exsilio mulctatus, diversa oberrat loca:] crescebat vero numerus Christianorum. Cumque litora Corinthi maris k navigarent, subito orta est tempestas, & data navi in siccum, comminuta est, & ejecti sunt in litore. Beatissimus autem Apollinaris cum clericis suis & duobus militibus vivi evaserunt: ceteri vero mortui sunt in mare l. Aiunt autem ad beatissimum Apollinarem milites: Domine pater, quo ibimus? Quid faciemus? Quibus ait beatissimus Apollinaris; Baptizamini in nomine Jesu Christi, & vivetis. Qui statim renuntiantes idolis, baptizati sunt in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti.
[23] Tunc cœperunt pergere de loco in locum, & transierunt Mœsiam m, [leprosum sanat a morbo, & ab infidelitate.] prædicantes ibi verbum, & nemo eos recipiebat. Cujusdam vero primi & magni viri frater leprosus effectus est; cumque vidisset eum beatissimus Apollinaris, dixit ei: Vis fieri sanus? Qui respondens ait: Volo. Beatissimus Apollinaris dixit ei: Crede in Dominum Jesum Christum [& sanaberis.] At ille ait: Qui me sanum fecerit, ipse est Deus meus. Et invocans beatissimus Apollinaris nomen Domini nostri Jesu Christi, tetigit eum; & statim sanus factus est, qui etiam & ipse renuntians simulacris, credidit in Dominum Jesum Christum: & baptizatus est, & mansit apud eum dies plurimos, & inde pertransiit ad ripas Danubii, & multos sociavit ad Dominum.
ANNOTATA.
a Via Æmilia, a veteribus memorata, nomen isti tractui Italiæ indidit; quem si acciptas quatenus partem Longobardiæ Cispadanæ & Romandiolam late sumptam complectitur, ab Arimino Placentiam usque protensa, & usque ad Apenninum montem: jam patet, Sanctum in Æmilia fuisse, ac proinde in Æmiliam sic non ivisse. Sed si hanc a Flaminia, in qua & Ravenna, & aliæ quinque civitates, Græce Pentapolis dictæ, cum Carolo a S. Paulo in Geographia sacra pag. 31 editionis anni 1704 distinguas, recte intelliges, e territorio Ravennatium in Æmiliam discessisse Sanctum.
b Sunt & alia exemplaria, quæ perperam habent ab urbe Æmilia.
c Rufum hunc patritium, ab alio synonymo martyre, qui fertur fuisse consecratus ab Apostolorum Principe episcopus Capuanus, distinguendum pluribus contendit Bacchinius in observationibus citatis. Verum ista controversia opportunius discuti & dirimi poterit ad diem 27 Augusti, quo S. Rufus Capuanus inscribitur Martyrologio Romano.
d S. Max. Vicarium præfecti prætorii. Audomar. præfectum prætorium.
e S. Max. ista non habet usque ad ab Antiochia inclusive.
f Estensis codex: thura non ponam dæmoniis. Ms. S. Martini legit, mihi non suades diis ponere thura.
g S. Max. Offero sacrificium laudis in odorem suavitatis.
h Officii nomine hic intellige cum Ruinartio in notis ad Acta SS. Saturnini, Dativi &c. (quæ habet inter sincera & selecta a pag. 382, editionis secundæ) publicos ministros, qui proconsulibus, præsidibus & magistratibus in publicis muniis inserviebant. Hinc Officiales. Erudite de hac voce disserit Baronius in notis ad 27 Maii. Exempla congerit Cangius in Glossario ad Scriptores mediæ in infimæ latinitatis.
i Locum hunc castigavimus in Comm. prævio: quem brevissime item circa cædem tot gentilium notat Rubeus ad an. 44; ac reprobat Bacchinius in Observationibus parte 1, pag. 134.
k Indicatur hic Corinthiacus sinus, Italis il Golfo di Lepanto, inter Achaiam ad septemtrionem, & Pelopponesum extensus ab Oriente ab Occidentem; ante cujus os ad insulas Echinadas Turcæ a Christianis ingenticlade affecti sunt anno 1571.
l Estensis codex rectius: Et ejecti sunt in littore B. Apollinaris cum clericis suis & duobus militibus: ceteri vero, &c.
m Duplex est Mœsia, nimirum superior & inferior, utraque ad Danubium sita; ultima videtur hic potius intelligenda ex nota proxime sequenti.
* Mss. Trevir proconsul
* al. cognosces
* Esten. mare & omnem animam viventem.
* Esten. qui
* Esten sub præcone
* Esten. ministrari
CAPUT III.
Sancti exsilium; reditus; simulacrum Apollinis eversum; cæco visus redditus; nova supplicia; obitus; sepultura.
[24] [Sanctus a spiritu maligno proditus,] Cumque innotuisset paganis beatissimus Apollinaris, quod inimicus esset idolorum, volebant eum occidere; qui fugiens descendit in partes Thraciæ a, & mansit ibi dies multos. Erat autem in civitate * templum Serapis b; qui in ipsis diebus nullum responsum suis dare voluit; sed dum multa illi offerrent, vix tandem aliquando spiritus dæmonum locutus est, dicens: Nescitis, quia discipulus Petri Apostoli Jesu Christi a Roma huc venit, & ligavit me, prædicans Jesum? Hic si expulsus non fuerit ab hic locis, nos vobis responsa dare non possumus. Facta autem inquisitione inventus est beatissimus Apollinaris, quem discutientes, quid faceret in illis finibus, narravit eis: Quia Christianus sum, & pro Christi nomine ab urbe Ravenna huc in exilio missus sum.
[25] [& mutare sedem coactus, Ravennam redit.] Qui exuentes eum [vestibus,] diutius fustibus cæsum usque ad mare perduci fecerunt. Rogantes autem rectorem provinciæ, ut usu navis currentis ad Italiam Apollinarem beatissimum cum suis omnibus superimponeret, dicentes: Melius est, ut ibi, unde venit, habitet, & subvertat populum; quam hic evacuet culturam deorum nostrorum. Itaque post tertium annum Ravennam civitatem ingreditur; quem suscipientes Christiani gavisi sunt gaudio magno, glorificantes Deum, qui eis suum patrem & doctorem revocavit. Multa enim mirabilia per eum Dominus in litore Dalmatiarum, dum regrederetur, ostendit.
[26] Contigit vero post multum tempus, dum apud Christianos Missas teneret, [Ad templum Apollinis ducitur;] in suburbano Pyrenei * senatoris, subito seditio orta est in civitate a paganis de nomine Apollinaris: & irruentes populi super eum, ligatum ad forum perduxerunt, cædentes & & vulnerantes eum. Quem videntes pontifices capitolii, indignati sunt dicentes: Non est dignus iste præsentari magno deo Jovi, quia frequenter eum illusit; sed ducatur ad templum Apollinis, ibique cognoscat virtutem deorum immortalium. Cumque perductus fuisset, multi nobiles viri tam pagani quam Christiani una cum populo secuti sunt eum. Dicebant ergo pagani: Videamus ergo, si homo iste resipuit. Et dum venisset ad templum, & vidisset simulacrum Apollinis, ait beatissimus Apollinaris adstantibus: Numquid iste deus, in quo auguriatis? Responderunt pagani & dixerunt: Etiam; primus inter deos, & custos ipse est civitatis.
[27] Beatissimus Apollinaris respondit: Numquam sit huic bene, [ubi simulacrum ejus evertit.] sed hic cum destructus erit, custos erit Christianorum commorantium in isto loco Dominus Jesus Christus, qui vere est Deus, & dans * orationem simulacrum solutum est, & templum diaboli destructum est. Pagani vero videntes quæ facta sunt, clamabant dicentes: Senex impius interficiatur, per quem omnia diminuta sunt. Christiani vero gratias Deo referebant dicentes: Quod vere ille est Deus, qui talia per hunc patrem nostrum operatur. Et commota pars paganorum tradiderunt eum judici, cui nomen erat Taurus, ut eum interficeret. Qui congregans omnem nobilitatem urbis in prætorium suum, his verbis cœpit, [eum coram] alloqui: Rogamus te, prodere [dignare] nobis, in qua virtute tanta exerces, aut ubi facis congregationem, & signum? Et ut [quid] tanta turba te sequatur.
[28] Beatissimus Apollinaris respondit: Virtus alia non est, quam Domini nostri Jesu Christi: [Interrogatur a judice,] domum enim Dei in cordibus nostris habemus; tamen si fabricam quæris, non est longe ab urbe illic [ubi] Christianis eloquia tradimus divina. Taurus judex dixit: Sunt tibi aliqui adjutores? Beatissimus Apollinaris respondit: Etiam, plurimi. Taurus judex dixit: Et ubi sunt modo? Beatissimus Apollinaris respondit: In hac Ravenna urbe consistunt. Taurus judex dixit: Est in te aliqua virtus divinitatis? Beatus Apollinaris respondit: Jam dixi tibi, est virtus superna Domini nostri Jesu Christi. Taurus judex dixit: Ecce apud me est filius, naturaliter cæcus natus, invocato nomine istius, quem crucifixum a suis asseritis. Aperi oculos ejus, & credimus, quia vere Deus ipse est: sin aliter; igni te tradimus ad comburendum pro sceleribus tuis.
[29] Beatissimus vero Apollinaris dixit: Veniat ad medium cæcus. [ejusque filium a cæcitate sanans, multos ad fidem convertit.] Cumque venisset, ait ad eum beatissimus Apollinaris: In nomine Domini Jesu Christi aperi oculos tuos & vide. Qui statim aperiens oculos, recepit lumen *. Stupefactus autem omnis potentatus, qui erant præsentes, dicebant: Quod vere hic est Deus, qui talia operatur. Multi autem ex eis crediderunt in Dominum Jesum Christum. Tunc Taurus judex eruit eum de populo, & misit eum nocte in prædio suo, quasi custodiendum eum: & mansit ibidem annos quatuor: erat enim ab urbe miliario sexto. Ibi occurrebant ad eum omnes Christiani; & docebantur ab eo: quicumque ad eum æger perductus fuisset, sanus revertebatur, quacumque infirmitate fuisset detentus.
[30] [Lato per Vespasianum contra Christianos decreto,] Temporibus [autem] Vespasiani c augusti tam invidiosa relatio * pontificum capitolii Ravennatis, qui erant super aras trecentas, cucurrit Romæ adversus beatissimum Apollinarem, ut dicerent: Si hunc seductorem Apollinarem non mortificaveritis, qui contraria regno vestro & saluti reipublicæ prædicat, Romanas cerimonias in exterminio tradit: non enim parva multitudo ab eodem seducta cottidie in injuriis deorum immortalium debacchatur. Iste enim magicis artibus templa * destruxit; & necesse est, ut solus Apollinaris incurvata ætate, vita privetur, ut nomen Romanum permaneat. Direxit itaque Vespasianus cæsar talem jussionem d, ut [si] diis, quis temerario ore injuriam inferret, pro ipsa patientia deorum aut satisfaciat, aut urbe privetur. Non enim justum est, ut nos deos vindicemus, sed ipsi ab inimicis suis ulcisci se poterunt, si irascuntur. Bene valete.
[31] [comparet S. Apollinaris coram judice,] Mox enim data jussione præcepit * ad Demonsten e, inlustrem virum atque patricium, sed omnino paganissimum; qui missa executione, Apollinarem sibi exhibere jubet: quique [cum] jam incurvatus nimia ætate & ob diversas passiones, adstaret in conspectu judicis jussus; clamatum est a paganis, nihil ab eo inquiras: omnes scimus, quia Christianus est, & destructor templorum: aut puni eum, aut longius projice ab hac urbe, ne pereamus.
[32] [& ab eodem interrogatur,] Demonsten patricius dixit: Dic mihi, antique seductor, cujus religionis es? Beatissimus Apollinaris dixit: Non ego gloriæ vestræ [invideo,] sed [verbum] verum dico; Christianus sum, & eruditus a beato Petro Apostolo, & ab ipso in hanc felicissimam urbem directus sum, ut per nomen Jesu Christi salutem consequi mereantur credentes hujus habitatores. Demonsten patricius dixit: Quid multa? Tempus est, ut a vanitate tua recedens satisfacias diis. Beatissimus Apollinaris respondit: Sacrificium meipsum offero pro salute filiorum meorum, quos adquisivi mihi.
[33] [suppliciisque addicitur.] Si quis non recesserit [a diis] & adoraverit Deum cæli, terræque marisque, qui cum Domino Jesu Christo, & Spiritu sancto regnat in æternum, erit consumptus in igne perpetuo; qui autem crediderit & baptizatus fuerit, habebit requiem æternam, & divitias incommutabiles. Tunc judex accensus furore tradidit eum in custodiam cuidam centurioni, qui & ipse jam Christianus erat occulte, cogitans, quibus cruciatibus eum angeret *. Accipiens autem eum centurio, duxit ad Classem f in domum suam. Post aliquos vero dies ait centurio Apollinari: Domine pater, noli te tam cito morti tradere: quia vita tua nobis necessaria est; sed egredere noctu, & vade in vicum, quo infirmi habitant, donec furor populi conquiescat. Et medio noctis silentio laxavit eum, ut fugeret.
[34] Cumque cognitum fuisset a paganis, secuti sunt eum. [Cæditur usque ad mortem,] Qui adprehensus non longe a porta *, tam diu cæsus est, quam diu existimatus mortuus relinqueretur. Exinde ante lucem collectus a discipulis suis perductus est in vico, ubi leprosi morabantur; & ibi inter Christianos jacens, septem dies supervixit, ammonens ecclesiam, ne a fide Christi discederent; annuntians eis, quod multæ futuræ essent persecutiones pro nomine Jesu Christi, & post has plurimas temptationes * etiam principes ad fidem Christi accedere, & omnia nomina * dæmonum evacuari, & libere in toto orbe terrarum hostias a Christianis Deo vivo offerri. Si quis autem permanserit in fide Jesu Christi, vita vivet, & non morietur.
[35] His & aliis multis expletis eloquiis, defunctus est beatissimus martyr & episcopus Christi Jesu Apollinaris, [deinde moritur, & a discipulis suis sepelitur.] & sepultus est foris muros Classis g in arca saxea a discipulis suis: quæ arca sub terra missa est propter metum paganorum. Gubernavit autem ecclesiam suam annos viginti octo, dies quatuor h. Martyrizatus est autem beatissimus Apollinaris, sacerdos Domini & martyr Christi, in civitate Ravennatis i sub Vespasiano augusto, die decimo Kalendarum Augustarum, regnante Domino Deo atque Salvatore nostro Jesu Christo: qui vivit, & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen k.
ANNOTATA.
a Thracia Mœsiæ inferiori contermina est; e qua huc Sanctus profugerit.
b Serapis, deus Ægyptiorum, sub bovis figura coli solitus, qui & Apis dicitur & Osiris. Item deus, qui apud Græcos Pluto.
c Regnare cœpit anno Christi 69, desiit 79.
d Historia Christiana veterum Patrum ab R. Laurentio de la Barre castigata, in historia S. Apollinaris; nec non Historia sub nomine Abdiæ, Babyloniæ primi episcopi mendosissime legunt: Talemium Sionem, ut si diis &c.
e Lege cum Adone, Mss. Estensi, Valcellensi, Audomarensi ac Surio Demosthenem.
f Hallucinatur Surius, dum Clusam notat in margine suis textus; addens, Alii Classem legunt; sed utrumque, ut suspicor, inquit, mendose.
g In notis ad Spicilegium historiæ Ravennatis, de quo infra, pag. 533 ex Ms. anonymo sic notatur: Idem habemus in Legenda B. Severi in capitulo “Sicut enim narrando audivi” & ibi ex illo textu & isto, in quem videlicet datur ista nota, probari potest, quod monasterium Classis non erat in civitate Classis, sed extra; quia locus, ubi fuit sepultus beatus Apollinaris primo, qui vulgariter nunc appellatur l'archivolto de Chiassi, erat extra civitatem Classis.. Quod tamen ecclesia Classensis esset in civitate Classis, habemus in historia Theodori Pessimi. Vide dicta in Comm. prævio § 2.
h Consonant codd. nostri Q Ms. 7 & P Ms. 19: at Valcell., Putean., Cæsar. insul., Voss., & codex noster P Ms. 155 signant annos XXIX, mensem unum, dies quatuor: Surius octo & viginti, mensem I, dies 4. Plura Commentarius num. 9. Cod. Esten. annis XXIX, & mense I, & diebus IV.
i Codex noster Fuldensis membranaceus non habet in civitate Ravennatis, quod annotatur ejusdem nominis manuscripto: sed quo sensu, si ea addas, intelligi debeant, satis erui potest ex proxime antecedentibus; ubi ad mortem usque cæsus esse extra portam Classensem, & in vico leprosorum mortuus refertur. Vide etiam ea, quæ huc utcumque spectant, in Commentario.
k Nota, quod textus noster variis locis aptatus sit manuscripto clarissimi Puteani, juxta dicta in Commentario prævio num. 80.
* al. in vicinitate
* al. Cyrenæi, Cyrinei.
* Audomaren. eo dante. Esten. dando
* Esten. baptismum
* Esten. zelatio
* Esten. templum
* Esten. percurrit.
* Valcellen. interficeret
* S. Max. ab urbe.
* Esten. ac Voss. tempestates.
* S. Max. numina.
VITA BREVIOR,
Auctore Agnello seu Andrea conscripta, & a Bacchinio edita parte
1 libri Pontificalis, sive Vitarum Pontificum Ravennatium a pag. 124.
Apollinaris episc. mart. Ravennæ in Æmilia (S.)
BHL Number: 0624
EX IMPRESSIS.
CAPUT I.
S. Apollinaris patria, cultus & ordinatio. Ravennam venit;
Christi fidem prædicat, miracula patrat. Rufi patricii conversio,
ejusdemque sepulcrum.
[S. Apollinaris cum S Petro Ap. consuetudo miraculis honoratur:] Sanctus Apollinarius, natione Antiochenus, Græcis, & Latinis litteris eruditus, Apostoli Petri discipulus, & cum eo in urbem Romam pervenit. Qui post plurimum tempus eum pontificem ordinavit, atque per impositionem manus Spiritum sanctum tribuit, & osculum illi dedit, & ab urbe Roma quasi terdenos milliarios communiter cum eo venit. In quo a situm est monasterium b beati Petri, qui vocatur ad Januculum c. Ubi Christum Apostolus oravit, & ubi genu posuit, lapis mollis apparuit, ut cera ab igne, & in modum ejus, lapis, genu concavus est d. Et ad aliud monasterium ipsius Apostoli, quod vocatur ad Ulmum e, in ipsa nocte pariter sopiti sunt, & apparent fossæ in illo lapide, ubi caput, vel terga, atque nates, & crura tenuerunt, usque in hunc diem f.
[2] [miracula item & opera apostolica exercet S. Apollinaris:] Et post Ravennam eum direxit: & ipse Beatissimus antequam g in urbem Ravennam ingrederetur, Herenei filium cæcum illuminavit (Hereneus quippe pacificus h intelligitur) & forinsecus hujus civitatis plurimas peregit virtutes. Templa deorum subvertit, & simulacra comminuit, presbyteros, & diaconos ordinavit, infirmos sanavit, dæmones effugavit, leprosos mundavit i. In Bedente k fluvio, & in mare multos baptizavit. In basilica beatæ Euphemiæ l, quæ vocatur ad Arietem m, primitus baptismum fecit, & ubi pedibus stetit, liquefactus est ille lapis, & vestigia quasi signum impressa sunt n.
[3] Filiam quoque Rufi o patritii mortuam suscitavit, [mortuam suscitat.] & illius in domo patritii episcopium p Bononiensis ecclesiæ usque in præsentem cernimus diem. Sic autem domum illam integram, & incolumen sic, quomodo antiquitus. Et nunc pene annos quinque Theodoricus q, Bononiensis antistes, saxeam arcam, ubi Rufus patritius sua cum filia positus fuit, abstulit, & ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit, ut postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Sed quid ei profuit? Qui alios exinde expulit, & ille non in illa positus est; nam segnius ipse fecit eam stabilire.
ANNOTATA.
a Recte observat Bacchinius in hunc locum, notari terminum in hac via, unde Sancti discessere, Janiculum videlicet.
b Nomine monasteriorum, phrasi auctori familiari, intelligenda oratoria, per prolepsin hic indicata, & postmodum in honorem S. Petri ædificata, notat Bacchinius.
c Collis est Romæ, in quo dicitur S. Petrus martyrio coronatus, qui & Vaticanus, & Mons aureus, ut videsis apud Baronium ad annum 69; ubi pluribus de situ loci disserit.
d Anastasius Bibliothecarius in Vita Pauli PP. I, qui sedit ab anno Christi 757, usque ad annum 767, ista habet: Hic fecit noviter ecclesiam infra hanc civitatem Romanam in Via sacra, juxta templum Romuli, in honore sanctorum Apostolorum Petri & Pauli; ubi ipsi beatissimi Principes Apostolorum, tempore, quo pro Christi nomine martyrio coronati sunt, dum Redemptori nostro funderent preces, propria genua flectere visi sunt. In quo loco usque hactenus eorum genua pro testimonio omnis in postremo venturæ generationis in quodam fortissimo silice licet, esse noscuntur designata. Adde, quæ sunt inter analecta SS. Petri & Pauli tomo V Junii, pag. 432.
e Difficillime, inquit, Bacchinius, stationem ad Ulmum, de qua hic, ex itinerariis tabulisque quis expiscabitur.
f An & ubi id legerit; an ex sola dumtaxat populari traditione id hauserit auctor, non habeo exploratum.
g Satis id conformiter ad Acta num. 3, contigisse id referentia non longe ab urbe Ravenna.
h Græcum εἰρηναῖος, pacis studiosum seu pacificum significat.
i Credibile est, auctorem paucis multa illa hic perstringere, quæ pluribus exponuntur in Actis longioribus.
k Rubeus ad an. 44: Primum, inquit, baptismatis fontem in ea urbis parte constitutum ferunt, quæ ad Arietem dicebatur, a fluvio, cui proxima accedit, nomen sortita: quem nunc fluvium vulgari vocabulo Montonem appellamus. Fabrius parte 1 inter ea, quæ habet de ecclesia S. Euphemiæ pag. 165, suas profert de etymo Arietis conjecturas; addens, Vervecis etiam nomine eam urbis Ravennæ partem vocatam. Verum significatio Italica Montonis, cum Latina Arietis, Vervecis ac Bidentis seu Bedentis fere convenit.
l De venerabili & antiquissima hac Ravennatium ecclesia agit Fabrius loco proxime citato.
m De isto loco jam proxime lit. k.
n Hoc non memini usquam alibi proditum. An & ubi rursum id legerit Agnellus; an ex vulgari sermone potius adoptarit, ignoro. Fides itaque sit penes auctorem.
o Jam verbulo indicavimus in annotatis ad caput 2 Actorum longiorum, hunc Rufum a Capuano distingui apud Bacchinium. Et vero is præsenti potissimum loco nititur contra Baronium ac Rubeum, qui utrumque confundunt. Qui si locus subsistat, manifesta jam est utriusque diversitas: sed ista tamen expendi poterunt alibi, ut supra dictum.
p Domo ista Rufi tamquam episcopio usos fuisse Bononienses episcopos, cum Ravennæ apud suum metropolitam agebant, refert Bacchinius: unde loco huic satis per se obscuro lux aliqua accedit.
q Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ inter episcopos Bononienses notat Martinum apposito anno 814; subjungit illi Christophorum absque anno; quem sequitur Theodorus, notatus anno 855. At quoniam Agnellus recentissima memoria hunc nobis antistitem expromit, ab Ughello præteritum, Martinum inter ac Theodorum collocandus erit; ut qui defunctus sit anno Christi circiter 825, uti Bacchinius observat.
CAPUT II.
S. Apollinaris carcer; exsilium; & post reditum Acta, & martyrium.
[Sanctus carceri inclusus; ab angelo pascitur; exilium patitur;] Igitur beatissimus Apollinaris cum ingenti pondere ferri in carcerem missus est, non longe ad capitolium a istius Ravennæ civitatis. In quo custodibus circumspicientibus angeli victum cælestem ministrabant ei Iterumque eum coëgerunt, & ab urbe projecerunt non longe ab hac milliario VI, ubi ecclesia beati Demetrii b antiqua structa est. Post hæc ad partes Illyricæ captivus ductus est. Deinde per Salonam c, Pannoniam quoque per Danubii ripam, Thraciamque, & ibidem, atque in litore Corinthi multa per eum mirabilia intulit Dominus. Reversus post tres Ravennam annos, remeavit, & a fidelibus suis filiis, sacerdotibusque cum magna lætitia susceptus est.
[5] [gesta post illud; martyrium.] Quem sævientes pagani, post diu cæsum nudis pedibus super prunas stare fecerunt, & alia multa tormenta in eum exercuerunt. Templum Apollinis, quod ante portam, quæ vocatur Aurea d, juxta amphitheatrum, suis orationibus demolivit. Cujus tanta beatitudo fuit, & mansuetudo, ut numquam, dum pateretur, alicui injuriam fecisset, aut eum increpasset: nisi dum fortiter torqueretur, ait ad Vicarium; Impiissime, quare non credis in Filium Dei, ut evadas tormenta æterna? Pro nimia dierum plenitudine curvus effectus est. Temporibus Vespasiani cæsaris martyrio coronatus est. Vixit autem in pontificale solio annos XXVIII, menses * I, dies IV.
ANNOTATA.
a Quædam de hac voce notavimus ad caput I Actorum vulgarium Sancti litt. d, in quorum textu is in capitolium ductus narratur; hic vero in carcerem missus non longe a capitolio.
b Observat Bacchinius, de hac S. Demetrii ecclesia altum apud scriptores Ravennates esse silentium; quam, Agnelli ævo superstitem, conditam credit pace Ecclesiæ post Constantinum data, eo loco, unde Sanctus noster a gentilibus est deturbatus. Huc forte præ aliis martyribus synonymis spectare possit S. Demetrius, anno circiter 259 martyrio coronatus in Numidia; de quo nos ad 30 Aprilis.
c Urbs fuit metropolis tertia Illyrici occidentalis, ut videre est apud Carolum a S. Paulo pag. 73, in Dalmatia ad mare Adriaticum sita.
d Portæ Aureæ inscriptionem cum nomine Titi Claudii Drusi &c. habes apud Carolum a S. Paulo pluries jam citatum, pag. 41.
* forte mens.
ANALECTA.
Apollinaris episc. mart. Ravennæ in Æmilia (S.)
BHL Number: 0627, 0628, 0630, 0631, 0632
AUCTORE J. P., EX MSS., EX IMPRESSIS
PARS PRIMA.
Miracula S. Apollinaris in territorio Divionensi Burgundiæ..
Observationes præviæ
Quodnam vitæ institutum professus fuerit is, qui sequentem de cultu S. Apollinaris apud Divionenses in Burgundia, [Scriptor horum miraculorum videtur fuisse monachus S. Benigni;] ejusdemque reliquiis eodem delatis, ac frequentissimo miraculorum numero ibi locupletatis, historiam conscripsit, certius nobis constat, quam quo is tempore vixerit; quando & qua fide sua exararit; a quibus ea acceperit, & cetera, quæ hic quæri possunt, ipseque intacta reliquit adjuncta. Monachum fuisse Divione in monasterio S. Benigni, habemus ex iis, quæ exponuntur inferius num. 4 & 5. Quamquam enim tum ibi tum in reliquo suæ narrationis decursu expressis terminis hoc non dicit, præbet tamen suspicionem valde probabilem, sibi scriptori accidisse, quæ refert de abbate S. Benigni, ejusque ad Sancti nostri miracula vulganda mandato; adde istius argumenti hoc jussu inchoati, at mox interrupti, ac oblata scriptori Sancti sibi apparentis visione, iterum resumpti narrationem, prout ibidem legere est; quæ omnia laudati monasterii alumnum videntur indicare, vel hunc eumdem, de quo ista narrantur, vel alium certe, qui de isto eadem narret, tamquam de altera persona: utrum sit verosimilius, non facile dixero.
[2] Magnam item nobis facem subtraxit, quæ tempori, [qui non ante seculum 10 scripsisse] quo laudatus scriptor vixerit, determinando præluceat, quando abbatis istius nomen non expressit: quod si fecisset, multo facilius nobis fuisset aliquam saltem temporis epocham figere, subsidio Annalium Benedictinorum apud Mabillonium, qui variis locis ibidem illos recenset, uti liquet ex indicibus ad calcem dictorum Annalium subnexis. Porro hanc historiam miraculorum ab eo non esse scriptam ante seculum decimum, argumento est, quod narrat num. 7 de Hungarorum etiamnum gentilium in Gallias irruptione, & de ecclesiæ S. Apollinaris Divionensis tentato nequidquam ab iisdem incendio. De invasione Hungarorum in Gallias, agit Flodoardus, canonicus Rhemensis, auctor synchronus, ac proin tempore & loco rei istius præsens spectator, de qua sic loquitur ad annum 937: Hungarorum persecutio ab eadem parte (proxime egerat de castello Theodorici) per Franciam insecuta est. Qua villæ & agri depopulati, domus basilicæque conflagratæ, captivorum abducta multitudo.
[3] [probatur:] Nonnullas tamen ecclesias, ignibus applicits, non valuere succendere. Ecclesiam S. Macræ *, duabus etiam segetum metis, quæ parietibus pene ipsius adhærebant, exustis, accendere nequiverunt. In ecclesiam B. Basoli cum quidam Hungarorum ascendere super altare nitens, aræ manum applicuisset, ipsa manus ejus altaris adhæsit lapidibus, nec omnino quivit avelli; donec ceteris Hungaris aræ saxum circa ipsam manum incidentibus, partem lapidis, qui manui ejus inhæserat, in admirationem omnium proferre coactus est ethnicus. Paucula ibidem superaddit, quæ proprie huc non spectant: sed ista transcribere ex ipso placuit, ut & de tempore rei nostræ gesiæ ab Hungaris lector statuat, simulque dispiciat, nullam nominatim ab isto scriptore ejusdem fieri mentionem; tametsi generalibus istis terminis nonnullas .. ecclesias, ignibus applicitis, non valuere succendere, hanc item S. Apollinaris Divionensem comprehendere potuerit. Ceterum de Hungaris, hoc eodem seculo ad Christi fidem conversis, agit Baronius ad annum 989, & apud nos ponitur die XXIII Aprilis a pag. 174 eorum Apostolus S. Adalbertus, episcopus & martyr; ubi de instructis Hungaris in Vita cap. 4, pag. 192, & inter annotata ad illud caput.
[4] [sed de epocha vitæ ejus determinata non constat; in quibusdam quæ narrat,] Atque ex dictis quidem habemus epocham rei gestæ, qua de agit noster anonymus, satis convenientem; at nondum inde conficere possumus, an eodem seculo, an posteriore aliquo vixerit is ac scripserit: verba quippe, quæ habet num. 9: Quod ad nostra usque perdurans tempora rei manifestissimæ indicio fuit, nimis indeterminata sunt, quam ut certam inde epocham chronologicam extundas. Tillemontius inter ea, quæ de S. Apollinare collegit tom. 2 Monument. eccles. a pag. 102, nihilo plus de nostra scriptore statuere potuit, hoc unicum affirmans, vixisse ipsum ut primum seculo decimo. Proinde de ipsius in omnibus, quæ hic recenset, fide sponsorem me præstare non ausim; præsertim in iis, quæ refert num. 8, ubi leguntur ista: Tunc nempe convocatis fanorum suorum ministris compulerunt eos, ut suo more immolarent capras Wodan deo ipsorum; rogarentque illum, qualiter daret incendio vires ad comburendam ædem Dei alienæ gentis. Illi quoque statim suas profanas atque ineptas exercentes immolationes, ac omnes unanimiter conclamantes una voce suum Wodan.
[5] [non meriti plenam fidem.] Dumque diutius in talibus occuparentur, iterum qui fuerat appositus ecclesiæ ignis disperiit. Quod cernentes ipsi Hungariæ principes, irruerunt in fanorum suorum ministros, in eosque cæde gravissima debaccharunt. Sed numquid ista episodium auctoris redolent? Etenim quisnam, amabo, persuasum habeat, in summa rerum perturbatione, irruptione ac deprædatione, in quibus nihil sedati, nihil consulti, meditati nihil, sed laxato, effreni ac deproperato impetu misceri omnia, sternique, diripi atque everti assolent, adeo cordi fuisse prædatoribus barbaris tantillum unius ecclesiæ incendium, ut otiose quodammodo & suo etiam more religiose oblatis suo idolo victimis illud ab eodem impetrare somniarint?
[6] Apographum, e quo Sancti miracula vulgamus, misit huc noster Petrus Franciscus Chiffletius, sexcentis locis in hoc opere laudatissimus, [Variæ dantur notitiæ] hoc titulo notatum, quem ipse manu propria adscripsit: Liber de miraculis S. Apollinaris, Ravennatium episcopi & martyris, prope Divionem actis, auctore monacho Benigniano, ante annos circiter quingentos conscriptus. Ex codicibus quatuor Mss., nimirum S. Mariæ de Acceyo, Vallis Lucentis, Montis S. Mariæ, & Trecensi, qui a clarissimo & reverendo viro Nicolao Camuzato nobis commodatus est. Habemus item ecgraphum ex Ms. codice Trecensi, prout laudatus Chiffletius eidem adnotavit, idemne cum superiore an diversum? Apographum item nobis reliquit Papebrochius, sua manu transcriptum; addens illud haberi post Acta S. Apollinaris ordinaria in Mss. Cisterciensibus tom. 4, num. 8.
[7] Ubi & quando hoc, quod damus, apographum ex alio correctionis aut lucis aliquid mutuatum fuerit, [de variis horum miraculorum apo graphis.] indicabitur tum in margine editionis, tum in annotatis. Numeri Romani, quos in eodem margine notatos videbis, exstabant in ipso apographo; quod in novos titulos, capita ac numeros dispescuimus more nostro. Quando autem mentio fiet in margine aut annotatis de codice Trecensi, volumus illum intelligi, cujus distinctum apographum apud nos est. Porro præter hæc nihil habemus, quo lectorem moremur; si unicum hoc addiderimus, nos non scire, miracula, quæ hic edimus, ab alio umquam edita fuisse. Ipsa nunc accipe.
[Annotata]
* al. Magræ
MIRACULA
Ex pluribus codicibus Mss., quantum scimus, ineditis.
AUCTORE ANONYMO, MONACHO, UT VIDETUR, S. BENIGNI.
CAPUT I.
Sancti ecclesia in territorio Divionensi; delatæ eo a S. Clothilde ejusdem reliquiæ, prodigiis pluribus claræ.
I.
Ad magni igitur conditoris universorum, honorificentiæ & benignitatis immensitatem erga humani generis salutem ubique pernoscendiam, [S. Apollinari apud Ravennates venerabili] memoriæ commendanda sunt, quæ evidentissime fiunt per ipsius Sanctorum merita, pleraque miracula. Si ergo contigit, ut excedant pro sui quantitate studiosi capacitatem cujusque, aliqua saltem retenta de multis, agnitioni mutuæ commodentur: dumque illorum rememorabuntur fidelium studia, ad Domini sibi misericordiam impetrandam, eorumdem attentius deposcant suffragia. Constant interea Christianitatis pene ubique provinciarum, inter ceteros Christi præcones, egregii pontificis & martyris Apollinaris nomine & meritis perplura ecclesiarum oratoria sacrata. Qui scilicet Martyr (ut descripta ejusdem passionis gesta testantur) a sancto Apostolorum Principe Petro consecratus, ac Ravennæ, metropolitanæ Italicarum urbium nobilissimæ, primus archiepiscopus est destinatus. Ibi etiam verbum vitæ prædicans, maximam populi multitudinem sacratissimi fontis baptismate abluit, imbutosque divini dogmate verbi, ad Christi Domini agnitionem convertit. Deinde vero suæ passionis agone completo, in eadem urbe feliciter migravit ad patriam sine fine beatam. In qua etiam (prout condecet) honorifice conditus colitur, gloria & meritis honoratur.
II.
[2] Sed quoniam (ut præmisimus) in ejusdem nominis honore sæpenumero constant in orbe basilicæ; [conditur ecclesia in Burgundia; quo S. Clothildis ejus reliquias defert:] quas videlicet tam frequentia fidelis populi, quam diversorum ægrotantium reddita sanitas, necnon & diversorum beneficiorum consecuta exornat gratia; in Burgundiæ partibus, in pago Divionense a, prædicti Martyris nomini consecrata habetur ecclesia, distans plus minus a prædicto castro b milliariis duobus: in eminenti utique colle ejusdem castri, in parte Orientali, in fundo, cognomento Aquiliaco c. Fertur namque virorum antiquorum relatione d, eadem ecclesia ob victoriam de suis inimicis regi Clodoveo, in eodem loco e olim concessam, ab ejus conjuge Christianissima Crotechilde * f videlicet regina, primitus inibi fuisse constructa. Insuper quoque ejusdem reginæ industria, ab urbe Ravenna præfati Martyris reliquiarum delata pignora, atque in eadem basilica sunt collocata. Quæ nimirum ecclesia, tam ex regia liberalitate, quamque etiam Langonicæ g sedis pontificum largitione, data est monasterio Divionensi h, quod ædificatum antiquitus fuisse constat in honore Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusdemque intemeratæ Genitricis Mariæ, ac præcellentissimi ejusdem regionis primi propagatoris divini verbi, martyris Benigni i.
III.
[3] [ubi plurima miracula fiunt:] In qua videlicet ecclesia, omnipotente Domino meritis pii suffragatoris Apollinaris, procul dubio martyris sui, largiente, tam multiplicia exuberant beneficiorum miracula, ut si undecumque colligi valerent, permaximi corporis volumen k extollerent. Sed quoniam id fieri minime contigit, partim oblivione delente, quædam vero plebeia inertia negligente post habita; perpauca licet de pluribus qualicumque stylo inserere in libellum tentabimus, Domino miserante: & tamen hoc non præsumptionis insolentia, quin potius ea, quam in brevi ostensuri sumus, ratione. Cum vero crebrescentibus in prædicta ecclesia pene quotidianis virtutum miraculis, ac circumcirca velox fama instiganter populos permovens, omnis sexus & ætatis multitudinem ad eamdem confluere cogeret; tunc largiflua Dei omnipotentis bonitas, ad sui nominis gloriam & Martyris honorem dedit evidenter apparere in diversis ægrotorum corporibus, non minus nova, quam digna sanitatum spectacula.
[4] [quæ scripto mandari jussa,] Cum ergo præfatus Martyr in talibus jam olim a multis summa dignosceretur experientia, congeriesque miraculorum inibi patratorum memoriam excederet relatorum; visum est quibusdam Deum pie colentibus, tot & tanta, quæ si nossent, futuris ad exemplum valerent, minime oportuisse latere. Sicque a plurimis suggestum est, qui tum præerat abbati monasterio Divionensi supra taxato, ut ea, quæ tam veraci quam fideli relatione asserebantur a Deo in honore sui martyris Apollinaris patrata miracula, aut ipse manu propria (quod ei perfacile erat) describeret, vel etiam e suis alicui explere imperaret. Quod vero ille (ut erat vir mansuetus, ac sincerissimæ reverentiæ) diutule distulit facere: tandem etenim obsecrantibus, immo potius compellentibus quibusdam fratribus, qui ab ipsa urbe Ravenna ad præscriptum Divionense monasterium, ob sanctæ religionis & disciplinæ monachorum venerabile institutum venerant, quod in eodem vigere palam est monasterio, excellentissimo ceterorum [inchoatum fuit].
IV.
[5] Quorum precibus isdem pater compulsus; hoc licet per se humiliter explere distulerit, [sed scribi intermissa, a Sancto apparente,] uni tamen suorum, qualiter expleret, imperare curavit. Ille vero suscepto abbatis imperio, ut oportebat, obtemperare cupiens, in hujus initio descriptiunculæ, dum quinque vel sex commenta l peregisset, invasit illum quidam animi torpor, totamque spem incepti operis illi peragendi subripuit: ob id quam maxime, quoniam eorum, quæ scribenda erant, relator minus idoneus inveniri credebatur. Pœnitebat etiam illum, inconsulte cœpisse, quod explere minime posse diffidebat: atque tantillum, quod cœperat, a tabella deplanare mente tractabat. Erat ergo tunc sexta feriarum die solemnitatis Pentecostes m *. Post ipsius nempe matutinales diei solemnis, jam cælo per totum albescente a superveniente luce, paululum recline caput lectulo imposuit, in brevi exsurrecturus: cum ecce subito illi pene vigilanti adstitit, Vir religiosam in habitu clericali gerens speciem, canis ad medium respersus, præferens in dextra libellum apertum; cujus siquidem extrema folia exesa, & quadam ærugine corrosa, atque cum ipsius damno scripturæ crebrius perforata cernebantur. Cujus etiam libelli paginæ heus * creberrimis ex minio videbantur esse distinctæ. Desuper quoque in margine purpurei capitulatim numeri ad septem usque terminati. Videbatur nempe isdem Vir illum taliter affari:
V.
[6] Quoniam me, inquiens, dudum vobis cura fuit vestræ jungere societati, [conscribi mandantur.] peto, ut hoc, quod defero, ex parte damnatum a vobis queat redintegrari. Siquidem nuper decreverant fratres communi consilio, ob devotionis amorem, ut in sua obsecratione Sanctorum letaniæ, nomen hujus Martyris juxta sui patroni nomen conscriberetur Benigni. Quo perorante, excutiens se isdem frater a lectulo, monasterium petiit: atque oratione ex more præmissa, deinde uni ex specialibus senioribus, ex ordine, quod compererat, vel quod intra se cogitaverat, primitus retulit. At ipse audiens, alacri animo in hæc verba prorupit: Benedictus, inquiens, ubique Deus in omnipotenti virtute & gloria sua, qui inter cetera per eximium Martyrem suum collata beneficia, tale etiam nobis in præsentiarum per eumdem dignatus est proferre prodigium. Qui protinus subsecutus adjunxit; Pro certo, inquiens, (mi frater) habeas, quoniam voluntas Dei est, ut hoc, quod communi decreveramus voto, de annotatione videlicet miraculorum sancti martyris sui Apollinaris, quantocius impleatur. Simul quoque in libelli parte, quæ videbatur rosa atque confossa, nec non cum detrimento scripturæ damnata, totius boni consumptricem & defraudatricem oportet intelligere oblivionem: quæ scilicet quamvis multa meritis ejus patrata, si haberentur, hominibus profutura occuluerit. Nec tamen desistit invicti clementia testis Domini, quin ut in præsentiarum colligi ac reformari debeant, ad futurorum notitiam transmittenda solito crebriora, nunc miraculorum assiduitate demonstrando certificet.
VI.
[7] Hoc igitur operæ pretium videtur, mandare memoriæ, [Hungari in Galliam irrumpentes] quoniam prædicta sæpius beati Apollinaris ecclesia, cum postmodum teges ejusdem aliquoties igne sit cremata, Hungrorum tamen infestationis tempore igne peruri minime potuit. Cum igitur gens illa ad Galliarum humanas res semel & bis devastandas, de suæ habitationis antro egrediens, ad eamdem perveniret, utpote omni humano famulatu desolatam; ut cetera quæque hominum domicilia, placuit cunctis eam incensum iri. Imposuerunt quoque infra, supraque accensas faculas, & torrium semiusta fragmina, nec non etiam stipularum quæque arentia injecerunt. Deinde impulerunt utcumque flatus crepantibus buccis; pannisque n suorum * morosæ agitabantur auræ, ad consumptionem utique quantocius ejusdem basilicæ. Sed nequidquam: jejunus quippe deficiens moriebatur ignis, penes copiosas lignorum escas. Quod cum diu fecissent, & vidissent, se nullo modo prævalere: jam quidem intelligentes barbari, supra humanum esse, quod eis resistebat, stupentesque contabuerunt.
[8] [nituntur incendere ecclesiam Sancti, sed frustra;] Tunc nempe convocatis fanorum suorum ministris, compulerunt eos, ut suo more immolarent capras Wodan o deo ipsorum; rogarentque illum, qualiter daret incendio vires ad comburendam ædem Dei alienæ gentis. Illi quoque statim suas profanas atque ineptas exercentes immolationes, ac omnes unanimiter una voce conclamantes suum Wodan: dumque diutius in talibus occuparentur, iterum, qui fuerat appositus ecclesiæ, ignis disperiit. Quod cernentes ipsi Hungrorum principes, irruerunt in fanorum suorum ministros, in eosque cæde gravissima debaccharunt. Porro ignem coquinæ ciborum suorum, ad ostium ejusdem ecclesiæ apponentes, diutius, ut arderet, instigarunt Sed nihil omnino ipsius ostii tabulas læsit, nisi tantum, quod ad notitiam futurorum, divinitas permisit fieri; videlicet rotunditatis foramen quasi terebeli sensim exesit, ac juncturarum rimas paululum fuscavit. Quod ad nostra usque perdurans tempora, rei manifestissimæ indicio fuit. Indeque confusi egredientes barbari, alias recesserunt. Præfata tamen ecclesia, ab eisdem immunis permansit. Sed licet Dei virtus ad sui Martyris venerationem tunc evidentissime patuisset, hoc tamen multis habetur in admiratione, quod postmodum pacis tempore, fortuitu contigerit cremari ligneam materiem ejusdem ecclesiæ potuisse. Sed talia miranti, certissima procul dubio ratione potest facillime responderi; quoniam illud tunc temporis, tamquam bestialibus, infidelibusque mentibus Dei bonitate prolatum est signum. Istud vero, quod nunc fieri contigit, purgationis culparum, errorumque correptionis, veluti carissimi patris suorum peccantium filiorum certissimum datur indicium.
VII.
[9] Beatissimi namque pontificis & martyris Christi Apollinaris antiquitus, ut præmisimus, in præfata ecclesia, [Sancti reliquiæ prodigiis celeberrimæ.] reliquiarum pignora habentur recondita: per quæ scilicet innumerabilium signis beneficiorum, quibusque fidelibus ex fide digna poscentibus, creberrime omnipotentis Dei virtus ostenditur manifesta. Nam cujuscumque aliquis infortunii depressus gravamine, seu quarumlibet infirmitatum quispiam ægritudine fessus exstiterit, continuo ut ad sancti martyris Apollinaris, aut per se veniens, seu aliorum juvamine fultus accessit reliquias, mirifice recognovit ex virtute divina proprii percepisse innovationem corporis. Si autem contigerit aliquoties pro quavis rei causa, quocumque easdem deferre reliquias, non absque miræ Dei virtutis opere, ad sedem propriam eas licuit aliquando referre. Multi denique ægri locellum a longe, quo ferebatur, aspicientes solo cum fidei intuitu, amissam recuperavere salutem. Quamplures etiam professi sunt, dum diversis torquerentur doloribus, audito solo Martyris nomine, se illico sensisse melius habere. Peplo interea, quo ejusdem reliquiæ operiebantur, adtacta multorum debilia membra, ad utillimum reformata sunt tactum.
ANNOTATA.
a Divio, notissima Galliarum urbs, Burgundiæ ducatus caput, ad Oscarum fluvium.
b Divionense Castrum, antiqua hujus urbis denominatio est, quam adhibet S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 51.
c Hujus loci nomen in mappis non invenio. Suspicor eumdem esse, de quo meminit Chronicon S. Benigni Divionensis, a Dacherio editum in suo Spicilegio, tom. 1, pag. 413, ubi inter fundos ad restaurationem istius monasterii concessos a Carolo Calvo, habes in Aguliaco capellam habentem mansum unum & semis.
d Fundamentum veritatis satis debile post quatuor secula scribens auctor assignat.
e Fallitur auctor, si isto loco relatam velit famosam Clodovei victoriam; quam cur circa partes Argentorato vicinas, non autem Tulpiaci, ut communius traditur, reportatam existimemus, indicatum est die 6 Februarii in annotatis ad Vitæ S. Vedasti caput I, litt. e.
f De hac Sancta regina egimus ad diem 3 Junii a pag. 292; sed nec in Vita ejus, nec in analectis, in quibus de constructis ab ea monasteriis & ecclesiis habetur mentio, quidquam reperio hic in rem nostram.
g Urbs est in Campania Galliæ (vulgo Langres) ad confinia Burgundiæ: de cujus episcopis vide Sammarthanos in Gallia Christiana.
h Instrumenta donationum Sanbenignianis indultarum vulgavit Stephanus Berard in sua collectione monumentorum pro historia Burgundiæ, Parisiis edita anno 1664: ubi pag. 208 dicitur ab ecclesia Lingonensi abbatia Divionensis fundata .. & possessionibus dilatata. Plura in favorem istius loci ab episcopis Lingonensibus acta, invenies in dicta collectione.
i Colitur Kalendis Novembris; quo die illustrabuntur res ejus gestæ. Consuli interim de illo potest S. Gregorius Turonensis loco citato.
k Ferit prope ingens illud corporis volumen; quia Mabillonius, diligins monumentorum Benedictinorum collector, in Annalibus istius Ordinis, nullam, quantum ex indicibus eidem operi subnexis colligere licuit, mentionem facit hujus, quam damus, historiæ; nec vero quidquam invenimus in Chronico supra laudato, quod obiter percurrimus; idque mirari par est; cum seculo undecimo, post nostrum hunc scriptorem proxime sequente, ab auctore quidem anonymo, at monacho tamen monasterii S. Benigni Divionensis exaratum sit.
l Ita etiam legit apographum Cisterciense; at Trecense commata: quæ fere eodem redeunt: nam κόμμα Græcis est incisio, pars, fragmentum &c. Vult itaque dicere auctor, puncta quædam historica huc spectantia incise seu breviter (κομματικῶς) notata fuisse. Vide Cangii Glossarium in voce commaticus.
m Invenio ultimam hujus vocis litteram in hoc nostro apographo correctam; haud dubie, quia ibi scriptum fuerit pentecosten; at pentecosten indeclinabiliter reperies in Glossario Cangii.
n Pannus est portio, segmentum; ut videre est apud Cangium in Glossario; ac proinde sensus esse potest, schidiis, assulis, segmentis lignorum aut sarmentis, igni accendendo ac nutriendo accommodatis, auras morose agitatas fuisse.
o Wodan, deus satis notus, quem populi septemtrionales colebant, reique militari præesse credebant; prout videre est apud Cangium in Glossario Latino; ubi adducit scriptores. Porro Wodenis dies, feria sexta Anglis, Wodano deo sacra, sicut apud laudatum Cangium invenies.
* Cisterc. Crothilde
* Trecens. Pentecosten.
* Forte litteris aut oris.
* an sursum?
CAPUT II.
Miracula alia reliquiarum S. Apollinaris virtute patrata.
VIII.
[Commemorantur beneficia,] Sanctorum itaque multiplices conventus, redintegrandæ pacis gratia, per regionis loca, tam ab episcopis, abbatibusque, quam etiam a ceterorum graduum vel dignitatum totius patriæ ordinibus, annuatim in unum collecti celebrabantur; ad quos videlicet ipsæ reliquiæ per sancti martyris Benigni monachorum procurationem deferri consuetæ fuerant. Sed quis referre sufficiat quæ beneficiorum miracula, quæ laudum Christi præconia, quæ omnipotenti Deo gratiarum actiones, tam in ipsius perventionis itinere, quam in ejusdem populi conventu, per easdem a Domino patrabantur? Omne namque hominum genus, tam sani quam imbecilles, & quidquid plebis erat utriusque sexus, illarum se comitatui conjungere gratulabantur. Dumque illo perventum fuisset, quo ceterorum Sanctorum pignora delata fuerant, ingens ab undique clamor perstrepebat per ora cunctorum: fiebat concursus densitate intolerabilis, ac omnes una rogitando personabant nomen Apollinaris martyris. Plures quoque de energumenis sæpius inclamavere procul positi, a superventurorum pignorum virtute [se] torqueri. Dehinc quippe plurima ægrotantium multitudo relictis ceterorum Sanctorum apophoretis a, ad beati Apollinaris reliquias, velut ad peculiarissimum patronum, fecere confugium; requirentes ab eo, ac si ex debito, sanitatis remedium.
[11] Tunc erat audiri voces, cum piorum gemituum ululatibus hujuscemodi personantes: [per has reliquias] Sancte Apollinaris vigila, sancte Apollinaris succurre, sancte Apollinaris adjuva. Hoc terricrepo * sonitu conclamantes, pugnisque pectora percutientes, ac lacrymosis oculis cælum respicientes: simul etiam toto mentis ardore, nisu, quo valebant, ad Martyris reliquias pertingere cupientes. Peplis nihilominus deorsum reliquiarum pendentibus oscula mordaces figebant, oculos imprimebant, & membra debilia applicabant: stupenda nempe illico gaudia horrori mixta fiebant. Cernere erat (in Deo oro, ut credas quisque * ista fideliter legens, vel audiens) nervorum contractione rumpente, crurum, & brachiorum, ac manuum pristinæ rectitudinis speciem, erumpente sanguine, provenire. Nam ungues digitorum, volis diu impressis *, palmas quorumdam transierant: surarum quoque pellibus cum carne diruptis, vulnera patebant prægrandia. Cæcorum nempe oculi, paululum micantibus palpebris, diu optatam resumebant lucem. Ora namque itidem diu stupida, labiorum & linguæ officio mutis reformabant eloquia. Nec minus interea energumeni, aut lunatici, rabie feritatis amissa, mirabantur quales olim fuerant, & intendebant cum ceteris sanæ mentis hominibus Deum laudare debere in sui Martyris virtutibus.
[12] Simul nempe febrium languoribus æstuantes, cum viderent, [obtenta;] quæ a Domino per Martyrem fiebant, eis protinus stetere comæ: paventesque, in brevi sui obliti pariter & sanati sunt. Quis etenim dentium doloribus & laterum, oculorum caliginibus, ac serpentium morsibus, tortitudinibus pedum ac manuum, ceterorumque passionibus membrorum explicare valet passim collata medicamina? Sed, ut dicuntur, oscilla, quædam alicujus dependentia triumphi insignia; omnium pene membrorum redintegratorum, Deo operante, deferebantur ceris expressa, ad gloriam Martyris. Præterea in his omnibus quid existimare convenit, aut venerari, nisi te laudare, magnificare, & benedicere (Jesu Christe, Fili Dei vivi omnipotentis) qui es rex & corona Martyrum, decusque tuorum Sanctorum omnium? Nempe talia decent illos præcipue, qui propter te in mortem sua corpora tradentes, tecum in perpetuum sunt regnaturi. Ista sane laudabilissima, spectanda, amanda, & prædicanda sunt optimæ mentis hominibus, Deumque solummodo pure diligentibus. Ceterum quoque invidorum dementia, malitiosorumque incredulitas dum nequit amando credere, salutaria derogat.
IX.
[13] In pago denique Belnensi b, in vico Marsolio conventus, ut diximus, Sanctorum factus est reliquiarum, simulque episcoporum, [uti & serenitas auræ in aëris intemperie;] ac ceterorum totius provinciæ primorum. Ad quem utique contigit sancti martyris Apollinaris reliquias deferri: quibus etiam more solito quidquid ægrorum infirmitatis totius conventus inerat, oblatum est. Contigit ergo inibi una noctium, ut fragor nubium ac coruscationes solito horribiliores, ac tonitrua pervalida ita perterrerent quosque mortales, ut ictibus fulgurum proprium præstolarentur interitum. Protinus maxima [multitudo] ejusdem plebis ad reliquias sancti Apollinaris confugium faciens, hortabatur, ut a suo domicillo extraherentur: quoniam fides illorum erat, quod si contra tantas commotiones aëris opponerentur, statim cæli serenitas redderetur. Quod cum factum fuisset, tanta quies aurarum provenit, ut nulli dubium foret, quin eam Dominus meritis sui Martyris contulisset. Dehinc nimirum cœpit in eodem diversorio diebus singulis consurgere manifesta salus per debilium corpora, ita mirabiliter ac evidentissime, ut multitudo totius plebis, cum clericorum ordinibus per singula miracula concursum faciens, laudem Dei omnipotentis, ac sancti ipsius Apollinaris exclamaret, eisque libens grates humiliter referret.
[14] [restituta valetudo debilibus, uni lumen oculorum, aliis gressus, mulieri auditus.] Tunc vero in tribus viris & duabus mulieribus, divina præcipue virtus pristinam redintegrare dignata est membrorum debilium sanitatem. Unus lumen oculorum, duo gressum eundi receperunt. Mulierum quoque alteri reformatus est auditus cum sanitate manus unius; altera vero, cujus digiti in palma erant infixi, dum peteret a custode reliquiarum candelam, & ipse ei porrexisset; extensa manu, quam aduncam detulerat, sana & incolumis apparuit dextera. Adfuere tunc etiam nonnulli in eodem conventu de magnatorum præcipuis, qui levitatis & invidentiæ instinctu, sancti Martyris, immo ipsius Dei beneficia derogantes, sinistra opinione deludendo, nequitiam * divulgare machinabantur. Verumtamen contigit illis (ut ait quidam) quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium. Nam dum quæ sibi videbantur utilia, pro libitu proprio tractare cœpissent, subito in amentiam versi, verbisque ac maledictis invicem lacessiti, ad effusionem usque sanguinis pene debacchantes, ad propria absque pacis effectu remearunt, accensi furiis & ira.
[15] [Frequentissime rursum miracula patrata.] Interea contigit, ut universæ plebis conventus, jurges c * principum caninos deserentes, magnificavere bonorum omnium largitorem Deum, in suorum miraculis, virtutum impendio gestis per merita sancti Apollinaris martyris. Sicque cum plurimorum specialium donorum exeniis d atque exultatione totius populi, sancti Martyris reliquiarum pignora, propriæ ecclesiæ sunt restituta. Eodemque tempore, die noctuque tot & tantæ in eadem patratæ sunt virtutes ac sanitatum miracula, ut eorum numerus excedat hominis alicujus memoriæ tenacitatem. Ipsi nihilominus primates, qui nuper mirabilibus per Sanctum patratis derogare cupiverant, eorum assiduitate conterriti, ac plenitudine ducti, digno sanctum Martyrem postmodum venerati sunt honore.
X.
[16] Divinitus interea creditur fuisse procuratum, quod in eadem ecclesia sancti Apollinaris, fons putei antiquitus institutus in parte altaris dextera, [Fons in ecclesia S. Apollinaris hominibus æque ac frugibus salutaris.] qui non minus saluberrimas quam perspicuas continet aquas: ex quibus ad Dei gloriam & Martyris venerationem, tam in hominibus quam in pecoribus, ceterisque hominum necessariis rebus multimode provenire visæ salubritates. Nam si cujuspiam corporis membrum quolibet dolore gravatum, ex eis cum fidei devotione fuit perfusum, cognitum est a multis, in melius reformari. In potum quoque sumptæ, diversarum infirmitatum incolumitatibus plurimum profuere. Nec minus interea frugibus hortorum, agrorumque segetibus, ac pomis arborum, ejusdem fontis aquæ ad tutamen contra imminentes aëris clades, seu diversorum vermium pestes, olim cum fide aspersæ, visæ sunt admodum valuisse.
XI.
[17] Erat quidam Martinus de Arnonis cohorte e villa cognomine, qui ita habebat omnia sui corporis membra miserabili contractione convulsa, [Martinus quidam in oratione pernoctans,] ut nec semetipsum, nec alium quempiam in aliquibus usibus juvare valeret: scabellulis tantum manualibus (ut hujusmodi homines assolent, quibus innitentes sese præcipitando locatim sua corpora convehunt) pro gressibus utebatur. Taliter etiam ad sancti Apollinaris ecclesiam, Domini poscens clementiam, sæpius venire consueverat, seu etiam aliorum evectione deferri. Una etenim dierum isdem Martinus accedens, vigilat pernox, ibidem oraturus in mane usque alterius diei. Tunc vero circa noctis medium, visus est ei adstare quidam religioso in habitu, dicens: Surge, inquit, & sequere me. Ille quoque suæ impossibilitatis memor, solo hærebat stupens. At ipse qui apparuerat, identidem hortabatur; Surge, inquiens, surge, & sequere me. Ille autem nitebatur agere; tentans quod diffidebat facere posse. Paulatim tamen erigendo sese, in directum porrexit statum. At cupiens prosequi, quem viderat, sed illum minime cernens, ignorabat quid ageret.
[18] In clamorem tamen adorsus, voce qua poterat, [a contractione nervorum ope Sancti sibi apparentis sanatur.] aiebat; Sancte Apollinaris, oro, ne me deseras; sancte Apollinaris, obsecro, ne me derelinquas. Tunc protinus qui circumquaque aderant, ejus clamore permoti, concurrentes repererunt illum incolumem, atque in suo statu rectissimum, quem nuperrime noverant continue solo tenus curvum. Sicque omnes in commune laudantes magnificaverunt Deum, ac meritum Martyris passim divulgaverunt. Isdem quoque Martinus, toto corpore sanus effectus, post aliquod temporis spatium, auctoris memor suæ ereptionis pariter & salutis, iter arripiens Ravennam ingressus est. Ad quam cum venisset, ad sancti Apollinaris ecclesiam, in qua sacrum corpus honorifice reconditum habetur, accedens, narravit fratribus ejusdem loci, quod sibi contigerat; totumque per ordinem referens, quid & qualiter Dominus in eo per sui Martyris præsentialiter visitationem operatus fuisset. Illi autem hoc audientes gavisi sunt valde, ac nimium lætanter insultantes *, quod in longinqua etiam regione Domini clementia per sui patroni merita operari dignaretur: eumdemque Martinum benigne suscipientes, in suum asciverunt consortium, eumque monachum fecerunt: qui diutius in eodem monasterio vivens deguit, ac multis in exemplum humilitatis & gratiæ fuit.
XII.
[19] Fuit quidam apud castrum Divionem, Eurardus * nomine, [Alius veneratione reliquiarum] cujus pars corporis permaxima ita paralysis dissolutione aruerat, ut quidquid membrorum ejusdem partis sibi inerat, nulli usui aptare valeret. Qui dum diutius ad sancti martyris Benigni sepulcrum creberrimas funderet preces, ut sibi proprii corporis salutem (sicuti tunc temporis inibi multis facere consueverat) almus martyr ab omnipotente Domino impetraret; nocte quadam dum ibi vigiliarum excubias perageret, paululum sopore depressus, vidit sibi quemdam adstare, a quo taliter moneri promeruit: Vade, inquit, absque mora ad sancti (quam nosti non procul constitutam) Apollinaris martyris ecclesiam: ibi fidenter scito, quoniam in proximum recepturus es totius corporis sanitatem. At ille prorsus nihil dubitans horum, quæ monitus fuerat, facto mane, pernici velocitate ad Martyris memoriam ire perrexit. Ubi dum veniens, Domini misericordiam præstolaretur, voce lacrymabili, fideque plena ad sanctum clamabat Apollinarem, ac si ex debito, sui corporis deposcens a sancto Martyre reformationem: accedensque ad reliquiarum thecam, dulciter oscula peplis illarum hinc inde pendentibus figens, suæ salutis attentius rogitabat emolumentum.
[20] [& aquis putei a paralysi curatur, & in monasterium Divionense admittitur.] Dehinc ex ejusdem putei aqua se superfundens, nomen semper Martyris impendio reclamabat. Posthæc juxta altare solo prostratus decubuit. Tunc vero quasi defatigatus, sopore resolutus est. Cumque post paululum expergefactus resideret, toto corpore fervens (velut qui saluberrimo unguine per totum corpus sibi delibutus fuisset) videbatur. Qui protinus surgens, totum sese ex integro sanum reperit. Sicque reversus ad Divionense monasterium, deposcens a fratribus ejusdem loci, ut suscipi mereretur in illorum contubernium. Qui statim caritative illum suscipientes, atque sanctæ religionis habitum eum induentes, suæ congregationi stabiliverunt. Ipse vero quamdiu in corpore vixit, certatim sese obedientiæ mancipavit, ac devotus usque in finem perseveravit.
XIII.
[21] Gratia igitur superna in dies multiplicius sancti martyris Apollinaris merita illustrante, fiebant in eodem quotidiana, [Miles quidam a sicariis ad cædem quæritur;] insigniaque miracula. Contigit etiam tunc temporis, ut miles quidam, Adaldus nomine, in atrio ejusdem ecclesiæ, propriæ habitationis contiguum haberet domicilium. Qui insuper (ut ferox rapacitas hominum sæpius meretur) suorum patiebatur insidias inimicorum: quem diutius, ut caperent, seu necarent, callide observantes inquisiverunt. Sed nequidquam. Nocte igitur quadam conspirata * manu in unum conglobati, irruentes fregerunt ostia domus illus; facto impetu, qualiter eum raperent insperato sopore irretitum. Hærebat namque (ut diximus) prædictæ ecclesiæ ipsa domus. Ille autem ut persensit irruentium super se inimicorum strepitum, cognoscens se minus repugnare posse, exiliens nudus & inermis a lectulo, ecclesiæ sancti Martyris concitus petiit præsidium: ac penes altare quiscens, rei considerabat eventum.
[22] At hostes ubique domum perscrutando discurrentes, [sed in ecclesia S. Apollinaris] inimicum, quem crudeliter appetebant, minime repererunt. Qui autem illorum præcipuus habebatur, Wizo * vocabulo, respiciens vidit ostiolum in pariete ejusdem ecclesiæ: Novi enim, infit, quoniam in ecclesia fecit confugium. Revera in eadem latet. Profecto capietur a nobis ibidem. Quod vero dictum, qui aderant utriusque familiæ, audientes, universis stetere comæ, & ad horam vox faucibus hæsit. Tandem memores præteritarum virtutum, imprecando ei terrorem, contradicentes prohibebant, ne ulla hoc audacia facere præsumeret. Insuper etiam addentes asserebant, quod locus ille ausu temerario a nullo umquam hominum violatus fuisset.
[23] Tunc ille amariori * felle instigatus, fertur stomachabundus dixisse: [incolumis servatur.] Si ipse, inquiens, Apollinaris mala, quæ iste irrogavit, mihi intulisset, non continerem manus, quin ab ecclesia illum per gulam extraherem. Hoc dicens, ecclesiam insiluit. Tunc vertens se hac illacque, exerens manus, illico inimicum arrepturus. Qui continuo amens effectus, quid ageret, penitus ignorabat. Erat enim ibi arca prægrandis, cujus operculum arripiens, aperiendo in altum, brachiis extensis putabat se in illa invenire, quem quærebat. Statim denique ulnis reflexis, operculum, quod sursum porrexerat, caput ipsius infra arcam intercepit, ejusque animam statim crudeli morte extorsit. Ejus denique satellites aforis præstolabantur ipsius reditum. Dumque moram faceret, cœperunt eum ex nomine vocare, ut exiret. Sed nequidquam. Post hæc accedentes cernere, quid ageret, repererunt illum exanimem in arca pendentem. Qui nimio pavore perterriti, fugam arripientes, confusi discesserunt. Quæ res dum comperta fuisset, terrorem incussit universis; ut ne quis ulterius præsumeret invadere rem quampiam ejusdem Martyris: locusque isdem deinceps, prout condecet, in ampliori veneratione est habitus.
ANNOTATA.
a Per hanc vocem intellige vasa, feretra, capsulas ad deferendas reliquias Sanctorum. Exempla dat Cangius. Hic vero videtur proprie accipi pro reliquiariis, uti vocamus, seu hierothecis.
b Belnum (vulgo Beaune) castrum Belnum; rarius Belna (vide Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 81) nunc est oppidum in Æduorum finibus ac diœcesi Cabillonensi, non procul a fluvio Arari. Hinc Belnensis pagus (le Beaunnois) qui & Belnisus vocatur in Capitulis Caroli Calvi, apud Silvacum editis anno 853. Loci hujus notio sub nomine comitatus pag. 426, & 457; castri pag. 440 & 449 invenitur in Chronica S. Benigni Divionensis; pagina vero 451 mentio fit de monachis Belnensis cellæ, quæ repetitur pag. 460. Pagi Belnensis nomen item legitur in Chronico Besuensi, quod post Sanbenignianum in tomo Spicilegii citati habetur pagg. 492 & 499; qui etiam notus est in Collectione monumentorum pro Historia Burgundica, in annotatis ad caput præcedens assignata; ubi pag. 178 Robertus Francorum rex (Hugonis Capeti filius & successor, a religiosa pietate commendatissimus) laudat donationes abbatiæ .. S. Ypoliti .. in pago Belnensi sitæ, a Gaufredo Cabilonensi episcopo factas; cujus rei ibidem diploma anni 1030.
c Ita etiam lego in Trecensi: & forte sic legi debet, jurges pro jurgia utique barbare.
d Exenium vel xenium hic est munus, pignus, gratia, Græce ξένιον. Plura Cangius.
e Ita etiam Cisterc. & Trecens., citatum Chronicon Sanbenignianum pag. 457 agens de dotalicio, quod matrona aliqua dederat S. Benigno; Conjacet vero, inquit, in his villis; in Quintiniaco, in Albiniaco, in Sulliaco, in Attegias, in curte-Arnonis. Et pag. 460 inter plures villulas, quæ ibi nominantur, ponitur una sub nomine Ontearum, * al. Curte-Arnon. Unde in nostro apographo legendum censeo Arnoniscurte, & locum esse in Burgundiæ ducatu.
* Cisterc. reciproco
* Trecens. quisquis
* impressi
* Cisterc. nequiter Trec. nequam
* Cisterc. ungues
* lege cum Trecensi & Cisterc. exultantes
* Cisterc. Euerardus
* Cisterc. comparata
* Cisterc. Viuzo
* Cisterc. a majori
PARS II.
HISTORIA INVENTIONIS SECULO XII.
Ex Spicilegio Ravennatis historiæ ad tomi primi partem secundam
operis de Rerum Italicarum Scriptoribus, editam Mediolani anno MDCCXXV, a
pag. 538, auctore anonymo coævo: unde probantur & illustrantur
dicta in Commentario nostro prævio § 2, a num. 20.
[Praefatio]
[Datur ratio, unde & cur hic excudatur præsens instrumentum;] Ludovicus Antonius Muratorius, V. Cl., in sua ad Spicilegium mox memoratum præfatione dicit, se illa, quæ typis subjicit, eruisse e codice Ms. bibliothecæ Estensis, Rubeumque, pluries supra a nobis laudatum, eadem præ oculis habuisse, atque iis ad sua contexenda, esse usum. Itaque quæ circa possessionem Classensium corporis S. Apollinaris, ex hac historia inventionis in suam ipse Ravennatem paucis transtulit, & nos ex ipso dedimus in nostro Commentario prævio, loco supra citato, plenam ex hac eadem inventionis historia lucem accipient, longa rerum, quæ huc spectant, adjunctarum serie deducta. Accedunt miracula aliquot, quæ auctor narrationi suæ inseruit, & lectoribus hic subtrahi neutiquam possunt.
[2] [item qua occasione & quando fuerit conscriptum.] Qua occasione auctor scripserit, habes a num. 41; sed quamvis de se loquatur, nec nomen tamen nec vitæ institutum uspiam exprimit. Rebus autem, quas exponit, coœvum se fuisse, satis aperte declarat, quando num. 1 ita loquitur: Quæ auribus nostris audivimus, quæ oculis nostris vidimus, & manus nostræ tractaverunt, de corpore beatissimi Apollinaris, quod apud Ravennam in Classensi monasterio NUPER inventum est, & mirabilia ejus quæ fecit, summatim quædam statui stilo qualicumque describere. Vixerit ergo anonymus iste sub finem seculi XII, aut sub initium seculi XIII; cum istam inventionem nuper accidisse affirmet; eaque contigerit anno 1173 juxta dicta in Commentario eodem prævio, ac dicenda paulo post, ubi de Rodulpho agemus. Anonymus noster suam ætatem clarissime item indicat num. 11 his verbis: Sed jam tandem ad ea propositionis argumenta properandum est, quibus omnipotens Deus nostris temporibus &c. Et num. 41 subjungit ista miraculis a se antea narratis: Postremo, qui scripsit hæc, nonnullas in hujusmodi negotio admirationes comprobavit.
[3] In laudato Spicilegio inventionem ab anonymo conscriptam proxime præcedit Tractatus domni Rodulphi, [Aliud circa eadem tempora a Rodulpho conscriptum,] venerabilis Prioris Camaldulensis, doctoris eximii, de inventione corporis beatissimi Apollinaris. Apud Mabillonium in Annalibus Benedictinis ad annum 1086, pag. 229 notatur Rodulphus Camaldulensis eremi Prior, qui Beatricem primam Priorissam instituerit monasterio S. Petri in municipio Luci, territorio Mucellano, diœcesis Florentinæ. Sed hic, nostro in speciem adeo undequaque similis, noster tamen non est: repugnat enim ætas; nam si istam inventionem vere exaraverit, sicut in titulo prænotari vidimus, Rodulphus, & versiculi ibidem in fine inserti ejusdem sint, prout esse putamus, auctoris; consequens erit, ut scripserit postquam jam peracta esset inventio ista, atque adeo vixerit exeunte circiter seculo duodecimo, aut ineunte decimo tertio, quantum ex aliis characteribus, qui illic itidem relucent, colligere licet. Ceterum auctor homiliam conscribit non historiam, desumpto per scriptionis decursum argumento ab igne sacrificii in antiqua lege; deinde sermone ad populum converso, qui sacrum corpus beati Apollinaris studuit quærere, quæsitum invenire, inventum venerari; illud comparat cum igne sacro holocausti.
[4] Hortatur insuper ad ejusdem corporis cultum Ravennates, [a nobis prætermittitur,] uti & Classenses fratres, ignisque proprietatibus eidem accommodatis, eamdem semper analogiam satis apossite & ascetice ad finem usque sui tractatus decurrit. Itaque quandoquidem ille ad ascetas prorsus, non vero ad historicos spectat, nihilque novæ notitiæ suggerit, qua sacri corporis inventio historice illustrari queat, supervacaneum foret, istum tractatum hic recudere; si pauculos versus excipias similiter cadentes, seu Leoninos, ut vocant, qui illud seculum sapiunt, & ab eodem, ut putamus, anonymo conditi sunt; cum dicti tractatus contextui inserantur; quibus mox subditur ista clausula, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre &c. Versibus autem illis & tempus inventionis corporis sacri, & Classensium possessio admodum confirmantur. Sic sonant:
[5]
Anno milleno centeno septuageno
Terno post gratam Sobolem de Virgine natam [exceptis quibusdam versibus;]
Pastor Alexander quum ternus in orbe micabat,
Schismata quem dira, & quem vera sophia probabat,
Indiciis claris corpus patet Apollenaris.
Lucis in exemplo Classensis supplice templo,
Pluribus & dignis micat hæc patefactio signis,
Quum Simonis festum Judæque micaret honestum,
Festa sacris membris celebrantur quinto Novembris.
Tu plebs Ravennæ jam munus adepta perenne,
Munus conserva cum te comitante caterva,
Quo meritis claris tibi metropolim tuearis,
Ut sis in cælis proprio cum Præsule felix.
[6] [qui explicantur.] Sub isto Pontifice celebratum fuit anno 1179 Concilium œcumenicum Lateranense tertium, imperante Frederico I, contra Albigenses, item contra schismaticos, a Victore IV antipapa ordinatos. Per τὸ quinto Novembris intellige quinto Kalendas Novembris, uti tum hic ex festo SS. Simonis & Judæ, quod celebratur XXVIII Octobris; tum ex sequenti instrumento inventionis planum fit; in quo num. 23 sic dicitur: Statuerunt … hujus mentionis diem per singulos annos celebrari quinto Novembris Kalend. Instrumento illi prænotatur iste titulus: Incipit prologus de inventione corporis beati Apollinaris martyris. Neque ponitur novus titulus nisi ante illa verba. Quo audito Dominus Papa Alexander &c. num. 12, quibus præmittitur iste, De auctoritate Domini Papæ Alexandri & Cardinalium. En tibi nunc ipsum instrumentum cum annotatis aliquot, pluribus tamen prætermissis, quæ ex Commentario nostro prævio accersi possunt.
PROLOGUS.
[Scriptor de sua tenuitate] Eximiæ pietatis affectu diligentia patrum ea, quæ operatus est Deus in diebus antiquis, futuræ generationi descripsit, nota facere ea filiis suis, ut non obliviscantur operum Dei, & mandata ejus exquirant. Iis enim quasi quibusdam sideribus illustrata fulget Ecclesia, ne velut in hujus seculi nocte profunda tenebrarum, densitate caliginis lædatur ab iis, qui sagittant in obscuro rectos corde. Hoc exemplo, licet simus scientia & ratione pusilli, ex his, quæ auribus nostris audivimus, quæ oculis nostris vidimus, & manus nostræ tractaverunt, de corpore beatissimi Apollinaris, quod apud Ravennam in Classensi monasterio nuper inventum est, & mirabilia ejus, quæ fecit, summatim quædam statui stilo qualicumque describere, & ad posterorum notitiam demandare, ut cognoscantur hæc in generatione altera, & populos, qui creabitur, laudet Dominum.
[2] [nonnulla præfatus] Non erubescimus in domo Domini offerre modica, quia magna non possumus. Scimus enim, quod in constructione tabernaculi Bethsaleel a ille peritissimus artifex, inter divitum pretiosa donaria, & pauperum munuscula non despexit, & de pauperculæ farinula parvulum & subcinericium panem propheta Helias acceptavit. Sed noster Bethsaleel, imo longe plus quam Bethsaleel, qui sub umbra manus suæ nos protegit (siquidem umbra Dei Bethsaleel interpretatur) qui est & verus Helias propheta, potens in opere & sermone, non oblationis censum, sed offerentis affectum pro libamine pensat. De cujus pietate confidimus, quod hydriæ nostræ farinula, modicumque lecyti oleum tam sufficienter augebitur, quod sub faucibus edentium, non minus quam apud Sareptanam b viduam, salutaris esca succrescat, & in tanta materia, opportuna nobis facundia non deficiet.
ANNOTATA.
a Designatur Beseleel (qui & apud Septuaginta βεσελεὴλ) filius Uri, divinitus deputatus ad constructionem tabernaculi Exod. 31, ℣ 2. Alibi invenio Bezaleel.
b De muliere Sareptana agitur lib. 3 Reg., cap. 17.
CAPUT I.
Auctor possessionem corporis S. Apollinaris vindicat monasterio Classensi.
In civitate Ravenna, quæ inter Italicas urbes nobili prærogativa micat insignis, quoddam monasterium situm est, [subortæ inter duo monasteria controversiæ] quod sancti Apollinaris Novi appellatione censetur, ad distinctionem cujusdam antiquioris ecclesiæ, quæ juxta eamdem civitatem sancti Apollinaris Veteris vocabulo nominatur. Ibi monachorum manet congregatio, quæ licet regulari professione polleret, quondam tamen præsumpsit illicita: unde licitis etiam carere deberet; juxta regulam, qua dicitur: Privilegium meretur amittere, qui concessa abutitur potestate. Nam per aviditatem plus appetendi, totius debiti summa evacuatur. Cum enim sufficeret ei, quod tanti Patris meritis & vocabulo celebris esset, cœpit tamen gloriari, & per populos rumores spargere, quod sacri corporis ejusdem præsentia locum illum decoraret.
[4] Asserebat itaque ipsum a piæ memoriæ Johanne archiepiscopo de Classensi cœnobio illuc esse translatum; [de possessione] & quidem non diffitemur, ipsum patrem aliqua Sanctorum corpora quadam cautissima stropha, sanctaque calliditate transtulisse. Cujus translationis talis causa exstitisse probatur. Istria provincia quædam est in partibus Illyricis, cujus incolas beatus Apollinaris, cum ibi exsularet, ad fidem Christi euangelica prædicatione convertit. Unde in eadem provincia celeberrimus est, & quasi ejus regionis Apostolus summa devotione venerabilis. Nam & Classensis ecclesia in eisdem partibus quondam amplissimas habuit possessiones, & per singulos annos, copiosos exinde reditus percipiebat. Siquidem lapis in eodem monasterio magni ponderis est, ad cujus pensum metalla inde allata trutinari solebant. Solebant etiam ipsius cœnobii officia per monachos & familiares ejusdem provinciæ administrari.
[5] Accidit autem, ut quidam, accepta contumelia, [corporis S. Apollinaris,] ex eodem loco discessissent. Reversi ergo od propria, collecta multitudine piratarum, ad suprascriptam ecclesiam nocturni depopulatores accesserunt, & arreptis omnibus, quæ invenerant, etiam ciborium argenteum, quod altari superpositum erat, asportaverunt. Minabantur etiam repetita infestatione corpus beati Apollinaris se translaturos. Audiens hæc præfatus Johannes archiepiscopus quædam, ut diximus, prudenti consilio corpora transtulit, ut, auditis his, gens illa contra Classense cœnobium sub hac occasione non ultra sæviret; æstimans etiam beati Apollinaris venerabile corpus esse translatum. Sicque factum est, ut ipsa remaneret illusa, dum conaretur illudere, & intra Classensem ecclesiam tam pretiosum thesaurum conservari illæsum.
[6] [causam exponit, & neutiquam probabiliratione opinionem] Hac occasione factum est, ut de corpore sancti Apollinaris apud quosdam oriretur dubitatio, quam non de probabili ratione, nec de opinione verisimili, sed de crassa & supina ignorantia, vel, quod deterius est, de artificiosa malitia processisse, manifesta veritate cognoscimus, & multiplici ratione probamus. Jam præfatus archiepiscopus Johannes etiam post ipsam, quam dicunt, translationem, talia dixit, & scripsit, quibus ipsius figmenta falsitatis facile convincuntur. In aurea tabula, quam Classensi cœnobio contulit, & loco ciborii argentei, quod prædictæ gentis perfidia inde rapuerat, collocavit, talia scripta reliquit:
Ex opibus venerande tuis hæc offero Præsul
Classensi templo, quo tua membra jacent.
In extremo autem illic corporis sui sepulturam eligens, voluntate hujus certitudinis validum dedit argumentum archiepiscopus more & nomine Honestus a, qui tantæ sanctitatis fuisse fertur, ut sibi ad eamdem ecclesiam sæpe nudis pedibus venienti valvæ monasterii nutu divino paterent. Hoc ipsum dictis, & scriptis, suæque sepulturæ postrema ibidem electione, irrefragabili argumento probavit. Idem etiam plurimos ex successoribus scripsisse atque fecisse hodierna monumenta declarant.
[7] [subnixam ostendit,] Sed beatus Gregorius, incomparabilis facundiæ doctor, summusque Sedis Apostolicæ Pontifex, qui hanc ecclesiam possessionibus ampliavit, & honoravit adventu, hujus fidei validum dedit indicium, sicut in ejus, aliorumque sibi succedentium privilegiis evidenter apparet. Præterea solennis illa processio, quam Ravennatis ecclesiæ archiepiscopus cum venerabili & gloriosa episcoporum & Cardinalium caterva, & multigena cleri populique frequentatione per singulos annos celebrare consuevit, huic argumentationi adstipulatur. Non enim ob aliud in eadem ecclesia tam singularis solennitas ab adjacenti provincia colitur, nisi quod ibidem sacratissimum corpus beati Apollinaris requiescere constat.
[8] [quæ alibi illud asserat quiescere,] Postremo beati Romualdi eximii confessoris assertio mirifica id ipsum affirmat, qui pariter cum quodam venerabilis vitæ converso beatum Apollinarem de sub altari, quod est in medio ejusdem ecclesiæ, juxta crucem porphyreticam prodeuntem usque tertio vidit, agnovit, & credidit, & omnipotenti Deo gratias agens, ad frugem melioris studiumque sanctitatis transivit. Et quotiens hujusmodi fieret inquisitio, constantissime asseverabat, sicut beatæ memoriæ Petrus Damianus de ipso testatur, non alibi, quam in ipso Classensi monasterio præfati Patris gloriosum corpus requiescere. Sicque fit, ut non solum humanis testimoniis, sed divinis etiam oraculis, hujus veritatis certitudo probetur, ut non possint objicere calumniantes, quod secularibus tantum adminiculis, vel emendicatis suffragiis ista firmentur.
[9] In ala Classensis ecclesiæ, beatæ Feliculæ b venerabile corpus, [quam apud Classenses,] jubente sancto Gregorio Papa, collocatum est, in quadam videlicet basilica, brevi quidem, sed decoro ambitu fabricata. Cui etiam prædia non modica deputata sunt. Hanc cum quidam de Cardinalibus Ravennensis ecclesiæ a monasterio suscepisset, unde humiliari debuerat, cœpit intumescere. Nam sub hac occasione ipsum monasterium tyrannica dominatione premebat. Unde factum est, ut per industriam ejusdem abbatis ab hujus dominatu Cardinalis ille cum innumera… pelleretur. Expulsus itaque vehementer æstuabat, qualiter suum furorem in ruinam ipsius monasterii exstingueret. Studuit igitur per populos rumorem spargere, sacrum corpus de Classensi loco translatum esse.
[10] Quod mendacium non distulit omnipotens Deus ulcisci, [edito etiam in persona obtrectantis exemplo.] misericorditer adhibens temporalem severitatem, ne juste inferret etiam æternam. Siquidem elefantiæ c morbo illico Cardinalis ille percussus est justo judicio Dei, ut qui de corpore beati Apollinaris falsitatis maculam sparserat, in suo etiam corpore maculosus appareret. Mox vero ad se reversus, suum correxit errorem, ut quod simplici sermone protulerat, juratoria protestatione negaret, asserens se in concilio multorum fuisse mentitum. Factus est ergo prædicator veritatis, qui falsitatis fuerat assertor. Et cum se Deo, & beato Apollinari vovisset, & monasticæ conversationis in Classensi monasterio spopondisset obsequium, continuo liberatus est, & in eadem Classensi ecclesia religiose vixit, & migravit ad Dominum. O mira Dei virtus, mira sapientia! quæ causam fecit luminis de materia cæcitatis; nam unde caligo emerserat erroris, inde veritatis lumen effulsit.
ANNOTATA.
a Fuit hic ex abbate Classensis monasterii ad archiepiscopatum Ravennatem adlectus anno, uti hic notat Muratorius, 970; juxta Ughellum vero Ital. sac. tom 2, col. 347, & Rubeum in indice archiepp. Raven (apud utrumque de Honesto plura) anno 971.
b Dedimus nos in primo Actorum semestri tres Feliculas martyres Romanas, videlicet 14 Februarii, 5 & 13 Junii; atque hoc postremo die, pag. 667 indicavimus, unde orta potuerit esse confusio, cur synonymæ Martyres variæ variis locis attributæ sint. Hæc vero quo spectet, incompertum habemus.
c Ἐλεφαντίασις vel ἐλέφας est extuberatio melancholica & contagiosa, totum corpus in speciem elephantis immutans, sicut dicit Joannes Gorræus in Definitionibus medicis; cujus morbi causas, differentias & effecta pluribus describit.
CAPUT II.
Possessio ista probatur ex inventione corporis.
[Possessio Classensium contra monachos S. Apollinaris Novi] Sed jam tandem ad ea propositionis argumenta properandum est, quibus omnipotens Deus nostris temporibus tam evidenter, tam gloriose id approbavit, nebulamque dubitationis tam patenter abstersit, ut penitus obstruatur os loquentium iniqua, & muta fiant labia dolosa. Nam per argumenta eorum, qui contra veritatem nitebantur, veritatis patuerunt indicia, & de conatu calumniantium certitudinis indago declarata est. Ille igitur ut verus est Dominus, qui etiam malis bene utens, utilia per eos frequenter operatur; ille sapiens est medicus, qui de veneno pravitatis adimplet medicamenta salutis. Cum ergo monachi præfati monasterii sancti Apollinaris Novi figmenta suæ machinationis vellent pro argumento producere veritatis, ausi sunt locum quemdam infra dictum cœnobium clanculo & quasi furtive infringere, & corpora, quæ illic latebant, quadam temeritate detegere. Et ut facilius possent suæ cupiditatis adimplere propositum, domnum Gerardum a, Ravennatum archiepiscopum adeuntes, quæ invenerant, notificare cœperunt, & importunis precibus, atque suasionibus blandis aures illius inclinare.
[12] [atque archiepiscopum Ravennatem probatur ex facto Alexandri PP.,] Ipse vero quamquam mira sapientia, & honestate præditus esset, citius forte, quam decuerat, se accommodavit, & auditum inclinavit, assensum etiam impendit. Quo id zelo fecerit, nescimus. Unum tamen scimus, quod tunc temporis ecclesiam Classensem obliquo sidere, quamquam non manifesta occasione, respiciebat. Accedens itaque ad monasterium sancti Apollinaris Novi, quod factum erat, publice prædicavit & approbavit in populo, Classensis abbatiæ monachis constantissime prohibentibus, & Apostolicam solenniter appellantibus Sedem, ne de corpore beati Apollinaris tam nova, tam falsa sententia teneretur. Quo audito Dominus Papa Alexander, cujus virtus & sapientia in camino schismaticæ persecutionis, tamquam aurum in fornace, probata; cujus maturitas & industria huic operi non sine cælesti providentia servata est, graviter doluit, tum pro enervata Sedis Apostolicæ appositione *, tum pro auctoritate præfati Pontificis, tantæ levitati tam velociter inclinata.
[13] Et convocatis Apostolicæ Curiæ senatoribus, factaque deliberatione, [qui per cardinalem Ildebrandum compescuit obloquentes.] auditæ temeritatis cassavit audaciam, reprobavit figmenta, damnavit errores. Scripsit itaque Ravennati archiepiscopo, & de pontificali maturitate minus servata hunc, prout decuit, increpavit, præcepitque, ut præfatis corporibus, in loco proprio reconditis, accensos in populo rumores exstingueret, & de corpore sacro beati Apollinaris non aliter permitteret teneri, quam per millenos annos fuerat approbatum. Sed ne forte contingeret id neglectum iri, scripsit domno Ildebrando Cardinali, legationis officio in ejusdem * partibus fungenti, qui cognominatur Crassus b, non tam pro pinguedine corporis, quam pro ubertate honestatis & sapientiæ; ut episcoporum & abbatum, aliorumque fidelium copiosa convocata multitudine, calumniantium illicitos compesceret ausus, & de corpore beati Apollinaris antiquam mutari sententiam sub Apostolica excommunicatione vetaret. Quod si aliter fieri non posset, sacrum corpus in conspectu plebis invenire curaret, inventum publice demonstraret.
[14] Accidit autem eodem tempore, ut domnus Theodinus, [Quesitum Sancti corpus,] vir magnificæ virtutis & industriæ, de Gallicanis regionibus, ubi Apostolica vice functus fuerat, reverteretur, qui prædicto patri vere opportunus collega sociatus est. Quod non sine divina constat factum esse providentia, ut dum tantorum patrum geminaretur auctoritas, maturior fieret in eodem facto celebritas. Convenientibus in unum sanctæ Romanæ Ecclesiæ legatis cum venerabili archiepiscopo Ravennæ apud Classense cœnobium, cum suffraganeis & Cardinalibus suis, tanta illic multitudo cleri populique subito confluxit, ut incredibile putaretur auditui, nisi oculorum id comprobasset aspectus. Interfuit etiam domnus Ildebrandus, Camaldulensis congregationis probabilis vitæ gubernator; ad cujus dispensationem & providentiam idem quoque monanasterium spectat, cum venerabili abbatum & monachorum caterva, cum quo & quidam singularis constantiæ monachus & eremita ductus est, nomine Johannes; de cujus sinceritate tantum præsumebatur, ut ei potissimum sacra membra contrectare liceret.
[15] Erat enim canitie venerabilis, sobrietate abstemius, [& loco, ubi erat reconditum,] innocentia mitis, vultu venerabilis, ut ad ejus aspectum catervatim concurrerent universi. Stabilito igitur consilio requirendi, quæsitum a patribus est, si quis esset, qui hujus secreti aliquam haberet notitiam. Inventi sunt duo bonæ opinionis fratres, qui dicerent, sibi hoc sub juratoria cautione commissum esse arcanum, ut sine Apostolicæ auctoritatis jussione nullis revelaretur. Data ergo a Cardinalibus licentia, quæ ab ipso quoque Apostolico fuerat impetrata, per Johannem Ravennatem civem, miræ industriæ virum, pretiosum thesaurum sub majori ejusdem ecclesiæ altari præfati fratres declaraverunt esse reconditum. Sed & omnium patrum, qui aderant circa eumdem locum, suspensa erat æstimatio.
[16] Aderant autem inter agmina fidelium etiam plerique adversantium, [a duobus viris indicato,] qui explorandæ veritati objicere summopere parabant. Exacuerunt enim ut gladium linguas suas, intendentes arcum, rem amaram, ut sagittarent in occultis immaculatos. Iis ergo data est scrutandi licentia, ne qua illis remaneret occasio suspicandi sinistrum. Accedentes igitur ad locum, tanto scrutinio cœperunt exquirere, ut nec aliqua ibi possent reptilia latere. Et cum penitus nihil artificiosæ calliditatis invenissent, defecerunt scrutantes scrutinio: unde obmutescere compulsa sunt ora eorum, & infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Factum est ergo per providentiam Dei, ut non minus livore persequentium, quam diligentium favore declarandæ veritati præstaretur obsequium. Sic nimirum Herodiana persecutio Innocentibus parvulis plus profuit odio, quam prodesse potuisset obsequio.
[17] [inveniuntur corpora SS. Abdon & Sennen MM.] Adscitis itaque fossoribus injuncta est cura fodiendi, sub cautissima videlicet diligentia. Erat enim non parva formido, ne tam venerabile altare, quod a beato Maximiano, aliisque sanctis patribus consecratum fuerat, in cujus anniversaria dedicatione solemnis annorum statuta est indulgentia, contingeret violari; sed per miraculum Dei illæsum permansit. Cum igitur usque biduum foderetur, ventum est ad locum, ubi duo reperta sunt sepulcra. In uno quidem, quod inferius videbatur, non dubium erat, sanctorum martyrum Abdon & Senen c corpora requiescere. In ipso autem, quod eminebat, spes & fiducia erat, quæsitum inveniendi thesaurum. Accersito itaque Johanne præfato, eremita Camaldulensi, cui hæc licentia concessa erat, hic quum visione præstaret, aperto sepulcro, cœpit introspicere, & sive virtute divina, sive propria trepidatione ita territus est & stupefactus, ut velut in exstasi positus videretur.
[18] [& S. Apollinaris cum inscriptione.] Admonitus autem a venerandis Cardinalibus,
iterum introspiciens videt, credit,
agnoscit mirabilia Dei, tam per eximium
candorem sacrati corporis, quam per suavitatem
miri odoris, omnium aromatum fragrantiam
superantis, qui cunctorum nares
ita perfudit, ut omnes renovati, omnesque
lætificati apparerent. Et quum extendisset
manum ad caput ejus, laminam invenit, argentea
quidem materia, sed argento & auro
pretiosiora continentem. Siquidem hujusmodi
scriptum repræsentabat:
HIC REQUIESCIT CORPUS d
BEATISSIMI APOLLENARIS
PONTIFICIS ET MARTYRIS ET ĒPI
QUOD HIC DEEST
IN EADEM ECCLESIA
P. MAGNĀ CAUTELAM OPIFI e
REPOSITUM EST.
His completis & cognitis clamor populi attollitur, signa pulsantur, gaudium cunctorum lacrymis & vocibus declaratur.
[19] [Inventus thesaurus publice annuntiatur cum prohibitione contra dicendi:] Mox egregie sapiens Ildebrandus Cardinalis, cui præcipue commissa est ista legatio, tribunal ascendit, & adstanti populo patefactam veritatem prædicavit & docuit; atque sub Apostolico anathemate prohibuit, aliud de cetero credi vel teneri, quam quod in præsentiarum fuerat mirabiliter declaratum. Iterum archiepiscopus Missarum solemnia celebrat, & cum pervenisset ad locum prædicandi, quod inventum fuerat, uberi affabilitate commendat, suamque ignorantiam, pro eo quod aliter prædicarat, eleganter excusat. Nemo etenim tam profundæ sapientiæ, tam circumspectæ cautelæ, qui subreptitiis verbis falli vel fallere non possit.
Fallere vel falli modico discrimine distant.
Quæ duo prudentes simili conamine vitant.
Omnium tamen habere memoriam, & in nullo peccare, non humanitatis, sed divinitatis esse probabitur. Interea calumniatores insibilare cœperunt, dicentes: unam laminam ad testimonium tantum non sufficere, cum in ejus historia tribus laminis ipsius opera scripta legantur.
[20] Hinc etiam & plebs universa tumultuabatur dicens: se adhuc quodam scrupulo moveri, [aliæ etiam media adhibita ad majorem veritatis confirmationem.] nisi ostendatur oculis, quod auribus fuerat intimatum. Certior enim in visu habetur notitia, expressius argumentum, experientia verior. Quo audito Pontifices graviter æstuant. Verebantur enim tam sacrata membra contingere, & de loco, ubi tam decenter locata fuerant, atque per tot annorum spatia quieverant, facili occasione levare, præsertim cum populus docendus sit, non sequendus. Quid plura? Non aliud licuit, nisi quod populus Deo inspirante coëgit. Inspirasse quidem hæc Deus non immerito creditur, ut per hanc occasionem patefacta veritas validius solidaretur. Nam hujusmodi dubitatio solidandæ fidei certum & incredibile demonstravit argumentum. Sic omnis tarditas Thomæ plus profuit ad fidem Christi, quam discipulorum facilitas; ita dubietas obstrepentium magis, quam favor obsequentium huic notitiæ adstipulatur.
ANNOTATA.
a Gerardus hic Ravennatensem cathedram ascendisse anno 1171 notatur hic a Muratorio; Rubeus citatus ponit annum 1170 cum Fabrio; Ughellus autem mox citatus col. 372 assignat annum 1172, addens, Alexandro PP. III familiarissimum fuisse, cujus constantissime partes difficillimis Christianæ reipublicæ temporibus secutus sit. Lateranensi concilio tertio, anno 1179 interfuit, ut videre est tomo 6, parte 2 Conciliorum, collectionis novissimæ, ab Harduino nostro a paucis annis editæ. Notatur obiisse anno 1182. Gesta ejus invenies apud Rubeum.
b Scribendum, ut puto, Grassus: nam e Grassorum gente ille prodiisse notatur apud Ciaconium infra citandum, col. 1048. Grasso autem Italice est pinguis, ad quod pingui utcumque Minerva alludit auctor.
c Inscribuntur Martyrologio Romano die 30 hujus, quo de ipsis erit agendum.
d Discrepat aliquantulum hæc inscriptio ab ea, quam in Commentario prævio num. 21 protulimus ex Rubeo.
e An per magnam cautelam opificum? Rubeus ibidem dumtaxat ponit maxima cautela, alia fortasse omittens, quia non satis clara & obvia. Simili forte ex causa inferius in nostris Analectis scribitur ob maximam cautelam.
* an oppositione?
* an eisdem?
CAPUT III.
Repertæ ad corpus laminæ; ejusdem fragrantia & miracula.
Accedens itaque ad locum sæpedictus eremita cunctorum jussione patrum, cum timore & tremore sacra membra contigit *, [Corpus S. Apollinaris decentissime collocatur;] & in quadam capsula decentissime præparata componit. Cui mox craticula quædam ferrea cancellatis virgulis fabrefacta superponitur, ut exinde sacrum corpus & videri possit, & tangi non possit. Taliter enim hanc diligentiam præparaverat Wilielmus Classensis monasterii abbas, cujus maturitas & industria, cujus liberalitas & sapientia, licet alias evidenter apparuerat, in his tamen operibus evidentius effulsit. Cum igitur hæc agerentur, duæ in eodem sepulcro inveniuntur argenteæ laminæ, quæ pontificibus porrectæ, cum legerentur, ortum, passionem, & transitum beatissimi Apollinaris sub quodam compendio repræsentabant.
[22] [& ista occasione inveniuntur laminæ,] Nam in prima legebantur ista: ortus ab Antiochia beatus apollenaris a Summo Apostolorum Principe Ravennam missus est prædicare baptismum poenitentiæ in remissionem peccatorum. Ibique per eum Dominus virtutes multas operatus est. Nam coecos illuminavit. Paralyticos curavit. Mutos loqui fecit. Dæmones fugavit. Mortuos suscitavit. Leprosos mundavit. Simulacra et idolorum templa dissolvit a. hic fustibus cæsus est. Diutius super prunas stetit nudis pedibus. Equuleo appensus denuo verberatus. Super plagas aquam recepit fervidam. Cum gravi pondere ferri in exilium relegatus ore saxo contuso. Defunctus est sub vespasiano cæsare augusto x kalendarum augustarum. Regnante domino nostro jesu christo cum patre et spiritu sancto in secula seculorum. Amen. Quibus auditis, visis, & cognitis fideles unanimiter exultant in Deum vivum, & facta est lætitia magna in populo, tantaque jubilatio sequuta est, ut nec posset ore exprimi, nec corde teneri.
[23] [quibus veritas corporis comprobatur] Beatus populus qui scit jubilationem. Nam & qui solebant super iis calumniari & deridere fideles, fidelium tunc congratulationi videntur applaudere, veritati favere, consentire rationi; & licet numquam nescit tacere iniquitas, etiam cum hanc cogit obmutescere veritas, tamen contra tantam evidentiam non audebat os aperire, &… gloriam beati Apollinaris, & Classensis ecclesiæ laudes æmulatio calumniantium ferre non potuit, auferre nequivit, sed calumniando fecit gloriosiorem. Cui dum pararet obstaculum, obsequium præstitit. His ita peractis, congregati patres statuerunt hujus mentionis diem per singulos annos celebrari quinto Novembris Kalend., annuam concedentes indulgentiam omnibus circa hunc terminum usque ad quadragesimum diem cum fructu devotionis Classense monasterium visitantibus.
[24] [& propagatur;] Quorum consilio missa est epistola per adjacentium provinciarum ecclesias, & sub auctoritate Apostolica mandatum est fidelibus, ut circa Classensem ecclesiam studeant servare & præstare devotionem, & de corpore beati Apollinaris non aliud credant, quam per tot seculorum spatia fuerat creditum, & in præsentiarum constat evidentissime declaratum. Et qui aliam sententiam tenere præsumpserit, noverit se Apostolici anathematis nexibus innodatum, ut ruinæ suæ dolore prosternatur, quisquis Apostolicis decretis contempserit obedire. Per omnia benedictus Deus! qui exaltavit filios pauperum, & humiliavit calumniatorem; qui superbos dispersit, & erexit humiles; esurientes implevit bonis, & claros dimisit inanes.
[25] Circa inventionem sacri corporis beati Apollinaris in Classensi ecclesia per misericordiam, Dei, & ipsius eximii Patris visitari cœpit locus ipse, coruscare miraculis, illustrari prodigiis, [patratis etiam miraculis in odore corporis, ac fragrantia,] & tantis clarescere signis, ut si cetera probationis deessent indicia, sufficerent testimonia signorum b. Horum vero summa & maxima esse probantur, quæ superius prælibata sunt, videlicet miri fragrantia odoris, & admiranda candoris species, quæ in ejus corpore cognita est. Quid enim mirabilius est, quid in hac vita gloriosius, quam inde fragrantiam effluere, unde solet fœtor exhalare; & ibi candidam apparere speciem, ubi miseranda consuevit horrere deformitas? Humana quippe natura post corruptionem corporis, multis repleta miseriis, quid aliud quam putredines, & vermes solet ostendere? Putredini dixi: pater meus es, & mater mea, & soror mea, vermibus.
[26] Siquidem de illa concipimur, ab illa nascimur, [& incorruptione.] cum istis conversamur, & in istis dissolvimur. Quid est homo, nisi putredo, & filius hominis nisi vermis?
Vermibus esca sumus, misero post corpore fumus.
Sed omnipotens Deus, qui facit mundos de immundo conceptos semine, in corpore gloriosi Martyris naturæ mutavit usum, reparavit originem, alteravit proprietatem, ut pro fœtore fragraret odor, qui omnia vinceret aromata; pro deformitate appareret candor, qui auri & argenti speciem superaret. Quantam putamus esse gloriam sibi in cælis, qui tam gloriosus micat in terris? Taceamus interim de secretis hujusmodi, quæ non solum loquendi usum, sed etiam facultates cogitandi excedunt, & ad ea, quæ subdenda sunt, festinemus.
[27] Cum ad inveniendum sacrum corpus fodiendi cura impenderetur, [Incredulus punitur,] erat quidam de factione insidiantium, invidia durus, obstinatione acer, contumacia protervus, qui gravissime deridebat inquirentes, & dum a fidelibus increparetur, sibi taliter est imprecatus: Si hoc, inquit, quod quæritis, vos invenire contigerit, decidam in hoc loco, ut exire non valeam. Quod dictum mox divina ultio sequitur. Nam illico ad terram tam graviter lapsus est, ut pene videretur exanimis. Sicque factum est, ut alienis educeretur manibus, qui propria temeritate intraverat, & divino judicio percussus est, qui fideles præsumpserat irridere, ut unius ruina multorum cautela existeret.
[28] Quo præmisso, statim quoddam cæleste apparuit signum, [apparet cæleste signum; æger, facto voto,] ut exeunte malitia, innocentia subintraret. Nam columba quædam nive candidior apparuit, & usque ad locum Sancti sepulcri tertio volatu processit, tamquam beati Viri corpus patenti monstraret indicio. Merito columbæ monstratur indagine, qui columbina vixerat simplicitate, quia fellea caruit amaritudine; qui Spiritus sancti septiformi charismate fulsit juxta columbinæ naturæ septenarias proprietates. Cum hæc agerentur, abbas sancti Johannis Euangelistæ c, meritis & officio venerabilis, tanto languore gravabatur, ut nulla posset remedia invenire, nulla tranquillitate quiescere.
[29] Cum audisset, quæ apud Classim gerebantur, votum fecit Deo & beato Apollinari, signatur, quod si de hac molestia per misericordiam ejus convalesceret, [sanatur] ipsius ecclesiam, sanctumque corpus visitaret. Quo proposito, confestim somnus, quo diu caruerat, sequitur, somnumque protinus plena sospitas comitatur. Surgens itaque sanus & incolumis, ad ecclesiam Classensem festinat, sacrati liberatoris corpus honorat, persolvens Deo vota, quæ distinxerunt labia sua. Quod miraculum tam evidens fuit, ut latere non possit. Siquidem amplitudo urbis, personarum celebritas, evidentia signa, quod factum est, occultari non permittit *.
[30] [Alius item ad desperationem infirmus] Erat in eadem civitate presbyter quidam, nomine Petrus, qui ecclesiam sanctorum Simonis & Judæ d strenue gubernabat. Hic in monasterio Classensi maximam solebat habere fidem plenamque devotionem. Sed cum audisset ea, quæ in monasterio sancti Apollinaris Novi facta fuerant, a priori loco cœpit fidem avertere, stolidaque pœnitentia a pristino fervore tepescere. Qui statim divina increpatione correctus, in lecto decubuit, & tam gravi languore afflictus est, ut de vita desperaret. Audiens autem multitudinem apud Classem congregatam, ad sacri corporis præsentiam requirendam, cœpit aliquantulum ad pristinam recalescere fidem, & ad priorem devotionem paulatim animum revocare. Mox nimium in modum ad incrementa piæ fidei & devotionis sequebantur etiam augmenta salutis.
[31] [sanitati pristinæ restituitur.] Cum ergo audisset, sacrum corpus esse inventum, illico factus incolumis, fide ad integrum reparata surrexit, & accedens ad medicinas, ferreum candelabrum cum denis ramusculis emit, totidemque superpositis cereis ad ecclesiam Classensem devotissime properans, tam solemnem, tam publicam oblationem obtulit, non minus affectu, quam censu, Deo & beato Apollinari acceptam. Sicque contigit, quod non ratio sola, sed etiam vexatio intellectum daret auditui.
ANNOTATA.
a Huc usque sunt verba, primæ laminæ inscripta, uti habes inferius; sequentia vero ad secundam laminam pertinent; prout ibidem notatur.
b Miracula ad corpus alicujus Sancti facta, hoc unum probant, quod illud corpus sit Sancti alicujus, cujuscumque demum; non vero quod sit hujus vel istius determinate, qui in loco determinato sub tali nomine invocatur. Vide, quæ diximus ad diem 22 hujus, occasione S. Mariæ Magdalena pag. 223; & quæ dicemus die 24 hujus in Comm. prævio S. Christinæ virg. & mart. sub finem § 3.
c Puto hic intelligi abbatiam Benedictinam istius nominis, quæ inter abbatias Ravennatenses notatur apud Augustinum Lubin in Notitia abbatiarum Italiæ pag. 316; diciturque unita postea fuisse congregationis canonicorum regularium S. Salvatoris, de Bononia nuncupatæ, anno 1459 per Pium PP. II, vel ut aliud instrumentum ab ipso citatum dicit, anno 1488 per Innocentium VIII. Vide etiam Fabrium pag. 204.
d Ravennæ divorum Simonis & Thadæi, Fabiani item & Sebastiani ædes sacræ ab Odone, viro religioso ac nobili ædificantur ac vectigalibus ditantur, teste Rubeo ad annum 1062.
* forte contingit
* permittunt.
CAPUT IV.
Alia miracula Sancti ope patrata.
Mulier quædam, cujusdam civis, nomine Sinicoli, relicta, infamis vitæ, quæ per plurimos annos sine pœnitentiæ remedio steterat, [Mulier quædam impœnitens occulta vi ab ingressu basilicæ prohibita, at pœnitens eam introgressa:] cum vellet sacrum corpus contingere, divino judicio semel & iterum intrare basilicam impediebatur. Quoties enim tentabat ingredi, occulta virtute duro angebatur cruciatu. Quid plura? Monita a circumstantibus, ut revelaret Domino viam suam, cum se, præmissa confessione, per pœnitentiam correxisset, tertio accessit, & ad sacrum corpus cum fidelibus sine difficultate pervenit. O mirum & velocem pœnitentiæ fructum, quæ iram cælestem sine tarditate placat, sine dilatione indulgentiam impetrat, virtutem meretur & præmia!
[33] Quidam cives apud Ravennam de præsentia sacri corporis graviter contendebant. [controversia circa veritatem sacri corporis sublata:] Unus asserebat, idem apud Classem requiescere, alter inficiabatur; Vade, inquit, qui fideliter ibi certabat, ad cœnobium Classis, & cum redieris, nisi fidem, quam teneo, & tu sponte tenueris, sequar fidem tuam. Ivit, rediit, & tam constanter fidem, quam impugnaverat, tenere cœpit, ut concertatorem suum in fervore hujus fidei superaret. Factus est ergo veritatis assertor, qui fuerat impugnator. O vere mutatio dexteræ Excelsi, quæ meritis beati Apollinaris de infideli fidelem, de persecutore defensorem fecit!
[34] In territorio Populiensi a erat quidam nomine Prudentius, [gravissime languens,] qui gravissime languens, cum in extremis laborare videretur, venerabilem illius loci episcopum b vocavit, & ab ipso pœnitentiam cum sacrosancta Eucharistia suscepit. Hunc ergo sequenti die præfatus episcopus, cum ad Classense cœnobium pro instanti negotio venisset, apud eumdem locum incolumem reperit, & vehementer obstupuit: nam quod non sperabat posse fieri, miratus extimuit factum.
[35] Apud oppidum Cæsenæ c quidam illustris erat, [cæcus a nativitate,] qui vocabatur Ugo de Manfredo. Hic quemdam filium habebat a nativitate cæcum, super cujus calamitate graviter amaricabatur. Qui ad ecclesiam Classensem ductus, cum ad sepulcrum beati Apollinaris, & ad corpus illius accederet (res mira & a seculo post Christum inaudita!) illico lumen, quod natura negaverat, gratia recuperavit. Quis enim audierat, quis viderat, ut oculos cæci nati aliquis aperiret, præter illum, quem sputo & luto id egisse Judaica quoque testatur & admiratur invidia d? Scriptum quippe legitur:
Quod natura negat, reddere nemo potest.
Sed nemo reddit, quia non tantum est homo, qui reddit, imo creator, & Dominus hominis, conditor naturæ, ut ab isto repararetur, quod ab illa subtrahitur. Non enim alligatur legibus naturæ, qui fecit naturam. Nam & temporalium legum conditores leges quidem observant auctoritate impetendi, non necessitate observandi. Unde quidam eorum dicunt: Legibus quippe soluti sumus, sed legibus vivimus.
[36] [clinica,] In eisdem partibus mulier quædam erat, quæ diutius clinica jacuerat. Hæc cum plena fide ad dictum sanctumque Apollinarem preces & vota fudisset, illico manus dissolutas & genua debilia erexit, & in omni compage corporis pristinam sospitatem recepit.
Præterea alia quædam mulier in villa, [contracta item & muta,] quæ dicitur Taybana, cujusdam viri nomine Barotis filia, ultra triennium contracta & muta jacuerat. Cumque pater illius cum eadem puella Deo, & sancto Apollinari & preces, & vota obtulisset, fructumque devotionis Classensi promisisset ecclesiæ, mox loquendi & ambulandi, omniumque membrorum recuperavit officium per merita sanctissimi Patris, illo videlicet auctore, qui erigit elisos, illuminat cæcos, per quem obsoluta * fiunt ora mutorum.
[37] [manus arida,] Quidam quoque manum habens aridam de parte Ficolentiæ e, ad corporis sacri præsentiam veniens, cum obtulisset imaginem ceream, confestim sospitate recuperata debitas grates exsolvit.
De Galiata f quoque quidam ad sacrum corpus accessit, vota persolvit; [cæcus sospitantur.] preces & oblationes obtulit, pro eo quod a sui corporis cæcitate, quam longo tempore se passum fuisse testabatur, per misericordiam Dei, sanctique Apollinaris merita liberatus est.
[38] [S. Apollinaris alicui apparet.] Denique illud prætereundum non est, quod quidam artifex de civitate Ravennæ, ætate senex, sed maturitate senior, frequenter enarrare solebat. Referebat enim beatum Apollinarem sibi aliquando apparuisse, narrantem ei, quæ passus fuerat, cum a beato Petro Ravennam mitteretur. Ostendebat etiam sibi unam de tibiis vulneratam & scissam, quod in ipso itinere sibi acciderat, cum ab obviantibus diutissime cæderetur. Unde factum est, ut cum sacrum corpus fuisset inventum, in ipsius crure fissura eadem reperta est, ut illius assertionis probatio, visionis esset experimentum, quod incredibilibus * visum est, quod simplex & mitis vir ille fuisse referebatur. Scimus enim, quia cum simplicibus sermocinatio est Dei & confabulatio Sanctorum.
[39] [Curata dysenteria;] Quidam de Ravennæ ecclesia clericus, nomine Cornubius, genere comes, & officio Cardinalis, gravem & durissimam patiebatur intestinorum molestiam. Hic igitur sacro corpore jam invento, inter Missarum solennia suo archipræsuli necessitate officii sui assistens, per misericordiam Dei, & beati Apollinaris inclyti patris meritum, ab omni molestia sensit se absolutum, gratias agens Patri misericordiarum & Deo totius consolationis. Quod licet non possit aliorum attestatione probari, tamen auctoritas personæ, celebritas officii, reverentia loci magnum promissionis præstat argumentum.
[40] [alter ab equo fere obtritus, servatur.] Idem Wilielmus, ejusdem loci venerabilis abbas de cujus industria & maturitate; de cujus sapientia & liberalitate plura dici possent, nisi ejus humilitas recusaret, multas & magnas in hoc negotio expertus est efficacias. Nam, ut de plurimis eligamus unum, cum ad partes Lombardiæ ad præsentiam videlicet Cardinalium, per eamdem viam festinaret, accidit, ut in ipso itinere tam graviter caderet, equo desuper ruente, ut totum corpus, præcipue brachium collisum sentiret, & cum nulla sibi surgendi suppeteret virtus, ad misericordiam Dei, sanctique Apollinaris meritum tota fiducia mentem erexit. Mirabile dictu & factu! mirabilis illico cum tanta sospitate surrexit, ut robustior & alacrior solito viam suam perageret. Quanta denique discrimina rerum, quas asperitates temporum, quales in itineribus sæpe difficultates, quantasve insidias calumniantium in virtute Dei & inclyti Martyris auxilio mirabiliter evaserit, quis enarrare sufficiat?
ANNOTATA.
a Forum Popilii, aliquibus Forum Pompilii, urbs Æmiliæ, olim episcopalis sub archiepiscopo Ravennate, postea a Longobardis diruta anno 700, nunc tantum castrum notatur apud Baudrandum in Geographia; Forlimpopuli, ac sæpius Forli piccolo, quæsi Forum Livii minus, dictum notat Cluverius; cujus cognomentum utrum jam inde ab antiquis temporibus corruptum in populi, an librariorum vitio id factum, fatetur sibi esse incertum. Porro hoc oppidum non a populo, sed a Pompilio aliquo Romano denominatum esse, auctor est Leander Albertus in Descriptione Italiæ in Romandiola. Plura dabunt citati auctores. Interim observare juvat, τὸ Populiensis, quod auctor noster hic scribit, istis temporibus ibidem in usu fuisse; prout liquet ex diplomate apud Ughellum mox citandum, quod latum scribitur anno 1214; & cui subscribunt Petrus Populiensis … communis Populiensis notarius … Ubertellus Populiensis episcopus, sicut ibi habes col. 651.
b Ughellus Italiæ sacræ tom. 2, a col. 645 inter episcopos Foropopilienses signat Ausaricum, qui vixerit anno 1152; Gregorium 1177; Lantfrandum 1179; Guelphum 1203; Ubertellum anno 1214; quem vixisse ponit usque ad annum 1224. Juxta notas temporis, quo scriptam supra diximus præsentem narrationem, unus ex illis videtur hic tacito nomine designari; sed quisnam determinate sit, nos omnino latet.
c A Foro Popilii ad Cæsenam, sex millia passuum numerat Cluverius.
d Quemdam a nativitate cæcum ad sepulcrum S. Udalrici, episcopi Augustani, illuminatum habes tomo 11 Julii, pag. 83; & ibidem pag. 413 sic legitur: Anno Christi millesimo octogesimo octavo elevatum est corpus S. Godelevæ apud Gestellam … Filia vero Bertulphi, mariti ejus, ex secunda uxore, quum esset CÆCA A NATIVITATE, ex aqua, ubi Sancta Dei fuit submersa, oculos lavans, illuminata est. Fallitur itaque hujus narrationis scriptor, quando magno conatu ostendere nititur, id miraculi genus ita a Christo esse factum, ut post ipsum a nullo alio Sancto factum sit. Et vero quis neget, pluries id esse factum ab aliis Sanctis post Christum? qua de re exempla inquirere, supervacaneum putamus.
e Putamus hic designari. Ficoclam, oppidum episcopale, vulgo Cerviam, ad millia 14, teste Cluverio, ab Ravenna situm; de cujus episcopis agit Ughellus citatus, a col. 485.
f Apud Cluverium in Italia antiqua lib. 1, cap. 28, pag. 301 notatur Galigata vicus, qui hodieque, inquit, vulgo appellatur in Apennini radicibus Galeata … Haud procul est fons fluvii, qui supra Æmiliam viam & oppidum Faventiam vulgo Ronco, infra vero Bedeso vocatur. Nos superius de isto fluvio. Jacet porro Galeata aliquot mille passibus a Foro Livii inter Meridiem & Occidentem. Suspicor eumdem, de quo hic agitur, locum indicari in Chronico civitatis Ravennatis, quod desinit in anno Domini 1346, & habetur in laudato Spicilegio: ubi pag. 579 sic dicitur: Anno Domini MCCLXXIX de mense Madii, maximi terræ motus in Romandiola fuerunt: nam monasterium S. Ilarii de Galliata submersum est. Die 1 Maii pag. 159 in Actis S. Aldebrandi, episcopi Foro-Semproniensis, sic dicitur: S. Aldebrandus natus in quodam castro, quod vocatur Sorbetulo de Boybo, seu de Galiata, de Romandiola prope Cæsenam.
* forte soluta
* incredibilibus
CAPUT V.
Refert auctor, qua occasione ista scripserit, ea concludens laudibus urbis Ravennatis & S. Apollinaris.
[Auctor hujus historiæ ad visitandum Cardinalem profectus,] Postremo qui scripsit hæc nonnullas in hujusmodi negotio admirationes comprobavit. Nam cum ad partes Balnei a festinasset, ad visitandum scilicet beatæ memoriæ Rolandum b Cardinalem, in extremo tunc laborantem, sperans se in crastinum reversurum, nimia temporum asperitate diutius in partibus illis coactus est remorari. Interim accensum est in animo suo desiderium, Classense monasterium visitandi, ut si vera essent, quæ dicebantur, evidentius ibi agnosceret. Nam usque ad id temporis super iis quadam dubitationis nebula tangebatur, ut in hac parte neque calidus, neque frigidus esset. Cum igitur hæc conviatori suo retulisset, invenit eum eodem affectu flagrare, quem invitum putaverat. Quiescamus, inquit, usque ad sequentem diem, exspectantes beneplacitum Dei: & hoc nobis erit signum; ut, si crastina serenitas hodiernam temporis inclementiam subsequatur, firma spes erit, quod prosperum iter facit nobis Deus salutarium nostrorum.
[42] Surgens itaque summo diluculo, cum serenitatem vidisset optatam, [pergit ad Classense monasterium] fidentior factus iter arripuit. Et cum plura in itinere formidarentur obstacula, fluviorum videlicet inundatio, viarum asperitas, occursus hostium: omnia pertransivit illæsus. Cumque pervenisset ad locum; plura, quam audierat, vidit, credidit, & agnovit: sicuti reginæ Sabæ de sapientia Salomonis legitur accidisse. Hunc igitur abbas & fratres affectuosius solito suscipientes, optato dicunt advenisse; quoniam ejus præsentiam adscire cupiebant. Celebrantes itaque capitulum, cœperunt ab eo scilicet abbas & fratres instanter exigere, ut quæ fuerant facta, stilo dictandi narraret.
[43] [non sine singulari Dei providentia; & illa occasione scripsit hæc;] Quo audito miratus est valde, ipsos tanta instantia id exposcere, quod ipse statuerat spontanea devotione pro reverentia beati Apollinaris offerre. Quis ergo existimet, sine Dei providentia, sanctique Apollinaris merito factum esse, ut tam subita, tamque improvisa fieret tam diversarum voluntatum concordia, tamque dissimilium chordarum in uno concentu harmonia? Quis, inquam, putet, ut sine dispositione divina tanta fieret prosperitas itineris, serenitas aëris, unanimitas voluntatum? Nam in redeundo amplius, quam in eundo subsecuta est optata commoditas. Fiducialiter igitur ad scribendum de misericordia Dei confisus accessit, non tamen solus, quia venerabilium fratrum, abbatum videlicet & aliorum, qui super hoc negotio ceteris interfuerant, est adjutus meritis, roboratus testimoniis, doctrina instructus. Triduo huic operi deputato, exaravit hæc.
[44] Iis ita præmissis, libet erga te, o urbs insignis, [omnia con cludens] aliquantulum rhetoricari, non quasi dubia persuadendo, sed quasi certa persuasibiliter insinuando. Eja igitur age, o Ravenna, urbs metropolis, mater civitatum, domina populorum, sedes regni, proceribus gloriosa, mœnibus inclyta, civibus illustris, opibus insignis, situ inexpugnabilis, terra marique fœcunda. Dic, quæso, unde tibi recognoscis hæc omnia? Ista equidem, & alia gloriosa dicta sunt de te, quæ temporaliter prædicantur de te. Sed si attendas ad ea, quæ spiritualia sunt, gloriosiora, & quasi quadam singulari præeminentia inveniuntur in te. Nam in præcedentibus plurimæ urbes tibi vel æquipollent *; in sequentibus vero rara, vel nulla æquipollere vel præpollere tibi probatur, scilicet in Sanctorum meritis, in templorum ædificiis, in virtutibus signorum, in electionibus patrum. Quæ nimirum civitas, quæ præter te urbs ab ultima Thule usque ad novissimum sine umbra fluxura sic ne * invenitur?
[45] Apud quam duodecim patres continuis successionibus columbina indagine, [per apostrophen] non ab homine, neque per hominem, sed per Spiritus sancti revelationem sint electi c? Non Roma, caput mundi, non Byzantium, sedes imperii, non Antiochiæ ecclesia primitiva; tibi, o Ravenna, hoc dedicatum est privilegium: tibi hæc servata est dignitatis prærogativa. O si servasses, o si non repugnantibus meritis a tam felicissimo degenerasses honore! Adhuc tamen tantarum gemmis dignitatum non es omnino privata. Quædam utique tibi remanserunt de tanta felicitate reliquiæ, quæ te in præsentiarum faciunt celebrem, & in posterum si recognoveris, beata societate perennem. Sed unde tibi hæc obsecrata * gloriosa æstimas emanasse? De quo fonte tantæ fluenta parvitatis effluxisse cognoscis? An de qualitate meritorum tuorum? Hoc nemo vel desipiens putat. Vis audire, de quo fonte profluxit? Hæc inventio salutaris, sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
[46] A Christo igitur in Petrum velut in primam barbam; [ad urbem Ravennæten., ejusdem] & a Petro in beatum Apollinarem, tamquam in secundam barbam; ab Apollinari in præfatos patres, quasi ad montem Sion, & sic tandem in oram vestimenti, id est usque ad novissima membra Ecclesiæ irrigatio supernæ benedictionis infusa est. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, & vitam usque in seculum. Nusquam tamen tanta effusio cælestis unctionis post primitivam Ecclesiam legitur emanasse, quanta in præfatis patribus effluxisse cognoscitur. O velox magisterium Spiritus sancti! O subita mutatio dexteræ Excelsi, qui ad momentum in ictu oculorum ministravit peritos, roborat infirmos, nobilitat ignobiles, contemptibiles honorat, lanarios exaltat, ut collocet eos cum principibus, & solium gloriæ teneant, & fiat quod scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut fortia destruat.
[47] [uti & S. Apollinaris] Vides ergo, quod hæc beneficia non tam merito, sed de gratia Salvatoris suscepisti a beato Apollinare, discipulo Christi, assecla Petri, fundatore tuæ fidei, diversarum provinciarum doctore, synchrono Apostolorum, discipulorum symmysta. Hic est prædicator veritatis, doctor salutaris, pastor & gubernator tuus, o Ravenna, per quem multa portio * sumpsisti dona tua, quam per principes seculi; qui turribus & muris, rerumque opulentia te illustrasse leguntur? Fertur ab antiquis patribus, qui nec fallere nec falli noverunt d, istum Pastorem de numero Septuaginta fuisse Discipulorum e: & de ipso in Euangelio dictum esse testantur: Est puer unus hic, qui habet quinque panes & duos pisces f. Qui ergo tunc de paucis panibus & modico pisce multa hominum millia satiavit, innumeram multitudinem populorum ex adipe frumenti & medulla tritici, ex piscibus illius fluminis, cujus impetus lætificat civitatem Dei, postmodum pia administratione refecit.
[48] [laudibus refertam.] De hujus ministerio etiam tu, Ravennatum ecclesia, non deficiente, non deficis:
Crescit in ore cibus, ceu virtus crescit edentis.
Sic est esca Dei: sic sunt pia dogmata mentis.
Cur ergo pateris tantum Patrem laniari? Cur de præsentia sui corporis commenta recipis falsitatis? Ut quid sacratissimum suæ passionis, & locum habitationis gloriæ suæ sustines ab aliquibus contemni? An ignoras, Classensem domum per divinam revelationem constructam, a sanctis patribus consecratam, beati Apollinaris tam corporali præsentia, quam spirituali custodia decoratam? De cujus fundatione, divina dispositione facta, scio te frequenter audisse. Nam patres tui annuntiaverunt tibi, majores tui dixerunt tibi, quæ si non recolis, reddimus tibi quod accepimus a te.
ANNOTATA.
a Balneum, quod proprie dicitur Balneoregium vel Balneum regis, vulgo Bagnarea, urbs est Thusciæ episcopalis in agro Urbevetano, patria S. Bonaventuræ.
b Apud Ciaconium in historia Pontificum & Cardinalium tomo 1, inter Cardinales a Lucio Papa III creatos notatur Rolandus monachus, natione Gallus, diaconus Cardinalis S. Mariæ in Porticu; ubi de illo plura; diciturque ibidem ultimo defunctus die ante Clementis III electionem: ac proin anno 1188, die 5 Januarii: nam ponitur iste Pontifex electus isto anno, die 6 Januarii; atque adeo ætas laudati Rolandi satis convenit huic narrationi, ut per synonymum in eadem notatum, hunc Rolandum intelligi posse putemus.
c Muratorius Spicilegio historiæ Ravennatis loco citato, pag. 527 præmittit ista: Advertas velim, vulgo .. creditum, Spiritum sanctum sub visibili columbæ specie priores duodecim episcopos Ravennates indicasse a clero & populo eligendos. Equidem persuasionem hanc iis eripere mihi, inquit, non est animus. Attamen suspicari non desino, an invaluisse potuerit hujusmodi opinio ex pictura aliqua veteri male intellecta. Cum enim episcoporum olim electio ab ejusdem cleri & populi votis penderet, atque in ipsam influere & quidem merito putaretur divini Spiritus secreta motio, ac præsertim quoties in Sanctos viros electio cadebat, pictores illorum episcoporum imaginem efformantes, supra eorum caput Paracletum, sub columbæ specie appingebant, ut sensibile oculis exhiberetur, quod invisibili tantum actione paractum fuerat. Proinde ignarum vulgus subsequentium seculorum accipere facile potuit typum pro historia, & fictionem pictori licitam tamquam rem certam. Et memoratis hujusmodi erroribus sive opinionibus aliis, male suffultis, liceat, inquit, Ravennatibus traditionem suam mordicus tueri; sed & mihi licuerit dubitationem meam hoc in loco exerere.
d Quinam sunt isti sancti patres, hoc qui dicant? Deinde fac esse, qui hoc dicant: est sane hyberbolica, seu falsa potius locutio, qua ineptissime adstruit auctor patribus & quidem in materia mere historica & neutiquam fundata, auctoritatem, quæ soli Deo, & hominibus ipso inspirante locutis debetur.
e Quid de hac re sentiamus, habes supra in Commentario prævio § 1.
f Plus hic affirmat auctor ex patribus, ut vult, quam umquam possit suadere vel tamquam probabile vel verosimile. Similis farinæ sunt ea, quæ habentur apud Cornelium a Lapide in cap. 18 Matth. ℣ 2. Et advocans Jesus parvulum: Græce παιδίον, puellum; in quæ verba sic scribit: Putatur puellus hic, ait Jansenius, fuisse S. Martialis, qui postea discipulus S. Petri &c. Sed quia alii S. Martialem constituunt unum ex LXXII Christi discipulis; ideoque jam tum non puerum, sed natu grandem; non satis certa hæc est traditio. Alii S. Martialem putant fuisse puerum sive juvenem istum, de quo Andreas ait ad Christum: Ecce [Note: ] [lege Est]puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, & duos pisces Joan. 6, 9. In Commentario prævio S. Ignatii martyris die 1 Februarii § 3 dictum est, quod, dum Christus ultimo prædicationis suæ anno Apostolos de primatu contendentes doceret, ostenso parvulo; eum S. Ignatium fuisse, ejus tum etiam brachiis gestatum, Græci posteriores doceant, forte annum ætatis sextum aut septimum agentem. Quæ omnia sunt ejusdem plane furfuris, nullo antiquitatis fundamento subnixa. Vide etiam Patriarchas Antiochenos ante tom. IV Julii in S. Ignatio.
* forte addendum vel præpollent;
* sic
* an obsecro te, vel obserata?
* an potius?
PARS III.
Ecclesia Classensis, & corpus Sancti ibidem quiescens, ex eodem
Spicilegio, a pag. 545, auctore anonymo: ad Commentarii nostri prævii § 2 & 5.
[Auctor suam narrationem incipit fabulose,] De ecclesia, a Juliano Argentario, consentiente Justiniano I, exstructa in honorem S. Apollinaris, sermonem habuimus supra in Commentario prævio, § 5. Porro in Spicilegio paullo ante laudato a pag. 545 occurrit narratio auctoris anonymi, hunc titulum præferens; Ædificatio ecclesiæ Classensis; cui quia intermixtæ sunt fabulæ & parerga, nonnulla dumtaxat inde huc ea de causa transcribemus. Videtur autem scripta eo solo fine, ut possessio corporis Sancti apud Classenses, debuccinaretur; & quidem post diremptam famosam controversiam, quæ inter duas religiosas familias ferbuit, id est exeunte seculo circiter XII, & post solennem ejusdem sacri depositi inventionem, de qua superius. Auctor itaque sic inceptat suam narrationem: Cum Justinianus gloriosissimus imperator graves apud CPolim insidias pateretur, fugiens periculum, Ravennam divertit, & apud Julianum præfectum benigne receptus, & diu sustentatus est. Cœpit ergo loca Sanctorum religioso visitare affectu, præsertim ubi B. Apollinarem per martyrii palmam audierat ad cælum migrasse: nam præsentiam sui corporis nondum agnoverat.
[2] [apparitionem Sancti obtrudens nullo fundamento nixam:] Hic itaque cum frequenter oraret, adstitit ei beatus Apollinaris in vultu angelico, amictu venerabili; qui loco sui sacrati corporis ostenso, taliter hunc monuisse perhibetur: Confortare, inquit, & esto fidelis: in proximo restituetur tibi optata felicitas. Quo adimpleto, curæ fit tibi, talem mihi fabricare basilicam, qua divina digne veneretur majestas, & mei corporis membra decenter aptentur. Post paucos itaque dies in solio suo gloriosissime restitutus, Monitoris & Auxiliatoris sui cœpit non immemor apparere. Præcepit itaque præfato Juliano præfecto, ut de reditibus imperii largisque sumptibus templum Deo & B. Apollinari decentissimum fabricaret &c.; cujus ornatum ibidem subjungit. Fabulosum hoc exordium multum deterit totius reliqui contextus auctoritati, notante hic recte Muratorio, sub Justiniano I quidem exstructum est Classense templum S. Apollinaris a Juliano Argentario circiter annum DXLV, ipso probante Augusto. At Justinianus numquam Ravennam divertit. Neque hæc Justiniano Rhinotmeto aptari possunt Itaque veritati fabulæ heic intermixtæ.
[3] [cujusmodi farinæ videtur esse efformatio iconis per angelicam manum.] Notæ quoque non optimæ videntur esse ea, quæ, ut subdit anonymus noster, de gloriosa facie cujusdam iconæ, in medio auratæ tribunæ ipsius ecclesiæ apparentis frequentissime referuntur. Hanc enim, inquit, angelica manu depictam fuisse tam antiquorum professio, quam efficacia signorum, & ipsius incomparabilis forma testatur. Si mihi non creditis, operibus & oculis credite, ipsorumque attestationibus, qui de multis terræ marisque periculis, ad ejus memoriam se fuisse liberatos, verbis & documentis professi sunt. Perhibent enim, quod quando aurifex tribunam ipsam musivis ornamentis auratis, in ipsius tribunæ loco medioximo, ceteris jam depictis faciem Salvatoris venustius formare decreverat. Sensus hic est imperfectus. Cum autem ad horam refectionis descendisset, habens in proposito mox post reversionem, ipsam depingere, hanc iconam longe mirabiliorem, quam sua vel aliorum ingenia pingere valuissent, formatam invenit. Hæc, inquam, videntur notæ esse non optimæ; donec testimonio ad fidem faciendam magis idoneo suffulciantur; & non unius atque hujusmodi quidem scriptoris, qui fabulas adoptans, in aliis quoque, etiamsi verum diceret, sua solius relatione fidem facere non mereretur. Rei veritatem non leviter etiam infirmat τὸ perhibent, & frequentissime referuntur; quæ popularem traditionem redolent. Neque beneficia aut miracula ad hanc iconem facta, rem conficiunt. Potuit namque imago ista esse miraculosa: sed tamen non idcirco ex illis probatur miraculosa ejusdem efformatio. Revoca in memoriam quæ supra diximus ad historiam inventionis in annotatis ad cap. 3 litt. b, & cum proportione aliqua huc applica.
[4] Anonymus noster in detractores deinde templi S. Apollinaris invectus, [Quidam præfracte affirmans corpus S. Apollinaris esse in monasterio Novo, punitur;] Classensis videlicet, cujus contra æmulos patronum agit, ita porro prosequitur: Fuit enim, inquit, in ipso monasterio S. Apollinaris Novi quidam in officio prioratus, qui acriter contendebat, corpus B. Apollinaris ibidem esse reconditum: quam contentionem hujusmodi fine claudebat: Utinam, inquiens, non alibi liceat mihi mori vel sepeliri, nisi ubi corpus illud requiescit! Quid plura? Egressus civitatem pro necessitate sui monasterii, tanta, cum rediret, inclementia temporis est occupatus, ut ad Classis ecclesiam divertere cogeretur. Ibi ergo gravi præventus ægritudine, vitam eadem nocte finivit, ibidemque sepulturam accepit. Hæc, siquidem melioris sint notæ quam illa superiora, admodum confuse referuntur. Ast anonymum nostrum subsequamur, ita pergentem:
[5] Apud Ferrariam quidam fuit, habens sindonem tam pretiosam, [quod asservari apud Classenses, probatur ex facto Gualterii,] ut nollet illam humanis usibus applicari. Cum ergo quid inde agendum esset, animo hæsitaret, apparuit ei quidam venerando habitu, dicens: In altari B. Apollinaris illam appone. Mox Ravennam veniens, clericis metropolitanæ sedis ea referebat. Ipsi vero, ut plerisque moris est, quæ sua sunt, quærere; monebant illum, ut in eodem altari eamdem imponeret, quod ad S. Apollinarem pertinere dicebant. Audiens hæc beatæ memoriæ Gualterius archiepiscopus, qui Classense cœnobium per Camaldulensium congregationem reformavit; Vade, inquit, ad ecclesiam Classis, ibique verum B. Apollinaris altare invenies, ubi sacrum corpus requiescit; & in eodem juxta præceptum Domini tuæ devotionis vota persolve.
[6] Archiepiscopus iste Ravennas, cujus gesta narrare occipit Rubeus ab anno 1118, [episcopi Ravennatis,] obiisse ponitur apud ipsum Idibus Febr. 1144. Præter ea, quæ in Commentario prævio a num. 51 de introductis ab eo in monasterium Classense Camaldulensibus dicta sunt, videri possunt apud Rubeum ad annum 1138, quæ circa hanc rem recensentur eidem monasterio jura annexa; ad eumdem itaque annum 1138 hanc monachorum transvectionem pertinere, colligitur etiam ex historia Camaldulensi ibidem in Commentario prævio a nobis citata; quamquam Muratorius hic ad anonymi nostri textum notet annum 1137; de quo ipse viderit; cum vel ipsum istius anni diem videlicet XII Kal. Novembr. notet Rubeus; qui tamen ex auctore historiæ Camaldulensis apud Fabrium mox e commentario prævio nostro citatum scribitur XX Octobr., extrita forte in exemplari, quo usus est, unitate, aut per oscitantiam librariorum omissa; nisi forte apud Rubeum scribi debeat XIII Kal. Novembr.; utut est, tantillum temporis discrimen, errori utpote obnoxium, morari nos non debet.
[7] [Ex auctoris epilogo eruitur ejus ætas,] Denique anonymus hic noster totus est in possessione corporis S. Apollinaris vindicanda ecclesiæ Classensi, acriter perstringens oppositos eidem calumniatores, & sic concludens: Plura super iis dicenda fuerant contra calumniatores, imo pro calumniatoribus; non enim persecutores, sed ad bonum zelatores eorum sumus. Sed ideo calamum temperavimus, quia non tam invectivarum, quam inventi jam veri executores sumus. Atque ex his potissimum colligimus, hæc esse scripta eo tempore, quo controversia Classenses inter & Ravennates S. Apollinaris Novi cœnobitas jam dirempta fuerat, atque adeo post annum 1175, quo corpus Sancti apud Classenses repertum fuisse, ex dictis constat; nam quando dicit auctor, inventi jam veri executores sumus, aliud nihil indicare voluerit, quam detecta jam per inventionem sacrarum apud Classenses exuviarum veritate, pro ea se stare, ac scriptis illam defendere.
PARS IV.
Instrumentum authenticum translationis S. Apollinaris sub Julio PP.
II, quo confirmantur & illustrantur ea, quæ dicta sunt in Comm.
prævio § 2.
[Hujus instrumenti] Instrumentum, quod hic producimus, isto titulo prænotatur: Translatio corporis S. Apollinaris, archiepiscopi & martyris, sub Julio, felicis recordationis Pontifice optimo maximo, facta ab illustrissimo & reverendissimo Cardinale Sotherino, tituli sanctorum duodecim Apostolorum, congregationis Camaldulensis protectore. Titulum hunc subsequitur præfatiuncula, sive epistola proœmialis de dicta translatione; in qua frater Paulus Orlandinus, abbas S. Michaëlis de Muriano, reverendo domino Paulo de Laude, abbati Classensi bene merito S. P. D.; qui, sicut habes num. 24, præsens, inquit, fui universorum bajulus & minister .. Deum ipsum in testimonium advocans &c.
[2] Laudati instrumenti apographum transcriptum fuit, [notitiæ paululæ] prout ad superiorem ejusdem marginem annotavit noster Papebrochius, ex cod. Vatic., num. 5835, id est, parte I scriptorum Joannis Petri Ferretti Ravennatis, episcopi Lavellinatium; de quo agit Ughellus Italiæ sacræ tomo 7, a ubi notatur ipsius opera usus Hieronymus Rubeus in condenda Ravennatium historia; laudaturque tamquam sedulus venerandæ antiquitatis pervestigator; ut qui reliquerit post se plura sui ingenit monumenta, quæ vidisse se testatur idem Ughellus manuscripta in bibliotheca Vaticana, ubi religiose asservari illa asserit.
[3] Epitaphium ejus legitur apud eumdem tomo 9 in appendice, [præmittuntur.] in hæc verba: D. O. M. Joanni Petro Ferretto Rhaven., I. V. D., Lavelinatium episcopo, poëtæ laureato, historico celeberrimo, undecumque doctissimo, magnoque scriptori. Exuperantius Ferrettus, nepos ex fratre Julio, doctore eximio, equite clarissimo, sua impensa P. C. MDLXXXIX. V. ann. LXXV. Obiit prid. Non. Maii MDLVII. Brevis certe panegyris, & perquam magnifica! Nostrum non est, illi quidquam detrahere. Porro rei, quam hic præ manibus habemus, in capita & numeros more nostro divisimus argumentum. Ac de his quidem lectorem præmonendum putavimus; cetera, quæ supersunt, dabuntur in annotatis. Præmittitur itaque, de qua mox egimus, laudati Pauli Orlandini
EPISTOLA PRÆLIMINARIS.
Etsi in negotiis familiaribus impeditus, de alienis rebus, quæ non sint muneris nostri, [Auctor paucula de Sancti translatione] parumper cogitare queo; de tua tamen abbatia quandoque recogito, ne qua forsan oblivione deleatur, quod & paternitas tua & ego pariter vidimus, & manus nostræ tractaverunt de verbo isto. Ea autem est translatio Apollinaris sanctissimi, ac terque quaterque beati; ubi Martyris ipsius hymnos ipse una cum ceteris solenniter decantabas. Ego vero ejus ossa de limo terræ cernuus depiscabar; eo quippe tempore, quo abbatiæ Classensi præerat venerabilis pater dominus Andreas Sechinus, vir utique integer vitæ, scelerisque purus: cujus si quidem animus pientissimus indoluerat admodum; quod tam incultus tamque inhonoratus Martyr ille beatissimus permaneret: cui & exstruxit mausoleum novum; in quo nunc corpus ejus sacratissimum requiescit.
[5] Neque illud silentio dignum fore censuerim, quod pro ejusmodi honoris sibi delati præmio, [præfatus,] eumdem don * Andream ob istius Classensis abbatiæ custodiam sibi per martyrii palmam associavit a sanctissimus Christi martyr Apollinaris; eo tempore quidem, quo Galli ipsi feroces Ravennam paulo post ejusmodi translationem b ante dictam immaniter depopulati sunt c. Quidni & ipse paulo minus lapidatus fui, ubi deinceps magna in populo Ravennæ seditio d coorta est; cum sævit illic animis ignobile vulgus, cauteriatam habens conscientiam, & dicens, me expilasse ac alio detulisse patroni sui sancti Apollinaris ossa. Sed & ipse impedivisti penitus coronam meam, dehortatus illos ab ejusmodi insania. At nondum venit hora mea; neque adhuc tali dignabar honore: quapropter evasi illorum manus in nomine Domini.
[6] [quam a se factam testatur, scripto mandat, ne memoria excidat.] Attamen illud mihi in illa turba impendio magis placuerit, quod colerent eo saltem more indigenæ omnes illic Patronum suum, simul & hunc etiam ipsum pariter attestarentur, quem ego e cœno ad urnam, de limo in marmoream capsam transtulissem. Nunc vero ne translatio hujusmodi obliteretur, sed & ad posterorum quoque notitiam valeat pervenire; eamdem utique animum ad scribendum appuli, quam ipsam transmitto Reverentiæ tuæ, tum lectitandam, tum perficiendam; si quid minus retuleris *, quod in ea conscribendum videretur; poteris enim ipse reminisci, quod mihi excidisset forsan e memoria, dignum profecto quod annotaretur; id ipsum autem lectitando animadvertes. Lege itaque patienter, & divi Apollinaris translationem vide reponendam aliis præ tua charitate; ut filii enim, qui nascentur & exsurgent, enarrabunt ea posteris, & nati natorum, & qui nascentur ab illis: quod utique fit commodum maximum ex ipsa lectione.
ANNOTATA.
a Rem habes ex Rubeo in Comm. præv. num. 52.
b Facta est illa translatio die 2 Aprilis anno 1511, sicut diximus in Commentario prævio, & notatur infra cap. 2.
c Jam paulo ante litt. a annum notavimus &c.
d Suspicor hic indicari seditionem, ad annum 1512 a Rubeo relatam, ad quam retundendam vigintiquatuorviratus delectus fuit.
* domnum
* retulerim
CAPUT I.
S. Apollinaris præ aliis Sanctis a Deo honoratus, Camaldulensium annisu transfertur.
[Inter Sanctos] In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. De viro Sancto id asserit fidelis Cantor; & de heroë quopiam, qualis nimirum exstitit beatissimus Christi servus & martyr Apollinaris; quem Deus elegit ante constitutionem mundi in præscientia fixa, & in memoria æterna. Is autem usque adeo in Christi Ecclesia firmus regioque munimine septus, justitiam in omni tempore custodivit; Deum utique summa pietate colens, & proximum omnem in perpetua charitate complectens; seminavit namque bonum semen in agro Domini; calciatus pedes in præparatione Euangelii pacis; & super femur suum accinctus spirituali gladio, quod est verbum Dei, in omni patientia & doctrina. Promiserat autem sequacibus suis quondam auctor noster Jesus antidorum & retributionem centuplam ad ea, quæ pro ipsius nomine discrimina pertulissent discipuli ejus: idque non inter Cælicolas dumtaxat, sed & passim, ubi degunt terrigenæ, & filii hominum in unum, dives & pauper.
[8] [a Deo honoratos] Hinc namque mortales ipsi percipiunt, quoquo modo invisibilem Beatorum gloriam, per ea, quæ ab ipsis geruntur in mundo; acsi ex fructu arborem & causam deprehendant ex actu. Quamdiu namque in hac vita sumus, per fidem ambulamus, & non per speciem, umbram habentes futurorum bonorum in speculo & ænigmate, donec ad illam supernorum civium pervenire mereamur patriam; unde huc adducti sumus. Sunt autem creaturæ omnes acsi divinæ bonitatis exemplar: unde nobis effulgeat Sol justitiæ, qui suæ virtutis radios usquequaque diffundit ad illustrandum orbem præ sua majestate. Ea autem præpollet admodum in electis suis; nam mirabilis Deus in Sanctis suis, magnificus in sanctitate: proindeque laudabilis & gloriosus in secula.
[9] Inter ipsos autem Dei Sanctos & electos omnes velut lucifer inter astra, [potissimum emicat S. Apollinaris:] & sicut inter ignes luna minores, effulget prædictus hic noster, & beatissimus Dei martyr Apollinaris: unus siquidem atque is non exiguus, ut quidam autumant a, de Septuaginta duobus Christi discipulis: quos ipse misit binos ante faciem suam in omnem civitatem & locum, quo erat ipse venturus. Hunc vero insignem pietate Virum tot adire labores perpulit in Deum illa, quæ valida est ut mors, dilectio: ut per multas & varias tribulationes, postque plurima rerum discrimina intraret in regnum cælorum: & is enim post Christi ascensionem ad Patrem divino prorsus flamine illustratus est, una cum ceteris, quando factus est de cælo repente sonus tamquam advenientis Spiritus vehementis, & replevit totam domum, ubi erant sedentes b. Subinde autem adhæsit hic summo Apostolorum capiti Petro, idque usque adeo, quod ab ejus latere numquam discederet; & ipsum utique per tela & per hostes, & per inhospita saxa sequutus, Romam usque, ubi collegæ illi Petrus, & Paulus, spiritualis utique duo fulmina belli, & clarissima mundi lumina, Nerone dictante, una die pariter Romæ necati sunt.
[10] Pridem vero ab eodem Apostolo Christi Petro, [qui Ravennam a S. Petro missus, ac martyrio functus, ac ibi prope sepultus honorifice, at postea incultus jacuit:] dimissus beatissimus hic noster Apollinaris, Ravennam accessit, Flaminiæ urbem tum antiquissimam tum clarissimam: ubi post plurimas virtutes editas, post miracula pene infinita, pro fide Christi martyrio coronatus est, sub Vespasiano augusto; sepultus autem extra muros Classensis urbis in arca marmorea a discipulis suis. Eadem vero sub terram missa est propter paganos insectantes illum, sic ejus gloriam extinguere cupientes. Subinde vero in eum subvectus est locum, ubi nunc exstat amplissimum templum Classensis abbatiæ, milliario tertio a civitate Ravennæ Illicque multis requievit annis, incultus usque adeo & inhonoratus; judicio nempe Dei, quod occultum quidem dicitur, injustum vero numquam: Judicia namque Dei sunt, quasi abyssus multa: vera tamen & justificata in semetipsa
[11] Cum vero tandem placuit Altissimo, qui est militum suorum sors & corona, [donec tandem Camaldulensium annisu,] præmium; ut quod occultum erat, in apricum ageretur, eo desuper annuente, consilium fuit prælatorum quorumdam monachorumve complurium venerabilis congregationis sancti Michaëlis de Murano c, nostri Camaldulensis Ordinis: cujus est abbatia prædicta, non ignobile membrum, ut excoleretur aliquantisper corpus ipsum, quod tegebatur in specu subterraneo quodam, aqua limoque repleto, & sub altari majori abbatiæ Classensis, & in loco decentiori poneretur, eductum e prænotato cœno. Quapropter exstruxerat Classensis abbas, qui tunc erat, domnus Andreas Sechinus Bergomensis, venerabilis pater, sarcophagum quoddam novum, arcamve marmoream, qua corpus ipsum clauderetur, ibidem aliquanto tum altius subter altare majus Classensis templi. His igitur sic pensitatis atque conclusis, ut fierent, forte quidem tunc temporis erat Ravennæ Romana Curia una cum sanctissimo ac beatissimo Pontifice Julio, divina providentia Papa secundo.
[12] [Sedisque Apostolicæ indulto] Sic itaque & illic interfuit opportune admodum reverendissimus dominus basilicæ duodecim Apostolorum presbyter Cardinalis, alio nomine dictus dominus Franciscus Soderinus d de Florentia, Cardinalis Ulterranus e: qui cum esset in Curia Romana protector nostri Camaldulensis Ordinis, & congregationis ejusdem; eidemque humiliter supplicaverunt prædicti reverendi patres, quoad reverendissima dominatio ejus a summo Pontifice exoraret, fieri translationem corporis venerandi, quam eamdem ipsemet reverendissimus manibus ageret propriis ad honorem Dei & Martyris beatissimi.
[13] [in decentiorem locum translatus est.] Annuit hujusmodi postulationi beatissimus Pontifex, idque magna cum hilaritate; tum quia semper expetiit Beatitudo sua, ut res Ecclesiæ Catholicæ excolerentur, in quibus hæ possunt dignissime recenseri; tum quoniam pastor idem paucis ante diebus una cum reverendissimis duodecim Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus ad ipsam se contulerat abbatiam, ubi & plurimum ac diutissime contemplatus ipsum famosissimum Classis templum, antiquum quidem & omni veneratione dignissimum, applicavit animum suum Classensi cœnobio. Quapropter quam libentissime concessit reverendissimo Cardinali jam dicto, qui translationem ageret ejusmodi corporis beatissimi.
ANNOTATA.
a Recte, ut quidam autumant: vide Comm. præv. num. 7.
b Adventui Spiritus sancti in die pentecostes non interfuisse S. Apollinarem, persuadent ea, quæ in Comm. prævio, num. 7 diximus: nec scimus, ullum hactenus auctorem vel somniasse, quod hic videtur asserere noster scriptor.
c Per hanc congregationem intelligo cœnobium S. Michaëlis, quod Leander Albertus in Descriptione Italiæ sub finem (ubi agit de insulis circum Venetias, eademque occasione de quibusdam monasteriis) ponit in septemtrionali urbis latere. Ex iis, quæ habentur in editione ipsius Italica, deducitur posse scribi Muranum ac Murianum. Nihil porro de illa abbatia invenio apud Augustinum Lubin in abbatiarum Italiæ Notitia: cujus nomen notatum lego apud Guidonem Grandum in Dissertationibus Camaldulensibus dissertat. 1, cap. 3; & dissertat. 3, cap. 4.
d Vir fuit singularibus eruditionis dotibus spectatissimus: cujus gesta habentur apud Alphonsum Ciaconium in Vitis Pontificum, anno 1677 Romæ editis; tom. 3, a col. 203.
e Id est Volaterranus. Certe a Sixto PP. IV Volaterranus episcopus renuntiatus, ecclesiam illam adeo dilexisse scribitur apud Ciaconium loco mox citato, ut Cardinalis deinde creatus, etsi alias obtinuerit ecclesias, Volaterranus tamen Cardinalis nuncupari semper voluerit.
CAPUT II.
Translationis hujus historia exponitur.
[14] Prima igitur die mensis Aprilis prænominatus reverendissimus dominus Franciscus Cardinalis Ulterranus, [Describuntur adjuncta temporis,] obtenta licentia ut supra, translationis agendæ, significavit reverendo domino Andreæ Sechino, abbati Classensi, se velle indultum ejusmodi Apostolicum exsequi postridie, quæ erat secunda dies mensis ejusdem anno prædicto millesimo quingentesimo undecimo, idque tam propere: quoniam ipse migrare decreverat Bononiam versus die tertia; & idcirco quasi clanculo facta est ipsa translatio & repente, ideoque non valuit abbas ipse hoc civibus Ravennæ, aut saltem primariis referre; ut moris est in ejusmodi gestis.
[15] Secunda itaque die prædicti mensis, sanctissimi domini nostri, [ac personarum,] domini Julii, divina providentia Papæ secundi, pontificatus sui anno octavo a, prænominatus reverendissimus Cardinalis Ulterranus ex inclyta civitate Ravennæ se contulit ad prædictum famosissimum Classis templum una cum omnibus, qui secum erant de familia sua in civitate. Illic autem assistente eodem Reverendissimo, de sancto Apollinare martyre Missa est solenniter decantata a vicario b congregationis, qui illic aderat, minister in cunctis. Subinde vero Reverendissimus ipse pluviali sericeo indutus; nec non & vicarius ipse, planeta sacerdotali deposita, induit pluvialem; sicque omne processionaliter incessere prælati scilicet atque monachi, & familiares ipsius Reverendissimi, & Ravennates quidam cum luminaribus & thure (ut moris est) universi pariter concinentes hymnum, qui incipit, Veni creator Spiritus; donec ad locum, ubi jacebat sanctissimum corpus, perventum est.
[16] In loco autem, ubi latebant sacræ reliquiæ, subterraneo quippe ac valde humido, [nec non modi,] magna cum reverentia consedit colendissimus ipse, qui & vicario antedicto perbenigne dixit, ut quæ in aqua erant ossa beatissimi Martyris, colligeret, sibique exhiberet eadem, in capsam ibidem appositam reponenda. Hac ergo de causa jussa capessens vicarius, ipse, pluviali deposito, & podere c albo dumtaxat & rubea stola præcinctus, accessit ad foveam aquosam cœnosamve; seque devote inclinans, ossa ipsa educebat sigillatim ex eo limo, qui erat in fovea, eademque sistebat in manu Cardinalis; sicque illa pariter ambo in capsam lariceam d illic præparatam deponebant. Stabant autem ad latera vicarii diaconus & subdiaconus vestiti solenniter cum luminaribus & incenso; & hi vicarium ipsum, ut poterant, adjuvabant.
[17] [quibus sacræ hæ exuviæ,] Ipse enim vicarius super asserem ligneum altero innixus pede, in aquis ferme pendulo, altero se sustinebat in petra. Cum vero se inclinaret ad ossa capienda, ne laberetur in cœnum, capite quidem & humeris ac læva annitebatur superiori muro, quem ipse subibat, cum ad ossa extrahenda se illuc dimisisset. Aqua autem illic jugiter scatebat. Quapropter astabant ministri duo, qui cucumis e & lagenis ipsam asportabant, ut illic ossa cuncta per aquam dispersa trahi potuissent, quæ eadem ut a vicario sumebantur, sic exhibebantur pariter Reverendissimo; subinde vero in capsam mittebantur.
[18] [ex loco neglectissimo;] Ossa autem istæc inordinata admodum atque incomposita habebantur, in luto cœnoque dispersa, & aquis obruta, atque summersa: quatenus piscari propemodum ossa illa vicarius videretur in gurgustio f. Ossa autem ipsa reperta sunt super alabastri lapide sita, limoque tali operta, ut cinis ferme madidus esset: quod aqua illa nec inficeret, nec fœteret cœni instar, sed ablueret magis, perinde acsi lixivium esset: alabastrum vero ipsum velut tabula erat longitudine pedum quatuor, latitudine pedis, altitudine duorum digitorum; quod ipsum ubi e cloaca illa eduximus; & aqua eadem continue insurgente abluimus, pulcherrimum apparuit atque perspicuum, ut transpareret hinc inde oppositum lumen, acsi vitreum foret. Inventa est insuper illic & pars alabastri quædam minuscula, veluti appendicium quoddam ad præmissum, pedis unius & semis. Nam pars illa antedicta grandior, non fuerat forsitan longa satis ad ossa retinenda.
[19] [e quo] Super ossa autem ipsa & limum aquamque labentem erat catenula quædam in amygdalarum speciem fabrefacta; ænea siquidem & aurata ad sacri corporis ornamentum pariter & tutelam. Hæc vero fracta erat in partes plurimas, & tota pene dispersa per aquam: quam tandem vicarius ipse expiscans eduxit, misitque in prædictam capsam una cum alabastro illo & ossibus conservandam. Sed & super hanc ipsam erat craticula ferrea, laminis latioribus acta, quæ quoniam recens videbatur, neglecta est, minimeque in capsam cum aliis sacratissimis reliquiis posita, sed appensa ad murum capellæ majoris post dies aliquot, ubi & existit usque in præsentem diem. Ut vero meminimus pridem, aqua illa cœnumque cloaceum, quæ illic ossibus admixta erant, nequaquam inficiebant fœdabantque aut fœtebant (utpote * limus efficit, alibi qui videtur) quin imo purgare ea videbantur lixivii more: aqua nempe ipsa subalbida erat, terra autem quasi cinis madidus.
[20] [extractæ sunt,] Nullus propterea ibi fœtor, qualis utique in locis cœnosis esse solet sub terra: omnia vero illic ita se habebant, ut Reverendissimus ipse una cum ceteris sibi assistentibus, nonnullisque cantantibus hymnos & psalmos, labore, tœdio, fastidioque nullo frangerentur quasi per tres horas & sesqui; quin jucunditate, lætitia, gaudioque magno affici ibidem viderentur. Ceterum Reverendissimum ipsum suppudebat pigebatque, quod tamdiu remansisset incultum corpus Martyris beatissimi. Præcepit autem iterum atque iterum, ut vicarius ipse diligenter & studiose perquireret, ne quid ossiculorum remaneret in cœno: hic vero qua valuit diligentia perquisivit, ac manu propria persæpe revolvit limum sub aqua sursumve; quotquot autem reperit ossium frustula, tot eidem Colendissimo præbuit, &, eo jubene, ea in capsam collocavit.
[21] Cum vero pervestigasset diutius, & terque quaterque cœnum illud hac de causa manu satagente revolvisset, [& summa cum diligentia collectæ, & elevatæ,] nullumque os amplius inveniret, jubente eodem Reverendissimo vicarius ipse unaque diaconus & subdiaconus antedicti, sustulerunt ipsam reliquiarum capsam, & in lucem de specu prodeuntes, extulere beatissimum corpus, omnibus processionaliter redeuntibus, simulque canentibus Te Deum laudamus. Sicque cuncti pariter pervenerunt ad altare majus, super quod capsam ipsam honorifice posuerunt. Post hæc autem incensata capsa, dictaque interim oratione dominica, Reverendissimus ipse, ut supra, pluviali indutus, accessit ad divi Apollinaris corpus, ibique Sancti ipsius orationem cecinit, commutans nihilominus nomen festivitatis in translationem.
[22] Data vero cunctis benedictione (ut moris est) a pontifice, [concessis indulgentiis, & re quæ erat acta, conscribi jussa.] vicario præcepit Cardinalis ipse, ut suo nomine universis & singulis indicaret atque indiceret, ut quotannis translationis hujusmodi memoria celebretur hac eadem die secunda mensis Aprilis cum hoc spirituali stipendio, ut centum dierum indulgentia haberetur ab universis & singulis, qui ipsum famosissimum Classis templum hac ipsa die III, hujus translationis memoriam visitarent. Sic itaque & vicarius ipse exposuit alta voce publice coram omnibus de mandato hanc ipsam Cardinalis reverendissimi voluntatem. Postea vero præcepit Colendissimus idem vicario antedicto, qui acta hæc omnia sigillatim distincteque conscriberet, eademque in formam publicam & authenticam ageret ad perpetuam rei memoriam, & ad posteros instruendos: quod ipsum vicarius prædictus excepit acturus ex obedientia.
[23] Quia vero in laminis quibusdam antiquissimis nonnula continebantur de Sancto isto, [Restaurantur antiquæ laminæ, quibus additur novæ de hac translatione.] prout patet in ipsis, quæ inter reliquias habentur in abbatia Classensi, ideo jussit Reverendissimus ipse, ut illarum trium laminarum verba rursus celarentur, addita & quarta lamina, in qua de hac ipsa hodierna translatione tractatur: sicque una claudantur omnes in loculo marmoreo, ubi corpus sanctissimum in capsa laricea conclusum est. Quæ quidem omnia vicarius ipse promisit, se esse facturum.
[24] Et propterea vicarius antedictus, qui sum ego frater Paulus Orlandinus de Florentia, [Hujus instrumenti fides juramento firmata.] in actis superioribus sæpe citatus, quoniam præsens fui, universorum bajulus & minister, ut præscripsimus; has patentes litteras feci fieri; jurans utique in animam meam, Deumque ipsum in testimonium advocans, quod suprascripta omnia vera sunt, &, ut scribuntur, gesta fuerunt, in verbo veritatis. In quorum omnium & singulorum fidem has patentes litteras fieri fecimus; & divi Michaëlis sigillo roboravimus. Has autem dedimus die decimo mensis Septembris anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto in monasterio sancti Michaëlis de Murano; ubi nunc abbatem ago, licet indignus, ex obedientia tamen generalis capituli nostri, ut placuit patribus diffinitoribus de anno præsenti.
ANNOTATA.
a Sedit anno 1503 a die 31 Octobris usque ad 21 Februarii 1513.
b Nomen suum &c. exprimit paulo post, num. 24; quod & nos supra.
c Est alba, indumentum sacrum, a Græco πιδήρης, quia ad pedes usque protenditur. Vide Hierolexicum a Dominico & Carolo Macris editum.
d Lariceus derivatum a larix, quæ est arboris genus, cognatum abieti & pino &c. Vide Plinii Historiam naturalem lib. 16, cap. 20; quæ, sicut ibidem habet, nec ardet, nec carbonem facit, nec alio modo ignis vi consumitur, quam lapides. Ad hæc; nullam quantumvis longa senecta cariem sentire dicitur: nam teste Plinio ibidem cap. 18. Larix.. materies præstantior longe, incorrupta vis humori contumax. Cito hic Plinium, elegantissimis ac nitidissimis typis editum Venetiis, & in pergameno quidem, anno 1469; de cujus editionis laudibus uti & illius, qui librum nobis donavit, diximus in præfatione ad Usuardum a paucis annis illustratum, pag. XLVII. Porro arbor ista abundat circa Padi ripas (sicut est apud Ambrosium Calepinum in Dictionario octolingui, anno 1647 Lugduni edito, ad vocem larix) & maris Adriatici littora; vix alibi nota.
e Cucuma quid sit, habes in hoc tomo supra in annotatis pag. 252 litt. f.
f Vox illa Latinis usitata & sumpta pro parva casa, hic transfertur metaphorice, ut significet parvam casam seu receptaculum piscium. Consule Cangium.
* sicut
CAPUT III.
Tribus laminis ad Sancti corpus jam pridem consepultis additur quarta de præsenti translatione. Peroratio ad faciendam fidem.
[25] [Laminæ antea ad Sancti corpus consepultæ: quarum primæ,] Nota. Verba trium laminarum argentearum subscriptarum, quæ fuerunt a Christianis consepultæ in testimonium Martyris beatissimi, hæc sunt a: Prima lamina. “Ortus ab Antiochia beatus Apollinaris, a summo Apostolorum Principe missus est Ravennam prædicare baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum; ibique per eum Dominus virtutes multas operatus est: nam cæcos illuminavit, paralyticos curavit, mutos loqui fecit, dæmones fugavit, mortuos suscitavit, leprosos mundavit; simulacra & idolorum templa dissolvit”.
[26] Secunda lamina. “Hic fustibus cæsus est diutius; [secunda] super prunas stetit nudis pedibus; eculeo appensus denuo verberatus; super plagas aquam suscepit fervidam: cum gravi pondere ferri in exilio relegatus, ore saxo contuso. Defunctus est sub Vespasiano augusto, decimo Kalendas Augusti, regnante Domino nostro Jesu Christo cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.”
[27] Tertia lamina. “Hic requiescit sanctissimum corpus beatissimi Apollinaris, [ac tertiæ verba proferuntur;] sacerdotis & martyris Christi: quod vero hic deest, in hac eadem ecclesia ob maximam cautelam reconditum est” Has autem laminas, ut diximus, cum corpore sacratissimo conditas, invenit olim ad ossa beatissimi Apollinaris Ildebrandus, reverendissimus sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyter Cardinalis & legatus Apostolicæ Sedis; qui accessit quondam ad prædictum famosissimum Classis templum, inquisiturus an illic haberetur corpus hujus sanctissimi Martyris: quo quidem ibidem reperto una cum laminis istis in ecclesia antedicta Apostolica auctoritate edixit & publicavit, quod in hoc eodem templo corpus istud sanctissimum esset; silentiumque indixit omnibus aliter sentientibus.
[28] Pro hac autem translatione nunc nuperrime, ut superius scribitur, [uti & quartæ, quæ occasione hujus translationis prioribus tribus adjecta fuit.] celebrata, additur quarta lamina, cujus siquidem verba sunt hæc: “Reverendissimus dominus Franciscus Sotherinus de Florentia, basilicæ duodecim Apostolorum presbyter Cardinalis, accepta auctoritate ab Apostolica Sede, accessit ad hoc Classense cœnobium; & sanctissimi Apollinaris ossa permulta hinc a subterraneo specu ac ex aqua limoque eduxit ad sublime in capsam ligneam, quam eamdem in arcam hanc marmoream recondi mandavit: præcipiens ut translatio hæc quotannis celebraretur a posteris; sub stipendio dierum centum de indulgentia”. Actum anno Domini millesimo quingentesimo undecimo, Aprilis die secundo.
[29] Peroratio. Hæc vero omnia complevi & manu infrascripti cancellarii nostri transscribi feci in verbo veritatis Ego idem frater Paulus Orlandinus de Florentia: [Conclusio a fide instrumenti.] qui tunc temporis vicarium congregationis agebam; nunc vero abbatem sancti Michaëlis de Murano de Venetiis, Camaldulensis Ordinis, Torcellanæ diœcesis, de anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto, die decima mensis Septembris… Et ego domnus Joannes Franciscus de Balneo reverendissimi domini Petri Delphini generalis Camaldulensium cubicularius, & reverendi domini Pauli Orlandini abbatis ad hoc cancellarius de mandato &c.
ANNOTATA.
a De tribus hisce laminis obiter egimus in Comm. prævio, num. 21: quæ & videri possunt apud Fabrium sæpissime jam citatum: discrimen vero, prout verba ibi referuntur, cum hoc textu collata, adeo exiguum est, ut observari non mereatur. Conserri etiam hic potest cum eo, quem paullo ante dedimus in historia inventionis.
PARS V.
Sintne S. Apollinaris hodierni exuviæ sacræ ad quædam loca Germaniæ ac Belgii translatæ?
DISSERTATIO PRÆVIA.
§ I. Notitia istarum translationum, ac nostrum de iis judicium.
[Plures translationes S. Apollinari hodierno adscriptæ,] Volunt Remagenses, territorii Coloniensis incolæ, corpus S. Apollinaris, episcopi Ravennatis, ad se Ravenna delatum fuisse eo modo, qui in dandis paulo post documentis exponitur. Vetum ex iis, quæ diximus in Commentario prævio, § 2, 3 & 4, possessionem hujus sacri depositi stare penes Classenses, adeo solidis testimoniis evincitur, ut non videam, quid vel in speciem contra afferri queat, quod illam infirmet, nedum evertat. Consulat ea lector, &, seposito partium studio, mature expendat; fallor, si quidquam amplius desiderare possit, ut prudenter & secure, fideque historice probabilissima pro Classensibus pronuntiet. Interim ne quidquam in præsenti argumento præteritum aut dissimulatum videatur, juvat proponere, quo Remagenses fundamento nitantur.
[2] [sed debili auctoritate nixæ] Eorum patronum agit noster Hermannus Crombach historiæ Trium Regum Magorum tomo 3, lib. 2, capite 40, solis potissimum testimoniis nixus, quæ ex narratione Theodorici Pauli, infra subjungenda, trascribit. Quidquid itaque translationem Remagensem spectat, unice fundatur in auctoritate prædicti Theodorici. Idem statue de Dusseldorpiensi, Sibergensi ac Gorcomiensi: quarum omnium narrationem ipse contexit. Habemus illam manu transcriptam ex editione Coloniensi Petri Quentelii, anno 1526 impressa: ex quo apographo dabuntur ea, quæ per decursum ex isto auctore producemus. In prologo itaque suo ita ille loquitur: Quæ quidem ego Theodoricus Pauli, presbyter minimus, & licet indignus, vicedecanus tamen ecclesiæ SS. Martini & Vincentii in.. oppido de Gorinchen (Gorcomiensi) Trajectensis diœcesis, in quibusdam libris, munimine sigilli venerabilis patris & domini, domini Joannis de Arckel, episcopi Trajectensium postea Leodiensium ecclesiarum roborata, legendo reperi.
[3] [rejiciuntur;] Atque hæc spectant ad translationem brachii S. Apollinaris ad Gorcomienses. De aliis vero scribens, quæ corporaliter visitando reliquias ipsius in Remagen & in Sibergh, Coloniæ, & in Dusseldorp legi, inquit, & a venerabilibus personis fide dignis audivi, & in veritate comperi. Sed qu auctore, quo tempore, qua fide erant illa scripta, quæ legit? Novane, an antiqua, genuina an spuria ? An agebant de solis miraculis, per has reliquias patratis, an de modo etiam ac serie, qua illæ, ut volunt, translatæ sint? Plusculum certe auctoritatis opus erat, ut lectori non nimium credulo credibile fieret hoc factum, quo non parvæ aliqua corporis pars, sed vel totum corpus, vel pars saltem ejusdem maxima Ravenna Mediolanum, & inde ad Remagenses ac Sibergenses avecta esse asseritur, contra tam antiquam ac variis successive seculis probe stabilitam Classensium possessionem.
[4] Se vero ea, quæ legisse se, & a venerabilibus personis, [Miracula tamen subsistere possunt, etiamsi per reliquias Sancti alterius patrata sint.] fide dignis audivisse, & in veritate comperisse Theodoricus affirmat, intelligenda sint de miraculis; neutiquam ipsi in eo refragabimur: nam facile admiserimus, sacra ista pignora vere esse vel alicujus Sancti synonymi; vel anonymi e cryptis sacris extracti; cui illud nomen deinde impositum fuerit: qua in re sæpe agunt partes suas affectatio Sancti præ reliquis celebrioris & antiquioris. Videri interim possunt ea, quæ jam pridem dicta sunt circa corpus S. Bobonis ad diem XXII Maii, pag. 189; ubi de præsenti etiam controversia agitur. Ac ne longius abeamus, consulesis Commentarium prævium S. Margaretæ V. & M. ad diem XX hujus, § 3, & appendicem post Acta: item Commentarium prævium ad Acta S. Christinæ V. & M. die XXIV hujus, § 3, uti & translationes, quæ post illa dantur.
[5] Deinde edisserant nobis, qui hanc translationis narrationem tamquam veram & sinceram credi volunt, [Falsitatis arguitur fundamentum istarum translationum tam ex silentio aliorum,] quisnam auctor idoneus tradat, S. Eustorgium, archiepiscopum Mediolanensem .. transtulisse.. a Ravenna maximam partem corporis S. Apollinaris, primi illius loci archiepiscopi & martyris, & in ecclesia Ambrosiana .. collocasse, prout Theodoricus narrat. Ego certe, in rebus ad Sancti nostri translationes attinentibus non segniter occupatus, nullum hactenus offendi, cui illud affirmare in mentem venit. Quod si locus ille, quo primo transvectum, & unde ad Remagenses avectum fertur istud corpus, nullo modo suaderi queat; sequitur, ut fundamentum totum vacillet istius translationis, neque dici commode possit, unde & a quo eadem peracta fuerit. Adde, quod tota ista historia aliis laboret incommodis, uti planum fiet ex annotatis. Nec vero multum ejusdem fidem commendat exigua auctoritas Theodorici, qui rem gestam litteris prodidit.
[6] Brevissime de eo meminerunt Valerius Andreas in sua Bibliotheca Belgica, [quam ex charactere auctoris, qui eas tradit.] & Vossius in historicis Latinis. Floruit autem medio circiter seculo XV. Ad Vitam S. Barbaræ virg. & mart. apud Surium die IV Decembris ponitur miraculum, ab isto auctore, qui interfuerit præsens, conscriptum; quod miraculum contigisse ibidem scribitur anno Christi 1448. Servamus duo ejus volumina Mss. Chronici universalis, in quibus mole vastissimam, rerumque varietate locupletissimam farraginem coacervavit: unde colligitur vir fuisse magni laboris, multæ lectionis, ac scientiæ, ad varia hominum, locorum, argumentorumque gesta diffusæ atque extensæ: at sive nimium fuerit simplex ac credulus, sive nimium avidus, quam caute circumspectus rerum, quas collegit, coacervator; certe sine sufficienti indagatione ac delectu non pauca adoptavit, majorem utique laudem meriturus, si non tam de vasta plurium rerum mole, quam de contracta pauciorum accuratione laborasset. Id exemplis confirmare supersedemus. Historia certe præsentis translationis crisi non modica indiget, ubi auctor gesta recenset tot seculis a sua ætate distantia. Aliud statue de rebus, quibus vel tempore vicinior fuit, vel quas vidisse se asserit, vel præsentem se iis interfuisse testatur, (cujusmodi infra non paucæ occurrunt) plenam ibi fidem meritus.
[7] Sunt tamen in translatione brachii S. Apollinaris ad Gorcomienses, tametsi uno tantum seculo ab auctoris nostri ætate distante, nonnulla, [Verosimilior est translatio Gorcomiensis, suis tamen non carens difficultatibus.] quæ si ne alio teste vix nobis persuaderi possint; ut puta quæ refert de apparitione Sancti, quæ Joanni de Arckel, episcopo Trajectensi, in Italia degenti, contigerit, ut videre est inferius num. 28. Adde quod non exprimat, an brachium integrum, an magna pars, an frustulum dumtaxat ad Gorcomienses pervenerit. Si velit brachium integrum; aut maximam ejusdem partem: non continuo nobis suadetur, illud esse hodierni S. Apollinaris, sed vel alterius synonymi, vel aliunde extracti, & sub isto nomine assumpti, ob ea quæ loco supra designato de corpore Sancti, ejusque partibus integrantibus, ac brachiis potissimum disputata sunt; & porro dicentur paullo post de translatione Mediolanensi; quæ merum est figmentum Quidquid infra num. 21 Fortanerius, brachii istius donator, sub charactere sui sigilli eas tales veras esse reliquias cunctis roborasse & affirmasse dicatur.
§ II. Alia circa hasce translationes expediuntur.
[Difficultates sibi objicit Crombachius, non solvit.] Atque hæc quidem circa venerandas hodierni, ut volunt, Ravennatis Præsulis exuvias consideranda proponimus, solo veritatis, non partium studio ducti. Responsio ad difficultates, quas ex Rubeo sibi objicit Crombachius loco citato, pag. 665, peti potest ex Commentarii nostri prævii § 2 ac 3. Objicit sibi insuper Mediolanenses, qui negaturi sint, veteres annales translationis Ravenna Mediolanum S. Apollinaris meminisse. At non satis apposite sic respondet: Quia constat, nihil istarum reliquiarum ibi superesse, posteriores id neglexisse videri. Paucula, quæ superaddit, adeo debilia sunt, ut referre illa, operæ pretium non sit. Postquam vero frequentissimum populi concursum ad S. Apollinarem subjunxisset ex Theodorico; Nostro vero, inquit, tempore octo, duodecim, quandoque sexdecim hominum millia confluunt: nec adnotari præ multitudine prodigia possunt.
[9] [Quid sit dicendum circa tibiam Sancti,] Sed in eo nulla est difficultas. De magna parte corporis e monte S. Martini, nunc S. Apollinaris, apud Remagenses tempore Wilhelmi Juliacensium ducis ad ecclesiam collegiatam Dusseldorpiensem translata, ut putatur, anno 1383, videri potest idem Crombachius pag. 665. De tibia una Romam ad collegium Germanicum a Dusseldorpiensibus missa, scribit ex dictæ ecclesiæ collegiatæ libro Ms. his verbis: In capsa, quæ est desuper rubea, reservatur corpus S. Apollinaris, episcopi & martyris sine capite: anno autem Domini MDLXXXIX, die VI Martii, ad multas preces clarissimi viri Theodori Horstii, satrapæ hujus loci, & collegii nostri singularis fautoris, capsam S. Apollinaris præsentibus decano & capitularibus aperuimus, inque ea sericis involutas, in hoc catalogo descriptas reliquias invenimus; sed præcipuam partem ossium S. Apollinaris, non tamen omnia, in ea contineri vidimus. Præterea ut Romæ sanctissimi hujus Martyris memoria in collegio Germanico, S. Apollinari consecrato, cum majore veneratione colatur; alteram tibiarum cum consensu summi Pontificis, & illustrissimi principis, justo ad hoc documento dato, per filium prædicti Horstii, canonicum Trevirensem, Romam misimus. At satis patet, quo loco Classenses, tam solidis & antiquis circa possessionem sacrarum S. Apollinaris hodiermi exuviarum documentis instructi, illam adeo ingentem reliquiarum massam habituri sint.
[10] Duo postea sibi Roma esse submissa ex illo ipso collegio documenta, [aliasque reliquias ejusdem, ut volunt, Romam missas.] testatur idem Crombachius pag. 666, quorum alterum erat sequentis tenoris: Sunt præterea ossa quinque S. Apollinaris ex Germania ad collegium transmissa cum publica fide partim ab archiepiscopo & electore Coloniensi, partim a capitulo & decano ecclesiæ B. Mariæ Virginis Aquisgranensis; partim ab abbatissa monasterii S. Joannis Baptistæ Porcetensis, diœcesis Coloniensis: partim denique a monasterio virginum Clarembergensium in comitatu Montensi. Adservantur autem in capsulis partim argenteis & deauratis; partim in ligneis quidem, sed elegantissime auro & argento elaboratis, & in brachio argenteo. Alterum documentam hæc continebat: Anno Domini MDLXXXVI, die III Junii nobilissimus & clarissimus D. Jacobus Curtius, S. cæsareæ Majestatis intimus cubicularius, a Rodulpho cæsare ad Sixtum V legatus, consignavit R. Patri Michaëli Lauretano rectori V. collegii Germanici & Hungarici sacras reliquias brachii S. Apollinaris. Legato autem prædictæ reliquiæ traditæ sunt a P. Joanne Vivario Aquensi, regente collegii Societatis Jesu convictorum Pragensium. Prædicto patri traditæ fuerant a N. & R. D. Francisco Joss. legato misso ad Rodulphum cæsarem Pragam religionis causa ab illustrissimo duce Clivensi. Verum quid de tanta reliquiarum sancti, uti volunt, nostri Apollinaris coacervatione sentiendum sit, abunde liquet ex dictis.
[11] Ad notitias circa Sancti lipsana, ab amplissimo domino Thoma Wendelen, [Solennis Sancti veneratio] decano capituli Dusseldorpiensis, anno 1667 submissas, sequentia spectant, eodem, nisi fallor, tempore & ab eodem decano subministrata: Anno MCCCXCII dum prælibata Dusseld. ecclesia ex parochiali simul in collegiatam auctoritate Apostolica erigeretur, & per ducem Montensem Wilhelmum, & Annam Bavaricam conjuges, præpositura decanatus, scholasteria, thesauraria, & cantoria præter sex alios decem canonicatibus &c. augeretur & fundaretur; in ipsis litteris, & instrumento fundationis nostræ, per præfatum ducem erectis, auctoritate Apostolica, & a Friderico archiep. Coloniensi, anno MCCCXCII confirmatis, sancitum est & ordinatum, ut ipso die festo S. Apollinaris tumba venerationi publicæ exponenda, solenniter in processione per totam urbem deportaretur.
[10] Quod ab illo tempore in hodiernam usque diem magna populi devotione, [apud, Dusseldorpienses.] ex vicinis civitatibus concursu, comitante universo clero & religiosis, quotannis observatur. Loculus autem & sarcophagus dicti Sancti in choro canonicorum super altare majus in omnium oculis visendus & colendus semper patescit. Est autem gloriosus martyr & episcopus Apollinaris asylum, ad quod hujates incolæ in omnibus publicis privatisque necessitatibus & periculis securissime confugiunt, uti elapso anno MDCLXVI, & anno MDCXXXV, grassante undique peste, cum urbis nostræ conservatione compertum fuit. Verum ad paulo ante dicta iterum regrediamur.
[13] [Tibia Sancti prædicta honorifice Romæ asservatur:] Tibia ista altera a Dusseldorpiensibus Romam ad collegium Germanicum missa (de qua num. 9) ibidem notatur, esse illa, quam dein eminentissimus ac serenissimus princeps ac DD. Franciscus S. R. E. Cardinalis, episcopus Ratisponensis & Osnabrugensis &c. argenteæ statuæ; quæ reliquis aliarum ecclesiarum meo tempore (inquit idem, in fallor, decanus supra citatus) anno MDCXLVII Romæ in magnitudine eminebat, includi fecit, dedicavitque in honorem Patroni sui: cujus olim in eodem collegio alumnus exstitit &c. Atque hæc paucula ex supradictis notitiis delibare placuit: nam quod in eisdem dicitur, pacata persecutione Christianorum, præsertim tempore Constantini M., ejusque successorum, famam miraculorum S. Apollinaris longe lateque divulgatam, & instantissimam petitionem episcopi Ravennensis Damasum PP. (post medium seculi IV) permovisse, ut Salustianum archiepiscopum & N. Roma Ravennam amandaret:
[14] [cujus rei documento quædam apocrypha inserta sunt.] Qui una cum ejusdem urbis episcopo & clero prope Clusam loculum ligneum D. Apollinaris aperuit, & SS. reliquias eburneo sarcophago inclusas, in cathedralem ecclesiam urbis Ravennensis maximo devoti populi applausu transtulit. Miracula, quæ in translatione sancti Præsulis acciderunt enumerat Damasus PP. lib. 10 in fine. Quod, inquam, hic refertur nullius auctoritate suffultum, tam nos approbare non audemus, quam scripta, quæ sub Damasi nomine circumferuntur (de quibus bibliographi.) Quæ, si pauca fortasse carmina excipias, tamquam apocrypha habentur ab eruditis.
§ III. Translatio Ravenna, ut volunt, Mediolanum, quæ aliarum hic sit fundamentum; auctoris hallucinationes; e cujus narratione fragmenta quædam dantur.
[15] [Nonnulla in textu hic omissa, quæ alias convulsa sunt,] Titulum De translationibus reliquiarum corporis S. Apollinaris a Ravenna in Gorinchem, & in aliis diversis locis, oppidis & monasteriis, in Ms. nostro notatum, subsequitur Prologus; quem hinc amandamus, una cum subjecta ei narratione, qua vult Theodoricus Pauli, sanctorum Trium regum Magorum corpora, CPoli per S. Eustorgium, episcopum Mediolanensem, avecta esse Mediolanum: quæ res præterquam quod huc loci minime spectet, jam pridem tamquam fabulosa a nobis rejecta est in Exegesi de episcopis Mediolanensibus ante tomum VII Maii, pag. LX. Commentum illud iterum reprobatur die VI Junii, pag. 644. Quæ satis est in præsentia vel obiter indicasse: tota namque ista controversia alias fortasse iterum expendi poterit; vide, quæ dicta sunt, hac die XXIII Julii in Prætermissis. Quædam interim ex dicto auctore delibemus puncta, non satis recte cohærentia; e quibus planum fiat, quam debili fundamento nitantur omnes, de quibus hic tractamus, translationes; quando uni isti Mediolanensi inniti intelliguntur.
[16] Pessime imprimis Theodoricus Pauli affirmat, S. Eustorgium, [Auctoris hallucinationes,] fuisse legatum Manuelis imperatoris Romanorum & CPolitanorum sive Græcorum. Etenim Manuel I, non Romanorum sed CPolitanorum imperator, ad seculum XII; secundus vero ad seculum XIV spectat. Numquid igitur belle utervis eorum cohæret cum S. Eustorgio sive primo sive secundo; quorum ille floruit seculo IV, hic autem seculo VI, ut videre est locis paulo ante assignatis? Qualem ergo fidem meretur hujusmodi auctor? quando mox ad S. Apollinarem digressus, asserit, quod idem S. Eustorgius archiepiscopus Mediolanensis … collectis multis reliquiis Sanctorum … transtulerit.. a Ravenna maximam partem corporis S. Apollinaris, primi loci illius archiepiscopi & martyris, & in ecclesia Ambrosiana cum jubilo & ineffabili gaudio totius populi utriusque sexus decenter collocaverit.
[17] Deinde autem exponit modum, quo intercepta a Frederico imperatore I urbe Mediolanensi, [plurima comminiscentis,] Reinoldus, Coloniensis archiepiscopus, transtulerit inde Coloniam Agrippinam anno 1164 corpora Sanctorum trium Regum cum corpore S. Apollinaris nostri, ac corporibus SS. Felicis & Nabotis MM. De Tribus Regibus satis id hodie in confesso est. Sanctus autem noster perperam hisce est adjectus. De SS. Nabore & Felice spinosa Colonienses inter & Mediolanenses est controversia: quorum utrimque proferuntur argumenta ad diem XII Julii, a pag. 285. Si vero alicui, cui editio Quenteliana citata ad manum non est, placuerit legere textum Theodorici, cujus synopsin hic dedimus, adeat Crombachium loco citato pag. 664. Paucula addimus ex eodem Theodorico in compendium contracta, quæ integra idem exhibet Crombachius: Cumque idem.. archiepiscopus eadem gloriosa corpora.. per Rhenum Coloniam transferre disposuerat, & navis in profesto S. Apollinaris.. in diœcesi Coloniensi apud Remagen in medio Rheni fluctuaret.. ecce navis in medio Rheni immobilis quasi in arido stetit fixa … Cum idem archiepiscopus vovisset Deo, quod si in eadem navi essent reliquiæ aliquæ, quas Christus ad illum locum destinasset, libentissime illic sese [eas] esse relicturum: protinus navis.. applicuit, in eodem loco fixa permanens.
[18] Portatis itaque extra navim corporibus .. navis semper immobilis perstitit. [quæ nullam fidem merentur.] Tandem exponunt corpus S. Apollinaris littori, aliis.. in navim reportatis, statimque navis per se movebatur. Itaque intelligentes apostolicum Martyrem ibidem velle honorari, apponentes manum, ut ipsum in eamdem capellam portare vellent, statim campana angelico ministerio per se sonuit tamdiu, quoadusque sacratissimum corpus [in] eadem ecclesiola deportatum devote foret. Quod cum humili devotione super summum altare decenter & reverenter cum capsula locavissent *, relictis ibidem duobus honestis sacerdotibus ad custodiendum corpus sanctum, & ad divulgandum, atque ad certificandum veras esse reliquias. Quæ omnia solidiore niti fundamento deberent, quam sola boni Theodorici Pauli auctoritate; tum illud etiam, quod addit, statuisse eumdem archiepiscopum.. festum S. Apollinaris, tum propter miraculum in Remagen factum; tum propter translationem corporum trium Regum, velut summum festum a cunctis Christi fidelibus in ipsa eadem diœcesi jugiter celebrari.
[19] [Alia quadam ex eodem de concursu ac Sanctum] Dum igitur, pergit idem auctor, cognitum ubique foret, quatenus S. Apollinaris ibidem in monte S. Martini quiescere seu pausare, & a Christi fidelibus frequentari vellet, veniebat de die in diem tantus concursus fidelium, ut capella eos capere non posset, Claruit denique & claret quotidie in eodem monte infinitis miraculis. Caduci enim voventes sese ibidem visitaturos reliquias sancti Martyris, statim sanantur. Insuper matronæ imprægnatæ sive partui vicinæ, voventes se cum oblationibus Deo & S. Apollinari prolem parturiendam offerre velle, statim incolumes pariunt. Et ideo omni anno in festo S. Apollinaris demptis viris & mulieribus peregre veniunt ultra quinque millia puerorum ad ecclesiam S. Apollinaris in oblationibus.
[20] [ac miraculis] Istis denique ubique divulgatis, scilicet quod tot ibidem integram sanitatem obtinerent, protinus adjutorio peregrinorum & præcipue domini de Lanscroen ibidem in eodem monte, sed in alio loco, priori contiguo circa publicam stratam sive regiam viam & latam ædificaverunt ecclesiam in honorem S. Apollinaris: & ex tunc & deinceps mons ille cum ecclesia dicebatur & appellabatur per totam illam regionem mons sive ecclesia S. Apollinaris. Insuper ante summum altare extraxerunt pulchram lapideam tumbam sive archam; in quam cum magna solennitate venerabilis Bruno III de Dassale natus, quadragesimus episcopus Coloniensis, tempore Henrici V Romanorum imperatoris; & abbas Sibergensis decenter & honorifice atque cum magna devotione reliquias S. Apollinaris collocarunt.
[21] [ubi rursum nonnulla perperam combinat.] Cratepolius in Electorum ecclesiasticorum catalogo pag. 65 ponit Brunonem III sedere cœpisse anno Domini IIII, qui est ibidem uti & apud Bucelinum in Germania sacra part. 1, pag. 26, numero quadragesimus sextus. Henricus imperator V notatur apud Labbeum coronatus dicto anno IIII, mortuus 1125. Somniat itaque hic Theodoricus, quando personas in scenam profert, quæ annum 1164, cui translationem corporis pluries dictam innectit, vivendo numquam attigerunt; malus rerum, temporum ac personarum combinator.
[22] [Conclusio nostra.] Atque id causæ est, cur nullam sibi fidem facere possit historia tot erroribus respersa, idque nobis fecerit reliquum, ut ex tota ejus male consuta congerie paucula ista facta admittantur. 1. Corpus aliquod sanctum in territorio Coloniensi honoratum jam pridem fuisse sub nomine S. Apollinaris nostri. 2. Non nostri, sed alterius illud Sancti esse. 3. Unde, quando, aut quo pacto illud eo devenerit, non constare. 4. Quasdam ex eo partes alio translatas fuisse. 5. Crebra denique ejusdem virtute patrata fuisse miracula. Præter hæc, quid de istis reliquiis satis tuto ac vere affirmari queat, hactenus non videmus. Si plura velint (& volent certe) earum patroni; incumbit ipsis suam, ut volunt, possessionem melioribus documentis comprobare, quæ tanti sint roboris, ut eam, quam Classenses sibi adscribunt, valeant evertere. Quamquam vero ea, quæ Theodoricus nobis hic exponit de istis translationibus, quatenus narrat eas fuisse translationes reliquiarum S. Apollinaris, qui hodie colitur, transcribi huc non deberent; tamen cum sint translationes alicujus saltem Sancti exuviarum, etiam miraculis honoratarum, & religiosissimo pariter ac numerosissimo populi concursu frequentatarum; neque alibi usquam aptius apud nos agi de iis posse videatur, quam hodierna die; textum ipsius hic producimus, rem in capita divisuri, annotatis etiam explanandam; eritque sequens textus prosecutio fragmenti præcedentis, quod habes superius & finitur num. 20.
[Annotata]
* locaverunt,
CAPUT I.
Translatio ac relatio, quas contigisse
volunt in territorio Coloniensi.
Interea dum sanctissimum caput S. Apollinaris in castro de Lanscroen a occultatum fuerat, [Caput Sancti occultatum in Lanscroen,] honorifice in capella ejusdem castri locatum, omnia prospere & ad libitum suum nobili Gerardo Domino de uno monte & de Lanscroen successerunt. Et quia mitra b S. Apollinaris attrita propter vetustatem & tenuitatem substantiæ fuerat: nam ut affirmabatur ibidem, erat eadem mitra cum superhumerali c, & nacto d, quam sibi S. Apostolus Petrus, ipsum Ravennam dirigendo, contulerat. Ideoque præfatus Gerardus, dominus de Lanscroen, cum nobili cenjuge sua obtulit massam auri cum perlis e & aliquibus gemmis & serico, ceterisque ad mitram requisitis: ex quibus propriis expensis fieri procuravit novam bonam mitram super vetustam mitram, ut liquet adhuc intuenti.
[2] Et reportatum fuit honorifice & reverenter ad propriam suam ecclesiam supra montem cum aliis suis reliquiis per monachos sublatis ut dictum est. [ac deinde ad Remagenses relatum:] Itaque cum fama percrebuisset ubique, B. Apollinarem per prædictum ducem translatum a monte & ecclesia S. Apollinaris prope Remagen f in Dusseldorp g, idem abbas e contrario impetravit per totam civitatem Coloniensem, in Nuyssia h, in Bonna i, & in Remagen contrarium prædicari [superesse videlicet] unicuique venerandum caput ipsius, residuasque reliquias S. Apollinaris, sed hoc solummodo in monte ejus cum magna custodia propter metum præfati principis.
[3] Nempe dum contentio & guerra k prædictorum dominorum aliquo tempore continuata foret, [item reliquiæ ad monasterium Sibergense transvectæ:] & idem dux l quia sine auctoritate ecclesiæ temerario & sacrilego more reliquias S. Apollinaris transtulit pro parte, & adhuc residuas transferre satagebat; ecce illustris dominus Adolphus primogenitus suus eum cepit, & sub custodia vivere cœpit contra jus naturæ. Quare Wilhelmus dux necessitate coactus, postponens reliquias transferre, pacem fecit cum præfato abbate. Quibus pacatis, cum adhuc idem abbas residuas reliquias S. Apollinaris auderet in sæpedicto monte dimittere, consensu venerabilis domini Frederici de Zarwerden m, sexagesimi n archiepiscopi Coloniensis transtulit de cella Remagensi sive monte S. Apollinaris ad monasterium Sibergense o cum magna solennitate, præsentibus Godefrido Winter, monasterii Sibergensis priore, Joanne de Mesdorp subpriore, & Rutgero thesaurario prædicti monasterii atque oppidi Sibergensis, anno Domini scilicet MCCCXCIV, Indictione tertia p, die Jovis, mensis Decembris tertia, hora meridiei vel quasi.
[4] [ubi una cum aliorum Sanctorum lipsanis decenter reclusæ sunt.] Deinde anno Domini MCCCCLX dominus Wilhelmus, abbas Sibergensis, pia intentione ductus, propriis expensis novam & pretiosam capsam, valentem ultra tria millia florenorum Rhenensium q exstrui ex argento & auro fecit: quam & inter capsam S. Annonis tricesimi secundi archiepiscopi Coloniensis r, sanctique Benigni s, ac S. Winboldi t confessoris, locari supra summum altare procuravit. Et ut amplius & condecentius venerentur reliquiæ S. Apollinaris, imposuit eidem capsæ os brachii S. Alexii u confessoris, cum quibusdam pluribus ossibus de eodem, propriis titulis ac notitiis insignitis, nec non aliorum plurimorum Sanctorum sine titulis prædictæ capsæ imposuit & condecenter reclusit: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui & honor & gloria in secula seculorum. Amen.
[5] [Miracula apud Remagenses, a scriptore comperta.] Certe & vere valde gloriosum est mirabilia Domini nostri Jesu Christi enarrare, quæ per electos suos clementer operatur; quæ etiam animas eorum post mortem carnis cum ipso vivere, & æternaliter in cælo regnare attestantur. Ideoque pauca de infinitis, quæ omnipotens Deus per sanctissimum suum martyrem Apollinarem in monte prope Remagen operari dignatus est, ad posteritatis memoriam describere decrevi. Quæ quidem ego præfatus Theodoricus Pauli presbyter anno Domini MCCCCLXIII, undecima die mensis Martii, in eodem monte S. Apollinaris legi, audivi & in veritate comperi.
[6] [Mulier quædam vineam depascens] Erat quædam mulier in oppido Remagen, Gertrudis nomine, procax ad maledicendum & multis ad nocendum, quæ multotiens intrans vineta præposituræ proper montem S. Apollinaris, multa damna uvas scindendo lignaque ferendo intulit eidem, nec per custodes vineæ coërceri quovis modo a vinea potuit. Tandem anno Domini MCDLIX in festo S. Ruffi martyris, dudum discipuli S. Apollinaris, rediens, ut prius, cepit uvas etiam invitis custodibus vineæ. Quod cum notificatum fuerat Cæsareo præposito montis S. Apollinaris; eidem occurrens primo eam benigne admonuit, ut desisteret a tali subtractione, & damna vineæ Sancti inferendo, ne vindictam Dei & S. Apollinaris in se provocaret. Quæ parvi pendens verba præpositi nihil curavit, sed semper magis in præsentia præpositi uvas scindendo ipsum derisui habuit.
[7] [punitur:] Sed cum præpositus eam dure increpando, ut desisteret, redarguisset, nec vellet, sed verbis scurrilibus præpositum malediceret, & blasphemaret, volens ergo præpositus eam violenter a vinea eliminare, cepit lapidem, volens e contrario projicere & percutere præpositum: mox ultio divina subsecuta est. Nam cum reclinaret se ac accipiendum lapidem, statim cecidit in terram, & correpta morbo caduco dire torquebatur. Ad se itaque reversa, compuncta imploravit omni modo devotissime auxilium divinum, vovens Deo & S. Apollinari, quod de cetero numquam ad nocendum, proprietatem & possessionem intraret; & sic a suis peregre ducta, in ecclesia S. Apollinaris offerre arbitrabantur eam cum oblationibus Deo & sancto suo Martyri. Sed dum appropinquaret tumbæ S. Apollinaris, statim iterum arrepta morbo caduco cecidit. Et deinceps omni tempore, quanto amplius vexabatur. Quod audientes multi valde metuebant S. Apollinarem, non audentes aliqua damna proprietati ipsius inferre.
[8] Anno Domini MCDLXI in festo S. Petri ad Vincula, [puer submorsus resuscitatur:] fuit in oppido Syns x Coloniensis diœcesis, mulier S. Apollinari valde devota: quæ dum in partu prolem parturiendam, Deo & S. Apollinari vovisset peregre cum oblationibus offerre, ut consuetudinis est honestis matronis illius regionis, accidit, ut, dum puer erat sex annorum, iret lusum ad littus aquæ apud Syns; & cadens in aquam, absente matre, submergebatur. Quod cum matri post duas horas certificatum dolorose fuisset, femineo dolore mota valde ingemuit, sed divino nutu ad se reversa, spem & fiduciam magnam habens in S. Apollinare, multum audientibus & gementibus, properans ad littus vovit, omni anno eum offerre S. Apollinari, quamdiu ipsa incolumis vivens, si eum meritis & intercessionibus suis vivum reciperet. Quo expleto, statim juvenis supernatare cœpit totus madidus, ac littori applicari. Quem vicini astantes cum gemitu & gaudio extrahentes elevaverunt, vivum matri suæ assignantes eum, ac Deo & S. Apollinari magnas gratiarum actiones persolventes.
[9] Eodem anno erat mulier quædam de villa Unckel y, [paralytica,] per annum & amplius paralytica; quæ dum sibi humanam spem prodesse non videret, & dire torqueretur, petiit a suis, ut veheretur ad S. Apollinarem. Quæ dum circuiret tumbam ejusdem Sancti, videntibus multis & mirantibus, statim sanata repedavit gaudens & hilaris ad domum suam, Deo & S. Apollinari gratias agens indefessas.
[10] Eodem anno erat quædem mulier de Lonsdorp z, [item alia febricitans,] per annum cum dimidio febricitans: quæ dum humano subsidio caruit, ad divinum accessit; vovitque peregre tumbam S. Apollinaris visitare. Quæ dum circuiret tumbam Sancti, peregrinatione cum oblatione facta, videbatur sibi, quod lotione aquæ frigidæ perfusa mundaretur: & statim sanata domum suam repedavit aa, & deinceps reliquit eam febris. Et omnibus diebus vitæ suæ S. Apollinarem valde honoravit.
[11] Anno Domini MCDXII leprosus quidam de Ryndorp bb, [vir leprosus,] Joannes nomine, dum peregre visitaret in monte tumbam S. Apollinaris, & oscularetur sanctissimum caput S. Apollinaris, statim mundatus & sanatus remeavit gaudenter ad suos, Deo & sancto dilecto Martyri gratias agens.
[12] Vir quidam dives & habitans in Verona cc, [& alter eodem morbo laborans sanantur.] quæ nunc vocatur Bonna, Coloniensis diœcesis, Henricus Gratel, qui elephantino percussus morbo, demum a communi hominum habitatione sequestratus morabatur: qui audiens de miraculis S. Apollinaris, peregre illic devote migravit, ibique dum mente devota S. Apollinaris expetisset auxilium, omnimodum lepræ suæ meruit obtinere remedium. Nam osculando humiliter & devote caput S. Apollinaris, statim ab omni lepræ contagione mundatus fuit. Factaque post gratiarum actiones oblatione, hilaris & gaudens ad sua propria remeavit. Istud accidit anno Domini MCDLXII, sexta die Aprilis.
[13] [Vir quidam] Fuit in oppido Lyns dd vir quidam dives & bonus, consul & scabinus ejusdem oppidi. Qui cum quadam die cum suis conscabinis in prætorio ejusdem oppidi sederet ad habendum consilium invicem pro republica, permissione divina cadens cœpit horribiliter morbo caduco laborare; ceteri vero scabini sibi condolentes tractaverunt & custodierunt ipsum honeste & pie. Cessante infirmitate, ducebatur pudice & dolorose ad domum habitationis suæ. Sed quia persæpe infirmabatur eodem incommodo, ceteri scabini formidantes, nolebant sibi conversari, quamquam dilexerunt ipsum. Mansit igitur domi solitarius cum sua familia. Tandem consilio amicorum suorum accessit ad tumbam S. Apollinaris supra montem, faciens secrete suam peregrinationem, sperans liberari a plaga præfata. Sed rediens domum, iterum ac iterum persæpe laborabat incommodo prædicto.
[14] [morbo caduco vexatus,] Amici vero sui hæc videntes perrexerunt ad Cæsareum præpositum montis S. Apollinaris prope Remagen, sciscitantes ab eo, cum multi caduci peregre visitantes ecclesiam & reliquias S. Apollinaris liberabantur ab illo incommodo, & sanabantur, & amicus eorum Joannes Guntel adimplevit peregrinationem suam cum oblationibus: attamen nullatenus liberatus fuit ab infirmitate sua. Cui præpositus: Complevit peregrinationem suam debite & humiliter sicuti alii peregrini faciunt; qui post peregrinationem faciunt se librari in statera ee? Responderunt: Ignoramus. Redeuntes ergo, cum didicerunt quod non fuit libratus in statera, dimisissetque hoc pro verecundia; mox altera die quidam canonicorum ipsum rursum duxerunt ad ecclesiam S. Apollinaris. Completaque sua peregrinatione cum oblatione & libratione, cum tertio circuiret tumbam S. Apollinaris, in quo olim reliquiæ sacrosancti corporis ejus fuerunt; nunc vero caput ejus cum aliquibus costarum sancti corporis, protinus corruens in terram, cæcus effectus fuit.
[15] [a Sancto, qui ei apparebat,] Quod sui cernentes, condolentes sibi ingemuerunt. Et licet omnes humilibus precibus Deum & S. Apollinarem pro sanitate ipsius invocabant, nihil sibi profuit. Circa crepusculum dolenter ipsum ad oppidum Lyns reduxerunt. Mansit autem sic infirmus & cæcus duobus diebus ac noctibus sine somno, paucissimis utens verbis. Tertia vero die circa auroram somno pressus valde sudavit, invocavit tamen semper S. Apollinarem pro gratia sanitatis impetranda a Deo; cui sanctus Apollinaris, indutus pontificalibus, præsentibus multis amicorum suorum, exitum reilugubriter præstolantibus [apparuit]. Qui S. Apollinaris oculos suos benedicens, tangensque cetera membra sua, acsi linisset ea; quo facto, cepit ipsum cum dextera sua manu, acsi voluisset eum Deo commendare recedens. Statim omnibus in camera videntibus, æger soporans, extendit brachium nudum cum manu, ut iterum manum suam sibi porrigeret: & statim, disparente S. Apollinare, æger a cælesti medico sanatus, quasi a somno evigilans, lætus clamabat: Deo gratias, Deo gratias, & dilecto suo martyri sancto Apollinari. Sciscitantibus amicis causam tantæ improvisæ lætitiæ. Respondit: S. Apollinaris me visitavit & sanavit totaliter, addens qualiter benedixit ipsum, tangens eum manu sua.
[16] Adhuc eo loquente, ceciderant ab oculis ejus quasi squamæ parvorum pisciculorum, [sospitatur.] statimque clare vidit, & sanatus permansit. In signum & testimonium veritatis miraculi illius, collegit in præsentia astantium omnes illas squamulas, reponens illas in parva capsula, cum quibus, & familia sua, & multis amicorum suorum lætus & devotus peregre perrexit ad S. Apollinarem supra montem prope Remagen, implens cum solennibus oblationibus suam peregrinationem in gratiarum actiones. Et squamulas cum capsula obtulit super summum altare S. Apollinaris, ubi magna in reverentia reservantur. Et deinceps numquam passus fuit illam infirmitatem. Servivitque omnibus diebus vitæ suæ Deo & S. Apollinari, pergens peregre omni anno semel ad sanctum Apollinarem, laudans Deum & regratians S. Apollinari de adepta meritis & precibus ipsius pristina sanitate. Multa quidem & alia quasi innumerabilia miracula dietim fiunt ibidem, quæ ne fastidium lectoribus generarent, prætermitto.
ANNOTATA.
a Locus iste jacet fere in vicinia pagi Remagensis; unde ex hujus situ mox indicando, illius topographia intelligitur.
b Totus ille pontificius apparatus, quatenus Sancto hodierno aptatur, nullam veritatis speciem præfert: majorem fortasse habet iste, quem apud Ravennates servari retulimus ex Fabrio § 4 Commentarii prævii: de quo tamen ipse viderit.
c Superhumerale est indumentum episcopale, vulgo pallium, aliquando stola. Vide Hierolexicon a Macris editum.
d Cangius in Glossario Latino observat, hac voce significari stragulum, quo totus equus insternitur. Hic autem metaphorice videtur accipi pro stragulo seu casula, totum corpus pontificis aut sacerdotis ambiente.
e Perla barbarum (Gallice perle) pro unione.
f In mappa topographica archiepiscopatus Coloniensis Blaviana scribitur Rimmagen, quod situm est ad Rhenum, fere ubi fluvium Aaram excipit, non procul ab oppido & castro Lintz. Gelenius de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine lib. 4 in Fastis ad 21 Julii, hodie, inquit, in ecclesia patrum Ordinis S. Augustini, primo diluculo confluunt peregrinaturi ad S. Apollinarem prope Regiomagum, ad quos ante portam S. Severini in colliculo agri Judaici, vulgo Ahm Juddenbucbet fit exhortatio brevis.
g Urbs est Germaniæ ad Rhenum, primaria ducatus Montensis, & ordinaria nuper electoris Palatini sedes, satis notæ.
h Rectius vocatur Novesium, estque oppidum Ubtorum in Germania ad fluvium Erpiam, ferme e regione Dusseldorpii.
i Urbs item apud Ubios supra Coloniam Agrippinam Confluentes versus & Moguntiam, vulgo haud ignota.
k Vox illa barbare accipitur pro bello, Gallice guerre.
l Wilhelmus is fuit, de quo superius; qui apud Rittershusium in tabula expansa ducum Juliacensium, Bergensium ac Clivensium, notatur fuisse primus dux Bergensis anno 1383; ubi & de ejus conjuge; & duplici captivitate.
m Apud Cratepolium supra citatum ponitur inauguratus anno 1372, mortuus anno 1414, die 9 Aprilis: ubi de eo plura.
n Cratepolio est LXV.
o Siburg, Sigberg & Sigeberg oppidum & abbatia Benedictina in territorio Coloniensi ad Sieg fluvium, erecta a S. Annone archiep. Coloniensi, mox laudando: adi Baronium ad annum Christi 1062.
p Fuit anno 1394 Indictio secunda Romana, si ea jam tunc in usu fuerit, non tertia; reliqua cohærent sub littera Dominicali D.
q Unus florenas Rhenanus nunc reducitur ad valorem 24 assium nostratium cambialis monetæ seu monetæ argenteæ, quæ vulgo dicitur medius pataco: & sic pretium istius capsæ pertingeret ultra 1500 patacones, si vere & non per auxesim hæc dicuntur.
r Apud Cratepolium ponitur fuisse XXIV; de quo cum Martyrologio Romano agi poterit die 4 Decembris. Vide notationes ad idem Martyrologium isto die. Sedere cœpit, teste Baronio in Annal. eccl., anno 1055; de quo ibidem plura in decursu usque ad an. 1075, quo obiisse ibidem scribitur. Vita ipsius est apud Surium ad prædictum diem,
s Vita S. Annonis mox designata agit de translatione S. Benigni in hunc locum, & quidem martyris Divionensis, uti ibidem dicitur; sed ne quid hic præmature definiamus, dispici de hac re poterit, vel Kal. Novembr., quibus annuum Sancti hujus festum notatur in Martyrologio Romano, vel ad dictum diem 4 Decembris.
t Suspicor hic indicari S. Wunibaldum seu Wunebaldum abbatem, S. Willibaldi, episcopi Eystettensis, ac S. Walburgis fratrem: de qua die 25 Februarii: de illo autem die 7 Julii: de S. Wunebaldo agi poterit die 18 Decembris, quo refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt. Vita ejus ad eumdem diem datur apud Surium.
u De S. Alexio, ejusque lipsanis, sub ipsius nomine asservatis, videsis diem 17 hujus.
x Locum hunc hactenus non detexi; nisi forte sit Zons, de quo infra.
y Unckel exhibet mappa Blaviana fere e regione Rimmagen, sed ex altera Rheni parte.
z Fortasse voluit dicere Lubsdorff, non procul a Rimmagen, ex altera parte fluvii Aaræ.
aa Id est redivit, sicut tum hic ex sensu, tum vulgo notum est.
bb Rhindorp invenio in mappa ad Rhenum non procul Bonna.
cc Urbem hanc etiam Veronam dictam, habemus ex Vita S. Annonis supra laudati, apud Surium die 4 Decembris, num. 21.
dd Puto hic designari Lyn ad Rhenum ultra Dusseldorpium & Cæsaris Insulam (vulgo Keyserswert) prope Ordingam.
ee Intellige hic frumenti, vinive aut olei &c. quantitatem, quæ in libra posita una cum ipso homine, eique æquiponderans, offeratur Sancto; qui mos etiamnum hodiedum pluribus in locis perseverat. Exempla hujusmodi librationis habes tomo 11 Junii inter miracula S. Cuneræ virg. & mart. pag. 566, & 570.
CAPUT II.
Brachium Sancti, ut putatur, ad Gorcomienses delatum.
[17] Anno dominicæ incarnationis MCCCLV, præsidente in Apostolica Sede Clemente sexto a, [Nicolaus Poker, pastor Gorcomiensis,] & orthodoxæ fidei Ecclesiam feliciter gubernante, illustrissimo Carolo b imperante, in dominio de Arckel principante illustri Otthone domino de Arkel c &c., Trajectensis diœcesis d, fuit quidam sacerdos Deo devotus, pastor ecclesiæ de Gorinchen e ac incola præfati oppidi, dominii de Arkel, nomine Nicolaus Poker, qui ut in cælestem Hierusalem lætanter perveniret, ubi felices illius civitatis cives participes sunt in idipsum, limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli causa devotionis in remissionem suorum peccaminum peregre visitaturus, Romam ivit, sperans summe in Domino, precibus vel servitiis quorumdam Sanctorum impetrare reliquias, quibus ecclesiam Gorinchemensem specialiter decoraret, ut incolæ oppidi illius, patrociniis eorum adjuti a peccatis liberarentur.
[18] Fuerunt itaque tum temporis in civitate Ravenna reconditæ maximæ dignitatis, [ab archiepiscopo Ravennate] reverentiæ & pretiositatis reliquiæ, videlicet de ligno sanctæ Crucis domini nostri Jesu Christi, brachium S. Apollinaris, discipuli Christi, & ejusdem urbis primi archiepiscopi & martyris; particula capitis S. Joannis Baptistæ, de cranio S. Andreæ Apostoli, & de vestimentis sanctæ Cæciliæ virginis & martyris, aliorumque Sanctorum: quas reverendissimus pater & dominus dominus Fortinerius f, divina providentia patriarcha Gradensis, ac ecclesiæ Ravennensis administrator & archiepiscopus, presbyter Cardinalis, in sua custodia honorabiliter conservabat, diversis ibidem coruscantibus miraculis. Cui præfatus sacerdos, superna sic disponente gratia, adminiculo felicis servitutis humiliter serviendo se junxit, conferendo multotiens in corde suo solicite apud semetipsum, quoniam & qualiter adipisceretur easdem reliquias: atque per septennium sic ei serviens, multum familiaris sibi efficitur.
[19] Quibus evolutis, contigit venerabilem patrem dominum Fortinerium Cardinalem præfatum viam intrare universæ carnis. [petit brachium S. Apollinaris,] In cujus ægritudine sacerdos præfatus ab ipso easdem reliquias, arcano cordis sui sæpe optatas, loco præmii sui sibi dari cum devota instantia humiliter postulavit, spondens eas solenniter ac honorabiliter in sua ecclesia parochiali Gorinchen locare, ut decenter a clero & ab omni populo potioribus venerarentur laudibus & honoribus. Cardinalis vero pii sacerdotis audiens postulationem, potius cælica quam terrena petentis, attonitus, gaudens mirabatur, cum omnes quæ sua sunt quærunt, & raro quæ sunt Jesu Christi: & habita intra se deliberatione, sibi tamquam simplici sacerdoti tam pretiosas reliquias committere non audebat.
[20] [& non impetrat:] Nota: eodem tempore venerabilis pater & dominus D. Joannes de Arckel, episcopus Trajectensis supra dictus, dum in Italia illo tempore fuerat, & repatriare proponeret, ecce apparuit ei in pontificalibus S. Apollinaris cum immenso lumine, præcipiens, ut quantocius iret ad Fortinerium Cardinalem, & intimaret ei ex parte omnipotentis Dei & sui, quatenus capellano suo reliquias suas petenti non negaret, addens sibi certum signum. Interea sacerdos non desistens a proposito inchoato, multum enixius humiliusque precabatur, vovens sub excommunicationis sententia pœna anathematis easdem sibi non reservare, sed honorifice locare eas in prædicta ecclesia de Gorinchen, ut gloriosa passio tam magnifici Martyris & Præsulis illic prorsus incognita, & præsentia reliquiarum prædicanda cunctis manifestaretur.
[21] [tandem voti fit compos.] Dum itaque hæc multotiens postulasset, & eas minime impetrasset: ecce superveniebat præfatus episcopus Trajectensis, intimans sibi mandatum S. Apollinaris. Quod audiens prædictus Cardinalis, cum omni solennitatis devotione annuit petitionem petenti, atque sub charactere sui sigilli eas tales veras esse reliquias cunctis roborabat & affirmabat. Hinc post expletis celebribus divi g Cardinalis exequiis, sacerdos voti compos tantorum ac talium clenodiorum sentiens se munere dotatum, spiritali gaudio non modico perfusus, præparatis sibi necessariis, exultavit ut gigas ad curendam viam suam, ut eo citius, quemadmodum pollicitus fuit, eas in præfata conderet ecclesia: quod & fecit.
[22] [De reliquiis istis male locutus Nicolaus quidam,] Anno igitur Domini MCCCLXII perveniens cum eisdem reliquiis prælibatus sacerdos Gorinchen, quo dudum presbyterii officio functus fuit, benigne & gaudenter a domino de Arckel, & ab omnibus, præcipue a suis consanguineis salutatus recipitur. Qui exponens ipsis suæ peregrinationis textum, exposuit & coram ipsis, quoniam tantas pretiosas reliquias S. Apollinaris, aliorumque Sanctorum, a sæpe nominato Cardinale impetratas, secum detulisset, exponens palmam martyrii gloriosissimi Apollinaris martyris & pontificis. Rumore siquidem ejus circumquaque per oppidum diffuso, veridico in odore spiritualium unguentorum devoti & boni currebant, Deo gratias reddentes. Alii vero calice Babylonis inebriati, sacerdotem derisui habentes, easdem non dicebant reliquias Sanctorum, sed ossa animalium brutorum.
[23] [easque ludibrio habens] Inter quos fuit unus, dictus Nicolaus de Ema, maritus sororis ejusdem venerabilis patris. Qui consimiliter blasphemando in præsentia reliquiarum atque in conspectu sacerdotis, dixit ipsum hæc ossa ex maritimis & aliis locis silvestribus collegisse, nomenque ei Apollinaris imposuisse. Quem sacerdos præstantissimus protinus super hoc dure redarguens, veraciter esse reliquias Sanctorum, & brachium S. Apollinaris, discipuli S. Petri Apostoli, multis rationibus & munimine sigilli prætacti Cardinalis affirmabat. Sed (pro dolor!) Nicolaus honorabilis sacerdotis non consentiens verbis, semper peramplius deridendo blasphemabat, parvi pendens, quod Deus, qui est mirabilis splendor omnium Sanctorum , ubique adest bonis per gratiam, malis vero per vindictam. Hinc itaque ipsius vindicta, qui non vult in Sanctis suis blasphemari sed laudari, ipsum horribiliter in loco, præsente conjuge sua, prostravit atque percussit: nam subtractis capitis nervis & venis, os suum, quo tot profana & execrabilia, protulit in opprobrium Dei & S. Apollinaris stringebatur miro modo sub aure dextra, ita ut nec sonare, nec loqui posset.
[24] Excitata itaque conjuge sua dolore & cruciatu ipsius, [a Deo punitur;] accenso lumine & convocata familia domus, omnes mirantes horrebant inspicere faciem suam, dicentes alterutrum, ipsum increpando pie ex vindicta & plaga Dei, & S. Apollinaris, hoc sibi contigisse. Permansit vero per illam noctem in magno cruciatu dolens. Altera vero die in festo sancti Apollinaris vicini & noti hoc audientes, & admirandum intuentes spectaculum, stupefacti magnificabant nomen Dei & S. Apollinaris, devote flagitantes, ut idem pristinæ sanitati restitueretur, videntes ipsum diversis cruciatibus circumdatum. Sed & Nicolaus vindictam Dei pro blasphemia, dilecto suo martyri sancto Apollinari illata, in se sentiens, confusus publice, confessus est signis & nutibus coram omnibus se peccasse, & ex vindicta S. Apollinaris sibi contigisse. Misericordia tamen Dei confisus atque toto corde ad Christum conversus, largiter flens, variis signis & orationibus invocavit merita Sanctorum suorum, & præcipue S. Apollinaris, ut priorem adipisci posset sanitatem.
[25] Cum igitur eodem die solenniter reliquiæ cum vexillis & laudibus & canticis portarentur ad ecclesiam, [ac primo ad reliquias non sanatur;] petiit scripto suo a pastore, socero suo h, quatenus prius portarentur ad lectum suum, ut eas osculari & honorare posset devote. Quod & factum est. Et quamvis gemebundus oscularetur devote reliquias, nullam tamen salutem sanitatis impetravit. Quare honorabiles sacerdotes, laudantes reliquias, ad ecclesiam eas decreverunt reverenter portare. Nicolaus itaque nutu Dei perpendens quia publice blasphemaverat, in occulto non debere sanari, surrexit, nudusque in lineis sequebatur processionem in spiritu humilitatis, & animo contrito, ferens manibus suis cereum ardentem. Et quamvis in eum omnes potius intuerentur, quam in reliquias propter monstrosam deformitatem faciei ipsius, tamen ipse humiliatus a Deo devotissime in orationibus sequebatur processionem.
[26] Benedictione itaque cum reliquiis S. Apollinaris data populo; [at rursum religiose easdem venerans] ecce petiit denuo reosculari reliquias S. Apollinaris, & ecce dum coram omnibus publice & flexis genibus cum lacrymis nudum os brachii S. Apollinaris ore suo oscularetur & tangeret, illico os suum dislocatum & subtractum, extensis nervis, & venis, meritis & patrociniis S. Apollinaris, ad priorem & naturalem locum, omnibus cernentibus, dirigebatur atque membrorum retinacula laxabantur, & ad officium sui penitus excitabantur. Nam membra oris sui in usum movendi roborabantur atque lingua ad loquendi officium distinguebatur. Verumtamen in testimonium tanti celebris miraculi, quamdiu vixit, dum loqueretur aut rideret, os suum semper se paulisper divertebat ad priorem retractionem.
[27] [pristinæ redditur sanitati.] Vere valde magnificatum fuit illo die nomen Domini & sui sacratissimi martyris Apollinaris ab omnibus prædicta audientibus & videntibus. Nicolaus itaque sæpe nominatus, sanitate votive adepta, præ gaudio tanta irrepsit lætitia, ut omnes pene juncturæ aut membra sua interna discutiebantur. Nec immemor beneficiorum, quæ erga se Dei clementia per merita sui gloriosi Martyris operata est, oculos in cælum extollendo, Deum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis, collaudabat, & oblatis magnis muneribus, quibus eædem fulcirentur reliquiæ, devotissimus omni tempore, quoad vixit, Deo & S. Apollinari fuit & permansit. Datis insuper ab omnibus diversis oblationibus, in argenteis deauratis capsulis eas reverenter collocaverunt, ubi extemplo variis miraculis Deo propitio claruerunt.
ANNOTATA.
a Sedit tunc Innocentius VI, ab anno 1352 usque ad 1362, ut habet Labbeus.
b Carolus IV imperavit ab anno 1346 usque ad 1376; sicut notat laudatus Labbeus.
c Joannem VIII de Arkel seculo XIII exordia dedisse oppido Gorichemensi, notatur in Chronico Joannis a Leidis Carmelitani lib. 22, cap. 11.
d Diœcesis hujus episcopos recenset Chronicon Joannis de Beka, canonici Ultrajectini, cui appendicem adjecit Suffridus Petri usque ad Fredericum Schenck, primum & ultimum archiepiscopum: uti solide ostendit Ampl. ac R. adm. D. Cornelius Paulus Hoynck a Papendrecht, ecclesiæ metropolitanæ S. Rumoldi Mechliniæ canonicus, ac Vicarius generalis, in sua historia, recentissime edita, ecclesiæ Ultrajectinæ a tempore mutatæ religionis in fœderato Belgio: in qua ostenditur, ordinaria sedis archiepiscopalis & capituli jura intercidisse, contra male feriatam quorumdam Sedi Apostolicæ rebellium colluviem, eadem sibi sacrilege arrogantium.
e Gorinchen, Gornichen, nunc Gorcomium, vulgo Gorkum describitur in historia Martyrum Gorcomiensium tomo 11 Julii pag. 754.
f Apud Rubeum sæpius supra citatum vocatur Fortanerius, ut videre est lib. 6, ad annum 1361, quo etiam ipse, ut obediret Pontifici (Innocentio VI) Avenionem proficiscens, de illius manu sacrum galerum accepturus, in itinere Patavii obiisse ponitur.
g Titulum hunc Theodoricus Pauli satis liberaliter isti archiepiscopo attribuit. Ast huc facit id, quod in nostro auctore notavimus in Tractatu præliminari historico-chronologio patriarcharum Antiochenorum, qui tomo IV Julii præfigitur, pag. 11.
h Erat illi sororius, ut liquet ex num. 23.
CAPUT III.
Institutum Gorcomii festum cum indulgentiis; miraculum.
[28] His omnibus rite patratis, sacerdos præfatus secessit ad memoratum patrem & dominum D. Joannem de Arkel a, [Festum Gorcomit institutum;] episcopum Trajectensem. Cui S. Apollinaris in Italia apparuit, ut supra dictum est. Cui omnia in Gorinchen gesta per S. Apollinarem fideliter intimavit. Episcopus itaque valde gavisus, ipsum cum honore suscipiens, post aliquot dies remisit eum ad oves suas cum talibus litteris: “Joannes Dei gratia, episcopus Trajectensis, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & sinceram in Domino charitatem. Deum habere propitium credimus, si Sanctos ejus, qui in cælestibus habitant, devote honorare procuremus in terris, & fideles invitamus ad subsidia pietatis.
[29] Cum itaque, sicut ex veridica relatione accepimus, [cujus diploma] reliquiæ Sanctorum, videlicet brachium S. Apollinaris martyris & pontificis, particula capitis S. Joannis Baptistæ; de cranio S. Andreæ Apostoli, de ligno Crucis Domini, & de vestimentis S. Cæciliæ virginis, aliorumque Sanctorum, quas dudum reverendissimus pater dominus noster Fortinerius, patriarcha Gradensis, ac ecclesiæ Ravennensis administrator sive archiepiscopus, quondam presbyter Cardinalis, bonæ memoriæ in civitate Ravenna in sua custodia honorabiliter reservabat, ibidem diversis miraculis coruscantibus frequenter, post ipsius Cardinalis decessum per quemdam suum familiarem, divina gratia favente, in munitione de Gorinchen delatæ sunt, & in ecclesia parochiali de Gorinchen honorabiliter conservantur;
[30] Nos igitur cupientes ut memoratæ reliquiæ Christi fidelibus jugiter venerentur, [datur,] ac congruis honoribus devotius frequententur, omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus, contritis & confessis, qui ob reverentiam dictorum Sanctorum ac reliquiarum earumdem, ad ecclesiam de Gorinchen in quacumque die causa devotionis, orationis aut peregrinationis accesserint, & ibidem in honorem prædictorum Sanctorum ante reliquias eorumdem orationes suas devote legerint, aut alia charitativa opera fecerint, vel ad feretra, in quibus prædictæ reliquiæ imponuntur, ornamenta, vel quævis alia ad hujusmodi necessaria in suis testamentis vel extra donaverint, legaverint, donari vel legari procuraverint, manusque porrexerint adjutrices: ubicumque præmissa vel aliquid præmissorum pie & devote fecerint, de omnipotentis Dei misericordia, & beatæ Mariæ semper Virginis gloriosæ, ac beatorum Apostolorum Petri ac Pauli, & beatissimi Martini, patroni nostri gloriosi, confisi suffragiis, quadraginta dies indulgentiarum de injunctis eis pœnitentiis semel dumtaxat in die, his præsentibus misericorditer indulgemus.
[31] Statuimus etiam ob reverentiam S. Apollinaris memorati, & volumus, [cui ænnectuatur indulgentiæ.] ut singulis annis diem ejusdem sancti Apollinaris infra parochiam de Gorinchen dumtaxat, sicuti dies dominica in perpetuum solenniter celebretur. In cujus testimonium sigillum nostrum ad perpetuam rei memoriam duximus præsentibus apponendum. Datum ante castrum de Voerst anno Domini MCCCLXII. Secundo ipso die undecim millium virginum”.
[32] [Tinctor quidam Gorcomii illud profanans,] Cum itaque anno sequenti prædictus sacerdos subditis suis festum sancti Apollinaris celebrandum indiceret juxta tenorem mandati litteræ præscriptæ, erat quidam tinctor in eodem oppido, qui nullatenus festum S. Apollinaris colere dignabatur. Tandem in festo ejusdem, cunctis juxta mandatum almiflui præsulis præfati celebrantibus, ipse celebrare recusans præparatis omnibus, sibi tincturæ necessariis, more solito tingere volebat. Post Missarum ergo solennia in die festo S. Apollinaris, dum sacrum dominici corporis cum reliquiis S. Apollinaris aliorumque Sanctorum devote & solenniter per plateas processionaliter cum canticis laudis & lætitiæ spiritualiter portaretur, & ante domum suam usque perveniret, exivit parumper ante ostium domus suæ ob reverentiam Christi, festum celebrare S. Apollinaris noviter divulgatum despectui & derisui habens.
[33] [miraculose punitur,] Et finita oratione sua, dum domum reintraret, omnis tinctura diversorum colorum, familia cernente, in limpidissimam mutata est aquam. Hinc tinctor in se reversus magnalia Dei, & virtutem sui pretiosi Martyris per præsens miraculum intuens, confusus & attonitus amare gemiscebat, tum propter vindictam Dei & S. Apollinaris, tum propter magnum damnum sui ipsius, tum propter scandalum & confusionem suorum cooppidanorum. Sed audito miraculo, quatenus Nicolaus de Ema plagatus & sanatus fuerat, ipse post paululum temporis præmissis devotis precibus, dum coram multis palam vovisset Deo & B. Apollinari semper quamdiu viveret passionem & festum, ipsius celebriter sabbatizare b, eadem aqua multis, quibus præsens miraculum patuit, intuentibus rediit, & remutata est in pristinos colores, ita ut nullum damnum eidem inde proveniret.
[34] [sed postea indemnis redditur, optime erga Sanctum affectus.] Quare obstupefactus, hæc perpendens idem tinctor, magno gaudio gavisus, Deo & S. Apollinari indefessas gratias agendo votive referens, postmodum, quamdiu supervixit, cum omni familia semper solenniter solennizavit, pandens cum devotione multis suorum amicorum miraculum prædictum, exhortando feliciter ipsos, ut similiter & ipsi passionem S. Apollinaris celebre festivarent. Postmodum vero plurimis miraculis claruit per eum, qui venturus est judicare seculum per ignem. Amen.
ANNOTATA.
a De eo agit laudatus Suffridus Petri, qui refert, anno 1364 per Urbanum PP. V Trajecto Leodium translatum, ac die 14 Aprilis Leodium migrasse, eoque intrasse penultima die Julii sequentis: obiisse demum anno 1378, die 1 Julii. Videri etiam possunt, quæ de illo habentur apud Chapeavillum inter Gesta Pontificam Leodiensium tomo 3, a pag. 15.
b Id est, festum ipsius colere, cessando ab operibus servilibus.
CAPUT IV.
Festum de novo celebrari præceptum; punita transgressio; pusillanimitas ad fiduciam excitata.
Tandem anno Domini MCDXLV erat in Gorinchen quidam magister fabricæ ecclesiæ Gorinchemensis, [Invento diplomate de institutione festi,] dictus Joannes Bonaert, vir probus & valde solicitus pro exaltatione ecclesiæ Gorinchemensis, qui audiens a veteranis viris, qualiter festum S. Apollinaris pristinis annis festive celebrabatur per totum diem, & quod claruit multis miraculis, valde laborabat pro exaltatione sanctarum reliquiarum. Et non inveniens, qua auctoritate festum ejus institutum fuit, doluit. Erat autem eodem tempore in sanctuario præfatæ ecclesiæ una longa cista, quæ in multis annis a nullo aperta fuerat. Quam cum præfatus magister fabricæ a quodam fabro in præsentia spectabilis viri, & domini magistri Henrici de Eethen decani & multorum canonicorum & aliorum magistrorum fabricæ, & me Theodorico Pauli, canonico ejusdem ecclesiæ præsente, aperiri fecit.
[36] Qua aperta, jacuerunt in ea duæ Apostolicæ bullæ cum plumbeis sigillis, [illud iterum celebrandum præscribitur.] & aliæ diversæ litteræ multorum Cardinalium & episcoporum. Et præcipue littera venerabilis patris Fortinerii, patriarchæ prædicti, de certificatione reliquiarum: quas cum levare putaret ad perlegendum, statim litteræ redactæ fuerunt in cineres; quia locus valde reumaticus a fuit, in quo supra terram cista stabat, de quibus omnes doluerunt. Sed præfata cista habuit superius repositorium sive absconsile, in quo reposita erat in parva clausa capsa littera reverendi patris domini Joannis de Arkel, episcopi Trajectensis, in qua præceperat festum S. Apollinaris per totam parochiam & per totum diem celebrari. Qua perlecta, præfatus decanus præcepit in ambone b juxta mandatum ejusdem, per totum diem festive celebrari. Et sic deinceps devote celebraverunt festum ejus per totum diem.
[37] Anno eodem prædicto fuit quidam oppidanus Gorinchemensis, [Transgressor ejusdem] dictus Joannes Haver, filius Henrici Haver, quadraginta annorum & ultra, vir probus, sed mediocris facultatis, vivens laboribus manuum suarum. Qui cum audivisset festum S. Apollinaris per totum diem celebre indici a decano capituli, detraxit sacerdotibus & S. Apollinari, nolens celebrare; insuper consocium suum & collaboratorem, Petrum Wilhelmi nomine, ad hoc informavit, ut pariter illo die irent messum. Cum ergo meterent, mox Joannes Haver messorium sive falcem percussit in pede suo valide, & sic necessitate coactus celebravit. Ipse vero sanatus diffortunio asscribens, & non Deo neque Sancto ejus. Igitur cum sequenti anno rursus cum præfato socio suo dedignabatur celebrare, sed [vellet] metere, cum esset in campo, & dirigeret falcem ad merendum (ecce falx retrogrado modo se curvans) volens metere, percussit se per manum, vulnerans se maxime.
[38] [miro modo punitur,] Cumque ipse cum socio suo sibi condolente Gorinchen dolenter iret; & denuo necessitate compulsus, celebrare oportebat; & cum a socio in via pie concreparetur, admonens *, ut amodo desisteret laborare, sed celebraret eo die festum S. Apollinaris, ne vindicta Dei & S. Apollinaris desæviret in eum, quia jam in eodem festo bis plagatus fuit; audiens hoc idem Joannes, commotus ex impatientia, iterum detraxit S. Apollinari dicens: quod accidisset sibi ex incuria sua, & improvise casualiter. Cumque sic in via ad invicem fabularentur, cogebantur ambo saltare per unum parvum siccum fere fossatum; Joannes vero cum saltaret, diga c sua sive magnus cultellus suus, quem vix violenter manu prius extrahere potuit, saliendo extra vaginam vulneravit ipsum in femore multum profunde. Statim gemens & ad cor rediens, compunctus de commissis in Sanctum Dei, vovit largiter flens Deo. & S. Apollinari solenniter celebrare semper festum ipsius.
[39] [& sanatur;] Perductus itaque in Gorinchem cum per chirurgicum vulnera sua fuerant circumligata, venit cum socio suo prædicto ad ecclesiam, ostendens vulnera manus & femoris decano publice & quibusdam canonicorum in ecclesia existentium, & præfato Joanni Bonaert magistro, Gerardo van den Oever, Yewano Muyl, filio Godefridi, magistris fabricæ ecclesiæ, affirmans sub fide sua, quatenus anno præterito in eodem festo seipsum vulnerasset in pede suo, ostendens cicatricem pedis sui. Idipsum certo juramento confirmavit præfatus socius suus Petrus Wilhelmi, probus & honestus, faciensque oblationem cum reliquis vovit palam semper celebrare festum S. Apollinaris. Rediens itaque post diutinam orationem mœstus ad domum, paucis diebus meritis S. Apollinaris sanatus fuit.
[40] [festum Sancti diem solenni honore prosecutus.] Celebravit igitur festum S. Apollinaris solenniter quamdiu vixit, increpans benigne cunctos, festum S. Apollinaris celebrare respuentes, ostendens eis cicatrices vulnerum suorum, quæ sibi accidissent a Deo, qui festum ipsius dedignabatur celebrare. Postea vero supervenerunt quam plurimi, quorum quidam cruciabantur dolore dentium; alii fervore febrium; quidam naufragio; quidam paralytici; qui postquam vovissent peregre visitare reliquias ipsius cum oblationibus, statim ab omni incommodo liberabantur, meritis & intercessionibus S. Apollinaris: qui corporaliter ista in ecclesia Gorinchemensi coram multis affirmabant.
[41] [Mulier irreverens festi, dat pœnas; sed iterum pristino statui restituitur.] Anno Domini MCDLXXVIII mulier quædam habitans in oppido Gorinchemensi in platea dicta die gastestraet, Elisabeth de Canden dicta, officio obstetrix, uxor honesti viri Jacobi Arnoldi; qui completis Missarum solenniis in festo S. Apollinaris præcepit ancillæ suæ statim post prandium lavare & abluere lineas vestes domus. Et quia ancilla propter mandatum & præceptum non audebat bene facere, ipsa capiens vestes, cœpit intingere & abluere. Mox virtus divina ultrix affuit: nam manus sua dextera cum brachio ita arefacta & permortua effecta fuit, quod nullatenus manum poterat movere sursum vel alibi; nisi adminiculo alterius manus. Præterea magnum cruciatum in toto brachio passa fuit. Tandem in se reversa, vovit peregre in ecclesia ipsum visitare, & semper solenniter festum ipsius celebrare. Quo voto emisso, aliquibus vicinis astantibus & videntibus, manus cum brachio statim pristinæ restituta est sanitati. Et ipsa læta surgens, peregre cum oblationibus & luminaribus, reliquias ipsius devote visitavit: quod miraculum ubique per oppidum Gorinchemense multis patefecit.
[42] Fuit quædam nobilis, dives, & potens domina, [Monialis quædam scrupulosa] relicta d cujusdam militis de civitate Argentinensi e, quæ nuncupata est Catharina de Westhusen. Hæc dum manebat in seculo, & in civitate prædicta, ubi multæ devote Deo militant viduæ, earumdem omnium specialiter mater & matrona extitit, sed in animo valde scrupulosa fuit. Cum autem in Columbaria f, monasterium sororum de Subtilia Ordinis S. Dominici sive Prædicatorum reformaretur; relicto seculo ibidem sanctæ conversationis habitu induta est & professa. Et quia una ut puta ex fortibus mulieribus fuit, de quibus Proverbio ultimo Salomon scribit, idcirco quibusdam interjectis annis priorissæ & subpriorissæ gerebat officium successive in omni charitate, & dilectione: nec feminæ aliquid deesse videbatur perfectionis, nisi quod plena fuit scrupulis, adeo ut cum illuc in causis Ordinis veniret venerabilis pater magister Joannes Nyder g, sacræ Theologiæ professor eximius, Ordinis Fratrum Prædicatorum, cum sola hac sorore se plurimum occupare opus fuit, ut pusillanimitatem ejus compesceret. Hoc enim bonum præter alia in se habuit, ut, audito superioris sui, vel alterius, & fama bona & sapientis viri judicio in aliqua sibi dubia materia, statim eidem acquievit.
[43] [ad piam spem erecta.] Timuit ipsa, timuerunt etiam ipsi qui noverant confessores, quod si infirmata propinquaret morti, aliquando in his scrupulis præsertim de iteratione a se bene confessarum rerum, in periculo pusillanimitatis amplius poneretur quam antea. Sed divina ex misericordia, quæ feminæ opera inspexit, actum est per omnia contrarium. Nam uno die satis inopinate, licet quinquaginta annos vix ultra non accederet, infirmata est, & dietim cœpit deficere: & pro tunc omnis scrupulus & inordinatus timor ab ea penitus abscessit; dixitque ad Joannem Wolffardi, quem utpote devotum virum in confessione specialem elegerat: Ecce, pater, scitis, quam erronea fui & timida in conscientia nimium; sed Dei gratia, ne timeatis, totum abscessit de peccatis a me confessis & commissis: remissionis gratiam pie & fidenter spero & credo. Et ita invocans B. Petrum Apostolum, ipsiusque discipulum S. Apollinarem, quos peculiarissime in vita, corde, ore & opere dilexit, tandem eadem ægritudine, præmunita ecclesiæ Sacramentis, vita devote functa est.
ANNOTATA.
a Rheumaticus proprie est, fluxionibus obnoxius, Græce ῥευματικὸς; hic vero ponitur pro humidus.
b Id est e suggestu.
c Videtur vox ista barbara formata a Flandrico vegen, ensis.
d Vox ista significat viduam. Vide Cangium.
e Strasburg vulgo; latine etiam vocatur Argentoratum, urbs notissima, Alsatiæ caput.
f De isto Dominicanorum conventu mentio fit in Bibliotheca istius Ordinis, nuper edita tomo 1, pag. 792.
g Ea, quæ virum hunc ejusque scripta spectanti habentur in dicta Bibliotheca.
* admonente
DE SANCTIS MARTYRIBUS
TROPHIMO, THEOPHILO AC SOCIIS. ITEM DE SS. JUSTO ET MATTHÆO MM.
Ex tabulis Græcis ac Martyrologio Romano.
Sub Diocletian.
[Commentarius]
Trophimus Martyr apud Græcos (S.)
Theophilus Martyr apud Græcos (S.)
Socii Martyres apud Græcos (SS.)
Justus Martyr apud Græcos (S.)
Matthæus Martyr apud Græcos (S.)
AUCTORE J. P.
Tabulæ Græcæ in hisce duobus primis sanctis Martyribus annuntiandis non conveniunt: Horologium enim Græcum anni 1601 solum habet Trophimum M.; quod sequitur Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum tomo 2 Apparatus sacri. Idem signatur in Ephemeridibus Græco-Moscis, [Variant horum Martyrum annuntiationes, quæ hic dantur] ante tomum primum Maii editis: pro quo in alio Horologio Græco anni 1607 mendose scribitur Τροφίνμου: ubi tamen non solus ponitur. Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum anno 1624 Romæ editum, & a D. Josepho collegii Maronitici dictatum Latine Majoribus nostris, sic refert: Trophimi & sociorum ejus. Kalendarium Græcorum a Genebrardo vulgatum legit ista: Theophanus, Theophilus, & socii MM. At Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita Latine versum, hæc habet: Certamen S. Eutrophimi, Theophili, & tredecim cum eis. Socios item tredecim adjungit ecgraphum nostrum ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ Mediolanensis excerptum; adde Menæum Chiffletii; sed illud die XXII hujus. Menologium Slavo-Russicum propea am determinat tempus martyrii: SS. martyrum Trophimi & Theophili, & sociorum, pass. anno CCLXXXII sub Diocl. Synaxarium Sirmondi (at illud sub die XXI hujus) Synaxarium Ruthenorum peculiare diœcesis Kioviensis, quod notatur continere etiam Sanctos Peczerienses & proprios Ruthenorum, interprete nostro Georgio David missionario Moscuæ residente anno 1688; Typicum S. Sabæ, Menologium a Sirleto versum & a Canisio editum ambos memorant cum sociis; at numero eorum non expresso. Menæa magna excusa adjungunt istis duobus nominatis Justum & Matthæum, sequente Maximo Cytheræo, utrobique XXI hujus, de quibus dicam infra.
[2] Martyrologium Romanum de sociis non meminit, Sanctos vero exhibet in hæc verba: [una cum elogio,] Eodem die (XXIII Julii) natalis sanctorum martyrum Trophimi & Theophili, qui sub Diocletiano imperatore lapidibus cæsi, & igne incensi, demum gladio percussi, martyrio coronantur. Laudata Menæa Ambrosiana parvo elogio sanctos Martyres prosequuntur; Menologium a Sirleto versum paulo longiore. Utroque prolixius habetur in Synaxario Basiliano, quod ex Græco ad calcem tomi primi Julii sic interpretor: Certamen sancti martyris Trophimi, & sociorum ejus. Trophimus & Theophilus, martyres Christi, cum sancta sua societate secundum Dei indulgentiam, regnante impiissimo & crudelissimo tyranno Diocletiano, Christum confitebantur, eos, qui in nomine ipsius ad se accedebant, docentes & baptizantes. Cumque innotuissent ac comprehensi essent, adstiterunt coram ipso vincti: Christumque negare, & idolis sacrificare compulsi, sed non persuasi; graviter cæsi, in lignis suspensi ac rasi, deinde lapidati; & post hæc e lignis demissi, in magnum caminum ignis injecti sunt. Sed Dei gratia e camino liberati, & sine læsione egressi, adeo ut nec capillum quidem eorum tetigisset ignis, tyrannum perculerunt: ac demum inclinantes colla, sanctis suis capitibus truncati sunt.
[3] Menologium a Sirleto versum narrat fractis cruribus in ignem injectos. [ac versiculis.] Synaxarium Chiffletii ita S. Theophilo accinit:
Ὁ
Θεόφιλος
τέμνεταὶ
τὸν
αὐχένα,
Ὑπὲρ
Χριστοῦ
φιλοῦντος
ἀνθρώπων
γένος.
Theophilus ensi colla pro Christo dedit,
Amans amantem pariter humanum genus.
Patet allusio in nomine proprio Sancti & participio φιλοῦντος, quæ linguæ Græcæ vel levissime peritis notissima sunt. De S. Trophimo sequitur ibidem hoc distichon; unde arguo numerum ἑτέρων τριάκοντα, aliorum triginta, ei in Ms. nostro præfixum, debere mutari in tredecim:
Τρεῖς
καὶͅ
δέκα
Τρόφιμος
ἄνδρας
συντρόφους
Ἔχων
συνάθλους,
τέμνεταὶ
τούτοις
ἅμα.
Simul educatos ac coronatos habens
Tres ac decem Trophimus viros, simul occidit.
Respexit poëta ad proprium Τρόφιμος, nutritus vel nutritor, & ad adjectivum σύντροφος, id est simul nutritus, vel connutritus.
[4] [Locus mortis & annus ex Baronio.] Locum ac tempus mortis notat Baronius, quæ alicubi fortasse expressa invenerit, quando ad annum 305, num. 17 scribit: Item in Lycia certamen obierunt egregii martyres Trophimus & Theophilus, qui lapidibus cæsi &c. Illos non invenio apud Tillemontium Monument. eccl. tomo 5 inter Martyres sub persecutione Diocletiani passos. Epocha hic a Baronio assignata multum differt a superiore Menologii Slavo-Russici: sed quod Baroniana sit verior, liquet ex eo, quod ista alia duobus annis imperium Diocletiani antevertat.
[5] [Quæ SS. Justum ac Matthæum spectant,] Justus & Matthæus, quos supra dicebamus duobus prioribus adjungi in Menæis magnis excusis, & apud Maximum Cytheræum die XXI hujus (quibus adde Mss. Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ) huc retracti sunt, sicut indicavimus in Prætermissis ad istum diem; sive simul fuerint passi cum istis duobus, & sub nomine sociorum contenti in aliis Græcorum Fastis, sive ab illis sint distincti, ac passi diverso tempore: sub una saltem annuntiatione in istis Menæis ponuntur, cum duobus aliis, quos produximus ex Romano: quam ob causam licitum nobis esse duximus hoc die de ipsis agere. Menæum Chiffletii a duobus aliis, die, ut diximus, XXII apud ipsum relatis, nostros hosce sejungit, notans die XXI Ἰοῦστος καὶ Ματαῖος (Ματθαῖος) μμ. Justus & Matthæus martyres. Ad quem diem in supplemento nostro Ms. ad Menæa Græca excusa ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis occurrunt ista: Τῇ αύτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι Ἰοῦστος καὶ Ματθαῖος ξίφει τελ. Eodem die sancti Justus & Matthæus gladio perimuntur. Sequitur hoc distichon:
Ξίφει
τραχήλους
ἄνδρες
ἐκδόντες
δύο,
Κοινοῦ
τέλους
λάβωσι
κοινὰ
τὰ
στέφη.
Ferienda colla dum Viri præbent duo,
Communia ferant serta communis necis.
Allusio exigui salis; cum de nullo non Martyrum pari eadem prædicari possint.
[6] [hic dantur.] Martyrologium Arabico-Ægyptium a Gratia Simonio Maronita Latine redditum, utriusque certamen annuntians, socios innominatos adjungit eodem die XXI hujus; qui etiam eodem modo annectuntur in laudatis Mss. Mediolanensibus, præter quatuor, quos, ut vidimus, nomine exprimunt; at die XXIII rursum ponunt Trophimi, Theophili, & XIII sociorum martyrum nomina: quos miror tam exiguo dierum ejusdem mensis intervallo rursum tunc repeti; cum ne vel per umbram quidem quidquam cogat suspicari, eos a prioribus esse diversos.
DE MARTYRIBUS VII CHALCEDONENSIBUS ANONYMIS.
Cultus apud Græcos.
Martyres VII Chalcedonenses anonymi (SS.)
J. P.
Notantur septem isti Martyres anonymi in Menæis magnis excusis, sequente, ut solet, Maximo Cytheræo: quos etiam refert ecgraphum nostrum ex Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, cui adscriptum reperio Taurinense utrumque. Alicubi exarati fuerint septem Martyres ἐν χαλδίᾳ, qui ectypo nostro dictorum Menæorum manu adscribuntur; iidemne cum præcedentibus, an diversi, non plane constat. Malim tamen credere, mendose ibi scribi locum palæstræ, quam septem anonymos Martyres, & eodem quidem die hic duplicari. Jam vero an a Martyribus XLIX Chalcedonensibus, in Martyrologio Romano relatis die XXIV Septembris, differant; an potius ex eorum classe huc sint extracti, nos latet; uti & quæ nomina, genus aut tempus mortis eorum circumstant.
DE S. PRIMITIVA VIRG. ET MART.
ROMÆ.
Ex Martyrologiis.
[Commentarius]
Primitiva virg. mart. Romæ (S.)
J. B. S.
De S. Primitiva aliqua meminit Martyrologium Romanum ad XXIV Februarii, sic tamen ut satis dubium ostenderint Majores nostri, utrum non de Primitivo potius agatur quam de Primitiva. Synonyma alia, [Virgo satis celebris,] ut S. Anastasii Cornicularii filia, refertur XI Maii; at nulla illustrior ea quæ hoc die prædicatur saltem in Martyrologiis: ut ferme incredibile sit, Virginem tam celebrem solo dumtaxat nomine notam esse, cum nihil usquam de ejus patria, ætate, gestis aut martyrii genere memoriæ proditum sit. Ab Hieronymianis eam accepit Notkerus, ex quo verosimillime transiit in omnes auctiores codices Usuardinos, quos longa serie in nostra editione enumeratos invenies. Ab ipso Usuardo præteritam, mirum iis non videbitur, qui meminerint in ejus solitis fontibus Romano parvo, Beda seu potius Floro, & Adone repertam non fuisse. Communis omnium Usuardinorum codicum annuntiatio est Romæ, sanctæ Primitivæ, vel Romæ, natale sanctæ Primitivæ, adjuncto in nonnullis titulo virginis.
[2] De Hieronymianorum annuntiatione recurrenteque inter codices discrepantia disputat Florentinius, cum alicubi legatur Primitiæ, [sed cujus verus depositionis locus,] alibi Privatæ, in vetustissimo Epternacensi autem omissus sit locus martyrii, junctaque Sancta extraneo martyri; verum hæc satis ordinaria sunt. Alia apud ipsum quæstio, quid sibi velit codicum suorum Via Acula vel Accula; quæ tandem in interrogationem resolvitur; An via Acula sit nunc Aquapendente? Non existimo; cum ut martyr Romana certatim prædicetur; Aquapendente vero ab Urbe nimium remota sit, medio ferme itinere Senas versus. Fateamur ingenue, sive is verus locus sit sive vox aliunde corrupta, Aculam hactenus incognitam esse, uti & determinatum locum ubi sacrum S. Primitivæ corpus aut olim depositum fuerit aut modo usquam servetur: de cujus reliquiis inter pios cultores, quod alibi toties deplorare cogimur, nulla, saltem quod sciamus, aut Romæ aut alibi contentio.
[3] [& gesta ignorantur.] Superest breve Ferrarii elogium, quod pro materiæ penuria sic paucis concinnavit: Primitiva virgo, & ipsa Romæ martyrio coronata, in Martyrologio Romano & aliis refertur. Tempus vero & Acta ejusdem desiderantur: illam haud Romanam fuisse conjicimus, quod de ea in libro de Virgg. Rom. Antonii Gallonii nulla prorsus habetur mentio: tametsi ab eo auctore fortassis omissa est, quia quod de illo scriberet, nihil habebat. Hoc equidem verissimum existimo, sed quod idem Ferrarius in annotatione observat, commiseratione dignum est, a pueris nostris grammaticis, quos Ciceronis epistolæ Romanas Kalendas edocent, omnino explodendum. Baronius, inquit, in annotatione ad Martyrologium, Petrum in Catalogo lib. II, cap. 200 citat; sed Petrus ibi Primitivam virginem tantum memorat, quæ X Kal. Augusti quievit. Nisi particulam tantum referri velis non ad X Kal., sed ad virginem, ut distinguatur a nostra, quia hæc etiam martyr dicitur.
DE S. RASYPHO MARTYRE
Ex Martyrologio Romano.
[Commentarius]
Rasyphus martyr (S.)
AUCTORE J. B. S.
En alterum Sanctum, antiquioribus Fastis incognitum, a Baronio insertum Martyrologio Romano, ductore, ut sæpius accidit, Galesinio, hac die, post annuntiatam Romæ Primitivam, sic subjungente; Sancti item Rasyphi martyris: in notationibus vero audacter asserente, [A Galesinio signatus,] accepta hæc ex Martyrologio Romano perveteri, quale umquam exstitisse (præter Parvum a nobis illustratum) jam totis ferme centum annis Majores nostri omnia diligentissime scrutati necdum repererunt. Non nihil dixisset Galesinius, si codicem aliquem Usuardinum citasset, nam in aliquo id genus apographo non multum absimile nomen adjectum invenimus in codice Florentino Strozziano, sed absque loci expressione; Eodem die, sancti Rasipi martyris, quemadmodum etiam scripsit Belinus, qui forte pro perveteri Romano Martyrologio citatus a Galesinio fuerit. Porro idemne hic sit, & quidem Romæ passus, non est unde satis certo conjicias. Ceterum cum Amanuensium vitio tot olim corrupta fuerint nomina, nil sane mirum, si & hic oscitantiæ aliquid intercesserit.
[2] [ab altero distinguendus est.] Baronius in notis suis satis habuit adjicere, de quo vet. manuscript. ex quibus & alii recentiores. Unum adduxit Galesinius, Belinum, opinor, diu ante jam editum; quæ alia Mss. ista fuerint, ignoramus. Ad recentiores quod attinet, scripsere Rasipi martyris Maurolycus & Felicius, at qui Rasyphi meminerit, præter solum Galesinium, hactenus novi neminem. Etenim si Grevenum forte huc adducere voluit Baronius, longissime dissita conjunxit; Rasyphus enim de quo ipse agit, S. Ravenni socius fuit, in Normannia Galliæ martyrio coronatus, ut mox pluribus declarabitur. Quid Molanus voluerit dum solius Rasipi in priore editione, in aliis Rasiphi meminit, incertum est. Alia quæstio moveri posset, sitne Rasyphus iste idem cum S. Rasio, Anastasii socio, in nostra ad mensem Maium appendice tomo VII pag. 763, de quo id solum habetur, quod ejus sacrum corpus repertum sit in ecclesia S. Mariæ ad Martyres; ubi Pancirolus, eamdem ecclesiam, seu Rotundam describens, pag. 421 a quoquam definiendo recte abstinet. Cur autem ad XIII Maii referantur, ex eo intelliges, quod eo die solennior olim ejusdem ecclesiæ festivitas fuerit, ut ibi explicatum invenies.
[3] At quid si Rasyphus idem confundatur cum illo Rasio seu Raso episcopo de quo agunt Hieronymiana ad XII Martii, [An non sit Rasius?] quique ibi Innocentio alicui subjungitur; Romæ certe disertissime adscriptus? In eam opinionem inclinavit olim Janningus noster, quod scriptum testatum reliquit: ego me fateor, perpensis omnibus, cum Pancirolo sentite, nihil huc usque tuto definiri posse. Æque frigide Rasyphum hoc die recensuit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Ignotæ patriæ Romæ passus est, inquit, sed quo tempore, quove supplicii genere omnino ignoratur … Romanum autem illum non fuisse, sed exterum, nomen ipsum satis indicare videtur … Corpus in basilica S. M. Rotundæ quiescit, ut inscriptio indicare videtur, licet pro Rasyphi, Rasii legatur. In annotatione fatetur, nullam se hujus Sancti memoriam reperisse præterquam in Martyrologio Romano, Molano & Galesinio: alios enim non viderat. Dubites, an sui satis memor fuerit, dum hæc verba adjecit: Nec corpus, quod sciatur, alicubi exstat: nempe opinor, si Rasyphus a Rasio distinguatur.
DE SANCTIS MARTYRIBUS
APOLLONIO, EUGENIO, ET VITALE, RAVENNATE (ut volunt) EPISCOPO.
Cultus ex Græcis Fastis, & Martyrologio Romano.
Apollonius Martyr apud Græcos (S.)
Eugenius Martyr apud Græcos (S.)
Vitalis ep., ut volunt, Ravennas Martyr apud Græcos (S.)
AUCTORE J. P.
Quatuor Martyres simul hoc die enuntiat Menologium ex interpretatione Cardinalis Sirleti a Canisio editum: Natalis beatorum martyrum Apollinarii, Vitalis episcopi Ravennatis, Apollonii Romani, [Præter cultum horum Martyrum ex Græcis ac Martyrologio Romano,] & sancti martyris Eugenii. Menæa magna cum Maximo Cytheræo tres dumtaxat ex iis ita memorant: Sanctorum martyrum Apollinarii, & Vitalis episcoporum Ravennæ, & Apollonii Romæ, omisso Eugenio, qui in nostro eorumdem Menæorum exemplari manu adscriptus est. In indice nostro Ms. ad Menæa prædicta, Apollonius ex Mazariniano cum tredecim sociis innominatis ab Henschenio notatur. Die XXII hunc Martyrem lego in apographo nostro Synaxarii Divionensis seu Petri Francisci Chiffletii nostri his verbis: Ὁ ἅγιος Ἀπολλώνιος ἐπίσκοπος Ῥώμης, εἰς πῦρ βληθεὶς καὶ τοξευθεὶς τελ. S. Apollonius, episcopus Romæ, in ignem injectus, & sagittis ictus occumbit. Sequitur hoc distichon:
Ἀπολλωνίῳ
διπλόμαχος
ἡ
πάλη
Μοχθοῦντι
πρὸς
πῦρ
καὶ
τὰ
τῶν
τόξων
βέλη.
Luctæ genus duplex tulit Apollonius,
Perpessus ignes & sagittas arcuum.
[2] De S. Apollinare tractavimus seorsim hoc die. Sanctum autem Vitalem Ravennatem, [quædam circa illos notantur.] & Valeriam ejus conjugem martyres dedimus die XXVIII Aprilis. Vitalem episcopum nullum novimus Ravennatem: nec talem habet Ughellus in catalogo, quem de Ravennatibus archiepiscopis contexuit. Plura in Commentario prævio ad Vitam S. Apollinaris paragrapho primo. Titulum episcopi Romæ, S. Apollonio adjectum, at in Romano Martyrologio rectius omissum, pariter expungendum censemus. S. Eugenius ad unum aliquem e datis dandisve synonymis Martyribus fortasse revocandus; de quo mox plura. Utut res se habeat; satis est, si præter Græcos, pro cultu utriusque istius Sancti proferamus Martyrologium Romanum, quod simpliciter annuntiat: Sanctorum martyrum Apollonii & Eugenii. Eorum ætas, palæstra, ac gesta nos latent. Hinc corrigi potest annuntiatio in ecgraphis nostris ex Menæis Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ O n. 148, sic expressa: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἀπολλιναρίου καὶ Βιταλίου ἐπισκόπων Ῥαβέννης, καὶ Ἀπολλονίου ἐπισκόπου Ῥώμησ, καὶ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐυγενίου. Certamen sanctorum martyrum Apollinarii & Vitalii, episcoporum Ravennæ, & Apollonii episcopi Romæ, & sancti martyris Eugenii.
[3] [Versiculi de S. Eugenio.] Porro S. Eugenius, refertur in Synaxario Divionensi laudato, die XXI hujus, in quo lego sequentia: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὁ ἅγιος μάρτυρ Εὐγένιος ξίφει τελ. Eodem die (XXI Julii) sanctus martyr Eugenius gladio occiditur. Versiculorum, quos subdo, allusio per se patet.
Γενναιότητος
εὐγε
τῆς
Εὐγενίου,
Ὃς
γενῶς
στὰς
πλήττεταὶ
κατ᾽
αὐχένος.
Euge generoso pectore, Eugeni: necem,
Generosa qui dans colla, gladio ictus, subis.
In Menæo vel Synaxario Ms. membranaceo conventus S. Ludovici PP. Prædicatorum Parisiis, memoratur S. Eugenius M. die XXIII, ut supra: quo etiam notatur in Mazariniano tertio, ut in ecgrapho nostro adscribitur, antiquissimo, per totum annum solas memorias Sanctorum continente.
[4] [Perperam a pseudo-Juliano in Hispaniam trahitur S. Apollonius.] In S. Apollonium, nulli certo loco in Martyrologio Romano affixum, tamquam in rem adespotam & derelictam grassatus more suo est larvatus Julianus, eum & quidem (si Superis placet) cum sociis putide & violente in Hispaniam trahendo, his verbis in Chronico, num. 39: In Bethica Marcheniæ, quæ Marcia Polonia * dicitur, S. Apollonius cum Sociis pro Christi Domini persecutione perimuntur. Hujus harpagatoris nugas hic adoptat noster Antonius de Quintanadueñas in opusculo, quod Hispanice edidit, de Sanctis Hispalensibus, a pag. 287; non item eruditissimus Nicolaus Antonius, Sanctorum ficte in Hispaniam attractorum eliminator; qui in Mss. suis ineditis, Matriti anno exeunte 1721 nobiscum a proximo ejus consanguineo communicatis, has impugnat. Unum cum eo notasse suffecerit, Marcheniæ vocabulum Juliani novitatem prodere. Qui deinde ea, quæ hic observat, concludens, hæc jam de Sanctis Hispalensibus adversus mox citatum de Quintanadueñas, notasse affirmat D. Martinum de Anaia Maldonado in libello quodam, non satis omnibus obvio. Ceteris rapaciorne dicam an audacior, non solo Apollonio contentus, Eugenium etiam Hispaniæ adscripsit Tamayus.
[Annotata]
* colonia.
DE SS. MARTYRIBUS LAODICENSIBUS
MINISEO ET TISICO
Ex Hieronymianis.
[Commentarius]
Miniseus Martyr Laodiceæ (S.)
Tisicus Martyr Laodiceæ (S.)
J. B. S.
Hieronymianorum codicum laterculus hoc die desumendus est ex Lucensi & Corbeiensi, quorum ille legit; In Laudicea Frigiæ, natalis S. Menisei, Tysici: alter paulo purius; In Laodicea Phrigiæ, natalis SS. Minisei, Tisici. In Epternacensi corrupta nomina, Mœnisi & Sicci: in reliquis confusio, dum Primitiva & Apollinaris, cum repetito Tisico connectuntur. Textum confirmant codices contracti, non absque aliqua mutatione; Richenoviensis enim habet: Et in Laodicea, Minisei, Tisiciæ, ubi abradenda est sola ultima littera. Labbeanus ipsissima nomina refert, male ipsis adnectens Primitivum. In Rhinoviensi deest Tisicus, quem Notkerus in Isichium transformavit. Vera est, opinor, saltem verosimillima lectio nostra; dum nihil subsidii altunde suppetit.
DE S. RAVENNO ET RASIPHO MM.
BAJOCI IN NORMANNIA GALLIÆ.
Ex Officiis Bajocensibus.
[Praefatio]
Ravennus M. Baiocis in Normannia (S.)
Rasiphus M. Baiocis in Normannia (S.)
AUCTORE J. B. S., EX MS.
Si tam nota explorataque essent horum duorum Sanctorum fratrum gesta, quam sit celebris ipsorum apud Bajocenses in Normannia cultus, non multi illustriores Sancti in Ecclesia invenirentur: siquidem aliqualiæ eorum Acta ex Officiis ecclesiasticis Bajocensibus accepta præserunt, [Solenni cultu Bajocis honorati] solennissimo istic festo hoc die recoli, duplici videlicet primæ classis majoris, & quidem cum Octava duplici, uti loquimur, idque ob sacra corpora Maciaco prope Sagium eo translata seculo XI, sedente Hugone II, ut ex historia inferius danda etiam testantur Sammarthani. Liber Ms. prædictæ Bajocensis ecclesiæ, ex quo lectiones desumptæ sunt, præfert quidem annum 1552, ipsæ vero ad Majores nostros transmissæ sunt anno 1665 a P. Nicolao Nau, testante, se plura vidisse exemplaria earumdem & forte aliarum, quales & apud nos exstant, quæ prius ad nos missæ fuerant a laudato sæpe nostro Frederico Floueto XXV Martii 1644; tum & aliud Vitæ compendium penes nos est a P. Joanne Gamans Colonia destinatum anno 1638.
[2] At priusquam de istis agimus, ea commemoranda sunt, [antiquis Martyrologiis incogniti sunt,] quæ de præfatis Sanctis in Martyrologiis recentioribus referuntur, tacentibus classicis omnibus, saltem quæ nobis nota sunt, ut diu sepulta fuisse videatur Sanctorum istorum memoria, usque adeo postmodum illustrata iis seculis & occasionibus quæ satis obscure in Officio commemorantur, Hermantio Maltoti parocho in Historia Diœcesis Bajocensis anno 1705 edita permodicum lucis afferente, ubi a pag. 24 ad 28 ea ferme gallice reddit quæ in lectionibus nostris continentur. Præcipua ejus annotatio eo potissimum dirigitur, ut contra Saussayum ostendat, non in Armorica seu minori Britannia Galliæ natos fuisse Sanctos, sed ex majori Britannia in Normanniam commigrasse, ubi pro Ravenni nomine in Anglia olim usitato, adducit Monasticum Anglicanum & id genus alia, quæ pro fratre & socio Rasipho non æqualiter probant, verum quæ in controversiam revocare hic non lubet. Castellanus omnia paucis expedit Sanctos perperam referens die sequenti. En Martyrologiorum textus.
[3] [a recentioribus laudati,] Jam dixi, in vetustioribus Sanctos istos omnino præteritos, ut antiquissimus, nobis hactenus notus, sit auctor Florarii Ms., quem medio seculo XV scripsisse, non uno loco jam diximus. Sic habet ipse hoc die: Item sanctorum martyrum Ravenni & Rasiphi fratrum, omissa positione seu cultus loco, quem nec Grevenus expressit, de S. Ravenno solum adjiciens quod presbyter fuerit; Eodem die, Ravenni presbyteri & Rasiphi fratrum; quibus superaddidit Canisius, quod in Bajocensi ecclesia quiescant. De solo Rasipo & in alteris editionibus Rasipho loquitur Molanus, ut supra dictum est, dubium relinquens quem Rasiphum indicet, Romanumne, de quo jam egimus, an Britannum, Bajoci tam solenni cultu celebrem. Ferrarius in Catalogo generali, citans Canisium & tabulas Bajocenses, solius Ravenni meminit; non satis fideliter: timuerit fortasse, ne Rasiphum, quem martyrem Romanum arbitrabatur, in Normanniam transferre videretur. Malim ego geminos synonymos admittere, alterumque Romæ tribuere, in fide allegatorum supra qualiumcumque monumentorum, alterum vero Normannis vindicare, apud quos nimirum tam insignia apparent venerationis argumenta.
[4] [maxime a Saussayo.] Nunc Saussayum audiamus de Sanctis nostris in Supplemento ita prædicantem: In Sagiorum agro, qui est in districtu metropolis secundæ Lugdunensis, natalis sanctorum Ravenni & Rasiphi martyrum, qui germani fratres ex minori Britannia oriundi. Christi Domini cum doctrinam suos gentiles edocerent, patria pulsi, desertum quemdam locum, cui Mathiacus nomen, prope Sagiorum urbem, ad divinis rebus quiete insistendum petierunt: ubi dum ferinis tecti pellibus; herbarum radicibus victitantes, orationibusque & vigiliis incumbentes, gratiæ lumina spargerent, incolarum ad se concursum excitarunt; quos Ravennus, medicinæ non rudis, divino superveniente auxilio, ægritudinibus sublevabat; simulque cum Rasipho fratre, cælesti medela mentes eorum recreabat: donec fremente satana, judex loci hac fama exulceratus, emissarios misit, qui fine examine Servos Dei impetentes, Christi a præconio quod non cessarent, immani feritate trucidarunt. Quorum beatorum Athletarum memoria, non modo ubi occubuere, clara illa vicit *, sed etiam ad Bajocenses dilatata est, ubi pretiosa eorum spolia patrocinii titulo fuerunt transvecta.
[5] Habes ipsissima Saussayi verba, nempe ex minori Britannia oriundi, [Quæritur ipsorum patria.] quemadmodum etiam loqui fatetur Hermantius hodiernas Breviarii Bajocensis lectiones, quas æque ac Saussayum valide impugnaret ipse, si satis constaret (uti supponit, non probat) ad seculum Christi IV revocandam esse Sanctorum cædem seu martyrium, utpote quo seculo necdum in Gallia auditum fuerit nomen minoris Britanniæ, sequenti primum, jam adulto inditum, dum veri Britanni, Saxones grassatores fugere compulsi, in eam provinciam se receperunt, quæ tum temporis constanter diceretur, Gallia armorica, a novis istis Britannicis incolis novam appellationem adepta. Si itaque Sancti vel ad Juliani apostatæ tempora pertinere censeantur, vincit sane Hermantius; at quo solido argumento id adstruere possit, equidem non perspicio: tam enim obscura sunt Sanctorum istorum brevissima Acta, seu meræ lectiones, ut de ipsorum ætate nihil facile statuendum sit. Herembertus autem presbyter, num. 5 laudatus, Francici aliquid sonat, quod Juliani temporibus in Gallia non ausis admittere: nec constructio ecclesiæ in iis partibus seculum IV redolere videtur; ut mirum prorsus non sit, si Britannia minor tunc nota fuerit, ex qua barbarus aliquis, qui in Actis qualibuscumque ubique idem est, Sanctos ad mortem usque persecutus sit.
[6] In rebus versamur maxime incertis & dubiis, munere nostro abunde functi, [De ultima translatione,] si historiæ substantiam sartam tectam tueamur. Facilius subscribimus Hermantii opinioni, qua historiam translationis, lectionibus subjunctam, explicans, censet, Maciacenses seu Mathiacenses, dum dicuntur sacras suas reliquias propter metum gentilium, ne ab impiis contaminarentur, ad S. Vedastum deportasse, id verosimillime facere aggressos dum Normanni seu Dani seculo IX Gallias misere depopularentur; relictis in sua S. Albani ecclesia tenuibus sepulcrorum vestigiis, quæ hodiedum in honore esse Bajocensis historicus testatur pag. 25. Porro revelationis & alterius translationis historiam seculo XII scriptam oportet, cum Hugo II & Odo Bajocenses episcopi memorentur, quos seculo XI floruisse constat; Bernardus vero iste rei totius narrator, omnia sibi adolescentulo devote retulisse asserat Odonem de S. Sampsone, sicut ab his qui viderant & interfuerant didicerat, cum esset idem vir prædicti nobilissimi Odonis amantissimus nepos; ut tota ultimæ istius translationis series satis tuto admitti posse videatur. Utinam Bajocensibus adeo felicibus esse licuisset, ut hoc etiam tempore pretiosissimo suo thesauro fruerentur!
[7] [& reliquiarum dissipatione per Calvinistas.] Subiit is, teste laudato Hermantio pag. 27, communem illam & luctuosam sortem, qua per tot alias Galliæ ecclesias impiorum Calvinistarum prædatorum rabies in sacra Sanctorum lipsana fœde grassata est anno 1562, dum in Cadomensem arcem deportatus, cum multis aliis profanatus est, pretiosis lipsanothecis libidini & avaritiei sceleratissimorum militum relictis. Addit autem, ecclesiam collegiatam castri Grancei in Burgundia, seu potius Campaniæ finibus, etiam hodie non modica sacrorum istorum pignorum parte gaudere, quam nempe in ea templorum Bajocensium exspoliatione collegerit is qui postea sub Mareschalli Fervaquii nomine seculo XVI satis notus fuit. Utrum vero eædem istæ ibidem hodiedum conserventur honorenturque, exploratum non habeo. Superest modo ut lectiones ipsas Bajocenses, quales ad Majores nostros olim transmissas diximus, cum ipsa translationis historia subjungamus, prætermisso breviori compendio, ex codice Cartusiæ Coloniensis, Gamansii opera accepto; cum nihil contineat, quod non paulo fusius in ipsis lectionibus enarretur. Solam collectam subjicio, quæ est hujusmodi: Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis, per sanctorum martyrum tuorum Ravenni & Rasiphi merita gloriosa, ut eorum pia intercessione, ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum.
[Annotata]
* voluit dicere, opinor, inclaruit
VITA
Seu lectiones in festo duplici solenni 1 æ classis majoris cum octava.
Ex libro Ms. ecclesiæ Bajocensis anni 1552.
Ravennus M. Baiocis in Normannia (S.)
Rasiphus M. Baiocis in Normannia (S.)
BHL Number: 7089, 7090
[Fidei prædicandæ intenti fratres] Sicut priusquam terras splendidior solis illustret radius, auroræ matutinæ præcedit diluculum; sicque sensim, cæcitate detersa caliginum, præclarius postmodum solis splendore perfruimur: ita etiam tenebris nostræ ignorantiæ apostolica sunt apposita dogmata, quibus dicitur a Domino, Vos estis lux mundi, ut competentius deinceps totius orbis ambitus, resolutis primo paulatim tenebris delictorum, veri solis justitiæ Christi Domini, de quo scribitur; Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiæ, fidei susceptione potiri mereatur. Ex horum igitur electorum Dei sacrosancto collegio, duo feruntur insignes viri, Ravennus scilicet & Rasiphus; quos occiduis partibus progenitos, Britannia scilicet editos, genere germanos, fidei etiam & morum germanitate consocios præsignata relatione cognovimus; genere quidem illo nobiles, sed fidei merito clariores. Qui Ravennus dum plurimis ornatus virtutibus, secundi ordinis, ob vitæ sanctæ meritum, sacerdotii scilicet suscepisset officium; ut bonus miles Christi, verbo pariter & exemplo, incolarum algentia pectora calore sanctæ fidei rigida, hortamentis & institutis salutaribus informabat assidue docens fidem, unius Dei solummodo culturam, a dæmonum superstitionibus esse declinandum, & ad fontem sanctæ regenerationis, sine quo non vivitur, esse currendum.
[2] Cum igitur his aliisque documentis populos ad cæleste regnum invitare, [a barbaro principe pelluntur:] terrena quoque & transitoria postponere, & æterna solummodo moneret diligere: inimicus generis humani, hostis & invidus totius boni, ne vasa quæ sibi captivando subdiderat, perderet; dolos suæ malitiæ contra sanctos Domini Ravennum scilicet & Rasiphum, qui uno eodemque instantiæ studio, contra diabolica tela dimicando, certabant, instanter ostendere nititur, ac primo principem ejusdem regionis contra Sanctos Dei inflammare conatur: cujus quidem nomen idcirco divinitus, ut credimus, nesciri permittitur, aut quia scilicet est barbarum, & ideo antiquorum stylo incognitum, vel etiam sicut cælesti memoriæ indignum, ita est scripturis ecclesiasticis alienum. Hujus igitur dira & immanissima persecutione Electi Dei a solo patrio submoti, urbis Sagiorum vicinia sunt advecti; loco qui nunc Matiacus, tunc autem vasta solitudo, & inhabitabilis eremus habebatur. Hi ergo cum ad prædictum accessissent locum, & essent humanis aspectibus invisi, nullo modo tamen cælesti solatio destituti, strenue in Dei laudibus vacabant, & jugi orationum instantia profunda ipsius solitudinis occupabant.
[3] Sed non multo tempore superna clementia Servorum suorum certamina latere permisit: [sed cum apud Sagium multos converterent,] neque lucernam sub modio positam abscondi diutius passa est, quin ad multorum notitiam perducere, & per eosdem beatos Viros incolas regionis ejusdem doctrinam salutis æternæ percipere larga pietate concessit. Denique sacerdos Dei Ravennus, medicinalibus studiis educatus, debilibus non modicam curationis gratiam afferebat; & quos fovebat corpore, virtute etiam animabat salutis æternæ. Rasiphus interea qualibet ætate junior, non dissimili actuum operatione cooperabatur germano: quorum unum idemque erat studium, opem pro viribus ferre mœrentibus, infirmis succurrere, omnes ad Christi gratiam convocare, cunctisque cælestis verbi pabula ministrare. Cum inter hæc fama Sanctorum non ignobilis vulgi celebraretur officio, & per multorum ora devolitans per innumera loca decurreret; fertur ad præsignati principis notitiam tantæ sanctitatis opinio convolasse: qui præmeditati furoris in Servos Dei spicula patrare pertractans, ilico apparitores deputat, & ad locum quo Servos Dei fama inesse retulerat, destinare maturat: subjungens sui præcepti edicto, ut repertis beatissimis Viris, funestas manus in eorum neces injicerent, nec quemquam eorum deinceps mortali luce perfrui sinerent.
[4] Venientes autem carnifices, Electos Dei solito sanctis actibus loco ante fato, [a submissis sicariis tantum non necantur.] fonte quodam irriguo, vacantes conspiciunt: sicque jussis parere festinant: adeo ut Ravenni corporis brachio dextro exempto, mortem, ut creditur, se intulisse putarent: Rasiphum autem omnibus pene membris decerperent: sicque tyranno, quæ sibi imperata sunt, expresse nunciarent. Præsenti igitur vita functo Rasipho, adhuc Ravenno superstite, sed de fraterno solatio suspirante, cæleste sanctis Viris contigit suffragium adventasse. Jugi enim orationum instantia Ravenno supplicante, anima fratris, redivivo reassumpto cadavere, & mœstitiam abstulit fratri, & gratulabundæ exultationis lætitiam utrisque contulit Sanctis. Post aliquanta autem consolationis alloquia, feruntur de ipsius fontis irriguo herbas suis sumptibus jam dicti Viri sumpsisse; quibus panis solummodo, & aqua cum herbarum radicibus, lignorumque corticibus, omni eremi tempore refectionis esuriem dicitur amovisse: intonsi semper & illoti absque ulla mutatione vestium conversantes; cilicio & pellibus pecudum vilibusque tegumentis obtecti. Trium igitur hebdomadarum spatio a tempore illo certatim se in Dei laudibus exercentes, jejuniis, vigiliis, & orationibus pariter insistentes, ad coronam immarcescibilis gloriæ invitati, ut egregii milites Christi Rasiphus decimo Kalendarum Augusti; Ravennus die sequenti, nono scilicet ejusdem mensis, hoste debellato sævissimo, percepto cælestis militiæ trophæo, felici cursu corpora humo, animas cælo beatissimas reddidere; opitulante gratia Domini nostri Jesu Christi. Cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.
[5] [Constructa ecclesia, & eorum miracula.] Quæ autem hæc divina virtus horum Sanctorum interventu, operata sit, breviter referam: & ad sequentium notitiam quod præsentibus claret, perducere charitate cogente curabo. In eisdem diebus nocte sabbati designatum est Herimberto, ejusdem eremi presbytero, ut planarentur valles ad constructionem ecclesiæ, in loco quo nunc subsistit; & cum alicubi jam esset pars ædificii usque pene summa tegminum constructa, ipsa divinitus ruente, quæ nunc visa est, perficitur. Nec multo post, in eo loco quo erant scilicet corpora tumulata, membris omnibus debilis Emeltrudis, ejusdem regionis accola, omni virtute corporis, sensu quoque loquelæ restituitur, quo per quinquennium caruerat, omni circumstante populo die solemni. Similiter & alia Elberta dicta Luxoviensis duodennis ægrota, reformata est virtute divina; quæ aliorum ulnis devecta, stabili gressu repedavit ad sua. Interea Otarius amentiam passus, cujusdam sanctæ religionis feminæ famulus, ad præfata Sanctorum corpora convolans, integritatem sensus, auriumque recepit, sicque oblatione ejusdem matronæ, eorumdem Sanctorum servitio perpetuo mancipatur obsequio. Plures etiam tertiani, quartani, nec non & quotidiani typi vexatione solvuntur. Tres etiam optato cæcati lumine, pietate divina sunt restituti post translationem sanctorum corporum. Quædam dæmonio vexata, Edelberga de Nonanto, ejusdem provinciæ villa, carpento devecta, vinculisque constricta, pristinæ redditur sanitati. Bajocassinus quidam puer, Benignus dictus, membrorum vexationem perpessus, bis ad Sanctorum recurrit præsidia, & optatæ quietis recepit suffragia. In Andovilla, puella erat paralytica, quæ diebus sanctarum Rogationum, fidelium manibus delata ad loca Sanctorum, cælestis medicinæ persensit virtutem.
HISTORIA TRANSLATIONIS.
Ravennus M. Baiocis in Normannia (S.)
Rasiphus M. Baiocis in Normannia (S.)
BHL Number: 7091
EX MS.
Dilectis fratribus suis & amicis, cunctis Bajocensibus canonicis & omni clero, frater Bernardus Dei servus, [Metu impiorum gentitium,] fidelium munus precum, & devotum servitium. Ad honorem summæ Trinitatis, quæ Deus unus & verus est, sanctitati vestræ notum, fratres charissimi, facimus, licet dilectio vestra id ipsum melius noverit, qualiter beatorum & præclarissimorum martyrum Ravenni & Rasiphi pretiosa corpora ad locum, ubi nunc divina dispositione & sua electione venerabiliter sunt translata, adorantur. Cum post ipsorum Martyrum beatissimam passionem, a fidelibus sepulturæ tam pretiosus thesaurus non satis digne reconditus esset, multis revolutis annorum curriculis, propter metum gentilium, ne ab impiis contaminarentur, per signa micantia cælitus ostensa, ad quemdam locum, qui in hac ipsa provincia hodieque ad sanctum Vedastum dicitur, deportatus est. Cum itaque de Mathiaco (sic enim locus ille ubi prius fratres piissimi sepulti sunt vocitatur) ab incolis [auferretur]; qui locus a Sagiensi urbe uno fere milliario distat, ubi nunc eorum sepulcra habentur in ecclesia ipsorum nomine & honore condita & conservata, tale miraculum majestas divina demonstrare dignata est. Cervino scilicet corio ossa tam beata & tam pii cineres cum linteaminibus obvoluta & super lecticam composita, duobus equis onus tam suave trahentibus, ad locum quemdam, qui Traciacus dicitur, cum venissent, ita immobiles equi illi effecti sunt, ut nec flagellis cæsi, nec calcaribus cruentati moveri potuissent.
[2] Quod cernentes viri, qui hujus viæ ductores erant, [alio translata sacra corpora,] a quodam viro ditissimo, qui illius loci temporalis dominus erat, & multis animalium agrestium gregibus abundabat, duos equos, qui onus istud & cælestem thesaurum levius deferrent, misericorditer petierunt. Quibus ille: En, inquit, equarum agrestium, quæ omnes mei juris sunt, innumeram fere multitudinem consideratis: ex his duas accipite si potestis, ut videamus & cognoscamus, si divina virtus refulgeat in Martyribus istis. Quod cum fecissent, miro modo agrestes equæ ita se quietas & indomitas inclinaverunt, ut sacra fratrum corpora nihil recalcitrantes usque ad prædictum locum, qui sancti Vedasti cognomine dicitur, mansuetissime deferrent. Qui in loco ecclesiola extra villam ob eorum amorem & honorem condita est, in qua sub altari in arca saxea multo tempore quieverunt. Tempore autem illo quo sanctam Bajocensem ecclesiam Hugo venerabilis episcopus decenter regebat, in eadem villa sanctimonialis quædam, per multos annos omni sanctitate & pudicitia Domino serviens, dum nocte quadam jejuniis & orationibus fessa in lectulo suo quiesceret, astare sibi conspexit duos præclarissimos Viros, alterum in habitu sacerdotis, alterum in habitu medici, talia sibi divinitus præcepta ferentes: Vade, inquiunt, ad civitatem summo diluculo, & dic Hugoni, qui est in ea episcopus pius & bonus; Accelera, pater sancte, & quorumdam Martyrum corpora, qui in ecclesiola tali quiescunt, transferens, celebri in loco constitue. His autem auditis, patenti cælo recepti sunt.
[3] [sec. XI sanctimoniali revelantur,] Mulier autem illa, anus sancta, suavi de somno evigilans & probare volens spiritus si ex Deo sunt; jejuniis & orationibus, jejunia & orationes augmentavit, usque ad secundam revelationem. Post dies autem octo, cum nocte quiesceret, assunt denuo piissimi Fratres, eadem quæ & supra monita deferentes. At illa: Qui enim estis domini? Et quæ sunt nomina vestra? At ille qui major natu videbatur; Ego, inquit, Ravennus dicor, frater vero meus iste, Rasiphus. Surge cito, & refer episcopo omnia quæ tibi revelata sunt. Quod si non feceris, ira Dei super te veniet. Inveniuntur autem nostræ reliquiæ sub altari illo ad viginti pedes in corde terræ repositæ. Denique cum supra memorata mulier evigilasset, usque ad octo nihilominus dies Dei clementiam exspectabat, memorans illud Davidicum, Universi qui te exspectant non confundentur Domine. Factum est autem cum ad tertiam revelationem ventum fuisset, astiterunt ei prædicti sanctissimi Fratres comminantes & fremebundi. Quare, inquiunt, non annuntiasti, cum opera Dei nuntiare etiam regibus honorificum sit, quæ tibi divinitus imperata sunt? Quibus illa: Cras, inquit, orationibus & auxilio vestro munita, tam episcopo, quam omni clero, omnia quæ præcipere dignati estis, cum gaudio & lætitia divulgabo. Statimque Viri illi vultus habentes angelicos, & cælesti splendore micantes, beatitudinis suæ palatio feliciter restituti sunt.
[4] [a qua monitus episcopus Bajocensis,] Mane autem facto, Deo digna muliercula illa ad urbem properans, licet cum difficultate introgressa, venerando præsuli omnia supradicta sicut viderat & a beatis Martyribus edocta fuerat, suppliciter enarravit. Quibus auditis venerandus heros, convocato omni clero & multitudine populi non modica, totus in lacrymas resolutus, & Deo gratias referens, ad locum prædictum properare non distulit; & licet longo confectus senio, nudis tamen cum ceteris, pedibus incedebat. Intrantes autem in ecclesiam illam cum laudibus & hymnis cælestibus & devotis orationibus; sicut beati Martyres dixerunt, altare illud vetussissimum suaviter & cum magna reverentia deposuerunt. Fodientes vero usque ad viginti pedes, arcam saxeam, & in arca beata Fratrum corpora, odore cælesti fragrantia, & ipsorum beatos cineres, sicut prædiximus cervino corio & pannis involuta invenerunt. Et gratias agentes summi creatoris & recreatoris nostri magnæ clementiæ, quasi in paradisi amœnitate se esse positos æstimantes, cum magnis laudum præconiis gaudentes & exultantes ad urbem regressi, pretiosas vere cælestes margaritas omnique seculo profuturas lætissime detulerunt: tantusque suavitatis odor per totam viam, per totam quoque provinciam illam hac ipsa die efferbuit, ut plusquam viginti, vel etiam triginta utriusque sexus homines a diversis infirmitatibus liberari meruerunt; Domini Salvatoris clementiam & beatorum Martyrum merita prædicantes.
[5] Et quoniam, eodem tempore, ab eodem episcopo basilica, [in cathedrali sua ea honorifice recondit.] quæ nunc usque superest, in honore beatissimæ Dei Genitricis construebatur, altare cujus ceteris altaribus digne præfertur, altare quod secundum est, in honore & nomine horum Fratrum & martyrum condidit, & super illud has pretiosas reliquias in capsa auro & argento, pro temporis opportunitate ornata & præparata decenter composuit. Quo in loco tantis miraculorum & sanitatum beneficiis coruscant, ut si omnia scriberentur, vix totus mundus tot & tanta mirabilia posset comprehendere. Pontificante vero magno & sublimi viro Domno Odone hanc matrem nostram, sanctam videlicet ecclesiam Bajocensem, tam digniter quam sublimiter, majoris dignitatis & honoris præcipui pretiosam & mirabiliter auro obrizo & gemmis micantibus dignissimam aliam, in qua materiam opus superare videtur, sibi per divina & præclara miracula adquisierunt, quoniam nobis & omni fere populo satis notum est, non est meæ parvitatis revolvere. Hæc omnia cum adhuc adolescentulus essem, vir piissimus & devotissimus jam monachus, Odo de sancto Samsone, sicut ab his qui viderant & interfuerant didicerat, cum esset idem vir prædicti nobilissimi præsulis Odonis amantissimus nepos, mihi devote retulit. Ego vero licet imperitus & scientia, & gratia sermonis, quoniam hæc a multis ignorantur; ingrato silentio contegi nolui metuens iram Dei, si generationi venturæ tanta Dei magnalia non patefacerem. Per omnia benedictus Deus, qui superbos humiliat & exaltat humiles.
APPENDIX
Ex hodierno Bajocensi Breviario.
Ravennus M. Baiocis in Normannia (S.)
Rasiphus M. Baiocis in Normannia (S.)
Dum iis, quæ hactenus data sunt, disquirendis digerendisque occuparer, nihil antiquius habui, [Acceptæ Bajoco lectiones hodierni Officii] quam ut more Majorum, ex fonte, seu ex loco ipso, ubi Sancti coluntur, subsidia quærerem; si forte ex novis Officiis aut aliunde quidquam suggeri posset, quo res tota paulo magis illustraretur. Solitus recursus fuit ad officiosum juxta ac solertem auxiliatorem nostrum in Gallia P. Stephanum Chamillart, litteratis notissimum, cujus opera cum Breviarium integrum nancisci non possem, id certe obtinui, ut inde describerentur quæcumque de SS. Ravenno & Rasipho ibi hodiedum recepta sunt. Præstitit id Chamillartii rogatu non segniter noster item P. du Tertre, qui manu sua ex eo Breviario, anno 1665 auctoritate Francisci de Nesmond, tunc ecclesiæ Bajocensis antistitis edito, propria omnia per totam solennem octavam ad verbum descripsit. Præmittitur oratio superius a nobis data, ordinanturque omnia per dies singulos, sic tamen ut Officium de Sanctis proprium solum fiat primo & ultimo die.
[2] Illo igitur, seu XXIII Julii, in secundo nocturno lectiones IV, [hic etiam adjunguntur.] V & VI ea compendio recitant, quæ modo paulo fusius ex vetustiori Officio dedimus, in eo tolerabiliores, quod quæ ibi gravius offendunt, in his prudenter rescissa sint. XXIV, seu secunda die infra octavam in lectionibus nihil sanctis Fratribus proprium occurrit. XXV fit de S. Jacobo: XXVI de S. Anna. XXVII est quinta dies infra Octavam; sed nec ibi quidquam proprii. XXVIII Julii festum S. Pantaleonis: XXIX S. Marthæ. XXX demum Octava dies ultima est, quando in secundo nocturno lectionis IV, V & VI translationes etiam paulo brevius narrant, ut mox clarius perspicies. Quid Sabbato & Dominica infra Octavam præscribatur, nihil attinet hic observare; id solum volumus, manifeste pateat, quo modo sit Bajocensium de sanctis suis Ravenno & Rasipho constans & perpetua traditio. En modo lectiones tres in ipsa solenniori festivitate.
IN SECUNDO NOCTURNO.
Lect. IV. Ravennus & Rasiphus germani fratres, in Britannia minore nati, virtutum splendore longe nobiliores fuerunt. Quorum quidem natu major Ravennus, cum esset ad sacros ordines ob insignem pietatem promotus, sacerdotis apostolici partes ex animo suscepit. Assumpto igitur in partem laboris fratre Rasipho, dum regionis incolas, idololatriæ tenebris involutos, fidei præceptis imbuunt, ambo a provinciæ præfecto patria pulsi, Neustriam petunt, & in desertum locum, Sagiorum urbi vicinum, qui nunc Mathiacus dicitur, se conferunt, vigiliis, jejuniis, & orationibus majorem operam daturi. Tu autem &c.
Lect. V. In hoc deserto cum herbarum tantum radicibus vitam sustentarent, revelante tandem Deo, sanctitas ipsorum manifestari omnibus, & ingens populi concursus ad eos fieri cœpit. Ravennus enim dum adjuvante fratre Rasipho, ægrorum corpora ope medicinæ sublevaret, mentes interim cælestis pabuli alimento reficiebat. Auditis tot curationum miraculis, ira æstuans Neustriæ præfectus, stimulante dæmone, sicarios mittit, qui nefarias in eos manus injicerent. Tu autem.
Lect. VI. Properant impii sicarii, inventosque Dei Servos divini verbi præconio, ægrorumque curationi incumbentes, multis vulneribus afficiunt. Ravenno dextrum brachium amputatur: totum Rasiphi corpus repetitis ictibus comminuitur: tot denique plagis ambo confodiuntur, ut suo purpurati sanguine in cælum migrarint, immortalis coronæ præmium recepturi. Horum corpora a Christianis in deserto sepulta diu delituerunt, donec manifestata divinitus ipsorum gloria, super eorum sepulcrum ecclesia ædificata est, in qua multi variis affecti languoribus gratiam sanitatis sanctorum Martyrum intercessione a Deo recipere meruerunt. Tu autem.
IN DIE OCTAVA.
Lect. IV. Cum per multos annos SS. martyrum Ravenni & Rasiphi corpora in ecclesia Mathiaci quievissent; ne ab impiis contaminarentur, non sine miraculis ad sancti Vedasti locum agri Bajocensis translata sunt: ubi in ecclesia sub eorum invocatione constructa, subter altare, diu in arca saxea condita fuerunt. Quo tempore autem venerabilis præsul Hugo secundus Bajocensem regebat ecclesiam, mulier quædam sanctimonialis in eadem villa commorans, ter diversis diebus, duos viros astantes in somnis sibi videre visa est, a quibus juberetur episcopum adire, eumque monere, ut Sanctorum corpora alio transferret. Tu autem.
Lect. V. Paret jussis mulier, Hugonem adit, narratque ex ordine quæcumque viderat; qui ubi compertum habuit, revelationem esse a Deo, gratias Deo egit, statimque sanctorum Martyrum corpora in ecclesiam Bajocensem, quam tunc construebat, transferre decrevit. Convocatis igitur clero & populo, licet jam longo senio confectus, nudis tamen pedibus cum ceteris, prædictum sancti locum Vedasti petiit. Ecclesiam ingressi, altare, sub quo jacebant corpora, destruxerunt, effossaque terra usque ad viginti pedes, arcam saxeam invenerunt: qua reserata, sublatisque pannis, suavissimus emanavit odor, & ossa Sanctorum cervino corio involuta apparuerunt. Tu autem.
Lect. VI. Tum sacerdotes magna reverentia sacras reliquias tollunt, eosque pretiosis involvunt pannis; impositas humeris, clero psalmos concinente, plaudentibusque populis, Bajocas deferunt, & in majori basilica, capsula auro argentoque ornata inclusas, super altare, in ipsorum honorem erectum collocant. Innumeris miraculis sanctorum Martyrum gloriam, tum ipso translationis die, tum postea in ecclesia Bajocensi Deus manifestavit. Quibus permotus Odo primus, Hugonis successor, cum eamdem ecclesiam absolvisset, & eximio opere decorasset, sanctorum Fratrum corpora, in altera capsa, partim ex auro obrizo confecta inclusit, in qua per aliquot secula pretiosæ Martyrum exuviæ cultu condigno servatæ sunt, donec anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo secundo Calvinistæ eas cum multis aliis Sanctorum reliquiis igni tradiderunt. Tu autem.
DE S. LIBORIO CONFESSORE,
EPISCOPO CENOMANENSI IN GALLIA, PATRONO PADERBORNENSI IN VVESTFALIA.
CIRCA FINEM SEC. IV.
COMMENTARIUS HISTORICUS
Joannis Bollandi e Societate Jesu.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
AUCTORE J. B.
PRÆFATIO.
Tria mihi breviter monendus es, pie & benevole lector. Cujus consilio & auctoritate inductus hunc scripserim libellum; qua methodo; quem ad finem.
Illustrissimus D. Peregrinus Carlenus, abbas S. Mariæ, Amerinus, dum Monasterii, Westfaliæ primaria urbe, agitatæ plures per annos pacificationis causa versatur, ad nephriticos, quibus cruciabatur, dolores leniendos, præsentem S. Liborii, Cenomanorum in Gallia episcopi, ac Paderbornensium patroni, opem expertus, aliquas ejus reliquias a canonicis Paderbornensibus obtinuit: quæ Ameriam deportatæ, solenni pompa ab episcopo ejus urbis Gaudentio Polo, magna populi universi gratulatione, exceptæ, sparsa celeriter per Umbriam vicinasque provincias fama, multis & pietatis incitamentum, & remedium istiusmodi ægritudinum exstiterunt. Dein edoctus idem Carlenus, collectas a me plurimorum Sanctorum res gestas, earumque jam partem publicatam, rogavit, ut S. Liborii Acta sibi transmitterem. Quod eodem fere tempore me quoque poposcit excellentissimus D. Franciscus Nerlius, Valderii comes, summi Mantuæ magistratus præses, ducissæ Mariæ viduæ regenti a consiliis interioribus, serenissimi ducis Mantuani ad eosdem tractatus pacis universalis legatus plenipotentiarius. Utrique ut obtemperarem, examinare S. Liborii Acta cœpi. Cumque ex illustrissimo episcopo Neritonensi Fabio Chisio, ad eumdem Monasteriensem conventum Pontificis nuntio, didicissem, magnam recens in Italia adversus Sanctum hunc excitatam pietatem; statui, ut pluribus gratificarer, eodem hortante atque omnem operam conferente Carleno, Vitam hanc seorsim vulgare, quæ ad XXIII Julii inserenda majori nostro operi erit.
Hæc occasio scriptionis: methodus vero, quæ in editis a nobis antehac voluminibus. Præmitto dissertationem in novem distributam paragraphos, e qua constet, quo is seculo vixerit, quo decesserit die, quo ejus agatur in ecclesiasticis Officiis memoria: Vita a quo, quando scripta; unde edita a nobis: quando reliquiæ Paderbornam, per quos, quave pompa allatæ: quam infelici omine ab hæreticis illinc absportatæ, mox recuperatæ, novoque ornatu decoratæ; pars Carleno abbati donata. Tum Vitam ejus quadruplicem, ac geminam translationis historiam subjicio, primigenio veterum auctorum stylo: in capita tamen, lectorum commodo, divisa est, si quæ prolixior erat narratio. Addidi breves annotationes, quibus vel variantes in manu exaratis codicibus lectiones indicantur, si quæ alicujus momenti sunt, præsertim in propriis locorum hominumque nominibus; vel alia obscuriora illustrantur. Vitæ ac translationi, narrationem subnecto reductionis reliquiarum, a viro nobili descriptam, qui eam curavit. Tum tabulas monasterii confectas, ecclesiæque Amerinæ Acta recito, e quibus constet, veras S. Liborii reliquias abbati Carleno legitime a Paderbornensibus canonicis donatas, & pie honorificeque exceptas Ameriæ. Post hæc recens beneficium Romulo Cerighello Amerino centurioni ab S. Liborio præstitum, ex ipsiusmet Romuli ad Carlenum abbatem epistola, breviter commemoro: simile item aliud Joanni Clementino Amerino turmæ equestris ductori collatum. Ad extremum hymnos aliquot veteres subnecto, ad S. Liborii laudem scriptos, canique solitos; oden Sapphicam ante annos CXX compositam; ac quina epigrammata, quæ quidam e Societate nostra in S. Liborii honorem cecinit, cum Ameria transiret Lauretum proficiscens, deque illius ad nephriticorum dolorum allevamentum efficaci patrocinio cognovisset.
Illud porro specto præcipue, ut Dei, qui in Sanctis suis honoratur, gloria amplificetur, ac plurimi auxilium S. Liborii experiantur, in ea præsertim, quam dixi, ægritudine. Ad cujus curationem adeo multa, paucis annis, quibus ea tentari cœpi, suggesta mihi remedia sunt, ut, si describere breviter omnia velim, non exiguum confecturus mihi videar volumen. Ad hos enim & consimiles morbos quivis fere medicum se profitetur, veteri Babyloniorum more, quem narrat in Clio Herodotus. Neque possum inficiari, nonnulla ad eos saltem leniendos prodesse: sed nullum lenius certiusve divina ope, Sanctorum patrocinio conciliata. Quod pluribus firmare testimoniis exemplisque nil attinet. Plurima hoc in genere feruntur S. Drogonis, qui in Seburgo Hannoniæ vico, haud longe ab urbe Valencenis, XIV Junii colitur, miracula. S. Benedictus quoque, uti Leo Ostiensis lib. 2. Chronici Casin. cap. 44 auctor est, S. Henrico imperatori, acribus tunc doloribus vexato, apparuit, edixitque fore, ut primo mane tres simul emitteret grandiusculos, lapides, & ex tunc dolore numquam ultra detineretur. Responditque nocturno viso eventus; quo ille motus, unaque Pelegrinus sanctissimus Coloniæ Agrippinæ archiepiscopus plurimis opulentissimisque donariis Casinense cœnobium ornarunt: quæ Leo idem, & in elogiis abbatum Casinensium commemorat Marcus Antonius Scipio Placentinus.
Celeberrimum porro, quod ad istas calculi curationes attinet, S. Liborii nomen. Neque frustra illius, mihi crede, quicumque huic obnoxius es malo, auxilium implorabis. Quibus autem potissimum actionibus virtutum tibi eum fas sit conciliare, tua tibi pietas dictabit. Audeo polliceri, si vel orationem Dominicam ac Salutationem Angelicam ad ejus honorem quotidie recitaveris, cum ea, quam § 5 damus, veteri precatione, non cariturum te fructu præsentaneo tantillæ devotionis. Vale lector, & pro me quoque Divum precare.
§ I. S. Liborii natalis, ætas.
Quartus Cenomanorum in Gallia antistes fuit S. Liborius, quem gesta ejus, quæ infra ex veteri Ms. Cenomanensi dabimus, obiisse tradunt V Idus Junii: [S. Liborii natalis 9 Junii,] quo die Vitam illius refert Renatus Benedictus; licet Vita a Joanne Morello canonico Cenomanensi collecta (quam Gallice Renatus edidit) habeat, quarto Idus Junii in pace quievisse: quod incuria fortasse librarii factum. Andreas Saussaius in supplemento Martyrologii Gallicani, V Idus, sive die IX Junii, ita illius meminit: Hoc ipso die Cenomanis S. Liborii episcopi, cujus consecrata perpetuæ venerationi memoria sacris in Fastis locum habet die XXIII Julii, qua die dictum est de eo, post mortem in Germaniam ad Paderbornensem civitatem, tutelæ gratia, translato. Eodem die Philippus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum: Cenomanis in Gallia, S. Liborii episcopi ejusdem urbis. Idem alibi quoque Liberium appellat, uti & Galesinius, Felicius, Mss. quædam: at Claudius Robertus in Gallia Christiana, Liberium & Liborium.
[2] Prolixior Vita, sub Bisone episcopo Paderbornensi scripta, [celebritas 23 Julii,] atque ea quæ in 2 parte Legendæ anno 1483 excusa exstat, asserunt obiisse X Kalend. Augusti, sive XXIII Julii. Quo die de eo ita habet Romanum Martyrologium, cui & alia congruunt: Cenomanis in Gallia, S. Liborii episcopi & confessoris. Constantius Felicius: Liborii episcopi in Cenomanis. Appendix ad Martyrologium Adonis: Eodem die S. Liborii episcopi civitatis Cenomanensis & confessoris. Vetus Ms. Martyrologium monasterii S. Martini Treviris: Paderebornæ Liborii episcopi & confess. Ms. Florarium, vetus Martyrologium Coloniæ anno 1490 editum, & alia Mss. Usuardi nomine insignita: Apud Cenomannicam civitatem depositio S. Liborii episcopi & confessoris. Hic quinquagesimo ordinationis suæ anno, ad Patrem & patriam transiit feliciter ex hoc mundo. Cartusiani Colonienses in Addit. ad Usuardum: Cenomannis S. Liborii episcopi & confessoris, multæ sanctitatis viri, quem episcopatus sui anno quinquagesimo defunctum B. Martinus Turonensis sepelivit. Galesinius autem: Apud Cenomanos S. Liberii episc. & conf., qui B. Martini episcopi Turonensis æqualis, divini cultus propagator egregius exstitit, veræque in Christo religionis doctor ac magister, quamplurimos ab erroribus maleque agendi consuetudine avocavit. Canisius denique: Item Cenomannis S. Liborii episcopi & conf., qui magnæ vir sanctitatis, multos ab errore & peccatis convertit, Deique honorem ac cultum late propagavit. Cum episcopatum quinquaginta annis laudabiliter administrasset, obdormivit in pace, atque a S. Martino episcopo Turonensi sepultus est. Quiescit nunc Paderbornæ. In prima editione, aliquanto brevius, eadem fere perstringit.
[3] Ferrarius XXI Julii eum refert, ac Molanum citat, [non 21,] qui ejus ad illum diem non meminit; sed XXIII Julii ita habet: Cenomanis depositio SS. Pavacii & Liborii episcoporum & confessorum. At S. Pavacius XXIV Julii colitur.
[4] Quo seculo vixerit S. Liborius perspicuum est, [vixit seculo 4] ut qui sit a S. Martino episcopo Turonensi mandatus sepulturæ: hunc autem constat, Cæsario & Attico Coss. sive juxta æram vulgarem, anno Christi 397 obiisse: licet alii dissentiant, absque solido argumento. Quo vero anno decesserit Liborius, non est diserte expressum. Si, quod in Vita e Joannis Morelli codice descripta traditur, inque titulo secundæ Vitæ, id vere ab antiquioribus acceptum est, vixisse temporibus Constantini & Valentiniani imperatorum; etsi 49 annis ecclesiæ dicatur præfuisse, non potest ultra annum 385, superstes exstitisse; aut saltem 389, si Constantino juniore regnante ad episcopale solium evectus est. Sed fortassis non Constantini legendum censebit quispiam, sed Constantii, qui anno 361 decessit.
[5] Porro si, quod in hujus Vita dicitur, immediate successit S. Pavacio, [quando ejus decessores?] atque hic, quod in ipsius quoque Vita traditur, S. Juliano, primo Cenomanorum antistiti, comes adjutorque datus a Romano Pontifice; consequens est, S. Julianum non esse a S. Clemente missum in Gallias, nedum a S. Petro: sed vel Decio & Grato Coss. uti XXVII Januarii Letaldus monachus ad ejus Vitam in epistola ad Avesgaudum episcopum scribit, S. Gregorii Turonensis sententiam secutus, vel fortasse paucis annis ante sub Philippo Augusto, aut etiam (quod Antonio Corvasserio in Historia episcoporum Cenomanensium placuit) sub Gordiano. Nam si non est in Tabulis episcoporum Cenomanensium error, etsi numquam sedes vacarit, collocato S. Juliani exordio circiter consulatum Decii & Grati, annum videlicet Christi 250: si inde numerentur sedis S. Juliani anni 47, menses 3, dies 10, S. Turibii anni 5, mensis 1, dies 11, S. Pavacii anni 43, S. Liborii 49, perveniemus ad annum 395, & fatendum erit, hunc neque Magni, neque junioris Constantini temporibus episcopum fuisse. Verum illud haud satis credibile, S. Pavacium, S. Juliano adjutorem datum, atque cum eo ad prædicandum in archidiaconatus officio directum, postea in Galliis annos 95, & quod excurrit, supervixisse. Sed de S. Pavacio, quem quidam Panatium appellant, XXIV Julii: de S. Turibio agemus XVI Aprilis. De ætate S. Liborii ac sedis tempore Baronius in Notat. ad Martyrol. XXIII Julii: Sedit annos XLIX temporibus Valentiniani, Gratiani & Theodosii augustorum. Verum ab anno 364, quo imperare cœpit Valentinianus, ad 395, quo Theodosius decessit, conficiuntur anni solum 31. Et prius decessisse S. Liborium inde liquet, quod S. Martinus S. Victorem, vel Victurium II, eo tempore, quo mortuus est S. Liborius, [videtur circa an. 383 obiisse.] decem solum annos natum, deinceps educarit, adultumque sacerdotio ipse initiarit, minimum 14 post annis: unde consequens videtur anno 383, aut etiam ante, decessisse Liborium.
§ II. S. Liborii Vita.
[Tres ejus breves Vitæ,] Ternas S. Liborii Vitas damus, perbreves, e Mss. codicibus ecclesiæ Cenomanensis, beneficio Ludovici Cellotii nostri acceptas. Citantur eæ, ni fallor, a majoris Vitæ scriptore, his verbis cap. 1, num. 5. Non tamen desunt etiam certa de ejus meritis apicum monimenta. Habentur etiam Gesta Pontificum ejusdem, cui præfuit, ecclesiæ Cenomanicæ, simplici eloquio, & absque omni nævo figmenti, fideli narratione contexta: In quibus non plena alicujus eorum vitæ series replicatur, sed quis cui successerit, cujus meriti fuerit, quot annis ecclesiam rexerit, breviter etiam annotatum. Hujus vero sacri ac pretiosissimi viri Liborii etiam transitus, ex hac valle lacrymarum ad societatem semper vere beateque gaudentium civium supernorum, quo contingerit ordine, latius indicatur. Exstant & aliæ de ejus ortu & vita litteræ strictim exaratæ. De his iterum cap. 5, num. 18. Tradunt quoque litteræ superius memoratæ, multa quidem S. Liborium in hac vita fecisse miracula, sed multo plura postmodum ad sepulcrum ejus fuisse divinitus ostensa, licet ob multitudinem suam nominatim expressa non sint.
[7] [ex Mss. hic edita:] Primo igitur loco Vitam brevem damus ex veteri Ms. Legendario ecclesiæ Cenomanensis. Deinde aliam ex vetusto item Ms. de Vitis episcoporum Cenomanensium, in thesauro ejusdem ecclesiæ recondito; cui Vitæ hic est titulus: Gesta Domni Liborii Cenomanicæ urbis episcopi, qui fuit temporibus Constantini & Valentiniani imperatorum. Tertia descripta est e libro manu exarato Joannis Morellii canonici Cenomanensis, in quem Vitas episcoporum Cenomanensium anno 1572 retulit. Ea ex prioribus duabus contexta; ab ipsone Morello, an potius ab antiquiore alio, haud nobis compertum. Hanc certe, a Petro Viello Gallice versam, edidit Renatus Benedictus, ut jam monuimus.
[8] [alia major,] Dein subjiciemus prolixiorem aliam Vitam graviter & bona fide conscriptam, ut censet, qui primus eam edidit, Surius, Molanus quoque & Galesinius. Auctor Saxonem, id est, Westfalum, se fatetur lib. 2, cap. 2, num. 7. De gente nostra, hoc est, Saxonica, inquit. Et cap. 8, [a Saxone quopiam] num. 37, & maxime Saxones nostri. Ex lib. 1, cap. 5, num. 18, conjicere licet, canonicum fortassis ecclesiæ Paderbornensis fuisse: Quod nos facile, inquit, credimus, ex his quæ oculis nostris videre meruimus, postquam ad nos sacrum translatum est corpus. Quando eam scripserit Vitam ac translationem, inde est manifestum, quod Bisoni, quarto Paderbornensi episcopo, eam dicarit, ut patet lib. 2, cap. 1, num. 1. Biso autem quando sederit, ita statui potest. B. Hathumarus obiit anno 815, aut 816, [ante annos 750 scripta,] ut infra patebit: Baduradus sedisse dicitur annis 48. Et ergo anno 863, vel sequenti successit Luitharius, qui anno 865, ut III Februarii ex Vita S. Anscharii, & IV, ex S. Remberti perspicere est, ipsum S. Rembertum archiepiscopum consecravit. Luithario annos 26 tribuunt Gobelinus Persona, Auctor Vitæ S. Meinwerci V Junii, aliique. Verum ii B. Hathumarum mortuum ponunt anno 804 mendose. Luithario Biso successit, cui Vita dicata, tempore Arnulphi imp., qui anno Christi 900, imperii 13 obiit. Auctorem hunc ita citat, ejusque ætatem indicat Gobelinus cap. 38. Ad hunc locum (Paderbornam) Carolus sæpe divertit; quoniam, ut scribit quidam, qui postea in eodem loco, tempore Arnulphi regis vitam duxit religiosam, hic locus viris omni nobilitate generis animique semper insignibus abundabat. Aliaque subdit, quæ hic Auctor habet lib. 2, [Paderbornæ:] cap. 2, num. 4. Unde vero, quæ litteris mandavit, ipse acceperit, indicat lib. 2, cap. 3, num. 10. Clericorum vero, quibus id negotii commendatum est, præcipuus erat quidam presbyter, Ido cognomine, qui omnem suæ profectionis historiam, & signa, quæ in ea divinitus ostensa perspexerat, partim viva voce intimata, partim litteris breviter annotata, ad nostram fecit venire notitiam. Hunc anonymi Auctoris insignem commentarium accepimus ex Ms. codice monasterii Corsendoncani Canonicorum regularium in Brabantia, contulimusque cum Surii & alia posterius adornata Paderbornæ nuper, ad alterius codicis fidem, editione.
[9] Ex hac breviatam S. Liborii Vitam e Bodecensis in Westfalia cœnobii manu exarato Passionali nobis descripsit Joannes Gamansius noster: [aliæ alibi Vitæ.] quæ eadem, una cum translatione exstat in 2 parte Legendæ anno 1483 Coloniæ, dein 1485 Lovanii excusa. Succincte S. Liborii Vitam e Surio expressere Franciscus Haræus, & Zacharias Lippelous, atque in Gallicano Martyrologio ad XXIII Julii Andreas Saussaius. Fusius de eo agit in Gallica episcoporum Cenomanensium Historia, Antonius Corvasserius Curtellius Cenomanus, insigni vir eruditione & judicio.
§ III. S. Liborii Translatio.
Doctor Gobelinus Persona, decanus Rilfeldensis & officialis Paderbornensis, qui ante 240 annos scribebat, in Cosmodromio, ætate 6, cap. 41 de S. Liborii translatione ista habet: [Translatio reliquiarum ejus an. 836 facta:] Anno imperii Ludewici XXIV, translatus est S. Liborius de civitate Cenomanica Galliæ, in qua quondam ipse fuerat episcopus, ad Paderbornam Westphaliæ; Aldrico Cenomanensem & Badurado Paderbornensem regentibus ecclesias. Hic Aldricus fuit accusatus apud Gregorium Papam IV, ut habetur 2 quæst. 6. Decreto nostro: Et quidam clericus ecclesiæ Paderbornensis, Ido nomine, conscripsit miracula, [ab oculatis testibus descripta,] quæ vidit in translatione S. Liborii, & habentur scripta in ecclesia Paderbornensi supradicta. Et Erconradus diaconus ecclesiæ Cenomanensis scribit eadem miracula, prout ea se vidisse testatur: & ipse scribit, quod legati episcopi Baduradi, pro reliquiarum sanctarum receptione missi Cenomannicam, principales fuerunt, Folodagus advocatus episcopi Baduradi, [per legatos curata,] Meinulphus archidiaconus, Adelbertus presbyter, Aldricus diaconus, & Drudwinus subdiaconus: & quod Meinulphus in ecclesia S. Vincentii Cenomanensi vovit monasterium sanctimonialium fundare in honorem B. Mariæ & S. Liborii, in loco, qui dicitur Bodicon.
[11] [miraculis illustrata,] Eadem tradit Krantzius, Metropolis lib. 1, cap. 28, qui Folodigium vocat, quem Gobelinus Folodagum; Erconredum, quem hic Erconradum. Addit Baduradum, quod mira devotione in sanctum Dei Liborium ferveret, ejus reliquias petiisse; Aldricum, sive quod meritis esset præventus a Badurado, sive quod minoris eas fieri in provincia cerneret, protinus annuisse, quas causas neque ex Gobelino, neque ex historia translationis a coætaneo scripta, accepit Krantzius. Postremo hæc adjicit: Celebris est memoria ejus usque hodie in ecclesia Paderburnensi; quod crebra in populum beneficia contestantur ac merentur. Ideo autem S. Meinulphum votum ait fundandi monasterii nuncupasse, ut prosperare dignaretur Deus legationem eorum. In Vita S. Meinulphi, quam V Octobris dabimus, nulla hujus voti ab eo apud Cenomanos nuncupati mentio sit: ut vel inde conjicere liceat, eam Vitam a Gobelino Persona non esse conscriptam, quod tamen Surius in manuscripto codice se reperisse scribit.
[12] [eæ elevatæ 28 April.,] Consignata est non uno die in Martyrologiis hujus translationis memoria. Nam XXVIII Aprilis ita habet vetus Kalendarium ecclesiæ Paderbornensis: Inventio corporis S. Liborii. Antiquum item breviarium typis excusum: Translatio S. Liborii. Plenum officium. Ms. Florarium: Floriani martyris translatio, & Liborii episcopi & confessoris. Colitur S. Florianus IV Maii. Vetus Martyrol. Coloniæ editum anno 1490: Cenomanis translatio S. Liborii episcopi & confessoris in Paderbornam. At Cartusiani Colon. in Addit. ad Usuardum: Apud Paderbornam translatio S. Liborii episcopi Cenomanensis & conf. Canisius denique: Item Paderbornæ elevatio S. Liborii episcopi Cenomanensis in Gallia, & confessoris, de quo plenius XXIII Julii. Eo igitur die levati de mausoleo sacri artus, ut loquitur coætaneus scriptor. Nam ad urbem Cenomanicam quinto Kalendarum Maiarum die venere legati Paderbornensis antistitis, ut habet Ms. Corsendoncanum; [Cenomanis evectæ 1 Maii.] non quarto, ut libri editi. Sequenti die facta elevatio est. Kalendis vero Maii ab urbe Cenomanica profecti sunt.
[13] [Paderbornam allatæ 28 Maii.] Tandem die quinto Kalendarum Juniarum, quo tunc sacra Pentecostes solemnitas agebatur, ad desideratam diu Paderbornensem ecclesiam pervenerunt. Consentiunt invicem hi chronologici characteres: annus Christi 836, Indictio XIV, dies Pentecostes XXVIII Maii, cum Pascha fuisset XVI Aprilis. Annus vero Ludovici Pii Imperatoris 24, non a morte Caroli Magni patris, quæ contigit anno 814, duci debet, sed ab anno præcedenti, quo augustus est, jubente patre, proclamatus, licet major Vita, annum Ludovici ponat 23, nimirum a morte patris. Ad diem vero XXVIII Maii, sive V Kal. Junii, Cartusiani Colonienses in Addit. ad Usuardum ista habent: Apud Paderbornam translatio S. Liborii episcopi Cenomanensis & confessoris. Consentit Molanus, Florarium, & paullo aliter Martyrol. Colon.; In Paderborna adventus S. Liborii episc. & confess. Canisius eodem die: Item Paderbornæ translatio S. Liborii episcopi Cenomanensis & confessoris: quæ translatio magnis miraculis divinitus illustrata, & certis eximiæ sanctitatis argumentis, cum corpus ejus ab Cenomanorum urbe Paderbornam devectum est a secundo Paderbornensi episcopo Badurano. De eo pluribus XXIII Julii. Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano ita scribit: Eodem die translatio S. Liborii episcopi Cenomanensis, quando sacrum ejus corpus Paderbornam delatum est: in qua avectione multa signa, quæ refulsere, sanctitatis ejus & gloriæ certissima argumenta exhibuere.
[14] Translationis Historiam, & miracula in ea facta, [Historia translat. per scriptorem Saxonem, non tamen Idonem;] Ido presbyter partim viva voce intimata, partim litteris breviter annotata, ad viri religiosi, qui Vitam S. Liborii, ut dictum ante, conscripsit, fecit notitiam pervenire. Non arbitramur, scriptum illud Idonis exstare; nedum illud ipsum esse, quod hic damus: id Baronium existimasse, perperam asseruit, qui tertiam Surii editionem adornavit. Diserte Ita scribit Baronius ad annum 836, num 12. Ab eo (Idone) qui accepit, sive scriptis, sive viva voce tradita, simul jungens, in dicto de ejus translatione libello contexuit.
[15] An exstet, quam Erconradus Cenomanensis diaconus conscripsisse translationis historiam traditur, [& per Cenomanum, non Erconradum.] cum miraculis a se visis, haud scimus. Breviorem nacti sumus ex veteri Legendario ecclesiæ Cenomanensis, quam fere sequitur Corvasserius. Ea tamen non videtur ab oculato teste scripta, cum ipsum Baduradum (quem Baduratum vocat) Cenomanos ea causa profectum tradat, quod alter scriptor plane exactissimus negat. Ideo hallucinatus fortasse est auctor ille, quod cum audisset elevationi reliquiarum duos adfuisse episcopos, crediderit, alterum fuisse Baduradum, qui David erat S. Aldrici coëpiscopus. Neque is Baduradi legatorum nomina prodit, ab Erconrado tamen olim expressa, si Gobelino Krantzioque fides.
[16] Meminit hujus translationis Wernerus Rolevinckius lib. 3, [Reliquiæ una allatæ SS. Pavacii, Thuribii, Gundanisoli epp.] de situ & moribus Westfalorum cap. 8, his verbis: Benedictus quoque Badueradus, secundus episcopus Paderbornensis, divina revelatione confortatus, solenniter transtulit corpora SS. Liborii, Panacii, Turibii, Gundanisoli, episcoporum Cenomanicæ civitatis, ad suam ecclesiam cum multa gloria miraculorum. Et sane brevior translationis historia num. 5, multas aliorum Sanctorum reliquias, una cum S. Liborii corpore, Paderbornensibus a S. Aldrico datas tradit. Ac vero, ut alter auctor cap. 4, num. 12 testatur, erant in eodem loco aliorum quoque membra Sanctorum, in sarcophagis honeste reconditorum, maxime episcoporum civitatis illius. Ex iis fortasse particulas sanctus antistes legatis donavit: nam si corpora integra, non id siluissent scriptores. Die XXV Julii Cenomanis S. Juliani translatio celebratur: at trium illorum consignata pridie in Martyrologiis memoria. Ita enim habent Cartusiani Colonienses in Addit. ad Usuardum & vetus Martyrologium Coloniæ editum anno 1490: Cenomannis depositio SS. Pavacii, Turribii, & Gundanisoli, episcoporum præfatæ urbis & confessorum. At Ms. Florarium Sanctorum In Paderborna depositio sanctorum episcoporum & confessorum Cenomannensium, Panarii, Turribii & Gundanisoli. Agitur S. Thuribii natalis XVI Aprilis, S. Pavacii XXIV Julii, ubi fusius de eorum rebus gestis. At Gundanisolus in catalogis episcoporum Cenoman. apud Claudium Robertum, Joannem Chenu, Antonium Corvasserium, notus non est, neque in Saussaii Martyrologio Gallicano.
[17] Idem, qui supra citatus, Gobelinus in Chronica Paderbornensis diœcesis cap. 9, [& S. Valerini.] iisdem fere verbis quibus in Cosmodromio, hujus translationis meminit, sed S. Valerinum addit, alibi plane ignotum: Anno, inquit, Ludovici Pii XXIII, translatus est S. Liborius, & S. Valerinus de civitate Cenomannica Galliæ, &c.
§ IV. Fraternitas ecclesiarum Cenomanicæ & Paderbornensis.
[Fraternitas inter canonicos Paderbornenses,] Spectat illud quoque ad S. Liborii honorem, quod inter ecclesias Paderbornensem ac Cenomanensem sacrum fœdus ictum est perennis amicitiæ, sub communis Patroni tutela, auspicioque, ut utrimque publicarum precum, atque efficaciæ ad divina dona promerenda, quæ in omni inest virtutum Christianarum exercitatione, communio esset. Eam tunc a S. Aldrico sancitam societatem, sive, ut vulgo appellant, fraternitatem, ita Paderbornensis historicus indicat cap. 5, num. 24: Dehinc inter utriusque ecclesiæ, Cenomanicæ videlicet & præfatæ Paderbornensis, congregationes, firmata caritate perpetuæ fraternitatis, ad patriam eis redeundi licentiam dedit. Qualis ab exordio per quatuor secula, & ultra, congregatio Paderbornensis exstiterit, conjici ex Gobelini verbis potest, qui cap. 64, de Bernardo IV episcopi XXI, qui circa annum 1227, episcopatum adeptus, 28 annis tenuit, ita scribit: [tunc regulares,] Sub isto Bernardo in ecclesia Paderbornensi adhuc observantia regularis inter canonicos ejusdem ecclesiæ viguit: & sub eo immutatio facta videtur de regulari observantia ad statum canonicorum secularium. Idem habet in Chronica Ms. ecclesiæ Paderbornensis ,[& Cenomanenses,] ubi Bernardum tradit solum 18 annis sedisse. De eadem fraternitate scriptor Cenomanicus hæc tradit: Sanctæ fraternitatis fœdus invicem percutiunt, & sub sacro osculo suarum orationum suffragia communicant.
[19] [renovata anno 1205,] Sub Bernardo III episcopo (qui Ottonis IV imp. anno 6, Christi 1203, aut 1204 Bernardo II successit, rexitque eam ecclesiam annis 19, uti idem Gobelinus tradit) canonici Paderbornenses Cenomanos rogarunt, ut fœdus illud fraternitatis secum olim initum confirmarent, missa iis historia Translationis S. Liborii, & commemoratis ecclesiæ suæ initus, quæ allato isthuc sancti Præsulis corpore constabilita fuerint. Ipsorum epistolam non vidimus: vulgatum nuper, cum S. Liborii Vita, Cenomanorum responsum, hic visum est dare. Ex eo fit manifestum, quibus in rebus sita illa fraternitas esset: nimirum ut fervor mutuæ caritatis de igne sancti Spiritus olim accensus, quotidie convalesceret, flagraret ardentius & ignesceret; ut servantes mutuo unitatem spiritus in vinculo pacis & fraternæ dilectionis, unam sanctam communionem, prout fieri posset, & remp. haberent, consilii, auxilii, substantiæ, voluntatis. Epistola Cenomanensium ita habet:
[20] [de ea Cenomanensium epistola,] Reverendis in Christo dominis, suis carissimis fratribus & amicis, Dei gratia, præposito & decano & capitulo majoris ecclesiæ Paderbornensis, N. decanus indignus, & capitulum Cenoman. salutem in Domino, & sinceram cum devotis orationibus & obsequiis caritatem. Summo Patri Deo, & ejus Unigenito cum Spiritu principali, honor & gloria & gratiarum actio plenius referatur, [mouens, Deo tribuenda incrementa Ecclesiæ;] cujus Unigenitus plenus gratiæ & veritatis, apparuit matri nostræ ecclesiæ primitivæ: & de plenitudine ejus, quam fons vitæ in plurimas derivavit areolas, qui fueramus prius steriles, fœcundati simul nunc tam loco quam animo fideles, accepimus universi. Hoc certe nascentis Ecclesiæ rudimenta poscebant, ut granum sinapis in arborem magnam surgeret; & fermentum mulieris in tribus farinæ satis absconditum novam conspersionem altius elevaret. Sic granum frumenti mortuum fœneravit. Sic Joseph Ægyptum nobili Israëlitarum semine augmentavit. Quando Sapientia Dei humanitus corporata radificavit in populo honorificato, & in electis populis Christianis mittens radices, vineam suam novis agricolis tradidit, & non jam labruscas a patricidis, sed botros Cypri a fidelibus accepit custodibus, & ex eis bibit vinum dignum dilecto, labiis & dentibus ruminandum. Ex tunc vere vineæ florentes dederunt odorem suum. Sed quæ est ista speciosa inter alias, spirans ad nos odorem suavitatis? Ecce odor ejus, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Quænam, inquam, est ista tam prudens inter filias, suo tam humilis, nostro tam sublimis judicio? Quomodo tam prudenter primordia sua meminit, & singula recolit incrementa? Etiam quando erat parvula & ubera nondum habens, & cum stillarent montes dulcedinem, & colles fluerent lac & mel, tam diu lactabatur, donec vidit sterilem habitare in domo matrem filiorum lætantem. Sic carissima soror nostra, a primis exorsa cunabulis, ordine progreditur: & primo unitas cordis & animæ in multitudine credentium, & rerum omnium communitas recensetur, quando sub Apostolico duodenario, septenario Levitico ministrante, illa prior Christiana fraternitas lingua & manu, alternis panibus, pascebatur. Cujus siquidem de medio caritatis fulgur egrediens, & scintillæ quasi æris candentis, simili zelo plurimas ecclesias accenderunt: & sic est inter eas insolubilis germanitas confirmata, ut unanimes passionum & consolationum participes permanerent, sive locali confinio contiguæ, sive spatiosis terrarum tractibus separatæ.
[21] Sic prudentissima soror nostra Paderbornensis ecclesia, [indicansque Canonicos Paderbornenses patriæ suæ conversione humiliter commemorata,] stylo altiloquo & continuato sermone, matris suæ primitivæ ecclesiæ statum feliciorem commemorat, ut sororem commoneat, ut corda patrum in filios convertat; ut, quod consuevit facere, ipsa doceat, quasi utens voce & vice veræ lucis quæ illuminat omnem hominem, dicat: Ignem veni mittere in terram, & quid volo, nisi ut ardeat? [Joan. 1, 9., Luc. 12, 49.] Est revera sororis nostræ humilitas multis laudibus prosequenda, quæ suos ita dissimulat titulos ita a se excelsa abstulit, quæ præconia sua alienis adscribat; & aliena incommoda suis excusat commodis & obnubit, ut illud sibi competeret: Laudet te alienus & non os tuum, & alterum non deesset: Justifica magnum similiter & pusillum. [Prov. 27, 2., Eccli. 5, 18,] Vos revera, Patres Paderbornenses, magni estis uno & eodem pignore, nos pusilli. Vos honore nostro divinitas dignata est, quo forsitan fuimus nos indigni. [pro corpore S. Liborii] Nostro vos estis deaurati thesauro, nos vero, transmigrante ad vos glorioso confessore nostro & episcopo Liborio, quasi luce aurea, sumus forsitan obscurati. Verumtamen per divinam gratiam nostræ Cenomanensi ecclesiæ id solaminis est relictum, ut inclytum confessorem Liborium & nostrum prædicare semper debeamus & vestrum. In nobis cœpit, sed vos ipse perfecit. Nos sanctificavit in terris, vobis cælestis jam præsidet. Nobis ad tempus est datus, vobis sine tempore destinatus. Nos corporali præsentia destituit: sed utrisque numquam deerit dono beneficii spiritalis. Quid igitur faciemus sorori nostræ die isto, quando alloquenda est? Summum Patrem, a quo cœpimus, [a Cenomanensibus accepto,] cum timore & reverentia filiali pariter collaudemus in B. Liborii meritis gloriosis, cujus sacratissimum corpus, Cenomanensi ecclesia concedente, [ad stabilimentum fidei,] posteaquam Paderbornensis soror nostra carissima sibi meruit, spiritalis effecta est, & Saxonica circa id locorum durities emollita. Hiems infidelitatis transiit: imber persecutionis abiit & recessit: flores virtutum & miraculorum apparuerunt, & vox turturis audita est in terra illa: maxime quando virtus mirifica eximii Confessoris astruxit, quidquid fides Christiani dogmatis allegavit. Vobis igitur, Paderbornenses, honor iste præcipuus, & peculiaris gloria consecratur, qui Patrem nostrum tanto celebratis honore, studio colitis, affectu intimo complectimini, ut dicatis: Inveni, quem desiderabat anima mea; tenui illum, nec dimittam. [Cant. 3, 4,] Cedit etiam ad cumulum laudis vestræ, quod pro pignore tanto, [gratias egisse,] cum vobis plurimas debeamus humiles gratias, nobis solvitis affectum, propensius exhibetis & offertis obsequium; nec verbis ostendi, sed rei executione flagitatis aliquando exhiberi.
[22] Epistolaris continentia deinceps, quod nos valde audire delectat, annexuit, prospere permanere, nec fuisse translatam sedem vestræ cathedralis ecclesiæ, de quo rumor levis nobis quæstionem moverat & conquestum. Quo jam vestra assertione destructo, auditui nostro dedistis gaudium & lætitiam in laudibus Salvatoris. Ad extremum vero quasi fimbriis aureis vestræ epistolæ jam ponendis, acceptabiles & honestæ petitiones vestræ quod sint apud Dominum innotescunt. [ac petiisse confirmari fœdus fraternitatis,] Nihil enim aliud quam quod animarum saluti, & honori divino inserviat, postulant: intendunt ut fervor mutuæ caritatis, de igne sancti Spiritus olim accensus, quotidie convalescat, flagret ardentius & ignescat: ut servantes mutuo unitatem Spiritus in vinculo pacis & fraternæ dilectionis, unam sanctam communionem, prout fieri poterit, & rempublicam habeamus, consilii, auxilii, substantiæ, voluntatis. [ac missa historia Translationis S. Liborii,] Insuper & epistolam vestram, cui sicut magistræ & dominæ hæc nostra humilis ancillatur, & librum vestrum de Translatione eximii Liborii, in nostris memoriter reponamus archivis. Tertio & ultimo instantius & obnixius supplicatis: [petiisse, ut eum celebrarent:] ut natalitium diem magni patris nostri Liborii & patroni solenni cantu & cultu celebriter illustremus.
[23] [quod gratiis vicissim actis] Quibus siquidem postulatis gratissimo & libentissimo concurrentes assensu, gratias etiam vobis subjicimus pleniores, devotissimo vobis animo respondentes, quod aquæ nullæ nostram erga vos poterunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent eam, quam Deus verus stabiliat supra petram. Vestram vero epistolam, vel sanctissimi libellum Liborii, nulla delebit oblivio, nec oblitterabit antiquitas; sed in domo Domini, & apud nostros posteros permanebunt. [spondent se facturos,] Et justus Liborius, qui apud nos floruit, Domino largiente, cultu ampliore florebit, & multiplicabitur in domo Domini beatissimi apostoli Juliani. Cui scilicet quartus gloriosus successit Liborius, duobus aliis, viris quoque apostolicis, intermediis, Thuribio archipresbytero, & Pavacio archidiacono, Cenomanensi cathedræ per ordinem præstitutis. Hic enim Julianus primus Cenomanorum apostolus, velut Abraham patriarcha, pater sequentium præsulum & Cenomanensium gentium in Christo, quadam functus auctoritate apostolica, usque in hodiernum diem exstitit & existit missus, comitantibus illis, a B. Clemente Petri Apostoli successore. Unde fraternitati vestræ humiliter supplicat Cenomanensis ecclesia, soror vestra, quatenus librum de vita ipsius eleganter exaratum, [mittuntque Vitam S. Juliani,] reverenter & memoriter apud vos in perpetuum habeatis; & apostoli nostri beatissimi Juliani natalitium diem, sexto Kalendas Februarii, [& rogant, ut Paderbornenses eum publice venerentur,] solenniter celebretis: ut qui clarus signis & miraculis regno Franciæ suffragatur, suæ quodammodo Paderbornensi ecclesiæ & populis Saxoniæ (sicut per ipsum & propter ipsum facere magna potens est Dominus) abundantius suffragetur. Nosque & vos, suffulti tantis intercessoribus utrique ecclesiæ combinatis, divino munere geminato eorum suffragio, utramque stolam possimus facilius a Domino consequi in tempore retributionis, Amen. Valete in Domino, & manete in dilectione nostra. Data anno Domini millesimo ducentesimo quinto, pridie Kalendas Octobris.
[24] Hactenus epistola. Regebat tunc Cenomanicam ecclesiam Hamelinus episcopus, [recens miraculis illustratum;] qui imminentis belli ac direptionis metu, anno 1201, corpus S. Juliani episcopi Castellum-dunum transtulit, validam urbem & operibus & situ edito, ut nomen ipsum indicat: nam (ut ad 1 Februarii monuimus, antea a Duchesnio, Catellio aliisque observatum) quarumcumque urbium nominibus dunum vox addita, quod montem sonat aut collem, eæ alto loco positæ fuerunt. Hamelinus porro biennio post, sopitis jam tumultibus, Cenomanos venerabile depositum revexit, solenni pompa, multis miraculis decorata, uti auctor est Antonius Corvasserius. Ideo fortassis canonici Cenomanenses biennio post, recenti adhuc memoria, illius publicam venerationem suasere Paderbornensibus.
[25] Excitati hac adhortatione, fraternitatisque fiducia Paderbornenses, [cujus postea iis misere reliquias:] post annos octo & triginta ipsius quoque S. Juliani reliquias petere ausi; aliis sæpe negatas, a B. Gaufredo II episcopo (de quo III Augusti agemus) & capitulo Cenomanensi obtinuere, propter eam quam diximus, fraternitatem, ita testantibus Cenomanis in epistola, quam XXVII Januarii ad Vitam S. Juliani publicavimus: Nec tamen, inquiunt, alienari ducimus, quod per venerabilem virum, dominum videlicet Suederum canonicum vestrum & fratrem nostrum, de supradictis reliquiis vestræ mittimus ecclesiæ, quam propriam reputamus. Meminere in eadem epistola sæpius illius antiquæ fraternitatis: Eo quod vos, inquiunt, societatis nostræ non immemores nos per litteras & nuntium visitastis, ac deinde; Vestræ namque & nostræ ecclesiæ fraternitatis unitatem, quam devotis brachiis amplexamur, desiderio desideramus perpetuo, mutuoque ac irrefragabiliter observari.
[26] [similem ineunt societatem cum Andegavensibus anno 1256.] Ejusdem societatis meminit vetus Registrum ecclesiæ Cenomanensis, in quo hæc habentur: Initum est fœdus, seu societas, inter Cenomanensem & Andegavensem ecclesias, Theobaldo Luxemburgio episcopo Cenomanensi, Sixto IV Pontifice Maximo, Friderico III Austrio imperatore Romano, & Ludovico XI Francorum rege: ut patet ex litteris de die decima tertia mensis Aprilis post Pascha, anno Domini millesimo quadringentesimo secundo. Quæ quidem societas inter easdem ecclesias jam ante inita fuerat, ut videre est in antiquis diplomatibus, quæ habentur in libro albo, anno scilicet Domini MCCLVI. Similis societas est cum ecclesia Patrobrunensi in Saxonia, quam inierunt DD. Aldricus Cenomanensis & Baduradus Patrobrunensis episcopi anno Domini DCCCXXXVI Ludovico Pio imp.
[27] [ac renovant anno 1472.] Hæc ibi. Apographum ad nos missum habebat, litteras de ea cum Andegavensibus societate exaratas fuisse anno millesimo quadringentesimo secundo, quod cum ceteris non congruit: restituendum millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo. Nam Sixtus IV anno 1471, IX Augusti Pontifex creatus est, anno Friderici III, 32. Ludovici XI Galliæ regis II. Theobaldus anno circiter 1468, factus episcopus, obiit Kalendis Septembris anno 1477. Erat tunc Andegavensis episcopus, cum illa renovata societas est, Joannes de Bella valle, ut videre est apud Claudium Robertum. Cum vero primum facta fuit anno 1256, ecclesiam Cenomanensem post B. Gaufredum gubernabat Guilielmus Rolandus; Michaël Avis Andegavensem.
§ V. S. Liborius calculo laborantium patronus.
[Miracula Paderbornæ, facta,] Qua religione atque alacritate populorum invectus Paderbornam Liborius est, eadem deinceps palam ac privatim honoratus, vocatusque in vota. Neque spem devotæ sibi gentis, accolarumque pietatem destituit, quin Numini ea sibique probari frequentibus miraculis testaretur. Fidem facit auctor antiquus, qui Vitæ illius lib. 1, cap. 5, num. 18, cum multa Cenomanis ad ejus sepulcrum edita dici prodigia retulisset, ista adjicit: Quod non facile credimus, ex his quæ oculis nostris videre meruimus, postquam ad nos translatum est corpus. At lib. 2, cap. 9, num. 40. Cum tali honore, inquit, sacratissimum corpus in ecclesiam delatum; & in loco in quo hactenus requiescit, collocatum est. Ubi quantis postmodum miraculis effulserit, quanta sanitatum dona præstiterit, alibi dicenda reservamus.
[29] [deperdita;] An ea alio deinde libello sit complexus, aliusve post ipsum, nobis haud constat. Sed cum civitas Paderbornensis, ut in Vita S. Meinwerci episcopi V Junii memoratur, anno Christi 1000, Ottonis III, XVII Indict. XIII incendio vastata sit, quo & nobile principalis ecclesiæ monasterium, præcipui operis & decoris, a Carolo Magno fundatum, a beatæ vero memoriæ Badurado episcopo consummatum, & XIV Kalendas Novembris dedicatum, cum libris, privilegiis plenariis, aliisque ecclesiæ ornamentis conflagravit; facile evenire potuit, ut ea quoque miracula, si mandata litteris erant, perirent. Quæ vero postea contigere, vel omnino scripta non sunt, vel perdita; vel uspiam ignorabilibus scriniis abdita. [recentiora:] Nam Albertus Krantzius decanus Hamburgensis, qui 600 post scriptorem illum annis vixit, Metropolis lib. 1. cap. 28, uti supra § 3. num. 11 diximus, testatur celebrem ejus ad sua usque tempora memoriam exstitisse, quod crebra in populum beneficia contestantur, inquit, ac merentur.
[30] Hinc clarum eo tractu Liborii nomen, quod quamplurimi gerunt, [Liborii frequens ibi nomen:] appellanturque Teutonice Borris, aut ad blanditias, præsertim cum adhuc parvuli sunt, forma diminutiva, Borrisken. Neque enim S. Borissus, Wlodomiri Magni Russorum regis filius in iis regionibus notus. Dicatum ejus nomini in collegio Societatis Jesu Paderbornæ oratorium, [altaria ei dicata:] sive sacellum est; atque sub cathedralis basilicæ turri altare. Ad venerandas ejus reliquias magna hominum confluit Paderbornam multitudo, tum alias per annum, tum præsertim quibus diebus ea per urbem circumferuntur, ac solennes habentur supplicationes. [reliquiæ circumlatæ,] In his vero supplicationibus ante feretrum, cui ejus reliquiarum theca imposita est, cauda pavonis ab sacerdotum aliquo gestatur. Cujus ritus, haud alibi (quod quidem meminerimus) observati, assequi adhuc causam non potuimus. [ritu singulari,] Specie quadam magnificentiæ, a majoribus usurpatum conjectant sagaciores quidam: alii a quopiam eventu manasse. Neque causa est, cur illud sive avitæ simplicitatis, sive celebris olim facti, eatenus jam oblitterati, monumentum abrogetur. [in eleganti capsa,] Fuere porro reliquiæ S. Liborii antea inclusæ intra capsam ex ære affabre factam, tumbæ sere specie, atque inauratam, ornatamque circum duodecim Apostolorum argenteis statuis. [a Coss. gestata.] Eam in supplicatione consules aliique primarii e senatu (uti hic Antverpiæ statuam Deiparæ) gestare consueverunt. Verum nuper Lutherana disciplina depravati, id onus, velut indecorum aut superstitiosum, excussere; quibusdam viris piis mala, quæ his annis plurima urbi evenere, palam ominantibus, Ea autem tumba a Christiano Brunswicensi ablata ac lacerata, ut infra dicemus, alia ex argento, pretiosa & elegans restituta. Reliquiæ ejus aliquæ jam olim collegio S. Castoris apud Confluentes donatæ, [Reliquiæ Confluentiæ,] ut ex Christophori Broweri nostri libro XV Annalium Trevirensium patet, ubi anno MCCVIII factam ejus basilicæ dedicationem refert, inque reliquiarum, quæ in majori altari continentur, catalogo, ista habet: De Sudario S. Thomæ ep. & M. Cantuariensis, & S. Liborii episcopi, & aliorum multorum Sanctorum.
[31] Nephriticis potissimum doloribus remedium, S. Liborii patrocinio, [patrocinium contra calculi dolores:] quæritur. Quam ad rem S. Benedicti opem alii implorant, qui S. Henrico imperatori in somnis calculi dolores, quibus cruciabatur, in perpetuum abstulit: alii S. Drogonis, cujus in Seburgo vico juxta Valencenas corpus asservatur. Celeberrimum, in hujus curatione morbi, [id indicans imago:] est S. Liborii nomen, ut infra pluribus patebit. Eam ob causam ita illius effingunt imaginem, ut pedum dextra teneat, læva librum, cui aliquot calculi superpositi. At hoc pendet a pictorum vel sculptorum arbitrio (hæc non Bollandi sed mea verba sunt) cum interdum læva pedum & dextra librum præferat, ut apparet ex sequenti imagine, quæ libello Bollandi præfixa fuit.
[32] Præsens S. Liborii auxilium expertus olim Wernerus archiepiscopus Moguntinus, qui, ut scribit Serarius noster, ab anno 1260 ad 1284, sedit, atque auctor Germanis principibus, Rudolphi Hasburgici ad imperium evehendi fuit. De eo ista habet Gobelinus cap. 67: [Wernerus archiepiscopus Mogunto sanatus,] Eo tempore Wernerus archiepiscopus Maguntinus visitans reliquias S. Liborii in Paderborn, meritis ejusdem Sancti, ibidem a calculo liberatus est. Unde contulit, manus porrigentibus adjutrices ad reformationem ipsius ecclesiæ Paderbornensis, de provincia Maguntina existentibus, XL dies indulgentiarum, anno MCCLXXVII. Cœperitne primum ex eo tempore contra calculi molestias invocari S. Liborius, quia eum veneratus levamen senserat Wernerus; an quia jam ante subvenire ea ægritudine laborantibus soleret, ad illum deprecandum is accesserit, haud temere decernimus.
[33] Antiphona extat & precatio in vetustissimis rituum sacrorum Breviariis, qua S. Liborii adversus hæc mala auxilium exoratur. [vetus ad eam rem oratio.] Eam censent Paderbornenses ex Gallia cum omni ecclesiastico, quo is colitur, officio, allatam; ut istic antea nephriticorum dolorum curatione celebrem extitisse oporteat: cujus rei nulla apud Corvasserium mentio. Antiphona porro in antiquis tum manu exaratis tum excusis libellis precum, ita refertur.
Ad S. Liborium Episcopum, a calculosis specialiter honorandum, Oratio.
Christi Præsul egregius
Pro nobis hic Liborius
Oret Deum altissimum;
Ne pro culpa peccaminum,
Morbo vexemur calculi:
Succurrant nobis angeli,
Et post vitæ certamina
Ducant ad vera gaudia.
℣. Ora pro nobis pie pater Libori.
℞. Ut a calculi mereamur doloribus liberari. Collecta. Deus, qui B. Liborium, pontificem tuum, alias innumeris gloriosum miraculis, speciali in medendis arenarum & calculi passionibus privilegio decorasti; præsta, quæsumus, ut ipsius meritis & intercessione, his aliisque malis eruti, gaudiis perfrui mereamur æternis. Per Christum Dominum nostrum. Variat nonnihil, quæ nuper cum ejus imagine cusa est oratio: nam Responsorium ita habet: Ut a calculi doloribus mereamur erui. Collecta vero: Deus, qui B. Liborium pontificem aliis innumeris clarum miraculis, speciali in medendis urinarum & calculi doloribus privilegio decorasti; tribue, quæsumus, ut ejus meritis & intercessione, ita ab iis & aliis malis eruamur, ut gaudiis perfrui mereamur æternis. Per Christum Dominum nostrum, Amen. Brevior aliquanio Collecta, e vetusto Breviario Trevirensi, inferius recitatur in Historia secundæ Translationis, per Joannem Carolum Erlewinium descripta.
§ VI. Capta a Christiano Brunswicensi Paderborna, ablatæ S. Liborii reliquiæ.
Nemo Germanorum hæreticorum pro Frederici comitis Palatini, & regno Bohemiæ, quod injuste occuparat, [Christianus Brunswicensis pro Palatino exule movet arma:] & mox propriis ditionibus exturbati, defensione, arma sumpsit turbulentiore, simulque infeliciore conatu, quam Christianus Frederici Ulrici Ducis Brunswicensis frater, episcopatus Halberstadiensis administrator. Erat huic magnanima indoles, tam excelso digna genere; verum eadem nimis facilis, aptaque circumveniri, præsertim cum apud Batavos, sub quibus militaris artis tirocinium posuerat, alte Calvinianorum præceptiones, & religionum ac juris despicientiam imbibisset, ut jam tum apud hæreticam plebem, dicteriis assuetam, furiosus episcopus audiret: quod agnomen illi deinceps apud Belgas Germanosque adhæsit.
[35] Hic ergo anno Christi MDCXXI, equitum ac peditum non exiguas copias in Westfalia ac vicinis locis collegit: [terras Moguntini invadit:] salutatoque Mauritio principe Arausicano, fœderatarum Belgii provinciarum gubernatore, & consiliis ab eo (ut creditum fuit) acceptis; Octobri mense per Hassiam versus Palatinatum contendit, Mansfeldio copiarum Palatini ductori opem laturus. In archiepiscopi Moguntini ditiones primum irrupit, captoque per fraudem Amæhnoburgo oppido, late cædes colonis, pagis ignes, vastitatem agris intulit; ut erat ipse temerarius, miles ejus crudelis, & omnis ignarus disciplinæ.
[36] Verum adventante cum valida manu Anholtio comite, [repulsus, Westfaliam vastat:] inde profugere coactus, retro in Westfaliam flexit: ubi Lipstadium, prodentibus Hispanicum præsidium civibus, cepit, mox & Susatum. Tum per diœcesim Paderbornensem ac Monasteriensem late rapinis ac cædibus grassatus, minora alia oppida & arces, ipsamque tandem Paderbornam occupavit, die XXIX Januarii; anno MDCXXII, tradentibus eam civium primoribus hæreticis. Hic ille Judæorum primum bonis publicatis, [Paderborna capta,] civium etiam (quæ merces esse proditionum solet) a quibus in urbem erat admissus adscitusque, ædes expilare a milite sivit. [ecclesiam expilat:] Tum in cathedralem basilicam ingressus, majorum pretiosa donaria & ornamenta diripuit, ipsamque, cui S. Liborii inclusa ossa erant, capsam, de qua supra egimus. Hanc ille complexus (an ut præsentem Divum irrideret, quemadmodum nonnulli tunc interpretabantur, an juveniliter fortunæ suæ applaudens, non quæro) fertur certe quidem salutasse, & quod se tanto tempore expectasset, [S. Liborii capsam confringit,] gratias egisse: eam deinde confregit, & nummos ex materia cudi jussit. Gaspar Ens aliique scriptores, statuam S. Liborii ex solido auro direptam ab eo tradidere: quam Julius Bellus in Laurea Austriaca, [non statuam:] & Joannes Petrus Lotichius Rerum Germanicarum lib. XI pondo LXXX pependisse asserunt: & hic quidem addit, Brunswicensem statuæ humero avulso, truncum reliquum curasse in monetam conflari. Quæ, Paderbonensibus ignorata, unde illi acceperint, haud scio.
[37] Ita Halberstadius, aut potius, qui ejus facilitate abutebantur, nefarii ejus commilitones, in res sacras; nec mitius in rerum sacrarum curatores defensoresque, ecclesiastici ordinis viros, furorem exercuerunt. Et canonici quidem ingenti pecunia multati. [Patrum Societatis Jesu,] Adversus patres Societatis Jesu (quam hæretici, quippe ad ipsorum retegendas fraudes, ac flagitia reprimenda, datam a Deo militiam, præcipue persequuntur) crudelitatem illi suam acuerant: quam ne totam effunderent, ipse fortassis potissimum S. Liborius urbis patronus, cæleste certe auxilium, intercessit. Hermannus, Bavingius, collegii atque academiæ, illic a Theodorico Furstenbergio episcopo constitutæ, Rector, (qui etiamnum, dum hæc scribimus, in vivis est, optimus senex) gnarus, qui hæreticorum furor, quam ferale in sacros homines eorum odium esset, theologiæ philosophiæque auditores & professores, aliquot diebus ante, [aliqui antea urbe egressi,] ad alia Societatis domicilia, variis portis viisque dimiserat, ægre quidem elapsos e civium manibus, urbis portas custodientium, & hanc duci prædam reservare cupientium, benevoli in illum animi pignus. Ipsemet deinde Rector, suorum consilio coactus, cum aliquot sociis, urbe quoque excessit. [in via male multati;] At non evasit prædonum, quos fugiebat, manus: nam Saltzuffelæ, amico oppido, in comitatu Lippiensi, a Godscalco Heiwinckelio Halberstadii centurione captus, & connivente hæretico senatu, grandi lytro multatus; eo dein per amicos præstito, per varia pericula, demum Monasterium pervenit.
[38] Haud paullo graviora perpetienda fuere iis, qui Paderbornæ in collegio remanserant, apud ipsum S. Liborii corpus: nam hoc ceteraque ecclesiæ majoris & aliarum spolia, [alii domi reperti,] in collegium nostrum convehi Halberstadius jusserat. Erant istic sacerdotes aliquot senio doctrinaque conspicui; [coquo excepto,] ac fratrum coadjutorum, qui externa opera obeunt, unus artis culinariæ, pinsendique unice peritus; quod ei collegioque saluti fuit: siquidem Halberstadius ejus opera ingenioque delectatus, collegium ei (si fas est) donavit. Ceteri catenis vincti, [carceri mancipati,] Lipstadium abrepti ad dirum carcerem, uno dimisso cum publici commeatus litteris, ut multorum millium summam, vitæ captivorum sociorum servandæ, flammisque a collegio, scholis, templo arcendis conquireret. Et corrogavit ille quidem religiosa simplicitate daleros mille: Lipstadium allatis, irritatu potius illarum harpyjarum, quam sedata est fames. Iterum ergo emissus, non sine præsenti vitæ discrimine, Monasterium venit: ubi variis frustra tentatis, jussus est tandem a Rectore suo istic subsistere, quidquid in captivos ac domum hostibus permittere visum Deo esset.
[39] Et domus quidem excussis fenestris, direptoque omni domestico instrumento, [ærumnisque macerati in castris:] præter bibliothecam, quæ in cistas compacta adventus Catholici militis abripi non potuit, servata est: illi cum S. Liborii corpore per varia circumducti, tandem ad Hochstum oppidum, profligato Halberstadii exercitu, cum præda ducis in Cæsareanorum venerunt potestatem, fame, nuditate, squallore confecti, ac vermibus undique obsiti, & Moguntiam dimissi sunt: cum prius victores lytri, quod ab iis exigebatur, jus in se solenniter transtulissent, ad actionem hostium, si quæ aliquando intentaretur, elidendam; ac dein id ipsis lytrum condonassent. Sed hæc quadrimestri post gesta. Nunc ad ducem revertamur.
[40] Halberstadiani eo, quem diximus, successu elati, quæ jam in religiosos homines ac sacra per Westfaliam perpetrarant, publico symbolo illustrare, atque orbi, [insolens cusa tunc moneta:] quo ea animo fecissent, patefacere voluere. Nummos enim cuderunt ex auro argentoque, insolenti plane & exercrata forma: nam facie una manus expressa erat, velut protensa e nubibus, strictum gladium vibrans, circum Christiani adscripto nomine: in aversa parte feralis epigraphe inerat: Dei amicus, mystarum hostis.
§ VII. Christianus Brunswicensis aliique sacrilegi puniti: recuperatæ S. Liborii reliquiæ.
Vindicem superba crudelitas dexteram Numinis provocabat, quæ duci paucis post mensibus manum brachiumque abstulit, mox & vitam, ingenti aliquoties suorum clade, ut resipisceret, admonito. Nam cum majorem quam ante exercitum conflasset, non magis auro emptum, quam spe prædæ ac rapinarum illectum, in quo etiam nobilitas Anglicana ad 300 capitum numerum reperta est; Ferdinandus Bavarus elector Coloniensis, idemque Paderbornensis & Monasteriensis episcopus, [Brunswicensis fugatus ab Anholtio & Bergio] ut prædonem e suis ditionibus mature excuteret, Anholitium e Palatinata cum expedito milite evocavit, cui & copias suas aliquas junxit. Eo quoque ab Isabella Clara Eugenia, Catholici regis amita, Belgicarum provinciarum gubernatrice, missus cum delecto exercitu Henricus Bergius. Sed hunc ut domum revocaret Mauritius, ne is vel Halberstadium fortassis opprimeret, vel præcipites ejus conatus moraretur, Henricum Fredericum fratrem suum jussit cum aliquot equitum ac peditum millibus, Dilia amne Lovanium inter ac Mechliniam trajecto, prædas per Brabantiam agere, ipsique adeo Bruxellæ terrorem ostentare. Et processit utcumque consilium: nam cum plures pagos Nassovius incendisset, suos agresti præda onustos, quarto die Bredam reduxit, quod & copias aliunde e præsidiis Spinola, qui Bruxellæ tunc erat, & ipsum e Westfalia Bergium revocarat. Illius tamen metu Gisekenæ obsidionem jam deseruerat Halberstadius: [e Westfaliæ discedit:] ac tunc Visurgi ad Hoxariam oppidum transmisso, minacibus ad Herbipolensem episcopum exaratis litteris, in Eichsfeldiam Moguntino subditam movit, eamque dirum in modum populatus, in Fuldensis quoque abbatis irrupit ditionem, e qua ingentem pecuniæ summam exegit: inde ad Mœnum, clade, quam supra indicavimus, nobilitandum pervenit.
[42] [reliquias S. Liborii secum æufert:] S. Liborii reliquias (quod mirum) secum perpetuo hactenus circumvexit: an ut de iis veluti triumpharet homo sacrilegus, an Westfalia inferiorisque Saxoniæ odia veritus, si uspiam abjecisset, quod ipsorum majores ante octingentos annos una cum Christiana religione susceperat a Gallis pignus: an ut cuipiam Catholico principi, quod fecit, eas, gratiam sibi illius conciliaturus, donaret: an etiam, ut potius reor, quia aliqua adhuc tangeretur religione, dubitatum a multis memini. Hochsto oppido, ad dexteram Mœni amnis ripam sito, potitus cum esset, solita crudelitate in civium cæde bacchari militem passus est, ac circumjacentes Moguntinæ ditionis pagos & oppida pleraque flammis absumere. At dum Mœno pontem imponit, superveniunt Tillius & Consalvus Corduba, [vincitur a Corduba & Tillio:] junctis Boicis & Hispanicis copiis, quibus non multo ante Durlachit marchionis exercitum profligarant. Ausus, vel potius coactus, improviso cum iis concurrere Halberstadius; victus, & castris oppidoque exutus, vix cum paucis millibus, quæ de tanto exercitu superfuerant, ceteris vel hostili ferro, vel flumine haustis, ad Mansfeldium evasit, qui ei ad Darmstadium obviam venit. Eo quoque S. Liborii reliquias, cum aliqua argentea supellectile, secum traxit, Substitere Hochsti Paderbornenses captivi, qui, ut supra diximus, immeritis vinculis exempti sunt, Moguntiamque dimissi a Corduba ac Tillio.
[43] [cum Mansfeldio Lotharingiam transit,] Mansfeldius dein & Halberstadius, cum defendi Palatinatum suis copiis posse desperarent, in Alsatiam profecti sunt, vias incendiis & malefactis notantes. Ex Alsatia per Lotharingiam, neque tam celeriter quam caverat dux, neque innoxie, deduxere Sedanum copias; territis Gallis, & raptim contrahentibus, quas poterant copias, ne, rege alibi adversus hæreticos bellum gerente, impressionem in ejus provincias facerent, quod suadere dux Bullonius, Sedani princeps Calvinianus, credebatur. Verum ab Arausicano principe invitati, in Belium descendere; ut eorum ope Berga ad Somam, quam Spinola obsidebat, liberaretur. Hannoniam celerrime pertransivere, [dein Hannoniam innoxie:] ne concurrere ad arma provinciales possent, eorumque iter morari: eadem causa, aut certe Isabellæ Eugeniæ gubernatricis reverentia, nusquam incendia miscuere, ac nihil prope uspiam maleficii intulere: ne diripuere quidem pictas tabulas, quæ Mariæmontii in palatio regio erant. Quæ humanitas Mansfeldii potius quam Halberstadii fuisse tum ferebatur.
[44] Tandem XXVIII Augusti ad Fleruvium pagum, non procul Gemblaco oppido (quod veteribus Geminiacum erat) consedere. Nec lunge ab iis Corduba, & ipse maximis itineribus, ubi constitit, [ad Fleruviam vicum] eos Belgium petere, per Luxemburgiam insecutus. Postero die, qui sacer erat decollationi S. Joannis Baptistæ ambo exercitus prima luce prælium iniere, quod ad plures horas infestis utrimque animis protractum. Regium equitatum, ac legionem Hispanicam, quam improbante Balthasare Santandero, Cordubæ legato, nimium chiliarcha suus Franciscus Ivara promoverat, perculit nonnihil hostilis equitatus, ipso Ivara interfecto. Ad extremum, aliquot millibus suorum desideratis, fugam capessunt servatis tamen utcumque ordinibus. Missus, [iterum prælio vincitur a Corduba,] qui prælio non interfuerat, Gaucherius equitum levis armaturæ tribunus, qui recedentibus instaret. Credebatur Henricus Bergius, si obviam e Gelria venisset, potuisse illius exercitus reliquias conficere. Corduba, non incruenta parta victoria, aliquot dierum indulsit militi suo quietem, inde eum ad castra Spinolæ adduxit. Miror Joannem Petrum Lotichium Rerum Germanic. lib. 12 cap. 4 § 4, scribere, Brunswicensem victoria potitum, magnam, porro, sub fuga Hispanorum, stragem edidisse, impedimentis, tormentisque bellicis, magnaque pecuniarum vi, spoliisque insuper Palatinatus in potestatem redactis, Bredamque delatis. Tota fere ejus ac Mansfeldii victoria fuit, effugere. Plurimi eorum milites ab rusticis deinde, dum ignari viarum, præcipue per ditionem Leodiensem, diffugiunt, trucidati. Qui saucii, quique ægri in regiorum manus venerunt, plerique curati in nosocomiis, ubi convaluere gratis dimissi.
[45] Halberstadius, qui S. Liborii corpus in Lotharingia illustri viro, [manu trajecta,] ut post dicetur, donarat, in hoc prælio ultorem expertus est Deum. Etenim ei manus, quam in numismate adversus Sanctos exeruerat, glande plumbea trajecta, viæ labore ac jactatione male curata, gangrænam contraxit, ut brachium quoque recidi oportuerit. Neque vero ut Hollandico exercitui hic adjunctus est miles, absque mora Bergæ obsidionem dissolvit Spinola, [atque idcirco reciso brachio:] ut idem asserit scriptor: sed quarto demum die Octobris, cum evocatus cum suis copiis Bergius, uti ducum nonnemo prædixerat, tardius adventaret; relicta urbe, Mauritio obviam progressus, aciem in latissime patentibus campis explicuit. At satis Mauritio cum esset urbem servasse, prælium declinavit.
[46] Anno insequenti rursus numerosissimam exercitum conflavit in inferioris Saxoniæ provinciis Halberstadius. [rursus conflato exercitu,] Idcirco in eas quoque oras Tillius movit: quem ille opperiri minime ausus in Westfaliam, ac Rhenum versus, celeriter discessit. Pari celeritate secutus fugientem Tillius, sæpius extremum agmen carpsit. Instruxit ille non semel aciem: quod cum & Tillius fecisset, illico elabebatur. Verum coactus tandem, assidue a tergo argenti Tillio præbere pugnæ copiam, die VI Augusti MDCXXIII maxime memorabili clade, ad Stadlodam Westfaliæ vicum, profligatus est. Tillius vix centum quinquaginta suorum amisit, fassus ne ad Pragam quidem anno MDCXX die VIII Novembris ,[iterum vincitur a Tillio:] tantam fuisse hostium cædem, ipseque suis, cum jam dux cum aliquot expeditiorum equitum turmis elapsus esset, ferro ut parcerent, edixit. Peditum, qui ad viginti millia censebantur, pars maxima interempta: ceteri capti, ad quinque millia; sed mox plerique dimissi, exuti armis, & nisi ad portas Monasterienses a civibus, ac religiosis præsertim, cibo potuque recreati essent, ipsos quoque fames aliæque miseriæ confecissent. Equitatus plusquam dimidia pars evasit. Cæsarcis cessere signa plurima equitum peditumque, tormenta omnia, ac commeatus vis ingens. Tanta illius victoriæ lætitia in Belgio fuit, ut in multis urbibus sit festivis ignibus ad plures dies triumphatum.
[47] Halberstadius cum Embricam ad Arausicanum venisset, post dies aliquot collegium, quod in ea urbe a Cliviæ ducibus fundatum habet Societas Jesu, invisit cum multo nobilium comitatu, ac nostros humaniter consalutavit: cumque de nupero prælio sermo incidisset, ingenue fassus esi, clades eas sibi evenisse ob S. Liborii contemptum, [agnoscit Dei vindictam ob S. Liborii injuriam:] ablatasque Paderborna ejus reliquias: Si bonum illum senem, inquiebat, suo loco quiescere sivissemus, felicius pugnassemus. Non ideo tamen pristinam omnem ferociam exuit, quin identidem bellum renovaret. Donec tandem anno MDCXXVI, die XVI Junii febri exstinctus est, [moritur:] cum quatriduo anse vermem e corpore ejecisset quatuor cubitos longum, latum digitos duos. Dissecto a medicis cadavere, cor exile & contractum repertum, fel magnum, cetera illæsa.
[48] Hic Halberstadii exitus fuit. Neque ceteri ejus impietatis hortatores atque administri cælestem vindictam evasere. Nam, ut omittam militum ejus sæpius iteratam internecionem, coactis, qui superfuere, [puniuntur ejus milites,] ab eorum, quos ad necem depoposcerant, misericordia tolerandæ vitæ præsidium emendicare: proditionis suæ odiique in Catholicos luculentam mercedem tulerunt Paderbornenses hæretici, ab iis ipsis, quos in urbem suam admiserant, [Paderbonenses,] suorum errorum sociis, spoliati & exhausti, & Catholico dein exercitui nudi objecti ad ultionem. [Saltzuffelenses.] Saltzuffelenses vero restituta re Catholica, trecentos daleros, quos ipsorum conniventia, violato hospitii jure, Halberstadiani a Patribus Societatis extorserant, referre ad collegium Paderbornense coacti sunt; sibi gratulantes, quod eorumdem Patrum intercessione, nihil gravius, uti commeriti erant, in eos esset constitutum.
[49] [Godscalcus centurio,] Godscalcus autem ille, qui eos contra jus gentium in captivitatem traxerat, & eorum obventuræ de cælo vindictæ minas risu facetiisque contempserat, multiplicibus infortuniis a Deo multatus, & incurabili percussus languore, ex militia reportari domum debuit, ut Saltzuffelensibus civibus suis egregium divinæ vindictæ spectaculum daret. Inde ille a Rectore Paderbornensi, jam in collegium suum restituto, incendiis, quæ patiebatur, restinguendis cervisiam petitum misit, sperans, se illa sublevari posse. Misit ei Rector, injurias hoc beneficio munerans, vasculum octodecim circiter amphorarum. [impius eques,] Quod ad S. Liborium proprie pertinet; qui primus in basilicam cathedralem, capta Paderborna, equo ingressus erat miles, is sub exitum anni MDCXXIV Neuhusii ad Paderæ Lupiæque, confluentes, captus, atque ob id aliaque crimina, supplicio affectus est. [sed ante mortem conversus.] Visit captivum sacerdos e Societate, & ferocem ac barbarum hominem induxit, ut fidem Catholicam amplecteretur, ac magno sensu pietatis mortem lubens pro scelerum suorum expiatione oppeteret, alte in animum demisso æternorum suppliciorum metu, ex tormentorum inter fidiculas toleratorum memoria, nostro identidem illa efficaciter inculcante.
[50] [S. Liborii Reliquiæ quæsitæ,] At Paderbornenses canonici de sancti Patroni sui corpore, ubi terrarum illud abjectum relictumve æb Halberstadio esset, inquirebant, una cum serenissimo antistite suo, ac plurimos in varias plagas nuntios, reliquias pervestigatum, dimiserant. Primus ubi eæ attinerentur, electori indicavit vir nobilis, Joannes Carolus Erlewinius, Ordingæ oppidi, castrique Linnensis in diœcesi Coloniensi prætor; [inventæ ac relatæ ab Erlewinio;] quem ad eas ab Ottone Philippo Ringravio ejusque conjuge repetendas elector allegavit. Idem postea summa fide & brevitate, quo pacto eas Ringravius acceperit, ac honorifice habuerit, ipseque ab eo obtinuerit, ad electorem Germanice scripsit. Quem ejus commentarium, vel epistolam, [(qui historiam scripsit,] Latine vertit, ac nobiscum communicavit Joannes Grothusius noster.
[51] Idem porro Erlewinius S. Liborii Vitam ac gloriam in aliquot digestam capita, [& S. Liborii gloriam desendit)] opposuit infami ac sacrilego scripto, quod hæretici eodem tempore in S. Liborii opprobrium, ediderant, typis Hollandicis ac sculptura elaboratum. Digesta erat Erlewinii Liboriana gloria in capita omnino decem: prioribus quinque vita omnis ac sepultura S. Liborii continebatur: sexto ac septimo elevario & translatio: octavo Paderbornæ expilatio, ablatæ reliquiæ, Halberstadii insolens moneta, clades: nono in arce Neovillariensi inpensus honos reliquiis a Ringravii familia & accolis, quorum multis collata divinitus beneficia sanitatis, aliaque: decimo cædem per Erlewinium recuperatæ, ecclesiæ suæ restitutæ, intra pretiosam, conditæ ex auro atque argento thecam, [pretiosæ thecæ inclusæ.] quam pretio octo millium aureorum, fieri curarat Wilhelmus a Westfalen, illustri genere vir ac dignitate, archisatrapa diœcesis, Paderbornensis, ac legionis unius in Catholico principum exercitu tribunus.
[53] Isthæc porro cœpta anno MDCXXII, cum e Platinatu abiisset in Belgium cum Mansseldio Halberstadius, atque hic brachio, ut retulimus, esset truncatus: [Reductionis anniversaria memoria 28 Octobris.] peracta demum anno MDCXXIII, post procerum Imperii conventum, Ratisponæ habitum, in quo Maximilianus dux Bavariæ elector a Cæsare renuntiatus, abdicato Palatino. Et quidem, ut infra ex ipsius Erlewinii epistola patebit, die XV Junii in fines Ubiorum reportatæ reliquiæ sunt. Verum ecclesiæ Paderbornensi non nisi quatuor post mensibus restitutæ. Consignata rei memoria in recenti Kalendario ad diem XXVIII Octobris, his verbis: Reductio reliquiarum S. Liborii.
§ VIII. S. Liborii reliquiæ Ameriam deportatæ.
Ameria urbs est Umbriæ, longe ante urbem Romam condita, nec vana ostentans argumenta vetustatis, murorum partem, ac fundamenta ædificiorum: [Ameriam urbem antiquam,] ceterum ipsa in colle situ, opimo circum agro, ad Tiberis ripam utramque diffuso, olei, vini, ac tritici ferace. Sed major ab ipsis civibus gloria. Testatur Leander Albertus, præclara ingenia tam multa nomen Ameriæ nobilitasse, ut omnium commemoratio longissima foret. Ut enim omittam prudentiæ, pietatis atque eruditionis opinione clarissimos nuper antistites, Marianum Victorinum, Bartholomæum Ferratinum Cardinalem, [& præclaris alumnis celebrem,] ejusque patruum Baldum Ferrætinum; non uno loco laudatus a nobis in nostro de Sanctorum Actis opere est Antonius Maria Gratianus e Burgo Sancti sepulcri, episcopus Amerinus, qui inter alia doctrinæ suæ monumenta, res gestus illustravit S. Secundi martyris, qui I Junii colitur; S. Hymerii episcopi, qui XVII, S. Firminæ virginis Romanæ XXIV Novembris coronatæ martyrio una cum Urcisino lictore, atque Olympiade præfecto, cujus memoria agitur I Decembris. Horum ille Deique in illis, gloriam amplisicare studuit, eruditione, prudentia, religione clarissimus præsul.
[55] Illius sive institutione formatus, sive provocatus exemplo, Peregrinus Carlenus, Amerinus abbas S. Mariæ, numerum nuper ac gloriam augere patriæ suæ tutelarium Divorum conatus est. Nam quia Monasterium, [a Peregrino Carleno abbate] Westfaliæ urbem, regum Hispaniæ ac Galliæ, Cæsarisque & aliorum principum feciates de universæ Christianæ reip. pace deliberaturi, conciliantibus Pontificis Maximi ac Venetorum legatis, convenerant, ipse quoque eo, cujuspiam acturus principis causam, se contulit. Neque vero itineris ac laboris pretio frustratus est, etsi reliqui conventus ejusmodi exitus futurus videatur, quem non creditura facile sit posteritas. Sed tamen quodcumque aspernantium pacem jus ac fortuna erit, fructum operæ Carlenus magnum tulit, in patriæ suæ salutem, Divorum honores, redundaturum. Nam dum Monasterii agit, a canonicis ecclesiæ Paderbornensis, [S. Liborii reliquiæ a Paderbornensibus obienta,] annuente quoque ipso electore Coloniensi, eorum antistite, die IX Junii anno MDCXLVI aliquas S. Liborii (cujus & ipse & frater ejus Augustinus Carlenus, canonicus. Amerinus, præsentem opem in nephriticis leniendis doloribus erant experti) reliquias impetravit: duas nimirum e sacro illius corpore particulas, tibiæ alteram, indicis longitudine; alteram cranii, pollicis fere diametrum æquantem.
[56] [missæ anno 1646,] Has ille reliquias in Italiam per virum religiosum e Patrum Capucinorum Ordine F. Bonaventuram misit, in cathedrali ecclesia Ameriæ locandas. Qua occasione, ut ex illustrissimo episcopo Neritonensi Fabio Chisio, Innocentii X Pontificis Maximi ad eum, quem dixi conventum, [magna pietate honoratæ:] legato didici, magna erga S. Liborium Italorum existere pietas cœpit; ut ingens turba populorum, atque e sacro quoque Cardinalium collegio nonnulli, & alii principes ad eum venerandum Ameriam ventitent. Curavit idem abbas Carlenus, [sculpta ejus imago:] capituli Amerini rogatu, ejusdem Divi imaginem, uti Paderbornæ pingi solet, in æs incidi, & Gaudentio Polo de Cascia, Amerino antistiti dicavit: cujus imaginis undique per Italiam exempla expetuntur, certis identidem hominibus, qui ea impetrent ac deferant, Ameriam allegatis.
[57] [Vita hic seorsim edita:] Vir idem religiosissimus, suo me potissimum hortatu permovit, ut S. Liborii res gestas, miracula, translationes, quas non nisi ad XXIII Julii in opere de Sanctorum Actis statueram in lucem proferre, recognoscerem ac seorsim ederem.
[58] [donationis instrumentum: exceptionis celebritus.] Publicum, instrumentum, quo donatas a Paderbonensibus eas reliquias fuisse constet, Monasterii legitime confectum, cum Actis ecclesiæ Amerinæ dabimus.
§ IX. Solennitas, qua S. Liborii reliquiæ ab ecclesia Amerina exceptæ.
[59] [S. Liborii reliquiæ, anno 1647, 12 Maii,] Allatis Ameriam S. Liborii reliquiis, solenni supplicationi, qua in basilicam cathedralem deportarentur, destinata dies XII Maii, quæ eo anno, a Christi ortu MDCXLVII Dominica erat, tertia post pascha, qua & celebritas agebatur S. Mariæ de Foce; eo consilio delecta ab Gaudentio Polo, ejus urbis antistite, ut qui sacrum illum locum pietatis ergo visissent exteri, iis deinde in urbem venire, & supplicationi, quæ hora XXI inchoanda erat, interesse fas esset.
[60] Pridie secunda noctis hora, in futuræ solennitatis indicium, compulsatæ sunt templorum omnium ac cœnobiorum urbis totius campanæ, ut religioso eo sonitu plebis permoverentur ad pietatem animi, sensumque ex eo secuturi triumphi præciperent. [invitato populo,] Sacrarum ædium valvis, locisque aliis publicis affixum erat programma, quo episcopus religiosos populumque invitabat ac hortabatur, ut frequentes adessent, oblatumque sibi cælestem thesaurum, prompta devotione, reddendis Deo gratiis, ipsius Divi imploranda ope, cohonestarent.
[61] Dominica vero cantatæ sub horam XVIII præclaro symphoniacorum concentu Vesperæ sunt. Aderant cum episcopo anciani (ita IV viri qui supremum magistratum gerunt, [post Vesperas] quasi seniores, appellati, alibi priores, aut consules) urbisque gubernator: confertum populo templum erat, omnis sexus, ordinis, ætatis: convenerant quotquot inscripti sodalitiis, sive fraternitatibus, ut vocant, prælato proprio cujusque labaro, saccis de more induti: ornabant solennitatem ejus urbis religiosi omnes, pars in templum ingresi, pars coacti foris subsistere.
[62] Peractis Vesperis, ordinata supplicati est, multitudine omni in locos suos ac procedendi seriem distributa. [instituta supplicatione,] Antea jam tabernaculo pretioso inclusæ reliquiæ, [ad templum S. Francisci,] a P. Bonaventura Capucino ad S. Francisci ædem tacite erant deportatæ: nam inde eas supplicantes ut ad cathedrale templum transferrent, statutum fuerat.
[63] Prima processit sanctissimi Sacramentis sodalitas, quæ trencenta circiter censebat capita, [præcedentibus sodalitiis civium,] albo sodalium inscripta. Eam sodalitas mortes sequebatur, hanc SS. Joannis & Pauli, tum S. Rochi, S. Sebastrani, Misericordiæ, S. Augustini, S. Firminæ: singulis præter proprium labarum, Crucefixi effigies, aliaque publici insignia præferebantur.
[64] Inde religiosorum cœtus: Capucini patres omnino XVIII, [religiosis,] Augustiani excalceati, Augustiniani Antiqui; Franciscani Reformati, qui nostratibus appellantur Recollecti; ac postremo Conventuales Ordinis ejusdem.
[65] Sequebatur basilicæ cathedralis capitulum, cruce prælata: [clero seculari,] antcibant XII adolescentes e seminario Patrum Somascorum: deinde clerus omnis, presbyteri ac pastores totius urbis: tum canonici, quos episcopi vicarius sequebatur inter duos utrimque canonicos medius: ipseque tandem episcopus, [canonicis;] pontificali cappa indutus, claudentibus es de more latera duobus, qui dignitatem gerere in capitulo dicuntur. Post hos illustrissimi DD. IV viri anciani, ac gubernator, illorumque tabelliones, & qui ex Officio quique e familia singulos assectari solent: postremo multitudo prope innumerabilis nobilium, [sequente nobilitate & populo,] civium, opificum, tum qui in urbe degebant, tum quos aliunde sua pietas publicaque devotio exciverat.
[66] Ut ad S. Francisci ædem supplicatio pervenit; ad episcopale solium, isthic jam paratum, antistes accessit, cappaque deposita, pluviale & mitram sumpsit: [ibi ab episcopo in altari collocatæ,] postea ante principem aram, de manibus P. Bonaventuræ tabernaculum, intra quod conditæ reliquiæ erant, accepit pieque exosculatus, supra aram collocavit, insigni apparatu ornatam, accensis in ea viginti prægrandibus cereis. Dein a gemino musicorum choro, egregia symphenia, decantata est in S. Liborii laudem antiphona.
[67] Ea sinita, processere supplicantes versus templum cathedrale, [tum plerisque albas faces gerentibus,] eodem quo advenerant ordine. Ad valvas Franciscanæ ædis collocarat Augustinus Carlenus canonicus sacerdotes duos, qui singulis supradictorum sodalitiorum confratribus, ut vulgo se appellant, ac religiosis, & plerisque nobilibus, advenis æque ac urbanis, faculam e cera virgine traderent: canonicis vero ac præsidibus religiosarum congregationum, nec non ancianis & gubernatori, fax trilibris est data, ut & duodecim adolescentibus nobilium liberis, qui angelico cultu ornati, eleganti ordine sacras reliquias præcedebant, [ab eodem deportatæ,] quas antistes sub magnifica umbella tabernaculo inclusas gestabat.
[68] Milites præsidiarii, ex occasione hibernorum hoc anno ibi collocati, omnes in aream, quæ ante eam ædem sita est educti, pulcherrimo ordine dispositi, simul atque in conspectum venerunt reliquiæ, edito a centurionibus signo, [militariter salutatæ,] eas festiva sciopetorum displosione consalutarunt.
[69] Ducta supplicatio est ad omnes Amerinæ urbis ecclesias ac cœnobia sanctimonialium. Ac primum S. Elisabethæ Ordinis S. Claræ adita ædes, [per religiosarum templa circumlatæ,] exquisito apparatu ornata, altaribus omnibus cereorum ac facum multiplici splendore collucentibus. Hic in summo altari positum ab episcopo reliquiarum tabernaculum, dum a religiosis ac musicis, consonante organo, antiphona de S. Liborio cantatur. Dein sublatis in altum ductisque in crucem reliquiis, populo episcopus benedixit. Tum ad S. Monicæ cœnobium virginum instituti Augustiniani itum, quibus ea quoque cæremonia bene precatus est antistes.
[70] [musica honoratæ,] Eocuplete ornatu convestitum Patrum Augustinianerum templum erat, ac domus: e qua prætereuntes reliquia egregio musicorum concentu salutatæ sunt. Idem a cœnobiis S. Magni, ac S. Stephani, utroque monacharum Ordinis Benedictini factum: quibus benedictio, ut ante aliis, impertita. Ventum deinde ad monasterium SS. Catharinæ ac Joannis Euangelistæ, quod feminæ religiosæ Ordinis S. Benedicti incolunt: [& displosione bombardarum,] quæ ad reliquum templi, sane prædivitem, ornatum, varia scloporum majorum displosione honorari sancti Præsuli exuvias curarunt.
[71] [ad templum cathedrale allatæ,] Quæ ante basilicam cathedralem jacet area, varii tenebant cunei militum, jucundo ad speciem situ: a quibus tum sclopi majores displosi, tum alia bellica instrumenta ad Divi honorem adhibita. Erat ipsa basilica splendidissime ornata. Ad honestandas quippe reliquias, nullis expensis antistes ipse ac capitulum civitasque pepercerant.
[72] Positum itidem in summo altari tabernaculum ab episcopo est, cantataque a musicis antiphona, dum interea in templum areamque omnis convenit supplicantium turba: [data benedictione,] cui ut bene precatus episcopus est, reliquiæ ad sacellum sanctissimi Rosarii delatæ, intraque armarium conditæ sunt, ad eam rem præparatum, ternis dein clavibus occlusum, quarum una penes episcopum asservatur, [reconditæ,] altera penes capitulum; tertiam habet canonicus Carlenus: donec ejus, fratrisque abbatis sumptu, novum construatur sacellum, S. Liborii honori dicandum: [dum paratur sacellum:] cujus hic reliquias ad patriæ ornamentum ac præsidium, ab ecclesia Paderbornensi obtinuit: quæ tanto totius Umbriæ plausu acceptæ sunt, ut per omnem late Italiam ejus rei sparsa sit fama, & inflammati hominum animi eximia erga novum hunc Tutelarem, & contra nephriticos dolores patronum, pietate.
[73] [insperata eo die serenitas.] Et vero jam nunc haud pauca memorantur ejus patrocinio obtenta divinitus beneficia. Illud cum primis prodigii simile habitum, quod cum maxima esset auræ intemperies imbresque assidui, eo præsertim die, in quem solennis indicta erat reliquiarum translatio, simul inchoata supplicationis est pompa, subita exstiterit planeque insperata serenitas.
VITA ANTIQUA
Auctore anonymo,
E veteri Ms. Legendario ecclesiæ Cenom. eruta a Ludovico Cellotio Societatis Jesu.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
BHL Number: 4911
A. ANON.
Benedictus Dominus, qui non derelinquit sperantes in se, nec deest iis qui eum diligunt in veritate: quibus ne aliquando desit misericordia Salvatoris, [S. Liborius, Dei providentia, eligitur episcopus,] adversotatihus sæpe consulitur, sæpe prosperitates blandiuntur, sæpe etiam sacratissimorum præsulum providentia subvenitur: pastor quippe optimus suis ovibus providere minime dedignatur, qui ovem perditam, & quærere dignatus est, & inventam ad ovile propriis humeris reportare. Unde post felices S. Pavacii transitus ad regnum cælorum, ne oves sine pastore procul a vitæ pascuis vagarentur, S. Liborius a Domino Cenomanicæ urbi pontifex extitit Subrogatus. In cujus electione populus nequaquam ab altiori consilio declinavit, cum nihil videretur in eo, [vir sanctus] quod vel homo reprehenderet, vel oculis summi Judicis displiceret. Nec est facile dicere, qualem aut quantum se exhibuit episcopum, qui ante susceptam dignitatem se totum fecerat totius Christianæ religionis exemplum.
[2] Hic itaque vir beatus, natione Gallus, liberalibus disciplinis eruditus, [& doctus:] sed eruditior moribus, tanto suis subditis gratiori præfuit regimine, quanto majori desiderio æstuabat æternorum dilectione. Nam vultus ejus grata modestia profundam humilitatem prætendebat: [præclare regit:] Psalmorum autem modulatio devotionem maximam testabatur: frequenter enim pauperum angustias suspirabat, & angustiis pauperum consulere non cessabat, qui impensiori studio & divini cultus zelo permaximo decem & septem ecclesias in sua diœcesi, [ecclesias ædificat:] suis propriis sumptibus, Dei & quorumdam principum fultus auxilio, ædificari præcepit: quarum quidem census permaximos ad luminaria sanctæ matris ecclesiæ solvendos annis singulis destinavit.
[3] De meritis autem beatissimi patris nostri Liborii ne mundus tamquam nescius dubitaret, per ejus intercessionem & meritum Dominus cæcis tribuit visum, [claret miraculis,] surdis auditum, ab obsessis corporibus expellit dæmonia, ceterosque variis debiles incommodis optatæ restituit sanitati. Et quod veræ religioni non parumper alludebat, beatissimo Martino Turonorum archiepiscopo eousque familiaris semper & carus exstitit, [S. Martino familiaris;] ut ejus alloquio frequenter perfrui mereretur; & tamquam eximiarum virtutum ejusdem perfectissimus imitator, illius sacris adesse consiliis, ac ejus jugi benedictione meruit confirmari.
[4] Appropinquans autem venerabilis ille pater noster Liborius ad terminos universæ carnis, felici jam senio candidatus, & sacra militia consummata fessos artus & naturam fragilem profitentes cilicio & cineri commendavit. Priusquam tamen locupletem virtutibus animam suo transmitteret Creatori, [a quo ager visitur] ab illo unico visitatore pauperum Christi, beatissimo Martino, meruit visitari: qui angelica revelatione venit ad Pontificis exequias, comitantibus scilicet suis sanctissimis discipulis; in quorum comparatione sanctior magister elucebat. Et ingressus domum invenit eum jam totum in cælis inhiantem, jam futuram & æternam mercedem suspirantem, jam lecto humili solis artubus strato cilicio recubantem: [in cilicio cubans,] cui cum supremum & primum vitæ consilium tribuisset, & sacratissima benedictione confirmasset, inter venerabiles manus sancti pontificis spiritum beatis securum meritis ad Superos destinavit. Nec tamen illud singulare donum in terris, illudque unicum decus Ecclesiæ beatissimus Martinus dereliquit, [ac mortuus sepelitur,] priusquam felicibus membris sepulturæ debitum diligenter impenderet, & in a ecclesia beatissimorum Petri & Pauli apostolorum supra b Sartham fluvium constitura, obsequio quo decuit, magna cum reverentia collocaret: ubi inter sacratissimos prædecessores suos gloriosus ille Pastor excellenter humatus, beneficia, [miraculis post obitum clarus.] quæ copiose contulerat in seculo vivens, copiosius contulit in sarcophago requiescens. Præfuit autem ecclesiæ Cenomanensi annis quinquaginta, uno minus; & præsentis miseriæ cursu feliciter consummato, quinto Idus Junii requievit in Domino Jesu Christo, cui laus est & gloria per omnia secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Eam ecclesiam sitam fuisse scribit Antonius Corvasserius, circa locum ubi nunc cœnobium S. Juliani de Prato, sanctimonialium Ordinis S. Benedicti.
b Sarta fl. alluit Alancionem, sive Alenconium; deinde metropolim Cenomanorum adit. Ptolemæo (ut putant) Οὐίνδινον, Vindinum, vel Windinum, vulgo nunc Le Mans dictam: infra quam Huinæ, sive Huini fluvio miscetur: uterque postea Meduanæ.
ALIA VITA
Auctore anonymo,
Ex ejusdem ecclesiæ veteri Ms. Sive,
Gesta Domni Liborii, Cenomanicæ urbis episcopi, qui fuit temporibus Constantini & Valentiniani imperatorum.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
BHL Number: 4910
A. ANON.
[1] [S Liborius struit 17 ecclesias,] Liborius natione Gallus, successorque B. Pavacii Cenomanicæ urbis pontificis; qui & post ejus obitum electus a populo & sacratus est episcopus. Studuit enim in rebus ecclesiasticis, prout melius potuit, oppido Deo vulgo placere. Qui & remunerationem ex hoc magnam, & coronam gloriæ percipere meruit. [a quibus ceram oleumque matrici ecclesiæ pendi jubet:] Hic fecit ecclesias per diversa loca in ipsa parochia XVII. Ex quibus census ad matrem ecclesiam civitatis, cui præerat, censuit solvere ad luminaria in ipsa ecclesia continuanda, tam ceræ quam & olei, sive custodibus trientes; id est, de a Colinno ceræ lib. I olei II. Item. I Item de Silviaco, ceræ lib. I olei II. Item I de b Rodacio ceræ lib. I olei II. Item I, de c Campo Genestoso ceræ lib. I olei II. Item I de Conedaco ceræ lib. I olei II. Item I de Aciaco ceræ lib. II olei III. Item I de d Aluncionno ceræ lib. IV olei VI. Item I de Saugonna e ceræ lib. II olei III. Item I de f Sabonarias ceræ lib. I olei II. Item I de Bona ceræ lib. I olei II. Item I de Luciaco ceræ lib. I olei II. Item I de g Ludua ceræ lib. I olei II. Item I de Marsone ceræ lib. I olei II. Item I de h Poliaco ceræ lib. I olei II. Item I de i Maguro ceræ lib. I olei II. Item I de Noviliaco ceræ lib. I olei II. Item I de Comnis ceræ lib. I olei II. Item I.
[2] Fecit quoque jam dictus Pontifex Ordinationes XCVI, [sacros Ordines confert:] in quibus sacravit presbyteros per diversa loca CCXVII, diaconos CLXXXVI, subdiaconos XCIII, & reliquos ministros, quantum necesse fuit. Hic ergo in pace obiit V Idus Junii. Et sepultus a beato ac sancto Martino Turonensis ecclesiæ archiepiscopo, [sepelitur a S. Martino:] & a discipulis suis honorifice ultra fluvium Sarthæ in ecclesia Apostolorum, quam domnus & sanctus Julianus dudum construxerat atque sacraverat: in qua & S. Pavacius antecessor ejus, & S. Turibius antecessor S. Pavacii corporaliter requiescunt.
[3] Sedit in prædicta sede jam dictus S. Liborius annos undequinquaginta, qui totis nisibus Domino dulciter in omnibus famulari studuit. [post mortem clarescit miraculis.] Cujus post obitum, tribuente Domino, in ejus nomine & in prædicta ecclesia juxta ejus sepulchrum innumerabilia ejus dignis meritis claruerunt signa; cæcos videlicet innumerabiles illuminando, claudos restituendo, dæmonia ejiciendo, leprosos curando, infirmos sanando, surdis auditum præbendo, & aliis multis atque innumerabilibus sanitatem largiendo Nomina vero prædictorum debilium & infirmantium propter prolixitatem hic non descripsimus: tamen tanta visa ejus meritis sunt signa, quanta, ut reor, tres aut quatuor quaterniones non possunt capere. Petimus quoque, ut ejus assiduis deprecationibus ab omnibus adversitatibus fluctuantis seculi, sive a cunctis sceleribus nostris nos liberare dignetur Dominus, Amen. Sua ergo in vita ostensa multa sunt suis meritis miracula, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria per omnia secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Corvasserius in Historia episcoporum Cenoman. ita hæ effert: Fecit in diœcesi parochias decem & septem, ex quibus censuit solvere ad luminaria matris ecclesiæ certam ceræ & olei quantitatem, custodibus vero certos æris trientes, de Colinno, de Silviaco, &c. Quædam vicorum nomina in majori Vita cap. 4 num. 12 aliter paullo exprimuntur.
b Corvass. de Raudatio.
c Corv. Campogenestoso.
d Idem, Aloncionno.
e Addit idem, sive Sagomio.
f Idem, de Sabonariis.
g Idem, de Ludina.
h Idem, de Pauliaco.
i Idem, de Magnacio.
ALIA VITA
Ex Ms. Joannis Morelli canonici Cenomanensis.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
[1] Beatus Liborius, natione Gallus, quartus urbis Cenomanicæ pontifex, S. Pavacii successor, a populo & clero unanimiter electus in matre ecclesia urbis prædictæ consecratus fuit episcopus: in cujus electione populus ne latum quidem unguem, ut ajunt, ab altiori consilio declinasse visus est; cum nihil in eo esse videretur, [S. Liborius virtute & eruditione clarus,] quod vel homo reprehenderet, vel oculis summi Judicis displiceret. Studuit enim semper in rebus ecclesiasticis, prout melius potuit, apprime a dominis & vulgo placere, seque totum ante susceptam dignitatem totius Christianæ religionis exhibuit exemplum: cujus vultus & grata modestia profundam humilitatem prætendebant, psalmorum quoque modulatio devotionem maximam testabatur. Ipse vero liberalibus disciplinis eruditus, sed moribus eruditior, frequenter ad pauperum angustias suspirabat, quorum angustiis consulere ac subvenire non cessabat: qui impensiori & divini cultus zelo permaximo decem & septem ecclesias in sua diœcesi, suis propriis sumptibus, Dei & quorumdam principum fultus auxilio, ædificari præcepit. [ecclesias ædificat:] Quarum quidem census permiximos ad luminaria continuanda in ipsa matre ecclesia, cui præerat, tam ceræ quam olei, sive custodibus ipsius ecclesiæ trientes solvendos annis singulis destinavit.
[2] Fecit etiam in sua diœcesi nonaginta sex ordinationes, [Ordines confert:] in quibus sacravit presbyteros per diversa loca, diaconos & subdiaconos, & reliquos ministros, quantum necesse fuit. De cujus meritis ne mundus tamquam nescius dubitaret, per ejus intercessionem & meritum Dominus cæcis tribuit visum, surdis auditum, ab obsessis corporibus expellit dæmonia, [miracula patrat:] ceterosque variis debiles incommodis optatæ sanitati restituit. Et quia pares paribus gaudent, beatissimo Martino Turonorum archiepiscopo fuit maxime familiaris: [S. Martino familiaris,] cujus frequenter conversatione & alloquiis perfovebatur, & crebro ejus benedictione confirmabatur, & salubri consilio utebatur.
[3] Appropinquans autem Vir ille sanctus ad terminos universæ carnis felici jam senio candidatus, & sacra militia consummata fessos artus, naturam fragilem profitentes, cilicio & cineri commendavit. [ab eo æger visitur, Angeli monitu,] Priusquam tamen locupletem virtutibus animam suo Creatori transmitteret, ab illo unico visitatore pauperum Christi, beatissimo Martino, meruit visitari. Qui angelica revelatione, venit ad sancti Pontificis exsequias, comitantibus suis discipulis: & ingressus domum, invenit eum jam totum in cælis inhiantem, jam æternam mercedem suspirantem, jam lecto humili solis artubus strato cilicio recubantem. Cui cum supremum & primum vitæ consilium tribuisset & sacratissima benedictione confirmasset, inter manus beatissimi Martini spiritum beatis securum meritis ad Superos destinavit. Vixit autem temporibus b Constantini & Valentiniani imperatorum; [mortuus sepelitur:] & præfuit ecclesiæ Cenomanicæ annos undequinquaginta: & præsentis miseriæ cursu feliciter consummato, c quarto Idus Junii, in pace quievit: & a divo Martino Turonensi archiepiscopo, & a suis discipulis, obsequio quo decuit, & magna cum reverentia, sepultus est ultra fluvium Sarthæ, in ecclesia beatissimorum apostolorum Petri & Pauli, quam B. Julianus dudum construxerat & sacraverat: in qua B. Pavacius ejus antecessor, & S. Turibius S. Pavacii antecessor, corporaliter requiescunt. Ubi Vir sanctus beneficia, quæ contulerat copiosa in seculo vivens, copiosius contulit in sarcophago requiescens; cæcos illuminando, claudos restituendo, [novis miraculis a morte illustratur,] dæmonia ejiciendo, leprosos curando, surdis auditum præbendo, & infinitis aliis sanitatem largiendo. Quorum infirmorum nomina, ad vitandam prolixitatem, non sunt hic descripta. Ejus precibus nos commendemus, ut cum Christo in æternum vivamus, cujus regnum & imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Aliter paullo secunda Vita: oppido Deo vulgo placere.
b De S. Liborii ætate egimus § I num. 4.
c Ibidem num. I ostendimus quinto legendum.
ALIA VITA
Auctore Saxone anonymo.
Ex Mss. Canon. Regul. Corsendoncano & Bodecensi.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
BHL Number: 4912, 4913
EX MSS.
LIBER PRIMUS.
CAPUT I.
S. Liborii gesta unde Auctor acceperit.
[1] Quamvis multifariam modisque ineffabilibus supernæ bonitatis erga salutem humani generis pia dispensatio cognoscatur; [Doctores & Episcopi a Deo dati,] in hoc tamen maximis videtur clarescere indiciis, quod Ecclesiæ suæ, in hac mortali conversatione pro æternæ vitæ præmio laboranti, tales eruditores defensoresque providit, quorum doctrinis & exemplis informari, quorum meritis & intercessionibus possit in perpetuum adjuvari. Omnibus enim, qui in procinctu fidei positi, agone militiæ Christianæ contra spiritales nequitias jugiter colluctantur, [Ecclesiam juvant verbo, exemplo, patrocinio;] quid utilius esse credatur, quam illorum imitandas præ oculis habere virtutes, qui in eodem agone legitime certantes, perpetuam adepti sunt victoriæ coronam? Quid felicius, quam eorum precibus muniri, quibus cuncta, quæ petierint, præstanda veritas ipsa promittit? De his enim loquimur, qui vere in Christo manentes, ejusque in se verba manere facientes, illud consequuti sunt præmium, quod ipse promisit, dicens: Quodcumque volueritis, petetis, & fiet vobis. [Joan. 14, 13, Joan. 15, 7]
[2] Hoc equidem licet ad Apostolos specialiter dictum sit, pertinet tamen nihilominus etiam ad alios quosque excellentia sanctitatis insignes; illos præcipue, qui Apostolorum tam meriti quam officii successione sublimati, perenni refulgent gratia sacri præsulatus. Ii namque tanto facilius a Deo quælibet impetrant, quanto ei & per puritatem conversationis, & per sublimitatem sacri ordinis appropinquant. Nec dubium quin plurimum illorum preces apud Dominum valeant, quorum ipse potestatem tantum in cælo terraque valere concessit, ut quidquid hic ligarent, maneret ibi ligatum; quidquid hic solverent, esset protinus ibi solutum. Præterea illorum officii dignitatem ipse inhabitator & consecrator eorum Spiritus sanctus ostendit, qui per prophetam Malachiam loquitur, dicens: Labia sacerdotis custodient scientiam, & legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est. Hinc in Apocalypsi Joannis, [angeli & stellæ dicti] ecclesiarum præsules non nisi angeli vocantur, signati per septem stellas, in Christi dextera demonstratas. [Malac. 2, 7. Apoc. 1, 20.] Sunt enim stellæ, quia virtutibus radiant; angeli, quia mandata divinæ jussionis annuntiant. Constat igitur, eos non parum transcendere modum infirmitatis humanæ, quos toties Scriptura sancta non dubitat angelos appellare.
[3] a Ipsorum vero in Ecclesia principes & primi propagatores, Apostoli fuere, qui post gloriosam Domini nostri Jesu Christi ad cælos ascensionem, juxta promissionem ipsius, sancti Spiritus infusione roborati, & scientia omnis veritatis instructi, in diversas mundi totius pene profecti sunt regiones, verbum salutis annuntiantes ubique, & tam miraculorum signis, quam prædicationum hortamentis, id in brevi efficientes, ut, quemadmodum egregius olim Propheta præcinuit, In omnem terram exiret sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. [Psal. 18, 5.] Ex eorum igitur salutaribus cælestibusque doctrinis, quas ab ipso fonte veritatis largiter hauserant, [Apostolorum successores,] ecclesiasticorum ordinum regula, divini cultus institutio, & tota Catholicæ religionis observatio sumpsit exordium. Post quos multi per orbem ecclesiarum præsules, illorum in omnibus vestigia sequuti, & eorum non minus virtutum gratiam, quam ordinis dignitatem adepti, eamdem tenuerunt in fide sinceritatem, in moribus sanctitatem, in doctrinæ studio vigilantiam: qua & fidelium mores corrigerent, & fidelium mentes ab errore converterent. In quo plures eorum tantum Domino placuisse noscuntur, ut clarissimis usque hodie miraculis coruscare videantur.
[4] Ex quorum glorioso collegio vir magnificus & incomparabilis exstitit sanctitatis Liborius, [S. Liborii Vita fideliter scripta;] ecclesiæ Cenomanicæ præsul, cujus modo proposuimus vitam & transitum breviter commemorare; utile ac fructuosum fore legentibus arbitrati, ejus vitam actusque cognoscere, quem sequendo, possit in divina servitute proficere. Ejus etenim vita nihil aliud erat, nisi quoddam cælestis conversationis indicium, Christianæ religionis exemplum, virtutis ac fidei documentum. Unde quoniam ipse Dominicum illud implevit præceptum, Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est; nobis in vitæ mortalis errore degentibus enitendum valde solerti imitatione videtur, ut qui vitiorum & ignorantiæ tenebris obfuscamur, lucifluis bonorum ejus operum radiis illustremur. [Matt. 5, 16] Nec nos quisquam existimet in ejus laudibus a veritatis aut moderationis tramite deviare, cum nulla, nisi a veracibus scriptis seu relationibus comperta, proferamus: nec eum digne a mortali lingua posse laudari, ipse, cum quo nunc immortaliter regnat, Deus visibili palam ostensione declaret. Testatur namque, cunctis eum virtutibus atque omni vitæ merito acceptum sibi fuisse viventem, dum defuncti reliquias evidentissimis miraculorum signis frequenter glorificare non definit.
[5] Ex quo datur intelligi, hac eum gratia nequaquam in præsenti vita caruisse, [miracula post mortem,] quamvis inde specialia litterarum indicia qualibet ex causa non habeantur. Sive enim, quod familiaris Sanctis omnibus semper humilitas persuadet, [quæ in Vita vel non scripta, vel deperdita:] ut ea quæ sibi ante humanos oculos laudi & gloriæ videri valent, celari abscondique desiderent, hoc ipse præ ceteris obtinuerit; sive gesta signorum virtutumque illius descripta quidem plenius, sed casu quolibet posterorum notitiæ subtracta fuerint; sive aliud quid causæ fuerit ignorantes; liquido tamen credimus, ejusdem sancti Spiritus gratiam, qui toties ante ejus sacrosancta pignora præclarum sui charismatis donum, operationem scilicet virtutum, ad ipsius demonstranda merita exhibere dignatur, eidem quoque in carne posito minime defuisse. Non tamen desunt etiam certa de ejus meritis apicum monimenta. [hæc unde accepta,] Habentur etiam gesta pontificum ejusdem, cui præfuit, ecclesiæ Cenomanicæ, simplici eloquio, & absque omni nævo figmenti, fideli narratione contexta: in quibus non plena alicujus eorum Vitæ series replicatur; sed quis cui successerit, cujus meriti fuerit, quot annis ecclesiam rexerit, breviter est annotatum. Hujus vero sacri ac pretiosissimi viri Liborii etiam transitus ex hac valle lacrymarum ad societatem semper vere beateque gaudentium civium supernorum, quo contigerit ordine, latius indicatur. Extant & aliæ de ejus ortu & vita litteræ strictim exaratæ, de quibus omnibus utilissimis quibusque & veracissimis narrationibus defloratis, hic eas, prout divinitus facultas datur, paucis explicare conamur.
ANNOTATA.
a In Ms. monasterii Bodecensis Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini, e quo variantes lectiones nobis Joannes Gamansius noster communicavit, hic prologi finis, Vitæ exordium erat.
CAPUT II.
S. Liborii a prima ætate sanctitas; episcopatus.
[6] Hic igitur in Galliis originem ducens, [S. Liborius Gallus, nobilis, a puero gravis,] & parentum non ignobili ortus prosapia, clarissimam a patriam suorum claritudine meritorum amplius illustravit. Namque ab ætate primæva, maturum in bonis actibus cor gerebat, neque illecebris voluptatum carnalium, ut ætati lubricæ moris est, animo cedens, neque vitio levitatis indulgens. Adeo vero sese humilem & quietum & trementem sermones Domini exhibebat, ut merito super illum sancti Spiritus gratia requievisse credatur, quæ illum ad sacerdotii dignitatem, ac dispensationem sacramentorum Dei, ad regimen fidelis populi nutriebat. Hæc etiam illius animo flagrantissimum discendi studium inspiraverat, quatenus cælestium fluentis arcanorum, quæ multis erat quandoque largiter ructaturus, ipsius primum præcordiorum intima salubriter implerentur. Neque umquam perverso quorumdam more prius voluit dicere, quam discere: sed tamquam futurum se doctorem præsaga mente adverteret, [discendi avidus,] cunctarum fere sibi utilium scientiam scripturarum satagebat intentus auditor acquirere, quas postmodum, quibus opus esset, valeret facundus præceptor ingerere. Nec deerat sagacis ingenii vigor, largam bono studio efficaciam subministrans: magnamque in teneris adhuc annis præclaræ indolis flores spem suavissimorum fructuum præbuere, quos abundanter constat postea provenisse. Denique simul cum processu temporis, [omnibus carus.] probitatis ac sophiæ proficiens incrementis, ita in brevi maturitatem virilis ornabat ætatis, ut acceptus apud omnes, & tam honore, quam amore, dignus haberetur. Nec mirum: quippe quem nulli elatio protervum, nulli asperum livor, nulli contemptibilem fecit ignavia: sed humilitas etiam infimis coaptaret, caritas cunctis exhiberet affabilem & conformem, industria demonstraret eum esse vas utile in domo Domini, ad omne opus bonum paratum.
[7] Postquam autem tam vitam, [Clericus factus sanctissime vivit:] quam habitum secularem, cælestium præmiorum intuitu, dereliquit, & vere a Domino in suam electus fortem, clero associatus, ac officiis est functus ecclesiasticis, amplius totum se divino cultui visus est mancipare. Studebat namque, quantum fragili carnis sarcina circumdatus potuit, cunctos actus cogitatusque suos ad rationis normam dirigere, circumspectus ac providus, docilisque & cautus existere, adversa vel prospera æquanimiter ferre, animam supra temporalis periculi metum fortiter agere, nihilque nisi quod esset ante superni Examinatoris oculos fœdum, peccati scilicet maculas, formidare: habere de Dei bonitate fiduciam, securitatem, constantiam, tolerantiam, firmitatem: præterea nihil appetere pœnitendum, in nullo legem moderationis excedere, sub jugo rationis cupiditatem moderari vel domare. Hinc modestus & abstinens, castus & honestus, parcus & sobrius ante Deum & homines permanebat. Jam vero in illo propositum æquitatis justitiæque servandæ, quis umquam digne valeat explicare? Quis ejus circa innocentiam, humanitatem & concordiam studium, quis erga pietatem & religionem enarret affectum? Omnis ejus animi meditatio, a rebus vanis & caducis remota, circa salutem animæ ac statum vitæ perpetuæ versabatur.
[8] Proinde quia tantus in eo cælestis jubaris splendor celari diu non potuit, [eligitur Cenoman. episcopus,] sanctitatis ejus ita rumor excrevit, ut totius inclytæ civitatis Cenomanicæ populi ad hunc sibimet eligendum pontificem, unanimiter corda converterent. Nec dubium, quin se beatos fore arbitrarentur, qui talem habere pastorem ac præsulem mererentur: cui ad docendum suppeteret linguæ disertitudo, ad doctrinam exemplis firmandam vitæ rectitudo, ad exorandum pro subditis Deum meriti magnitudo. Unde cum memoratæ urbis populum antistitis sui Pavacii viri sanctissimi obitus ingenti, ut par erat, mœrore afficeret; consolabatur tamen hujus concorditer electi probitas, & firmata de illo apud omnes fiduciæ certitudo, quod nemine sacerdotum Christi esset inferior. Quinimo antiquam Israëliticæ gentis gratiam sibi præstitam gratulabantur: [post S. Pavacium.] quia sicut illis quondam, ablato & ad cælum rapto Elia propheta sanctissimo, Elisæus duplici ejus spiritu repletus successit; ita spiritales B. Pavacii virtutes, in successore Liborio repræsentandas, aut etiam duplicandas fore sciebant. Quapropter gaudentibus cunctis, ecclesiæ Christi regimen, ad quod olim erat divinitus præordinatus, juxta morem canonicum assumpsit, regulariter pontifex ordinatus.
ANNOTATA.
a Legendæ pars secunda: patrum suorum lineam.
CAPUT III.
S. Liborii mores in episcopatu, prædicatio.
[9] Suscepto vero sacerdotio, nihil ex studio sanctitatis, quam prius exercuerat, dereliquit: [Præclare munus illud gerit,] sed tamquam lucerna super candelabrum posita, ita ille divina luce repletus, quo in eminentiore constitutus est loco, eo latius in domo Dei collatæ sibi gratiæ notitia refulgebat. Neque illum tantæ dignitatis honores solitæ religionis mutare fecerunt mores, nec ecclesiasticorum occupationes negotiorum quidquam ex quotidiana divinæ laudis & placationis servitute prætermittere coegerunt. Quinimo tanto eam instantius adaugere curavit, quanto jam non suæ solius. sed multarum animarum salutis causa recte se vivere debere sciebat: quibus frustra videbatur præesse, si non studeret etiam monitis exemplisque prodesse. Ob hoc igitur, [numquam otiosus.] nullius momenti spatium otiose transigere volens, semper erat utilibus intentus actibus, nunc lectioni divinarum Scripturarum operam impendens, nunc orationi prolixius incumbens: interdum etiam rerum exteriorum dispositioni, prout suo conveniebat officio, prudenter consulens atque prospiciens.
[10] Assidue vero vigiliis & jejuniis castigabat corpus suum, [assidue prædicans,] & in servitutem redigebat, ne aliis prædicans, ipse reprobus inveniretur. Erat enim prædicationis studio valde intentus, & tamquam se nosset gerere officium Apostoli, dicentis: Non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare; atque ab eodem audiret, Prædica verbum, insta opportune, importune; ita ipse quotidie modis omnibus auditores suos ad vitæ rectitudinem provocabat. [1 Cor. 1, 17, 1 Tim. 4, 2] Cujus præcepta & monita id maxime populo grata & amabilia faciebat, quod ejus vitam in nullo doctrinæ contrariam deprehendebant: sed quod illis sectandum asserebat, evidentissime in ejus moribus agnoscebant. Verbi gratia: [& eadem agens:] qui elationem velut initium omnis peccati cavendam penitus ab illo sæpe didicerant, nullum ejus indicium in illius actibus, in habitu, in vultu, in gestu corporis, in sermonis usu sentire potuerunt. Audiebant ab eo: Non efficiamur inanis gloriæ cupidi: videbant eum vere pauperem spiritu, numquam nisi in Domino gloriari. [Galat. 5, 20] Audiebant ab eo, quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: &, Putredo do ossium, invidia: videbant eum affectu benevolentiæ gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; aliorum prospera vel adversa, sua æstimare. [Sap. 2, 25, Prov. 14, 30] Audiebant ab eo: Ira enim viri, justitiam Dei non operatur: videbant eum, omnem ostendentem mansuetudinem ad omnes homines. [Jacob. 1, 20] Audiebant ab eo: Seculi tristitia mortem operatur: videbant eum esse hilarem datorem, quem diligit Deus. [2 Cor. 7, 10] Audiebant ab eo, avarum esse idolorum servitorem: videbant eum rerum suarum erogatione largiflua thesaurizare sibi thesaurum in cælo. [Ephes. 5, 5] Deinde si quis ejus parsimoniam, strenuitatem, castitatemque attenderet, non aliis ad fugiendam vitiorum corporalium labem admonitionibus indigeret.
[11] Ita pius gregis Dominici pastor, [multos convertit,] commissis sibi ovibus, adhibita cura duplici, exhortationibus scilicet & exemplis, iter ad æternæ vitæ pabula quærenda, & spiritualium morborum dira contagia vitanda, demonstrans, tantum ex eis lucrum acquisivit, ut, quod voce Dominica per Malachiam dicitur, de illo convenienter valeat dici: Lex veritatis fuit in ore ejus, & iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace & in æquitate ambulavit mecum, & multos avertit ab iniquitate. [Malach. 2, 6] Vere enim multos ab iniquitate convertens, & rectitudini vitæ fideique restituens, inter sanctos Ecclesiæ Christis doctores præclarum obtinet locum: [dignus encomiis quibus doctores ornat Scriptura:] quorum multimodam gratiam, & infinitam meriti excellentiam, ipse verus ejusdem Ecclesiæ sponsus, in Canticis Canticorum multiplici laude prosequitur: nunc eos ipsius sponsæ collum, monilibus assimilatum, vocans; nunc tigna cedrina & laquearia cypressina cognominans; interdum labia, vittæ coccineæ, propter prædicationem Passionis Christi, similia, seu favum dulcedinis verbi Dei stillantia; nonnumquam turrim David, ob constantiæ firmitatem, eos appellans. Aliquando vero ibidem, ob nutrimentum parvulorum, quibus lacte opus est, mammæ dicuntur. Aliquando favo simul & vino, aliquando decori turris eburneæ comparantur. Plerumque portæ Ecclesiæ nuncupantur: & propter variam utilitatem, firmitatem, providentiam, contemplationem, dentium & oculorum nomine designantur. Præterea ipsi sunt sexaginta fortes, Salomonis lectulum ambientes: ipsi columnæ argenteæ, sacri eloquii nitore fulgentes. Quarum omnium similitudinum si quis mysteria perscrutetur, profecto inenarrabilem hujus sanctæ Ecclesiæ doctoris & ejus similium gratiam dignitatemque reperiet, cum satis indicent hæc pauca, de pluribus ex illo cælesti epithalamio sumpta, quod nihil his illustrius, nihil pulchrius, in sponsæ laudibus decantandum Spiritus sanctus invenit. Qui etiam de eisdem per Daniëlem ita loquitur: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. [Dan. 12, 3] Sed quoniam hujus clarissimæ stellæ in erudiendis subditis fervorem pariter & splendorem ostendimus, quibus virtutum radiis in aliis quoque rebus effulserit, monstrare euremus.
CAPUT IV.
Sacrarum rerum cura.
[12] Habuit Vir sanctus hoc præ ceteris tum temporis pontificibus, religionis & Dei amoris indicium speciale, [Cultum divinum promovet:] quod omnia, quæ ad ejus laudem jugiter celebrandam & ecclesiastici cultus officium pertinent, totis nisibus amplificare, provehere, atque adornare contendit: & exceptis his, quæ sibi suisque ad quotidiani victus & vestitus necessaria, quibus solis contentus erat, vix sufficere poterant, nec non & his, quæ ad egentium & inopum sustentationem larga manu solebat expendere, reliquos omnes reditus episcopalium possessionum, omnes quarumlibet rerum census, qui sibi ex omni sua diœcesi debebantur, [templa ornat;] vel si quid ex fidelium donationibus conferebatur, ad exhibendum ecclesiis congruentem ornatum, & nova quoque oratoria in locis, quæ ad hoc opportuna videbantur, construenda deputavit. Quorum constructionem primum divinæ servitutis multiplicandæ intuitu aggrediebatur; dehinc etiam plebium commoditati pariter & saluti prospicere pie meditabatur, ut ad ecclesias cum suis sacerdotibus prope positas facile confluere, orationum studiis assuescere, regenerationis gratiam consequi, documenta sacræ legis audire, [17 nova ædisicat:] cælestium sacramentorum celebrationibus interesse, atque omnia Christianæ religionis jura discere & exercere valerent: nec quemquam ullius molestiæ seu occupationis impedimentum exinde revocaret, quo universos ad salutem animarum quærendam ipsa loci opportunitas invitaret. Hac igitur intentione præter illas, quæ a suis prædecessoribus fabricatæ fuerant, decem & septem sacris ædibus noviter constructis & dedicatis, suam parochiam ita omnem illustravit, ut in qualibet ejus parte populo degenti aliquam orationis domum vicinam esse constaret. Locorum vero, in quibus eas construxit, hic nomina ponere dignum ducimus, quo religiosi operis memoria firmior, & fides certior habeatur. Unam itaque ædificavit in Colinno, alteram in Silviaco, tertiam in Raudatio, quartam in Campogenesto, quintam in Conedaco, sextam in Aciaco, septimam in Aloncianno, octavam in Sangunno, nonam in Sabonario, decimam in Bona, undecimam in Lucia, duodecimam in Lugduna, tertiamdecimam in a Marsone, quartamdecimam in Paliaco, quintamdecimam in Magitto, sextamdecimam in Noviliaco, septimamdecimam in Comnis.
[13] Quibus rite perfectis & decenter adornatis, [sacra officiæ assidue in iis fieri jubet,] ac sacerdotum & inferioris ordinis clericorum jugi providentiæ commendatis, observandum omnino censuit, ne qua ibidem legitimis horis die noctuque sacrorum intermissio fieret officiorum, quibus sanctæ & individuæ Trinitati debitæ gratiarum actiones & laudes referrentur. [& ab iis censum pendi ad luminaria cathedr. ecclesiæ:] Deinde ut unitati & concordiæ totius populi commissi consuleret, atque omnia illius diæceseos loca Deo dicata, cum universis ad se pertinentibus, antiquæ & principali suæ sedis ecclesiæ, velut uni capiti & matri omnium, subdita monstraret esse debere, decrevit ut illuc ex reliquis omnibus ecclesiis per annos singulos census persolveretur, certus scilicet numerus librarum ceræ atque olei, prout illis offerendi facultatem suppetere sciebat. Æquum tamen omnibus eisdem locis debitum imposuit; hoc est, ut ex unoquoque redderetur una ceræ libra, & olei duæ, præter id, quod custodibus præfatæ principalis ecclesiæ dari constituit. Ex quo vere sancta & religiosa intentio beati Viri satis apparet, quod non sibi aurum vel argentum, seu quodlibet earum rerum, quæ mundum amantibus pretiosa, ipsi vero, velut cælestia desideranti, omnino erant contemptibilia, coacervavit; sed ea magis ecclesiæ dari constituit, quæ ad luminaria jugiter in ea concinnanda copiam darent. Nam quoniam ipse fuit templum veri luminis, hoc est, Spiritus sancti, etiam corporalis lucis ornatum manufactæ domui Dei noluit umquam deesse.
[14] [sacros ministros ordinat:] Mansit autem in episcopatu annos quadraginta & novem: in quibus fecisse legitur ordinationes nonaginta & sex; ordinasse vero presbyteros ducentos decem & septem, diaconos centum septuaginta sex, subdiaconos, nonaginta tres; reliquorum quoque graduum ministros, quantum sacris officiis congruum & sufficiens esse videbat. Præterea habuit bonum testimonium etiam ab his, qui foris sunt: [etiam laicis se probat:] ita ut hoc quoque specialiter de illo præfata referant scripta, quod studuerit Deo in omnibus dulciter famulari, & in rebus ecclesiasticis Deo & hominibus bonis oppido placere. Unde liquido patet, sic eum religionis constantiam ante Deum servasse, ut tamen proximorum oculos non offenderet: sic humano foris placuisse judicio, ut divinis obtutibus non displiceret in occulto. Ita per omnia verus Dei Cultor illi merito pontifici comparatur, quem sine querela Domino serviisse Euangelica laudat historia: nisi quod hic tanto præstantioris fuerit sacerdotii Præsul, quanto figuram veritas, quanto legem veterem nova Christi gratia transcendit. [Luc. 1, 6] Illo denique præsulatu functi, animalium cruores immolabant: hujus sacerdotii primus auctor & Pontifex, per proprium sanguinem introivit semel in sancta. Et tamen in officio dispari fuere pontifices isti, sanctitate pares, ambo euangelica laude digni, ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis & justificationibus Domini sine querela.
ANNOTATA.
a Mr. Corsend. Marsano. Nonnulla horum vocorum aut oppidorum nomina aliter paullo insecunda Vita expressa.
CAPUT V.
S. Liborii obitus, sepultura, miracula.
[15] Cum autem divinæ Majestati complacuit, post tam diuturna tot annorum certamina, [Morbo correptum] victorem hostis antiqui, Militem suum æterno præmio glorificare, anno quinquagesimo episcopatus sui, corporis eum molestia ita fatigari permisit, ut adesse sibi diem exitus sui non dubitaret. Qui annus illi verus extitit Jubilæus, quem in eodem numero annum remissionis appellans, unumquemque in eo redire ad familiam, & ad possessionem suam lex divina præcipit. [Levit. 25, 10] Nam & ipse quo minus se dubitaret ad requiem tendere, post septem septimanas annorum, ex quo constitutus est super familiam Domini, adhuc in terris positam, ad eam, quæ in cælis est, lætus vocari meruit, ut possideret terram, quam mansuetis & mitibus Veritas repromisit. [Matth. 5, 4]
[16] Eodem tempore S. Martinus episcopus Turonensem regebat ecclesiam, [S. Martinus angelico monitu, visit:] vir apostolicis clarus omnino virtutibus: cui inter illa, quibus assidue frui solebat, angelicæ collocutionis mysteria, etiam hoc ex divina revelatione præceptum est, ut ad urbem Cenomanicam pergeret, atque ibidem in infirmitate positum Dominum visitaret. Unde animadvertens, hanc Domini infirmitatem de aliquo membrorum suorum intelligendam, de quibus ipse dicturus est in judicio, Infirmus fui, & visitastis me; cœpit illico festinus ad memoratam pergere civitatem. [Matth. 25, 36] Cui cum jam appropinquans, juxta vineam quamdam iter ageret, vidit eminus in ea stantem clericum gradu subdiaconum a, Victurium nomine, operi quidem b, quodcumque ibi agendum erat, [S. Victurium illi successurum prædicit.] studiosius insudantem, sed nihilominus frequentatione psalmodiæ laudes Domini decantantem. Hic erat discipulus S. Liborii, atque in ipsa suæ continentiæ mentisque & habitus humilitate, bonæ institutionis magistri optimi clarum præbebat indicium. Quem intuens S. Martinus, revelante sibi Spiritu sancto, hunc esse futurum ibi episcopum, his eum verbis salutavit, dicens: Ave noster pontifex. Dehinc illi baculum suum dedit, atque ita concito gradu, in urbem properavit. In qua inveniens sanctum & vere Deo dilectum Præsulem jam in extremis positum, & cælesti tantum gaudio, quo iturus erat, intentum, cum ineffabili ab eodem lætitia susceptus est. Hic vero necesse est, [piis colloquiis Liborium animat,] ut noster sermo deficiat: quia neminem digne constat posse referre, quam divina, quam spiritualia, quam cælestia fuerint eorum colloquia; cum qua se exultatione mutuo viderint, quo mentis affectu suam ad tempus separationem ferre potuerint. Erant enim ambo Christi militum excellentissimi duces, ambo crebris de diabolo triumphis gloriosi. Sed alteri jam reddendum erat præmium sempiternum, alteri aliquamdiu differendum, & adhuc pro castris Dei fuerat decertandum.
[17] Igitur B. Liborius, [& sanctæ mortuum sepelit:] præsente sibi tanto consolatore, suarumque exsequiarum provisore c, decimo Kalendarum Augustrarum die lætus migravit ad Dominum. Cujus venerabile corpus S. Martinus cum honore congruo ad ecclesiam extra urbem positam duci, & in ea sepeliri fecit: quam primus ejusdem sedis antistes, Julianus nomine, construxit, & in honore d duodecim Apostolorum dedicavit. Decebat enim, ut qui Apostolorum in terra successor, & in cælis esse meruit consors, in eorum quoque ecclesia communi cum illis memoria coleretur. Sequenti vero die vir Dei Martinus populum omnem, qui ad tanti Viri exsequias copiosus nimis & innumerabilis convenerat, & internum amorem erga Pastorem suum largissimis lacrymarum fontibus testabatur, in ecclesiam convocans, sanctæ admonitionibus doctrinæ consolabatur, eisque præfatum Victurium ordinavit episcopum.
[18] Tradunt quoque litteræ superius memoratæ, [Liborius post mortem miraculis illustratur.] multa quidem S. Liborium in hac vita fecisse miracula, sed multo plura postmodum ad sepulcrum ejus fuisse divinitus ostensa, licet ob multitudinem suam nominatim expressa non sint. Quod nos facile credimus ex his, quæ oculis nostris videre meruimus, postquam ad nos sacrum translatum est corpus, sicut, adjuvante Domino, sequens hujus operis textus enarrabit. Nam quoniam ipse vere fuit organum Spiritus sancti, per ipsius nunc operationem ante ejus reverenda pignora virtutum signa sæpius ostenduntur; curationes scilicet debilium, salutes languentium, expulsiones immundorum spirituum; præstante ipsius gratia, qui est fons & origo bonorum omnium, Deus & Dominus noster, qui in Trinitate inseparabili vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Alii Victorem, Victurum, Victorium vocant. Colitur 25 Augusti, uti testatur Corvasserius; at 1 Septembris alter Victorius, ejus filius.
b Ms. Bod. addit, vinearum. Non satis eam interpolationem patiuntur sequentia verba, quodcumque ibi agendum erat: etsi ex S. Victorii Vita constet, eum operantem in vinea repertum a S. Martino.
c Dissentiunt alia ejus Acta, ut supra § I diximus, colitur saltem hoc die.
d Vita primo loco relata, solum habet Petri & Pauli.
LIBER SECUNDUS.
TRANSLATIO S. LIBORII.
CAPUT I.
Scriptionis causa. Episcopatus primi in Saxonia.
[1] Descriptis superiori libello vita & transitu pretiosissimi confessoris Christi atque pontificis Liborii, [Bisonis ep. jussu scripta hæc historia,] nunc secundum tuam a, Biso, præsul egregie, jussionem, ad exponendam seriem translationis ejus sacratissimi corporis, & ostensa per ejus merita virtutum b insignia, pro concessa divinitus facultate, stylum mentemque convertimus; excitante studium nostrum pensatione solicita, qualiter vobis obtemperare, quantum deferre debeamus, maxime cum eorum officii dignitate sublimatos, quibus divina voce dicitur, Qui vos spernit, me spernit, non dubitetur, vos minime sine Dei contemptu posse contemni. [Luc. 10, 6] Proinde ad retexendas cum laude debita virtutum operationes, per quas sancti Spiritus gratia solet electorum merita declarare, eo, quo te præcipiente huic operi insistere debuimus, nullum opportunius tempus occurrit: [circa Pentecosten inchoata.] appropinquante videlicet sacra solennitate adventus ejusdem Spiritus Paracleti, qui B. Liborii in hac vita manentis inhabitator apparuit, & nunc ipsius sanctitatis per miracula index & glorificator existit. Cujus nos ad susceptum opus auxilium haudquaquam inefficacibus votis invocaturos speramus, præsertim cum non aliud, quam quod ipse adveniens, mentibus, quas replevit, ad proferendum inspiravit, Dei scilicet magnalia loqui, & ipsum mirabilem in Sanctis suis monstrare conemur. Sed antequam ad rei gestæ ordinem veniamus, causam translationis memoratæ, atque exordium constructionis ecclesiæ, quæ tanto cælitus illustrari meruit thesauro, referre breviter congruum arbitramur.
[2] Igitur ubi primum gloriosæ memoriæ Carolus imperator, [Carolus Magnus, Saxonia domita,] concertatione longissima, & variis præliorum eventibus, cum gente Saxonum exactis, illos ferro edomitos Christi fidem suscipere fecit, suoque addidit imperio, clarum illico dedit indicium, qua fretus intentione, tam diuturnum laborem infatigabilis ferre potuerit. Siquidem, ut in c libello Vitæ ipsius legitur, triginta & tribus continuis annis bellum cum eadem gente gessit. Qua tandem partim armis, partim liberalitate, per quam maxime Primorum ejus animos sibi devinxerat, superata, totum exinde suum ad hoc contulit studium, ut pro tantarum salvatione animarum populi, post tot secula cultum dæmonum relinquentis, fructum sui laboris ex Dei remuneratione consequeretur. Et ut se magis Christianæ religionis, quam regni sui dilatandi causa, tantæ rei difficultatem aggressum ostenderet, [templa multa exstruit:] ecclesias per omnem regionem illam, ad quas rudis in side populus confluere doceretur, & sacramentis cælestibus initiari consuesceret, sub quanta potuit celeritate construi fecit: atque parochias diligenti ratione suis quasque terminis servandas designans, quia d civitates, in quibus more antiquo sedes episcopales constituerentur, illi penitus provinciæ deerant; loca tamen ad hoc, quæ & naturali quadam excellentia & populi frequentia præ ceteris opportuna videbantur, elegit.
[3] [& quiæ urbes non erant, in pagis episcopatus erigit,] Tum vero vix reperiebantur, qui barbaræ & semipaganæ nationi præsules ordinarentur. Cujus interdum ad perfidiam relabentis cohabitatio, nulli clericorum tuta videbatur: cui ecclesiasticum officium, & quidquid ad rerum divinarum pertinet cultum, non solum deerat, verum ignotum omnimodis erat. Quocirca unamquamque prædictarum pontificalium sedium cum sua diœcesi singulis aliarum regni sui ecclesiarum præsulibus commendavit, qui & ipsi, quoties sibi vacaret, [quos aliarum sedium episcopis committit:] ad instituendam confirmandamque in sacra religione plebem, eo pergerent, & ex clero suo personas probabiles cujuscumque ordinis, cum diverso rerum ecclesiasticarum apparatu, ibidem mansuros jugiter destinarent. Et hoc tamdiu, donec annuente Domino salutaris illic fidei doctrina convalesceret, & ita divini usus ministerii proveheretur, ut proprii quoque in singulis parochiis digne & fiducialiter possent manere pontifices.
ANNOTATA.
a [Biso ep. Paderborn. 4.] Biso quando sederit, supra indicavimus § 2, tempore nimirum Joannis VIII Papæ, ut scribit Gobelinus Persona, Cosmodromii ætate 6 cap. 45. Sedit vero Joannes a 14 Decembris anno 872 ad 15 Decembris 882. Biso autem rexit ipsam ecclesiam Paderfontanam, inquit idem, annis XXIII. Hic a Carolo Crasso imp. ut resertur in Vita S. Meinwerci episcopi Paderbornensis quam 5 Junii dabimus, anno 885, electionem episcoporum inter ejusdem & ab ejusdem ecclesiæ filiis faciendam empetravit. Idem corpus S. Meinulphi, ut dicemus ad ejus Vitam 5 Octobris transtulit temporibus Arnulphi imp., qui rerum potitus est a fine anni 887, ad annum 900.
b Ms. Corsend. signa.
c Dedimus 28 Januarii S. Caroli Magni Vitam per Eginardum. Tomo 2 Scriptorum Francicorum Andreæ Duchesnii in variis Annalibus Francorum plenius referuntur ejus res gestæ.
d Gobelinus cap. 38 ætate 6, in tota patria illa non erat locus muris cinctus; paucis castris exceptis.
CAPUT II.
Primus Paderbornensis episcopus B. Hathumarus.
Inter omnia vero loca, constituendis principalibus ecclesiis in hac, de qua loquimur, provincia designata a Paderbornensis sedes speciali quadam dignitate præcellit, [Paderbornæ, sitæ amœno loco,] habens amplissimam circumquaque planitiem, nemorum tamen frequenti & varia diversitate sufficienter ornatam, agros uberes, & frugum omnium feracissimos. Cui adjacet a læva in ipso mœnium prospectu silva, multis passuum millibus in longum latumque diffusa, adeo pecorum & armentorum pascuis, apiumque servandarum usui opportuna; ut illi non dissimilis videatur regioni, quam sacræ Litteræ vocant Terram lacte & melle manantem. [fertili,] Accedit ad ornamentum loci saluberrimorum fontium, intra ipsum oppidum in unum pariter alveum confluentium, incomparabilis tam species, quam numerositas; in tantum, ut eorum b latitudini & amœnitati similes esse alibi minime compertum habeamus. Nec desunt hinc inde & alia flumina, utilitatum, quæ ab his petuntur, largissima. Aër ibidem & aura placidior, [salubri,] &, licet in frigido terrarum tractu, naturali gratia temperatior, citius quam in aliis illarum regionum partibus, maturitatem cunctorum fructuum afferre consuevit. Præterea pagus ipse, ut & nostra memoria, & veterum relatio testatur, viris omni nobilitate generis animique semper insignibus abundabat: ut non esset dubium, quin patria civibus, & cives patriæ congruerent, ac sibi utraque vicissim ornamento forent. Et hæc quidem pauca de pluribus, hinc a nobis non ex superfluo dicta animadvertet, [conventum habet:] qui Christianissimi principis ex hoc quoque in Deum devotionem comprobabit, quod ea, quæ ex tanta locorum amœnitate jure belli acquisita, sub sua potuit tenere ditione, divino magis servitio, quam suis deputaverit usibus. Tamen interdum, pro variis gentis ejusdem utilitatibus generale c placitum habiturus, illic populi conventum fieri jussit, & hac ibidem causa aliquamdiu solebat immorari.
[5] Nam & vir sanctissimus & vere apostolicus Papa Sedis Romanæ d, [S Leonem III Papam ibi excipit,] Leo nomine, injusta civium odia perpessus, illic eum adiit, pro sedandis contra se ortis simultatibus, imperialem opem quæsiturus. A quo cum ingenti, ut par erat, honore susceptus, religiosum ejus ac salutare Christianitatis dilatandæ studium nobiliter inchoatum, [a quo æra dicata, collocatæ reliquiæ] apostolica auctoritate firmavit, atque in ecclesia tunc ibidem noviter constructa e quoddam altare consecrans, adorandas in eo reliquias protomartyris Stephani, quas secum Roma detulerat, collocavit; fiducialiter id principi promittens, quod oratorium illud, tanti martyris patrocinio munitum, non ulterius passurum foret injuriam, quam, ipso referente, prius ei contigisse cognovit; [ad fidei securitatem:] ut videlicet ob incolarum loci perfidiam & odium in religionem Christianam, aliquoties f igni traderetur. Et ob hanc maxime causam ealdem reliquias ibi rogatu imperatoris recondidit, non sine affectu congruo fiduciæ sponsionisque suæ, cum nihil tale postmodum illic perpetratum esse certissimum sit.
[6] [cum episcopatum Wirtzeburgensis regit:] Hoc igitur ordine Paderbornensis ecclesiæ sedes episcopalis tam imperatoria sanctione, quam apostolicæ benedictionis auctoritate primitus constituta, ob causam superius memoratam commendata fuit aliquamdiu tuitioni præsulum cujusdam castelli orientalis g Franciæ, quod sermone barbaro Wirtziburg h appellatur. Sub quorum regimine status rerum ipsius parum proficere potuit: quippe cum loca ipsa longa inter se terrarum intercapedine distarent, & præfatos præsules raro hanc novellam ecclesiam invisere, vel occupatio permitteret, vel commoditas suaderet. Neque enim ibi deerant negotia, quibus procurandis insisterent, neque huc pergendi laborem parvum faciebat itineris longitudo. Ibi res necessariæ sufficientes erant & ordinatæ: hic & tenues, & cum difficultate noviter ordinandæ.
[7] [dein Hathumarus, episc. Saxo, olim obses datus Carolo,] Quocirca merito utilius visum est, hanc sedem suum per se habere antistitem, qui non alibi occupatus, hic tantum agendis rebus præsens insudaret. Erat tunc temporis in clero Wirtziburgensi vir magnæ humilitatis atque modestiæ i, Hathumarus nomine, de gente nostra, hoc est, Saxonica, oriundus: qui cum adhuc puer esset, belli tempore Carolo imperatori obses datus, illic servari jussus est. Ubi postea tonsuratus, ac studiis litterarum traditus, in virum perfectum moribus & eruditione profecit. Hic ex præcepto principis primus est Paderbornensis ecclesiæ ordinatus episcopus. Post cujus ordinationem paucis annis transactis k, idem gloriosissimus princeps ab hac luce migravit. Cujus incomparabilem in omni virtutum gloria præstantiam, licet libellus de Vita ejus conscriptus plenissime referat, nos tamen hic aliquid de eo vel breviter dicere, ipsius in nos beneficii magnitudo suadet. [vere apostolo Saxoniæ:] Quem arbitror nostrum jure apostolum nominari: quibus ut januam fidei aperiret, ferrea quodammodo lingua prædicavit. Qui cum toties victoria potitus, quoties in procinctu positus, multas sibi gentes, multa regna subjecit; constat tamen eum gloriosissime etiam de diabolo triumphasse, cui tot animarum millia, prius sub ejus tyrannide captiva, in conversione nostræ gentis eripuit, & Christo Domino acquisivit. A quo illum recipere præmium & confidimus, & optamus, ut fruatur in cælis Apostolorum consortio, quorum functus est in terris officio.
ANNOTATA.
a
[Paderbornæ nomen varie expressum:] Ms. Corsendoncanum, Paderburnensis. Varie hujus urbis nomen effertur ab antiquis scriptoribus: Patresbruna, & Patresbrunnas appellatur in Joannis Tilii annalibus minoribus; in auctioribus Patresbrunna, & Patrisbrunno: in fragmento annalium Alexand. Patavii, Padresbrunnon, & Padresburnon: in annalibus Loiselii Paderbrunnen (uti & in aliis quibusdam) & Padabrunno: in Vita Caroli Magni per incertum, Paderburnen, & Paderburnum: in ejusdem Vita per monachum Engolismensem, Paderbrunnem, & Padabruno: in poëta Saxone Pathalbrunnon: apud Eginhardum Padabruna: in Vita Ludovici Pii, Patrisbruna: in historia constructionis novæ Corbeiæ, Patherbruna: in Annalibus Fuldensibus Padrabrunno, & Padraprunno: in historia Translationis S. Viti Patherbronna. Gobelinus cap. 38 nominis etymon exponit. Oritur enim istic fluvius, qui Pader dicitur, ex tribus fontibus, quorum singuli Pader appellantur. Quare idem Gobelinus supra Ecclesiam Padersontanam dixit. Borit namque aut brunn, sive borne, & brunne Teutonice fontem significat. Quidam fluvio huic nomen indidisse Carolum Magnum atunt a Pado Italiæ fluvio, [ductum a fonte] ex tribus itidem fontibus, in unum coeuntibus alveum, orto. Refellitur id ex S. Ludgero, qui in Vita S. Swiberti I Martii, inter Saxones Werdense monasterium anno 778 populatos recenset nefarium quemdam Ogellum Oosterbach de Paderborne: atque ex poëta Saxone infra citando, qui vetustum fuisse urbis nomen significat, ergo & fluvii, a quo urbi nomen. Alii a Romanis, cum iis in locis castra haberent, factum volunt, ob eamdem Padi similitudinem. Quod ut absque veteri auctore affirmare mihi non est animus, ita consentaneum rationi usuique non inficior; & accolarum traditione celebratum. Vix XV stadia progressus Pader, ad Niehais arcem a Theodorico Furstenbergio episcopo constructam & oppidulum, Lippo miscetur, sat tenui rivo, alterique, ac deinceps Lippæ, sive Lippiæ, aut Lupiæ, seu Luppiæ retinet nomen, donec in Rhenum sese ad Wesaliam oppidum exoneret. Locum in quo Lippa ac Pader coëunt, vel ipsam (ut tunc erat) Paderbornam, ita describit auctor carminis de Leonis III Papæ ad Carolum adventu:
Est locus insignis, quo Patra & Lippa fluentant, [Patræ, sive Padi fl.]
Altus & in nudo campo jacet, undique largo
Vestitus spatio: celso de colle videri
Namque potest legio omnis & hinc exercitus omnis,
Castra ducum, & comitum, radiantiaque arma virorum.
Qui hic Patra, in Vita S. Adelardi per S. Paschasium Ratbertum 2 Januarii cap. 16, num. 66, Pater appellatur, ita enim describitur Corbeiæ Saxonicæ situs: Est autem locus, pergentibus ad ortum solis de fonte Patris, situs supra littus Wisiræ, &c. Franciscus Irenicus lib. 12 Germanicæ exegeseos Padam vocat.
b
Tres præcipui Padæ, sive Padi, aut Padulæ, [eoque multiplice:] fontes; qui e rupe omnes prorumpunt intra ipsam urbem: intra quam in unum alveum coëunt, ac fluvium profundum latumque conficiunt, qui æstate frigidissimus, hieme utcumque calidus est. Trium horum fontium unus ita profundus est, Gobelino teste, ut ab aquæ superficie ad fundum pedes esse 98, testati sint, qui explorarant. Alii præterea fontes in eadem ipsa urbe orti, aquis suis Padum augent: ex unius, qui maxime australis, aqua præstans coquitur cerevisia, quæ etiam vim medicam habere contra calculum creditur.
Extra urbem alii fontes ac rivi, sane memorandi: nam præter tres circa Driburgum, aliumque prope Ludam oppidum, [Fowes eo tractu aciduli:] acidulos ac medicatos fontes, a Matthæo Meriano in Topographia Westfaliæ relatos, maxime mirabilis qui Bolderborna, sive Bulterborna appellatur, juxta Aldenbekam pagum. Hic æstum quemdam marino similem patitur: [Bulderborna sons resorbetur,] nam XXIV horarum spatio bis aquas suas resorbet, ac post sex horas denuo eructat ingenti cum strepitu, unde & nomen accepit: Bolderen enim, sive bulderen, Teutonice, cum strepitu blaterare aut detonare dicimus. [uti & rivas ex eo orius,] Tam copiosum tamen Bolderborna rivum profundit, ut is longe a sua scaturigine ternas molarum rotas circumagat. Sed aliquanto spatio prgressus in terram penitas subsidit. Idem aliis duobus rivis eodem tractu accidit: quorum alter Swancium pagum præterfluit, haud procul Paderborna, ac paullo post terra se condit: alter inter oppidum Lechtenaviam, ac pagum Steinen. Retulit mihi Joannes Grothusius noster, se, cum isthac iter faceret, [& ali duo.] animadvertissetque mergi fluvium illum, propius accessisse, & silicibus glareaque submotis, nullum perspexisse, quo absorberetur, foramen; sed aure ad terram admota, una cum socio, audisse ingentem strepitum ac collisionem velut in cellam delabentium aquarum. An hi amnes Paderbornæ, aut alibi, denuo prorumpant, ut tradi ab aliquibus scribit Merianus, frustra quæram, quod latere voluit Auctor naturæ.
c
[Placitum, sive conventus, Francorum ad Paderbornam, anno 777.] Placitum passim pro conventu judiciali, sive conventus loco, usurpatur in mediæ ætatis scriptoribus. Exempla plura reperies in Glossario Friderici Lindenbrogii ad codicem legum antiquarum. De conventu ad Paderbornam, quod huc facit, ita scribit poëta Saxo lib. I annal., ad annum 777.
— Conventum placiti generalis habere
Cum ducibus se velle suis denuntiat illic.
Tanto concilio locus est electus agendo,
Quem Pathalbrunnon vocitant, quo non habet ipsa
Gens alium naturali plus nobilitate
Insignem, qui præcipue redimitus abundat
Fontibus, & nitidis & pluribus, & trahit inde
Barbaricæ nomen linguæ sermone vetustum:
Meminere magni placiti isthic eo anno habiti annales Tiliani, quod Loiseliani & monachus Engolismensis synodum publicam appellant; Vita Caroli magni per incertum, synodum, & concilium publicum; Eginardus generalem populi conventum. Iterum anno 785, [anno 785.] placitum habuit ad Padresbrunnon cum Francis & Saxonibus, ut habet Fragmentum annal. Alexandri Petavii, sive, ut Loiseliani, synodum publicam celebravit; aut, ut Vita ejus per incertum, concilium publicum tenuit. De secundo hoc conventu agunt cum Eginardo ceteri scriptores. De tertio, anno 799, mox dicemus. [799. 815.] Ibidem Ludovicus Pius anno 815, conventum habuit, uti idem Eginardus auctor est, & alii infra. Pii quoque filius Ludovicus rex Germaniæ, ut habent annales Fuldenses, anno 845, [845.] in Saxonia apud Padraprunno generale placitum habuit.
d [S. Leo III Papa] Leo III is fuit, de quo ad 12 Funii. Exstat de ejus ad Carolum adventu poëma elegans tom. 2 Francicor. scriptor. Qua de re ceteri quoque agunt annales, qui & memorant sanctissimo Pontifici manus a populo Romano injectus in publica supplicatione, oculos erutos, linguamque excisam; sed virtute divina & hanc & illo ei restitutos.
e [indulgentias concedit Paderbornæ.] Gobelinus addit: Visitantibus eamdem capellam in anniversario dedicationis ipsius, qui est VIII Decembris, de benignitate Sedis Apostolicæ magnas indulgentias concessit. Exstat etiamnum in crypta illud altare S. Stephani. De eo Vita S. Meinwerci episc. Paderborn. 5 Junii cap. I, in crypta ibidem noviter constructa, quoddam altare consecrans, Leo Papa, adorandas in eo protomartyris Stephani reliquias, quas Roma secum attulerat, in privilegium Apostolicæ consecrationis collocavit.
f Non plane ab omni incendio immunem fore Paderbornensem ecclesiam vaticinatur sanctus pontifex, [Paderborna combusta anno 1000.] sed quod incolarum loci perfidia, odiumque in religionem Christianam, excitasset. Alioquin, ut in citata S. Meinwerci Vita dicitur, & supra § 5 retulimus, anno Dominicæ Incarnationis millesimo, ordinationis Rethardi ep. nonodecimo, regni Ottonis III decimoseptimo, imperii quarto, Indictione XIII civitas Patherbrunnensis primum incendio vastatur, nobileque principalis ecclesiæ monasterium, præcipul operis & decoris, a Carolo Magno fundatum, a beatæ vero memoriæ Badurado episcopo consummatum, & XIV Kalendas Novembris dedicatum, cum libris, privilegiis plenariis, aliisque ecclesiæ ornamentis propemodum conflagravit. Ex iis quæ ibidem subjiciuntur, patet, vel omissum aliquid esse, vel vocem propemodum, pro penitus accipiendam: quare a Gobelino, qui cap. 50, ætatis 6, idem incendium iisdem fere verbis commemorat, omissa est: uti & a Krantzio Metropolis lib. 3, cap. 40. Iterum conflagravit civitas cum ecclesia anno 1131, [& anno 1131.] uti refert Krantzius lib. 6, cap. 10 & Gobelinus cap. 58, qui cap. sequenti tradit a Bernardo episc. restauratam, & duodecimo post anno, Christi 1143 dedicatam.
g Franconia nunc vulgo dicitur, Teutonice, Franckenlandt, id est, Francorum regio.
h
Ita & Annales Fuldenses ad annum 746. Eginardus anno 793: Celebravit Carolus Natalem Domini apud S. Kilianum in Wirtziburgo juxta Mœnum fluvium. Monachus Engolisinensis ad eumdem annum, Wirtzinburg vocat; Ms. Bodecense Wirzeburg. Posteriores Herbipolim dixere, parum idonea interpretatione, ex Latina Græcaque voce nomen conflantes, [Herbipoli unde dicta.] unde Gunterus lib. 5 Ligurini:
Conveniunt, urbemque petunt, cui nomen ab herbis
Esse putant, linguæ vulgaris origine tractum.
Burg quidem castrum, sive urbem munitam significat: sed Wirtz, sive Wurtz, non herbam, sed radicem, unde Jacobus Spigeleus in scholiis ad Ligurinum, fatetur satis dure Herbipolim dici, pro Wirtzburgo. Plura de ejus etymologia Irenicus lib. 11 Germaniæ exegeseos: sed quod ait a Ptolomæo Arctanum dici; nescio ubi legerit; nam in Ptolomæo nusquam id nomen habetur.
i Quia sæpius obsides a Saxonibus accepit Carolus, sciri certo non potest, quo anno traditus ei sit B. Hathumarus, quem Cratepolius aliique S. Hadumarium appellant; Krantzius & alii Harimarium. Constat sub S. Burchardo, primo episcopo Herbipolensi, litteris & pietate eruditum.
k Cum obierit Carolus 28 Januarii anno 814, manifestum est errasse eos, qui anno Christi 795 ordinatum Hathumarum, 804 mortuum scripsere, ut ad sequens caput notabimus.
CAPUT III.
Episcopus II Baduradus. Reliquiæ
petitæ Cenomanis.
[II ep. Baduradus, nobilis, egregius:] Ut vero ad propositum redeamus; defuncto Carolo a, Hathumaro quoque episcopo non longo post tempore ab hac mortalitate ad perennem, ut credimus, vitam assumpto, successit ei vir egregius, nomine Baduradus, qui & ipse ex hac regione nobili ortus prosapia, ex ejusdem ecclesiæ clero b electus est. Qui præclaræ morum nobilitatis, magnanimitatis & industriæ merito, familiaritatem regiam c intime consecutus, tantæ dignitatis locum promeruit, ut ei non minor facultas, quam voluntas amplificandæ, provehendæ, atque adornandæ ecclesiæ sibi commissæ, suppetere videretur. Tunc vero, [is templa struit & ornat:] tamquam ad hoc sibi datam divinitus excellentiam animadverteret; nihil sui laboris studiique subtraxit ab acquirendis ac procurandis omnibus, quæ ibidem ad divinæ laudis augmentum, ad utilitatem Christiani populi noverat pertinere. Hæc illi cura prima imminebat, ecclesias per omnem parochiam suam sub celeritate construere: principalem vero basilicam ingenti decore & grandi opere extollere, res omnes ad eam pertinentes modis variis adornare, augmentare clerum, disciplinam monasterialem instituere, pueros tam nobiles, [clerum auget:] quam inferioris conditionis, in scholam congregatos, in divinæ legis eruditione nutrire. Quod ejus laudabile studium ita felix profectus comitabatur, [pueros instrui curat:] ut vere illum ad hoc a Deo præsignatum, & rudimentis ejus loci cælitus concessum dicere valeamus.
[9] [reliquias SS. procuranda censet:] Quia vero rudis adhuc in fide populus, & maxime plebeium vulgus, difficile poterat ab errore gentili perfecte divelli, latenter ad avitas quasdam superstitiones colendas sese convertens; intellexit vir magnæ prudentiæ, quod si præcipui alicujus Sancti illic corpus allatum, miraculorum, ut fieri solet, ostensione & gratia sanitatum suadente, multitudo plebis inciperet venerari, & ad ejus patrocinia confluere consuesceret, nulla re eam facilius ab infidelitate posse revocari; præsertim cum verbis doctorum de divina virtute non credentes, tamen his, quæ oculis viderent, quæ beneficiorum utilitate sentirent, fidem derogare non possent; præterea cunctis fidelibus ibidem manentibus, vel eo convenientibus magnæ hoc apud Deum intercessionis solatium, maximam eidem loco tuitionem & gloriam collaturum fore non dubitans, ad id obtinendum sedulæ cogitationis curam intendebat. Et quoniam a Deo, qui est fons bonitatis, quidquid optatur boni, & maxime rem tantam noverat expetendam, indicto jejunio, & celebrata supplicatione publica, cum omnibus sibi commissis, ab ejus clementia demonstrari sibimet postulavit, quonam ordine pro adipiscenda re desiderata deberet insistere.
[10] [divinitus monetur, ut eas Cenomanis petat:] Unde fidem ejus benigne respiciens, dignatus est ei revelare, quod ad Cenomanicam urbem Galliæ rem diu optatam petitum ab episcopo loci mittere deberet: ibi dandum votis ejus effectum prosperum fore. Ex hac revelatione indubia spe animatus, accelerare negotium studuit. Episcopus, qui præfatam urbem eo regebat tempore d, Aldricus nomine fuit. Ad hunc ergo cum consensu & præcepto cæsaris Ludovici, nuntios destinandos elegit, [probante Ludovico Pio Imp. eo legatos mittit:] ex clero quidem suo probabiles personas, & in sacris ordinibus religiosam vitam ducentes: necnon & quosdam laicos nobiles, quorum fidem & industriam ad tale opus idoneam noverat. Clericorum vero, quibus id negotii commendatum est, præcipuus erat quidam presbyter, Ido cognomine, qui omnem suæ profectionis historiam, & signa, quæ in ea divinitus ostensa perspexerat, partim viva voce intimata, partim litteris breviter annotata, ad nostram fecit notitiam pervenire.
ANNOTATA.
a Vivebat B. Hathumarus adhuc anno 815, quo anno Adelardus, [B. Hathamarus quando mortuus.] S. Adelardi Abbatis Corbeiensis tunc exulantis vicarius, Ludovicum Pium, qui tunc habebat placitum in Saxonia, in loco qui dicitur Patherbrunna, rogavit, ut monasterium in ea provincia construi juberet. Quod cum piissimus princeps benigne suscepisset, placuit accersere episcopum, nomine Hathumarum, ad cujus diœcesim pertinebat locus, ubi construendum erat monasterium, ut cum ejus fieret imperio & voluntate. Ita libellus de constructione novæ Corbeiæ, atque historia Translationis S. Viti, quam 15 Junii dabimus. Fallitur ergo scriptor Vitæ S. Meinwerci, qui B. Hathumarum anno Christi 804, sui episcopatus 9 decessisse asserit. Quem temere sequuntur Gobelinus cap. 38 & 40, Krantzius Metropolis lib. 1, cap. 11 & 16. Cratepolius de SS. Germaniæ, Bruschius in Catalogo episcoporum.
b Hunc quoque, ut decessorem, inter obsides Herbipolim translatum, [Baduradus II ep. Paderborn.] ait Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 16, ac Bruschius. Alii Baderatum & Baduratum vocant, alii Badaradum, Canisius Baduranum, Rolevinokius Badueradum, Cratepolius Balduinum. Hic esse videtur, quem Theganus Baradadum, episcopum Saxonicum appellat, aitque cum aliis principibus a Ludovico ad Lotharium filium anno 834 missum, [vir egregius.] præcepisse ei sub edicto omnipotentis Dei & Sanctorum ejus, ut alienaret se a societate impiorum seductorum ejus, &c. Idem indubie est, qui in concilio ad Theodonis-villam anno 835, habito pro depositione Ebbonis, & Ludovici Imp. reconciliatione, Badaradus appellatur.
d Colitur S. Aldricus Cenomanensis episcopus 7 Januarii: ad quem dieum illius Vitam dedimus ex Gallica Petri Vielli Latine redditam. Pleniorem nuper, sed Gallice quoque, edidit Antonius Corvasserius.
CAPUT IV.
Miracula facta dum elevatur S. Liborii corpus.
Igitur anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo trigesimo sexto, Indictione XIIII, cum præfatus Ludovicus tertium & vigesimum a in imperio annum ageret. legati Paderbornenses, de Saxonia profecti, [S. Aldricus Ep. Cenom. addicit corpus S. Liborii:] ad urbem Cenomanicam b quinto Kalendarum Maiarum die venere: insinuantesque episcopo causam, pro qua missi fuerant, benigne ab eo suscepti, Dei nutu, ut credimus, sine mora petita impetraverunt. Sequenti namque die convocans omnem clerum, præsente suo quoque coëpiscopo, David nomine, tractare cum eis diligenter cœpit, qualiter Missorum, de tam longinqua regione venientium, religiosis precibus decenter in hoc posset annuere, ut Sancti alicujus integros, ut petebant, artus accipere mererentur. Erat ibidem sanctorum corporum magna copia: inter quæ S. Liborii, quondam præsulis ejusdem urbis, præcipue glorificatum miraculis habebatur insigne. Quod cum episcopus præfatis nuntiis dare disponeret, reniti primo cœpere plurimi, dicentes se illis pignoribus pretiosius nihil habere.
[12] [jejuni ad ecclesiam conveniunt:] Tandem vix omnium impetrato consensu, assumptis secum sacerdotibus & cujuscumque gradus clericis, sacri ministerii vestibus ornatis, Missos quoque, qui sanctos artus accepturi erant, adesse præcipiens, processit ex urbe ad ecclesiam, in qua sacratissimum B. Liborii corpus digno cum honore conditum habebatur. Erat autem eadem ecclesia juxta civitatem posita, & in honore c duodecim Apostolorum dedicata, quam primus ejusdem sedis præsul, nomine d Julianus, condidisse fertur. Ad hanc itaque memoratus episcopus, denuntiato prius jejunio, cum sacro illo comitatu humiliter ac devote, ut ad tale opus decebat, perrexit, vicissim psalmos, litanias, hymnosque decantans. In quam cum ipse & plures secum, sacros artus de mausoleis levaturi, convenissent, (mirum dictu) sensere cuncti inæstimabilis odoris suavitate totam domum repente completam. [suavis odor divinitus aspirat,] Qui dissimilis milis odoramentis omnibus, quæ in terris vel natura vel arte fiunt, clarum cælestis cujusdam præsentiæ dedit indicium. Ita enim omnium, qui aderant, mentes magis quam corpora ineffabili jucunditate immutaverat, ut velut in ecstasi positi, & aliarum rerum obliti, tantum ibi manendi delectatione tenerentur. Nec dubium, quin ipse tunc fuerit in medio multorum fidelium, in suo nomine congregatorum, qui paucis quondam discipulis tantam suæ visionis dulcedinem præbuit, ut primus eorum diceret: Domine, bonum est nos hic esse. [Matth. 17, 4] Nec erat incongruum, ut eorum meritis odoris fragrantia testimonium daret, cum quibus Apostolus dicit: [dum S. Liborii reliquiæ elevantur,] Christi enim bonus odor sumus Deo. [2 Cor. 2, 15] Erant autem in eodem loco aliorum quoque membra Sanctorum, in sarcophagis honeste reconditorum, maxime episcoporum civitatis illius. Ex quibus tunc simul, cum B. Liborii membra de tumba levata, in feretro locanda componebantur, prædictus odor numquam defuit: quo minus dubitaretur illi operi ministerium præbuisse, quo cœpto, inchoavit; quo finito, non diutius mansit.
[13] [cæca visum recipit,] Dum hæc in templo agerentur, foris quoque aliud signum eadem contigit hora. Nam mulier quædam ab annis plurimis cæca, in conspectu populi, qui satis frequens pro foribus stabat, interventu ipsius, cujus corpus interius ad efferendum parabatur, lumen recepit. Et quoniam ejus tam prioris ærumnæ, quam novæ sanitatis omnes fere, qui aderant, testes erant, adeo multitudinis animos res gesta commovit, ut omnes simul in laudem Dei, elata excelsum voce, prorumperent. Quod audientes qui cum episcopo erant intra clausas oratorii januas, statimque miraculo quolibet populum in tantæ gratulationis clamorem excitatum intelligentes, & ipsi pro viribus divinæ pietati gratias agere, ac præ gaudio flere cœperunt. [omnibus Deum laudantibus:] Cumque suas utrimque voces, qui intus & foris erant, recognoscerent; uno omnes affectu mirabiliter inspirati, in tantum erupere planctum, ut vix quisquam continere lacrymas posset. Sed episcopus videns cantum divinæ laudis fletu exigente intermissum, cœpit rursum antiphonas & psalmos Sanctorum gloriæ congruos cum clero psallere: atque ita confusæ multitudinis clamorem compescuit.
[14] In ipso vero momento, priusquam illud sacratissimum corpus de ecclesia, [energumenus liberatur:] in qua sumptum est, efferetur, etiam tertio signo ejus declarata sunt merita. Denique vir quidam horribiliter longo tempore vexatus a dæmonio, & multis jam fama tantæ miseriæ factus notissimus; quippe qui per multas ecclesias & monasteria ductus, nusquam suæ remedium calamitatis accepit; tandem cum matre propria veniens ad ecclesiam, in qua sacer ille thesaurus adhuc inter sacerdotum manus habebatur, confestim ita purgatus est, ut ne signum quidem ultra talis pertulerit passionis.
[15] Tum vero antistes, ne quam nuntiis memoratis moram faceret, [defertur corpus S. Liborii ad basilicam cathedralem:] eodem die venerandum illud corpus cum omni reverentia suis & sacerdotum manibus deportari fecit in urbem, ad principalem suæ sedis e ecclesiam, ut hoc ibi coram populo his, qui accepturi erant, honorifice commendaret. Comitabantur vero, nec usquam deerant, velut præsentis Dei virtutis, Sanctum suum mirificantis, indicia. Nam ubi primum ecclesiæ, quam diximus, illatum est, ingressus pariter quidam claudus utroque pede, [claudo gressus restituitur,] & multis in hac debilitate detentus annis, mox ut caput ad orandum inclinavit, recepit integram sanitatem.
[16] Transacto deinde parvo diei spatio, mutus quidam, [muto loquela,] diuturno inutilis linguæ damnatus silentio, subito sibi vocis organa sentiens restaurata, omnipotentis Dei misericordiam, ejusque confessoris & pontificis Liborii patrocinium plano coram omnibus sermone laudabat.
[17] Sed cum ita coruscantibus supernæ gratiæ beneficiis celeberrimus ageretur dies, [contracto sub ita integritas,] postremo majori quoque miraculo novum fidelibus gaudium, nova data est materia gratulandi. Licet enim omnia Deo sint æque facilia, magis tamen solemus mirari, cum dantur nova & numquam habita, quam cum amissa restaurantur. Hic eadem rursus fiunt, quæ naturali ordine prius facta fuerant: ibi mira Dei virtus tribuit, quod natura negavit. Vir quidam ab ortu nativitatis in tantum a genibus deorsum debilitatus, ut tibiæ cum pedibus arefactæ, graciles & contortæ, omnem ambulandi usum penitus denegarent, in prædicta ecclesia ante veneranda S. Liborii pignora deportatus est: atque illico vivaci vigore nervis venisque infuso, & dissolutis ante compagibus solidatus, recto gressu cœpit incedere. Quo cognito, fit ingens admirantis atque gratulantis populi circa eum concursus. Certatim omnibus videre cupientibus, quod paullo ante numquam se visuros arbitrabantur. Neque enim velut infirmis aut titubantibus vestigis gradiebatur, sed coram omnibus, qui eum numquam antea sanis terram plantis tetigisse noverant, celeri motu currens & exsiliens, Christo Domino ejusque sancto Confessori gratias referebat. Agebat hoc nimirum ipse per successorem Apostolorum, qui per ipsos quondam Apostolos eodem modo claudum a nativitate, simili gratia sanari concessit. [Act. 3, 8.]
[18] [cæco nato visus,] His ita gestis, cum inclinata jam die Dominicæ noctis appropinquaret exordium, præcepit episcopus clerum omnem ad vigiliarum solemnia maturius convenire, ut his statim peractis, primo diluculo præfatis nuntiis optatum munus accipientibus, redeundi ad patriam opportunitas optata daretur. Convenit autem pariter laicorum grandis numerus, quos ostensa priori die miracula ad quærenda sanctorum pignorum patrocinia ingenti delectatione invitaverant. Cumque prope finito matutinæ laudis officio, auroræ ortus illucesceret, lux lucis & fons luminis illuminavit civem urbis ejusdem, qui cæcus genitus, usque in diem illum coævam sibi eam miseriam tolerabat. Sed qui in Euangelio legitur per semetipsum hominem a pœna simili liberasse, hunc quoque per electum membrum suum a tenebris diuturnæ noctis eripiens, ignotam prius lucem videre concessit.[Joan. 9, 1.]
[19] [energumeno libertas:] Eadem hora eodemque in loco, id est, in ecclesia coram clero divina carmina concinente, multisque aliis fidelibus aspicientibus, arreptus quidam a dæmonio, vexari miserrime cœpit. Diu namque ab eo torqueri ante solebat: sed tum interventu ejusdem Confessoris, expulso hoste nequissimo, sospitatem mentis recepit, nec deinde ullum in se larvalis phantasmatis sensit horrorem.
ANNOTATA.
a Ostendimus superius, recte invicem congruere characteres chronologicos hic expressos; annumque Christi 836 fuisse Ludovici Pii 23, a morte Caroli patris, & 24, ex quo imperiali eum diademate, ut in Vita ejus dicitur, coronaverat pater, medio fere ante mortem suam anno.
b Ita Mss. Corsendoncanum, & Bodecense: editi habebant quarto, perperam, ut supra ostendimus.
c Vita I ac 3 solum habet, Beatissimorum Petri ac Pauli Apostolorum. Vita 2, in ecclesia Apostolorum, & congruit brevior translationis historia, quam mox dabimus.
d De S. Juliano supra egimus, & plenius 27 Januarii.
e Ea primum S. Mariæ dedicata, postea S. Juliano, cum sub idem fere tempus hujus reliquiæ in eam essent a S. Aldrico deportatæ.
CAPUT V.
Corpus S. Liborii e cathedrali ad S. Vincentii ædem transfertur.
Ita illius diei exordio geminata lætitia cælitus illustrato, infinitam populi multitudinem sexus utriusque atque omnis conditionis & ætatis, [Solenni supplicatione (cujus hic ritus exponitur) effertur sacrum corpus e basilica majore:] tam ex ea regione, quam ex vicinis urbibus, tantorum signorum late circumvolans fama contraxit. Celebratis vero Missarum solenniis, accelerabat episcopus sanctum illud corpus his, qui ad patriam secum delaturi erant, commendare, ipsumque cum honore debito ex urbe deducere, antequam adveniens turbarum immensitas, eorum iter impediret. Ornatur itaque clerus omnis sacerdotalibus & ecclesiasticis indumentis, elevatoque feretro sanctorum pignorum in humeros sacerdotum, sonantibus quoque signis omnium per urbem ecclesiarum, ac præeuntibus, qui sanctæ ac vivificæ Crucis vexilla sanctorumque Euangeliorum libros ac sacras reliquias in aureis argenteisque reconditoriis cum aromatibus præferebant, deducitur cum ingenti cunctorum veneratione, cum psalmis, hymnis & antiphonis, in oratorium a S. Vincentii, situm juxta portam urbis, per quam egressuri erant.
[21] Prosequebatur autem maxima multitudo plebis: [plebem ob jacturam reliquiarum tumultuantem,] sed non minor ibidem obviavit, quæ signorum rumore audito, undique confluebat. Tum vero non levis oritur contra præsulem populi querimonia, clamantibus plurimis, magni se patrocinii tuitione privari, ablato a se corpore tanti Confessoris, cujus intercessione solerent ab omni adversitate muniri. Hoc suæ regionis unicum post Deum fuisse tutamen, hunc honorem maximum, hanc gloriam singularem. Timere se merito posse, ne translatis ejus venerandis artubus pariter nominis ejus in brevi veneratio memoriaque neglecta, indignos eos ipsius interventu apud Dominum faceret. Arbitrari sese, pastoris potius officio convenire, Sanctorum pignora ad munimentum gregis sibi commissi undecumque adquirere, quam eorum, quæ haberent, pretiosissima quæque in alias mittere nationes.
[22] Commotus aliquantum his vocibus antistes, & maxime lamentantis turbæ acclamatione, tandem facto silentio, [apta oratione placat S. Aldricus episc.] populum in eadem ecclesia S. Vincentii ita breviter allocutus est; Non est, inquiens, æquum, fratres, quemquam vestrum putare, me in tantum aut commissæ mihi solicitudinis; aut vestræ simul meæque salutis oblitum, ut hæc nostri perpetualis Patroni pignora sine certa ratione ex hoc loco transferri permitterem. Si enim, cum apud nos Sanctorum corpora Deo miserante satis abundent, illi populo, qui nuper ad fidem vocatus, & eorum aut parum, aut nihil penitus habens, a nobis hujus suæ necessitatis solatium humiliter postulat, omnino assensum præbere dedignamur; fatendum est, nos euangelici apostolicique præcepti contemptores, contra jus caritatis fraternæ, claudere a fratribus viscera nostra. Absit vero hic error procul a cordibus vestris, ut putetis electos Dei jam cum ipso regnantes, ibi tantum, ubi corporaliter eorum habentur reliquiæ, intercessionis suæ præstare beneficium posse. Quin potius credendum, ejus patrocinium in hac ecclesia, quam in carne positus fideliter rexit, & in qua finem vitæ mortalis accepit, omnibus pie quærentibus in perpetuum non defuturum. In illo enim populo, noviter ad Deum converso, novos sibi servitores & veneratores acquiret, ad quos corporali præsentia suorum pignorum accedet: sed a vobis spiritalis ejus protectio numquam recedet. Sciendum quoque, quod serenissimus imperator idipsum fieri præcepit. Cujus quicumque potestati resistit, Dei nimirum ordinationi resistit. Præterea luce clarius ostensum est, Dei pariter, & hujus ipsius sancti Patroni nostri Liborii placere voluntati, ut ad illam, in qua cum summo cunctorum desiderio expectatur, regionem adveniat. Quod si non ita esset, ab inchoato heri istius translationis exordio, usque ad hanc horam tanta nequaquam miracula coruscarent. Cum enim placatus potius, quam iratus, Deus dona cælestia largiatur, quisnam existimare potest, quod si hoc opere offenderetur, tantis illud signorum beneficiis illustrasset? Quocirca, fratres, ab hac intentione desistite, ne divinæ dispositioni comprobemini palam resistere voluisse.
[23] [dein recensius miraculis,] Cum his & multis aliis admonitionibus, & maxime Dei nutu, sedata plebis commotio quievisset; præcepit pontifex eos, qui per totum biduum a variis debilitatibus, seu ab immundis spiritibus, liberati fuerant, in unum congregatos, ad conspectum multitudinis noviter advenientis adduci: ut eorum omnem & pristinæ calamitatis, & novæ reparationis historiam pandens, divinam clementiam faceret ab omnibus unanimiter collaudari. Ubi primum vero populus coadunatum illud recens sanatorum agmen adspexit, [cum ceteris Deo palam gratias agit.] & quos nudiustertius diversis passionibus affectos, jam tunc sanissimos esse cognovit, subito ex omni parte infinitæ multitudinis vox magnæ gratulationis exoritur. Nec datur ullus episcopum loquentem audiendi locus: sed nemine tacente, nemine alium exspectante, pro se quisque qua poterat, Deum voce laudabat. Cumque etiam clerus, episcopo incipiente, hymnum Te Deum laudamus, & quædam alia tantæ lætitiæ convenientia decantaret, immensæ illius jubilationis sonus, inexplebili supernæ laudis delectatione, in longum diei spatium protelatus est.
ANNOTATA.
a Hoc oratorium, ut ex alia translationis historia patet, erat ecclesia cœnobii S. Vincentii a S. Domnolo episcopo Cenomanensi (cujus natalis agitur 1 Decembris, translationis 16 Maii) ædificata; dedicata a S. Germano episcopo Parisiensi, qui 28 Maii colitur, restaurata a S. Aldrico, uti scribit Corvasserius.
CAPUT VI.
Miracula facta in itinere Carnotum versus.
Quo tandem finito, advocatis Baduradi sæpe memoratis episcopi missis, beatæ memoriæ Aldricus antistes pretiosissima illa, [Dat legatis corpus, jubetque reverenter haberi:] quæ supra diximus, pignora coram omni clero & populo commendavit sub obtestatione gravissima, ut cum digno semper honore tractarentur, nec eis umquam omnis reverentia cultus ecclesiastici a quolibet episcopo Paderbornensi, & clero suo, quolibet tempore subtraheretur. [init cum iis fraternitatem:] Dehinc inter utriusque ecclesiæ, Cenomanicæ videlicet & præfatæ Paderbornensis congregationis, firmata caritate perpetuæ a fraternitatis, ad patriam eis redeundi licentiam dedit. Quos tamen una cum multitudine extra civitatem aliquamdiu prosecutus, cum paucis suorum rediit: quoniam a tam glorioso comitatu vix quisquam nisi invitus separabatur.
[25] Et illi quidem, annuente perspicua Dei clementia, [illi Cenomanis 1 Maii læti discedunt.] voti sui se compotes effectos summopere gratulantes, Kalendis Maii ab urbe Cenomanica profecti, cum omni studio ad patriam festinare contendunt. Cujus itineris gloriam ac lætitiam quis digne valeat enarrare? Opportunum tamen credimus, viam omnem celeri stylo percurrere, annotatis tantum locis, in quibus præcipua sunt, eademque certissima, gesta miracula. Nam omnia, quæ sacrum illud iter cælesti quodam lumine illustrarunt, ne illorum quidem aliquis, qui præsentes fuerunt, dicere aut memoria potuit retinere.
[26] Illis itaque proficiscentibus, prædicta die juxta locum, [Sancti ope curati, surdus ac mutus Pontleuvæ,] vulgo b Pontleuva nominatum, secutus eo quidam ex familia, pertinente ad servitium ecclesiæ ipsius S. Liborii, quem & sensum audiendi, & sermonis usum numquam habuisse magna pars populi noverat, Dominum suum, ut sui misereretur, quia voce non poterat, gemitu & lacrymis precabatur. Cumque crebro caput inclinatum, expansæ manus, levati modo ad cælum, modo ad sacrum feretrum oculi, satis internum ejus affectum indicarent, nec jam præ lassitudine sequi longius posset, tandem a pœna secum genita relaxatus, eo primum die cœpit & audiri loquens, & loquentes audire.
[27] Inde cœpto itinere properantes, cum ad ecclesiam quamdam, S. Medardi memoria celebrem, [infirma,] propinquarent, ibi in via quædam mulier a longa infirmitate curata est, quam per omne tempus vitæ suæ prius tolerasse ferebatur. De qua id, quamvis incredibile, multorum tamen relatione asserebatur, quod nullum alimenti genus umquam gustare potuerit; sed cochlearum more, suo victitans succo, noxio tantum aleretur humore. Quod nequaquam affirmantes, id tantum dicimus, quod verum novimus, eam ad S. Liborii patrocinium & venisse languidam, & redisse incolumem.
[28] Hinc ad basilicam S. c Symphorii advenientes, ibidem sunt recepti hospitio, [energumena,] ubi noctem illam splendor pietatis divinæ clare fecit illucescere. Nam femina quædam, diu malignorum spirituum se vexantium miserabile receptaculum facta, ad sæpe memorati confessoris implorandum pro ea suffragium, in ecclesiam adducta est. Finitis vero matutinis ex more vigiliis, cum facto jam silentio plebs egressura esset, cœpit subito horrorem diræ vocis emittere, ululare, mugire, sibilare, ac per omnia belluinos imitari sonos: ut nisi præsens videretur, nihil minus quam mulier putaretur. Terrore cuncti, qui aderant, simul & miseratione permoti, teneri eam, & ad Sanctorum feretrum propius invitam trahi fecerunt. Deinde unanimes pro illa preces fundentes, cito exaudiri meruerunt. Denique statim a dæmonum violentia liberata, sobria mente ac voce gratias & laudes Deo referens, euntes eos inde diu cum populo sequebatur.
[29] [contractum] Exinde festinato cursu monasterio S. Sulpitii appropinquantes, vident eminus adduci mendicum quemdam in vehiculo, qui miserabiliter toto pene contractus corpore fuit. Nam & pollices utriusque manus erant in medium palmæ incurvati, & reliqui digiti supra ipsos pollices extensi, ita eos stringebant, ut ungues radicibus palmarum hærerent infixi. Reliquum corpus adeo velut in sphæram rotundatum videres, ut genua pectori, summitates pedum renibus jungerentur. Sed quanto ejus fuerat miserabilior pœna, tanto secuta est mirabilior medicina. Intervenientibus namque B. Liborii meritis, cujus opem integra fide implorabat, erectis in momento ac sanatis omnibus simul membris, prosiliit de parvo illo, quo vehebatur, curriculo, & celeriter ad loculum sacri corporis currens, ibidem se in terram prostravit cum ingenti affectu, corde simul & ore, gratias agens. Mirari populus, Deumque sublatis in cælum vocibus collaudare, quod non videretur circa viventem hominem amplioris virtutis opus sub cælo fieri potuisse.
[30] [energumenus.] Pergentes vero ad ecclesiam quamdam, in honorem S. Petri Apostoli dedicatam, subito dæmoniacum, qui eos aliquamdiu sequebatur, conspiciunt in via media cecidisse. Ad quem erigendum cum aliqui ex plebe cucurrissent, jacuit omnino sine motu aliquo, ut ab omnibus esse mortuus non dubitaretur. Post paululum tamen erectus ad sedendum, cœpit sensim quasi reviviscere: & sequenti die coram populo laudes Salvatori suo rependens, sanus apparuit, acsi numquam a maligno fuisset hoste vexatus.
ANNOTATA.
a De ea fraternitate egimus supra.
b Vulgo Pontlieve in Vita S. Hadoindi episcopi 20 Januarii cap. 1, num. 3. Pontilema appellatur (forsan vitiose pro Pontileuca, aut, [Pontileuvense xenodochium etiam pro divitibus.] ut hic, Pontileuva) & Pontilemalense xenodochium; forte Pontileuvalense. Dominus Bertichrannus ejusdem urbis episcopus, ut ibi dicitur, ipsum xenodochium in Pontilema in honore S. Martini fecerat, ut omnes adventantes, tam divites quam & pauperes, ibi receptiones haberent, & alimenta & onera necessaria abundanter inibi acciperent. Colitur S. Bertichrannus 6 Junii.
c Symphoriani legendum, ut patet ex breviori historia infra num. 7. Celebris in Gallia S. Symphorianus martyr Augustodunensis 22 Augusti: Symphorium nusquam legi.
CAPUT VII.
Carnoti & Parisiis gesta.
Proinde cum tantis divinorum beneficiorum donis, velut cælestibus radiis, micantem viam læti carperent, [Occurrit cum clero episcopus Carnotensis,] quæ plus quotidie gaudii, quam fatigationis offerret; contigit, ut ad civitatem Carnotensem, satis amplam & populosam, devenirent. Cujus urbis episcopus a, Bernuinus nomine, jam tum ætate simul & moribus valde maturus, collectis ex more presbyteris, eo tempore synodum in urbe celebrabat. Cui cum nuntiatum esset, qualiter & quo ordine assumptum Cenomanis corpus præfati Confessoris, suæ jam urbi appropinquaret, statim cum omni illo sacro sacerdotum collegio, totoque clero suo & populo, processit in ejus occursum, atque cum hymnis & canticis spiritalibus illud devotissime extra urbem longe progressus excepit, jussitque ut deferretur per viam, quæ ducit foras muros civitatis ad oratorium, in quo S. b Carauni membra requiescunt. Cumque catervatim sequente grandi multitudine ad memoratum locum honorifice duceretur, [sonantibus campanis:] sonantibus signis per totam urbem, & populo excelsa ad Deum voce proclamante, ut tantam sibi gratam esse devotionem Dominus declararet, multa ibidem per B. Liborium fieri signa concessit. [facta ibi miracula:] Ex quibus unum præcipuum hoc loco memorare decrevimus, reliqua, vitandæ prolixitatis causa, intermittentes.
[32] Puella, quæ ab exordio miserandæ nativitatis, membris fere omnibus curva, [contracta sanata:] & velut in globum contorta, numquam vei mentum a genibus levare, vel plantas pedum a femoribus removere valebat, ante loculum sanctorum cinerum deportata, singulorum officia membrorum cum integerrima sanitate suscepit. Sed quoniam brevis illa vestis, qua contractum prius corpusculum facile tegebatur, jam erecte stanti non sufficiebat, quin ex parte nuda videretur; citissime fideles quique (nam in ecclesia coram clero & populo res gesta est) raptis feminarum facitergulis cam contexere, donec allatis sibi congruis indumentis vestiretur. Ibi ergo cum spiritali lætitia noctem illam transigentes, primo mane optatum iter arripuere.
[33] Appropinquantes vero Parisiensi civitati, quam fluentis Sequanæ cinctam c, [excipiuntur Parisiis honorifice:] Julius Cæsar condidisse, & ob similitudinem insulæ maris d, Isius nominatæ, Parisius fertur appellasse; simili modo ab episcopo loci illius e Ercanrado nomine, omnique populo, ultra pontem stratum super memoratum fluvium occurrente, suscepti, & in principalem ejusdem urbis ecclesiam deducti sunt. Erat autem dies Dominica. Cumque Missarum ibidem solennia celebrarentur, deducebatur in medium femina quædam de vicinia ejusdem loci oriunda, quæ cum pœna gravissima nata, [muta, surda, stulta, energumena sanantur:] in eadem præteritum vitæ suæ tempus exegerat. Muta enim a nativitate & surda, tertio insuper tormento subjacebat, quod videlicet mente capta, spiritu agitabatur immundo. Hæc in conspectu omnium ad Missas circumstantium vehementer anxiari cœpit & sudare, postremo in pavimentum ruit. Post celebrationem mysteriorum, ad mansionem deportata est, & ad vesperum rursus in ecclesiam delata, ibi cum multis aliis pernoctabat. Statimque ut albescente polo roseum auroræ jubar illuxit, lux magnæ misericordiæ Dei, effugatis ab ea tenebrosis tortoribus, & auditus illi & vocis facultatem condonavit. Obstupuere magnopere cuncti, qui aderant, videntes eam in uno momento ita immutatam, ut & vacua esset a dæmone, quo plena erat, & plenum haberet membrorum officium, quo vacua fuerat.
[34] [alius mutus & surdus:] Euntibus autem illis juxta f montem martyrum, cum essent jam a dextro latere insignis g monasterii S. Dionysii, occurrit ibidem servulus quidam de familia ejusdem martyris, quem & sacerdotes & cujuscumque gradus clerici, necnon & plures laici, contestati sunt, ab exordio nativitatis suæ auditus pariter & loquelæ usu penitus caruisse. Qui appropinquans sacris pignoribus, ubi vidit plures e populo pro sua quemque facultate in honorem S. Liborii, ad ejus loculum jactare munuscula, & ipse quoque satis devore aliquid de vestimentis propriis illuc offerre nitebatur. Cujus extemplo adjutus intercessione, apertis auribus & soluto vinculo linguæ in eadem hora Dei laudes canentem populum audivit, & ipse simul cum gaudio decantavit.
ANNOTATA.
a Claudius Robertus Hieronymum, & Berninum appellat: alii Geruinum, uti Corvasserius refert.
b S. Carauni, sive Karauni, Carnutum apostoli, Gallice S. Cherou, natalis agitur 16 Maii.
c Neque Parisiorum urbem Cæsar condidit, neque ea fortassis sic nuncupata illius ævo: sed civitas universa, sive gens ipsa Parisii dicta: urbs præcipua Lutetia, non ab ipso primum sic appellata, sed antea (ut lib. 7 de bello Gallico patet) eo nomine nota, eodem fere etymo, uti reor, quo in Eburonibus Leoticus, [Lutetia & Leodium unde?] sive Leodicus vicus, etiam tempore Caroli Magni dictus, quæ nunc urbs magna Leodium. Idem enim sunt Leodes, Leudes, Luidi, Liudi, Luiti; & forte Læti, ac Leti: Teutonice, luden, luyden, lieden, populi, & nonnumquam clientes, sive homines, aut vasalli. Eadem notione Leodienses Gallice urbem suam Lige vocant, quod villa ligia, sive lætica, id est, militum aut hominum ligiorum, seu vasallorum olim fuerit, cum in propinquo Jupilia esset palatium regium, sed hæc alibi indicata. Quod quidam Lutetiam a luto dictam volunt aut quasi λευκετίαν a candore, erudito nulli probabunt: unde Latina Græcave vocabula, apud interiorem Galliam, Celtica tunc lingua utentem?
d [unde Parisii ?] Nota Ortelio & antiquis Isidis insula, portus, templum, oppidum, regio; diversa omnia: at nusquam nobis Isius insula lecta. Parisii potius videri possunt ab Isia, sive Æsia amne, qui nonnullis etiam Isara, appellati: ab ejus enim læva ripa colebant ad Matronam ac Sequanam amnes, inter Bellovacos ac Meldas. Ipsa Lutetia olim posita erat in insula fluminis Sequanæ, in qua nunc quoque templum cathedrale, prolatis utrimque longissime pomœriis.
e Claudius Robertus duos ejus nominis statuit Parisiorum episcopos, quorum prior interfuerit anno 829 Parisiensi concilio, (in quo tamen illius nomen non exprimitur) alter electioni Hincmari Remensis archiepiscopi anno 845, & Parisiensi concilio anno 846. Medios locat Ermanfredum, de quo nihil memorat, & Inchadum, quem interfuisse ait restitutioni Ludovici Pii anno 835, obiisse 839. At concilio ad Theodonis-villam, in quo reconciliatus Ludovicus, Ebbo archiepiscopus Remensis depositus, Inchadus nullus, sed Erchanradus episcopus subscriptus. [Ercanradus episc. Parisiensis unicus.] Anno vero 836, a concilio Aquisgranensi II, ad Pippinum Aquitaniæ regem missi Aldricus Cenomanicæ urbis & Herchinradus Parisiorum episcopi. Atque ex hoc ipso coætaneo scriptore patet, Ercanradum tunc episcopum fuisse, non Inchadum. In Parisiensi concilio anno 846 Erchenradus appellatur; apud Flodoardum lib. 3, cap. 1. Ercamradus.
f Gallice Mont-martre, in eo cæsus capite S. Dionysius Parisiorum apostolus, [Mons Martyrum.] cum SS. Rustico & Eleutherio, de quibus agemus 9 Octobris. Distabat is locus ab urbe Lutetia mille circiter passus, celebratus in annalibus nostris, quod isthic in æde Deiparæ Virginis S. Ignatius Loyola cum sociis aliquot, votis Deo nuncupatis, prima posuit conflandæ Societatis fundamenta.
g Sepultus fuit S. Dionysius in fundo Catulliaco, a Catulla pia muliere: [S. Dionysii monasterium.] ubi dein vicus coaluit, qui in Vita S. Genovesæ 3 Januarii cap. 4, num. 16. Catholiacensis appellatur, sive Catholacensis, & in secunda Vita num. 14, Catholicensis, diciturque in sexto a Parisius milliario situs. Dagobertus rex sumptuosissimam isthic ecclesiam & monasterium ædificavit, quod variis deinde privilegiis, reliquiis, regum mansoleis cc donariis ornatum.
CAPUT VIII.
Iter per Belgium ad Rhenum usque.
Interim festinantes cum summa alacritate iter suum peragere, devenerunt ad villam, quæ a Gebaloha nominatur. [In flumen, fracto ponte, labuntur, vado transire abnuentes ne madefierent;] Ubi, sicut antea multorum fides & devotio remunerata, sic etiam quorumdam contumacia digna est correptione castigata. Contigit namque ibidem, ut fluviolum quemdam transire deberent. Quo cum proximarent, hi qui sanctum feretrum portabant, quatuor, qui posteriora ejus tenebant cornua, recto tramite per vadum aquæ incidere volebant. Totidem autem reliqui, priorem ejus partem gestantes in humeris, pontem magis, per quem transirent, quærere se velle asserebant, in tam præclaro Sanctorum obsequio calceamenta sua madefacere dedignantes. Qui cum ad pontem quemdam venissent, & venerabilem thesaurum secum portantes, super eum transirent, repente rupto sub pedibus eorum instrumento lignorum, omnes illi, qui in vado vel pedes intingere aspernabantur, ex alto cadentes, in profundo flumine submersi sunt; meritis tamen sanctorum artuum, quos ferebant, illæsi evasere: illud vero sacratissimum feretrum ab ea parte, qua ab illis, antequam caderent, tenebatur, [feretro & ceteris illæsis,] (mirum dictu) nemine contingente, in aēre pendebat immobile, donec accurrere possent, qui illud accipientes, ad vadum reveherent: atque ita demum cœpto itinere perrexerunt.
[36] [energumenæ Bavacensis curata,] Ex quo loco non longum iter emensi, consuetum virtutis Dei testimonium ad comprobanda merita Electi sui videre meruerunt. Idipsum tamen, quod factum est, quo appelletur nomine, non satis occurrit. Eventum fuisse dixerim? sed non solet res talis casu evenire. Miraculum nominem? sed id non magnopere quisquam eorum admirabatur. Quis enim velut novum miretur, quod sæpius intuetur? Mulier a dæmonio liberata est. Magna Dei pietas, magnum Confessoris ejus meritum, rem alibi raram, in illo itinere fecit esse usitatam. Quæ tamen mulier tunc a valde diuturna vexatione salvata, (nam quindecim annis ea laboraverat) haudquaquam ingrata suo exstitit Salvatori. Cum enim esset de castello, quod b Bavaca nominatur, non infimis orta natalibus, relicta patria & parentibus, Deo & S. Liborio se, dum viveret, [Sancti servitio se devovet:] servituram devovit: secutaque sancta pignora usque ad locum, in quo hactenus requiescunt, in eorum servitio reliquum vitæ suæ spatium transegit. Circa hæc eadem loca & alia plurima sunt in via ostensa miracula: [alia miracula:] sed nobis festinantes illos ad patriam stylo prosequentibus non vacat in singulis immorari.
[37] [plurimi pie comitantur,] Cum ad Rhenum fluvium pervenissent, erant, in sancto illo comitatu provinciarum occidentalium populi infinitæ multitudinis, qui de longinquis locis illuc secuti, jam necessario reverti ad propria debuerunt. Occurrit vero non minor mortalium numerus ex nationibus orientalem ejusdem fluminis ripam incolentibus; & maxime Saxones nostri, quorum confinia non longe ab amne memorato distant. Ipsi enim nuper ad fidem vocati, audita tantorum fama signorum gregatim ex suis undique locis eo confluxere. Stabant igitur in utroque littore turbæ innumerabiles, diverso nimis affectu sese invicem contemplantes. Siquidem suscepturis pretiosum illum thesaurum, quantum gratulationis & gaudii, [donec Rhenum trajiciant:] dimissuris vero quantum mœroris & gemitus hora illa attulerit, quis umquam exprimere poterit? Denique statim ut sancti corporis bajuli navem introierunt, universa plebs, quæ diutius sequi non valebat, unanimiter sese in terram prosternens, cum ingenti gemitu & intenta supplicatione B. Liborii se patrocinio commendabat, testes quodammodo affectus sui largos lacrymarum imbres effundens. Pari modo & hi, qui in citeriore littore exspectabant, terræ advoluti, sacra pignora cum omni, quo poterant, honore suscipientes, & gratias agentes Deo, læti cum laudibus deduxere.
ANNOTATA.
a Ms Bodecense Gebalhoha.
b [Bavacum vetus oppidum,] Bavacum, hic Bavaca, oppidum est Hannoniæ antiquissimum, ac præcipua Romanorum in Nerviis statio, Βάγανον Ptolomæo, forte Βαούακον, Bagacum Nerviorum Antonino, uti 15 Januarii diximus, cum de translatione reliquiarum S. Mauri Abbatis ageremus: pro quo est in tabula Peutingeriana Baca Conervio, pro Bacaco Nervio. Isthic circi ruinæ visuntur, ingentium ædisiciorum fundamenta, nec procul inde aquæ ductuum vestigia, aliaque monumenta antiquitatis, atque illud fere præcipuum, quod septem viæ militares Romanorum inde ad varias urbes ducunt: quarum quæ celeberrima, quod per pagum Brunehault ducta (restauratam quidam non ineruditi a Brunechilde regina autumant, quo argumento, ipsi viderint) vulgo la chaussee de Brunault appellatur, & Coloniam usque tendit, uti in Itinerario Antonini itur, Bagaco, Vodgoriacum, Geminiacum, Perniciacum (melius Perviciacum) Advacam Tungrorum, Coriovallum, Juliacum, Coloniam: quorum locorum hæc nunc nomina sunt, 4 Gallica, totidem Teutonica: Bavay, Woudray, Gemblours, Perwez; Tongeren, Alt-Falckenborg, Gulich, Colen.
CAPUT IX.
S. Liborii corpus Paderbornam deportatum.
Igitur ingressi Saxoniam, præ nimia sibi obviante turba vix gradum movere poterant. Totis tamen nisibus iter accelerantes, [Occurrunt catervatim Westfali:] tandem die tertio, id est, quinto Kalendarum Juniarum, quo tunc sacra Pentecostes solennitas agebatur, ad desideratam diu Paderbornensem ecclesiam pervenerunt. A qua cum adhuc tribus distarent millibus, juxta fluvium quemdam a Hedraha vocatum, ob immensam multitudinem, quæ usque ad memoratum locum sequi non poterat, in medio campo Missarum celebravere solennia. [infirmi 5 sanati:] Quæ antequam finirentur, in eodem loco quinque pariter homines a variis debilitatibus liberati, causam immensæ admirationis & lætitiæ tantam Dei virtutem videnti populo præbuere.
[39] Insuper eadem hora in sæpe memorata Paderbornensis monasterii ecclesia, [puero vox auditusque divinitus confertur:] cui talis gloriæ decus per tanta terrarum spatia afferebatur, contigit quoddam clarum valde miraculum, velut insigni præconio B. Liborii adventum annuntians. Nam puer quidam de eadem oriundus parochia, qui a die nativitatis suæ surdus erat & mutus, ibidem auditum pariter percipere meruit & loquelam. Agebat hoc nimirum divina dispensatio, ut in die adventus ipsius tot signa coruscantia indicio essent, eumdem locum ad hoc fuisse cælitus electum, ut tanti Confessoris corpore illustraretur.
[40] Quod cum innumeris undique stipatum turbis, [magna omnium ordinum acclamatione & pietate] monasterio paulatim appropinquare cœpisset, episcopus quidem nequibat occurrere, (nam apud palatium tunc morabatur) sed tamen clerus omnis cum universis ecclesiastici cultus ornamentis processit obviam, sequente populo, qui vel de longinquis venerat, vel ex eodem oppido & vicinis locis illuc ad audienda Missarum solennia in tanta festivitate fuerat congregatus. Cumque sibi non parvo ab oppido intervallo uterque populus, sequentium videlicet venerabile corpus atque excipientium, obviasset, ii qui occurrerant, ter cuncti simul solo prostrati, summa illud cum veneratione susceperunt. Cumque clerus in hymnis & confessionibus Deum benediceret, & spiritualium carminum melodiam, Sanctorum laudi congruam, concineret, populus vero Kyrie eleison ingeminaret, cum ineffabili jubilo erectis ad Deum mentibus singulorum, nihil ejus laude dulcius videbatur: ita ut in hujus vitæ exilio similitudinem quamdam beatitudinis, quæ in patria speratur, prægustasse viderentur, de qua dicitur: Beati qui habitant in domo tua Domine: in secula seculorum laudabunt te. [Psal. 83, 5] Quem illis tantum divinæ laudis amorem, ejus meritis credimus inspiratum, in cujus tunc exsequiarum honorem fuerant congregati: quoniam & ipsius sola in cælis beatitudo, vita & gloria, non nisi laus Dei est, in cujus caritate perfecta ad tantum ipse sanctitatis culmen ascendit. [defertur Paderbornam sacrum corpus:] Itaque cum sensim magis ac magis in altum sublatæ populi voces attollerentur, etiam circumquaque gaudentium, psallentium, Deo gratias agentium & jubilantium, illi in voce exultationis per totam viciniam sonitus intonarent, cum tali honore sacratissimum corpus in ecclesiam delatum, & in loco, in quo hactenus requiescit, collocatum est. [multa fiunt miracula.] Ubi quantis postmodum miraculis effulserit, quanta sanitatum dona præstiterit, alibi dicenda reservamus, hic præsenti libello terminum imponentes.
[41] [Epilogus auctoris.] Hæc denique secundum tuum, præsul venerande, præceptum, nostrumque propositum, de iis quæ in translatione ejus gesta sunt, non quidem, ut voluimus, & tantæ rei conveniebat, sed ut potuimus, & scientia suppetebat, describere curavimus: non magnipendentes in sermonum qualitate reprehendi, dum tantum integræ veritatis fide servata divinæ operationis insignia silentio tegi nequaquam permitteremus. Nostri enim propositi necessitas admonet, ut in hujusmodi operibus nobis injunctis id omnimodis elaboremus, ut si nos imperitia facit ineloquentes, devotio tamen ostendat obedientes. Nec infructuoso nos sudore laborasse confidimus, si alicujus lectoris hæc in manus sumere dignantis, vel cujuscumque audientis animus in laudem Largitoris tantarum virtutum fuerit excitatus. Merito namque laudes illi & grates toto corde referimus, qui nos inter tot ærumnas seculi laborantes, tantorum patronorum suffragiis tueri dignatur. Qui per visibiles corporum curationes ad internam nos animarum salutem quærendam provocantes, spem tribuant per eorum exempla & intercessiones illuc perveniendi ex hac valle lacrymarum, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum. Quo qui jam sanctum suum Liborium feliciter perduxit, nos quoque licet indignos, ejus interventu, venire concedat, qui in Trinitate perfecta unus & verus vivit & gloriatur Deus per infinita secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Serena vocatur in minori historia. Videtur is esse fluvius, qui Salcottena defluit juxta arcem & pagum Werne. Sane Joannes Gigas, sive Rise, in Prodromo Geographico, viam regiam a Rheno Paderbornam ita describit: Duisburgo, Brock, Mollem, Essendiam, Boeckum, Tremoniam, Unnam, Gesekenam, Saltkottenam, Paderbornam, in qua via is quem dixi fluvius occurrit, congruente dimensione, quæ in historia assignatur. Neque nomen fluvii Serena, a Verne aut Werne, arcis ac pagi nomine multum abludit. Verena fortassis, aut Werena, scriptum olim fuit.
EJUSDEM TRANSLATIONIS HISTORIA.
Ex veteri Legendario ecclesiæ Cenomanensis.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
BHL Number: 4915
EX MSS.
Tempore quo Cenomanica ecclesia B. Aldrico pontifice gloriabatur, & Gallia sub Ludovico Pio nege & imperatore florebat; [Baduradus episc. divino monitu it Cenomanos reliquias petiturus,] Baderato venerabili Patroburnensi, Saxoniæ regionis, episcopo, unde a B. Aldricus oriundus erat, divina injunctum est revelatione, ad urbem Cenomanicam proficisci, sacrarum reliquiarum perdivitem, & inde aliquem ibi quiescentium deferre Sanctorum, toti Saxoniæ, de novo ad fidem Christi conversæ, sacris meritis profuturum. Qui nihil cunctatus divinis obedire præceptis, adhibitis sibi reverentioribus suæ ecclesiæ personis, eo proficisci decrevit. Sed ut sacræ petitioni regia quoque subveniret auctoritas, ad Ludovicum eo tempore gloriosum regem Francorum paululum declinavit: & acceptis ab eo ad vota sua epistolis, [litteris a Ludovico Pio imp. acceptis:] ad Cenomanicam, quo intenderat, urbem feliciter b pervenit.
[2] Qui a B. Aldrico benigne & honorifice susceptus, [a S. Aldrico episc. obtinet corpus S. Liborii,] adventus sui causas exposuit, regias epistolas recitans; & ne aliquam pati posset repulsam, ad divinum sæpius recurrit oraculum & angelicam revelationem. Exaudiuntur a B. Aldrico sine mora ejus vota: & assumptis in processionem ecclesiasticis ornamentis, uterque pontifex Aldricus & Baderatus, una cum clero ad reclinatorium Sanctorum proficiscuntur. Erat autem c in suburbio prædictæ civitatis, supra fluvium Sarthæ, in honore Apostolorum fabricata ecclesia, quæ cum se reliquiis multorum Sanctorum jactitaret, præcipue super pretiosis BB. Liborii atque Victurii corporibus gloriabatur. Ad quam, velut ad promptuarium gemmarum Domini pontifices accedentes, deflexis in orationem poplitibus, sacræ suæ præsumptionis facilem & felicem meruerunt effectum. [quod facile effoditur:] Quippe quibus hoc etiam merita B. Liborii contulerunt, ut nec loci ignorantia fallerentur, nec aliqua superveniente molestia sacrum opus impediretur.
[3] Et ne quisquam de meritis hæsitaret confessoris sancti Liborii, [suavis odor divinitus ædem replet:] dum beata membra pia curiositate defodiuntur, & in vase cum debita reverentia componuntur, tam festivus odor adstantem populum afflavit, ut adesse putaretur omnium commixtura aromatum; & cujus orationes fuerant sicut incensum in conspectu Domini, ejus ossa non immerito odorem spiraverunt incensi. Jam beati artus quasi quoddam futuræ gloriæ pignus acceperant, qui illud futuræ gloriæ mirificum nectar adstanti populo propinabant. Mirata est turba insolitam generalis beneficii refectionem: [fiunt alia miracula:] sed unde in majorem suspenderet stuporem, plures ibi salutem consecuti sunt specialem. Quædam enim mulier cæca [cæcæ visus restituitur,] dum ad defossos artus & sacras divi Liborii reliquias propius accessisset, torpentium oculorum tenebras evasit, & ad propria remeavit. Huic successit & aliud non minus stupendum miraculum: [puero (pulso dæmone) usui rationis:] nam antiquus hostis & vafer animorum auceps diabolus invaserat quemdam ecclesiæ filium, quem mente & carne torquebat assidue, qui a matre ad sanctas attractus reliquias, expulso dæmone, & turbatæ mentis memoriam & afflictæ carnis recepit tranquillitatem.
[4] [dein claudo gressus, vox muto,] Compositis interea reverendis artubus in vasculo, impositum est sacrum onus piis humeris sacerdotum, & ad matrem ecclesiam honorifice deportatum. Ubi duo viri in ipsius matris ecclesiæ sinu, quorum alter claudus, alter fuerat mutus, incommodi sui remedium consequuntur; nam alter usum linguæ recepit, alter vitiosum incessum amisit. [alteri membrorum incolumitas,] Alius etiam monstrum magis quam hominem exprimens, ad propria sanus revertitur. Flet populus præ gaudio & lætatur, & discessuro Pastori reverenter famulatur, rogans, [cæco visus,] ne Pastor ovium obliviscatur. Interea cæcus natus illuminatur, energumenus, [energumeno libertas.] fugato dæmone, sanatur.
[5] Mane autem facto sancti pontifices sanctæ fraternitatis fœdus invicem percutiunt, [Paderbornenses inita cum Cenomanis fraternitate,] & sub sacro osculo suarum orationum suffragia communicant. Certant filii Dei divinis se prævenire obsequiis. Experiuntur Saxones non infructuosam Cenomanorum benignitatem, a quibus & largos sumptus ad viam, & intercessorem suscipiunt ad gloriam, nempe B. Liborii corpus cum multis d aliorum Sanctorum reliquiis illis tribuitur. [sumptibus itineris donati] Gratulantur Saxones pretiosas secum delaturi margaritas, quæ & illos illustrarent in terris, [& aliis reliquiis,] & inter angelos coruscarent in cælis.
[6] Eos autem cum illo locuplete thesauro Salvatoris ecclesia egressos, [gratias agunt.] S. Vincentii monasterium pio recepit affectu, ubi quidam eorum populum circumstantem sic affatus est: Gratias vobis, filii Dei & cohæredes Jesu Christi. Certum quippe sacræ dilectionis argumentum posteris reliquistis, cum nobis ex studio humanitatis necessaria corporum hilariter effudistis, & ex reverentia divinæ receptionis patronum tribuistis animarum. Unde gratias Deo agentes, vestris nos orationibus commendamus, numquam tantis ingrati beneficiis, numquam vestræ benignitatis immemores, numquam studiosissimæ pietatis satis abunde futuri prædicatores.
[7] [Ad Pontem Yvriacum mutus & surdus sanatur,] Iis peroratis, & dicto vale, Saxones discedunt, & sacro suffarcinati thesauro, ad e pontem Yvriacum, duobus ab urbe distantem milliaribus, felici proficiscuntur eventu: ubi sanatus est mutus & surdus. Inde profecti ad ecclesiam f S. Medardi perveniunt. Ubi ejus fama miraculorum circumquaque divulgata est: & accurentes undique vicini infirmos suos offerebant, [alii in via,] incolumitatem eorum deprecantes; quibus sancti Confessoris intercessione & sanitas conceditur, & devotio fidelium augetur. Sequenti die ad vicum canonicorum, nomine g Conediarum, accedunt: ibique deposito in basilica S. Symphoriani sancto corpore, [ad Conediarum energuimena;] pernoctant: ubi spectabilis femina, miris modis a dæmone vexata, ad Sancti reliquias accedens, fugato dæmone, liberata est. Et ut mirandis miranda succederent, alii quoque septuaginta infirmi redditi sunt sanitati, [& alii 70] & unus præter ceteros usque ad portentum gibbosus & paralyticus.
[8] Hinc Carnotum proficiscuntur, cui tunc præerat Bernuinus venerandæ sanctitatis antistes; [excipiuntur magnifice ab episc. Carnotensi,] qui audiens adventum sancti confessoris Liborii, sumptis secum suæ diœcesis sacerdotibus, qui illic sacrum concilium celebraturi convenerant, festivo apparatu obvius ei procedit, pio veneratur affectu, ac speciali devotione suscipit. Resultat ubique vicinia cymbalorum sonitu, reboat psallentium voce clericorum, qui sacrum corpus, humeris impositum pontificis, usque ad ecclesiam S. Carauni, [(ubi ægra sanatur)] prope civitatis muros constructam, devotiori reverentia comitantur & retroducunt. Ubi puella monstro persimilis, sanata est.
[9] Inde Saxones profecti brevi Parisios allabuntur, [& ab episc. Parisiensi] qui a B. Ercanrado h Parisiensi episcopo gloria qua decuit suscepti sunt: ubi in matre ecclesia corpus beati confessoris Liborii biduo requievit; per cujus intercessionem dæmoniaca, muta & surda sanitati est restituta. Egressi inde dum juxta Montem martyrum proficiscentes, ad ecclesiam B. Dionysio sacram accederent, [surdus & mutus curatur:] obviam quemdam surdum a natura & mutum habuerunt; qui more aliorum ante sacras reliquias sua vestimenta substernens, accessit ad feretrum, & osculatus est, & sic S. Liborii interventu, quod totis votis postulabat, est assecutus.
[10] Comitatur maxima Gallorum multitudo venerabiles reliquias, [comitantur Galli usque ad Rhenum:] & usque ad Rhenum fluvium devotius prosequitur, tanto patientius angustias itineris toleratura, quanto sæpius collata miraculorum beneficia illis blandiebantur. Imposito tandem navi corpore, discedunt Galli, nil ulterius de meritis illius dubitaturi, quæ tot cæcorum illuminationibus, tot curationibus debilium, tot repulsis dæmonum, fuerant experti.
[11] Stabat ex altera parte Rheni devota Saxonum multitudo, [occurrunt Saxones:] quæ jam discurrentium miraculorum fama perculsa venientem Patronum festivo cursu suscipere decertabant. Suscipitur locuples ille thesaurus, suscipitur, inquam, desideratus Patronus, & ad urbem tanto intercessore gavisuram gloria qua debuit defertur.
[12] Cujus adventum quidam mutus prædixit: dum enim adhuc procul esset, [mutus adventare reliquias prædicit:] & in matre ecclesia Patrobrunensi Missarum solennia celebrarentur, aperto ore & attentis auribus, ille boni nuntii præco, dixit, haud procul esse expectati Intercessoris corpus. Cui credidit clerus, & novum suscepturus Patronum cum sacro apparatu obviam clero procedit. Interim vero beati funeris portitores juxta fluvium Serenam, [quæ deducuntur Paderbornam, non sine miraculis.] tribus ab urbe distantem millibus, parumper substiterunt; ubi multa claruerunt miracula: ibique prædictæ civitatis populus & clerus, ad fidem recenter conversi, ad beatos artus accedentes, ter in humum prostrati, gratias Deo egerunt, & diu promissum, diu expectatum, diu cum lacrymis quæsitum Patronum suum B. Liborium susceperunt. Quem pio honore deferentes in matrem ecclesiam Patrobrunensis regionis, in ejus honore postea consecratam, honorifice in sacro die Pentecostes collocaverunt, sacris meritis toti Saxoniæ profuturum. Hunc etiam precemur, ut in æternum cum Christo vivamus, cui cum Patre & sancto Spiritu sit laus & gloria in sempiterna secula. Amen.
ANNOTATA.
a In Vita S. Aldrici, quam dedimus 7 Januarii, dicitur pater ejus Syonius in Gallia ortus. Gerilda mater ex Germanis genus duxisse. Corvasserius scribit, patrem Sionium Saxonem fuisse, matrem Verildam e Bavaria oriundam, atrumque e regio genere.
b Prior historia ex Idonis Presbyteri, unius e legatis Baduradi, relatione, a coætaneo conscripta, non ipsum Baduradum, sed solum ejus legatos ivisse in Galliam tradit.
c [S. Juliani episc. Cenomanensis translatio 25 Julii.] Non ergo, quod scribit Corvasserius, jam anno 834, translata erant SS. Juliani, Thuribii, Pavacii, Liborii, Romani, Trenestinæ, Adrechildis, Hadoindi corpora. Sed fortassis eodem anno 836, postquam in Saxoniam avectum erat S. Liborii corpus; S. Aldricus, miraculis jam patratis motus, reliquoram quoque ad basilicam cathedralem transferri corpora curavit. Corvasserius ait translationem contigisse die 25 Julii, quo die anniversaria circum urbem iustituitur supplicatio. Meminerunt translationis S. Juliani episcopi eo die quædam Martyrologia.
d Diximus supra ex Rolevinckio & Gobelino, Sanctorum aliorum reliquias una cum S. Liborii corpore allatas.
e Corvasserius locum hunc Yvre appellat.
f Corvasserius locum ait situm ultra Huinam amnem, vulgoque dici S. Mars de la Briere.
g Idem, Conneray.
h De eo egimus supra. Corvasserius Eucaradum vocat. Nusquam alibi legimus, eum Beatis accenseri, etsi laudatissimus antistes fuerit.
HISTORIA REDUCTIONIS RELIQUIARUM S. LIBORII.
AUCTORE JOANNE CAROLO ERLEWEIN.
Reverendissime ac serenissime princeps, clementissime
domine.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
EX MSS.
Serenitatis vestræ mandatum Broilæ anno MDCXXVII, die XXVII Novembris, una cum litteris admodum reverendorum & prænobilium DD. decani ac capituli Paderbornensis ecclesiæ, ad me perlatum est XIII Decembris: eaque omnia debita cum reverentia recepi, ac perlectis rite omnibus, quæ in iis continebantur, confestim me ad obsequentissimi animi officium contuli, & cœpi in memoriam revocare præterita tempora & servitia mea humillima; [Auctor militat Lotharingo an. 1622.] nimirum quod anno MDCXXII serenissimæ clementiæ suæ consensu impetrato, sub serenissimo Lotharingiæ duce Henrico, nullis licet meritis meis exigentibus, signiferi equestris honorem in militia consecutus, stipendia meruerim, bello quod adversus Mansfeldium tunc gestum fuisse constat. [dein Gallo sub Ringravio:] Cum autem post missionem honestam, VII Julii ejusdem anni, quando regis Galliarum exercitus ad Sermese lustrabatur, altera stipendia eques cœpissem mereri, auspiciis illustrissimi Ottonis Philippi comitis Silvestris ac Rheni, adversus eumdem Mansfeldium, pro obsequio regis Galliarum militantis; præclara mihi, Dei munere, obvenit sors, S. Liborio, suæque serenitati una serviendi.
[2] Siquidem anno eodem MDCXXII, die XVIII Septembris cum illustrissimus Otto Philippus comes Silvæ ac Rheni, [ab hoc jubetur electori Colon. offere restitutionem reliquiarum S. Liborii;] Vaucolerio Galliæ urbe, in qua ipsius equestris legio stativa habebat, profecturus esset, ab ejus gratiosa generositate impetravi potestatem Coloniam proficiscendi, ea conditione, ut sex hebdomadum evoluto curriculo me ipsius gratioso obsequio restituerem: quod etiam pro viribus annisus sum præstare. Cum autem jam itineri me darem, idem gratioso suo imperio id mihi negotii dedit, ut apud serenissimam clementiam vestram, præter humillimam obsequendi promptitudinem, etiam indicarem, qua ratione reliquias S. Liborii, a Christiano Brunswici duce acceptas, asservaret, & honori Paderbornensis ecclesiæ non invitus daret, ut ea Patroni sui thesaurum sacrum recuperaret, & Sanctus in locum pristinæ quietis, ac honoris sui gradum, restitueretur. Et quandoquidem sua serenissima clementia etiam Paderbornensi ecclesiæ, Dei & Apostolicæ Sedis gratia, præsideret, se libenter venire in partem curæ, quam sua serenissima clementia pro ejusdem ecclesiæ sacris habere dignosceretur.
[3] Feci itaque quod mihi imperatum erat sancte & ordine; [quas Paderborna ablatas,] ac III die Octobris ejusdem anni coram sua serenissima clementia mandata illustrissimi comitis exposui. Nimirum, non multo ante eam diem ducem Brunswici Christianum, cum civitatem Paderbornensem impetu belli sui occupatam, expilasset, sacras S. Liborii episcopi reliquias ex summa æde abstraxisse, secumque e Westfalia in Hassiam ad Mœnum flumen usque conduxisse; conditorium vero Sancti pretiosum confregisse, & ex illius aliaque materia imperialibus nummis similem procudi fecisse monetam; demum [cum] post ambigua itinera trium fere horarum itinere supra Metensem in Mosellæ ripis sitam urbem consedisset; [& circumvectas,] eoque loci prædictus illustrissimus comes Rheni, eumdem ducem cum quinque vel sex virorum comitatu familiariter invisisset, inter varios super mensa sermones, uti fit, etiam de reliquiis S. Liborii sermonem esse subortum. Cumque illustrissimus comes confidenter inquisisset, quonam eæ reliquiæ devenissent inter tot itinera ducis, ipsum ducem excepisse, dixisseque, eas adhuc apud secretarium suum asservari, ac mox jussisse ex abaco supellectilis argenteæ exemptas afferri. Quod cum illico factum fuisset, [linteo involutas, & signatas,] illustrissimo comiti esse ostensas super mensa, involutas obscuræ & ingloriæ mappæ, seu linteo, attamen consuto & sigillis ducis ipsius munito. Cumque propius eædem reliquiæ inspectæ fuissent, & vehementer comminutæ apparuissent; ac comes, veluti dubitans, amplius inquisisset, num eæ vere essent reliquiæ, quas in S. Liborii conditorio reperisset; ibi ducem respondisse, esse ipsissimas tam vere quam ipse sit Brunswici ducum sanguine natus, & præsens vere coram assideret. Interrogante autem comite, [sed successione confractas,] quanam igitur ratione adeo essent commolitæ, ducem respondisse, eo quod abaco argenteæ supellectilis inclusæ, cumque ea per itinera & hospitia sæpius contusæ fuissent.
[4] [sibi Halberstadius donarat,] Tum demum comitem cœpisse instare, petiisseque, ut eas sibi dux gratiose clementerque cederet, cum ei per religionem suam, a Sanctorum reliquiis alienam, nihil admodum possent proficere, & comes ipse vicissim alio ipsi commodiore munere posset honorare cognatum ducem, nimirum generosiore equo & pilei honestamento præclaro. Ad quæ cum ipse dux retulisset, se ad eas reliquias neque dimittendas neque retinendas sat consilii habere, & esse perplexum a, tandem tamen variis modis precibusque adhibitis ducem Christianum, sine ullo pacto muneris alicujus, illustrissimo comiti Ottoni Philippo reliquias easdem liberaliter esse largitum. Atque hæc vix XIV diebus ante cladem duci in finibus Brabantiæ XXIX Augusti MDCXXII (in qua ei brachium confractum fuit) illatam, prædicto modo accidisse. At comitem sæpe memoratum, lætum munere sacro, easdem acceptas obsignatasque statim principi de Croy conjugi suæ in arcem Neuviller, [ipse in arce sua asservabat.] quæ fere septem leucis supra Nanceium visitur, transmisisse: quæ illas pari gaudio reverentaique exceperit & (ut erant) sigillatas in sacello arcis per sacerdotem domesticum supra sacelli altare reponi curaverit, ibidemque honorari.
[5] [Auctor pro iis mittitur in Lotharingiam ab Electore:] His compendio ad serenissimæ clementiæ suæ notitiam allatis apud Bonnam die tertia Octobris anni MDCXXII, quoniam sequenti die eadem serenissima clementia sua erat iter ingressura, quo comitiis imperii Ratisbonæ agendis adesset, jussus sum, per reverendissimum ac illustrissimum Franciscum Wilhelmum Osnabrugensem episcopum, iter suæ serenitatis prosequi, ac Confluentiæ responsi opportunitatem opperiri. Quæ cum ne eo quidem loco, ob plurimorum negotiorum molem undique incumbentem affulsisset, Hannoniam usque sum prosecutus; ibique VIII Octobris serenitatis suæ litteras, de fide ac legatione mihi a sua serenissima clementia demandata, impetravi, & cum his ad serenissimum Lotharingiæ ducem, atque illustrissimum comitem Rheni citato itinere sum profectus. Cum autem, Deo iter secundante, incolumis VII Novembris ejusdem anni MDCXXII, in arcem Neuviller pervenissem, & illustrissimum comitem, [sed aberat Ringravins,] eodem, quo sua serenissima clementia contenderat, iter instituisse comperissem, litteras principi de Croy, piissimæ comitis conjugi, tradendas duxi, ac debita cum observantia porrexi. Quæ se reliquias petitas, etiam sua serenissima clementia omnibus modis colenda postulante, sine consilio & consensu comitis conjugis, tradere posse prorsus negavit. Itaque infecto negotio tunc mihi quidem discedendum fuit: sed per litteras utrimque submissas, [qui Ratisbonæ eas Electori spopondit:] serenissimæ clementiæ suæ ac illustrissimo comiti ampla coram de reliquiarum recuperatione occasio data est Ratisbonæ in ipsis comitiis imperii tractandi: qua factum est ut ultro citroque habitis colloquiis illustrissimus comes reliquiarum S. Liborii restitutionem ratam habere voluerit, & addixerit: quæ etiam consecuta est, ut sequentibus dicetur.
[6] Nam comitiorum apud Ratisbonam peracto tempore, [mittitur denuo anno 1623;] cum anno MDCXXIII, ad XXIX Maii sua serenissima clementia ad Bonnense castrum salva, gratulante patria universa, rediisset; iterum cum litteris fidei, & negotii ejusdem apud illustrissimum comitem Rheni conficiendi gratia, missus sum in Lotharingiam, ad castrum Neuviller, adjuncto mihi comite itineris admodum reverendo & doctissimo domino D. Joanne de Blier canonico SS. Cassii & Florentii in collegiata Bonnæ ecclesia, nec non aulico sacellano: cumque eo, rheda ad iter clementer data, iter ingressus sum, deducente nos serenissimæ clementiæ suæ caduceatore. Iter nobis fuit Bonna egressis per Eifliæ juga & valles, Adenaviam, Merrimum, Vitelliacum, Trevirorum Augustam Ricciacum, sive Sirick, Theodonis villam, Metas, Mussi-pontem, Nanceium.
[7] Cum autem ad Neuvillerium castrum pervenissemus, [benigne exceptus,] neque illustrissimum comitem, neque principem conjugem reperimus: sed comitem quidem ad curiam regiam Parisios profectum esse, principem vero ipsam in Baudouiller concessisse comperimus. Ea causa fuit, cur Neuvillerio castro duodecim leucas processerim, itinere facto per Rambervillariam & Aultrey, interjecta loca Neuvilleriensi castro & Baudouillerio. Ibi principis Neuvillerium redituræ præsentiam nactus, oblatis litteris, aliisque mihi clementissime mandatis, postero die cum principis aula Neuvillerium rediimus, & VI Junii in castrum pervenimus. In quo cum pro serenitatis suæ observantia, nos missos ejusdem gratiose recepisset, atque in octavum Junii diem detinuisset, ex consilio & consensu illustrissimi comitis Rheni, [reliquias accipita Ringravii uxore,] mariti sui, suoque gratificandi studio, magno sensu pietatis ac reverentiæ, reliquias S. Liborii, præsentibus aliquot sacerdotibus, per sacelli aulici rectorem nobis cum ipsa, cui involutæ fuerant, mappa, seu linteo mensæ usibus olim destinato, offerri & tradi jussit. [suavem odorem exspirantes,] Quæ traditæ per sacerdotes confestim apertæ, non sine insigni odoris fragrantia exspirante, positæque sunt in capsella, quæ statim inclusa est cærulei coloris panno, consutaque, circumducto sæpius ejusdem coloris serico redimiculo, [denuo obsignatas:] quod variis locis ipsius principis, in rubra cera infixis sigillis communitum fuit, nobisque concreditum.
[8] Verumtamen eadem piissima princeps mappam, [osse ist hic retento] in qua antea reliquiæ S. Liborii requieverant, in partes scissam, gratiose inter præsentes distribuit, qui magno animi gaudio reverentiaque suas quisque partes amplexi fuerunt. Ad hæc etiam partem ossis de S. Liborio suo sacello servavit, eamque in lignea, arte singulari efformata, & vivis coloribus delibuta herma, seu statua episcopalis habitus, pectore tenus producta, recondi curavit, ut sancti Hospitis memoria ex ejus loci incolarum animis numquam deleretur, sed præsentia aliquanta corporis sui ipse locum sanctificaret, in sui ac Dei optimi maximi obsequium. [ob vicinorum pietatem,] Cui spei optimæ sane hactenus non defuit pius effectus in animis circumpositorum populorum, qui locum illum supplices, votis etiam anathematis, frequentare non desistunt.
[9] [quod iis solenniter in supplicantione ambarvali circumlatis,] Huic religioni causam non levem dedit id quod per legationis meæ tempus ex ipsa principe accepi. Cum enim illa, acceptis nuper sanctis reliquiis, consideraret reliquias S. Liborii e solio honoris & loco diuturnæ quietis suæ, ecclesia scilicet Paderbornensi, violenter & contumeliose abstractas, & huc illucque cum impio exercitu sine honore & reverentia ipsi conguente, circumactas fuisse, electa princeps pium & decorum animo facinus concepit, nempe honore aliquo sancti Hospitis sui lipsana celebrare, populoque vicino commendare. Itaque tam in memoratæ arcis parochia, per sacelli rectorem, quam in vicinis circumcirca parochiis, etiam in civitate b Bajonensi, præconia voce edictum fuit, quod reliquiæ S. Liborii episcopi per Christianum ducem Brunswici Paderborna violenter ablatæ, & cum exercitu circumductæ, demum in illustrissimi comitis Rheni, &c. domini sui, potestatem devenissent, & modo in arcis Neuviller sacello ad cultum debitum essent repositæ; & ideo certus dies esset statutus, quo supplex circumcirca populus ex utroque sexu collectus, sancti Hospitis venerandi gratia, cum ipso Sancto sit processurus in publicum, succollantibus sacro oneri duobus ecclesiastici ordinis viris; ipsa que principe cum aula ac populo universo prosequentibus per magnum agri circumjecti tractum, populo in hymnis & canticis Dominum Sanctorum collaudante, donec reliquiæ in sacellum & altare relatæ suo fruerentur honore.
[10] Accidit eo die aliquod non leve sanitatis beneficium, uni, [contractus sanatus esset;] vel potius duabus personis in uno, collatum. Nimirum femina probæ famæ, magno fidei & pietatis sensu, filium octennem, ab utero matris contractum adeo ut genua ad pectus ejus contorta rigerent, magno nihilominus labore in prædicta procendentium turba circumtulit, orans Deum, ut meritis S. Liborii episcopi ipsam & filium exaudire dignaretur; &, si tam ipsi quam filio salutare foret, puerum ab infirmitate sua absolveret. Res mira: cum mater, processione peracta, fessa & genibus nixa puerum ante se deposuisset, & ante reliquias S. Liborii super altari repositas ferventius in medio templi oraret, ecce puer volutari occepit, & mox in pedes erigi, & erectus ambulare, timide tamen & nutando, uti solent qui primos gressus figere discunt, atque ita confestim ad altare pergens, ibi Deo & S. Liborio gratias agit. Mater pueri, videns virtutem Dei in filio, & ceteri qui aderant, puerumque noverant, ingenti gaudio persusi, lacrymas præ teneritudine cordis admirantis non tenebant, sed Deo & S. Liborio pro tam manifesto signo sanitatis laudem dicebant. Factum est hoc signum in ipso arcis Neuviller sacello, ubi reliquiæ sacræ in conspectu piissimæ principis erant collocatæ: & ego, cum isthuc legatus adveni, avide eumdem puerum sum contemplatus, una cum socio itineris mei, ipsumque locum, in quo acciderat, non sine gaudio inspexi. Quin etiam fidelissimas de hoc miraculo litteras testes, Latino ac Francico sermone scriptas, princeps de Croy ad serenissimam clementiam suam transmisir, una cum reliquiis S. Liborii.
[11] Referebat etiam eadem piissima princeps plura sanitatis signa in ægris, [multi febribus liberati:] maxime febri correptis, Dominum operari dignatum, ad honorem servi sui S. Liborii: sed exactam notitiam singulorum, quæ in principis animo multa erat, mihi comparare tam brevi tempore supersedi, cum festinarem citissimo reditu serenissimæ clementiæ suæ mandatis satisfacere.
[12] Itaque summo mane circa tertiam horam itineri nos dedimus cum reliquiis in rhedam impositis. [eas auctor defert Treviros,] Quod cum non lateret plebem vicinam, ex hac plures personæ ad rhedam accedentes, eam supplices venerari, S. Liborii a se avehendi suffragia postulare, & in discessu ex arce lacrymari cœperunt. Nos autem Camponidem, Mussi-pontem, S. Julianum, Ricciacum, denique Treviros pervenimus: & sub urbis muris in S. Maximini abbatiam religiosissimam cum sacris pignoribus divertimus. Ibi indicio sacrorum pignorum cum abbate communicato, ipse insigni gaudio ex eorum præsentia affectus, sequenti die, qui fuit XII Junii, eodem in loco magna cum devotione Sacrum musice in honorem S. Liborii per religiosos decantari, [ubi publice honoratæ;] & capsam, in qua S. Liborii reliquiæ recondebantur, in summo altari reponi curavit. Inter Sacrorum mysteria, collecta vetus ex Trevirensi pervetusto Breviario opportune reperta, decantata fuit. “Collecta de S. Liborio episcopo XXIII Julii. Deus, qui B. Liborium, pium pontificem, speciali privilegio in medendis urinarum & calculi passionibus, ad salutem fidelium, decorasti: tribue, quæsumus, ut ita ipsius meritis & intercessione ab eis malis eruamur, ut æternis gaudiis perfruamur. Per Dominum.” Absoluto Sacro, reverendissimus abbas cum sanctis reliquiis, omnibus qui aderant, benedictionem impertivit, & omnes eamdem capsam pie osculati sunt. Atque ita XIII Junii ex abbatia S. Maximini in pagum Sweigh, [dein Bonnam versus,] Vitelliacum, Merrim, Adenau, Aldenar, Mariæ-Forestum XV Junii salvi, Deo protegente, [per eas e periculis ereptus:] pervenimus, meritis S. Liborii ex periculis diversis erepti.
[13] Ex eo loco, qui institutis S. Brigidæ sacer est, sere nissimæ clementiæ suæ significatum fuit, [eæ jussu electoris visitantur.] reliquias S. Liborii appulisse. Idcirco eadem serenissima clementia sua altero die, qui erat XVI Junii, in prædictum locum duos ablegavit ex aula viros, nimirum R. P. Georgium Schrotelium, Societatis Jesu sacerdotem, confessarium suum, & nobilem ac strenuum dominum D. Benedictum Schweindell camerarium; qui præsente P. Priore monasterii Mariæ-Forestani, jussu serenissimæ clementiæ suæ, cistam continentem reliquias S. Liborii, reseratis sigillis, aperuerunt, inspexerunt, & cognitione terminata, rursum sigillis pro suæ serenitatis parte communierunt; mandantes, vestræ serenissimæ clementiæ jussu, reliquias easdem in sacrario Mariæ-Forestano intactas seponi oportere. Quibus rite constitutis, nos scripta, attestationes miraculi, Latino ac Francico idiomate exaratas, nec non litteras principis de Croy ad serenissimam clementiam vestram datas, prædictis viris delegatis porreximus, ad eamdem clementiam perferendas. Hæc summatim gesta sunt in negotio relationis reliquiarum S. Liborii, eo tempore quo serenissima clementia sua opera mea paratissima uti dignata est: quam ut semper pluribusque in causis impendere serenissimæ clementiæ suæ servitio liceat, Deum precor, qui eamdem clementiam suam patriæ diutissime incolumem præstare dignetur. Ita precor, & ad posteritatem testor, in castro & oppido serenitatis vestræ Cæsaris-Insulano anno MDCXXVII, XXIII Decembris. SERENISSIMÆ CLEMENTIÆ SUÆ
humillimus cliens JOANNES CAROLUS ERLENWEIN Prætor Lynnensis & Urdingensis.
ANNOTATA.
a Erat is, ut supra annotavimus, asseclarum magis suorum, quam proprio vitio malus. Testatus nobis est vir clarissimus Bertoldus Nihusius (qui Helmstadii una cum ipso Christiano, anno 1615 studiis operam dedit, ac postea litterarum scientia in aula erudiit Saxoniæ Ducem Vinariensem Bernardum, præclari dein nominis militem, si pro meliori causa arma gessisset) is, inquam, cum jam prior pars hujus commentationis excusa esset, testatus est nobis, Christianum ducem eo tempore, indolis fuisse optimæ: sed postquam episcopatui Halberstadiensi auctus est, alios plane mores induisse, fraude (ut omnium opinio erat) Billerfeldii chirurgi, hominis impiissimi, qui aliquamdiu Constantinopoli atque in Perside versatus, in hujus deinde improvidi adolescentis sese familiaritatem insinuavit, eique pharmacum miscuit, quo fieret ex homine (ut aiebat) nimium scholastico generosus ac vegetus: verum ea potio insanum eum quodammodo reddidisse visa est. Hæc tunc per Saxoniam fuit fama. Pessime ipse quoque postea periit Billerfeldius, ab rusticano homine, cujus uxori afferre stuprum moliebatur, trucidatus. Quanti interest, quibus magistris formanda committatur principum adolescentia!
b Non hæc Aquitaniæ, ad Cantabrorum confinia, urbs est Baiona; sed Lotharingiæ oppidum ad Mosellam flumen, non longe ab Neuvillari Arce.
ACTA
ECCLESIÆ PADERBORNEN.
De reliquiis S. Liborii episcopi peregrino Carleno abbati, pro ecclesia Amerina, donatis.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
EX MSS.
In nomine Domini, Amen. Tenore præsentis publici instrumenti, cunctis pateat evidenter & sit notum, [Acta notarialia Monasterii confecta 9 Junii 1646.] quod anno post Christum natum millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto, indictione decima quarta, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini D. Innocentii, ejus nominis decimi Papæ, anno secundo, sabbathi nona mensis Junii, inter septimam & octavam ante meridiem, coram me notario apostolico, in instra nominatorum testium præsentia, personaliter constituti fuerint illustrissimi & reverendissimi domini, Theodorus Adolphus a Recke præpositus, Casparus Philippus a Ketteler decanus, Joannes Guilielmus Baro de Syntzigh cantor, & cellerarius, Adolphus Henricus Droste præpositus cathedralis monasteriensis, Arnoldus de Vitinghoff condictus Schelle, præpositus ad S. Mauritium monasterii, Adolphus Henricus Droste junior, omnes ecclesiæ cathedralis Paderbornensis canonici; prout & illustrissimus & reverendissimus dominus Peregrinus Carlenus abbas S. Mariæ, plenipotentiarius ducis Geldriæ & Juliæ, comitis Egmundæ & Zutphaniæ ad tractatus pacis universalis; me notarium & testes adhibitos requirentes, ut una cum iisdem dominationibus, vigore eum in finem porrectæ singularis requisitionis schedulæ, certo cuidam ab iis celebrando & dictæ schedulæ inserto actui interesse, eumdemque sic peractum ad protocollum meum redigere, necnon desuper, erga condignum meum salarium, unum vel plura conficere vellem, instrumentum & instrumenta. Actum monasterii Westphaliæ in aula habitationis reverendissimi & illustrissimi domini Bernardi a Westerholt cathedralis ecclesiæ ibidem canonici, anno, indictione, papatu, mense, die, & horis, quibus supra; præsentibus circumspectis dominis Michaële Sitthorff notario & registratore cancellariæ Paderbornensis, & Joanne a Versen secretario ante memorati illustrissimi & reverendissimi domini abbatis Carleni, uti fide dignis, ad id specialiter requisitis & adhibitis testibus.
Tenor præfatæ singularis requisitionis schedulæ erat subsequentis tenoris:
[2] Ad majorem omnipotentis Dei gloriam. Nos Theodorus Adolphus a Recke, [S. Liborii efficaci contra calculi dolores patrocinio,] præpositus, Casparus Philippus a Ketteler decanus, ceterique seniores & capitulares cathedralis ecclesiæ Paderbornensis, vobis domino notario & testibus ad hoc specialiter requisitis, pro rei dignitate, & meritis S. Liborii patroni nostri, exponendum duximus; Quandoquidem magnus Dominus & laudabilis nimis, etiam laudandus in Sanctis suis, propter quorum merita & preces, multa nobis, eaque non levia, subinde largitur beneficia, etiam illis ad feliciorem vitam sublatis, ut existentes in cælis, etiam nunc honorificentur in terris, ubi fideliter Domino suo ministraverunt; hic inquam, miserator & misericors Deus, ut annuntietur inter gentes gloria ejus, in omnibus populis mirabilia ejus, sicuti honorem sancti Prophetæ Elisæi jam vita functi, per suscitationem mortui ad contactum reliquiarum ejus, toti mundo voluit esse contestatum, sic etiam servi tui, Liborii, patroni nostri, nomen non modo apud Cenomanos in Gallia (unde Dominicæ Incarnationis anno DCCCXXXVI quinta Kalend. Junii, sanctæ ejus reliquiæ, Paderbornam delatæ, multis in via miraculis honoratæ claruerunt) & Paderbornæ in Westphalia; sed & in aliis diversis ac dissitis locis, regnis & provinciis, diversorum morborum, ac præcipue calculi curatione voluit esse celebre & honoratum.
[3] [intellecto,] Qua quidem miraculorum experientia permotus illustrissimus & reverendissimus Peregrinus Carlenus, patria Amerinus, dignitate abbas beatæ Mariæ, functione comitis Egmundæ, ducis Geldriæ, ad tractatus pacis universalis monasterii Westphaliæ plenipotentiarius, scriptis ad nos litteris, non modo divinæ bonitati quas potuit gratias egit, sed & reliquias nostri sancti Liborii miris encomiis, magno affectu & singulari devotione commendavit: Quod ipse imprimis Monasterii magnis & insolitis calculi doloribus fatigatus, & tantum non exhaustus ac oppressus, intellecta a venerando admodum Patre F. Bonaventura de Rutheno prædicatore Capucino, tunc suo confessario, mira S. Liborii devotione, ejusdemque ad calculi malum curandum singulari virtute; pro sua a calculo liberatione, aut saltem dolorum ipsius mitigatione, [& pie invecato,] oblatam sibi a dicto patre antiphonam & orationem de S. Liborio, ad ipsum Sanctum, sæpius magna fide, multisque cum gemitibus, ac tandem de ipso Sancto Sacrum a dicto suo confessario celebrari curans, celerem sub eodem Sacro expertus divinæ bonitatis gratiam, ab acerbissimi calculi puncturis, [iis doloribus liberatus Peregrinus Carlenus,] & ab ipso (ut speraret) calculo miraculose fuerit sanatus: Deinde quod frater ejus Augustinus Carlenus, Ameriæ cathedralis ecclesiæ canonicus, de hoc ab eo certior factus, [(uti & frater ejus dysuria,] cum dudum urinandi difficultate, & consequenter calculo, laborasset, per eamdem transmissam sibi antiphonam & orationem, memorati Sancti intercessionem pro recuperanda sanitate efflagitans, illico ab isto malo liberatus sit: [& alii in Umbria)] Demum quod plures in Umbriæ partibus per ejusdem antiphonæ & orationis devotam recitationem magna a divina misericordia beneficia obtinuerint. Id quod intercessioni hujus sancti Patroni nostri tribuens, pro patria sua, [partem reliquiarum ejus petit, ut Ameriam mittat:] Ameria in Umbria, tam evidenti miraculo in devotionem erga hunc Sanctum & reliquias ejus rapta, earumdem sanctarum reliquiarum, apud nos existentium, particulam, tam per litteras quam per suum confessarium, magno affectu a nobis petiit ac postulavit. Non potuimus quidem non commendare pium hoc desiderium tum illustrissimi & reverendissimi domini abbatis, tum capituli & populi Amerini: verum quia in potestate nostra non erat, sine confensu & expressa concessione serenissimi principis nostri Ferdinandi, electoris Coloniensis, & episcopi Paderbornensis, utriusque Bavariæ ducis, thesaurum hunc vel aperire, vel minuere; ideo re & postulatione tam pia ad ipsius serenitatem humiliter delata, quandoquidem gratiam & mandatum aliquam sanctarum reliquiarum partem communicandi clero & populo tam devote expetenti, statim obtinuimus, prout suæ serenitatis litteræ hisce insertæ fusius declarant.
Copia litterarum serenissimi electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis, ad capitulum cathedralis ecclesiæ Paderbornensis; quibus conceditur, ut dentur reliquiæ S. Liborii Cenomanensis episcopi, Paderbornensium Patroni, illustrissimo & reverendissimo abbati Carleno pro Ameria.
[4] Ferdinandus Dei gratia archiepiscopus Coloniensis, princeps elector, episcopus Paderbornensis, [assentiente electore Coloniensi 2 Januarii 1645,] monasteriensis & Leodiensis, administrator Hildesiensis, Berchtesgadensis & Stabulensis, comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariæ, Westphaliæ, Angariæ & Bullionis Dux, Marchio Franchimontanus.
Venerabiles & honesti, dilecti devoti, ex vestris ad nos XII Decembris, hujus jam ad finem currentis anni, datis litteris, earumque adjunctis, didicimus quo pio fervore S. Liborii, diœcesis nostræ Paderbornensis patroni, nomen in peregrinis ac dissitis provinciis veneretur: & qualiter particula sacrarum ejusdem reliquiarum, ad majorem devotionem excitandam, & ad Dei honorem augendum, expetatur: quodque vos ad elargiendum illam, gratiosissimum nostrum consensum submisse exquiratis. Quemadmodum igitur nobis pergratum fuit intelligere, quod dicti sancti Episcopi veneratio, & ad illam subsecuta intercessio, tam mirabiles effectus ad exteras nationes produxerit; & minime dubitandum sit, quin elargitio reliquiarum ejusdem majorem in plebe devotionem excitabit; ita libenter concedimus, ut expetenti ac postulanti abbati Carleno (quamvis ipsæ reliquiæ, cum ab hostibus circumveherentur, multum comminutæ fuerint) aliqua earum particula, sine notabili tamen remanentium diminutione, donetur & tradatur. De hoc vicissim monere vos voluimus, quibus benevolentes, gratiam nostram offerimus. Datum Bonnæ in civitate nostra secundo Januarii, anno MDCXLV.
Ferdinandus
Joan. Stam secr.
[5] Idcirco nos Theodorus Adolphus a Recke, præpositus, [eam illi donant canonici Paderbornenses 9 Junii 1645,] serenissimi electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis & monasteriensis, consiliarius intimus, & ad tractatus pacis universalis legatus, & Joannes Gulielmus Baro de Syntzigh, cantor & cellerarius, a reverendissimo capitulo Paderbornensi ad hoc negotium specialiter deputati, anno MDCXLV, die nona Junii, mane inter septimam & octavam, in cathedrali ecclesia Monasteriensi, sacrarum reliquiarum, pro temporum tunc statu, asylo, ad tumbam sanctarum reliquiarum conservatricem devote accedentes, duas particulas, unam cranii, alteram tibiæ, ex eadem sublatas, hac intentione, ut Ameriam in Umbria, ad augendam populi illius devotionem, & majorem divinæ bonitatis gratiam ipsi conciliandam, in ovali & varii coloris capsula reposuimus: eamque præsentibus tunc & astantibus, admodum venerando patre F. Bonaventura de Rutheno, prædicatore Capucino cum suo socio, cathedralis ecclesiæ Monasteriensis thesaurario, Petro Buschman Jurium doctore, electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis, intimo consiliario, cancellario, & ad tractatus pacis universalis Monasterii Westphaliæ legato, aliisque ex Clero & populo ejusdem civitatis, publice tradidimus illustrissimo & reverendissimo abbati Carleno, transferendas ad desiderantem clerum populumque Amerinum.
[6] [sed demum anno 1646, 9 Junii,] Cum vero fataliter acciderit, quod ob varia bellorum pericula & impedimenta Monasterii denuo convenire non potuerimus, ad consignandum debite ipsas reliquias, & conficiendum in forma attestationis instrumentum, atque inde ipsæ reliquiæ ad destinatum locum translatæ non fuerint; tandem tamen anno elapso integro, Deo sic disponente, eodem die nono Junii, eademque hora inter septimam & octavam, Monasterii Westphaliæ, in aula habitationis reverendissimi & illustris domini Bernardi a Westerholt, cathedralis ecclesiæ ibidem canonici, præter opinionem convenerimus, Theodorus Adolphus a Recke præpositus, Casparus Philippus a Ketteler decanus, Joannes Guilielmus Baro de Syntzigh cantor & cellerarius, Adolphus Henricus Droste præpositus Monasteriensis cathedralis ecclesiæ, Arnoldus de Vittinghoff condictus Schelle, præpositus ad S. Mauritium monasterii, Adolphus Henricus Droste junior, omnes Paderbornensis cathedralis ecclesiæ canonici; deinde illustrissimus & reverendissimus dominus Peregrinus Carlenus, abbas B. Mariæ & P. Bonaventura Capucinus prædicator cum socio, [in alia capsula positam, legitime signatam, ei tradunt,] atque sæpe dictas sacras reliquias ex prædicta ovali capsula extractas, commodiori rotundæ, argenteo, aureo, viridi ac rubro colore variegatæ, & vitta subrubicunda quater ita circumligatæ, ut octo in locis contineatur, reverenter inclusimus, eamque consignatam illustrissimo & reverendissimo abbati Carleno retradidimus, secure transmittendam Ameriam: expressa tamen hac lege, ut non solum ea qua decet, solenni devotione deferatur, [ea lege, ut honorifice Ameriæ excipiatur,] verum etiam ut a capitulo & clero, a magistratu populoque Amerino in habitu decenti, secundum status differentiam processionaliter obviante, & devote solenniterque acceptante, cum hymnis & canticis ad cathedralem ecclesiam, quæ est Ameriæ, honorifice deducatur: ibidemque, & non ante, ab illustrissimo & reverendissimo loci episcopo, præsente capitulo & magistratu Amerino, tandem hæc capitula aperiatur, & productus inde sanctarum reliquiarum thesaurus palam exhibeatur, dignisque encomiis clero populoque commendatus, loco celebri & honorato in eadem cathedrali ecclesia reponatur: imo & S. Liborii hujus patroni nostri, officium de confessore pontifice, quotannis dicatur; ejusque festus dies vigesima tertia mensis Julii, convocato ad hoc populo, & sanctis reliquiis solenniter expositis, moro nostro Paderbornensi, [& anniversario sacro celebretur:] in organis celebretur: & sit hic sanctarum reliquiarum thesaurus, veluti vinculum & tessera fraternitatis mutui amoris, & symbolum piæ confœderationis inter Amerinum & Paderbornense capitulum.
[7] In cujus rei fidem, hunc reliquiarum S. Liborii confessoris pontificis, [Actis de hac donatione confectis,] patroni nostri, thesaurum inæstimabilem, sigillo serenissimi Ferdinandi electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis, in rubea cera superius; Paderbornensis capituli majori, in viridi cera inferius; minori vero S. Liborii, in rubra cera Hispanica ad latus; præsentium autem reverendissimorum ac illustrium dominorum, necnon illustrissimi & reverendissimi abbatis Carleni, annulis signatoriis, circumcirca in rubra cera Hispanica super vittam subrubicundam consignari curavimus & communiri; atque sic consignatum illustrissimo & reverendissimo domino abbati Carleno eumdem tradidimus, & hoc ipso retradidimus, fideliter transferendum: vos notarium requirentes, ut super hac serenissimi electoris episcopi nostri Paderbornensis gratiosa concessione, suæ serenitatis litteris contestata, nostroque consensu & insuper secuta consignatione & traditione, instrumentum & instrumenta in meliori forma nobis conficere, & pro debito salario communicare dignetur. Actum Monasterii Westphaliæ, ubi hæ sanctissimæ reliquiæ, ob sævientis belli pericula, nunc asservantur, nono die mensis Junii, anno millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto.
[8] Et quia ego Henricus Uphaus civis Monasteriensis Westphalus sacra apostolica auctoritate publicus & approbatus notarius, [per publicum notarium,] præinserto celebrato, inclusionis sacrarum reliquiarum, consignationis & traditionis actui, una cum ante memoratis dominis requirentibus & testibus, interfui, omniaque alia & singula sic fieri vidi, audivi, & in notam sumpsi; idcirco præsens publicum desuper confeci instrumentum, manuque propria illud ipsum conscripsi, nec non nomine & cognomine, signoque notariatus mei solito subappositis communivi, ad hoc specialiter requisitus. Henricus Uphaus, qui supra, notarius Apostolicus m. p.
Nos consules, proconsules, ac senatus civitatis & reipublicæ Monasteriensis partium Westphaliæ, [attestante senatu Monasteriensi.] notum facimus & attestamur, quod supra nominatus Henricus Uphaus concivis noster, qui præsens instrumentum expedivit, illudque manu sua propria nobis abunde cognita subscripsit, & signo suo notariatus munivit, sit publicus & legalis notarius, cujus documentis, & instrumentis in & extra judicium publica ubique fides adhibetur. In cujus rei testimonium sigillum civitatis nostræ secretum hisce appendi, & secretarii nostri jurati subscriptione roborari jussimus. Actum anno salutis millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto, die XVII mensis Julii. Loco ✠ signi. Henricus Holland, civitatis ac reipublicæ Monasteriensis, partium Westphaliæ, secretarius, juratus judicii imperialis cameræ notarius immatriculatus, in fidem manu propria subscripsi.
ACTA
ECCLESIÆ AMERINÆ,
De reliquiarum S. Liborii receptione.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
EX MSS.
[Coram episcopo & canonicis Amerinis 15 Martii 1647,] In nomine Domini, Amen. Præsenti publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit; quod anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo quadragesimo septimo, Indictione XV, die vero XV mensis Martii; pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Innocentii divina providentia Papæ decimi, anno ejus tertio, coram illustrissimo & reverendissimo domino Gaudentio Polo, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopo Amerino, ac perillustri & reverendissimo domino Delio Vectio protonotario Apostolico, ejusdem illustrissimi & reverendissimi domini episcopi vicario generali; necnon perillustribus & admodum RR. DD. Nicolao Racano priore, Julio Geraldino archidiacono, Joanne Vincentio Mandosio præposito, Augustino Carleno, Claudio Picioto, Petro Carleno, Hieronymo Roscio, Curtio Mandosio, Fabiano Zucchante, Petro Venturello, Joanne Baptista Sandro, Josepho Venturello, & Petro Francisco Racano, canonicis venerabilis cathedralis ecclesiæ S. Firminæ de Ameria; meque notario, & testibus infrascriptis, ad hæc specialiter vocatis atque rogatis; in infrascripto loco, præsens & personaliter constitutus fuerit R. P. Frater Bonaventura de Rutheno, prædicator Capucinus provinciæ Rhenanæ cum suo socio, & extraxerit ex coloris cinericei sacculo stamineo illatam pyxidem: eamque ex utraque parte aperiens, inde aliam produxerit; [exposita est capsula reliquiarum S. Liborii,] inde aliam capsulam rotundam argenteo, aureo, viridi, rubro colore variegatam, vitta subrubicunda quater ita circumligatam, ut octo in locis contineretur, signatam serenissimi Ferdinandi, electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis, cum rubra cera, superius Paderbornensis capituli ex viridi cera, inferius circumcirca super vittam S. Liborii, Theodorici Recke Paderbornensis cathedralis præpositi, Gasparis Philippi a Ketteler Decani, [rite signata a canonicis Paderbornensibus,] Joannis Guilielmi baronis de Syntzigh cantoris & cellerarii, Adolphi Henrici Droste præpositi Monasteriensis cathedralis, Arnoldi de Vittinghoff condicti Schelle præpositi ad S. Mauritium, Adolphi Henrici Droste Junioris, Canonicorum Paderbornensis cathedralis, & abbatis Carleni in rubra cera Hispanica sigillis: deinde explicato in pergameno donationis, & attestationis instrumento, dicto illustrissimo & reverendissimo episcopo, capitulo, & canonicis Amerinis, in optima forma legerit; & ostendens omnia dicta sigilla integra & in nullo violata, ex ipso instrumento abundanter docuerit, dictam capsulam vere, & eam ipsam esse, quæ & ab illustrissimis & reverendissimis cathedralis Paderbornensis prælatis & canonicis, anno MDCXLVI nono die mensis Junii, Monasterii Westphaliæ, in aula habitationis reverendissimi & illustrissimi D. Bernardi Westerholt cathedralis ibidem canonici, tradita fuit fideliter Ameriam transferenda: quod demum dictam capsulam in dicta pyxide, & hanc cum illa in dicto sacculo reposuerit, huic illustrissimus & reverendissimus dominus episcopus Amerinus quatuor chartas in modum stellæ sic superposuit, [denuo obsignata,] ut octo radios constituant: in medio vero, ubi sese contingunt, posuit capitulum in quatuor radiis suum; dictus autem P. Bonaventura in aliis quatuor radiis suum sigillum rubra cera Hispanica. Ita his peractis, sic sigillatam pyxidem cum capsula deposuit idem illustrissimus & reverendissimus dominus episcopus Amerinus reverenter in armario, in dicta sacristia quod respondet januæ ducenti in ecclesiam: & clausum fuit duabus clavibus, quarum unam retinuit idem illustrissimus & reverendissimus dominus episcopus, [inque armario clausa:] alteram dedit perillustri & admodum reverendo D. Augustino Carleno custodiendam. Super quibus omnibus & singulis præmissis, petitum fuit a me notario & cancellario publico infrascripto, ut unum, vel plura; publicum, seu publica, conficerem atque traderem instrumentum & instrumenta, prout opus fuerit, & requisitus ero.
[2] Actum Ameriæ in dicta venerabili sacristia dictæ venerabilis cathedralis ecclesiæ S. Firminæ; [Acta conscripta.] præsentibus ibidem audientibus & intelligentibus admodum RR. DD. Julio Ghiringbello magistro cæremoniarum, & Christophoro Varatio capellano ejusdem cathedralis ecclesiæ, Amerinis, testibus ad prædicta habitis, vocatis & rogatis.
Tenor autem donationis & attestationis instrumenti, de quo supra fit mentio, [Actis Monasteriensibus prælectis,] talis est, videlicet. Hic inserta erant integra Acta Monasteriensia, quæ jam ante e tabulis Monasterio acceptis retulimus: & quæ rursus in fine num. 11 recitantur in schedula descripta.
[3] Eisdem anno, Indictione & Pontificatu, quibus supra; [8 Maii 1647 deliberatur de translatione,] die vero VIII mensis Maii admodum R. P. Bonaventura de Rutheno prædicator Capucinus provinciæ Rhenanæ, una cum admodum venerabili P. Josepho Maria Perusino prædicatore socio Romano, reversus Ameriam, egit cum illustrissimo & reverendissimo ejusdem episcopo, de modo, diebus, & horis resignationis sanctarum Reliquiarum S. Liborii episcopi Cenomanensis, Patroni Paderbornensis, & institutione processionis cum eisdem; conventumque inter ipsos fuerit, dictas reliquias undecimo Maii resignare, & processionem cum eisdem sequenti die duodecima Maii.
[4] Undecima igitur dicti mensis die post vesperas prædictus pater cum suo socio ad episcopalem aulam civitatis Ameriæ se contulit: ex qua paulo post prodiit illustrissimus & reverendissimus dominus Gaudentius Polus, [11 Maii in solenni conventu canonicorum & magistratuum Amerinorum,] Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Amerinus, rochetto indutus, comitatus a perillustri & reverendissimo domino Delio Vectio, protonotario Apostolico, & vicario generali, nec non ab illustrissimis DD. Carolo Mandosio, Martio Boccarino, Campeggio Carleno, & Jacobo Moricono, ancianis illustrissimæ civitatis Ameriæ, & antedicto P. Bonaventura cum suo socio Capucinis, multisque aliis Amerinis, ad cathedralem ecclesiam S. Firminæ, exspectatus in ea a perillustribus & admodum RR. DD. capitularibus & canonicis ejusdem, videlicet, Nicolao Racano priore, Joanne Vincentio Mandosio præposito, Augustino Carleno, Claudio Picioto, Petro Carleno, Hieronymo Roscio, Curtio Mandosio, Fabiano Zucchante, Petro Venturello, Joanne Baptista Sandro, Josepho Venturello, Petro Francisco Racano, & Dominico Petruccio, superpelliceis indutis. In ecclesiæ ingressu porrectum fuit a præfato priore illustrissimo & reverendissimo domino episcopo aspergillum cum aqua lustrali, qua se primum, deinde dominos canonicos, ancianos, Capucinos, aliosque Amerinos aspersit: statimque ad altare Venerabilis accessit, & facta aliquantisper flexis poplitibus oratione, cum comitatu, & exspectantibus sacrarium intravit, in cujus medio ampla mensa stabat pro paramentis celebrantium; ad latus vero ante armarium, in quo decimoquinto die Martii currentis anni sigillata pyxis cum sacris reliquiis S. Liborii deposita fuerat: necnon existentibus sex candelabris, totidemque candidis ardentibus cereis, ad illam ductis omnibus in gyro, datisque patri Bonaventuræ Capucino clavibus duabus dicti armarii; detulit & admodum reverendus dominus Julius Ghiringhellus cæremoniarum magister stolas duas, primam illustrissimo & reverendissimo D. episcopo, alteram P. Bonaventuræ, quibus collo appensis, hic duo candelabra cum suis cereis ex minori mensa sublata, in ampla ante illum deposuit, statimque se ad præfatum armarium convertit, ad cujus latus oratio ad S. Liborium contra morbum calculi affixa erat: illud clavibus ipsis aperuit, & inde sacrarum reliquiarum custodiam ablatam, in ampla mensa inter duo illa candelabra ac illustrissimum & reverendissimum D. episcopum, in sacculo coloris cinericei, novem sigillis ex rubra cera Hispanica, decimoquinto Martii consignato, reverenter reposuit: lectoque eodem die confecto depositionis instrumento, ostendit omnia illa sigilla adhuc integra, quæ illustrissimus & reverendissimus D. episcopus mox aperuit, & P. Bonaventura Capucinus, detracto illo sacculo stamineo, illico pyxidem ex utraque parte aperiens extraxit, variegatam, rotundam, vitta coccinea circumligata, capsulam, signatam sigillis decem, superius in rubra cera serenissimi electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis; inferius viridi cera Hispanica S. Liborii, Theodori a Recke Paderbornensis cathedralis præpositi, Gasparis Philippi a Ketteler decani, Joannis Guilielmi Baronis a Zyntsigh cantoris & cellerarii, Adolphi Henrici Droste præpositi Monasteriensis cathedralis, Arnoldi de Vittinghoff condicti Schelle, præpositi ad S. Mauritium, Adolphi Henrici Droste junioris, canonicorum Paderbornensis Cathedralis, abbatis Carleni: eamque illustrissimo & reverendissimo D. episcopo aperiendam in manus tradidit. Qui relictis illis decem sigillis integris octo in locis, [aperta ab episcopo capsula.] partim forficibus, partim cultello incidit, F. Bonaventuræ Capucino ad producendas inde reliquias reddidit. Qui ablato operculo inde extraxit primum tres S. Liborii imagines chartæ impressas, II schedulam, ex qua clare legitur, contentas in illa capsula reliquias, esse vere S. Liborii, sibi anno MDCXLVI, die nona Junii Monasterii Westphaliæ traditas, fideliter Ameriam transferendas, III supra rubrum pannum sericeum explicatum ostendit duas sacrarum reliquiarum partes, [pro atæ reliquiæ,] unam cranii, alteram tibiæ quas illustrissimus & reverendissimus D. episcopus, canonici, anciani, Capucini, aliique præsentes, in genua provoluti, & pectora tundentes, debito honore affecerunt; levatis vero sursum omnibus, illustrissimus & reverendissimus D. episcopus exosculatus fuit. Moxque reliquiarium ex nigro ebeno in modum altaris affabre factum, cum pede, quo stare possit, latum vero & altum duobus cum dimidio pedibus, [mox reliquiario novo inclusæ,] ornatum duabus columnis marmoreis, cruce deaurata superius ac aliis ex argenteo, & ex deaurato ornamentis, a parte posteriore aperiens, eduxit inde capsulam, duo ovalia cava continentem, quorum fundus erat rubro ex serico aureo intertexto; his sanctas reliquias imposuit, partem cranii superiori, tibiæ inferiori glutine ad id parato agglutinans, ne devadant.
[5] Hoc facto sacras reliquias pluribus S. Liborii imaginibus, [dataque præsentibus benedictione,] plurimisque rosariis tetigit: deinde plurium, genibus flexis id petentium, capitibus imposuit, dicens: Per intercessionem S. Liborii liberet te Deus a malo. Demum reliquiario imposuit vitrum, & capsulam cum reliquiis, sicque tabella conglutinata occlusit, ut deinceps aperiri non possit. [& imaginibus,] His ita peractis, & in circumstantes ducentis & quinquaginta S. Liborii distributis imaginibus, quæ ejusdem reliquias tetigerant sacras, P. Bonaventura Capucinus supradictam pyxidem, cum decem sigillis signata illa capsula attestationis, donationis, concessionis, traditionis instrumento & schedula, capitulo & canonicis tradidit in perpetuam rei memoriam conservanda, reliquiasque traditas, in loco decenti collocandas ac debito honore commendavit, quas tandem ab illustrissimo & reverendissimo D. episcopo in facta ad id cistella cum reliquiario depositas acceptavit memoratus Prior, & ex sacrario per ecclesiam, præcedentibus duabus ardentibus facibus cereis, totidemque, sequentibus vero illustrissimo & reverendissimo D. episcopo, canonicis, ancianis, Capucinis, ceterisque præsentibus Amerinis, ad sacellum sanctissimi rosarii delatas, [in armario depositæ:] in armario a sinistris ejusdem reposuit: quod ipsemet illustrissimus & reverendissimus D. episcopus tribus clavibus clausit easque P. Bonaventuræ Capucino in crastinum custodiendas concredidit, qui ipsum comitantibus ceteris ad aulam suam conduxit, & accepta benedictione cum suo socio abivit.
[6] Sed postera die, quæ erat XII Maii, & Dominica tertia post Pascha, rursum ante Vesperas tam ipse pater Bonaventura cum suo socio, [12 Maii ad PP. Conventualium ecclesiam delatæ:] quam DD. canonici cum pluribus presbyteris, clericis, religiosis, personatis angelis, gubernatore, ancianis, nobilibus civibus Amerinis, & externis, in episcopali aula comparebant: cumque inde illustrissimum & reverendissimum D. episcopum ad cathedralem ecclesiam sequerentur, Vesperas aut decantaturi aut audituri; ipse accepta ab eodem benedictione, sese una cum socio, & admodum RR. DD. Ægidio Delphino, & Petro Leonino, ad supradictum sacelli armarium conferens, eo aperto inde sublatam cistellam cum reliquiario ac reliquiis ad ecclesiam S. Francisci conventualem deferebat.
[7] [post vesperas eo instituta supplicatio;] Finitis interim Vesperis, & congregatis in cathedrali illustrissimo & reverendissimo D. episcopo, canonicis, presbyteris, clericis, religiosis, gubernatore, ancianis, nobilibus, confraternitatibus, utriusque sexus hominibus, solennis processio ex eadem ad S. Francisci conventualem hoc ordine instituta fuit: præcedebant in sacris cum vexillis & crucibus confraternitatis, societas venerabilis Sacramenti, mortis, Sanctorum Joannis & Pauli, decollationis S. Joannis Baptistæ sub titulo misericordiæ, S. Sebastiani, S. Rochi, S. Augustini, S. Francisci, S. Firminæ. Sequebantur primo religiosi cum crucibus & vexillis RR. PP. Capucini, Eremitæ S. Augustini Discalceati, Observantes de familia, Observantes reformati, Eremitæ S. Augustini Calceati, Minoritæ conventuales, Somaschi, deinde clerici, presbyteri, musici & canonici, postremo illustrissimus & reverendissimus D. episcopus, quem præcedebant duodecim personati angeli, admodum RR. DD. Julius Ghiringhellus magister cæremoniarum, & Hieronymus Douarellus, induti superpelliceis, comitabantur Joannes Vincentius Mandosius præpositus cum dalmatica, & Claudius Piciotus canonicus cum tunicella: sequebantur Dominicus Studiosus, Nicolaus Santes illustrissimi & reverendissimi D. episcopi capellanus ipsius, illustrissimus D. Gubernator Josephus Brianza, anciani, nobiles, cives & utriusque sexus innumeri fideles.
[8] [indeque solenniter,] Ubi ad ecclesiam Conventualium perventum erat, & illustrissimus & reverendissimus D. episcopus sacristiam se vestiturus intravit; illico P. Bonaventura Capucinus stola indutus, reliquiarium cum sacris reliquiis, præcedentibus duabus ardentibus facibus candidis, inde efferens, in medio summi altaris deponebat: quo illustrissimus & reverendissimus D. episcopus paulo post in pontificalibus sequens, sacris reliquiis debitos thuris honores solvebat, & ante illas genibus flexis orabat, donec a musicis: Christi præsul egregius, ter ad finem usque decantatum esset. Interim præter allatas a piis fidelibus, aliæ plures faces, & plurimi cerei candidi inter clerum, angelos, religiosos & primarios distribuebantur: quibus accensis, & data ab illustrissimo & reverendissimo D. episcopo benedictione cum sacris reliquiis, processum fuit ex hac ecclesia eo ordine, quo ad eam deventum, per septem alias, S. Elisabethæ, S. Monicæ, [per varias ecclesias,] S. Augustini, S. Magni, S. Stephani, S. Catharinæ, S. Joannis Euangelistæ, ad novam cathedralem S. Firminæ. [ad cathedralem;] In singulis illis ecclesiis illustrissimus & reverendissimus D. episcopus sacras reliquias, solus eas circumferens, in summo altari depositas adolevit; & decantato a musicis: Christi præsul egregius, benedictionem cum iisdem dedit. Per plateas musici sacris reliquiis continuo: Christi præsul egregius, præibant. Summi pontificis præsidiarii milites easdem sæpius diversis in locis, bombardarum explosione, [cælo insperate serenato:] consalutabant: & triste cælum, quod antequam processionem inchoabant, imbres depluebat, jam effectum lætius, sic omnes continuit, quod nulla gutta processionem turbaverit.
[9] Cum processio ad cathedralem reversa fuisset, [ibi iterum reconditæ:] illustrissimus & reverendissimus D. episcopus, facta incensatione sacris reliquiis, eas in summo altari reliquit, abiit. Tunc pater Bonaventura Capucinus accedens, innumeris rosariis reliquiarium tetigit: illud tandem in capsellam suam supposuit, & postquam illam plurimorum utriusque sexus devotorum capitibus imposuisset, ad armarium suum, in sacello sanctissimi Rosarii, præcedentibus luminaribus, retulit: eoque clauso, unam clavem illustrissimo & reverendissimo D. episcopo, alteram archidiacono, tertiam Augustino Carleno custodiendam reliquit.
[10] Acta sunt die decima in ecclesia S. Firminæ, ejusque sacristia, [Acta utriusque diei.] præsentibus, audientibus, & intelligentibus perillustribus DD. abbate Paulo Sandro, Mario Archilegio V. I. D., Marco Aurelio Mandosio V. I. D., capitaneo Romulo Cerichello, Nicolao Archilegio, & Carolo Morello; & die duodecimo præsentibus Julio Ghiringhello magistro cæremoniarum, & Hieronymo Douarello Amerinis testibus.
[11] Tenor autem supradictæ schedulæ, de qua fit mentio supra, [Testimonium capsulæ inclusum.] talis est, videlicet. In nomine Domini ad honorem sui Sancti: hæ sunt veræ duæ partes, una cranii, altera tibiæ, sacrarum reliquiarum gloriosi S. Liborii episcopi Cenomanensis, patroni Paderbornensis, quas ad instantiam venerabilis P. F. Bonaventuræ de Rutheno prædicatoris Capucini, & de licentia serenissimi electoris Coloniensis, episcopi Paderbornensis, dederunt & tradiderunt, una cum attestationis instrumento, reverendissimi DD. capitulares cathedralis ecclesiæ Paderbornensis, illustrissimo & reverendissimo D. Peregrino Carleno Amerino, abbati B. Mariæ, ex ipsa tumba dicti Sancti ad altare summum in cathedrali ecclesia Monasterii Westphaliæ, præsente dicto patre, ubi ob bellorum pericula conservantur, transferendæ per eumdem patrem Ameriam in Umbria pro cathedrali ibidem ecclesia anno Domini MDCXLV, die nona Junii.
[12] Ego Benedictus Flametta de Ameria, publicus Dei gratia, apostolica auctoritate notarius, & pro archivio Romanæ curiæ descriptus, & ad præsens curiæ episcopalis Amerinæ notarius & cancellarius de præmissis rogatus sui, & in fidem hic me subscripsi, & publicavi, ac solito meo signo requisitus signavi.
DOLOR CALCULI
Ope S. Liborii sedatus.
Ameriæ anno MDCXLVII & MDCXLIIX.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
EX MSS.
[Praefatio]
[Romulus Cirichellus gravi & diuturno calculi dolore,] Geminum lubet attexere S. Liborii beneficium, ipsorum, qui id percepere, narratione testarum; alterius etiam, quod me penes est, chirographo. Est hic Romulus Cerichellus, centurio Amerinus, vir genere clarus cumprimis & honoratus. Is ad abbatem Carlenum, veterem amicum & consanguineum suum, Ameria XXV Aprilis; MDCXLVIII, ita scribit: Octo annis gravi & assiduo visicæ conflictatus sum morbo, ut postremis quatuor numquam nisi ardente intra cubiculum lucerna somnum ceperim. Urina sæpe cruenta, fœda semper, itaque mordens, ut expellere eam, quamvis creberrime cieretur, nequirem, quin toto corpore sudor manaret. Jam nec equo vehi, nec laborem ferre ullum, exercitationemque corporis poteram. Nulla cibi erat appetentia, virium imbecillitas summa: neque hæc quiete relevari satis poterat, cum eam identidem urinæ cupiditas difficultasque excuteret. Illud tandem sedit animo consilium, ut exscindi mihi calculum, qui indubitata horum dolorum origo esset, curarem Romamque ea causa eram ante biennium profectus. Sed absterruerunt isthic amici, negantes ei remedio opportunam adeo jam provectam ætatem meam videri.
[2] [per S. Liborii reliquias,] Dum his discrucior doloribus curisque, allatus Ameriam est cælestis ille thesaurus, abs te, ad patriæ nostræ salutem, peregre obtentus, S. Liborii venerabiles reliquiæ. Has mihi admovit episcopus noster; & pii quidam homines pro mea incolumitate preces votaque concepere. Post solennem supplicationem Maio superiore institutam, qua sacræ translatæ reliquiæ sunt, [liberatur;] quando S. Liborii opem quanto potui sensu pietatis imploravi, nihil ad hanc usque diem pristini doloris expertus sum, ac modo percommoda utor valetudine: ob quam immensas Deo laudes, sanctoque ejus confessori Liborio debeo; tibique grates, illustrissime domine, cujus studio hunc adepti thesaurum sumus. Istæ Romulus: qui deinde anthenticas tabulas, publici tabellionis opera confici curavit V Junii 1648, suo ac Caroli Boccarini, Joannis Caroli Cerichelli, Claudii Delphini, Jacobi Moriconi chirographo, ancianorumque Amerinorum auctoritate firmatas.
[3] [& Joannes Clementinus,] Joannes Clementinus, & ipse nobilis Amerinus, inque militia pontificia turmæ equitum ductor, cum hoc anno 1648, sub initium veris, acutissimus calculi doloribus urgeretur, humanis omnibus remediis frustra tentatis, ad cælestia animum vertit, ac ferventer S. Liborium precatus, ad Augustinum Carlenum, summæ ædis canonicum, e domesticis, quempiam allegat, qui ad se mitti oret ejus Divi imaginem, impressam in rubra bysso, qua involutæ reliquiæ fuerant, cum Monasterio Ameriam apportarentur. Hanc ad se allatam effigiem summa reverentia & pietate accepit: [per imaginem, sacratam reliquiarum contactu] vixque tantillo elapso spatio, quo bis posset psalmus Miserere percurri, duos ejecit prægrandes calculos, absque ullo plane doloris sensu. Mox e lecto surrexit sanus ac hilaris, templum adiit, vulgavit ipsemet tota urbe miraculum, ita enim acceptum cælitus beneficium vocat.
[4] Eventum hoc utrumque, quia necdum mihi constat, an sit ecclesiæ auctoritate probatum, non aliter hic recito, [Protestatio auctoris.] quam ut duorum nobilium & gravium virorum testimonium, qui se ægritudinis allevamentum & suppliciter petiesse a S. Liborio, & impetrasse profitentur: neutiquam, quod Urbani VIII Pontificis Maximi decretis vetitum est, ut verum miraculum prædico: donec ita fuerit, re discussa, ab iis quorum id munus est, pronuntiatum. Quæ cautio in ceteris quoque ut valeat, postulo, si quæ hoc libello tradantur nova, nec adhuc legitime examinata & approbata, S. Liborii beneficia; ut tantisper nonnisi humanæ historiæ fidem pondusque obtineant. At neque dum aliena profero scripta, si cuipiam dignationis honorisve titulus tribuitur, qui censeatur haud convenire, id mihi imputari æquum est. Quod enim ipse nulla ratione affirmo, ejus in me derivari, si qua erit, invidia non debet.
HYMNI ANTIQUI AD S. LIBORIUM.
I
In membrana descriptus, affixa tabellæ, appensæ in choro cathedralis
ecclesiæ Paderbornensis, juxta summum altare, in sedibus ad cornu
epistolæ.
O Libori, confessor Christi, sobrie sancteque vixisti:
Tu in humanis cum egisti, vitam bonam assumptisti: [S. Liborii labores,]
Una harum erat activa, reliqua contemplativa;
Unde hæc virtus contentiva, in corde tuo durativa,
A te fecit operarium, fidelemque carpentarium,
Ac nobile vas vinarium. Quare diurnum denarium
Tu in vinea acceptasti Dei, quem sincere amasti:
Horas undecim laborasti, frigus æstusque portasti.
Talentum tibi destinatum per verbum Dei incarnatum
Non tenuisti occultatum, sed reddidisti duplicatum;
In verbo Dei proferendo, tuosque subditos docendo,
Viam veritatis tenendo, & ab ea non avertendo,
Sua peccata propalare, & de cetero non amare,
In factis bonis insudare, fratrem suum numquam turbare.
Ecclesiarum servitores, habentes probatos mores,
Quosdam ad ordines minores, magis dignos ad altiores
Ex tunc dedicasti promotos: insufficientes, ignotos,
Et conscientia non lotos, a te sprevisti ut amotos.
Lux tua palam sic lucebat, ac in hominibus pollebat,
Cur eis merito licebat, Patrem de cælis, qui regebat
Opus tuum, glorificari: nam studuisti coarctari
Lumbos tuos, nec inquinari, sed stricto cingulo ligari
Continuæ continentiæ. Sic spiritu sapientiæ, [virtutes,]
Timoris & patientiæ vixisti, & innocentiæ.
Deinde ad secularia tuæ domus necessaria,
Summa & particularia complesti opera varia.
Post ab omnipotenti Deo, pro vero anno jubilæo,
Assignato tibi ab eo, quod & statuit Lex Judæo,
Qui quinquagesimus fuerat, episcopatus duraverat
Tuus, sic Christus impleverat vitam tuam, quam amaverat.
Tunc ab hac luce te amovit, fidelissimumque cognovit,
Ad miracula tibi vovit, per te facienda promovit.
Attamen prius visitatus, ac post egressum tui flatus
A Martino es humatus a, de tua morte tribulatus. [sepultura,]
Corpore tuo sublevato, suavissimo odore dato,
Dæmoniaco liberato, de corpore obsesso fugato,
Legati qui missi fuerunt, Cenomanicos petiverunt:
Qui eumdem assensum dederunt, & tuum corpus obtulerunt, [translatio]
Ut ad ecclesiam portarent, in Paderborna præsentarent,
Honorifice collocarent, ac fidelissime amarent.
In via tu Dei amator, bonorum meorum inspirator,
Fuisti b trium suscitator mortuorum, ac liberator
Paralyticis, guttosis, mutis, surdis ac calculosis, [in hac miracula.]
Maniacis atque leprosis, claudis, cæcis, & scabiosis:
Hisque omnibus sic ægrotis, Christo atque tibi devotis
Subvenisti. Fide promotis Catholica, nobis tibi votis,
O Libori, dignare tamen tuum verum dare solamen,
Nostrumque fieri tutamen, quod præstet nobis Christus. Amen.
℣. Ora pro nobis S. Libori. ℞. Ut digni, &c.
Oratio. Adesto, Domine, precibus nostris, quas in sancti Confessoris tui atque pontificis Liborii commemoratione deferimus; ut qui nostræ justitiæ fiduciam non habemus, ejus, qui tibi placuit, precibus & meritis adjuvemur.
ANNOTATA.
a Vel deest aliquid, vel hæc male dispuncta.
b Idem ode quinta confirmat. Mirum id ab auctore Saxone, qui Vitam & translationem ante 750 annos scripsit, non tradi: nisi post illius ævum acciderit.
HYMNUS II.
Ex eadem tabula.
Felix Præsul, o Libori,
Stirpe natus meliori,
Luxus mundi refutasti, [S. Liborius clarus miraculis,]
Genus tuum adornasti
Ubertate, ad virtutum
Claruisti Christi nutum:
Visus inopum amator,
Et Sanctorum imitator,
Castus, largus, & benignus,
Omni laude mundi dignus,
Ob hoc Deus dedit tibi
Dona sacra hic & ibi:
Multa mira per te fecit,
Ab obsessis sordes jecit,
Mutos, surdos tu curasti,
Cæcis visum reformasti,
Colicæ tu sanas curas,
Aufers calculi torturas.
Qui & prece fortunatus [præsertim curatione calculi, ad pium statum juvat,]
Promoves piorum status,
Hos ad sancta convocando
Vales consequi precando.
Hinc in bonum meum statum
Aptes ipsum Deum gratum:
Me virtutum claritate
Fui sac, & sospitate;
Ut procedat hinc laus Deo,
Ac profectus mihi reo.
Quod sum, tuum in exemplum,
Da me fore Dei templum:
Sua servem ut mandata,
Vitem mortis & peccata.
Precor supplex te, Libori,
Me dispone sancte mori:
Ut post istum finem ita
Queam in cælesti vita
Deum verum collaudare,
Gaudiis & abundare. Amen.
℣. Ora pro nobis S. Libori. ℞. Ut digni efficiamur, &c.
Deus qui populo tuo æternæ salutis B. Liborium ministrum tribuisti: quæsumus, ut quem doctorem vitæ habuimus in terris, intercessorem semper mereamur habere in cælis. Per Dominum.
III.
Ex eadem tabula.
Devota præsens concio
Pio plaudat Liborio,
Sacro cum tripudio: [mysticis pontificum insignibus ornatus:]
Sacer Clerus cum populo,
Una sexu fœmineo
Exultet devotio.
Flos surgit nobilissimus,
Sacris plenus virtutibus
Primas Cenomanicus;
Unctus oleo Spiritus
Suis præ participibus,
Pontifex Liborius.
In caput ejus cidaris,
Corpusque ornat poderis,
Dum cælica dat jura.
Pedes sacri sandaliis
Astricti, femora lineis,
Sub mystica figura.
Ingressus tabernaculum,
Conciliavit populum
Summo cælorum Regi.
In sermone verbi sacri
Factus pastor populi,
Lumen quod dedit legi.
Hinc conviva factus Christi,
Azyma vetus projecisti
Paschalibus epulis.
Jocundare Sancte Dei:
Miserere tuo gregi
Tuis in deliciis.
Nutantes mente erige,
Adversantes tuis preme,
Et da tempus placidum.
Reatus nostros dilue,
Iram divinam remove,
Da felicem transitum.
Juva vota humilium,
Terge fletus fidelium,
Da cunctis solatium.
Jesu Rex regum omnium,
Fac nos post hoc exilium
Habere Liborium. Amen.
℣. Amavit eum Dominum & ornavit eum. ℞. Stolam, &c.
Benedic, Domine, populum tuum tua dextera supplicantem, & beati Liborii confessoris tui atque pontificis suffragantibus meritis, ab omni adversitate defende. Per Dominum.
IV.
Ex veteri Breviario ecclesiæ Moguntinæ.
Eja jubilemus Deo, [nobilis,]
Cum concentu jubilæo,
Cum affectu cordium.
Delectetur laus in eo,
Qui mirifico tropæo
Donavit Liborium.
Stirps elongans & præclara,
Mundo grata, Deo cara,
Protulit hunc seculo.
Sed excessit genus clarum,
Tamquam sol jubar stellarum,
Fide, morum speculo.
Nil ultra potens natura [sanctus,]
Transcendit creandi jura,
Talem creans puerum.
Ætas in quo tenera
Vilipendit scelera,
Contemplatrix operum.
Mundo placens adolescens,
Flos virtutum, fructus crescens,
Dedit philosophicis.
Disciplinis operam; [discendi avidus,]
Nec mens egit perperam,
Imbuta magnificis.
Lux honestæ claritatis,
Sedis gemma sanctitatis
Addit pontificio.
Non remissus, non elatus,
Deifice præsulatus
Præsedit officio.
Non sunt linguæ tam facundæ,
Quæ depromerent abunde
Ejus beneficia.
Nam quantorum meritorum
Sit, crebra miraculorum [clarus miraculis in vita,]
Declarant indicia.
Annis postquam quadragenis
Præsul vixit & novenis
Urbi Cenomanicæ,
A Martino visitatus,
Est humatus, æternatus
Hierarchiæ cælicæ.
O Pontificem beatum!
Cujus corpus elevatum
De concluso tumulo
Passim diffundit odorem
Aromatis suaviorem, [& intranslatione,]
Circumfuso populo
Hinc locandus dum purgatur,
Dæmoniacus curatur:
Mulier erigitur
Incurvata per naturam:
Surdus atque mutus curam
Puer adipiscitur:
Virgo tribus pœnis data,
Per dæmonium vexata,
Surda, muta, tot curata
Gaudet doloribus.
Cæca lumen oculorum
Sumit curam languidorum,
Quique multis afflictorum
Corpora languoribus.
Præter tot & plurimorum
Ostenta miraculorum, [ac postea,]
Temporibus modernorum
Signis evidentibus
Claret per morborum curas: [præsertim curatione calculi:]
Aufert calculi torturas,
Infortunia, pressuras,
Sibi se voventibus.
Sis Libori tu patrone,
Salutaris, fide, bone,
Sta pro tua cautione,
Nos in gratiam dispone,
Cassa quæque noxia,
Hostium seda furores,
Corporum sana languores,
Animabus da nitores,
Posce mundi post mœrores
Cæli nobis gaudia.
V.
ODE SAPPHICA
F. M. de Giessun.ex eadem tabula Paderbornensi.
Purpura sacræ decorantur aræ,
Cerei flammas nutriunt perennes,
Divitum fulgent pretiosa sacro
Munera templo.
Hostias mecum tenues egenus
Affero, & donum viduæ celebris
Infero ad sacram exiguum Libori
Præsulis aram.[Luc. 21, 2]
Sapphicis laudes patriæ Patrono
Versibus dicam, referamque digno,
Impari quamvis, celebrem piumque
Carmine Patrem.
Quis tuis æquos meritis honores,
Quis tuæ dicet veneranda vitæ
Laudibus dignis opera & labores,
Sancte Libori?
Lac puer primum sophiæ imbibisti:
Post vigil sacros legis & pererras [Liborius studet:]
Codices, jungens gelidæ diebus
Tempora noctis.
Stirpe de clara satus, impudicos [sancte & caste vivit:]
Reprimis motus scelerum: superbas
Seculi pompas, genus, arva, & omnes
Spernis honores.
Conjugis spernis thalamos: orexin
Edomas ventris rabidam: labore
Atteris carnem nimio, rebellem
Ne patiaris.
Te sacro hæc virtus tua præsulatu [sit Episcopus:]
Fecerat dignum: populus se habenas
Præsulis digno tibi Cenomanus
Credere gaudet.
Inde nil sueti minuens rigoris,
Acrius carnem maceras: superni
Pervigil pulsas prece crebriori
Judicis aures.
Pontifex verbo populos salubri [prædicat:]
Dæmonis vitare mones cruenti
Noxias fraudes: iter ad superna
Gaudia pandis.
Quinquies denum ingrediens Decembrem
Pontifex, morbo moriturus acri
Carperis: diræ Lachesis sorores [moritur:]
Stamina rumpunt.
Liberum a culpis, meritis opimum
Spiritum, lapsi tenues per auras
Angeli, dulces modulos canentes,
Æthere sistunt.
Sacra thesaurus tua gloriosus [transfertur:]
Ossa ut ad externam ierant ferenda
Saxonum gentem, Paderæ propinqua
Quæ tenet arva;
Mira per sacros cineres peregit,
Plurimum ut monstret Deus esse dignum
Te, suam cui Westphali salutem
Credere possent. [multa facit miracula:]
Dæmones aulæ stygiæ superbi
Principes, membris hominum manentes,
Horrida mentem furia moventes,
Ejiciuntur.
Qui sibi lumen doluere ademptum,
Lucidos solis radios videre,
Impotes, te dum rogitant, receptant
Luminis usum.
Clamat, & laudes Domino sonoras
Reddit, & voces super astra tollit,
Ægra cui natura prius ligarat
Organa vocis.
Tibiæ arentes superinduuntur
Carne vivaci, saliuntque claudi,
Membra contractis proprios ad usus
Restituuntur.
Impium fati imperium potentis [mortuum suscitat:]
Flectitur, cæco revocatur umbra
Carcere, & vitæ gelidum cadaver
Munere donat.
Surdus insuetas hominum loquelas
Audit, ut fida prece sospitatem
Postulat sancti gemitu silenti ad
Præsulis aram.
Ossa præcelso veneranda postquam
Condidit templo populus, deesse
Artubus numquam voluit sacratis
Cælica virtus. [tempestatem sedat:]
bNauta disjectus pelagi per undas,
Expavens mortis faciem cruentæ,
Dum tuam deposcit opem, resedit
Sæva procella.
Ferreæ strinxere alios catenæ, [captivos liberat:]
Compedes torsere alios, periclo,
Te duce, elapsi, hoc sua collocarunt
cVincula templo.
Calculi dirum & colicæ dolorem [curat calculum.]
Lenis: infirmus prece si fideli
Postulet, cunctos potis es nocentes
Pellere morbos.
Ante sol condet roseas quadrigas
Æquore, & noctis tenebræ redibunt;
Mira quam possint, quibus es coruscans,
Cuncta referri.
Ergo te cleri veneranda turba [Auctor eum invocat,]
Supplici devota rogat precatu,
Prospero pergat, duce te, ad superna
Gaudia cursu.
Te patres cani, tremulæque matres,
Conjuges castæ, pueri & puellæ,
Poplite in terram posito, Libori
Sancte, precantur.
Nos ab excelso aspiciens Olympo,
Corporis morbos, animæque pestes,
Et famem avertas subitamque mortem &
Bella precamur.
Da probos mores teneræ juventæ,
Da senectuti placida quiete
Perfrui, & nos post sera fata, cæli
Transfer ad arcem.
Tu Paderbornis nimium beata,
Dum tuis servas veneranda templis
Sacra, dum justo cumulas honore
Ossa Libori,
Gloria vincis bimarem Corinthum,
Niniven grandem superas honore:
Reblatha insignis tibi cedit, ultro
Regia Memphis.
Improbis iras superum potentes [Paderbornenses monet.]
Actibus noli cumulare demens;
Ne flagellari mage quam juvari
Digna proberis.
ANNOTATA.
a Quando is vixerit, patet ex sequenti cpigrammate, ubi Kersenbrockii Buschiique meminit.
b Pendet etiamnum e medio templi fornice navis & cetus, ab iis qui naufragium evaserant, posita anathemata: quæ quod ante Virginis Dolorosæ (ut vocant) statuam sint, illi a quibusdam tribuuntur.
c Aliqua adhuc in choro appensa visuntur: plura fuere ante Christiani Brunswicensis irruptionem.
Ad Lectorem malevolum.
Desine verba malis in nos armata venenis
Fundere, nec telis carmina nostra pete.
Nos tenues humili canimus sermone camœnas:
Non sunt a Tedigenæ aut b Buschia plectra mihi
Scripta c Palatino tua si Jove digna putaris,
Nostra Liborina carmina laude beo.
Doctus si undosum potis es navare per æquor,
In modico ludat nostra carina vado.
ANNOTATA.
a Hermannus Kersenbrock, aliis Kersenbergh dictus, Monasterii superiore seculo ludimagister, historiam Anabaptisticam, sive bellum Monasteriense, eleganter & accurate descripsit. Tedigenam vocat Giessunus, quia cognomen ejus Kersenbroeck, quasi candelæ paludem sonas, vel Kersenbergh, candelæ montem. Rectius forte Cerasorum palus, monsve verteretur: Gerse enim Teutonice cerasum significat, Keersse candelam.
b Hermannus Buschius Pasiphilus, Dulmanten sis ex diœcesi Monasteriensi, multa carmine scripsit ac soluta oratione, & Catholicus, & postquam ab ecclesia defecit; quæ recenset Gesnerus.
c Alludit, opinor, ad Buschii Hypanticon, Georgio Spirensi episcopo, Philippi electoris Palatini filio, dicatum, quo solennem ejus in Spiram urbem introitum celebrat. Exstinctus est Georgius sudore Anglico, ut tunc insolitus plane morbus appellabatur, 27 Septembris anno Christi 1529, cum episcopatum administrasset annos 16, uti Eysengreinius in Chronico Spirensi testatur.
VI.
Epigrammata quinque de S. Liborio calculi dolores curante, ab N.N.S.J. composita.
I. Præsens laudis argumentum.
Angitur horrificis pressus cruciatibus æger,
Cui læsa inclusus calculus exta premit.
Pharmaca mille bibit; sunt pharmaca mille dolores:
Nulla datur requies: mors erit una quies.
Ast imploranti extemplo Liborius adstat:
Excutiturque dolor, discutiturque lapis,
Est tua jam virtus albo signanda lapillo,
Quem tibi tam mira laudibus arte paras.
II. Ornamenta omnium nobilissima.
Lux alios tumulos pretiosi marmoris ornet,
Et tessellatum conficiatur opus:
Mille lapillorum fœcunda corona nitescat,
Contegat ex auro lamina utrumque latus.
Nam tua Libori fastigia sacra sepulcri
Condecorat pretio nobiliore lapis.
Scilicet illa maris genuere & viscera terræ
Dona, sed hæc homines parturiere tibi.
III. Morbi vis elusa.
Libori primos hominum libabis honores,
Tam prona lacrymis si capis aure preces.
Quidnam in saxa juvat diras concrescere arenas,
Si nutu in laticem saxa liquata fluunt?
Postmodo mi liceat lapidescere, & exta rigere:
Liborii imperio desinet esse lapis.
IV. Virtus cælestis moræ impatiens.
Marmora in ignivomis candent liquefacta aminis:
Cuncta diuturno nam vorat ignis edax.
At subito hic cerno lapides marcescere fibris;
Arbor ut in cineres fulmine tacta cadit.
Ignea (quid mirum?) Libori, jussa parasti:
Terrenus dio vincitur igne focus.
V. Bene repensa virtus.
Pervigil antistes, quo cultu reddat honorem,
Excitat impense plurima templa Deo.
Mille ferunt animos dictis domuisse feroces,
Atque orco ereptos restituisse polo.
Multa tulit pietate Pater, sudavit & alsit,
Ut revocata solo sisteret una fides.
Qui duros vitiis mores emolliit ergo,
Hic bene duritiem perdere saxa jubet.
ANALECTA
Ex instrumentis, quæ post præcedentem Bollandi commentarium, anno 1648 editum, ad notitiam nostram pervenerunt.
Liborius Cenomanensis in Gallia episcopus (S.)
AUCTORE G. C.
§ I. Diversa opinio de anno, quo Sanctus obiit, & amica societas inter ecclesiam Cenomanicam & Paderbornensem.
Postquam Bollandus noster pleraque ad S. Liborium spectantia operose collegisset, eaque ob causas in illius præfatione dictas separatim ante diem ipsi sacrum typis vulgasset, [Redditur ratio analectorum de S. Liborio,] excitata est pia curiositas vel curiosa pietas quorumdam, qui novam de Sancto scribendi materiem suppeditarunt: aliqui enim hac occasione antiqua sancti Præsulis monumenta diligentius investigarunt, atque etiam pauca e tenebris eruerunt; alii vero illius cultum, antea multis locis fere ignotum, per plures Italiæ ac Belgii urbes propagarunt. Hinc prodierunt quædam opuscula, tum Belgice tum Italice conscripta, quæ posthumam Sancti gloriam non parum illustrarunt. Cum tamen operis nostri conditor Bollandus præcipua rerum gestarum capita ediderit, nolui eruditam ejus lucubrationem mutare, sed ea tantum addere volui, quæ postea accesserunt.
[2] Bollandus § I sui Commentarii juxta monumenta, quæ tunc habebat, satis probabiliter de morte S. Liborii disseruit, [& proponitur varia opinio de anno, quo Sanctus obierit.] eamque non ultra annum 383 differendam putavit. At postea Mabillonius tomo 3 Analectorum edidit catalogum & gesta Cenomanensium episcoporum, quæ seculo IX collecta videntur. Hinc Papebrochius noster tomo III Junii a pag. 856 chronologicam eorumdem præsulum seriem ordinavit, & pag. 859, post explicatam trium antecessorum chronotaxin de S. Liborii ætate ita scribit: Sanctus Liborius ordinatus CCCXLVII, VII Junii; sedit annos XLIX; obiit CCCXCVI, IX Junii, & colitur die translationis XXIII Julii. Vacavit sedes m. VII, d. IV. Sed hoc systema Papebrochianum non caret suis difficultatibus, & ipsa instrumenta Cenomanensia scatent parachronismis, ut Papebrochius ibidem pag. 858 fatetur. Quare de hac diversa opinione lectorem tantummodo monendum censui, ejusque arbitrio relinquendum, ut post expensas utrimque rationes amplectatur sententiam, quæ verosimilior apparebit.
[3] [Exhibetur epistola, hactenus desiderata,] Deinde Bollandus § IV exhibuit responsoriam Cenomanorum epistolam, anno Domini millesimo ducentesimo quinto, pridie Kalendas Octobris ad Paderbornenses datam; at ibidem num. 19 fatetur, se non vidisse priorem Paderbornensium ad Cenomanos epistolam, quam Corvaserius quæstor primum anno 1649 ad ipsum transmisit. Ea autem desumpta est ex Ms. codice Cenomanico, qui vulgo vocatur liber albus, ubi a fol. 41 leguntur sequentia: Reverendis & dilectis in Christo dominis, fratribus & amicis, decano & capitulo Cenomanensi L. Dei gratia decanus & capitulum majoris ecclesiæ Paderburnensis perpetuam in Domino salutem, sinceram dilectionem, fidele obsequium, & devotas orationes. Si ad memoriam reducantur Ecclesiæ nascentis exordia, sicut inter credentes erat unitas in fide, in spiritu, in baptismo, sic etiam, facultatibus in unum contributis, unum erat omnium votum relevare pauperum indigentias, oppressis & injuste gravatis subvenire, alienas injurias proprias reputare.
[4] [qua capitulum Paderbornense,] Postmodum vero dum Deus in domibus civitatis regis magni, quæ fundata est exultatione universæ terræ, cœpit agnosci, plures ecclesiæ sic in unius corporis compage sunt unitæ, ut idem credant, idem sentiant, idem sperent, idem diligant, sociæ sint passionum & consolationum, & unius ecclesiæ desolatio in communem omnium ecclesiarum gemitum deducatur, sicut unius membri læsione membra corporis omnia quodam compassionis participio molestantur. Postquam vero vinea Domini extendit palmites ultra mare, & populus ignotus servire cœpit & obedire, ecclesiæ Galliæ & Germaniæ non ultima pars tunicæ Domini, quæ scissa non est, prædictam unitatem gratanter amplectentes, fraternæ & mutuæ charitatis sincera sese invicem obligarunt devotione: scilicet exemplo eorum, qui annuunt sociis de alia navi ut venirent & adjuvarent eos, illæ arctius & forte firmius quodam spiritalitatis fœdere sunt connexæ, quæ ob viciniam loci præsentia frequentius se possunt revisere, & sibi mutuo in necessitatibus, fideli consilio, & opera diligenti subvenire, quin etiam mutuo se adhortari, & utrimque pro se possent pertinenter allegare: Diligamus nos non verbo neque lingua, sed opere & veritate: frequenter etenim amicitiæ vinculum subito rumpitur aut paulatim dissolvitur, dum quod ore promittimus, opere non exhibemus; quia non sufficit voluntas, ubi suppetit facultas; scriptum quippe est: Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, & clauserit viscera misericordiæ suæ ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?
[5] Hæc omnia prudenter prævidens & solerter præcavens reverenda domina & charissima soror nostra Cenomanensis ecclesia, [ob receptas olim S. Liborii reliquias,] dum humilitatem nostram in catalogo fratrum suorum adicribere curavit, officia fraternitatis, quæ omni tempore seculi per multas vices nobis exhibere debuit, sed in alio regno constituta, impedientibus longis terrarum spatiis, minime potuit, una die large & liberaliter omnia simul exsolvit. Dum iis, quæ Spiritu sancto revelente Baduradus noster episcopus, inclytæ recordationis, cum interventu Ludovici imperatoris fiducialiter postulavit, beatus Aldricus cum tota Cenomania, eodem Spiritu persuadente, suum acclinavit assensum, & pretiosum illum thesaurum, sacrosanctum videlicet inclyti & gloriosi sancti Liborii corpus, pio amore amplectendum, omnique cultu ecclesiastico & divinæ laudis officio semper honorandum, anno Domini octingentesimo trigesimo sexto nobis transmisit. Quo siquidem honorifice (sicut hodie intuentibus patet) in ecclesia nostra collocato, magnum & duplex beneficium collocatum est: nam curationes exterioris hominis, sanitatem interioris perfecerunt: fidelis enim Dominus in verbis suis pacta, quæ levi susurro suæ revelationis interposuit, immobili veritate servavit. Populus enim barbarus nuper ad fidem conversus frequentia signorum, quæ ad sacrosancta beati Liborii pignora ostensa sunt, sermone prædicatorum confirmante, non amplius ad idolorum culturam est relapsus, non ad patrios recidivavit errores, nec Paderburna postea insultus sustinuit paganorum. Ipsa siquidem Patroni sui meritis & precibus læta & gloriosa, quasi nav is de boni gubernatoris arte secura, etsi in mari turbulento, intra scilicet Saxonicas, & gentes durissimas, validum gravis persecutionis ventum quandoque timuit & turbata nutavit, periculum tamen evasit & usque ad nos, qui heu merita patronorum nostrorum adæquare non possumus, & orationibus vestris adjuvari indigemus, subsidii temporalis & religionis augmentis profecit.
[6] Pro hoc ergo tam incomparabili thelauro, pro tam glorioso eximiæ charitatis vestræ munere non quantas debemus, [cum capitulo Cenomanensi] sed quantas possumus, gratias vobis agimus epistolæ præsentis alloquio, & semper agemus devoto interioris hominis obsequio. Verum & hoc, teste Deo, vobis dicimus, quod si quando se præberet occasio, corpora & res mandato voluntatis vestræ exponendi, tam evidens, vobis nostræ devotionis argumentum faceremus, ut potius nobis competere diceretis illud Salomonis: Omni tempore diligit, qui amicus est; quam illud: Est amicus secundum tempus suum, & non permanet in die necessitatis. Insuper recens antiquæ sed non antiquatæ gratiæ vestræ indicium, quod inter ubera nostra commorabitur, speciali prosequimur gratiarum actione, gratissimum habentes, quod vos, sicut a bajulo litterarum vestrarum intelleximus, cathedram a nobis translatam cum intimo dolore cordis & magna amaritudine animæ vestræ audivistis, & ad hoc ipsum perquirendum, eum ad nos destinastis. Ad hoc universitati nostræ gaudii specialis materiam & æterna memoria dignam vestra sollicitudo ministrat, quæ incerta utrum vitam & translationem sancti Liborii liaberemus, eam nobis cum epistola sua transmisit, timens ne si litteræ signa rerum deessent, res gesta in oblivionem veniret, & nos ex oblivione ingrati, ex ingratitudine Deo & hominibus odibiles efficeremur. Verum ne ultra hujusmodi vos perturbet anxietas, cathedram apud nos in pristino honore esse vobis innotescimus, ita & vos epistolam & librum transmissum fideliter & cauti reservetis, & hoc, quod modo memoriæ vestræ recenter imprimitur, teneatis; & filios vestros, ut memoriter reneant, docere & admonere curetis, quatenus specialis & perpetua nostri memoria in orationibus vestris habeatur, quia non festivitas natalis Domini, non Paschæ, non Pentecostes, nec etiam solemnitas beati Liborii, non suspensio, nec interdictum sive excommunicatio, nullus umquam casus impedire potest, qui specialem & nominativam vestri memoriam faciamus.
[7] [perpetuam amicitiam contraherr cupit,] Insuper stipendia nostra volumus invicem vobis esse communia, sicut a patribus nostris non dubitamus institutum; ea tamen cautela (ne ecclesia nostra per quemlibet erroneum & vagum gravetur) adhibita, quod si de nostris vobis notus ad vos, vel de vestris nobis notus ad nos accesserit, stipendium percipiat. Ignotus vero, nisi cum litteris ecclesiæ suæ munitus accedat, injuriam sibi fieri non reputet vel contemptum, si fraterne & honeste non pertractetur. De cetero, quæ ultimo dicimus, carius vobis imprimi cupimus & optamus, sincera devotione & toto cordis affectu suppliciter postulantes, ut Patroni nostri, & gloriosi illius luminis ecclesiæ vestræ, solennem in officio nocturno & diurno in ipsius natalitio memoriam faciatis; cui siquidem petitioni grato concurrere debetis assensu, quia si Cenomania beati Juliani meritis in regno Franciæ gloriosa prædicatur, ipsa procul dubio in Saxonia ex translatione, meritis, & miraculis beati Liborii non minus celebris habetur & insignis. Valete in Domino semper. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quarto, decimo octavo Kalendas Septembris.
[8] [quæ usque ad medium seculi 17 perseveravit,] Amica illa societas inter utramque ecclesiam adhuc circa medium seculi XVII vigebat, quando Cenomani Paderbornensi ecclesiæ, ab hostibus afflictæ, sua apud regem Galliæ intercessione succurrerant, ut patet ex variis epistolis, tunc ultro citroque scriptis, quas idem Corvaserius anno 1650 ad Bollandum misit, præfixa hac dilationis excusatione: Omnes, quas tibi, reverende pater, jam dudum promiseram, mutui inter Cenomanense & Paderbornense capitulum fœderis testes litteras ad te mitto, quas ad vitam S. Liborii quasi appendices jam nunc adjungere poteris. Citius autem promissa explere per otium non licuit: non quod in illis recuperandis describendisque multum temporis mihi impendendum fuerit; sed quia tum rei familiaris tum publici muneris officia me totum habent & impendunt, atque omnimodi generis curis & negotiis ita ingenium obruunt, ut non sinant illud aliis rebus distrahi & detineri.
[9] Sufficiet hic ultimam proferre epistolam, istius constantis amicitiæ indicem, [ut patet ex Paderbornensiam litteris,] qua Paderbornenses Cenomanensi capitulo ob fraternum affectum & præstitum sibi auxilium sic gratias agunt: Admodum reverendi, prænobiles domini. Accepimus fraterni affectus, imo regii favoris testes dominationum vestrarum litteras. Et quis sperare potuit, post tot secula tam optatum & copiosum fœderis nostri proventum? Sanctus nempe Liborius noster veluti pretiosum frumenti granum olim in agro Paderbornensi seminatum, & tot afflictorum & innocentium lacrymis hactenus rigatum, germinat etiam nunc fructum salutis. Is postquam sensit in cælis vota nostra, excitavit corda vestra ad ferendam opem periclitanti ecclesiæ suæ. Præstitistis id, honoratissimi fratres, præter omne meritum, supra spem nostram, inflectendo pientissimi regis clementiam precibus, opponendo potentiam hostibus nostris. Ita testatur regii patrocinii tutelare diploma, vestra erga nos charitate, & in rebus agendis solertia, omnibus admirantibus, obtentum.
[10] Exhibitum id nobis est optatissimo tempore, quando Suedici exercitus formido post reparatas ad Visurgim vires nihil tutum nec in patria nec urbe nobis reliquerat. [quibus Cenomanensi capitulo,] Tum subito e cælo vestro oritur nobis lux nova, pietas antiqua Christianissimi regis, & miseris succurrere assueta. Quam laudem cum omnes monarchæ asserunt & propriam vestri regis, clementia præ omnibus facit eam sibi hac tempestate eximiam. Cujus etiam tanto sublimior est gloria, quod favoris dignationem afflictorum solatio, auctoritatem ecclesiarum defensioni impendendo, utramque Deo consecrat. Erunt proinde, qui regis vestri hoc tempore trophæa & benefactorum symbola æri, argento, auro insculpant, gemmisque incisa per Europam circumferant. Nos meliori ea metallo & sanctioris membranæ tabulis devoti cordis & sacris ecclesiæ nostræ fastis inseremus; ut dum quotidie ad aram immmaculatam litamus hostiam, Ludovici Christianissimi regis, protectoris nostri, gloriosam memoriam, augustissimæ matris & eminentissimi Cardinalis, sancti Liborii, aliorumque divorum comitatu circumfusam, numini sospitandam commendemus.
[11] Agitur nunc ut obtenta ab utraque hostili parte immunitate militaris præsidii faciliorem viam regiæ protectioni sternamus: [ob præstitum sibi auxilium gratias agunt.] in quo excellentissimorum legatorum consilio & auctoritate, atque erga religionem zelo, nostro multorumque Catholicorum solatio utimur. Quod reliquum est, honoratissimi & desideratissimi fratres in Christo, vestri beneficii dignum pretium cum desit in terris, rogamus Patrem misericordiarum, ut sit is vestra merces magna nimis. Pergite diligere fraternam ecclesiam vestram opere & veritate sicut hactenus, & nos ad omne obsequium obligatos habete. Si forte tardius hæ submitti videantur, cause est, quod ab invicem nuper divulsi ob itinerum pericula, ad propria convenire citius non licuit, quibus honoratissimos fratres divinæ protectioni fidelissimi commendamus. Dabantur Paderbornæ XXV Martii, anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo. Admodum reverendarum ac prænobilium dominationum vestrarum officiosissimi; præpositus, decanus, seniores & capitulum cathedralis ecclesiæ Paderbornensis.
Joannes Sampleda.
§ II. Instrumenta authentica, quibus ostenditur, easdem reliquias Paderbornensibus restitui, quas Christianus Brunswicensis abstulerat.
[Uxor principis Salmensis remittit principi Paderbornensi reliquias S. Liborii,] Bollandus § 6 & 7 narravit, quomodo Paderbornenses S. Liborii reliquiæ a Christiano Brunswicensi ablatæ ac postea redditæ fuerint. Quamvis autem de identitate istarum reliquiarum es supra relata Caroli Erleweini historia satis constet, tamen majoris confirmationis gratia hic subjungo quasdam litteras, ab uxore principis Salmensis scriptas, quarum autographa Gallica in Nihusano palatio asservantur, unde per alia testimonia eadem reliquiarum identitas comprobatur. Papebrochius noster anno 1680 has litteras, ex idiomate Gallico Latine redditas, exscripsit ordine sequenti: Perquam felicem me credidi, quod in manus meas venerint venerandæ reliquiæ S. Liborii; & nunc honori maximo mihi duco, quod easdem possim reponere in manus celsitudinis vestræ. Reddo ergo illa sincero affectu; tum quia celsitudinem vestram plurimum revereor, tum quia obedire debeo domino & conjugi meo principi Salmensi id jubenti. Fatebor equidem, haud sine quodam animi repugnantis sensu id a me fieri, propter devotionem, qua erga magnum illum Servum non solum afficior ego, sed & subditi nostri omnes universaque vicinia; adeo enim fervens illa est, ut hisce Pentecostalibus festis visus sit undique accurrere populus, Deusque se ostenderit in suo Sancto dupliciter admirabilem, dum ex sacrilego reliquiarum ejus raptu majorem ipsius gloriam elicuit, nomenque miraculis illustravit, quorum relationem mitto celsitudini tuæ, testium fide dignorum affirmatione, primi quoque medici celsitudinis suæ Lotharingicæ approbatione & notarii apostolici subsignatione munitam. Ad conservandam porro ejusmodi devotionem signis tam evidentibus roboratam, particulam aliquam sanctarum istarum reliquiarum mihi reservavi, quam cum bona venia celsitudinis tuæ reverenter asservabo, humiliter supplicans, ut cetera sacri corporis ossa, quæ tibi mitto, recipere digneris, tamquam ab ea, quæ erit semper celsitudinis tuæ humillima & obedientissima famula
Cristina de Croy.
[13] [& testimonium medici ac chirurgi,] Infrascriptus consiliarius & medicus ordinarius celsitudinis suæ, ad hoc rogatus, vidi puerum quemdam sexennem, nomine Desiderium, filium Marci l'Huillier & Helwigis uxoris ejus commorantium Neovillarii; post quæ etiam variis vicibus attente consideravi crura & tibias prædicti infantis, atque tam ex relatu matris quam ex attestatione plurium honestarum & probarum mulierum intellexi, quo numquam potuerit pedibus suis insistere, imo quod annis abhinc tribus crura ac tibiæ vehementer fuerint deformata atque introrsum miserabiliter incurvata: quodque nihilominus Dominica quadam die XXI Maii ptæteriti delatus hic infans a matre sua ad processionem, honori S. Liborii institutam in capella castri Neovillariensis, ubi requiescunt reliquiæ magni istius Servi Dei, utque in reditu dictæ processionis a prænominata matre sua in quodam cubiculo ipsi capellæ contiguo erectus in pedes, iis se sustinuerit & passus aliquot firmaverit cum magna admiratione, qui eum ante cognoverant atque imprimis pauperculæ matris suæ præ gaudio lacrymantis. Denique quod exinde incrementum sumens quotidianum, viresque resumens visus sit perquam visibiliter proficere ad rectam ac naturalem partium offensarum conformationem. Quibus omnibus sic ut supra depositis, & viva voce tot testium affirmatis, idem qui supra matura deliberatione præmissa, victus evidentia rationum conclusi, quod tam prompta tamque inopinata curatio, tam etiam extraordinaria & viribus artis pariter & naturæ superior, non poterat absque injuria divinitatis, quæ volebat remunerari merita Sancti sui, alteri quam insiusmet divinitatis virtuti adscribi, volentis per effectum omnipotentiæ suæ signanter testari veritatem harum sanctarum reliquiarum, de quibus alias potuerat dubitari. Actum Neovillarii, die VII Junii MDCXXIII.
Signatum���������Chacet consiliarius & medicus ordinarius celsitudinis suæ de Lotharingia.
Subscriptus chirurgus ordinarius suæ celsitudinis de Lotharingia, assistens medico tam in visitatione pueri, quam in relatione desuper facta a multis personis fide dignis attestatur atque affirmat, quod in ea de qua agitur, curatione nihil agnoverit, quod non transcendat naturæ limites; ideoque se credit obligatum, soli Deo gloriam dare. Actum Neovillarii anno & die præscriptis
N. du Mesnil.
Copia hæc ab originali desumpta cum eodem in omnibus & per omnia concordat. Ita attestor eodem anno & die, apostolicus notarius VII Junii MDCXXIII
J. Thibault. not. apostolicus.
[14] In nomine Domini amen. Nos subsignati notarius & curatus certificamus per præsentes, [nec non notarii & curati,] quod cum reliquiæ S. Liborii donatæ fuissent excellentissimæ dominæ principissæ Rheni & Salmo a duce Brunswicensi, raptæ ab illo ex ecclesia Paderbornensi & translatæ ad castrum Neovillariense diœcesis Tullensis, dicta excellentia pro sua peculiari erga præfatas reliquias devotione institui mandavit processionem generalem die Dominica, XXI mensis Maii præteriti, in qua circumlatæ sunt prædictæ reliquiæ multo cum populi affluxu: interque alios interfuit mulier quædam Neovillariensis, nomine Helwigis, attulitque filium quemdam suum, nomine Desiderium, annos sex natum, qui secundum relationem dictæ suæ matris, pluriumque aliarum honestarum personarum ac fide dignarum numquam pedibus ambulaverat, nec erat apparentia ulla, quod umquam id posset naturaliter facere, eo quod haberet tibias jam inde a triennio carne privatas cruraque contorta intrinsecus cum desormitate ejusmodi quæ compassionem movebat, quin imo horrorem intuentibus. Ipsa vero mater cum in dicta processione devote orasset & invocasset opem S. Liborii pro sanatione dicti filii sui, cum eo ipso sequens præfatas reliquias, quando eo die ab ecclesia parochiali referebantur ad castellum, mox ut illuc advenerunt, cœpit ipse puer ambulare & præsenti tempore ambulat: in quo apparet evidenter curationem ejusmodi esse miraculosam. Atque in horum fidem signavimus præsens testimonium hac VII die mensis Junii MDCXXIII
J. Thibault notarius publicus de auctoritate apostolica. N. Marlier curatus Novo villariensis.
Memoria quorumdam miraculorum in hoc loco Novivillaris factorum per merita S. Liborii.
Die festo sanctissimi Sacramenti hujus præsentis anni MDCXXIII die Dominica cum Thouvenellus de Castello super Mosellam venisset duobus furcillis subaxillaribus se sustentans, [de miraculis per eas recenter patratis;] ipso die melius habere cœpit, & in festo S. Joannis Baptistæ taliter sanatus fuit, ut absque surcis libere ambularet.
Die XIV Junii MDCXXIII Nicolaus BonJean de Mesnil recuperavit visum, quem ab anno amiserat.
Die II Julii MDCXXIII Margarita, filia majoris Claudon de S. Germano, recuperavit visum unius oculi in capella castri Novo-villariensis sub Missæ sacrificio sentiens tunc in ipso dicto suo oculo dolorem.
Dominica intra Octavam Venerabilis Sacramenti vidua Desiderii Couteau de Haussonvilla, ab annis quinque cæca, videndi recepit facultatem.
Aliæ plures personæ invenerunt levamen in suis infirmitatibus, quas speciatim non exprimo, quia discesserunt a nobis, non indicatis nominibus suis. In quorum fidem ego N. Marlier curatus Neovillariensis præsentem memoriam signo meo manuali signavi
N. Marlier curatus Neovillariensis.
[16] [deinde petit ejusdem principis intercessionem,] Domine mi per reditum eleemosynarii celsitudinis tuæ misi ipsi attestationem primi miraculi hoc in loco facti per intercessionem S. Liborii: & quia tunc promisi alia quoque, si contingerent, me missuram, ut fidem meam liberem vosque impertiar gaudio, quod inde recepturam scio celsitudinem tuam, submitto memoriam aliquot aliorum, quæ facta sunt post discessum eleemosynarii vestri, & ad nostram pervenerunt notitiam, interim dum expectantur alia majori numero in forma requisita. Hoc autem facio ex mandato domini mei principis Salmensis, qui mihi præscripsit, ut ea mitterem: ut si forte aliquod tibi restet dubium, utrum eæ sint veræ reliquiæ, non dubites amplius. Incredibile enim est quanta sit devotio erga bonum istum Sanctum: tantaque est affluentia populi, ut exprimi verbis nequeat, paucæque accedant personæ, quæ non referant ab iis solatium. Cum igitur, domine mi, successor sis magni istius Sancti, causam ejus ad te pertinere existimo, ideoque accedo ad celsitudinem tuam repræsentando eidem, quomodo propter affluentium peregrinorum opem S. Liborii invocantium coacta fuerim ponere sanctam istam reliquiam in ecclesia, ipsius pagi, quæ est Prioratus, fundatus per dominos prædecessores nostros ad ibi collocandum religiosos Ordinis. S. Benedicti, quemadmodum & collocaverunt, privantes etiam sese capella quadam, quam habebant spectantem ad castellum hujus loci, eo fine ut ibidem die noctuque celebrarentur per religiosos prædictos horæ Canonicæ: eisdem quoque attribuerunt decimas dominiorum suorum, quæ antea fuerant prædictæ capellæ incorporatæ.
[17] Prioratus est bonus & reditus ejus annui sustentare possunt duodecim religiosos, [ut in prioratu quodam monachos Benedictinos possit constituere,] pro eo quo nunc post suam reformationem vivunt modo. Est ibi impræsentiarum nemo præter unum Priorem secularem, qui valde male ministrat: nullum enim amplius ibi fit canonicum officium, sicuti nec religiosi ibi sunt ulli, cum locus sit in commendam datus, prædecessoribus nostris, utpote hæreticis, parum id curantibus, solumque habetur hic vicarius unus, qui semel aut bis per hebdomadam dicit Missam in magnum præjudicium subditorum nostrorum & contra intentionem dominorum fundatorum ac domini mei principis Salmensis ac meam, qui tamquam boni Catholici cupimus omnia ad veterem normam reducta pro conservatione divini servitii, [ad] necessitatesque spirituales & instructionem liberorum nostrorum; tum etiam quia locus iste occasione boni S. Liborii nunc magis frequentatur quam alia ulla hujus regionis peregrinatio. Quapropter magis quam umquam necessarium videtur dare religiosos dicto prioratui, sicut olim ibi habebantur tum, ut adjuvent miseras animas illuc advenientium pro obtinenda sanitate, audiendo eorum confessiones. Et sane præterquam quod ita satisfieret intentioni fundatorum, facerent illi istic incomparabilem fructum ad Dei & sui Sancti gloriam: quorum nomine obtestor humiliter celsitudinem tuam, ut digneris super eo negotio scribere Sanctitati suæ, ut auctoritate Apostolica mandet locum prædictum restitui in statum pristinum, ipseque consignetur in manus patrum Benedictinorum, ad satisfaciendum intentioni dominorum fundatorum, qui numquam voluerunt donare locum adeo pulchrum ad alendum solum hominem, quia fere numquam venit ad explendum munus suum.
[18] Carissimus dominus meus princeps Salmensis super ea re sæpius scripsit Sanctitati suæ: [& ad majorem S. Liborii honorem apud eos collocare reliquias a se retentas,] quin imo est Romæ, agens quidam celsitudinis suæ archiducis Leopoldi, dictus Dominus Wil, qui expeditionem solicitat, sed quoniam ea in longum protrahitur, & Sanctitas sua commisit causam episcopo nostro, quem, quoniam amicus est consanguineorum dicti prioris, supplicavimus eo non adhiberi; & nihilominus sua Sanctitas absolute id mandat, attenta æquitate rationis illi a nobis propositæ, humillime deprecor celsitudinem tuam, ut gratiam istam nobis obtineas. Scripsi hac de causa ad dominum Cardinalem Salernitanum, quem scio, quandocumque ei scripseris, omnia facturum, quæ tibi placuerint, subnixum tua auctoritate. Equidem polliceor mihi successum optimum: videntur enim cuncta eo concurrere & Deus id velle. Atque hoc eo firmius mihi persuadeo, quod alia nulla ratio adducat dominum principem Salmensem & me ad tantum ejus rei desiderium quam sola gloria Dei & nunc etiam S. Liborii, ut hic ei serviatur, devoteque invocetur, quemadmodum facere obligamur. Certa sum, quod celsitudo sua non possit facere actionem aliquam magis gratam Domino & Sancto ejus, quam procurando quam promptissime augmentum illius cultus: idque iterum cum omni humilitate oro celsitudinem tuam, quia non possum absque verecundia videre ecclesiam nostram adeo male administratam & ornatam, ut minimi cujusque pagi ecclesia illam superet. Denique unicam hanc compensationem peto a vobis pro obsequio, quod præstitimus retrahendo hanc sanctam reliquiam de manibus Hugenottorum: omnis autem cupiditas mea eo tendit, ut bene ipsi serviatur in hac regione, quandoquidem in ea operatur tot mirabilia; optans ut sis successor sanctitatis ejus, utque tibi impetret omnem in hac & futura vita felicitatem, quam tibi ex animo vovet, mi domine, humillima famula tua Neovillarii XXV Julii MDCXXIII
Christina de Croy.
[19] Hic sequitur ipsum testimonium Christiani Brunswicensis, qui reliquias abstulerat: [quas ex ipso Christiani Brunswicensis testimonio veras esse probat.] Nos Christianus Dei gratia dux Brunswicensis & Luneburgicus &c. certum facimus, quod ossa, quæ remittimus & donamus dominæ comitissæ Rhingraviæ, sint ipsamet ossa S. Liborii, quæ fuerunt inventa in ecclesia cathedrali civitatis Paderbornensis. In cujus rei fidem præsentes signavimus nostro consueto signo manuali, & sigillavimus sigillo armorum nostrorum. Actum Sedani, die XII Augusti MDCXXII
Transcripsit���������N. Chanbert.
§ III. Reliquiæ Sancti variis ecclesiis communicatæ.
[Etsi Cenomanenses aliquas S. Liborii reliquias retinuerint,] Dum quis § 3 Commentarii Bollandiani legit, anno Ludovici Pii 24 sive Christi 836 S. Liborium Cenomanis Paderbornam translatum esse, ne existimet, illud de toto istius Sancti corpore intelligi: nam inter gesta Aldrici Cenomanensis episcopi, a discipulis ejus conscripta, & a Baluzio lib. 3 Miscellaneorum edita, pag. 111 habentur sequentia: Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXL, indictione III, anno vero imperii Hludovici piissimi Augusti XXVII, & anno VIII Aldrici hujus parochiæ episcopi, atque hujus cœnobii fundatoris, VII videlicet Iduum Juliarum die, solenniter translatum est a præscripto episcopo & ab aliis episcopis & sacerdotibus & reliquis sacris ordinibus corpus sancti Pavacii, & brachium dextrum sancti Liborii in hanc sancti Salvatoris ecclesiam, hucque in nobilissima urna decenter a præfixis episcopis & sacerdotibus, subsequentibus signis, humatum, quorum precibus ab omnibus petimus liberari malis, & cunctis frui æternaliter bonis, ipso auxiliante, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Patet igitur, Cenomanos aliquam sacri corporis partem sibi retinuisse. De iis autem reliquiis, quæ servantur in Castro Renardi, agitur die sequenti.
[21] Attamen reliquiæ S. Liborii, Paderbornensibus concessæ, [tamen tantam earum copiam Paderbonensibus dederunt, ut eas variis Italiæ urbibus communicarint.] adeo copiosæ fuerunt, ut eas aliis civitatibus liberaliter communicarint, & sancti sui Patroni cultum per diversas provincias hac pia munificentia propagarint. Hujus venerationis testis est Ameria, antiqua Umbriæ civitas, quæ exuvias hujus sancti Præsulis summo plausu & honore excepit, uti Bollandus § 8 & 9 fusius retulit. Testis est Genua, notissima Liguriæ urbs, quæ ejusdem reliquias veneratur, ut colligitur ex quodam scripto, quod Joannes Antonius Mariconus pro insigni collegiata B. Mariæ de Vineis contra admodum RR. parochos anno 1683 Genuæ vulgavit: in eo enim pag. 4 hæc leguntur: Fuit concessa dictæ ecclesiæ reliquia S. Liborii a serenissimo principe & archiepiscopo Monasteriensi & Paderbornensi ad instantiam D. Joannis Michaëlis Casoni, pro eo intercedente tunc D. comite Laurentio Casono in comitiis pacis Noviomagi pro sede Apostolica interveniente, & nunc a secretis sanctissimi Domini nostri Papæ Innocentii XI cum humanissima & valde æstimabili epistola responsiva dicto capitulo directa præfatæ serenissimæ altitudinis, qui piissimus princeps noluit dictam reliquiam impartiri, nisi prævia attestatione sibi transmissa reverendissimi vicarii generalis, insignitatem dictæ collegiatæ comprobante. Testis denique est ipsa Roma, quæ sacra istius Præsulis lipsana ardentissime expetiit ac obtinuit. Porro qua occasione id factum sit, juvat paucis exponere.
[22] Dominicus Buoncompagni Romanus post diuturnum nephritidis dolorem, [Exponitur, quomodo cultus S. Liborii Romæ cœperit,] & tentata nequidquam medicorum auxilia, anno 1648 ita eodem morbo oppressus fuit, ut de ejus sanitate omnino desperaretur. Cum miserias suas amicis exponeret, D. Valentinus Pelegrini Amerinus ipsi suasit, ut invocaret S. Liborium, cujus reliquiæ a paucis annis per PP. Capucinos Ameriam delatæ fuerant, deditque ei sancti Præsulis imaginem cum hymno & oratione, ut sese ejus patrocinio commendaret. Buoncompagnus amici consilium secutus est, adjunxitque votum celebrandi quotannis festum Sancti in quadam Romanæ urbis ecclesia, quoad viveret. Brevi expertus est sancti Patroni opem: nam statim sensit tantum inveterati morbi lenimen, ut eodem anno 1648 in ecclesia collegiata SS. Celsi & Juliani magnam Sancti effigiem collocari jusserit, ibidemque die XXIII Julii annuam S. Liborii festivitatem celebraverit, distributis etiam multis sancti Præsulis imaginibus una cum hymno & oratione. Multi videntes, Buoncompagnum gravissimo morbo liberatum, ad ejusdem Sancti opem confugiebant, appensis ad ejus effigiem in prædicta ecclesia imaginibus, & in suis doloribus solatium experiebantur. Ita Romæ devotio erga S. Liborium orta est.
[23] Buoncompagnus diu postea sanus vixit, & post ejus mortem eadem Romanorum pietas erga S. Liborium perseveravit; [& ejus reliquiæ ad eam urbem pervenerint.] imo incrementum cœpit, quando eminentissimus Petrus Ludovicus Caraffa, qui fuerat nuntius Coloniensis, a serenissimo electore Coloniensi notabiles S. Liborii reliquias obtinuit, quas in prædicta SS. Celsi & Juliani ecclesia honorifice collocari jussit. Est autem os brachii, quod præfatæ ecclesiæ canonici summa cum reverentia susceperunt & argenteæ capsæ incluserunt. Postmodum in ejusdem Sancti honorem construxerunt altare, in quo non raro eminentissimi Cardinales aliique prælati Missam celebrant. Dum annua Sancti festivitas recurrit, reliquiæ supra altare exponuntur, distribuuntur imagines & hymni, & ex indulto sacræ rituum congregationis in prædicta ecclesiæ quotannis sub ritu semiduplicis officium Sancti recitatur. Hæc omnia didici ex narratione Italica, quam Alexander Pietra-santa, quondam sub Urbano VIII præfatæ ecclesiæ canonicus, ad Majores nostros misit. Nunc subjungo authentica instrumenta, quibus Romanarum reliquiarum veritas & identitas probatur, & earum legitima donatio explicatur.
[24] [In quem finem afferuntur authentica instrumenta,] In nomine Domini Amen Tenore præsentis publici instrumenti pateat evidenter & notum sit, quod anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi MDCLI Indictione quarta pontificatus sanctissimi in Christi Patris, & Domini nostri D. Innocentii divina providentia Papæ decimi anno septimo, decima die Augusti inter horam sextam & septimam pomeridianam coram me notario publico, & infra nominandorum testium præsentia personaliter constituti fuerunt Paderbornæ in aula episcopali, quam cancellariam vocant, reverendissimus & illustrissimus princeps, ac Dominus D. Theodorus Adolphus episcopus Paderbornensis, comes Pyrmontensis &c., & reverendissimi ac perillustres Domini Gasparus Philippus a Ketteler, cathedralis ecclesiæ Paderbornensis decanus, Joannes Alardus ab Imbsen camerarius, … Joannes Guillelmus Baro de Sintzigh cantor, & cellerarius, Otto Guillelmus ab Oyenhausen scholasticus, & admodum venerandi patres, Bonaventura Ruthenus prædicator, & Theodosius Monasteriensis sacerdos, Capucini, me notarium & testes adhibitos requirentes, & una cum ipsis, vigore singularis requisitionis, certo cuidam ibidem ab eis celebrando actui interesse, eumdemque diligenter inspicere, notare, & peractum ad protocollum meum redigere, nec non desuper erga condignum meum salarium, unum vel plura conficere vellem instrumentum, & instrumenta.
[25] Singularis autem requisitio subsequentis erat tenoris: [quibus narratur,] Ad majorem omnipotentis Dei gloriam nos Theodorus Adolphus episcopus Paderbornensis &c. & Gasparus Philippus a Ketteler decanus, ceterique seniores, & capitulares cathedralis ecclesiæ Paderbornensis vobis dominis notario, & testibus ad ad hoc specialiter requisitis pro rei dignitate, & meritis S. Liborii patroni nostri exponendum duximus; quandoquidem magnus Dominus, & laudabilis nimis, etiam laudandus in Sanctis suis, propter quorum merita, & preces multa nobis, eaque non levia, subinde largitur beneficia, etiam illis ad feliciorem vitam sublatis, ut existentes in cælis, etiam nunc honorificentur in terris, ubi fideliter Domino suo ministraverunt, sic, inquam, miserator, & misericors Deus, ut annuntietur inter gentes gloria ejus, in omnibus populis mirabilia ejus, sicuti honorem S. Prophetæ Elizæi jam vita functi per suscitationem mortui ad contactum reliquiarum ejus, toti mundo voluit esse contestatum, ita etiam sacri sui Liborii, patroni nostri, nomen non solum apud Cenomanos in Gallia, & Paderbornæ in Westphalia, quo anno Dominicæ incarnationis octingentesimo trigesimo secto, quinto Kalend. Junii, sacrum ejus corpus delatum, multis in via miraculis honoratum claruit, & Ameriæ in Umbria, quo anno MDCXLVI nona die mensis Junii duas partes reliquiarum, ejus cathedralis ecclesiæ canonicis efflagitantibus, misimus, & Monachii in Bavaria, quo anno MDCLI, die decima tertia Junii, unam partem reliquiarum ejus electori Maximiliano expetenti transmisimus, & Monasterii Westphalorum, quo similiter eodem hoc anno, sed die decima octava Julii, reliquiarum partem, episcopo, & ecclesiæ cathedralis prælatis postulantibus, transtulimus, sed etiam in diversis aliis ac dissitis locis, regnis, & provinciis, diversorum membrorum, ac præcipue calculi, & arenarum, herniæ, & urinarum curatione, voluit esse celebrem & honoratum, ut multis, iisque gravibus gravissimorum virorum scriptis & exemplis confirmatum est, & continuo comprobatur, dum efficax S. Liborii patrocinium in arenarum, & calculi curatione, in urbe Roma, & per totam Italiam celeberrimum esse testantur.
[26] Unde etiam eminentissimus dominus Petrus Aloysius Caraffa S. R. E. Cardinalis ad majorem Divi hujus honorem, [quomodo episcopus Paderbornensis,] afflictorumque Romæ devotionem, ac consolationem, iteratis litteris a serenissimo Bavariæ duce Ferdinando electore Coloniensi, & episcopo Paderbornensi, aliquam sacrarum reliquiarum ejus particulam pro aliqua in urbe ecclesia petiit, ut ipse elector trigesima die Decembris anno MDCXLVIII decano, & capitulo cathedralis basilicæ. Paderbornensis Germanice Bonna scripsit, & sic latinitate redditum est: Ferdinandus Dei gratia archiepiscopus Coloniensis, princeps elector, episcopus Paderbornensis, Monasteriensis, Leodiensis & Hildesiensis, administrator Berchasgadensis, & Stabulensis, comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariæ, Westphaliæ, Angariæ, & Bullionis dux, marchio Franchimontanus &c. Venerabiles & honesti dilecti, devoti, notum vobis hisce nostris facimus, quod apud nos ex Urbe institerit Cardinalis Petrus Aloysius Caraffa, ut sibi daretur particula reliquiarum S. Liborii, cujus patrocinium, istis in partibus in arenarum, & calculi curatione, celeberrimum esse testatur. Cum igitur in hoc suo momento ponderanda si hujus sancti Patroni vestri veneratio, quippe quæ per id latius fundetur, ac magis evulgabitur; hinc licet ex parte nostra non inveniamus, qua ratione prænominato Cardinali id possit denegari; hactenus tamen noluimus nos absque consilio vestro declarare, neque quidquam in eo sine vestra sententia statuere. Ad vos itaque totum negotium referentes, vobis committimus, ut animos vestros in id intendatis, quomodo ipsius Cardinalis desiderio morem geratis, quod ipsum gratiose a vobis exspectamus, quibus gratia nostra addicti manemus. Datum Bonnæ in civitate nostra, trigesima Decembris anno MDCXLVIII.
[27] Quemadmodum nunc hæ litteræ, & nuncia allata de beneficiis, quæ omnipotens Deus meritis & intercessione S. Liborii conferre dignatus est, [de consensu capituli,] magna nos lætitia affecerunt, ita merito ad majorem Patroni nostri honorem, & afflictorum consolationem citius supplicantium animos optata responsione reficere debuissemus; verum cum nemo extra capitulum generale similes preces ratas efficere queat, ex capitulo generali responsio danda erat; magnis autem furentis belli tempestatibus jactati ad capitulum generale convenire non potuimus, nisi conciliata anno MDCXLIX, universali pace Germaniæ. Tunc hac re in capitulo generali mature deliberata, omnium dominorum capitularium sententiæ eo inclinaverunt, ut pro memorati Cardinalis postulatis aliquam de inæstimabili nostro sacrarum reliquiarum thesauro partem elargiendo omnino satisfaceremus. Interea temporis solvit serenissimus elector Coloniensis episcopus noster naturæ debitum & novi antistitis consensus requirebatur; quo anno MDCL, tertia die Novembris electo, adhuc ejusdem confirmatio Roma exspectanda fuit.
[28] [partem reliquiarum] Hac igitur illiusque consensu obtentis, nunc ad negotium specialiter a capitulo nostro deputati huc convenimus, ut sacrarum reliquiarum partem, quam decima tertia die Junii in cathedralis nostræ ecclesiæ choro ex illarum conservatrice tumba sublatam atque argenteæ pyxidi inclusam consignavimus, alii ligneæ pyxidi includamus, consignemus, & eminentissimo Cardinali Caraffæ Romam transmittamus, ad augendam ipsius, Romanorumque devotionem, & majorem divinæ bonitatis gratiam ipsi, Romanisque conciliandam; hac tamen expresse lege, ut non solum ea qua decet devotione deferatur, sed etiam speciali solemnitate acceptetur, in supplicatione circumferatur, palam exhibeatur, dignisque encomiis populo commendata in ecclesia aliqua loco honorato reponatur, ut quotannis die XXIII Julii, qua festum S. Liborii cadit, solemniter exponi, & ipsius Sancti commemoratio celebrari possit. In cujus rei fidem, sublatam de pyxide reliquiarum partem mox pyxidi includemus, & sigillis nostris consignabimus. Vos notarium requirentes, ut super hoc nostro consensu, & insuper secutura sublatione, inclusione, consignatione, traditione, & donatione instrumentum, & instrumenta in meliori forma nobis conficere, & pro debito salario communicare dignemini.
[29] [pyxidi incluserit,] Ad hæc illustrissimus & reverendissimus princeps argenteam & inauratam pyxidem, quæ suo sigillo munita erat, aperuit. Inde bonam partem ossis de corpore S. Liborii reverenter extraxit, extractam circumstantibus ostendit, & statim rubræ bysso involvit, & oblongæ ac variegatæ pyxidi imposuit, quæ mox argenteo, & albi coloris redimiculo in crucis modum circumligata, & superius, ac inferius ipsius principis circumcirca præsentium dominorum sigillis super ipso redimiculo in rubra cera infixis, communita fuit, & ingenuo, ac erudito D. Joanni Guillelmo Warnesio Paderbornensi, & philosophiæ magistro, Romam prosecturo tradita secure Romam deferenda, ut schedula, quæ cum ipsis reliquiis ipsi pyxidi hujus tenoris inclusa fuit, indicabit. In nomine Domini. Amen. Hæ sunt veræ reliquiæ S. Liborii episcopi Cenomanensis, Paderbornensium patroni, quas illustrissimus & reverendissimus princeps, præsentibus cathedralis ecclesiæ prælatis, anno MDCLI, die X mensis Augusti in cancellaria tradidit Joanni Guillelmo Warnesio Romam transferendas, & eminentissimo S. R. E. Cardinali Petro Aloysio Caraffæ tradendas. Actum Paderbornæ, anno, indictione, Papatu, mense, die, hora, & loco quibus supra, præsentibus ibidem, videntibus, audientibus, & intelligentibus perillustri viro ac domino D. Joanne Guillelmo a Reck, excellentissimo cancellario, & clarissimo D. Martino Streichez secretario, testibus ad prædicta habitis, vocatis atque rogatis.
[30] Et quia ego Joannes Brabeck civis Paderbornensis Westphalus, notarius publicus approbatus & cathedralis capituli Paderbornensis secretarius, [coram notario & testibus,] consistoriique ecclesiastici actuarius, & scriba juratus præinserto sublationis, inclusionis, consignationis, & traditionis sacrarum S. Liborii reliquiarum actui, una cum ante memoratis dominis requirentibus, & requisitis testibus interfui, omniaque alia sic fieri vidi, audivi, & in notam sumpsi, ideo præsens publicum desuper confeci instrumentum, manuque propria, licet aliena conscriptum, illud ipsum subscripsi, nec non nomine, & cognomine notariatusque mei signo solito subappositis communivi ad hoc specialiter requisitus. Loco sigilli ✠ Joannes Brabeck qui supra notarius manu propria.
[31] Nos Bernardus Frick, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Cardicensis, per civitates, & diœceses Paderbornensem, & Hildesiensem in pontificalibus, & spiritualibus vicarius generalis, sacrosanctæ theologiæ doctor, ecclesiæ collegiatæ sanctorum Apostolorum Petri, & Andreæ in Bustorpff decanus & canonicus, notum facimus, & attestamur, quod supra nominatus Joannes Brabeck civis Paderbornensis, qui præsens instrumentum expedivit, illudque manu sua, nobis abunde cognita, subscripsit, & signo sui notariatus munivit, sit publicus & legalis notarius, cujus documentis, & instrumentis in & extra judicium publica, & indubia semper & ubique fides adhibita fuit, & de præsenti adhibetur. In cujus rei testimonium has manus nostræ subscriptione, & sigilli nostri appensione munivimus. Actum Paderbornæ anno MDCLI, die duodecima mensis Augusti. Loco sigilli ✠ Bernardus Frick episcopus Cardicensis, qui supra
[32] Nos Dei gratia Theodorus Adolphus electus, & confirmatus episcopus Paderbornensis, sacri Romani imperii princeps, [eamque ad urbem Romanam transmiserit.] comes Pyrmontanus & nos decanus, seniores, & capitulum cathedralis ecclesiæ ibidem, notum facimus & attestamur in his scriptis: Quandoquidem nuper eminentissimus S. R. E. Cardinalis Caraffa zelo pietatis, & honoris erga patronum nostrum sanctum Liborium, ductus, unam particulam de reliquiis ejusdem in hac Paderbornensi ecclesia hactenus conservatis sibi concedi rogavit, & obtinuit, ut re bene considerata & exploratis prius omnium suffragiis, advocatis ad certum diem senioribus de capitulo, notariisque & testibus adhibitis ad satisfaciendum tam pio Cardinalis desiderio, & sancti Patroni nomen, & honorem magis, magisque per orbem dilatandum, desiderata hæc particula cum debita solemnitate ex sacra tumba levaretur, prout levata est, & latius in instrumento desuper erecto continetur, quod eamdem hanc sacram particulam holoserico prius, deinde ligneæ inclusam capsulæ mei Theodori Adolphi episcopi, Gaspari Philippi a Ketteler decani, Joannis Alardi ab Imsen senioris, & camerarii, Willelmi Baronis de Sintzig cantoris, Ottonis Willelmi ab Oyenhausen scholastici sigillis obsignatæ, fideli nostro Joanni Willelmo Warnesio clerico Paderbornensi ad limina Apostolorum, & collegium Germanicum, quod est Romæ, tunc festinanti tradiderimus deferendam, hac sub conditione, siquidem inventurus sit reverendum ac prænobilem D. hic Paderbornæ canonicum, concapitularem nostrum Matthiam a Reck adhuc (quod putamus) Romæ commorantem, eidem hunc secum delatum reliquiarum thesaurum ad manus Cardinalis debita cum reverentia præsentandum tradat, & præsentanti assistens, postea omnium officia, & promptissimam ad obsequia voluntatem animitus faciat commendari; sin hic concapitularis noster, relicta Roma, alibi forte degat, vel sit in reditu ad hanc ecclesiam suam, tunc ad reverendissimum patrem Goswinum Nickel Societatis Jesu, nunc vicarium generalem, suum habeat regressum, quem, & nos rogamus, ut hoc officium in se recipere, & sanctas reliquias jam antedicto, vel quo alio meliori modo, una cum deferente velit præsentare. In cujus rei fidem hæc propriis manibus subscripsimus & sigillis nostris episcopali, & gentilitiis fecimus corroborari. Sic actum Paderbornæ X Augusti MDCLI.
Loco Sigilli ✠ Theodorus Adolphus; & infra signati Joannes Willelmus baro de Sintzig cantor, Gasparus Philippus a Ketteler decanus, Joannes Alardus ab Imsen camerarius.
§ IV. Quomodo Paderbornenses S. Liborii reliquiæ Romæ recognitæ & publicæ venerationi expositæ fuerint.
[Ex legitimis instrumentis demonstratur,] In nomine Domini. Amen. Præsenti publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, & sit notum, quod anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi MDCLI, indictione prima, die vero XXIX Septembris, pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Innocentii divina providentia Papæ decimi anno ejus octavo, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum præsentia præsens & personaliter existens eminentissimus & reverendissimus D. Petrus Aloysius tituli SS. Silvestri & Martini ad Montes S. R. E. presbyter Cardinalis Caraffa, cui nuper, ut asseruit, per illustrissimum & reverendissimum D. principem Theodorum Adolphum episcopum Paderbornensem fuerunt transmissæ reliquiæ, desumptæ ex corpore S. Liborii, olim Cenomanensium episcopi, & Paderbornensium patroni, in dicta civitate Paderbornensi existente, prout late indicant publicum instrumentum, & litteræ testimoniales per dictum illustrissimum & reverendissimum D. principem Paderbornensem episcopum, ad eumdem eminentissimum D. Cardinalem super hoc transmissæ; quorum alterum, videlicet instrumentum, est carta pergamena, sumptum, & publicatum per D. Joannem Brabeck civem, & notarium publicum Paderbornensem ac cathedralis ecclesiæ Paderbornensis secretarium cum legalitate, & sigillo appenso in capsula lignea cera rubra impresso; alterum vero, videlicet instrumentum, & litteræ testimoniales in papyro, seu charta bombicina propria manu, & sigillis dicti illustrissimi & reverendissimi D. principis episcopi Paderbornensis, ac decani, camerarii, & cantoris dictæ cathedralis ecclesiæ munita &c. quæ quidem instrumentum, & testimonialia, dictus eminentissimus & reverendissimus D. Cardinalis Caraffa præ manibus tenens, eadem mihi notario tradidit, eadem per me &c. coram eminentia sua, & testibus infrascriptis, & aliis compluribus astantibus, alta, & intelligibili voce legi voluit, & mandavit.
[34] Ego notarius dicti eminentissimi Cardinalis mandatis, [quomodo reliquiæ S. Liborii,] dictum instrumentum, & testimonialia coram eminentia sua, & aliis, quibus supra, alta & intelligibili voce distincte, exacte, & accurate perlegi, eademque postea penes me retinui ad effectum habendi ex illis copiam collationatam, eamdemque in præsenti instrumento inserendi tenoris &c. Quorum lectura per me completa cum in dictis instrumentis & testimonialibus respective asseratur, transmissas esse ad eumdem eminentissimum partem ossis de corpore sancti Liborii desumptam, rubra bysso involutam, & in variegata pyxide inclusam una cum schedula tenoris infrascripti, videlicet: In nomine Domini. Amen. Hæ sunt veræ reliquiæ S. Liborii episcopi Cenomanensis, Paderbornensium patroni, quas illustrissimus D. princeps præsentibus cathedralis ecclesiæ prælatis, anno MDCLI, die decima Augusti in cancellaria tradidit Joanni Guillelmo Warnesio Romam transferendas, ac eminentissimo & reverendissimo domino S. R. E. Cardinali Petro Aloysio Caraffæ tradendas. Quæ variegata pyxis asseritur etiam circumligata argenteo, & albi coloris redimiculo in crucis modum, & superius, ac inferius ipsius principis episcopi, & circumcira præsentium DD. de capitulo Paderbornensi sigillis super ipso redimiculo rubra cera fixis communita.
[35] Volens propterea dictus eminentissimus ad dictarum reliquiarum visionem & recognitionem [procedere], [quas episcopus Paderbornensis Romam miserat,] habens in manibus quamdam ligneam pyxidem clausam, & funiculo seu filo canapino undequaque circumligatam, ac pluribus sigillis rubra cera impressis obsignatam, eam dictus eminentissimus D. coram me, & testibus aliis astantibus, perillustri ac reverendissimo P. D. Jacobo Antonio Serperio ibidem præsenti, & in testem ad hunc actum, & sequentia adhibito pariter, & vocato tradidit, ac per eumdem prædictam pyxidem aperiri voluit, & mandavit, qui eamdem pyxidem e manibus dicti eminentissimi reverenter accepit, parendo mandatis eminentiæ suæ, recisis prædictis funiculis, seu canapinis filis dictam pyxidem, me notario, aliisque testibus, & astantibus omnibus, videntibus, & spectantibus aperuit, eamdemque sic apertam dicto eminentissimo obtulit, & præsentavit: ex qua quidem pyxide dictus eminentissimus D. Cardinalis aliam minorem pyxidem variegatam redimiculo argenteo, & albi coloris in crucis modum circumligatam ac superius & inferius dicti illustrissimi & reverendissimi D. principis episcopi Paderbornensis ac aliorum DD. de capitulo sigillis cera rubra infixis communitam extraxit, quam sic extractam publice omnibus ostendit, & recognitis per eumdem eminentissimum, & reverendissimum D. Cardinalem aliosque astantes dictis sigillis, redimiculo, & pyxide, & repertis illa esse eademmet expressa in instrumento & testimonialibus litteris, de quibus supra; mandavit per eumdem D. Serperium, hanc secundam pyxidem aperiri.
[36] [ab eminentissimo cardinale Aloysio Caraffa] Qui, eadem pyxide, ea qua decet reverentia, recepta coram omnibus, quibus supra, funiculis, redimiculo prædicto circumcirca reciso, formis tamen suis locis remanentibus & sigillis, pyxidem aperuit, eamque sic apertam dicto eminentissimo D. obtulit, & præsentavit; qui eminentissimus primo loco ex dicta pyxide extraxit schedulam conscriptam, quam incontinenti mihi notario consignavit, ad effectum eamdem alta & intelligibili voce etiam legendi coram omnibus, quibus supra, præsentibus, prout per me fuit dicta schedula clare alta voce, & accurate lecta, cujus tenor talis est, videlicet: In nomine Domini. Amen. Hæ sunt veræ reliquiæ S. Liborii episcopi Cenomanensis, Paderbornensis patroni, quas illustrissimus & reverendissimus D. princeps, præsentibus cathedralis ecclesiæ prælatis, anno MDCLI, die decima mensis Augusti in cancellaria tradidit Joanni Guillelmo Warnesio Romam transferendas, & eminentissimo S. R. E. Cardinali Petro Aloysio Caraffæ tradendas &c. Quæ schedula fuit pariter omnino in omnibus & per omnia reperta conformis schedulæ in jam dicto instrumento transmisso, expressæ, & enuntiatæ.
[37] [recognitæ fuerint,] Quo facto, dictus eminentissimus genuflexus prius cum omnibus astantibus ex eadem pyxide parvum involucrum ex rubra bysso complicatum extraxit, eoque omnibus præsentibus ostenso, ita genuflexus aperuit, & in eo partem ossis in instrumentis expressam, &, ut in ipso dicitur, rubra bysso involutam invenit ex corpore S. Liborii desumptam, quam partem ossis omnibus ostendit, & debita reverentia osculatus fuit, & veneratus est, ex eaque postea, etiam me notario ac testibus &c. aliisque omnibus astantibus, quadam particula separata, & penes se retenta, reliquum reliquiarum prædictarum in eadem bysso rubra, in qua prius erat, involvit albo velo superposito, iterumque in eadem variegata pyxide reperta, sigillis redimiculo eisdem in ea remanentibus, reposuit, eamdemque variegatam pyxidem clausam in alia priori lignea pyxide collocavit, quam ligneam pyxidem denuo per dictum eminentissimum clausam papyro alba, involutam canapeo funiculo, seu filo circumligatam, sigillo eminentiæ suæ cera rubra infixo, propriis manibus clausit, & communivit.
[38] Postea vero volens dictus eminentissimus voluntati ejusdem principis episcopi Paderbornensis, [& canonicis ecclesiæ SS. Celsi & Juliani concessæ;] in instrumento transmissionis reliquiarum expressæ, satisfacere, quæ est, ut in illo instrumento expressis verbis legitur, ut reliquiæ hujusmodi non solum debita reverentia recipiantur, verum etiam speciali solennitate acceptentur, in supplicatione circumferantur, palam exhibeantur, dignisque encomiis modo, quo supra, populo commendatæ, in ecclesia aliqua reponantur, prædictasque sacras reliquias modo, quo supra, inclusas, & sigillo eminentiæ suæ communitas venerabili capitulo & canonicis collegiatæ ecclesiæ SS. Celsi, & Juliani de Urbe, in qua jam altare in honorem S. Liborii instructum reperitur, ad augendam Romani populi erga prædictum Sanctum devotionem; ut in eo perpetuo maneant, ac debita veneratione retineantur, & conserventur, donare decrevit; prout ex nunc dictus eminentissimus eisdem venerabili capitulo, & canonicis licet absentibus, perillustribus, & admodum RR. DD. Jacobo Bonavento, Vincentio Langerio, Matthæo Calvario, & Joanni Lagnello, dictæ collegiatæ ecclesiæ canonicis, qui a principio hujus actus interfuerunt, præsentibus, meque notario, pro aliis legitime stipulantibus & acceptantibus, idem eminentissimus D. cardinalis prædictas sacras reliquias dictæ pyxidi, ut supra inclusas, & sigillatas dedit, consignavit, donavit, & effectualiter tradidit ad laudem & gloriam omnipotentis Dei: hac tamen lege eisdem injuncta, ut ejusdem reliquias incontinenti; ac nulla interposita mora, ad collegium Germanicum S. Apollinaris de Urbe deferant, & in manibus admodum R. P. Pauli Oliva ejusdem collegii rectoris deponant, ibidem permaneant usque ad diem, quo debito cum honore reliquiæ prædictæ ad collegiatam ecclesiam prædictam SS. Celsi & Juliani publice palam, & processionaliter deferantur; quod erit repositum in dicti capituli & canonicorum arbitrio, ut ibidem postea remaneant, ut futuris temporibus, tam die vigesima tertia Julii, qua cadit prædicti S. Liborii festum, quam aliis futuris temporibus, ad majorem Dei gloriam, & servi ejus S. Liborii gloriam & honorem a piis Christi fidelibus devote venerari possint.
[39] Qui quidem illustres & admodum RR. domini canonici, qui supra, præsentes, & quo supra nomine, [quæ interim] easdem sacras reliquias modo supra clausas, & obsignatas debita cum reverentia & devotione recipientes, eidem eminentissimo Cardinali immortales, & quas potuerunt gratias reddiderunt, eidem a Deo semper felicia precantes, easdemque sacras reliquias secum asportarunt non solum &c. Sed omni &c. super quibus &c. Actum Romæ in regione Columnæ in palatio solitæ residentiæ dicti eminentissimi D. Cardinalis, præsentibus admodum R. P. Fabio Albergato Societatis Jesu nobili Bononiensi, ac perillustri & admodum R. D. Jacobo Antonio Serperio filio, bonæ memoriæ D. Marci Romano, testibus adhibitis ac rogatis.
[40] Eisdem anno, Indictione, die, mense, & præsentibus quibus supra, [in collegio Germanico S. Apollinaris] successive, & incontinenti supradicti perillustres & admodum RR. DD. Jacobus Beneventus, Vincentius Langerius, Matthæus Calvarius & Joannes Lagnellus canonici prædictæ collegiatæ ecclesiæ SS. Celsi, & Juliani, una mecum notario a palatio dicto eminentissimi D. cardinalis Caraffæ recedentes parendo mandatis ejusdem, recto tramite, & nulla interposita mora, ad collegium Germanicum S. Apollinaris de Urbe, existens in regione Campi Martii, prope ecclesiam S. Augustini & plateam Agonis, viisque publicis undequaque confirmatum pervenimus, ibique perventi admodum R. P. Joannem Paulum Olivam rectorem requisivimus: quo adveniente, exposito illi per me, & canonicos prædictos mandato prædicti eminentissimi D. Cardinalis, pyxidem cum reliquiis in ea existentibus clausam & sigillo dicti eminentissimi obsignatam, prout per dictum eminentissimum canonicis prædictis tradita fuerat, eidem R. P. Olivæ tradiderunt, & in manibus ejusdem deposuerunt, & reliquerunt per eum conservandam usque ad diem, quo publice & processionaliter ad ecclesiam collegiatam prædictam SS. Celsi, & Juliani, deferenda erit: qui quidem R. P. Oliva, præfatus rector, offerens se promptum dicti eminentissimi D. Cardinalis Caraffæ parere mandatis, dictam pyxidem eo modo clausam, & obsignatam debita cum reverentia recepit, & in depositum a dictis canonicis retinere dixit, & declaravit eisdem consignandam ad omnem liberam eorum voluntatem, ad formam, & mandatum dicti eminentissimi, & reverendissimi D. Cardinalis, & die per dictum capitulum & canonicos ad dictam venerabilem ecclesiam SS. Celsi & Juliani deferenda erit, & sic promisit &c. non solum &c. Sed omni &c. super quibus &c. Actum Romæ in venerabili collegio Germanico S. Apollinaris Urbis, præsentibus RR. PP. Paulo Segneri & Guillelmo Jubari Societatis Jesu testibus rogatis &c.
[41] [conservata sunt,] Eisdem anno, Indictione, & pontificatu, quibus supra, die vero trigesima prima mensis Octobris, coram illustrissimo & reverendissimo D. Ascanio Vinaldo patricio Romano, utriusque signaturæ sanctissimi domini nostri Papæ referendario, & eminentissimi & reverendissimi D. almæ Urbis Cardinalis vicarii vicesgerente, meque &c. ac testibus &c. comparentibus &c., infrascripto loco [comparuit] perillustris & admodum R. D. Matthæus Calvarius, unus ex canonicis prædictæ insignis, & collegiatæ ecclesiæ, eidem reverendissimo D. vicesgerenti expositis prius & enarratis omnibus in suprascripto instrumento recognitis donationis, & consignationis suprascriptæ sacræ reliquiæ S. Liborii episcopi Cenomanensis, eminentissimo & reverendissimo domino S. R. E. cardinali Caraffæ præfato e civitate Paderbornæ transmissæ, & per eumdem eminentissimum D. Cardinalem [concessæ] venerabili ecclesiæ & capitulo SS. Celsi, & Juliani. Factum in actis mei & supra rogatorum [præsentia], sub die vigesima nona Septembris proximi. Etiam depositio ejusdem sacræ reliquiæ reconditæ in eisdem capsulis, in quibus fuit transmissa, & sigillo ejusdem eminentissimi D. cardinalis Caraffæ sigillatis per ipsum cum supradictis aliis canonicis de ordine eminentissimi D. Cardinalis successive & incontinenti facta in manibus admodum R. P. Joannis Pauli Olivæ, venerabilis collegii S. Apollinaris Urbis rectoris, ad effectum exinde ad dictam ejus venerabilem ecclesiam SS. Celsi & Juliani processionaliter, & solenniter transportandi, eidemque reverendissimo D. vicesgerenti ostensis suprascriptis instrumentis, & litteris testimonialibus authenticarionis & donationis ejusdem sacræ reliquiæ, petiit, & institit per dictum R. P. Olivam, dictam capsulam, sic ut supra sibi consignatam, dicto reverendissimo D. vicesgerenti consignari: qui R. P. Oliva dictam capsulam sic, ut supra, clausam, & sigillatam, in manibus dicti reverendissimi D. vicesgerentis tradidit.
[42] Qua consignatione secuta, idem R. D. Matthæus petiit & institit dictam capsulam recognosci, [donec reverendissimus almæ Urbis vicarii vicesgerens,] aperiri dictam sacram reliquiam, in infrascripto reliquiario collocari, & impertiri licentiam, illam ad dictam venerabilem ecclesiam transportandi, & ibi publice tam in dicto festo S. Liborii, quam aliis quibuscumque temporibus exponendi: qui illustrissimus & reverendissimus D. vicesgerens, visis & perlectisinstrumentis & litteris testimonialibus transmissionis, donationis, recognitionis & consignationis respective dictæ sacræ reliquiæ, visaque & recognita dicta capsula, illaque integra, sic ut supra, sigillata omni prorsus vitio carente reperta, eodemmet [sigillo sublato], quo fuit consignata, dictam capsulam coram me notario publico ac testibus infrascriptis aperuit, & intus dictam aliam capsulam variegatam invenit, in qua dictam sacram reliquiam S. Liborii eodem modo, ac forma, quibus intus recondita fuit.
[43] Qua sacra reliquia præ manibus reverenter accepta, veneratus eamdem fuit, & postea eamdem sacram reliquiam in quoddam reliquiarium, [eas honorificæ lipsanothecæ inclusas,] seu vas argenteum ad formam custodiæ, & figuræ rotundæ constructum cum capsula, & cruce in superiori parte altitudinis fere duorum palmorum cum suo crystallo collocavit, & recondidit, & apposito duobus in locis cera Hispanica impresso in pede dictæ sacræ reliquiæ ejus solito sigillo, ac etiam recondita intus quadam schedula pecudinea, ejus propria manu scripta ac subscripta sequentis tenoris videlicet: Reliquia S. Liborii episcopi Cenomanensis e civitate Paderbornæ transmissa, in hoc vase reposita per me Ascanium Rivaldum sanctissimi D. N. Papæ Innocentii decimi, ejusque Cardinalis vicarii vicesgerentem, pridie Kalend. Novembris anno Domini MDCLI. A. Rivaldus. Vicesgerens idem reliquiarium claudi fecit, prout clausum fuit, etiam statim & incontinenti illud in manibus dicti R. D. Matthæi, ut supra, præsentis consignavit, & licentiam & facultatem de illud asportando ad dictam venerabilem ecclesiam SS. Celsi & Juliani pro nunc privatæ, reservata tamen facultate processionem & solemnitatem prædictam faciendi arbitrio sanctissimi D. N. Papæ, & in dicta venerabili ecclesia publicæ fidelium venerationi [tam] in cto festo S. Liborii, quod cadit sub die XXIII Julii, quam aliis quibuscumque temporibus exponendi, in Domino concessit, & impertitus fuit.
[44] Quod reliquiarium cum dicta sacra reliquia sicut supra clausum dictus R. D. Matthæus, [in ecclesia SS. Celsi & Juliani publice exponi permisit,] ea qua decet reverentia & devotione, quo supra nomine, ad se recepit, & secum asportavit ad effectum prædictum non solum &c. sed omni &c. super quibus omnibus & singulis præmissis petitum fuit a me notario publico infrascripto, unum vel plura publicum seu publica conficerem atque traderem instrumentum, & instrumenta, prout opus fuit. Actum Romæ in venerabili collegio præfato S. Apollinaris, præsentibus ibidem, audientibus, & intelligentibus his videlicet; illustrissimo D. Carolo Montecatino nobili Ferrariensi sacræ consistorialis aulæ advocato, & perillustri admodum excellente D. Jacobo Antonio Serperio filio bonæ memoriæ D. Marci Romani, eminentissimi & reverendissimi D. cardinalis Sfortiæ, auditore, testibus ad præmissa omnia, & singula vocatis, habitis specialiter, atque rogatis, A. Rivaldus vicesgerens… Idem Leonardus N. &c.
[45] [ut ex authenticatis notarii actis constat.] Ego Leonardus de Leonardis civis Romanus, cum eminentissimi & reverendissi mi domini almæ Urbis cardinalis, S. D. N. Papæ vicarii generalis, notarius publicus de præmissis rogatus [fui,] præsens instrumentum subscripsi, & publicavi requisitus in fidem.
Nos Marius miseratione divina tituli S. Petri ad Vincula S. R. E. cardinalis Ginettus nuncupatus sanctissimi D. N. Papæ vicarius generalis, & judex ordinarius, universis fidem facimus, & attestamur, supradictum D. Leonardum de Leonardis de præmissis rogatum, esse notarium publicum, & talem, qualem se fecit, suisque scripturis publicis & similibus semper adhibitam fuisse, & de præsenti plenam adhiberi fidem in judicio & extra. In quorum fidem &c. Datum Romæ ex ædibus nostris hac die quinta Novembris MDCLI. Pro D. Sebastiano Cesio notario Antonius Perunis fidem &c. loco ✠ sigilli, & inferius est capsula lignea.
§ V. Sancti reliquiæ Bruxellenses, confraternitas ibidem in ejus honorem instituta, & indulgentiæ huic concessæ.
[Archiepiscopus Mechliniensis S. Liborti publice exponi permittit,] In urbe Bruxellensi sacellum S. Laurentio dicatum est, in quo publicæ venerationi exponuntur S. Liborii reliquiæ, quas prænobilis D. Philippus vanden Wouwere eidem sacello donavit; is autem eas acceperat a nobilissimo D. Arnoldo Wolfgango comite d' Huyn, Gheleen, & Amstenraed, ut constat ex litteris, die XII Maii anno 1667 hac de re datis, quarum meminit R. P. Franciscus vanden Werve Minorita in Emblematibus seraphicis, anno 1678 ad S. Liborii honorem Flandrice impressis. Ad comitem Arnoldum Wolfgangum suspicor eas transiisse e familia Christinæ de Croy, principis Salmensis, a cujus pia munificentia variæ S. Liborii reliquiæ in Belgium pervenerunt. Unde vero illas obtinuerit illustrissima princeps, ex paragrapho secundo horum analectorum satis patet, ubi sese eas ex ipsis sacris exuviis, a Christiano Brunswicensi restitutis, decerpsisse testatur.
[47] Reverendissimus ac illustrissimus archiepiscopus Mechliniensis has reliquias Bruxellis publice exponi permisit, [atque eas visitantibus indulgentias concedit.] & earum venerationem concessis indulgentiis promovit, ut liquet ex sequentibus ejus litteris: Alphonsus de Berghes Dei & Apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Mechliniensis omnibus has visuris salutem in Domino sempiternam. Subditorum nostrorum desideriis tanto libentius annuimus, quanto magis per ea cultum Sanctorum & populi erga illos devotionem promoveri speramus. Hinc cum sicut permisimus reliquias sancti Liborii, singularis patroni contra calculi dolores, in capella sancti Laurentii Bruxellis exponendas fidelium venerationi, nos ut ejus Sancti cultus & pia ejusmodi opera majori studio & fructu promoveantur, domini Philippi vanden Wouwere, domini de Haeren, hujus urbis scabini & dictæ capellæ sancti Laurentii præpositi perpetui, precibus desuper nobis porrectis paterne inclinati, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, qui præfatam capellam in die festo sancti Liborii & per ejus Octavam visitaverint, atque singulis mensibus prima feria quarta in honorem illius Sancti sacro decantando devote interfuerint, quadraginta dierum indulgentias misericorditer concedimus & elargimur. Datum Bruxellis die XXVII Februarii MDCLXXI.
[48] Præterea in eadem urbe ad majorem S. Liborii honorem instituta est congregatio, [Postea in honorem ejusdem Sancti] quam Clemens X Pontifex magno favore prosecutus est, ut manifestum fit ex illius Brevi, quod admodum R. D. Joannes Baptista Hamelinx, canonicus SS. Michaëlis & Gudulæ, & ejusdem congregationis præpositus, mihi perhumaniter describi curavit, & cujus apographi concordantiam cum originali ipsemet, tamquam protonotarius apostolicus, propria manu testatur. Breve autem Pontificis sic sonat: Clemens PP. X ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut accepimus, in ecclesia sancti Laurentii oppidi Bruxellensis, Mechliniensis diœcesis, una pia & devota utriusque sexus Christi fidelium confraternitas sub invocatione sancti Liborii episcopi Cenomanensis, non tamen pro hominibus unius specialis artis, canonice erecta seu erigenda existat, cujus confratres & consorores quamplurima pietatis & caritatis opera exercere consueverunt:
[49] Nos ut confraternitas hujusmodi majora indies suscipiat incrementa, [instituta est confraternitas,] de omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam confraternitatem imposterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere pœnitentes & confessi sanctissimum Eucharistiæ sacramentum sumpserint, plenariam ac eisdem tam descriptis, quam pro tempore describendis in dicta confraternitate confratribus & consororibus, in cujuslibet eorum mortis articulo, si vere pœnitentes & confessi ac sacra communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Jesu ore si potuerint, sin minus, corde devote invocaverint, etiam plenariam; ac eisdem nunc & pro tempore existentibus dictæ confraternitatis confratribus & consororibus etiam vere pœnitentibus & confessis ac sacra Communione refectis, qui præfatæ confraternitatis ecclesiam seu capellam vel oratorium die festo principali dictæ confraternitatis, per confratres semel tantum eligendo & ab ordinario approbando, a primis vesperis usque ad occasum solis festi hujusmodi singulis annis devote visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia, hæresum exstirpatione, & sanctæ matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus.
[50] [quam Clemens X Pontifex] Insuper dictis confratribus & consororibus etiam vere pœnitentibus & confessis ac sacra Communione refectis ecclesiam seu capellam vel oratorium hujusmodi in aliis quatuor anni feriatis vel non feriatis seu Dominicis diebus per dictos confratres etiam semel tantum eligendis, & ab eodem ordinario approbandis, ut supra, visitantibus & ibidem orantibus, quo die præfatorum id egerint, septem annos & totidem quadragenas; quoties vero Missis & aliis divinis officiis in ecclesia seu capella vel oratorio hujusmodi pro tempore celebrandis & recitandis, seu congregationibus publicis vel privatis ejusdem confraternitatis ubivis faciendis interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel pacem inter inimicos composuerint seu componi fecerint vel procuraverint, vel etiam qui corpora defunctorum tam confratrum & consororum hujusmodi quam aliorum ad sepulturam associaverint, aut quascumque processiones de licentia ordinarii faciendas, sanctissimumque Eucharistiæ sacramentum, tam in processionibus quam cum ad infirmos aut alias ubicumque & quomodocumque pro tempore deferatur, comitati fuerint, aut si impediti, campanæ ad id signo dato, semel orationem Dominicam & salutationem angelicam dixerint, aut quinquies orationem ac salutationem easdem pro animabus defunctorum confratrum & consororum hujusmodi recitaverint, aut demum aliquem ad viam salutis reduxerint, & ignorantes præcepta Dei, & ea quæ ad salutem sunt, docuerint, aut quodcumque aliud pietatis vel caritatis opus exercuerint, toties pro quolibet prædictorum operum exercitio sexaginta dies de injunctis eis aut alias quomodolibet debitis pœnitentiis in forma Ecclesiæ consueta relaxamus, præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut si alias dictis confratribus & consororibus præmissa peragentibus aliqua alia indulgentia perpetuo vel ad tempus nondum elapsum duratura concessa fuerit, præsentes nullæ sint, utque si dicta confraternitas alicui archiconfraternitati aggregata jam sit vel imposterum aggregetur, vel quavis alia ratione uniatur, aut etiam quomodolibet instituatur, priores & quævis aliæ litteræ Apostolicæ illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc eo ipso nullæ sint. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXI Augusti MDCLXXI, Pontificatus nostri anno secundo. Subsignatum J. G. Slusius.
[51] [spiritualibus donis locupletavit,] Idem Pontifex defunctis confratribus & consororibus succurrere volens eodem tempore dedit sequens Breve: Clemens Papa X ad futuram rei memoriam. Omnium saluti paterna caritate intenti sacra interdum loca spiritualibus indulgentiarum muneribus decoramus, ut inde fidelium defunctorum animæ Domini nostri Jesu Christi ejusque Sanctorum suffragia meritorum consequi & illis adjutæ ex purgatorii pœnis ad æternam salutem per Dei misericordiam perduci valeant. Volentes igitur ecclesiam sancti Laurentii oppidi Bruxellensis, Mechliniensis diœcesis, in qua confraternitas sancti Liborii episcopi Cenomanensis canonice instituta existit, & [si] in ea sit altare majus, simili ad præsens privilegio minime decoratum, hoc speciali dono illustrare, de omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, ut quandocumque sacerdos aliquis secularis vel cujusvis Ordinis regularis Missam defunctorum in die commemorationis defunctorum, & singulis diebus infra illius Octavam, ac feria quarta cujuslibet hebdomadæ pro anima cujuscumque confratris vel consororis dictæ confraternitatis, quæ Deo in caritate conjuncta ab hac luce migraverit, ad prædictum altare celebrabit, anima ipsa de thesauro Ecclesiæ per modum suffragii indulgentiam consequatur, ita ut ejusdem Domini nostri Jesu Christi ac beatæ Mariæ virginis Sanctorumque omnium meritis sibi suffragantibus, e purgatorii pœnis liberetur concedimus & indulgemus, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque, præsentibus ad septennium tantum valituris. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXI Augusti MDCLXXI Pontificatus nostri anno secundo. Signatum J. G. Slusius.
[52] Porro de iis, quæ arbitrio ordinarii relicta fuerant, [& cui archiepiscopus indulgentiarum dies assignavit,] illustrissimus archiepiscopus ista statuit: Alphonsus de Berghes Dei & Apostolicæ sedis gratia archiepiscopus Mechliniensis omnibus has visuris salutem in Domino. Piis subditorum nostrorum desideriis tanto lubentius annuimus, quanto magis per ea cultum Sanctorum & populi erga, illos devotionem promoveri conspicimus. Hinc est, quod cum nobis exhibitæ sint litteræ sanctissimi domini nostri divina providentia Papæ decimi in forma Brevis sub annulo Piscatoris, quibus præsentes nostræ transfiguntur, & pro parte plurium devotorum fidelium supplicatum fuerit, ut in ecclesia seu capella sancti Laurentii in hac urbe regia Bruxellensi nostræ diœcesis, confraternitatem sub invocatione & titulo sancti Liborii confessoris pontificis in nephriticis doloribus summi patroni, canonice & juxta præfatarum litterarum Apostolicarum tenorem erigere vellemus & dignaremur: nos attendentes, quam multa & insignia ex causa ejusmodi confraternitatis opera pietatis caritatisque officia per confratres & consorores exerceri consueverunt, ac animarum saluti augendæ, quantum in nobis est, paterna solicitudine intenti, ad instantiam præfatorum fidelium devotorum dictam confraternitatem in dicta ecclesia seu capella sancti Laurentii sub invocatione & in honorem ejusdem sancti Liborii erigendam duximus, & per præsentes auctoritate nostra ordinaria erigimus sub regulis, conditionibus, gratiis & indulgentiis in supradicto Brevi Apostolico comprehensis, eamque sic a nobis erectam debite publicari permittimus, assignantes Dominicam primam Januarii, Dominicam Lætare, Dominicam primam Junii, & festum ejusdem sancti Liborii, & Dominica infra Octavam, quibus confratres & consorores indulgentias, in eodem Brevi certo modo declaratas & insertas, poterunt perpetuis futuris temporibus promereri.
[53] [ac regulas,] Deinde illustrissimus præsul confraternitati præscribit sequentes regulas: 1. Omnes Christi fideles utriusque sexus cujuscumque status & conditionis, qui huic confraternitati suum nomen dare voluerint, dabunt tres stuferos pro inscriptione, & singulis annis unum stuferum ad opus confraternitatis. 2. Singulis annis postridie festi sancti Liborii fiat sacrum solenne pro defunctis confratribus; commendatur autem singulis confratribus & consororibus, qui media habent, ut relinquant parvum legatum pro celebrandis sacris; qui autem media non habent, celebrabitur ex parte confraternitatis statim post mortem unum sacrum. 3. Item omnes confratres & sorores dictam confraternitatem intrantes, qui vere confessi & sacra Communione refecti, similiter qui in articulo mortis devote & animo contrito corde vel ore pronuntiabunt nomen Jesu, indulgentiam plenariam lucrabuntur. 4. Item omnes confratres & sorores, qui ipso festo S. Liborii pariter confessi & sacra Eucharistia refecti visitabunt ecclesiam sancti Laurentii, & ibidem juxta fines & intentionem sanctæ matris Ecclesiæ quinquies Pater & Ave aut alias preces fuderint, indulgentiam plenariam consequentur: & Dominica prima Januarii, Dominica Lætare, Dominica prima Junii, & Dominica infra Octavam ejusdem sancti Liborii indulgentiam septem annorum & totidem quadraginta dierum, & alias, prout in litteris Apostolicis. 5. Qui huic confraternitati adscribentur, si quam habeant consuetudinem jurandi, turpia & scandalosa proferendi, aut in alio genere peccandi, studeant illam superare, & deliquentem proximum in mansuetudine corripiant.
[54] [& gubernationis modum præscripsit.] Denique illustrissimus Alphonsus litteras suas ita concludit: Hæc confraternitas regetur a quatuor confratribus, ex præcipuis ejusdem confraternitatis, singulis biennis ab eadem confraternitate eligendis, inter quos erunt duo præpositi & duo assistentes, qui recipient & colligent eleemosynas, & tenebuntur quotannis reddere rationem receptorum & expensorum coram commissario a nobis deputando, & præositis officio suo eodem anno defunctis: & si quid circa prædicta addendum, corrigendum, interpretandum aut demendum, hoc nobis reservamus. In quorum fidem præsentes dedimus sub nostris signatura & figillo die X Octobris, anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo primo. Signatum Alphonsus archiepiscopus Mechliniensis, & erat appensum sigillum impressum ceræ rubræ. Quamvis præpositi & assistentes singulis bienntis mutandi sint, tamen prænobilis D. Philippus vanden Wouwere, toparcha de Haeren, qui reliquias S. Liborii sacello Laurentiano donaverat, meruit hoc beneficio archipræpositus perpetuus eligi, ut patet ex Flandrico Emblematum seraphicorum libello, qui anno 1678 ipsi dedicatus fuit.
§ VI. Antverpienses S. Liborii reliquiæ, confraternitas & indulgentiæ.
Bruxellensium devotionem erga S. Liborium non diu post imitati sunt Antverpienses, quando a prænobili D. Francisco Paulino de Brouckhoven obtinuerunt quasdam ejusdem sancti Præsulis reliquias, [Reliquiæ S. Liborii, quas princeps Salmensis D. Sebastiano Pangaert,] quæ venia illustrissimi episcopi Antverpiensis in sacello Mariano plateæ Cæsareæ ad publicam venerationem expositæ fuerunt, & quarum primum fontem ac legitimam traditionem deteges ex sequentibus instrumentis, quæ per consules & scabinos Antverpienses anno 1676 authentice recognita sunt. Six autem sonant: Carolus Theodorus Ottho, Dei gratia princeps Salmensis & sacri imperii comes Silvestris, Rheni, Haun, Kirbourgh & Stain; baro de Fenestrange, Ansolt, Bar & Latum, toparcha de Puligny, Bajon, Noien, Oengewiller & Mederich, vexillifer hereditarius ducatus Gelriæ & comitatus Zutphaniæ, colonellus equestris unius legionis ad servitium suæ majestatis Catholicæ secundum ritum Alemannorum &c. certificamus attestamurque per præsentem, quod donaverimus D. Sebastiano Pangaert, advocato in consilio supremo Brabantiæ & consiliario nostro domestico duas particulas ex cranio S. Liborii episcopi… & patroni Paderbornensis: quas particulas cranii certificamus in fide honesti equitis separatas esse a cranio prædicti S. Liborii, quasque avia mea Christina de Croy, nata ducissa Areschoti &c. sibi reservavit, quando reddidit reliquias S. Liborii, ad instantiam Ferdinandi Bavari electoris Coloniensis, qui eas repeti fecerat, tamquam patroni sui episcopatus Paderbornensis, quemadmodum in adjunctis attestationibus apparet. In cujus rei fidem hanc chartam signavimus, eique apponi fecimus insignia nostra : ipsasque particulas signavimus nostro sigillo intra pyxidem exiguam serico rubeo obvolutam. Actum Bruxellæ XII Martii MDCLXXI
✠ locus sigilli.���������Carolus Theodorus Otto.
[56] Amatus Coriache presbyter canonicus archidiaconus in Metropolitana S. Rumoldi ecclesia Mechliniæ, [& is D. Francisco Paulino de Brouckhoven tradiderat,] nec non illustrissimi ac reverendissimi D. archiepiscopi Mechliniensis vicarius generalis, notum facimus, nos adhibitis viris eruditione ac rerum agendarum usu excultis, ac alias juxta formam a sacrosancta synodo Tridentina præscriptam lustrasse multiplicia documenta seu attestationes personarum speciali nota dignarum, & quidem particulariter litteras donationis, quas sub suis signaturis ac sigillo D. Carolus Theodorus Otto, per Dei gratiam princeps de Salm & sacri imperii &c. expedivit Bruxellæ die XII Martii MDCLXXI, declarans se duas particulas de cranio S. Liborii episcopi, quas olim D. Christina de Croy avia sua (cum prædicti sancti Episcopi reliquias, e cathedrali Paderbornensi in antea hostiliter ablatas, ad instantiam serenissimi D. Ferdinandi Bavari electoris Coloniensis &c. restituendas curaret prædictæ cathedrali) apud se religiose retinuerat, D. Sebastiano Pangaert jurisconsulto Antverpiensi, consiliario suo domestico, inclusas parvulæ capsulæ, sigillo suo munitæ, donasse. Quam quidem capsulam accurare conclusam & dicto figillo super rubeo serico diversis in locis munitam, aperuimus; & ante memoratas duas particulas cranii in ea deprehendimus: quarum una ejus est magnitudinis & formæ, (quantitas in margine expressa articulum digiti circiter adæquabat) uti in margine exprimitur; altera vero ferme ad medietatem est minor. Quam quidem majorem particulam in prædicta capsula reliquimus, ipsam tam sacram reliquiam quam capsulam minore nostro sigillo hic intra apparente in cera Hispanica signavimus, & ad antefatum D. Sebastianum jurisconsultum remisimus, declarando ipsam pro vera & indubitata reliquia S. Liborii habendam esse, & pro tali publicæ Christi fidelium venerationi in hac diœcefi & alibi posse exponi. Minorem vero particulam, quam similiter pro vera & indubitata reliquia habendam & publicæ fidelium venerationi exhibendam decernimus, dimisimus ad nobilem virum D. Franciscum. Paulinum de Brouckhoven, dictæ civitatis scabinum, cui sæpefatus D. Sebastianus jurisconsultus eam donavit, juxta patentes ipsius litteras, desuper expeditas Bruxellæ VI Julii anno MDCLXXIV, signatas Sebast. Pangaert. In quorum fidem &c… Mechliniæ die XVIII Julii anno Domini MDCLXXVI.
[57] [legitime recognitæ,] Vicarii generales episcopatus Antverpiensis sede vacante omnibus has visuris salutem in Domino. Fidem facimus & attestamur, nos die datæ harum ad petitionem D. Sebastiani Pangaert jurisconsulti, aperuisse capsulam sigillis integram, in qua remanserat particula major cranii S. Liborii episcopi, de qua supra in litteris approbationis, illamque divisisse in duas partes fere æquales: quarum alteram reservavit sibi antedictus D. Pangaert, alteram vero liberalis animi candore dedit nobili ac generoso viro D. Francisco Paulino van Brouckhoven, huic urbi sæpius a senatu, grato animo acceptanti, & pio osculo veneranti. Utramque vero particulum seorsim inclusimus duabus pyxidibus argenteis, singulis a parte superiori crystallo perlucida ornatis, & a parte posteriori vitta serica coloris rubei clausis, & sigillo nostro vicariatus in cera Hispanica impresso munitis. Cum autem de earumdem legalitate suprascriptis litteris authentice constet, illas & quamlibet earum publicæ fidelium venerationi pro genuinis S. Liborii episcopi reliquiis exponi permisimus. In quorum fidem hasce sub sigillo nostri vicariatus expeditas, secretarii signatura corroborari mandavimus. Antverpiæ die XXVI Februarii MDCLXXVII
P. de Bisthoven secret.
[58] [& Antverpiæ in sacello Mariano publice expositæ fuerunt] Vicarii qui supra. Quoniam qui Sanctis deteruntur honores in Dei omnipotentis gloriam & totius Ecclesiæ redundant utilitatem; in illis, quæ eorumdem cultui amplificando conducunt, officia nostra lubenter impendimus. Cum itaque nobilis ac generosus D. Franciscus Paulinus de Brouckhoven, hujus civitatis per plures annos senator, particulam quamdam ex. cranio S. Liborii episcopi ab illustrissimo ac reverendissimo D. Ambrosio Capello piæ memoriæ, Antverpiensi episcopo, antehac pro legali approbatam dono dedisset sacello Mariano, in Platea Cæsarea in hac civitate, ac nobis humiliter supplicasset, quatenus aliam priori majorem de eodem cranio particulam, quamque (prout & priorem ante dictam) liberali dono acceperat a consultissimo D. Sebastiano Pangaert J. U. L. juxta tenorem donationis, ejusdem donatoris manu & signatura firmatæ in capsula lignea inclusam & sigillo reverendi admodum D. Amati Coriache, ecclesiæ metropolitanæ Mechliniensis canonici & archidiaconi & illustrissimi ac reverendissimi D. archiepiscopi vicarii generalis obsignatam, in duas partes dividere & ad dictum finem dictam capsulam aperire vellemus & dignaremur: nos tam piæ devotionis affectui favorabiliter inclinati, dictam capsulam aperuimus, in eaque reperimus particulam de cranio S. Liborii episcopi quantitatis prout hic in margine & ipse litteræ approbationis … præferebant: illamque in duas partes fere æquales divisimus utramque separatim includentes duabus pyxidibus argenteis &c., ut supra die XXVI Februarii MDCLXXVII.
[59] Deinde etiam ad exemplum Bruxellensium Antverpienses instituerunt confraternitatem S. Liborii, [ubi etiam in honorem istius Sancti confraternitas instituta est.] cui Clemens XI Pontifex anno 1711 per Breve perpetuo duraturum concessis easdem indulgentias, quibus Clemens X congregationem Bruxellensem donaverat. Cum autem utrobique ferme sit idem tenor harum Apostolicarum litterarum, ut inter legendum observavi, superfluum foret eas hic transcribere. Regulæ seu statuta confraternitatis Antverpiensis nonnihil ab iis differunt, quæ paragrapho præcedenti dedimus. Diversi etiam sunt quidam dies, qui ad lucrandas indulgentias assignantur. Sed hæc omnia ad usum confratrum & consororum in libello Flandrico Antverpiæ impressa sunt, & ad institutum nostrum proprie non pertinent. Jam huic paragrapho finem impono, postquam curioso lectori indicavero, nos Antverpiensibus S. Liborii reliquiis annumerare eas, quas serenissimus archidux Leopoldus, Belgii gubernator, Majoribus nostris post mortem suam dari curavit, quasque in ara, Museo nostro vicina, pretiosæ lipsanothecæ inclusas reverenter conservamus.
§ VII. Miracula ex duobus Mss. Italicis Latine reddita.
Bollandus noster ad calcem duplicis miraculi, a se relati, protestatur, sese in his non exigere nisi historicam fidem narrantis, [Referunter varia beneficia,] donec ea legitime examinata & probata fuerint. Idem ego hic præmoneo de beneficiis, intercessione S. Liborii præstitis, quæ jam pleraque ex Italico Ms. Latina faciam. Ea vero sic habent: Cum Joannes Franciscus Eugubinus prædicator ex Ordine Capucinorum anno MDCXLVI Fontibus Clusinis calculo laboraret, ab illustrissimo episcopo Amerino, qui ibi tunc aderat, accepit antiphonam & orationem S. Liborii, quas cum quotidie recitaret, a præfato morbo liberatus est. Dum idem pater mense Maio anni sequentis cum aliis patribus Tifernum tendit ad capitulum, quidam Guardianus in via gravissimo renum dolore torquebatur. Suadet igitur ei Joannes Franciscus, ut opem s. Liborii imploret, & antiphona ac oratione recitatis, adeo perfecte sanatus est, ut in itinere alios præcederet. Idem Joannes Franciscus anno MDCXLVII existens Guardianus Narniensis mense Augusto perrexit Assisium ad lucrandas indulgentias, & in via divertit ad hospitium Caroli Mediolanensis benefactoris Capucinorum, cuierat filiolus jam moribundus ob retentionem urinæ, quam spatio viginti dierum non emiserat, exceptis paucis guttulis. Prædictus pater imaginem S. Liborii puero applicuit, ac recitavit orationem. At ecce antequam e domo illa discederet, ostensa fuit illi magna urinæ copia, quam infans emiserat.
[61] [quæ S. Liberius] Baptista Miretti Amerinus quinque annis calculo afflictus, ita ut sine sanguine & summo dolore numquam vesicam exoneraret, contulit sese in clientelam S. Liborii, & anno MDCXLVII comitatus est illius reliquias, quæ in supplicatione circumferebantur. Ab eo tempore emisit plurimos lapillos albos tantæ magnitudinis, ut medici judicarent eos naturaliter per tam angustum meatum transire non potuisse.
Alexander Pitti Narniensis, retentione urinæ vehementer oppressus, plurima remedia incassum adhibuit. Tandem mense Septembri anni MDCXLVII, audita fama S. Liborii, Ameriam se contulit ad visitandas Sancti reliquias, & ex eo tempore sensim ad meliorem statum reductus est.
Quando Bernardinus Bianconi Narniensis mense Septembri anni MDCXLVII calculo vexatus non poterat urinam reddere, devote accepit imaginem S. Liborii, & a filio suo antiphonam & orationem legi jussit. Postea cubitum concedens obdormivit, & expergefactus magnam urinæ copiam una cum lapide emisit, quem in sanitatis testimonium Ameriam misit.
[62] [calculo laborantibus,] Cum Ludovicus de Mugnano, sacerdos ex Ordine S. Francisci de Observantia, anno MDCXLVIII in conventu S. Joannis Ameriæ maximis renum doloribus per quinque dies & noctes cruciaretur, obtinuit ab Augustino Carleno imaginem S. Liborii, expressam in rubra bysso, cui involutæ fuerant sacræ reliquiæ, quando Ameriam deferebantur. Tum ille eam sibi applicans, summa cum devotione se sancto Præsuli commendavit, subitoque fugatis doloribus, paululum quievit. Sed dum postea iidem dolores redirent, iterum magna fiducia ad Sancti patrocinium confugit, & paulo post, emisso cum urina calculo, se a cruciatu liberum sensit.
Ludovicus Oddi sacerdos Tudertinus, per septem annos & medium continua urinæ distillatione vexatus, multum pecuniæ in medicos erogaverat. Dum remedia nihil sibi prodesse cernit, opem S. Liborii implorat, incipiens antiphonam cum oratione in illius honorem quotidie recitare. Quarto die, quo hoc cœperat, auxilium sensit, & I Julii anno MDCXLVIII pristinæ sanitati restitutus coram eminentissimo cardinale Altieri, episcopo Tudertino, beneficii veritatem legitime probavit.
Cum anno MDCXLIX Taurinum ad illustrissimum D. Crescentium nuntium apostolicum missæ fuissent S. Liborii imagines, marchio Pallavicinus, pædagogus serenissimi ducis, primam expertus est Sancti intercessionem, quæ vere mirabilis fuit: nam simulatque se Sancto commendaverat, ejecit aliquot lapillos, qui cum vehementi cruciatu illum ad pessimum statum redegerant.
[63] Ego frater Seraphinus Tifernas prædicator Capucinus testor, [aut simili morbo afflictis] quod anno MDCXLIX conciones instituens Varalli inviserim D. Bianchi prætorem dicti loci, qui ex gravissimo renum dolore periculose ægrotabat, ac ipsi dederim imaginem S. Liborii cum antiphona & oratione. Is igitur auxilium Sancti implorans subito emisit calculum, qui ipsum tantopere vexabat, & pristinam sanitatem recuperavit. In quorum fidem scripsi præsentem chartam, & sigillo loci munivi die XXVII Julii anno MDCXLIX.
Frater Felix Salta, Augustinianus Matilicensis, Romæ acerrimum calculi dolorem passus, oravit S. Liborium, ut hoc morbo liberaretur. Brevi igitur tempore ejecit octodecim lapillos, & grati animi causa venit Ameriam, ibidemque anno MDCXLIX ad altare S. Liborii Missam celebravit.
Anno MDCLV, die III Novembris, dominus Accorsinus Cingulensis calculo laborans sese S. Liborio commendavit, ac liberatus est eo dolore, quem per plures annos passus fuerat.
Antonius Maestrini Perusinus post plurimos renum dolores toleratos fecit votum S. Liborio, & illius auxilium sensit, ut constat ex fide publica.
[64] Anno MDCLIV die XI Junii Justinianus Miratelli, ex civitate Plebis, vehementibus calculi doloribus opprimebatur, [& opem suam implorantibus,] quia duo lapilli, quorum unus erat crassus sicut oliva, alter longus & sinuosus instar serpentis, obturaverant orificium vesicæ, ita ut per tres dies nullam urinam faceret. Post frustranea medicamina & balnea eo redactus est, ut urina syringe elicienda esset. Denique extremis Ecclesiæ sacramentis munitos accepit a Guardiano dicti loci imaginem S. Liborii, & Sancto se commendans morbum evasit, lapillis foras erumpentibus, ut patet ex examine, quod illustrissimus episcopus istituit.
Anno MDCLVII Dominicus Veliternus concionator ex Ordine Prædicatorum nephriticis doloribus ita obruebatur, ut finem vitæ sibi instare crederet. Vovit itaque S. Liborio, se curaturum, ut Ameriæ in ipsius altari Missa celebraretur. Voto facto, calculus, quem in renibus sentiebat, descendit in vesicam, ubi ita se continet, ut eum ab omni molestia liberum sinat.
[65] Joannes Baptista Presutti, archipresbyter in diœcesi Reatina, acerrimo renum dolore per plures annos afflictus, [præstitit.] ex præscripto medici oleum scorpionum afferri jusserat. Famulus, qui illud ferebat, ob alia negotia adiit palatium gubernatoris Reatini, & interrogatus est, quid in ea laguncula contineretur. Cum vero respondisset, esse oleum scorpionum pro archipresbytero ad leniendum calculi morbum, dixit quidam, se orationem S. Liborii missurum. Archipresbyter, sepositis omnibus medicamentis, cœpit eam orationem recitare, & sensit magnum doloris lenimen, exspectans intercessione Sancti perfectam sanitatem.
Joannem Andream Craccoli Amerinum Priorem conventus S. Augustini retentio urinæ in summum vitæ discrimen adduxerat. Post adhibita incassum multa remedia confugiens ad opem S. Liborii, jussit in ipsius honorem Missam celebrari. Hoc facto, sine ullo dolore vesicam exoneravit, & ejecit lapillum adinstar pisi, ac deinceps ab eo morbo liber exstitit. Hactenus primum Ms. Italicum, quod difficilimo charactere exaratum est, ita ut hinc inde aliqua vix legere potuerim.
[66] [Nos ex duplici Ms. Italico] Jam subjungo alterum Ms., majori ex parte Italicum, quod Ameria missum est, & recenset beneficia sequentia: Dominus Joannes Bellatti anno MDCXLVII cœpit urinæ difficultatem pati, quæ illo & sequenti anno duravit, ita ut urinam retinere non posset, eamque cum summo cruciatu singulis fere momentis emittere cogeretur. Mense Januario & Februario anno MDCXLIX malum ita auctum est, ut quadrante horæ aliquando sexagesies cum acerrimo dolore paucas urinæ guttulas redderet. Cum nulla medicamina prodessent, initio quadragesimæ ejusdem anni patronum elegit S. Liborium, cui se viva fide commendans quotidie orationem illius recitavit. Tandem die XXIII Julii, quo festum Sancti celebratur, sanitatem adeptus est, uti ipsemet, interposito juramento, testatus est, & legitime probavit.
[67] [Latine reddimus ea miracula,] Mense Novembri anni MDCL frater Felix laicus Capucinus Amerinus per viginti annos duplici hernia laboraverat, quæ eo tempore ita ingravescebat, ut jam nullo cingulo contineri posset, & singulis fere momentis eam manu intromittere cogeretur. Suasione Joannis Baptistæ Amerini, sacerdotis ex eodem Ordine, commendavit sese S. Liborio, & statim aliquod mali lenimen expertus est. Attamen prædicto Joanni Baptistæ dixit, se nondum omnino sanatum esse, quamvis malum magna ex parte fuisset diminutum. Joannes Baptista respondit, sanationem non fuisse perfectam, quia non habuerat magnam & vivam fidem. Quare majori cum fervore rursus Sanctum invocavit, & ante ejus imaginem, quam in cella sua habebat, genua flexit, ibique omnimodam sanitatem obtinuit, ita ut nullum herniæ indicium relinqueretur. Itaque ad gratum animum ostendendum detulit cingulum, herniam continere solitum, ad altare S. Liborii, ac postea in publico examine hæc omnia juratus affirmavit.
[68] [quæ Ameriæ in Umbria;] Marcus Antonius Zampa Amantricensis, habitans Ameriæ, ejusque uxor, Margarita Joannis, jurejurando asserunt, ut constat ex examine episcopali die XVII Aprilis anno MDCLI, Joannem filiolum suum quinquennem maxima urinæ difficultate afflictum fuisse, ita ut sæpius eam emittere volens misere exclamaret. Crescente indies morbo, intolerabiles patiebatur dolores, quia lapillus in mediam virgam descenderat. Cum vocatus chirurgus nihil auxilii adferre posset, matrona quædam Amerina suasit parentibus, ut puerum deducerent ad D. Augustinum Carlenum, qui habebat imaginem S. Liborii, expressam in bysso, cui Sancti reliquiæ fuerant involutæ. Consilium secuti parentes adeunt D. Carlenum, qui puero imaginem Sancti imposuit. Illi interim filiolum suum sancto Præsuli commendantes desideratam gratiam obtinuerunt: nam paulo post puer emisit lapillum, qui pisi magnitudinem habebat, quo apud D. Carlenum relicto, puer sanus abiit, nec deinceps ejusmodi infirmitatem sensit.
[69] Dominus Vincentius Vignarello Urbinas anno MDCLI a prima die Septembris post cœnam acutissimo renum dolore fuit oppressus per sex continuos dies, [aut aliis Italiæ locis] ita ut in lecto immobilis jaceret, ac minimus motus ei intolerabilem cruciatum afferret. In hoc misero statu imploravit auxilium S. Liborii, cujus imaginem, antiphonam & orationem Romæ excudi una cum fratre suo curaverat, vovitque Missam a PP. Capucinis celebrandam. Vix finitis precibus, obdormivit, & paulo post evigilans, se ab omni dolore liberatum sensit. Quare e lecto surgens magnam arenosæ urinæ copiam reddidit, & sine ullo impedimento votum completurus exivit. Ita ipsemet coram notario publico juratus affirmavit die XVII Novembris anno MDCLI.
Dominus Jacobus Honorius de Rocca Sinibalda per novem circiter annos dolore renum afflictus, frustra omnem medicorum industriam adhibuerat. Demum a D. Bernardo Pucci Amerino accepit effigiem S. Liborii, quam, solito cruciatu ingruente, in lecto suo collocari jussit, & sese Sancti patrocinio commendavit. Post quatuor dies quarta Maii anno MDCXLVIII expulsi sunt tres lapilli, quos post legitimam beneficii probationem ad Sancti altare deferri jussit.
[70] Leander sacerdos Urbevetanus per septem aut octo menses continuos duplici hernia laborans, [contigerunt,] confilio quorumdam gestavit cingulum herniæ continendæ aptum: sed post aliquod tempus illud præ dolore amplius ferre non valens, & imaginem S. Liborii penes se inveniens, se totum in Sancti clientelam contulit, atque ita convaluit, ut nullum postea dolorem senserit. In grati animi signum vovit, se visitaturum reliquias sancti Benefactoris, uti etiam anno MDCLII fecit.
Matthæus Lancia Amerinus, etiam ex duplici parte herniosus, continuo cingulum ferre cogebatur. Anno MDCLIV cœperunt intestina descendere in scrotum, ita ut miser ille nullo modo posset incedere. Crescente autem morbo, Ignatius Veterani chirurgus civitatis Amerinæ multis modis frustra eum curare conatus est. Venit ergo ipsi in mentem, quam potens esset intercessio S. Liborii, promisitque, se quotannis festo sancti Præsulis Eucharistiam sumpturum, ac curaturum, ut eo die Missa celebraretur. Facta hac promissione, statim intestina ad locum suum redierunt, & numquam postea simili morbo laboravit. In recepti beneficii signum, ad altare Sancti tabulam appendi jussit.
Frater Bonaventura prædicator Capucinus invisit D. Ludovicum Perletti, in Austria superiore ex assiduis renum doloribus ferme moribundum, deditque ei orationem S. Liborii, quam Ludovicus magna cum devotione recitavit. Post mediam noctem quasi in somno monitus, ut in honorem S. Liborii orationem Dominicam & salutationem angelicam diceret, mane sese invenit sanum, & egit gratias, ac Missam celebrari jussit. Hac occasione oratio S. Liborii Latine & Germanice recusa est, atque per Bohemiam, Moraviam, Silesiam, & utramque Austriam dispersa.
[71] [& Latinum medici Amerini testimonium addimus.] Coronidis loco hic subjungo testimonium Latinum medici Amerini, quod anno 1649 dedit his verbis: Ego infrascriptus Amerinæ civitatis quinto jam anno medicus physicus ordinarius, solius veritatis vi & amore motus, indubiam fidem facio & absque ulla formidine attestor, antea quam S. Liborii episcopi Cenomanensis ad illam deferrentur reliquiæ, nephritidem & lithiasim morbos ita in ea sæviisse, ut perpauci essent, qui eorum tormina & cruciatus sustinere non solitarent, a quibus ob devotas civium ad novum Patronum preces, & hujus efficaci apud Deum intercessione ita nunc immunes omnes esse, ut singulares (si qui raro adsint) qui horum dolorum sentiant præludia, petitum auxilium statim implorent, & se amplius non torqueri gaudeant. Quod ita esse, sicut evidenti certitudine mihi constat, ut omnes sanctissimi pontificis Liborii in cælis merita cognoscant, & indigentes levamen petendo etiam sibi comparent, hanc pagellam, [ut] vera me asserere sciant, publico jurejurando libens lubens & gaudens confirmavi, mea manu scripsi & subscripsi, ac meo solito sigillo obsignavi. Ameriæ quinto Idus Decembris MDCXLIX.
Ego Hieronymus Lampanus theologus, philosophus & medicus manu propria.
§ VIII. Alia beneficia intercessione S. Liborii præstita.
[Cellotius noster S. Liborium invocat,] Nescio an inter beneficia, paragrapho præcedenti relata, numerare debeam illud, quod Ludovicus Cellotius noster sibi præstitum testatur in litteris, anno 1649 ad Bollandum datis, hoc modo: Accepi Liborium tuum, R. P. & magna cum animi mei lætitia totum evolvi. Nihil hoc in genere copiosius, nihil exquisitius optari potest, sed nec mihi opportunius. Nam paucis postquam advenit diebus, nescio quomodo, ex diducta vena mihi sanguis erupit: ἀναστόμωσιν vocant medici, rem plane insolitam, & hactenus inexpertam. Continuo ad venæ sectionem, cujus oppido liberales sunt Galeni nostri, ad omnem animi corporisque requiem, ad valetudinarium damnatus, morbum & tempus lectitando Liborio fefelli. Dum sequor, dum regusto, dum frequentiam miraculorum edisco, impetum capio patronum morbo præsenti advocandi. Voveo perpetuam clientelam, lucubrationis nonnihil ad encomium, cultum aliquem extraordinarium annis singulis in ejus natali die, quot hebdomadis commemorationem in privatis precibus: dies Veneris ad eam electus, in quem hoc anno festum ejus incidet XXIII Julii.
[73] [& ejus opem expertus] Tum vero derepente oborta mihi certa in incerto & occulto morbo sanitatis fiducia, & sensim convalui, seu Liborii precibus factum est, seu medicorum artem peculiari providentia Deus rexit. Miraculorum superstitiosa credulitas tibi displicet æque & mihi. Subita salus veniat, an tardior, parum interest, ubi Dei beneficium sentitur. Itaque quod reliquum valetudinarii fuit, extra fratrum curam, & visentium allocutiones, laudando per oden Liborio datum. Hoc tibi reddo munus amœbæum, qui largo fœnore opellam meam in comparanda brevi ejus historia compensasti. Ridebis ægram, vietam, sexagenaria majorem musam, de Hippocrenes luto ingratos versiculos seniliter garrientem. Non est opus istud artis poëticæ, sed animi beneficiorum memoris, & mnemosynes filiæ musæ sunt. Hoc saltem consequar, ut juniores vestros olores, aliquid supra epigrammata, pro celebrando Liborio aggredi, horter exemplo; dum tu gaudebis in sinu novum clientem magno Thaumaturgo peperisse. Vale mi Bollande, & apud Deum nostri memor esse dignare. Parisiis XVIII Februarii MDCXLIX.
[74] Tunc eruditissimus vir, antea in studiis poeticis cum laude versatus, [in signum grati animi hanc oden cemposuit.] in honorem S. Liborii subdit elegantem oden, quam in signum grati animi ita composuerat:
Quo te, Libori, per vada, per juga,
Lugente Sarta, Saxo pie impius
Asportat, ignotisque raptum
Indigetem superaddit aris?
Aldrice, tanto Præsule Galliam,
Orbare tali præsidio potes?
Nec te laborantum medela,
Nec populi lacrymæ morantur?
Sic astra volvunt: & facilis suas
Relinquit arces ipse Liborius;
Qualis, fugata nocte, flavos
Explicuit rediviva terris
Aurora crines. I, bone Cælitum,
Circumfer artus, & Borealibus
Adsuesce votis. Este morbi,
Corporeæ procul este pestes;
Seu dirus ardor viscera pascitur,
Seu lingua voces reddere nescia
Susurrat intus, vel retorto
Membra rigent sinuata nexu;
Seu coctus humor in lapidem coit
Per cæca renum tormina! tormina!
Vivaxque de nobis arena
Per laceros agitur meatus.
Adsunt, propinquant: Eia capacibus
Admitte portis magna Lutetia,
Sacrasque dextra prende thensas;
Hospitio venit æqua merces.
Nam funus anteit nobile sanitas.
Jam noctis atræ filia subsidet
Nubes pruinarum, & Libori
Vis nitidos jubet ire soles,
Quo vasta tractu planicies sinum
Expandit urbi; culmina Martyrum
Qua fronte surgunt; quaque valle
Cecropides colitur patronus.
Nec fluxa virtus: imprimit æthere
Salubris auræ dona, perennibus
Mansura seclis, ne vapores,
Ne stygiæ noceant mephites.
Tum siqua laxum per penetralia
Pulmone læso, vena dabit latus:
Vitæque succum tussiente
De stomacho pituita ducet,
Lethale vulnus! continuo excitus
Ad nostra curret vota Liborius,
Suoque stagnantem canali
Restituet medicus liquorem.
Fac, dive Præsul! Sic tibi nectare
Stet sempiterno sancta beatitas:
Sic fama vulgatum per orbem
Nomen alexicaci frequentet;
Circumque ad aras mille anathemata
Gemente de testudine pendeant.
Nec vena Celloti, cruentis
Semiaperta notis, silebit
Mundo parantem magna Liborium,
Desideratæ pacis adoream:
Francumque Ibero fœderatum,
Liligeros Aquilis maniplos
Bellum per oras spargere Thracias,
Renata Turcæ frangere cornua.
Sic est furendum, Christiani:
Hoc metitur pia palma campo.
[75] [Simile Sancti auxilium sensit Bartholdus Nihusius,] Nescio etiam, an hic referre debeam aliud beneficium, quod Bartholdus Nihusius intercessione S. Liborii sibi collatum asserit in epistola, anno 1655 ad Bollandum & Henschenium data his verbis: Admodum reverendi patres in Christo. Ad reverentiam vestram, P. Henscheni, scripsi recentissime; sed obliviscebar addere, ex quo S. Liborium colere cœpi in patronis (quod factum, cum illustrissimus nuntius Chisius dono misisset mihi de Sancto isto librum reverentiæ vestræ P. Bollande) licet excernam, circa solstitia præsertim, exiguorum calculillorum quid, nihil tamen doloris inde sentire me hactenus, verum perinde esse, acsi pronus ad malum istud non forem, ut eram antea, cum cruciarer Amstelædami subinde vehementissime. Benedictus est Deus tum hoc nomine, tum ideo quod septima hujus Aprilis e Cardinali Chisio nostro illo factus Alexander Papa VII. Hoc, si forsan hauddum resciveritis, nuntiandum censui, & quidem e litteris ad eminentissimum electorem nostrum a Cardinali quodam Roma datis. Valete. Moguntiæ XXVIII Aprilis MDCLV.
[76] [& haud dubie alii, ut ex Paderbornensibus anathematibus colligitur.] Quidquid sit de duplici hoc beneficio, Liborii clientibus præstito, nolo illud numerare inter prodigiosas sanationes, quas aliis contigisse jam vidimus. Vix dubito, quin Paderbornæ ad Sancti reliquias plurima miracula patrata fuerint: nam illic plura anathemata ad illius altare appensa esse colligo ex carminibus celsissimi & reverendissimi principis Ferdinandi de Furstenberg, episcopi Paderbornensis, qui inter votiva epigrammata, Divis tutelaribus oblata, in S. Liborii honorem ita canit:
Salvete, o sacri cineres; salvete Libori
Prodigiis celebres grandibus exuviæ.
Gallia vos olim Cenomanis misit ab oris,
Nunc columen Paderæ præsidiumque meæ.
Vos ego vos supplex veneror: tu, quæ damus urnæ
Oscula, tu nostras accipe, Dive, preces.
Sic erit, ut numquam morbo me tentet acuto
Calculus, aut renes urat arena meos.
His te namque malis mira virtute mederi,
Multa docet sacris fixa tabella tholis.
Sic mea musa tuos late celebrabit honores
Supplicibus facilem sæpe ferentis opem.
Sic mihi semper erunt niveis signanda lapillis
Tempora, sic aliis candida semper erunt.
DE S. JOANNE CASSIANO ABBATE
MASSILIÆ IN GALLIA.
ANTE MEDIUM SEC. V.
SYLLOGE HISTORICA.
Joannes Cassianus abbas, Massiliæ in Gallia (S.)
AUCTORE G. C.
§ I. Cultus apud Latinos & Græcos, reliquiæ, miracula, & Acta.
Massilia notissima Galliæ civitas in Provincia, de qua in Commentario prævio ad Acta S. Victoris martyris die XXI Julii iterum egimus, hac die S. Joannem Cassianum, suum olim incolam, Officio proprio cum Octava solenniter veneratur. [Vindicatur Cassiano titulus sancti,] Eodem die ecclesia Regiensis in Gallia Officium commune confessors non pontificis præscribit in festo S. Cassiani abbatis, patroni ecclesiæ parochialis de Taberis, ut in Rubricis legitur. Guesnæus noster in suo Cassiano illustrato a pag. 294 plura enumerat Breviaria, in quibus istius Sancti memoria celebratur. Non facile dictu est, quo tempore cultus ille inceperit: videtur tamen esse valde antiquus, cum Gregorius Magnus Cassianum titulo sancti honoret: nam mense Novembri, Indictione XV, id est anno Christi 597, ad Respectam abbatissam Massiliensem scribens, quædam privilegia concedit ejus monasterio, quod in honorem sancti Cassiani est consecratum. Neque refert, quod impudens fidei & Ordinis sui apostata, qui nuper Commentarium de scriptoribus ecclesiasticis edidit, tomo 1 putet, pro sancti Cassiani legendum esse sancti Salvatoris, quia nempe hoc virginum cœnobium nomine sancti Salvatoris appellari solet. Frivolum sane hominis hæretici argumentum, ut in Gregorii Magni epistolam mendum irrepsisse credamus! Quasi vero istud monasterium appellationem amittere aut mutare non potuerit, ut in novissima Galliæ Christianæ editione tomo 1, col. 695 ostendit Dionysius Sammarthanus, qui columna sequenti varias illius cœnobii vicissitudines recensens ibidem hæc habet: Postquam autem monasterium illud cum Victorino dirutum est, non quidem a Wandalis, sed potius a Normannis incerto anno, fortasse DCCCLXVII, virgines illæ in urbem migrarunt, ibique S. Salvatoris monasterium sibi condiderunt. Hinc patet fraus apostatæ, qui Gennadium ita citat, acsi is parthenonem illum S. Salvatoris nomine compellaret.
[2] Andreas Saussayus in suo Martyrologio Gallicano tomo 2 a pag. 1247 ex vetusto Ms. membranaceo, quod a quingentis anis exaratum asserit, [quem jam a multis seculis] Martyrologium quoddam edidit, in quo ad diem XXIII Julii diserte legitur: Apud Massiliam civitatem, natale sancti Cassiani abbatis. Unde miror, quod Saussayus præter morem adeo scrupulosus fuerit, ut Cassianum in suo Martyrologio omiserit, & in supplemento pag. 1149 eum minori charactere ita timide annuntiarit: Apud Massiliam, depositio venerabilis Joannis Cassiani, multorum monachorum patris, & insignium opusculorum auctoris, doctrina & sanctimonia præclari. Deinde texit Actorum compendium, in quo aliqua incerta referuntur, & in cujus fine tamen de ipsius cultu sic testatur: Colitur hic Pater multis in locis pleno honore sanctitatis, & passim quidem in Massiliensi tractu, maxime autem in percelebri monasterio sancti Victoris, ubi sacris fastis adscriptus, hodie natalem anniversarium habet. Nescio, cur Saussayus Cassiano non dederit titulum sancti, cum illum a quingentis annis ita appellari, ac hodiedum multis locis ita coli novisset. An ipsum absterruit Semi-Pelagiana Cassiani doctrina? At in longo illius elogio de doctrinæ heterodoxia nullum facit verbum, de qua nos postmodum nonnulla dicemus. Præterea scire poterat, Cassianum a Rabano (aliqui abbati Smaragdo hoc opusculum adscribunt) cap. 38 ad regulam S. Benedicti titulo beati insigniri.
[3] [apud Latinos obtinuit.] Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 59 elogio Cassiani hunc præfigit titulum: De sancto Cassiano presbytero & confessore. Etiam in Bulla Urbani V Pontificis, quam Dionysius Sammarthanus inter instrumenta ad tomum 1 Galliæ Christianæ spectantia refert, pag. 118 expresse sanctus nominatur. Denique Henricus Norisius, qui in exornandis Cassiani laudibus minime suspectus esse potest, in historia Pelagiana lib. 2, cap. 12 circa finem de illius cultu & sanctitate tradit sequentia: Urbanus V caput Cassiani argentea theca inclusum, hac epigraphe ornandum jussit: Caput Sancti Cassiani. Ejusdem memoria colitur Massiliæ die XXIII Julii, eique precum officia solenni ritu persolvuntur, & ante ejus sepulcrum exstat die noctuque ardens lucerna propter reverentiam erga ejusdem sanctitatem. Vir fuit doctissimus, & si in quibusdam ab Augustini doctrina recessit, id eo tempore egit, quando pro utraque parte illis in rebus disputare licebat. Ejusdem Collationes sanctissimi ac sapientissimi viri eximie commendarunt; hos inter fuisse S. Fulgentium ex cap. 12 Vitæ illius constat; cui tamen, uti & ceteris, doctrina de gratia, Collat. 13 asserta, minime probata fuit, quam etiam postea Apostolica sedes proscripsit. Hæc sufficere arbitror ad probandum S. Cassiani cultum, præsertim cum quotannis festivitas illius publice celebretur, spectante orbe Christiano, & non tantum tacente Roma, sed etiam per Pontifices suos ipsi sanctitatis titulum tribuente, ut jam vidimus. Hinc collige, turpiter errasse hagiographum seu potius hagiomachum Gallum, qui in hypercritica sua Sanctorum Legenda ad diem XXIII Julii tomo 2, col. 378 audacter asserit, cultum Cassiani in Occidente dumtaxat circa finem seculi XVI cœpisse. Qui plura desiderat antiquæ venerationis testimonia, consulat Guesnæum nostrum lib. 2 Cassiani illustrati cap. 15, ubi diversa hujus rei instrumenta adducit.
[4] Græci quoque ab immemorabili tempore eumdem Sanctam die ultima Februarii coluerunt: nam in Typico S. Sabæ ad diem κθ᾽, [Græci S. Cassianum mense Februario colunt,] id est XXIX mensis Februarii ita annuntiatur: Τοῦ ὁσίου πατρὶς ἡμῶν Κασσιανοῦ τοῦ Ῥωμαίου. Sancti patris nostri Cassiani Romani. Eadem habet Horologium, anno 1607 Græce excusum. Menæa impressa in Officio doctrinam & virtutes S. Cassiani mirifice extollunt, præmissa in Rubricis hac monitione: Oportet scire, quod, quando est annus bissextilis, canatur hoc Officium ad diem XXIX; si vero non sit bissextilis, canitur die XXVIII. Porro a curioso lectore observari hic velim, quod Græci (quia apud eos non est usus Kalendarum) anno bissextili sub finem Februarii adjiciant unum diem, quem Latini post diem XXIII istius mensis interserunt; unde annus a Latinis tunc vocatur bissextilis, eo quod bis dicatur sexto Kalendas Martii nimirum XXIV & XXV Februarii. Hinc etiam Mosci, qui ritum Græcum sequuntur, in Menologio suo Slavo-Russico, quod prænobilis Baro de Sparwenfeld nobis Latine vertit, die XXIX Februarii ita loquuntur: Beatissimi patris nostri Cassiani Romani. Vixit anno CDXXXI. Hujus memoria celebratur quovis quarto anno tantum, quando excursus fit: annus enim habet dies CCCLXV, & VI horas, quæ diem quarto anno constituunt. Tunc canimus Cassiani sequelam: annus enim habet tunc dies trecentos sexaginta sex, & horas octies mille septingentas sexaginta. Errat hic computator Moscus aut interpres, quandoquidem annus continet horas 8784, quando habet dies 366, ut numerum 366 per 24 multiplicanti patebit.
[5] Sed redeamus ad Menæa, in quibus Sanctus noster ita memoratur: [& in suis Menæis illum versiculis,] Τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν καὶ ὁμολογητοῦ Κασσιανοῦ τοῦ Ῥωμαίου. Sancti patris nostri & confessoris Cassiani Romani. Ubique apud Græcos a patria vocatur Romanus, quod postea fusius discutietur. Deinde in Menæis sequuntur hi duo versiculi:
Θείους
με
παστὰς
Κασσιανὸς
πρὸς
νόας,
Θείας
νοητῶς
κασσίας
ἀποπνέει.
Mihi Cassianus est velut thalamus, sacro
Odore casiæ qui pias mentes replet.
Satis longe accersita est metaphora vocis παστὰς, quæ thalamum vel etiam locum convivii significat, & qua poëta Græcus, ni fallor, fragranti thalamo comparare voluit doctrinam, in Cassiani scriptis traditam, quæ legentibus cælestem sanctimoniæ odorem inspirat. Magis manifesta est allusio inter nomen Κασσιανὸς & vocem κασσία, quæ denotat fruticem odoriferum, quem Latini casiam appellant. Sanctus Petrus Damiani in exordio sermonis de S. Cassiano martyre, cujus festum die XIII Augusti colitur, ad eamdem nominum affinitatem ita alludit: Cassianus… juxta nominis sui præsagium cum in passionis pila persecutorum manibus pinsi cœpit & atteri, mox fragrantiam odoriferæ suavitatis, quæ in se latebat, aspersit. Cassia siquidem species est aromatica, quæ integra quidem nullius esse videtur odoris; trita autem naturalis vim suavitatis emittit.
[6] Post hos versiculos in iisdem Menæis sequitur elogium seu Actorum compendium, [& elogio ornant.] quod jam e Græco Latinum facio, in qua versione malo fidelis, quam elegans esse. Sic ergo ibi legitur: Iste erat ex urbe Roma, clarorum & illustrium parentum filius. Initio vitæ suæ studia litterarum multum amavit. Diligentia igitur & ingenii acumine omnem Græcam eruditionem prosequens, philosophiam & astronomiam profunde scrutatus est. Sacram vero Scripturam perdiscens, & ad summam illius cognitionem evadens, simul castitate & puritate vitam exornavit. Relicta patria, in Scetin discedens monasticam vitam amplexus est, & tradens seipsum monasterio, omnemque obedientiam exercens, totam rigidæ disciplinæ formam perdidicit. Cum autem assuevisset disciplinæ, & ad summum discretionis fastigium ab infima obedientia ascendisset, ad solitudinem progressus est: cumque plurimos annos in ea transegisset, ac vitam asperam duxisset, ad majus experimentum ac exercitium transiit. Relinquens ergo solitudinem obiit omnia monasteria Ægypti & Thebaïdos, montem Nitriæ, Asiam, Pontum, Cappadociam, totumque Orientem. Omnium vero instituta, exempla, & vivendi modos ita in se expressit, ut formæ in cera non sic digitis exprimi possint. Id ostendunt exaratæ ab eo institutiones, omni accuratione, sapientia & utilitate plenæ, aliaque documenta ab ipso scripta & ordinata, quæ si quis inspicere & mature pervolvere voluerit, magnum ex illis emolumentum capiet, & scriptoris vitam ac mores noscet. Cum sic itaque vixisset divinus ille Vir, sicque conversatus esset, hinc ad cælestes mansiones transivit. Idem elogium Græce legitur in Anthologio, quod Antonius Arcudius Romæ anno 1598 edidit. Hactenus dicta abunde demonstrant, huic Cassiano jam dudum a Latinis Græcisque consuetum Sanctorum honorem deferri.
[7] [Massiliæ conservantur ipsius reliquiæ;] Nunc de sacris ejus reliquiis pauca subjungamus, quæ in Chronicis & manuscriptis codicibus monasterii S. Victoris Massiliensis, apud Guesnæum nostrum in Cassiano Illustrato pag. 3 relatis, leguntur hoc modo: Corpus autem sancti Cassiani, nostri monasterii diversis in locis servatur totum & integrum magno equidem honore & cultu: caput enim ejus auro & argento elaboratum & adornatum est, forma & structura percelebri; subtus ejus collum videtur & legitur hujusmodi inscriptio magno charactere: CAPUT SANCTI Cassiani. Super illius caput reperitur mitra auro, argento, ac lapidibus pretiosis in magna quantitate honestata & ditata. Exstat etiam brachium ejus dextrum oblongum & magnum, longitudine circiter trium palmorum, eodem plane modo, quo caput, elaboratum & honestatum. Observa autem quod tam caput quam brachium erecta sunt, ac in tali honore posita, labore, studio, pietate atque sumptibus Urbani V summi Pontificis, hujuscemodi monasterii abbatis. Hac de causa insignia ejus multis in partibus deprehenduntur & in capite & in brachio. Quoad reliquum ejus corpus, jacet in sepulcro marmoreo, supra quatuor columnas posito, in ecclesia inferiori; sed ante hujusmodi sepulcrum exstat lucerna semper ardens diu noctuque propter reverentiam & sanctitatem reliquiarum ejus illic quiescentium; ac proinde constat, nullas corporis illius portiones locis aliis exstare. En omnia, quæ de sacris sancti Viri lipsanis comperi.
[8] [sed miraculorum,] Si fortassis curiosus quispiam interroget, an ad has sacras exuvias fiant aut facta fuerint miracula, respondeo verbis ejusdem chronici Massiliensis, quod post textum proxime citatum ita pergit: De miraculis ejusdem sancti Cassiani nulla nobis viget memoria, quia cum hoc monasterium a Wandalis & barbaris multoties destructum & eversum fuerit, consequenter scripta nostra & documenta vetera monasterii erepta & surrepta fuere. Nihilominus Guesnæus noster lib. 2 Cassiani Illustrati cap. 16, num. 4 asserit, in quodam Grassensis diœcesis sacello, quod S. Cassiano dedicatum est, mirabilia quædam invocatione illius beneficia præstari; idque probat ex litteris rite obsignatis, & parochi Grassensis manu subscriptis, quas ita citat: Magna, inquit, undequaque quotannis eo loci (nempe ad prædictum Taveronense sacellum) coit populi frequentia; sed eorum præcipue, qui aut claudi sunt aut arthritico morbo male affecti. Accepi ego, ad sacelli parietes appensa alias fuisse septingenta circiter subalaria fulcra ab iis, quos aut podagra laborantes, aut membris mutilos, aut eorum usu plane destitutos integræ saluti ac primæ incolumitati restituerat Deus; adeoque accepi ex hoc Gratiæ pago accolas fuisse nonnullos, quos ita graviter exerceret articularis morbus, vix [ut essent] equi patientes; qui ubi territorium, in quo stat sacra ædes, attingebant, levamenti sentirent & a suis cruciatibus laxamenti non parum. Unde fiebat, ut ex equo exscensionem tentarent, & sæpenumero sanitati prissinæ redderentur necdum sacrum sancto Cassiano sacellum ingressi. Ac licet nulla restent ad hanc usque diem tot insignium miraculorum vestigia, eo credo factum, quod a paucissimis ejusmodi locus habitetur, planeque desertus sit; non desunt tamen, qui eo loci recurrentibus quot annis, magna & intimo cum pietatis sensu, bonaque morborum suorum parte subleventur. Aliqui opinantur, homonymum hujus sacelli patronum a nostro Cassiano diversum esse, ut refert Guesnæus in memorato Opere pag. 301, ideoque non pauci sacerdotes ibidem in illius honorem de communi confessoris pontificis Missam celebrant quos Guesnæus hallucinari contendit. Sed parum nostra interest, sive unius sive alterius Sancti homonymi intercessione hæc miracula patrentur, cum ea ad sanctitatis famam nostro Cassiano vindicandam necessario non requirantur. Jam de Actis nonnulla prænotanda occurrunt.
[9] Mirum profecto est, præclara hujus celeberrimi Viri gesta non fuisse copiosius distinctiusque conscripta. [& Actorum nulla aut exigua superest memoria,] Forte quispiam reponet, ampliora ipsius Acta, sicuti & antiqua miracula, frequenti barbarorum incursione & monasterii Massiliensis vastatione periisse. Quidquid sit de hac re, auctor prædicti Chronici apud Guesnæum pag. 3 ita fatetur: Vita Cassiani nulla est apud nos, præter id quod in ejus festo legitur in Officio; quod quidem festum celebratur solenniter die XXIII mensis Julii cum Octava etiam solenni, non solum in nostro monasterio & locis ab eodem dependentibus, sed etiam in ecclesia cathedrali Massiliensi, & in tota fere diœcesi Massiliæ. Vides ergo, nihil præter ecclesiasticas Officii lectiones nobis superesse. Habemus nos quidem Sancti illius Acta, nescio ex quo codice Ms. desumpta, & a nostro Silvestro Petrasancta olim ad Bollandum transmissa; sed cum ea a Lectionibus vix differant, malo in illis referendis sequi Breviarium secundum usum monasterii sancti Victoris Massiliensis, anno 1508 Lugduni impressum, ex quo Petrus Possinus noster octo sequentes Lectiones descripsit.
[10] [præterquam in Lectionibus propriis,] Lectio I. Cassianus vir sanctissimus atque doctor præclarissimus apud Athenas natus, omnis illic philosophiæ studiis edoctus, ac primum Apostolorum imitatus canonicam functionem, multos ibidem suo instituit exemplo, & informavit studiis. Lectio II. Inde peragrans omnium Christianorum instituta, usque Hierosolymam tendit. Apud Bethleem quorumdam præsidio sodalium instituit monasterium, quod non longe fuit a spelunca, in qua Dominus noster Jesus Christus ex sacra Virgine natus, infantiæ suscipere incrementa dignatus est, ejusque adhuc in religionem teneram ac lactentem infantiam sua gratia confirmavit. Lectio III. In quo cœnobio, quod in Syria erat constitutum, dum constaret Cassianus, & post fidei rudimenta majorem perfectionis gratiam desiderare cœpisset, statuit confestim Ægyptum petere, ac remotissima Thebaides eremo penetrata, Sanctorum plurimos agnoscendi studio una cum sancto Germano abbate invisere. Lectio IV. Cum prædicto igitur Germano ab ipso sibi tirocinio ac rudimentis militiæ spiritualis ita individuum contubernium tam in cœnobio quam in eremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi parilitatem pronuntiarent, unam mentem atque animam in duobus esse corporibus. Lectio V. Ubi ergo plurimam turbam cœnobii disciplina constrictam, & optimo monachorum ordine, qui primus est, institutam mirifice videns, alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est anachoritarum, cunctorum præconiis instigatus sagacissimo corde videre properavit. Inde progrediens Athenas remeavit.
[11] [quæ inter se disserunt.] Lectio VI. Cum vero Constantinopoli esset a Joanne Magno episcopo diaconus ordinatus, Romam adiit, ibique ad presbyteratus gradum est evectus; indeque profectus, prospero usus vehiculo Massiliam est appulsus, ubi secundum ea, quæ compererat a patribus vel proprio addidicerat studio, congregatis ibidem fratribus, monasterium instituit, in quo usque ad quinque millium monachorum pater exstitit. Lectio VII. Ibi etiam libros duodecim in uno volumine, quod Speculum monachorum dicitur, composuit, atque ad Castorem episcopum Aptensis urbis transmisit: in quo omne studium & disciplinam habitus & victus monachorum brevi & luculento sermone exaravit. Aliud quoque egregium volumen composuit post Castoris excessum ad Leontium & Illadium patres, quod Collationes Patrum prætitulavit. Lectio VIII. Ad extremum rogatus a Leone archidiacono, postea urbis Romæ episcopo, scripsit adversus Nestorem * de incarnatione Domini libros septem. Tandem longo confectus senio, expletis videlicet nonaginta septem annis, athleta Christi in pace quievit X Kal. Augusti. Sepultus est in monasterio sancti Petri & sancti Victoris, quod est juxta Massiliam, & ipse construxit, multis claris virtutibus & insigni sapientia decoratus, Theodosio & Valentiniano regnantibus. Hæc eadem Acta postmodum in tres lectiones distincta, & paululum correctius breviusque in supplemento ad Officia propria ecclesiæ S. Victoris Massiliensis impressa sunt. Verum ab utrisque hisce lectionibus multum differunt tres aliæ lectiones, quæ inter Officia propria Massiliensis ecclesiæ anno 1662 Massiliæ typis excusæ sunt, ut paragraphis sequentibus interdum observabimus. Ceterum quæ in his lectionibus omissa sunt aut obscura, ex ipsis S. Cassiani scriptis, quantum fieri poterit, per decursum eruere atque illustrare conabor. Porro ut in hac Vita historice ac critice contexenda securius procederem, omnia S. Cassiani opera a capite ad calcem pervolvi. Quare si quid prætermissum fuerit, non id negligentiæ, sed memoriæ meæ imbecillitati adscribatur.
[Annotata]
* id est Nestorium
§ II. Controversa sancti Cassiani patria.
Quot olim civitates Græciæ de Homeri natalibus certarunt, tot propemodum mundi regiones de S. Cassiani patria hodiedum contendunt. [Cassianus a Gennadio diritur natione Scytha,] Gennadius presbyter Massiliensis in libro de scriptoribus ecclesiasticis apud Miræum cap. 61 affirmat, quod fuerit natione Scytha. Haud dubie hic auctor, qui Cassiano suppar Massiliæ vixit, in ea re magnam fidem mereretur, si de certa ipsius sententia constaret. Sed ab Honorio Augustodunensi, qui Gennadium contrahere solet, & ex eo istud Cassiani elogium verbotenus exscripsit, apud eumdem Miræum cap. 60 Cassianus vocatur natione Afer. Quare suspicor, manuscripta Gennadii exemplaria multum inter se diversa esse. Suspicionem meam auget membranaceus Gennadii libellus, qui in Museo nostro servatur, & in quo cap. 59 clare legitur: Cassianus natus Constantinopoli &c. Præterea Mabilloni tomo 2 veterum Analectorum pag. 44 testatur, prædictum Gennadii opusculum, in codice Corbeiensi ab annis nongentis charactere Longobardico scriptum, ab editis plurimum differre. Joannes Martianæus, monachus Benedictinus, qui ineunte hoc seculo Opera S. Hieronymi Parisiis edidit, Gennadianum virorum illustrium Catalogum, ex isto pervetusto codice Corbeiensi desumptum, quinto eorumdem Operum tomo inseruit, ubi col. 39 Cassianus etiam dicitur natione Scytha. Huic lectioni favet Ado, qui Honorio Augustodunensi & codice nostro membranaceo antiquior est, eumque in suo Chronico ad annum Christi 425 diserte Scytham appellat. Probabilius itaque est, Scythicam Cassiani patriam a Gennadio fuisse traditam.
[13] Breviaria Massiliensia in lectionibus propriis Cassianum passim apud Athenas natum volunt, [in Breviario Massiliensi Athenis natus,] ut supra vidimus. At non intelligo, quomodo in hymnis eorumdem Officiorum dicatur natione Scythicus, & in lectionibus apud Athenas natus, nisi forte Officii proprii auctores putaverint, urbem Atheniensium in Scythia sitam esse. Guesnæus noster alio modo conatus est hanc discrepantiam componere: nam lib. 1 Cass. illust. cap. 1 dicit, quod pater Cassiani, ex præcipua Scythiæ civitate Athenas studiorum causa missus, nobilem ibidem adolescentulam adamarit, cum ea Christiano more matrimonium contraxerit, ac postea genuerit Cassianum nostrum, qui Athenis natus est patre Scytha, matre indigena. Hoc pacto quidem patet, Cassianum nativitate Atheniensem, & genere aut origine Scytham dici posse; sed Norisius lib. 2 historiæ Pelagianæ cap. 1 acriter in Guesnæum invehitur, quod hæc & similia ex cerebro suo finxerit, & sine ullis testibus aut tabulis asseruerit. Nolo ego in hac re defendere Guesnæum, cujus propugnationem Bruno Neusser in Prodromo velitari part. 2, cap. 3 non segniter suscepit. Ceterum non censeo, laboriosum virum tam severa reprehensione dignum, eo quod pia simplicitate systema quoddam excogitarit, quo Officium proprium Massiliense secum, & cum Gennadio conciliaret. Attamen nos istarum lectionum auctoritatem tanti non facimus, ut eam testimonio Gennadii præferamus. Quare multo prudentius egisse videntur, qui anno 1662 Officia propria Sanctorum Massiliensis ecclesiæ recognita & emendata imprimi curarunt, in quibus nulla sit Atheniensis patriæ mentio, sed initio lectionis IV ita legitur: Beatus Joannes Cassianus, cognomento Collator, Scythia ortus est.
[14] [ab alio perperam putatur Scythopolitanus in Palæstina,] Ludovicus Bulteau e Congregatione S. Mauri, qui Parisiis anno 1687 historiam monasticam Orientis Gallice edidisse dicitur, lib. 1, cap. 10, num. 1 referens varias de Cassiani patria opiniones dicit, dubitari posse, an non fuerit natus Scythopoli in Palæstina, eo quod a pueritia in quodam Palæstinæ monasterio educatus fuerit. Verum conjectura illa, plane gratis excogitata, manifestæ falsitatis convincitur: auctor namque istius historiæ monasticæ lib. 2, cap. 3 & sequentibus ostendit, tempore Cassiani plurimos in Palæstina fuisse monachos, cum tamen ipse Cassianus Collat. 24. cap. 18 testetur, se sociumque suum Germanum tentatos fuisse ad repetendam patriam, quia in Ægypto interdum a supervenientibus fratribus interpellabantur; quod sine dubio, inquit, nullatenus in nostra provincia credimus eventurum, in qua aut nullum, aut certe rarissimum professionis hujus virum inveniri possibile est. Ergo Palæstina, cœnobiis & monachis frequens, non potuit fuisse Cassiano patria, in qua nulli aut rarissimi hujus professionis viri inveniebantur. Æque temeraria est conjectura eorum, qui suspicantur, Cassianum vocari Scytham, quia aliquo tempore commoratus est in solitudine, quæ Scitis vel Scetis appellatur, & de qua in Commentario prævio ad Vitam S. Arsenii tomo IV Julii pag. 605 plura dicta sunt: si enim ibi tantum aliquamdiu habitaverit, quomodo Gennadius eum natione Scytham dixit? Quis autem prudens ob levem suspicionem aut quamdam vocis affinitatem crassi erroris arguet Gennadium, quasi is Scythiam cum Sciti vel Sceti confuderit?
[15] [ab aliis denique Gallus,] Lucas Holstenius, aut quisquis est auctor præfationis ad codicem Regularum, cap. 3 dictæ præfationis contendit, Cassianum in Gallia Narbonensi natum fuisse. Norisius lib. 2, hist. Pelag. cap. 1 hanc Holstenii opinionem, ambabus, ut ajunt, ulnis amplectitur, eamque probare nititur quibusdam conjecturis, quas Bruno Neusser loco proxime citato tam solide refutavit, ut æquum hujus controversiæ arbitrum, expensis utrimque argumentis, plane ad Neusseri partes accessurum existimem. Antonius Pagius in Critica historico-chronologica Baronii ad annum Christi 404 a num. 22 sententiam Holstenii Norisiique sequitur, & rejicit opinionem Lambecii, qui Cassiano Romam assignat patriam, ut paulo post videbimus.
[16] [quorum argumentis] Primum sententiæ suæ fundamentum desumunt ex verbis ipsius Cassiani, qui Collat. 24, cap. 1 sic scribit: Igitur ad hunc Abraham cogitationum nostrarum impugnationem anxia confessione detulimus, quia ad repetendam provinciam nostram, atque ad revisendos parentes quotidianis animi æstibus urgebamur. Putant, hic palam designari Provinciam, quæ amplam Galliæ Narbonensis partem constituit, & quam incolæ vulgo la Provence appellant. Sed provincia, ut respondet Neusserus, nomen quoddam genericum est; & idem prorsus est, repetere provinciam suam & patriam suam: unde dicit PROVINCIAM NOSTRAM, non vero Provinciam simpliciter. Hisce addo, quod Cassianus in præfatione de institutis cœnobiorum ad Castorem Aptensem episcopum scribens per provinciam videatur diœcesin significare: sic enim ibi loquitur: In provincia siquidem tua, cœnobiorum experte, orientalium maximeque Ægyptiorum volens instituta fundari… ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis. Si Cassianus hic Provinciam vulgo Provence intellexisset, & ipse in ea natus fuisset, cur non dixisset in provincia siquidem nostra &c.? Imo in hac ipsa præfatione sanctus Scriptor non obscure innuit, sese alienigenam esse: cum enim proposuisset exemplum Salomonis, qui in ædificando magnifico templo nequaquam pauperis atque alienigenæ viri consilium dedignatur, comparationem instituere pergit: Recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, verum ac rationabile Deo templum, non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum virorum congregatione, nec temporale & corruptibile, sed æternum atque inexpugnabile ædificare disponens… egenum me, omnique ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris adsciscere. In provincia siquidem tua &c. Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 739 alio modo istud Holstenii Norisiique fundamentum evertit, miraturque, viros illos eruditissimos tam levi ratione ad hanc sententiam defendendam adductos fuisse.
[17] Majorem difficultatis speciem habet id, quod Norisius objicit ex lib. 1 de Instit. cap. 6, ubi Cassianus describens habitum monachorum Ægyptiorum ait: [respondetur.] Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtegmine, quas Græci ἀναβολὰς, nos vero succinctoria seu redimicula vel proprie rebrachiatoria possumus appellare. Ex eo textu formari potest hoc ratiocinium: Si Cassianus fuisset notione Scytha aut Græcus, numquam se a Græcis distinxisset, aut sese Latinis annumerasset, sicuti hoc loco facit. Probabilius itaque est, patriam ipsi fuisse Galliam, cum aliæ Latinorum regiones eum tanta verisimilitudine sibi vindicare non possint. At præterquam quod hic textus non magis ostendat, Cassianum fuisse Gallum, quam Romanum aut Afrum, respondeo, ipsum inter Latinos & pro Latinis Latine scribentem ita potuisse loqui, etiamsi natione Scytha aut Græcus esset: nihil quippe hac phrasi aliud significat, quam resticulas, quas Græci ἀναβολὰς vocant, Latine per vocem rebrachiatoria proprie exprimi posse. Idem igitur est, acsi diceret: Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtegmine, quas Græci ἀναβολὰς, nos vero, qui Latine scribimus, & eam vocem Græcam interpretari debemus, succinctoria seu redimicula vel proprie rebrachiatoria possumus appellare. Hic autem loquendi modus Scythicæ aut Græcæ S. Cassiani origini nihil officit. Reliquas Norisii objectiones vide solutas apud Neusserum, qui part. 2 Prodromi velitaris cap. 3, num. 1 ita concludit: Præmissæ igitur ratiunculæ penitus evanescunt ad disertum & luculentum Gennadii Massiliensis testimonium, Cassianus natione Scytha: cui enim Cassiani patria magis comperta esse potuit, quam Gennadio, qui vix quinquaginta annis Cassiano minor fuit, isque Cassiano addictissimus, quem non mediocriter laudavit? Hic certe hominem, quem tanti faciebat, inter populares & Massilienses suos numerari posse maximæ gloriæ vertisset; illum tamen natione Scytham esse dixit.
[18] [Passim a Græcis vecatur Romanus] Photius in Bibliotheca cod. 197 natalem illius locum indicat his verbis: Ἀνεγνώσθη βιβλιδάριον, ἐν ᾧ Κασσιανοῦ μοναχοῦ, Ῥώμην λαχόντος πατρίδα, περιῆσαν λόγοι δύο. Id est: Lectus est libellus, in quo continebantur libri duo Cassiani monachi, qui Romam habuit patriam. Petrus Lambecius in Commentariis Bibliothecæ Cæsareæ lib. 4, pag. 166 & 167 citat duos codices Mss., in quibus aliqua Cassiani Opera in Græcum compendium redacta sunt. In utroque autem Cassianus vocatur ὁ Ῥωμαῖος. Ex his aliisque Lambecius concludit, Cassianum Romæ in Italia natum esse, contenditque, Gennadium errare, dum illum natione Scytham nominat. At præterquam quod ipse Cassianus lib. 3 Instit. cap. 10 de Roma instar peregrini meminerit, & ejusdem libri cap. 6, ac denique lib. 5 Instit. cap. 39 de Italia, tamquam regione aliena, loquatur, Constantinopolitanos per affectum patriæ cives suos appellat, ut mox ex illius verbis ostendemus. Quæstio itaque institui potest, utrum Græci illi scriptores Romam veterem, an Romam novam seu Constantinopolim intelligant. Non equidem ignoro, Græcos sæpius epitheton distinctivum addere Romæ, dum Constantinopolim designare volunt, ut in Commentario prævio ad Acta Latina S. Alexii § I, tomo IV Julii pag. 239 ostensum est. At rotunde nego, id semper ab illis fieri. Sic in Actis Græcis S. Joannis Calybitæ, quæ Cardinalis Sirletus e Ms. Græco Cryptæ Ferratæ Latine vertit, & Majores nostri ad diem XV Januarii ediderunt, dicitur is Sanctus simpliciter in urbe Roma natus, cum tamen ex § 2 Commentarii prævii constet, illum fuisse Constantinopolitanum. Hinc etiam Molanus in Annotationibus ad Usuardum num. 7 de eodem Sancto sic loquitur: Joannes, qui calybam sive tugurium inhabitavit, patria fuit Romanus, hoc est, ut arbitror, Constantinopolitanus. Quod autem vox Ῥωμαῖος apud Græcos scriptores non raro Thracem, aut Constantinopolitanum, aliumve Græcum significet, quibusdam exemplis jam conabor ostendere.
[19] [qua voce Græcus,] Imprimis geographi consentiunt, Thraciam a metropoli sua, quæ jussu Constantini Magni Roma nova vel Roma secunda dicta est, nomen Romaniæ accepisse. Imo Cangius in Glossario ad vocem Romania, multis veterum testimoniis probat, imperium Byzantium aliasque Orientis partes hoc nomine appellatas fuisse. Quidquid sit, etiamnum Græculi nomen Romanorum sibi ambitiose vindicant, ut Jacobus Sponius tom. 2 Itinerarii sui pag. 59 testatur. Hinc quoque R. P. Alexius de Somavera Capucinus in Thesauro linguæ Græcæ vulgaris, qui anno 1709 Parisiis Græco-Italice & Italico-Græce editus est, voces Ῥωμαῖος, Ῥωμηὸς, Ῥωμιὸς, per vocem Italicam Greco interpretatur. Henricus Spondanus in continuatione Annalium Cardinalis Baronii ad annum Christi 1205 agens de Calo-Joanne Bulgarorum rege, etiam in rem nostram hæc habet num. 5: De eodem vero Joanne Georgius ait, eum ob gravissima mala Romanis (hoc est Græcis, quos ipsi Romanos appellare consueverunt) illata, & quod Romanum sanguinem in deliciis haberet, Romanicidam vocatum fuisse. Auctor, quem Spondanus hic citat, est Georgius Acropolita, qui in historia sua, anno 1651 Parisiis Græco-Latine edita, num. 13 pag. 13 narrat, hunc Calo-Joannem tanto in Græcos odio flagrasse, ut se Ῥωμαιοκτόνον id est Romanorum occisorem nominaret. Apud Nicetam Choniatam aliosque scriptores Græcos plura occurrunt exempla, in quibus Romani pro Græcis accipiuntur; sed ea brevitatis causa hic omitto.
[20] Hierolexicon utriusque Macri ad vocem Romanus latiorem hujus nominis significationem ita restringit: [vel Constantinopolitanus significari potest.] Romanus apud Græcos scriptores significat Constantinopolitanum: nam quem nos Romanum dicimus, illi Latinum vocant. Strictiori hujus vocis acceptioni favet inscriptio Græca, quam Anselmus Bandurus tomo 1 Imperii Orientalis pag. 182, seu potius parte 3 Antiquitatum Constantinopolitanarum lib. 7, num. 525, in tertia turri Constantinopolitana legi tradit hoc modo:
ΠΑCΙ
ΡΩΜΑΙΟΙC
ΜΕΓΑC
ΔΕCΠΟΤΗC
ΕΓΕΙΡΕ
ΡΩΜΑΝΟC
ΝΕΟΝ
ΠΑΜΜΕΓΙCΤΟΝ
ΤΟΝΔΕ
ΠΥΡΓΟΝ
ΕΚ
ΒΑΘΡΩΝ.
OMNIBUS ROMANIS MAGNUS DOMINUS ROMANUS
HANC NOVAM ET MAXIMAM TURRIM EREXIT A FUNDAMENTIS.
Jacobus Sponius tom. 2 Itinerarii sui pag. 58 asserit, sese in muris Constantinopolitanis eamdem inscriptionem legisse, ibidemque eam refert nonnihil mutatam. Addit autem, se per vocem ΡΩΜΑΙΟΙC intelligere Græcos, qui etiamnum idiomate suo Græco-barbaro dicere affectant: Μιλῶ Ῥωμαῖκα id est loquor Græce. Εἶμαι Ῥωμαῖος sum Græcus &c. Sed nihil vetat nomen Romanorum in hac inscriptione restringi ad solos Constantinopolitanos, qui ab urbe sua Roma nova per excellentiam Romani appellabantur: quibus enim Græcis imperator hanc turrim potissimum exstruxit, nisi civibus Constantinopolitanis, ut ea nempe urbem ipsorum ornaret vel muniret?
[21] At quorsum, inquies, de Romani nominis significatione hic tam fuse disputatur? [Cum Cassianus Constantinopolitanos appellaverit cives suos,] Dicam, quod res est. Pluribus hanc rem discutere volui, ne Photio, Typico S. Sabæ, aliisque Græcorum menologiis contradicere videar, si Cassianum Constantinopoli aut saltem in Romania seu Thracia natum dixero. Porro ipsemet satis clare indicat, hanc esse suam patriam, dum lib. 7 de Incarnatione Domini cap. 31 contra Nestorium inter alia sic scribit: Unde obsecro ac deprecor omnes vos, qui intra Constantinopolitanæ urbis ambitum siti, & per affectum patriæ cives mei, & per unitatem fidei fratres mei estis, ut separetis vos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui devorat Dei populum, sicut cibum panis. Neque hic cum Tillemontio tomo 14 Monument. eccles. pag. 739 effugium quæras, quasi forte Cassianus nomine civium suorum compellasset Constantinopolitanos, eo quod a sancto Joanne Chrysostomo inter clerum adscitus apud eos habitaverit: nam ut alia non urgeam, cur non ita etiam appellat Syros, Ægyptios, Italos, Gallos, inter quos aliquamdiu vixit? Imo cur ad Castorem Aptensem episcopum scribens innuit, se alienigenam esse, ut supra num. 16 vidimus? Si igitur Cassianus patriam habuerit Thraciam, quæ etiam Romania dicitur, cum jam memorato ipsius testimonio conveniunt Photius, aliique scriptores Græci, a quibus Ῥωμαῖος vocatur.
[22] Sed adhuc solvendus est nodus, isque satis intricatus: quæret enim aliquis, quomodo hæc Romana S. Cassiani patria cohæreat cum testimonio Gennadis, qui eum natione Scytham appellavit. [explicatur quo modo ipse is Thracia natus,] Primum respondeo, de certa Gennadis lectione non omnino constare, cum apud nos in manuscripto illius catalogo clare legatur Cassianus natus Constantinopoli, quemadmodum initio hujus paragraphi monui. Cedam tamen antiquitati codicis Corbeiensis, in quo legitur natione Scytha, eamque lectionem, tamquam longe probabiliorem, admittam. Tunc autem respondeo, eum posse vocari Scytham & Romanum vel Thracem, quia Scythia Pontica partem Thraciæ constituit. Ne vero id temere asseruisse videar, aliquot geographorum testimonia profero. Imprimis Stephanus Byzantius in opere alphabetico de Urbibus, quod Thomas de Pinedo & Lucas Holstenius notis illustrarunt, de Scythis hæc habet: Σκύθαι ἕθνος Θράκιον, id est, Scythæ gens Thraciæ. Scio equidem, hanc expressionem displicere Thomæ de Pinedo, sed eam apud Holstenium confirmat Eustathius ad Dionysium pag. 97 dicens: Ἧσαν δὲ Σκύθαι καὶ Θρᾴκιον ἔθνος οἱ καὶ Νομαῖοι ἐλέγοντο. Erant autem Scythæ gens Thraciæ, qui etiam Nomæi dicebantur. Zozimus historicus Græcus, qui seculo V floruit, utrique consentit lib. 4 his verbis: Πόλις εστὶν ἐν τῇ κατα Θρᾴκην Σκυθίᾳ, Τομεῖς ὀνομαζομένη. Est oppidum in ea Scythia, quæ Thracia continetur, quod Tomos vocant. Rursus lib. 5 historiæ suæ eumdem Scythiæ situm indicat hoc modo; Ἦν δὲ Ἀβουνδάντιος ἀπὸ τῆς ἐν τῇ Θρᾴκῃ Σκυθίας. Erat autem Abundantius oriundus e Scythia, Thraciæ parte. Antiquos sequuntur recentiores, inter quos Michael Antonius Baudrand in sua Geographia tomo 2, pag. 217 affirmat, Scythiam Ponticam fuisse provinciam imperii Constantinopolitani, Scythasque illos collocat in Orientali Bulgariæ parte, in quo tractu etiamnum Tartari Dobricienses & Bialogrodenses degunt. Videri etiam potest Christophorus Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 2, cap. 8, part. 1, pag. 375 & sequenti.
[23] [vere a Gennadio vocari potuerit natione Scytha.] His positis, Gennadium cum Cassiano concilio, idque vulgari exemplo declaro. Fingamus, Parisiis hæresim quamdam grassari, quam Petrus aliquis, in Normannia natus, ac tunc temporis in Hispania degens, refutandam susceperit. Deinde supponamus, quod Petrus iste hanc Galliæ metropolim adversus errores præmunire volens scripto libro hæreticam doctrinam refellat, & urbis illius incolas moneat, ut sese ab hæreseos auctore separent. Nonne Petrus Parisienses per affectum patriæ appellare poterit cives suos aut populares, cum ipse etiam in Galliæ provincia natus fuerit? Quod si eos hoc nomine in scriptis suis compellaverit, nonne lectores recte colligent, auctorem libri fuisse patria Parisiensem aut saltem Gallum? Nonne is Gallicis scriptoribus annumerabitur? Nonne communiter Gallus audiet, quamvis sit ortus ex gente septemtrionali, quæ ab aliquot seculis in Galliæ sedem fixit? Jam ulterius statuamus, a scriptore quodam Toletano (in ea Hispaniæ civitate Petrum aliquamdiu vixisse, & a quinquaginta annis ibidem obiisse supponimus) componi catalogum virorum illustrium, qui hæreses oppugnarunt, atque inter alios Catholicæ fidei defensores hunc Petrum recenseri. Si Toletanus ille juxta distinctiorem Galliæ notitiam Petrum natione Normannum appellaverit, an contradicet aliis scriptoribus, qui Petrum Gallum dixerint? An repugnabis ipsi Petro, qui Parisienses per affectum patriæ cives suos nominaverat? Qui singula hujus comparationis adjuncta præsenti quæstioni applicuerit, facile intelliget, quomodo S. Cassianus a Græcis Romanus & a Gennadio Scytha dici potuerit. Si tamen alicui hæc explicatio non placeat, suspicabor, a Gennadio nomen Scytharum fuisse latius acceptum, sicut jam Thraces, Macedones, Thessalos, Bulgaros, aliosque imperii Turcici populos communi Turcarum nomine vulgo appellamus. Imo tunc suspicioni meæ favebit Jornandes, qui seculo VI de rebus Geticis scribens, cap. 5 fines Scythiæ longe lateque extendit.
§ III. Sancti nativitas, nomen & cognomen, parentes vel consanguinei, studia litterarum, & vitæ monasticæ professio.
Non possumus nativitati S. Cassiani determinatum tempus assignare, cum non certo sciamus, [Certus nativitatis annus frustra quæritur,] quam diu vixerit, & quo anno mortuus fuerit. Tradunt quidem Lectiones Massilienses, quas supra num. 11 retulimus, ipsum senio confectum obiisse, expletis videlicet nonaginta septem annis; sed de tanta senectute nullum verbum faciunt, qui Officia propria ecclesiæ Massiliensis emendarunt, & anno 1662 auctoritate episcopali munita ediderunt. Si de tam senili S. Cassiani ætate constitisset, cur eam correctores illi omisissent? Quare suspicor, ab aliquo hunc annorum numerum pro libitu fuisse excogitatum, sicut Guesnæus noster lib. 2, cap. 2 gratis determinavit annum 448, quo istius sancti Senis mortem collocat. Fateor tamen, hanc hypothesim, in qua Cassianus anno 351 natus esset, non esse omnino improbabilem: nam videtur Sanctus noster ante annum 385 Bethlehemo in Ægyptum profectus esse, quia nusquam dicit, visum a se fuisse S. Hieronymum, qui anno 385 Bethlehemum incolere cœpit. Præterea abbas Nesteros Collat. 14, cap. 9 Joannem Cassianum cum socio suo Germano ita ad silentium hortatur: Observate igitur in primis, & maxime tu Joannes, cui magis ad custodienda hæc, quæ dicturus sum, ætas adhuc adolescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor vana elatione cassetur, ut indicas summum ori tuo silentium. Non existimo, quod ætas adolescentior vigesimum quintum aut trigesimum annum excedat. Videtur itaque Cassianus post annum 350 natus esse, cum ante annum 385 abbas Nesteros illum tamquam juvenem alloquatur. Hæc est conjectura nostra de nativitatis tempore, quam ob verosimiliorem libenter deseremus.
[25] Satis certum est, Cassiano fuisse prænomen Joannis: Prosper enim in Chronico, quod inter alia ejus opera anno 1711 Parisiis editum est, [sed facilius inveniuntur Sancti prænomen & cognomen,] col. 745 Theodosio XIV & Maximo coss. id est ad annum Christi 433 ita scribit: Joannes monachus, cognomento Cassianus, Massiliæ insignis & facundus scriptor habetur. Non omnino constat, hæc esse Prosperi verba, cum ea in quibusdam codicibus desint, sicut novissimus editor ibidem in notis monet. Saltem in codice nostro membranaceo majoris formæ, qui non magnam characterum antiquitatem præfert, sub Prosperi nomine ad annum Christi 434 ita legitur: Cassianus compertas in Ægypto vitas patrum, doctrinasque & regulas, libris ad plurimos datis, exponit. Haud dubie simile Ms. præ oculis habuit Pithæus, ex quo Canisius tomo 1 Antiquæ lectionis Chronicon Prosperi tironis Aquitani recudit, ubi pag. 170 hæc eadem ultima verba referuntur. Quidquid sit de genuino Prosperi chronico, abbas Nesteros eum vocat Joannem, ut ex numero præcedenti apparet. Iterum lib. 5 Instit. cap. 35 a sene quodam Theodoro Joannes appellatur. Alii ipsum passim Cassianum nominant, inter quos est Castor Aptensis episcopus, qui epistolam suam, a Gazæo operibus Cassiani præfixam, ita exorditur: Domno sanctitatis speciali gloria decorato, atque per omnia memorando; sed & scientiarum decore pollenti, patri scilicet Cassiano, Castor in mundo degentium peripsema, quæ possumus servitutis humillima. Prosper autem in editione mox citata col. 307, tacens alia ejus nomina, in titulo libri, quem de gratia & libero arbitrio contra Cassianum scripsit, illum dumtaxat Collatorem vocat, nempe a Collationibus patrum, quas Cassianus vulgaverat. Guesnæus noster lib. 1, cap. 1 & 2 de illius nomine & cognomine satis facunde disserit; sed hæc & similia istius scriptoris ratiocinia, potius rhetorice exornata, quam historice probata censeri possunt.
[26] [cujus posterioris similitudine deceptus videtur Baronius.] Eminentissimus Baronius ex hac cognominis similitudine conjecit, Isidorum Pelusiotam litteras ad Cassianum nostrum dedisse: nam in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 404 num. 78 ita scribit: Extat Isidori Pelusiotæ ad Cassianum epistola, cum aggressus esset vitam monasticam profiteri, qua eum in primis sibi coërcendam esse linguam admonuit. At non videtur ad S. Cassianum nostrum hæc spectare epistola, quæ lib. 1, epist. 309 sic incipit: Te caducam & corruptioni obnoxiam (Græce φθαρτὸν quæ vox aliquando corruptam vel sceleratam significat) vitam fugisse, atque ad monasticum studium cursu contendisse audio: atque interim tamen procacem ac petulantem linguam habere, ac temere loqui. Quod quidem nihil aliud est, quam murum firmum atque hostibus inaccessum exstruere, ipsisque portam ad ingressum relinquere. Hæc morum corruptio non convenit Cassiano nostro, qui a pueritia inter monachos vixerat, & haud dubie in cœnobio Bethlehemitico jam linguam frænare didicerat. Quod si quis contendat, per vocem φθαρτὸν designari dumtaxat vitam secularem, quæ periculo corruptionis obnoxia est, respondebo, Cassianum nostrum Isidoro Pelusiotæ Ægyptum incolenti verosimillime non fuisse notum, quando a teneris annis eam vitam deseruit, & institutum monasticum Bethlehemi amplexus est. Denique Isidorus lib. 3, epist. 402 & lib. 4, epist. 121 scribit Cassiano diacono, qua dignitate Cassianus noster nondum ornatus erat, dum in Ægypto versabatur. Unde concludo, plures hoc nomine insignitos fuisse, & Isidorum Pelusiotam probabilius ad nostrum Cassianum non scripsisse.
[27] [Cassianus indicat statum suorum parentum,] Ipse Sanctus noster declarat, quam pios parentes habuerit, dum Collat. 24, cap. 1 una cum socio suo Germano tentationem redeundi in patriam abbati Abrahæ ita exponit: Igitur ad hunc Abraham cogitationum nostrarum impugnationem anxia confessione detulimus, quia ad repetendam provinciam, atque ad revisendos parentes quotidianis animi æstibus urgebamur. Hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros præditos recordabamur, ut eis nequaquam nostrum propositum præponeremus, hoc jugiter mente volventes, quod profectum magis ex illorum essemus assiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum solicitudine, nullisque prospiciendi victus distentationibus occupandos, illis affatim omnem cum gaudio præbitionem nostræ necessitatis explentibus. Insuper etiam spe inanium gaudiorum animum pascebamus, credentes fructum nos maximum percepturos de conversione multorum, qui velut nostro essent ad viam salutis exemplo ac monitis dirigendi; tum præterea ipsorum locorum situs, in quibus erat majoribus nostris habita * possessio, ipsarumque amœnitas regionum jocunda ante oculos pingebatur, quam gratæ & congruæ solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possint secreta silvarum, sed etiam magna victus præbere compendia. Norisius ex his postremis verbis cum Holstenio contra Scythicam S. Cassiani patriam frustra infert, hanc amœnæ regionis descriptionem Scythicorum desertorum squallori ac Caucaseis rigoribus minime convenire: nam Scythia Pontica, ex qua Cassianum putamus oriundum, longe a Cancaso remota est, suasque habet delicias, & magna præbet victus compendia.
[28] Dubitari potest, utrum Cassianus per parentes hic intelligat patrem & matrem. [vel consanguineorum,] Ratio dubitandi est, quod eo tempore consanguinei & affines nomine parentum sæpe exprimerentur, uti testatur S. Hieronymus initio libri 2 contra Ruffinum, ubi in novissima editione Parisiensi tomo 4, part. 2, pag. 389 adversarium ita exagitat: Illud vero ridiculum, quod post triginta annos ad parentes se reversum esse jactat homo, qui nec patrem habet, nec matrem; & quos viventes juvenis dereliquit, mortuos senex desiderat: nisi forte parentes militari vulgarique sermone cognatos & affines nominat. Sic etiam Venantius Fortunatus in libellis singularibus de excidio Thuringiæ apud Bro. werum nostrum pag. 341 hæc habet:
Tunc pater ac genitrix, & avunculus, atque parentes,
Quos flerem in tumulo reddidit iste dolor.
Cangius in Glossario ad vocem parentes plura hujus significationis exempla adducit. Cum igitur hic forte etiam ea vox ita acciptatur, nihil definio, sed dumtaxat addo, fuisse Cassiano sororem de qua lib. 11, Instit. cap. 17 meminit hoc modo: Quapropter hæc est antiquitus patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione non potero, qui nec germanam vitare potui, nec episcopi evadere manus, omnimodis monachum fugere debere mulieres & episcopos: neuter enim sinit eum, quem suæ familiaritati devinxit, vel quieti cellulæ ulterius operam dare, vel divinæ theoriæ per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhærere.
[29] Suspicari forte quis posset, fratrem Cassiano fuisse abbatem Germanum, [inter quos Tillemontius gratis numerat Germanum individuum Cassiani comitem.] cum quo mihi, ait Sanctus noster Collat. 1, cap. 1, ab ipso tirocinio ac rudimentis militiæ spiritalis ita individuum deinceps contubernium tam in cœnobio quam in eremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent, unam mentem atque animam duobus inesse corporibus. Verum ipse Cassianus hanc suspicionem omnino tollit: nam collat. 16, cap. 1 abbati Josepho interroganti, an essent fratres, responsum est, quod non carnali, inquit, sed spiritali essemus fraternitate devincti, nosque ab exordio renuntiationis nostræ tam in peregrinatione, quæ ab utroque nostrum fuerat obtentu militiæ spiritalis arrepta, quam in cœnobii studio individua semper cunjunctione sociatos fuisse. Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 160 conjicit, Germanum istum proxima consanguinitate Cassiano junctum fuisse, quia Collat. 24, cap. 1 utrique eadem regionis amœnitas, avita majorum possessio, aliaque divitis familiæ commoda adscribuntur, ut colligi potest ex iis, quæ num. 27 adduximus. Non nego, hanc conjecturam utcumque verosimilem esse. Facile tamen fieri potuit, ut ambo habuerint eamdem patriam, in qua essent vicinæ parentum suorum possessiones, & distinctæ utriusquæ familiæ opes, quamvis ipsi nullo sanguinis vinculo inter se fuerint connexi. Hæc omnia, inquam, de duobus popularibus & vicinis explicari possunt, etiamsi non sint consanguinei, ut consideranti patebit. Unde hanc incertam conjecturam, ut talem, relinquimus.
[30] [Sanctus probabiliter litteris humanioribus instructus fuerat,] Non satis etiam clarum est, quo loco Cassianus litteras humaniores didicerit: quamvis enim a pueritia, ut ipsemet in præfatione ad Castorem Aptensem testatur, inter monachos vixerit, tamen pueritia quamdam latitudinem patitur, & communiter usque ad annum decimum quintum extenditur, ita ut domi aut alibi profana studia delibare potuerit, antequam se ad monasterium Bethlehemiticum conferret. Lectiones § I citatæ asserunt, eum Athenis prius philosophiæ studuisse. Officia propria anni 1662 de studiorum palæstra silent. Guesnæus noster illum septennem pro libitu ex monasterio Athenas mittit, ac post finita studia iterum Athenis ad monasterium reducit. Ut ut est, ipse Cassianus (hoc perperam sub Germani nomine editum est, uti Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 159 recte observavit) satis aperte indicat, se profanis litteris operam dedisse, quando ab abbate Nesterote ad vitandas mentis evagationes excitatus sic scribit Collat. 14, cap. 12: Ad hæc ego occulta primum compunctione permotus, ac deinde graviter ingemiscens, hæc, inquam, omnia quæ copiosissime digessisti, majora mihi intulerunt desperationis augmenta, quam hactenus sustinebam: quippe cui præter illas generales animæ captivitates, quibus non dubito infirmos quosque pulsari extrinsecus, speciale impedimentum salutis accedit, pro illa, quam tenuiter videor attigisse, notitia litterarum, in qua me ita vel instantia pædagogi vel continuæ lectionis maceravit intentio, ut nunc mens mea poëticis velut infecta carminibus illas fabularum nugas historiasque bellorum, quibus a parvulo primis studiorum imbuta est rudimentis, orationis etiam tempore meditetur, psallentique, vel pro peccatorum indulgentia supplicanti aut impudens poëmatum memoria suggeratur, aut quasi bellantium heroum ante oculos imago versetur, taliumque me phantasmatum imaginatio semper eludens, ita mentem meam ad supernos intuitus aspirare non patitur, ut quotidianis fleribus non possit expelli. Non est verosimile, has poëticas fabulas a monachis Bethlehemeticis Cassiano fuisse traditas, cum ipse tantum meminerit de spirituali doctrina, quam in hoc cœnobio hausit, ut mox videbimus.
[31] Nescio, qua occasione Cassianus imbutus fuerit spiritualibus Bethlehemitici cœnobii rudimentis, ut Collat. 11, cap. 5 loquitur; nisi forte hoc monasticæ vitæ genus amplexus fuerit, [antequam ingrederetur monasterium Bethlehemiticum,] quando invisebat Terram sanctam, ad quam circa illa tempora ex toto terrarum orbe tantus fiebat Christianorum concursus, ut S. Hieronymus in epistola 86 ad Eustochium sic interroget: Cujus enim gentis homines ad sancta loca non veniunt? Imo idem sanctus doctor in epistola 48 ad Desiderium dicit: Adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; & quasi recentia nativitatis & crucis ac passionis vidisse vestigia. Non est itaque improbabile, Cassianum pietatis causa ad locæ sancta peregrinatum esse, atque ea occasione institutum Bethlehemitici cœnobii arripuisse. Cum tamen id nullibi legerim, nihil affirmo. Illud unum constat, ipsum in eo monasterio prima vitæ monasticæ fundamenta jecisse, uti manifeste indicat, dum collat. 17, cap. 7 socium suum Germanum de monachis Bethlehemiticis ita utriusque nomine loquentem inducit: Quamvis etiam illorum doctrinæ summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a parvulis magna conari, & dato boni sui gustu, egregiam perfectionis sitim nostris visceribus indiderunt. Sæpe etiam alibi mentionem facit de primis fidei ac spiritualis doctrinæ rudimentis, quæ in eo monasterio acceperat; at nusquam innuit, se ibi etiam profanas disciplinas didicisse, quod opinionem nostram, numero præcedenti expositam, non parum confirmat.
[32] Indicat Cassianus lib. 4 Instit. cap. 31 situm sui monasterii, [quod a monasterio S. Hieronymi diversum est,] quod non longe fuit a spelæo, inquit, in quo Dominus noster Jesus Christus ex Virgine nasci dignatus est. Jam antea lib. 3 Instit. cap. 4 de eodem hæc scripserat: Sciendum tamen, hanc Matutinam (intelligitur Prima Officii ecclesiastici) quæ nunc observatur in occiduis vel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostro quoque monasterio primitus institutam, ubi Dominus noster Jesus Christus natus ex Virgine, humanæ infantiæ suscipere incrementa dignatus, nostram quoque adhuc in religione teneram & lactentem infantiam sua gratia confirmavit. Gazæus in notis ad hunc postremum Cassiani textum putat, hic designari monasterium Bethlehemiticum, quod Paula Romana construxit, & S. Hieronymus gubernavit. Sed haud dubie hallucinatur: nam hoc monasterium a Paula Romana anno 389 ædificatum est, sicut Tillemontius tomo 12 Monument. eccles. pag. 122 ostendit. Ratio autem temporis non permittit, ut spirituale Cassiani tirocinium tamdiu differamus, quemadmodum secutura historiæ series demonstrabit. Præterea ipse Cassianus satis declarat, vetustius fuisse monasterium, in quo vixit, cum ibidem asserat, se in eo invenisse horas refectioni corporum a majoribus deputatas. Guesnæus noster lib. 1 Cassiani illustrati cap. 9 istam Gazæi aliorumque opinionem erroris convincit, qui utinam alias historiæ suæ partes tam solide probasset! Consuli etiam potest Tillemontius, qui tomo 14 Monument. eccles. pag. 158 eamdem sententiam pluribus argumentis impugnat. Gravius errat auctor Lectionum propriarum, quas supra num. 10 exhibuimus, dum Cassianum istius monasterii fundatorem facit dicens: Apud Bethlehem quorumdam præsidio sodalium instituit monasterium.
[33] Ex hac sola ædificati monasterii Hieronymiani chronologia (nolo hic alia tangere) corruit assertio Josephi de Siguenza, qui in historia Hispanica Ordinis S. Hieronymi part. 2, lib. 1, [& quod varii Ordinis religiosi sibi vindicant.] cap. 1 Cassianum religioni Hieronymianæ adscribit. Neque firmiori fundamento nititur Joannes Baptista de Lezana, quando in Annalibus Carmelitarum ad annum Christi 404 num. 2 Ordini suo eumdem ita vindicat: Illud non prætermittendum, abs re sane & fere sine fundamento aliquo Basiliani instituti historicos Cassianum sibi adjudicare voluisse: si enim, quæ scripsit, inspiciantur, clare habebitur, ipsum Eliani & Esseni instituti, quod in Ægypto & Palæstina florere conspexerat, sectatorem esse. Fateor, me talpa cætiorem esse, si in Cassiani scriptis clare contineatur, ipsum Carmelitam fuisse. Nihilominus Marcus Antonius Alegre de Casanate in Paradiso Carmelitico pag. 204 ad annum Christi 435 ita confidenter pronuntiat: Sanctus Joannes Cassianus, Scytha natione, sancti Joannis Chrysostomi discipulus & diaconus, & eodem cum Chrysostomo conventu professor Helianus. Hermenegildus a sancto Paulo in Origine & continuatione religionis Hieronymianæ Tract. 5, cap. 16 Hispanice contra Marcum Antonium Alegre multa ratiocinia congerit, & Cassianum suis Hieronymitis annumerat. Eruditis nugari videbor, si hanc ridiculam istorum scriptorum contentionem componere aut fusius discutere voluero. Quare ad magis seria progredior.
§ IV. Prima profectio in Ægyptum.
[Cassianus cum socio Germano ex cœnobio Bethlehemitico,] Postquam S. Cassianus aliquod tempus in monasterio Bethlehemitico transegerat, majoris perfectionis acquirendæ gratia simul cum fideli suo Achate Germano ad celeberrimos Ægypti monachos & anachoretas proficisci decrevit, ut ipse Collat. 11, cap. 1 diserte significat his verbis: Cum in cœnobio Syriæ consistentes, post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis, majorem perfectionis desiderare gratiam cœpissemus, statuimus confestim Ægyptum petere, ac remotissima etiam Thebaïdos eremo penetrata, sanctorum plurimos, quorum gloriam fama per universa diffuderat, si non æmulandi, saltem agnoscendi studio invisere. Quanto autem temporis spatio ante illam peregrinationem in isto cœnobio vixerint, patet ex Collat. 19, cap. 2, ubi Sanctus noster ex magna animi demissione ita loquitur: Unde non mirum est, nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam sub cœnobii permanere non possumus disciplina, sed vix biennio subjectionis jugum sustinere contenti, ad præsumptionem noxiæ libertatis protinus evolamus, cum tamen ipso illo parvo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subjiciamur imperio, ut non patientiæ fructum ediscere, sed tempus adipiscendæ licentiæ exspectare videamur. Inde etiam Germanus cap. 11 ejusdem Collationis abbatem Joannem sic interrogat: Quo ergo vel nobis vel ceteris, qui ejusdem fragilitatis atque miseriæ sunt, remedio poterit subveniri, qui cœnobialibus disciplinis tenuiter instituti, ante expulsionem omnium vitiorum, habitationem solitudinis cœpimus affectare, vel quo pacto imperturbatæ mentis constantiam & immobilem patientiæ poterimus apprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scholas & exercitationis hujus palæstram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestive intermissa cœnobii conversatione, dereliquimus? Ex his aliisque colligo, Cassianum valde juvenem fuisse, dum in Ægyptum discessit, quandoquidem a pueritia cœnobiticam vitam amplexus est. Id ipsum confirmat Germanus, qui post aliquot annos in Ægypto transactos Collat. 21, cap. 21 Theonæ dicit, quod sibi sit viridior ætas. Constat autem ex Collat. 14, cap. 9, Cassianum Germano juniorem fuisse, ut supra num. 24 ostendimus.
[35] Quando Bethlehemitici cœnobitæ fervens horum tironum desiderium intellexerant, [prius facta promissione prompti reditus,] ipsis hoc arduum iter dissuadere eosque apud se retinere cupiebant, sive quod forsitan hoc austerum vivendi genus teneræ ipsorum ætati haud satis convenire judicarent, sive quod nollent amittere eximia virtutum exempla, quibus ambos eluxisse arbitror: nam abbas Pinafius, qui aliquamdiu in eodem monasterio Bethlehemitico latuerat, & conversationem illorum observaverat, pia utriusque opera Collat. 20, cap. 4 egregie laudat. At quamcumque ob causam cœnobitæ generoso eorum desiderio obstiterint, saltem illis abeundi licentiam concedere noluerunt, nisi prius solenniter promitterent, sese quamprimum ex Ægypto ad monasterium suum reversuros. Hinc Germanus Collat. 17, cap. 2 solicitus est de sponsionis fide, quam senioribus nostris velocissimum reditum pollicentes, inquit, dedisse nos novimus, ut vel cursim liceret nobis hujus provinciæ sanctos ac monasteria circumire… Retinentium precibus alias non potuissemus obsistere, nisi, maturissimo reditu repromisso, huc venissemus. Deinde cap. 5 ejusdem Collationis anxios conscientiæ suæ stimulos ita rursus exponit: Ex utroque ergo nunc latere coarctamur. Si enim promissioni, quam, seniorum caritate nos compellente deprompsimus, & quam coram cunctis fratribus in spelæo, in quo Dominus noster ex aula uteri virginalis effulsit, ipso teste, deprompsimus, satisfacere voluerimus, summum spiritalis vitæ incurrimus detrimentum: sin autem sponsionis immemores, & in his regionibus residentes, utilitati perfectionis nostræ illam voluerimus postponere pactionem, abrupta mendacii non impletæ promissionis pericula formidamus.
[36] Cum igitur sub ea conditione veniam discedendi impetrassent, alacri animo arripuerunt optatum iter, [proficiscitur in Ægyptum,] cujus narrationem nunc ex ipsis S. Cassiani scriptis contexam, qui Collat. 11, cap. 1 & sequentibus peregrinationem suam sic describit: Igitur ad oppidum Ægypti, cui Thennesus nomen est, emensa navigatione pervenimus; cujus accolæ ita vel mari vel stagnis salsis undique circumluuntur, ut solis (quia terra deest) negotiationibus dediti, opes atque substantiam navali commercio parent, ita ut ædificiis cum voluerint exstruendis terra non suppetat, nisi de longinquo navigiis apportetur. Ubi cum advenientibus nobis, favens desideriis nostris divinitas beatissimi atque præcipui viri Archebii episcopi præstitisset adventum, qui raptus de anachoretarum cœtu, & episcopus Panephysi oppido datus, tanta districtione omni ævo suo propositum solitudinis custodivit, ut nihil de præteritæ humilitatis tenore laxaverit, aut de adjecto sibi honore blanditus sit (Non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur adscitum, sed velut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta septem annis in eadem commoratus, ad puritatem tantæ professionis nequaquam pervenire potuisset) hic igitur cum in supradicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos patres etiam in ulterioribus Ægypti partibus inquirere desiderabamus: Venite, inquit, & videte interim senes, haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita & antiquitas in corporibus jam curvatis, & sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut vel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conserre doctrinam, a quibus id, quod ego amissum doleo, quodque tradere jam perditum nequeo, non tam verbis, quam ipso sanctæ vitæ discatis exemplo. Credo autem, inopiam meam hoc studio aliquatenus sublevandam, si inquirentibus vobis illam euangelicam margaritam, quam ipse non habeo, saltem providero, ubi eam commodius comparetis.
[37] [quo adveniens.] Sumpto itaque baculo & pera, ut illic cunctis viam ingredientibus monachis moris est, ad civitatem nos suam, id est Panephysim, itineris dux ipse perduxit: cujus terras, imo etiam contiguæ regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cunctæ, ut fama est, regioni cibus subministrabatur) repentino terræ motu excussum mare transgressis limitibus occupavit, atque ita collapsis ferme omnibus vicis, opimas olim terras salsis paludibus supertexit, ut illus quod in psalmo spiritaliter decantatur: Posuit flumina in desertum, & exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea; secundum litteram de illa putent regione prædictum. In his igitur locis multa in hunc modum oppida, eminentioribus tumulis collocata, fugatis habitatoribus, eluvies illa velut insulas fecit, quæ desideratam secedentibus sanctis solitudinem præbent, in quibus tres senes, id est Chæremon, Nesteros & Joseph, anachoretæ antiquissimi consistebant.
[38] [deducitur ad Chæremonem abbatem,] Itaque beatus Archebius primum nos perducere ad Chæremonem maluit, qui & monasterio ejus propior, & duobus aliis provectior esset ætate. Nam cum centenarium vitæ annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum ejus temporis fuerat vetustate atque orationum jugitate curvatum, ut quasi in primævam redactus infantiam submissis ac protentis terratenus manibus progrederetur. Hujus, igitur & vultum mirabilem & incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque jam omnibus membris, nequaquam censuram præteritæ districtionis amiserat) cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus, ac desiderium tantum spiritualium institutionum causam fuisse adventus nostri protestaremur, graviter ille suspirans: Quid vobis, ait, possum conferre doctrinæ, cum imbecillitas senectutis, ut rigorem pristinum relaxavit, ita loquendi quoque ademit fiduciam. Quemadmodum enim docere præsumam, quod ipse non facio; aut alium in eo instruam, quod me jam minus vel tepidius exercere cognosco? Ob quam rem nullum juniorem mihi in hanc usque ætatem cohabitare permisi, ne exemplo meo alterius districtio laxaretur. Numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi affixerit audientis.
[39] Ad hæc nos non mediocri confusione compuncti ita respondimus: [quocum,] Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat vel loci istius difficultas, vel ipsa etiam solitaria adhuc vita, quam juventus quoque robusta vix posset tolerare, quæ nos etiam, te tacente, satis abundeque instruunt atque compungunt, rogamus tamen, ut, taciturnitate paululum prætermissa, ea nobis potius dignanter infundas, per quæ hanc, quam videmus in te, virtutem non tam imitatione complecti, quam admiratione possimus. Nam etiamsi revelatus tibi tepor noster impetrare id, quod expetimus, non meretur, debet hoc saltem labor tanti itineris obtinere, quod huc de Bethlehemitici cœnobii rudimentis institutionis vestræ desiderio, & profectus nostri amore properavimus. His motus Chæremon reliquis istius Collationis capitibus de perfectione disseruit. Deinde Cassianus ejusque comes cum eodem sene duas sequentes Collationes habuerunt, in quarum una de castitate, in altera de protectione Dei, disputatum est. Tres itaque Collationes, nempe undecima, duodecima & decima tertia, huic Chæremoni tribuuntur, in quarum postrema quædam sanæ doctrinæ repugnant, ut postmodum dicemus.
[40] Percepta Chæremonis instructione, adierunt abbatem Nesterotem, [uti & cum Nesterote per interpretem colloquitur;] ut audirent spiritualem doctrinam hujus præclari in omnibus summæque scientiæ viri, quemadmodum Cassianus Collat. 14, cap. I eum appellat. Gazæus in notis ad initium istius Collationis duo refert exempla, quæ huic Nesteroti adscribenda existimat. Primum in Vitis Patrum apud Rosweydum nostrum in secunda editione pag. 593 ita legitur: Abbas Nesteron major ambulabat in eremo cum aliquo fratre, & videntes draconem fugerunt. Dicit ei frater: Et tu times, pater? Respondit senex: Non timeo, fili; sed expedit, quia draconem videns fugi, quoniam non habui effugere spiritum vanæ gloriæ. Alterum in eadem editione pag. 624 refertur hoc modo: Post hæc autem interrogabat senex fratrem illum, dicens: Abba Nestero, quomodo acquisisti virtutem hanc, ut quando emerserit tribulatio aliqua in monasterio, non loquaris neque tædium facias? Et cum multum cogeretur frater a sene, dicit ei: Ignosce mihi, abba; quando intravi in initio in congregatione, dixi animo meo: Tu & asinus unum estote, Sicut enim asinus vapulat, & non loquitur, injuriam patitur, & non respondet, sic & tu; quemadmodum & in psalmo legitur: Ut jumentum factus sum apud te, & ego semper tecum. Non video aliam rationem applicandi hæc apophthegmata huic Nesteroti, præter quamdam nominis affinitatem, quæ nec ipsa ubique æqualis est, cum semel Nisteron, alias Nestero, vocetur. Ludovicus Bulteau in historia monastica Orientis, superius laudata, lib. I, cap. 10 suspicatur, illum Nesterotem, de quo agimus, fuisse amicum sancti Antonii, quia in iisdem Vitis Patrum apud Rosweydum pag. 562 hæc legerat: Interrogavit unus patrum abbatem Nisteronem magnum, qui erat amicus abbatis Antonii. Nesteros quidem, quem Cassianus consuluit, Collat. 14, cap. 4 affirmat, beatum Antonium suis temporibus vixisse; sed mihi adhuc superest scrupulus, quia Vitæ patrum hunc Antonii amicum appellant Nisteronem magnum: videtur enim epitheto magnus vel, ut supra legitur, major, distingui ab eo, qui simpliciter Nestero vel Nesteros nominatur. At quisquis demum iste fuerit, cum Nesterote Cassianus instituit duas Collationes; scilicet decimam quartam de spiritali scientia, & decimam quintam de charismatibus divinis.
[41] [at cum Josepho Græce spirituales collationes habuit,] Cum duobus præcedentibus vitæ spiritualis magistris ob mutui idiomatis ignorantiam per interpretem loqui debuerant; sed cum tertio, linguæ Græcæ perito, ipsi per se disputarunt, uti Cassianus Collat. 16, cap. I affirmat his verbis: Beatus Joseph, cujus nunc instituta ac præcepta pandenda sunt, unus ex tribus, quorum in prima Collatione fecimus mentionem, claræ admodum familiæ ac primarius civitatis suæ intra Ægyptum fuit, quæ appellatur Thmuis, & ita non solum Ægyptia, sed etiam Græca facundia diligenter edoctus, ut vel nobis, vel his, qui eloquentiam Ægyptiam penitus ignorabant, non ut ceteri per interpretem, sed per semetipsum elegantissime disputaret. Qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percunctatus primum, utrumnam essemus germani fratres, audiensque a nobis, quod non carnali, sed spiritali essemus fraternitate devincti, nosque ab exordio renuntiationis nostræ, tam in peregrinatione, quæ ab utroque nostrum fuerat obtentu militiæ spiritalis arrepta, quam in cœnobii studio individua semper conjunctione sociatos, tali usus est sermonis exordio. Joseph itaque occasione hujus individuæ conjunctionis in Collatione decima sexta longam de amicitia dissertationem habuit. Cum vero Germanus ob promissum velocissimum reditum stimulis conscientiæ angeretur, eosque socio suo indicasset, ambo consilii causa hanc animi sui perturbationem abbati Josepho exposuerunt, qui illis persuadere conatus est, istam definitionem seu promissionem non esse tenendam; unde Cassianus Collationi decimæ septimæ, in qua quæstio illa agitata fuerat, titulum de definiendo præfixit. Vide, si placet, in hanc Collationem eruditissimas annotationes, quas Henricus Cuyckius, postea illustrissimus Ruræmundensium episcopus, operibus Cassiani subjunxit, quasque Gazæus in eorumdem operum editione anno 1628 a pag. 927 recudit.
[42] [& ubique magna caritate receptus est.] Hunc paragraphum concludo referendo hospitalem caritatem, qua duo illi peregrini a monachis Ægyptiis excepti sunt, quamque Sanctus noster lib. 5, Instit. cap. 24 ita describit: Cum de Syriæ partibus seniorum scita discere cupientes Ægypti provinciam petissemus, ibique tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur, ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palæstinæ monasteriis instituti, usque ad præstitutam jejunii horam, refectionis regula servaretur; sed absque legitimis quartæ sextæque feriis, quocumque pergebamus, quotidiana statio solveretur. Quidam seniorum percunctantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos præterirentur quotidiana jejunia, respondit: Jejunium semper est mecum; vos autem continuo dimissurus mecum jugiter tenere non potero. Et jejunium quidem, licet utile sit ac jugiter necessarium, tamen voluntarii muneris est oblatio: opus autem caritatis impleri exigit præcepti necessitas. Itaque suscipiens in vobis Christum, reficere eum debeo. Deducens autem vos, humanitatem ejus obtentu præbitam, districtiore jejunio in memetipso potero compensare. Non enim possunt filii sponsi jejunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licite jejunabunt. Capite sequenti alterum piæ ac benevolæ hospitalitatis exemplum ita subdit: Quidam seniorum cum reficientem me, ut adhuc paululum quid ederem, hortaretur, jamque me dixissem non posse, respondit: Ego jam sexies diversis advenientibus fratribus mensam posui, hortansque singulos cum omnibus cibum sumpsi, & adhuc esurio, & tu primitus nunc reficiens, jam te dicis non posse.
[Annotata]
* avita
§ V. Commoratio in solitudine Diolcensi.
Temporis ordine piam S. Cassiani peregrinationem prosequimur, quam ipse Collat. 18, cap. I sic pergit exponere: [Sanctus cum socio adit Dioleum,] Post conspectum atque colloquium trium illorum senum, quorum Collationes, sancto fratre nostro Eucherio compellente, utcumque digessimus; cum etiam ulterioris Ægypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus commeabat, majore flagrantia desideraremus expetere, ad vicum (alibi oppidum vocat) cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis ostiis imminentem, non tam itineris necessitate, quam desiderio sanctorum illic commorantium compellente, pervenimus: cum enim velut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque cœnobia ab antiquis audivissemus patribus instituta, continuo quasi navigationem inquisitionis incertæ, spe majoris lucri persuadente, suscepimus. Ubi cum diutissime fluctuantes ad illos virtutum sublimitate conspicuos montes undique oculos tenderemus, abbatem Piammonem, omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem, eorumdemque presbyterum, velut quamdam sublimissimam Pharum, primus circumspectantium notavit intuitus … Cum itaque beatus Piammon summa gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intelligens nos non ejusdem esse regionis, primum unde & cur Ægyptum petissemus solicite percunctatus, ac de cœnobio Syriæ ob desiderium perfectionis nos illo advenisse cognoscens, ita exorsus est. Tunc exhibet decimam octavam Collationem, in qua Piammon de tribus generibus monachorum fuse agit.
[44] Alia, quæ in eodem loco viderat, lib. 5, Instit. cap. 36 ita narrat: [quem locum describit,] Itaque cum de Palæstinæ monasteriis ad oppidum Ægypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum venissemus, ibique plurimam turbam cœnobii disciplina constrictam, & optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice videremus, alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est anachoretarum, cunctorum præconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus. Hi namque in cœnobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiæ ac discretionis regula diligenter edocti, & humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, durissimis dæmonum præliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta. Hujus igitur propositi viros comperientes circa Nili fluminis alveum commorari in loco, qui uno latere eodem flumine, alio maris vastitate circumdatus, insulam reddit, nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem: nec enim cuiquam culturæ aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur arenarum. Ad hos, inquam, summo desiderio festinantes, ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione virtutum & amore solitudinis tolerant, admirati: nam ipsius aquæ tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem speciosissimi vini conservat & parcit: tribus namque milliaribus vel eo amplius eam de prædicti fluminis alveo necessariis usibus advehunt, quod tantum intervallum arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur.
[45] [& invisit quoddam cœnobium,] In eodem, ni fallor, tractu situm erat cœnobium abbatis Pauli, ad quod Cassianus cum Germano semel aut iterum excurrisse videtur, ut colligo ex Collatione 19, quæ ita incipit: Post dies admodum paucos, majoris doctrinæ desiderio pertrahente, rursus ad abbatis Pauli cœnobium summa spiritus alacritate perreximus; ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen solennitatis, quæ id temporis agebatur, infinita quoque de aliis cœnobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis, qui eidem cœnobio præfuerat, anniversaria depositio solenniter celebrabatur. Cujus conventus idcirco facimus mentionem, ut patientiam cujusdam fratris, quæ sub præsentia totius congregationis hujus immobili ejus claruit lenitate, breviter perstringamus. Nam licet alio hujus operis tendat intentio, ut scilicet abbatis Joannis, qui derelicta eremo, illi se cœnobio summa humilitatis virtute subdiderat, proferamus eloquia; nequaquam tamen putamus absurdum, si, absque ulla circuitione verborum, magna, ut credimus, studiosis quibusque virtutum ædificatio conferatur.
[46] [in quo memorandum patientiæ exemplum vidit,] Tunc immediate subjungit memorabile patientiæ exemplum, quod ibi eo tempore vidit. In ingenti itaque atrio subdivali, ait, illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis ordinibus confidente, cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, sub occasione istius tarditatis prædictus abbas Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum solicite discurrebat, exerta manu, palma eum sub omnium percussit intuitu, ita ut sonitus etiam adversorum vel longius considentium auribus resultaret. Hoc autem idcirco ab eo factum est, ut cunctis, qui aderant, juvenis patientiam patefaceret, & omnes, qui intersuissent tali spectaculo modestiæ, erudirentur exemplo Quam maturo autem id senior fecerit consilio, res probavit: nam memorabilis patientiæ juvenis tanta id animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ejus ore sermo prolapsus, vel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum; sed ne ipsa quidem oris modestia atque tranquillitas, aut color saltem quantulumcumque mutatus. Quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriæ monasterio venientes patientiæ hujus virtutem tam evidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis, qui expertes talium non erant studiorum, ita mirum fuit, ut etiam summis viris præcipua per hoc factum conferretur instructio; quod scilicet etiamsi patientiam ejus correptio paterna non moverat, ne spectaculum quidem tantæ multitudinis ullo vultum ejus ruboris tinxisset indicio.
[47] In eodem Pauli cœnobio invenit Cassianus quemdam senem, [& cum quodam sene spirituale colloquium instituit.] nomine Joannem, de quo Collat. 19, cap. 2 hæc narrat: Hunc igitur senem cum in abbatis Pauli cœnobio vidissemus, ætatem primum & gratiam viri, qua erat præditus, admirati, demisso in terram vultu, precari cœpimus, ut nobis pandere dignaretur, quam ob causam, relicta eremi libertate & illa professione sublimi, qua eum præ ceteris ejusdem vitæ viris fama celebraverat, subire jugum cœnobii maluisset. Ille velut imparem se anachoreticæ disciplinæ, & sublimitate tantæ perfectionis indignum, ad juniorum scholas revertisse dicebat, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. Cujus responsionis humilitatem cum refragatio nostræ deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est. Hic Joannes sermonem habet de fine cœnobitæ & eremitæ, qui decimam nonam Collationem constituit, in qua vitam cœnobiticam videtur eremiticæ præferre. Sed neque hujus senis exemplum neque ratiocinium exstinguere potuit ardentem anachoreticæ professionis ardorem, quem Piammonis in Diolco exhortatio antea in eorum animis accenderat, uti Cassianus Collat. 18, cap. 17 fatetur hoc modo: Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis cœnobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere cœperamus, ardentius inflammavit: nam primordia solitariæ commorationis, cujus scientiam postea sumus in Scythi plenius assecuti, ipso primum imbuente, percepimus.
[48] Itaque S. Cassianus cum socio suo Diolcum rediit, [Cassianus Diolcum reversus, hortante quodam Archebio,] & ambo ad eremiticam vitam inchoandam inducti sunt pia quadam fraude, quæ lib. 5 Instit. cap. 37 sic exponitur: His igitur visis, cum imitationis eorum nos ardor accenderet, prædictusque Archebius (de eo antea cap. 35 ejusdem libri meminerat) probatissimus inter eos, humanitatis gratia nos ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro, continxit, se de eodem loco velle discedere, ac nobis cellulam suam velut exinde migraturus offerre, sese id facturum, etiamsi minime adfuissemus, affirmans. Quam rem nos & desiderio commorationis accensi, & assertionibus tanti viri indubitatam accommodantes fidem, libenter amplexi, cellulam cum omni supellectile utensilibusque suscepimus. Itaque religiosa potitus circumventione, paucis diebus, quibus construendæ cellæ pararet impendia, de loco discedens, reversus post hæc aliam sibi summo labore construxit: quam rursum non longo post tempore aliis supervenientibus fratribus, eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari, simili caritatis mendacio circumventis, cum universis tradidit instrumentis. Ipse vero erga opus caritatis infatigabilis perseverans, tertiam sibi cellulam, in qua commaneret, exstruxit. Gazæus in notis ad hunc locum satis examinavit ea, quæ hic de caritatis mendacio dicuntur, ita ut non sit opus huic quæstioni diutius inhærere.
[49] [qui ab alio homonymo distinguendus est,] Porro cave hunc Archebium confundas cum homonymo Panephysis episcopo, de quo num. 36 & sequentibus plura diximus. Hic namque (verba sunt Cassiani lib. 5 instit. cap. 38) non ignobili oriundus familia, ad monasterium, quod a prædicto oppido, nempe Diolco, ferme quatuor millibus distat, mundi hujus ac parentum affectione contempta, a puerilibus annis aufugit; ubi ita vitæ suæ omnem exegit ætatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum vicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus, nec viderit, sed nec cujusquam quidem feminæ vel ipsius matris suæ conspexerit vultum. Alter autem, ut loquitur Cassianus Collat. 11, cap. 2, raptus de anachoretarum cœtu, & episcopus Panephysi oppido datus … non tamquam idoneum se ad istud officium testabatur ascitum, sed velut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta septem annis in eadem commoratus, ad puritatem tantæ professionis nequaquam pervenire potuisset. Ergo præter altas discrepantiæ circumstantias, quæ hic notari possent, Archebius ille Diolcensis adhuc in anachoretica professione perseverabat, quando Archebius Panephysiensis jam dudum ex eremo ad episcopatum fuerat assumptus: Quare concludo, eos inter se diversos esse, & errare Gazæum, quando in notis ad lib. 5 Instit. cap. 37 hos duos in unum conflavit.
[50] [vitæ anachoreticæ fundamenta ponit,] Cum in solitudine Diolcensi vitam anachoreticam hi duo tirones instituerent, verosimiliter tentationem redeundi in patriam, de qua num. 27 aliqua diximus, abbati Abrahamo ibidem manifestarunt, & occasione illa cum ipso de mortificatione habuerunt sermonem, qui vigesimam quartam Collationem efficit: nam illic in magna rerum penuria viventes aquam in loco, tribus milliaribus distante, quærere cogebantur, quem laborem anachoretis Diolcensibus subeundum esse Cassianus supra num. 44 narravit. Sed jam audiamus Germanum, qui Collat. 24, cap. 10 præter alia paupertatis incommoda, quæ cum socio suo patiebatur, similem aquæ distantiam recenset: Certi sumus, inquit, tam præsentis hujus habitus, quam quotidiana hæc nudipedalia in illorum (videlicet parentum) vicinia nullatenus exercere nos posse; sed ne labore quidem illic simili ea, quæ sunt ad victum necessaria, provisuros; sicut hic etiam aquam cervicibus nostris ex tribus millibus exhibere compellimur: nec nostra enim, nec illorum verecundia hæc nos coram illis agere omnino patietur. Præterea ex cap. 4 ejusdem Collationis constat, squallidum fuisse locum, in quo degebant, eumque ab eremo Calami, Porphyrionis, & Scithis diversum esse. Ex his colligo, S. Cassianum cum Germano istam austeram vivendi rationem in Diolco tenuisse, eosque ibi fuisse ante annum 394, quandoquidem Abraham Collat. 24, cap. 26 cum ipsis loquitur de S. Joanne Lycopolitano, tamquam adhuc vivente, qui anno 394 obiit, ut die XXVII Martii in Commentario prævio ad ejus Vitam num. 3 Majores nostri ostenderunt.
[51] Forte etiam in Diolco intellexerunt, abbatem Pynufium, [& adit abbatem Pynufium, sibi olim notum] qui quondam apud ipsos in monasterio Bethlehemitico latuerat, rediisse ad suum cœnobium, quod est in Ægypto non longe a Panephysi civitate, in lib. 4 Instit. cap. 30 dicitur: facile namque in solitudine Diolcensi, quæ a Panephysi non admodum remota est, hujus viri famam & habitationem cognoscere potuerunt. At quocumque demum loco illam notitiam acquisiverint, ipsum inviserunt, ut asserit Cassianus lib. 4, Instit. cap. 32 his verbis: Hunc igitur senem pro illa, quæ nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro; familiaritas, cum post hæc in Ægypto studiosissime; requisissemus; exhortationem, quam dedit fratri, quem sub nostra præsentia in cœnobio suo recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est opusculo huic intexere. Collatione 20, cap. 2 Cassianus indicat, quanta hospitalitate ab eo excepti fuerint: Cum igitur post non longum tempus nos quoque Ægyptum petere sanctæ institutionis desiderium compulisset, summo eum affectu ac desiderio perquirentes, tanta ejus sumus gratia atque humanitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas etiam cellulæ suæ, quam in extrema horti parte construxerat, honoraret hospitio.
[52] Quando Pynufium ardua summæ perfectionis præcepta fratri cuidam tradentem audiverant, [qui cum eo de pœnitentia & satisfactione disseruit.] ita animis ceciderunt, ut putarent, se numquam ad tantum spiritualis sublimitatis fastigium perventuros, quemadmodum Cassianusloco proxime citato fatetur: Tam incomprehensibilia nobis, inquit, tamque mirifica veræ abrenuntiationis culmina videbantur, ut nullo modo illuc humilitatem nostram crederemus posse conscendere. Igitur desperatione dejecti, & ipso etiam vultu intimam cogitationum amaritudinem non celantes, ad beatum senem anxia mente recurrimus. Post hæc cap. 3 ejusdem Collationis causam tristitiæ, ac pusilli animi perturbationem ipsi candide & humiliter exponunt. Quare pius abbas cap. 4 dejectos eorum animos erigere cupiens ita virtutem utriusque a se olim in monasterio Bethlehemitico visam laudare incipit: Delector quidem admodum copiosis humilitatis vestræ fructibus, quos etiam cellulæ illius quondam habitatione susceptus non incuriosa æstimatione perspexi, valdeque congaudeo, quia id quod a nobis omnium Christianorum insimis sola forsitan verborum libertate præcipitur, tanta admiratione suscepistis, ut ea (si non fallor) haud segnius, quam a nobis dicta sunt, impleatis. Cumque (sicut memini) labore operis vestri pene dictorum nostrorum exæquetur industria, ita meritum vestræ virtutis occultatis, tamquam si nulla ad vos eorum, quæ quotidie exercetis, aura pervenerit. Sed quia id ipsum summa laude dignissimum est, quod velut adhuc rudes incognita vobis esse ista sanctorum instituta testamini, id quod a nobis sedulo postulatis, breviter, ut possumus, complectamur: necesse est enim, ut ultra possibilitatem nostram atque virtutem, antiquæ familiaritatis vestræ pareamus imperio. Tunc Pynufius de pœnitentiæ fine & satisfactione habuit exhortationem, quæ Collationem ordine vigesimam constituit, in cujus fine Cassianus ita scribit: Hucusque abbas Pynufius de satisfactionis indicio ac pœnitentiæ fine disseruit: qui licet, ut in ejus cœnobio residere mallemus, solicito deprecaretur affectu, tamen fama Scythioticæ solitudinis invitatos, cum retinere non posset, emisit. Si quis singulare humilitatis exemplum, quod abbas Pynufius bis fugiendo exhibuit, legere cupit, adeat lib. 4 Instit. capp. 30 & 31, ac Collat. 20, cap. 1. Nos interim cum Sancto nostro ad aliam eremum tranfimus.
§ VI. Commoratio in eremo Scethica.
[Discedis in solitudinem Scethicam,] Cum Cassianus solitariam vivendi rationem, cujus fundamenta in Diolco jecerat, in Scethi vellet perficere; celeberrimos istius eremi anachoretas adiit, ut perfectioribus vitæ spiritualis documentis imbueretur. Primo illic invisit abbatem Moysen, de quo Collat. 1 cap 1 hæc tradit: Cum in eremo Scythi, ubi monachorum probatissimi patres, & omnium sanctorum morabatur perfectio, abbatem Moysen, qui suavius inter illos egregios flores non solum actuali verum etiam theorica virtute flagrabat *, institutione ejus fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano … … pariterque ab eodem abbate ædificationis sermonem fusis lacrymis polceremus (quippe cujus hunc animi rigorem manifestissime noveramus, ut nisi fideliter desiderantibus & cum omni cordis contritione quærentibus nequaquam acquiesceret januam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim vel nolentibus eam vel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias & quæ solis perfectionem cupientibus debent esse compertæ, indignis & fastidiose suscipientibus pandens, aut jactantiæ vitium aut proditionis crimen videretur incurrere) tandem fatigatus precibus nostris, ita exorsus est. Moyses tota hac prima Collatione de monachi intentione ac fine disserit; in sequenti autem de discretione disputat.
[54] [ubi collocutus est cum abbate Moyse] Ex Collatione 1, cap. 21 colligo, Cassianum ante annum 394 in solitudine Scethica fuisse: nam Moyses ille de Joanne Lycopolitano, quem supra anno 394 obiisse dixi, ibidem ita loquitur: In quo etiam abbatem nuper Joannem, qui Lyci commoratur, cognovimus fuisse illusum. Ex altera vero Collatione apparet, quanta cibi parsimonia hi novi hospites ibi corpus suum macerarent. Cum enim Moyses Collat. 2, cap. 19 illos instrueret de sumptione quotidiani cibi a majoribus usitata, post alia sic dicit: Præposuere cunctis illis refectionem solius panis, cujus æquissimum modum in duobus paximaciis statuerunt, quos parvulos panes vix libræ unius pondus habere certissimum est. At illi majorem panis parsimoniam a se servari indicant cap. 20 his verbis: Quod nos gratanter amplexi respondimus, hunc modum nos minime pro continentia reputare: quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere. Ex hac responsione sequi videtur, quod singuli tantum quotidie unum paximacium comederent. Dubitari posset, quanti ponderis sit paximacium, quia ambigua est abbatis Moysis locutio, qua significari potest, singulos, vel binos istos parvulos panes unius libræ pondus habuisse. Sed Gazæns in notis ad hunc locum recte probat, singula paximacis fuisse pænes sex unciarum.
[55] Suspicor, Cassianum de eodem Moyse loqui, dum lib. 10 Instit. cap. 25 memorat utile remedium, [qui diversus videtur a Moyse, qui ex Latronum duce factus est eremita.] quod sub initio vitæ anachoreticæ contra acediam ab abbate Moyse acceperat: Cum incipiens in eremo commorari, inquit, abbati Moysi omnium Sanctorum summo dixissem, me ægritudine acediæ hesterno die gravissime fuisse confectum, nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem: Ille; Non te, ait, ab ea liberasti; sed magis ei te deditum ac subditum præbuisti: gravius enim te, ut desertorem ac fugitivum, deinceps adversarius impugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de cetero commissa congressione, non desertione cellæ, vel somni torpore ingruentes æstus ejus ad horam evaporare malueris; sed tolerantia potius & conflictu didiceris triumphare. Unde experimento probatum est, acediæ impugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam. Tillemontius tomo 10 Monument. eccles. pag 728 contra Gazæum contendit, Moysen illum, quocum Cassianus duas Collationes habuit, famosum istum latronum ducem fuisse. At certe hallucinatur, cum hic Moyses Collat. 2, cap. 2 de se ipso ita loquatur: Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiæ constitutus in partibus Thebaïdis, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendæ gratia convenisse. Hæc non conveniunt Moysi latronum duci, de quo ipse Tillemontius tomo proxime citato a pag. 63 plane diversa tradit. Sed cum eo tempore plures fuerint hujus nominis anachoretæ, non est promptum definire, quis hic Moyses fuerit.
[56] Non diu post videntur adiisse abbatem Paphnutium, quem Cassianus Collat. 3, [Cassianus perfectionis cupidus] cap. 1 sic laudat: In illo choro Sanctorum, qui velut astra purissima in nocte mundi istius refulgebant, vidimus sanctum Paphnutium vice luminaris magni claritate scientiæ coruscantem. Hic namque presbyter congregationis nostræ, id est, illius, quæ in eremo Scythi morabatur, fuit, in qua ita usque ad extremam duravit ætatem, ut numquam e cella, quam junior cœperat habitare, quæque ab ecclesia millibus quinque distabat, saltem ad viciniora migraverit: nec fessus annis tanti itineris spatio die sabbati vel Dominico venturus ad ecclesiam vexaretur; sed nec vacuus quidem reverti exinde contentus, vas aquæ, quam per totam erat hebdomadam sumpturus, cervicibus suis supponens reportabat ad cellam. Cumque nonagenariam excessisset ætatem, numquam passus est, eam juniorum sibi labore deferri. Deinde totam ejus vitæ synopsin & alias illius virtutes referre pergit, quas brevitatis causa hic non exscribo.
[57] Hujus igitur magisterio institui cupientes, inquit Sanctus noster cap. 2 ejusdem Collationis, [a Paphnutio presbytero,] cogitationum etiam stimulis agitati ad cellam ejus jam die advesperascente pervenimus: qui habito aliquantisper silentio cum propositum nostrum prædicare cœpisset, quod scilicet patriam relinquentes, tot provinciis pro amore Domini perlustratis, egestatem eremi tolerare & imitari rigorem conversationis illorum tantopere niteremur, quem vix ipsi, qui in eadem necessitate atque inopia nati educatique sunt, sustinerent: respondimus, nos ob id ad doctrinam ac magisterium tetendisse, ut imbui aliquatenus institutionibus ac perfectione tanti viri possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus: non, ut illius, quæ tamen in nobis non essent, laudibus gravaremur, aut in elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur. Quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus compungi vel humiliari, non quibus nobismetipsis blandiri extollique possemus. Tunc Paphnutius tota hac Collatione, quæ ordine tertia est, agere incipit de tribus abrenuntiationibus, & tradit adeo sublimem doctrinam, ut Cassianus in fine cap. 22 fateatur sequentia: His nos sermonibus eruditos abbas Paphnutius e sua cella non tam alacres quam compunctos corde ante medium noctis emisit, hoc nobis præcipuum sua Collatione conferens, ut cum per abrenuntiationis primæ consummationem, quam toto virtutis nisu studebamus implere, attingenda nobis perfectionis culmina crederemus; inciperemus agnoscere, necdum nos cœpisse monachorum fastigia somniare: quippe qui de secunda abrenuntiatione Patrum in cœnobiis eruditi, tertiam, in qua omnis perfectio continetur, quæque illas inferiores duas multis modis præcedit, ne auditu quidem nos antea percepisse nossemus.
[58] [& aliis eremitis varia spiritualis vitæ documenta accipit.] Videtur ad idem tempus spectare Collatio quarta, quam de concupiscentia carnis & spiritus Neo-anachoretæ nostri habuerunt cum abbate Daniele, quem Cassianus Collat. 4, cap. 1 his laudibus extollit: Inter ceteros Christianæ philosophiæ viros, abbatem quoque vidimus Daniëlem, æqualem quidem in omni virtutum genere his, qui in eremo Scythi commanebant, sed peculiarius gratia humilitatis ornatum, qui merito puritatis ac mansuetudinis suæ a beato Paphnutio solitudinis ejusdem presbytero, & quidem cum multis junior esset ætate, ad diaconii est prælatus officium: in tantum enim beatus Paphnutius virtutibus ipsius adgaudebat, ut quem vitæ meritis sibi & gratia parem noverat, coæquare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret &c. Sequitur Collatio quinta, quæ cum abbate Serapione de octo principalibus vitiis instituta est, & quam S. Cassianus cap. 27 humiliter de se sentiens ita concludit: huc usque abbas Serapion de natura octo principalium vitiorum disserens, latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque affinitates, cum ab ipsis quotidie vastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reseravit ut eas quodammodo ante oculos positas, intueri nobis velut in speculo videremur.
[59] Nescio, an ad primam vel secundam in Scethi commorationem pertineat Collatio sexta, [Collatio abbatis Theodori,] quam Theodorus abbas de nece Sanctorum instituit occasione quorumdam monachorum, qui in Palæstina a Saracenis interfecti fuerant. Si sit hic idem Theodorus, de quo Cassianus lib. 5, Instit. cap. 33 & sequentibus meminit, videtur ea Collatio priori commorationi adscribenda, quia Cassianus lib. 5, Instit. cap. 35 satis innuit, se eo tempore adhuc rudem fuisse in vita anachoretica, ut apparet ex hac ejus narratione: Hic idem Theodorus cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte venisset, quidnam rudis adhuc anachoreta solus agerem, paterna curiositate latenter explorans, meque illico finita vespertina solennitate incipienem fessum corpus jam reficere & incubantem psiathio reperisset, protrahens imo corde suspiria, meoque me vocitans nomine: Quanti, inquit, o Joannes, hora hac Deo colloquuntur, eumque in semetipsis amplectuntur ac retinent, & tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus! At sive hæc Collatio sexta ad primam sive ad secundam in Scethi habitationem referatur, solvenda manet difficultas chronologica, ut ex sequentibus apparebit.
[60] Sanctus noster Collat. 6, cap, 1 refert sequentia: In Palæstinæ partibus juxta Thecue vicum, [quæ occasione monachorum in Palæstina ab Arabibus occisocum,] qui Amos prophetam meruit procreare, solitudo vastissima est usque ad Arabiam ac mare mortuum, quo ingressa deficiunt fluenta Jordanis & cineres Sodomorum, amplissima extensione porrecta. In hac summæ vitæ ac sanctitatis monachi diutissime commorantes repente sunt a discurrentibus Saracenorum latrunculis interempti. Quorum corpora licet sciremus tam a pontificibus regionis illius, quam ab universa plebe Arabum, tanta veneratione prærepta & inter reliquias Martyrum condita, ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes gravissimum sibi certamen indixerint, & usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se devotione decertant, quinam justius eorum sepulturam ac reliquias possiderent; aliis scilicet de vicinia commorationis ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus &c.
[61] Tunc eodem capite exponit, quomodo occasione hujus cædis habuerit cum abbate Theodoro sextam Collationem, [habita est,] cui etiam idcirco titulam de Nece Sanctorum præfixit. Mœsti ad sanctum Theodorum, inquit, singularem in conversatione actuali perreximus virum. Hic namque morabatur in Cellis (de hujus loci etymologia vide Sozomenum lib. 6 historiæ cap. 31) qui locus inter Nitriam & Scythin situs, & a monasteriis quidem Nitriæ quinque millibus distans, octoginta millium solitudine ab eremo Scythi, in qua commorabamur, interveniente discernitur. Cui cum de prædictorum virorum nece querimoniam fudissemus, admirantes tantam Dei patientiam, quod viros scilicet illius meriti taliter perimi permisisset, ut qui alios quoque suæ sanctitatis pondere de hujusmodi liberare tentatione debuerint, ne se ipsos quidem præripuerint de manibus impiorum, aut cur Deus admitti in servos suos tantum facinus concessisset &c. Porro Cassianus declarat, quam plene a Theodoro fuerit satisfactum dubitationi suæ, dum caput 17 istius Collationis sic finit: His itaque compertis, infinitam spiritalis cibi percepimus voluptatem, ita ut ex hac Collatione majore animi gaudio repleremur, quam ante tristitiæ super nece Sanctorum fueramus affecti. Non solum enim, de quibus hæsitabamus, edocti sumus, verum etiam illa, quæ pro tenuitate sensus nostri inquirere non noveramus, sub illius quæstionis interrogatione cognovimus.
[62] [continet quamdam difficuliatem chronologicam,] Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 410 num. 58 recte probat, hoc anno aut sequentis exordio in Palæstinam irrupisse barbaros, quorum manus S. Hieronymus vix evadere potuerit. At non placet, quod eminentissimus Annalista numero sequenti addis, nempe Cassianum de hac ipsa barbarorum irruptione meminisse. Quomodo enim occasione hujus irruptionis abbatem Theodorum de cæde Sanctorum consulere potuit Cassianus, qui jam antea ex Ægypto discesserat, & in causa S. Chrysostomi ad Innocentium Romanum Pontificem legatione functus fuerat, ut ipse Baronius ad annum Christi 404 num. 78 affirmat? Quod si cum eminentissimo viro dicas, Cassianum post hanc legationem profectum esse in Ægyptum, ibique monasticam vitam excolere cœpisse, totam Actorum ipsius chronotaxin invertis ac pertubas, ut ex hactenus dictis facile colligitur, & ex iis, quæ deinceps examinanda sunt, manifestius patebit.
[63] [quæ utcumque hic solvitur.] Huc accedit, quod Cassianus de tam sera in Ægyptum profectione nullum verbum fecerit, cum tamen alias suas peregrinationes indicare soleat. Imo in Præfatione ad libros de Institutis cœnobiorum ita scribit: Ea, quæ a pueritia nostra inter eosdem (scilicet monachos Syros & Ægyptios, de quibus hic agit) constituti, atque ipsorum incitati quotidianis adhortationibus & exemplis vel agere tentavimus vel didicimus, vel visu percepimus, minime jam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio & imitatione conversationis abstracti. Ex his aliisque antea dictis concludo, Cassianum fuisse jumorem, quando in Ægypto versatus est, qualis minime putandus est, quando pro S. Chrysostomo ad Innocentium Papam legatione fungebatur. Adde quod significet, se tot annorum circulis a monachorum illorum conversatione abstractum esse, ut ea, quæ viderat, vix posset memoria tenere. Non igitur video, quomodo hæc barbarorum irruptio & monachorum cædes cum commoratione Cassiani in Ægypto componi possit, nisi dicamus, barbaros sæpius in Palæstinam irrupisse, pluriesque ab ipsis monachos fuisse interfectos, quod non est improbabile. Certe si Henschenio nostro Vita Cassiania chronologice ex professo discutienda fuisset ad diem XXVIII Maii, qua istorum monachorum martyrium cum Martyrologio Romano retulit, maluisset haud dubie iteratam aliquoties barbarorum incursionem admittere, quam cum Baronio chronologicam istius vitæ seriem evertere.
[64] Dum Cassianus prima vice in solitudine Scethica habitabat ,[Cassianus vidit lapsus quorumdam eremitarum in Scethi.] non tantum vidit plurimos anachoretas ad summum perfectionis apicem evectos, sed etiam quosdam fraudibus dæmonis misere deceptos, ut patet ex Collat. 2, cap. 5, ubi abbas Moyses narrat terribile exemplum Heronis, qui post solitariam quinquaginta annorum vitam sese in puteum præcipitavit. Recolite id, inquit, quod nuper gestum oculorum vestrorum vidistis obtutibus; senem videlicet Heronem ante paucos admodum dies illusione diabolica a summis ad ima dejectum. Dein cap. 24 ejusdem Collationis idem Moyses Cassianum cum socio sic alloquitur: Quod nuper Benjamin civem vestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis; qui ne quotidie paximacia duo percipiens, æquali castigatione continuam parcitatem jugiter retentaret, maluit biduana jejunia semper continuare, dummodo ad refectionem veniens duplicata mensura repleret ventris ingluviem, id est quatuor paximacia comedens, desiderata saturitate gauderet, & expletionem ventris sui biduano jejunio quodammodo compararet: qui obstinatione & pertinacia mentis suæ definitionibus potius propriis, quam seniorum traditionibus acquiescens, quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis.
[Annotata]
* forte fragrabat
§ VII. Excursio ad monasterium Bethlehemiticum, & reditus ad eremum Scethicam.
[65] Quamvis Cassianus cum socio suo Germano juxta consilium abbatis Josephi in Ægypto manere statuisset, ambo tamen ad cœnobium Bethlehemiticum post septem annos reversi sunt, [Sanctus excurrit ad monasterium Bethlehemiticum,] sive quod ad hoc crebris istorum cœnobitarum litteris monerentur, sive quod sperarent, se facile obtenturos licentiam redeundi ad Scethicam solitudinem, uti re ipsa factum est. Hæc omnia referuntur in Collat. 17, cap. 31 his verbis: Hac beatissimi Joseph institutione atque doctrina, velut divino oraculo confirmati, in Ægypto residere maluimus. Sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione soliciti, tamen expleto septem annorum numero, sponsionem nostram gratanter implevimus. Excurrentes namque ad cœnobium nostrum illo jam tempore, quo de impetrando ad eremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum solvimus; deinde animis eorum, qui pro caritatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deliniti, pristinam redintegravimus caritatem, tandemque ad plenum aculeo nostræ sponsionis avulso, his quoque cum gaudio prosequentibus, ad Scythioticæ solitudinis secreta remeavimus. Non videntur autem tunc diu in monasterio Bethlehemitico hæsisse, cum Cassianus hunc reditum excursionis nomine appellet.
[66] Ad tempus secundæ in Scethi commorationis refero Collationem septimam & octavam, quas cum abbate Sereno instituit, [& ad solitudinem Scethicam reversus,] quia Cassianus Collat. 7, cap. 3 satis innuit, se jam diu in solitudine habitasse, dum abbati Sereno illic ita respondet: Supputatio temporum ac solitudinis habitatio, cujus contemplatione conjicis, interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus, quid esse nequeamus; non tamen fecit esse, quod esse contendimus: nec enim aut desideratæ puritatis fixam stabilitatem, aut robur aliquod firmitatis nos acscientiæ novimus assecutos, sed tantum modo confusionis ac pudoris augmenta. Etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc quotidianis studiis exerceatur, atque perficiatur, ut a tepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perveniens, incipiat nosse, quæ primitus vel ambigue vel penitus ignorabat, & firmo (ut ita dixerim) gradu illius disciplinæ qualitate procedens, perfecte in ea ac sine ulla jam difficultate versetur; e contrario me in hujus puritatis studio laborantem id solummodo profecisse reperio, ut sciam, quid esse non possim: ex quo nihil mihi aliud sentio, quam luctum tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrymarum, nec tamen esse desinam, quod esse non debeo. Hac responsione Sanctus noster etiam non vulgarem animi sui demissionem prodit.
[67] [iterum cum spiritualis vitæ magistris,] Præter eximias hujus abbatis Sereni dotes ac virtutes, quas Cassianus Collat. 7, cap. 1 & 2 exponit, magna ipsius in victu frugalitas apparet ex Collat. 8, cap. 1, ubi narrantur sequentia: Consummatis, quæ diei solennitas exigebat, & ecclesiæ congregatione dimissa, reversi ad cellam senis, refecti primum lautissime sumus: nam pro muria, quæ superjecta olei gutta quotidianæ refectioni solebat apponi, modicum liquaminis miscuit, & olei quiddam solito propensius superfudit. Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut ejus ex hoc gutturis quamdam percipiat suavitatem (quippe cujus tantus est modus, ut vix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire sed pertransire sufficiat;) sed ut hoc usu jactantiam cordis, quæ pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, & stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. Deinde apposuit salem frictum, olivas ternas, quibus post hæc superintulit canistrum habens cicer frictum, quod illi trogalia vocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, mixaria bina, caricas singulas: hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est. Hæc co adduxi, ut ex hoc paupere convivio colligas temperantiam S. Cassiani, qui se lautissime refectum affirmat. Obscuriora vocabula, quæ in his ferculis enumerandis occurrunt, a Gazæo in notis ad hunc locum explanantur.
[68] [varias instituit Collationes,] Videntur etiam ad hoc tempus referenda tres Collationes, nempe vigesima prima & duæ sequentes, quas cum Theona Scethicæ solitudinis œconomo Cassianus habuit: Postquam enim Collat. 21 narraverat, quomodo iste Theonas, relicta uxore, ad monasterium confugerit, in fine cap. 9 hæc addit: Confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium pervolavit, ubi in brevi tanto splendore sanctitatis & humilitatis enituit, ut beatæ memoriæ Joanne ad Dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Helia, viro, qui haud minor decessore suo fuit, similiter decedente, tertius Theonas universorum præelectus judicio, in diaconiæ ejus dispensatione successerit. Tillemontius tomo 10 Monument. eccles. pag. 59 & 439 dicit, Joannem anno 386 factum esse œconomum Scethicum, atque huic Heliam, & Heliæ Theonam successisse. Unde tomo 14 ejusdem operis pag. 172 conjicit, has tres Collationes secundæ Cassiani in Ægyptum profectioni adscribendas esse, quamvis hoc postertori loco sibi contradicat, & Heliam Joanni præponens stabilitum a se antea successionis ordinem evertat, ut utrumque locum inter se conferre volenti manifestum fiet.
[69] Quidquid sit de tempore harum trium Collationum, certe nona & decima cum abbate Isaaco habitæ ad secundam Cassiani commorationem in Scethi pertinent, [quarum tempus præterpropter colligitur ex turbis,] ut eruitur ex litteris Theophili patriarchæ Alexandrini, quas Tillemontius tomo 11, pag. 461 circa annum 399 scriptas esse existimat. Ipse autem Cassianus Collat. 10, cap. 2 de hac Theophili epistola & turbis eam consecutis ita meminit: Intra Ægypti regionem mos iste antiqua traditione servatur, ut peracto Epiphaniorum die (quem provinciæ illius sacerdotes vel * Dominici baptismi vel * secundum carnem nativitatis esse definiunt, & idcirco utriusque sacramenti solennitatem non bifarie, ut in occiduis provinciis, sed sub una diei hujus festivitate concelebrant) epistolæ pontificis Alexandrini per universas dirigantur Ægypti ecclesias, quibus & initium Quadragesimæ & dies Paschæ non solum per civitates omnes, sed etiam per universa monasteria designentur. Secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos, quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata Collatio, Theophili prædictæ urbis episcopi solennes epistolæ commearunt, quibus cum denuntiatione Paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum hæresim longa disputatione disseruit, eamque copioso sermone destruxit.
[70] Quod tanta est amaritudine ab universo propemodum genere monachorum, qui per totam provinciam Ægypti morabantur, [quas Anthropomorphitæ contra Theophilum Alexandrinum ciebunt.] pro simplicitatis errore susceptum, ut econtrario memoratum pontificem, velut hæresi gravissima depravatum, pars maxima seniorum ab universo fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet impugnare Scripturæ sanctæ sententiam videretur, negans omnipotentem Deum humanæ figuræ compositione formatum, cum ad ejus imaginem creatum Adam Scriptura manifestissime testaretur. Denique & ab his, qui erant in eremo Scythi commorantes, quique perfectione ac scientia omnibus, qui erant in Ægypti monasteriis, præeminebant, ita est hæc epistola refutata, ut præter abbatem Paphnutium, nostræ congregationis presbyterum, nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem eremo aliis tribus ecclesiis præsidebant, nec legi quidem, aut recitari in suis conventibus prorsus admitterent. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 400 num. 53 has Anthropomorphitarum turbas refert. Sed sive anno 399 sive 400 hæ contigerint, nihil nostra interest, cum ex iis saltem constet, duas Collationes Isaaci abbatis ad secundam Cassiani habitationem in Scethi spectare.
[71] Non est dubium, quin Cassianus interdum ex Scethi ad alias eremos excurrerit: nam lib. 5 Instit. cap. 29 testatur, [Videtur Sanctus ex eremo Scethica ad alias solitudines,] quod viderit senem, Machetem nomine, a turbis fratrum eminus commorantem. Perrexit etiam ad abbatem Theodorum, qui octoginta millium solitudine ab eremo Scythi distabat, ut supra num. 61 notavimus. Forte etiam adiit anachoretam Paulum, de quo lib. 10, cap. 24 narrat sequentia: Denique abbas Paulus probatissimus patrum, cum in eremo vastiore consistens, quæ Porphyrio nuncupatur, palmorum fructibus & horto modico securus, haberet sufficientem alimoniæ suæ victusque substantiam, nec posset aliquid aliud, unde sustentaretur, operis exercere, eo quod ab oppidis & habitabili terra septem mansionibus (id est itinere septem dierum) vel eo amplius deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede vecturæ, quam valere posset pretium operis desudati; collectis palmarum foliis, quotidianum pensum, veluti exinde sustentandus, a semetipso jugiter exigebat. Cumque opere totius anni antrum ejus fuisset impletum, id quod solicita cura laboraverat, singulis annis supposito igne concremabat: in tantum probans, sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare, nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere. Lib. 5 Instit. cap. 23 & sequentibus meminit plurium anachoretarum, quibuscum egit; sed non assignat locum, in quo habitabant.
[72] [& nominatim ad Thebaidem excurrisse,] Præterea certum est, quod S. Cassianus proposuerit remotam Thebaïdos eremum penetrare, ut ipse Collat. 11, cap. 1 asserit. Videtur autem istud propositum executioni mandasse, cum lib. 2 Instit. cap. 3 loquatur hoc modo: Itaque per universam Ægyptum & Thebaïdem, ubi monasteria non pro uniuscujusque renuntiantis instituuntur arbitrio, sed per successiones & traditiones majorum usque in hodiernum diem vel permanent vel permansura fundantur, legitimum orationum modum in vespertinis conventibus seu nocturnis vigiliis VIDIMUS retentari. Deinde lib. 4 Instit. cap. 1 memorat regulas Tabennensiotarum, quorum in Thebaïde est cœnobium, eosque a monachis Ægyptiis distinguit. Denique Castor Aptensis episcopus in epistola ad Cassianum hæc habet: Te quidem potissimum orientalium cœnobiorum doctrina expertum tenemus, maximeque Ægyptiorum & apud Thebaïdem fundatorum. Menæa impressa, ex quibus supra num. 6 elogium Sancti nostri exhibuimus, alias peregrinationes per Pontum & Cappadociam aliasque regiones ipsi attribuunt. At non constat, Cassianum eas omnes instituisse, quamvis lib. 4 Instit. cap. 19 de cœnobiis variarum regionum ita meminerit: Per cunctam namque Mesopotamiam, Palæstinam & Cappadociam, ac totum Orientem singulis hebdomadibus vicissim fratres ad hæc officia sibi reddenda succedunt. Cerie potuit istarum regionum mores ab aliis audire. Nescio, an Cassianus Thebaïdem aliasque eremos tempore primæ vel secundæ commorationis in Scethi visitaverit.
[73] [sed nescitur, quot annis secunda vice in Scethi manserit.] Etiam ignoro, quot annis secunda vice Cassianus in solitudine Scethica manserit. Solummodo ex memorata Theophili Alexandrini epistola colligitur, quod circa annum 400 adhuc in ea vixerit, & aliunde certum est, quod anno 404 Constantinopoli fuerit. Quare ex hactenus dictis systema quoddam chronologicum conficio, quod erudito lectori examinandum corrigendumque propono. Primo juxta ea, quæ supra num. 24 diximus, verosimile est, quod Cassianus ante annum 385 Bethlehemo in Ægyptum discesserit. Dein post septem annos in ea regione transactos ad cœnobiœm Bethlehemiticum redut, & paulo post iterum Ægyptum repetiit, quam forte circa annum 401 ob turbas inter monachos Ægyptios & patriarcham Alexandrinum exortas deseruit. Inde venit cum Germano Constantinopolim, ubi a Joanne Chrysostomo diaconus ordinatus causam istius strenue defendit, & ob eam rationem anno 405 Romam profectus est, quæ omnia sequenti paragrapho testimoniis veterum scriptorum confirmabimus.
[Annotata]
* pro &
* pro &
§ VIII. Discessus Constantinopolim, diaconatus, iter Romanum, sacerdotium & alia.
[74] Suspiror, Cassianum cum Germano non diu post annum 400 Constantinopolim venisse, & ambos a sancto Chrysostomo, [Cassianus Constantinopoli ordinatur diaconus a S. Joanne Chrysostomo,] tunc urbis illius archiepiscopo, sacris Ordinibus fuisse initiatos; sed haud dubie jam aliquo temporis spatio illic vixetaus, untequam Cassianus ad diaconatum & Germanus ad sacerdotium promoverentur. Quidquid sic de ordinationis anno, quæ certe ante legationem Romanum anni 405 facta est, Cassianus lib. 7 de Incarnatione cap. 31 gloriatur, quod Joannem Chrysostomum habuerit magistrum, & sese ab illo inter sacros ecclesiæ Constantinopolitanæ ministros adscitum fuisse testatur his verbis: Unde ego quoque ipse humilis atque obscurus nomine, sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanæ urbis antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen discipuli affectumque præsumo: adoptatus enim a beatissimæ memoriæ Joanne episcopo in ministerium sacrum, atque oblatus Deo, etsi corpore absum, affectu illic sum, & illi dilectissimo mihi ac venerandissimo Dei populo, etsi nunc præsentia non admisceor, tamen mente conjungor. Et hinc est, quod condolens ei atque compatiens, in vocem nunc tristitiæ communis ac doloris erupi, & quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam, quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamavi. Etenim si juxta Apostolum, dolente quidem minore corporis parte, condoler major atque compatitur; quanto magis, dolente majore, minorem compati oportet? Inhumanissimum quippe est, ut in uno atque eodem corpore majorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum majora patiantur.
[75] Deinde cives Constantinopolitanos hortatur ad fugiendam Nestorii hæresim, tenendamque Catholicam veterum doctorum doctrinam, [quem summo pere laudat:] & ea occasione in S. Joannis Chrysostomi laudes ita excurrit: Unde obsecro ac deprecor omnes vos, qui intra Constantinopolitanæ urbis ambitum siti, & per aflectum patriæ cives mei, & per unitatem tidei fratres mei estis, ut separetis vos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui devorat Dei populum, sicut cibum panis. Ne tetigeritis quidquam illius, quia sunt omnia in interitum. Exite de medio ejus, ac separamini, & immundum ne tetigeritis. Mementote magistrorum veterum, sacerdotumque vestrorum; Gregorii nobilis per orbem, Nectarii sanctimonia insignis, Joannis fide ac puritate mirabilis: Joannis, inquam, Joannis illius, qui vere ad similitudinem Joannis Euangelistæ, & discipulus Jesu & apostolus, quasi super pectus Domini semper affectumque discubuit. Illius, inquam, mementote, illum sequimini, illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sanctimoniam cogitate. Illius mementote semper doctoris vestri ac nutritoris, in cujus quasi gremio quodammodo amplexuque crevistis: qui communis mini ac vobis magister fuit; cujus discipuli atque institutio sumus. Illius scripta legite, illius informationem tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. Quod etsi assequi grande est ac difficile, sequi tamen pulcrum atque sublime: quoniam in summa rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est: quia numquam fere aliquis ejus rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac pervenire contenderit. Ille ergo vobis in sensu semper & quasi in conspectu sit; ille in animo atque in cogitatione versetur. Ille denique ipse vobis etiam hæc, quæ a me sunt scripta, commendet: quia hæc, quæ ego scripsi, ille me docuit; ac per hoc non tam mea hæc, quam illius, esse credite: quia rivus ex fonte constar, & quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem referri convenit magistri.
[76] Ex hoc elogio corruit quædam fabula, nescio quo tempore primum nata, [unde ruit fabella, quæ ipsum a Chrysostomo ejectum tradit.] quam Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum Christi 427 ita tradit: Cassianus de ecclesia Constantinopolitana a Joanne Chrysostomo ejectus, & in Massilia Galliæ presbyter ordinatus, multa scripsit, inter quæ etiam compertas in Ægypto Vitas patrum, doctrinasque & regulas, datis ad plurimos libris, exponit. Trithemius in opere de scriptoribus ecclesiasticis secutum est eumdem errorem, quem eminentissimus Baronius in Annalibus ad annum Christi 404 num. 78 refutat, ubi simul verosimiliorem hujus fabulæ originem ita detegit: Hic adverte, errore quidem mea sententia lapsos, qui tradunt, hunc ipsum a Joanne Chrysostomo diaconum ordinatum, atque post aliquot annos ab eodem expulsum, Massiliam protectum, illic ordinatum esse presbyterum. Sed dicant, velim, quando hunc expelli ab eo contigit, qui etiam post ejus exilium in ipsius Joannis obsequio perseverasse cognoscitur, & pro eo functus legatione ad Innocentium? Sed puto, occasionem errandi inde manasse, ut qui pro Joanne Chrysostomo, sicut alii ejus ecclesiæ clerici, esse reperitur expulsus, eumdem per Joannem ipsum ejectum existimarint: nam non ab ipso, sed ejus causa tunc contigit, cum reliquis extorrem fieri. Ceterum antiquorum nullus hujusmodi notam Cassiano inussisse legitur. Verum ipse Cassianus in libris, quos de Christi Incarnatione conscripsit, erga memoriam ejusdem Joannis Chrysostomi satis videtur esse propensus & gratus, utpote qui sæpe eum laudibus haud vulgaribus celebret, & quod majus videri debet, quidquid ipse sciret, liberaliter eidem acceptum refert. Nunc ab hac digressione ad historiæ nostræ seriem redeamus.
[77] [Tendit cum Germano Romam, ut Chrysostomum defendat,] Cum Theophilus Alexandrinus anno 403 Joannem Chrystostomum in synodo ad Quercum condemnare vellet, misit ad eum sanctus præsul tres episcopos & duos presbyteros, inter quos posteriores erat quidam, nomine Germanus, ut Chrysostomus ipse asserit in epistola, ad Innocentium Papam anno 404 scripta, quæ in novissima Parisiensi Operum illius editione tomo 3 a pag. 515 legitur. Germanus autem ille videtur fuisse individuus Cassiani socius: unde concludi posset, illum jam ab anno 403 ad sacerdotii dignitatem fuisse evectum. Probabilissime anno 404, quo S. Chrysostomus in exsilium pulsus est, & ecclesia cathedralis deflagravit, Germanus & Cassianus erant sacrorum vasorum custodes, ut ex mox dicendis intelligetur: cum enim calumniatores Joannis Chrysostomi inter alia sanctum præsulem acusassent, quod pretiosa ecclesia vasa sibi retinuisset, Germanus presbyter cum Cassiano diacono Romam anno 405 missus est, ut coram Innocentio Pontifice archiepiscopum Constantinopolitanum contra adversariorum calumnias defenderet. Tunc ausem hi legati præter alia innocentia testimonia Romanis judicibus exhibuerunt indicem sacræ supellectilis, quæ in incendio anni præteriti prodigiose conservata fuerat.
[78] Juvat hanc rerum gestarum seriem audire ex coævo auctore (an is Palladius Helenopolitanus episcopus, [ut ex scripto recoævo] an alius fuerit, jam non disputo) qui Vitam S. Chrysostomi per modum dialogi conscripsit, & quem Emericus Bigotius anno 1680 Parisiis Græco latine edidit. Ille igitur in editione jam citata pag. 92 & 93 miram ecclesiastici thesauri inter flammas conservationem ita refert: In hunc igitur modum ignis circumvolans & inundans tamquam mare violento Austro jactatum, veluti signo dato progrediens, vicinas circumquaque ædes citra discrimen corripuit, & soli ædiculæ, in qua vasorum reposita erat copia, pepercit: aurum non reveritus aut reliquam argenti supellectilem, sed ut ne locum mentiendi calumniatoribus daret adversus justum, quasi ipse pulcherrima quæque sibi vindicasset. Ita ignis agitatus retrorsum se reflectebat, pervestigans invidiam eorum, qui hæc perpetrarant ad revincendam Theophili insaniam, in eo quod ob sacra vasa Joannem ejecisse se comminiscitur.
[79] Idem auctor synchronus apud Bigotium pag. 27 narrat aliquæ ex iis, [probatur;] quæ anno sequenti Romæ in causa Chrysostomi contigerunt. Post Palladium, inquit, advenere Germanus presbyter una cum Cassiano diacono, qui erant e partibus Joannis, viri religiosi, litteras totius cleri Joannis reddentes, quibus scribunt ecclesiam ipsorum vim atque tyrannidem perpessam esse, ipsorum episcopo militari manu ejecto atque in exilium acto per factionem Acacii Berœæ episcopi, Theophili Alexandriæ, Antiochi Ptolemaïdos & Severiani Gabalorum. Interea breviculum prædicti ostenderunt, quo pretiosa vasa tradiderant coram judicibus, Studio præfecto urbis, & Eutychiano præfecto prætorii, & Joanne Comite thesaurorum, & Eustathio quæstore, ac tabulariis, in auro, argento & vestibus, calumniam a Joanne episcopo depellentes. Eorumdem legatio ad sedem Apostolicam confirmatur ex litteris Innocentii Papæ, anno 405 ad clerum & populum Constantinopolitanum scriptis, quas Sozomenus lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 26 resert, & quarum hoc est initium: Innocentius episcopus presbyteris & diaconis & universo clero ac populo ecclesiæ Constantinopolitanæ, quæ est sub Joanne episcopo, dilectis fratribus salutem. Ex litteris caritatis vestræ, quas per Germanum presbyterum & Cassianum diaconum misistis, scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia solicitudine cognovi, quantisque ærumnis & calamitatibus fides laboret, repetita sæpius lectione perspexi.
[80] Hactenus chronologicam Actorum seriem utcumque prosecuti sumus; sed jam in Sancti nostri Vita occurrit hiatus, [sed incertum est, quo post hanc legationem diverterit.] quem vix divinando supplere possumus. Quidam existimant, peracta legatione, ipsum Romæ substitisse usque ad captam ab Alarico Gothorum rege Urbem, atque inde Massitiam navigasse: alii vero suspicantur, eum ad monasterium Bethlehemiticum rediisse, & post monasterii illius devastationem demum anno 416 ex Syria in Galliam Naibonensem venisse. Nec desunt, qui velint, illam in Ægyptum remeasse. Maxime miror, illos hanc conjecturam amplexos esse, qui anno 1662 Officia propria Massiliensis ecclesiæ ediderunt, correctoresque istos, multis aliis caute rescissis aut mutatis, lectioni quintæ confidenter inseruisse hæc verba: Mortuo Chrysostomo, in Ægyptum abiit, atque inibi ex solitariorum exemplis & disciplina libros Collationum inclytos collegit. Hæc conjectura nobis plane improbabilis videtur, quia ipse Cassianus in Præfatione ad Castorem significat, sese longo annorum spatio ab Ægyptiis monachis abstractum fuisse, dum Collationes conscriberet, ut supræ num. 63 indicavimus. Videri etiam possunt, quæ Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 174 huic assertioni opponit. Alii denique alia excogitarunt, ita ut hic tot sint sententiæ, quot capita, At cum omnes hæ opiniones nullo antiquitatis restimonio nitantur, nullam ex illis eligimus, sed potius ingenue fatemur, nos ignorare, quo Cassianus post legationem Romanam diverterii. Ex Gennadio solum constat, Cassianum Massiliæ varia gessisse, ibidemque usque ad obitum mansisse, ut paragrapho sequenti singillatim discutiemus.
[81] [& æu tune sacerdotii dignitatem susceperit.] Dubito, an ulterius differre debeam sacerdotium S. Cassiani, cum ob varias opiniones non sit certum, quo tempore aut loco illam dignitatem susceperit. Antiquiores lectiones ecclesiæ Massiliensis, quas § I dedimus, diserte hæc habeut: Cum vero Constantinopoli esset a Joanne episcopo magno diaconus ordinatus, Romam adiit, ibique ad presbyteratus gradum est evectus. Eadem tradit Chronicon Massiliense, quod Guesnæus noster suo Cassiano illustrato immiscuit, & juxta quod lib. I, cap. 39 asserit, Sanctum nostrum Romæ ab Innocentio Papa ad sacerdotalem dignitatem promotum fuisse. Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 174 dicit, eum potuisse Romæ aut alicubi in Oriente ordinari presbyterum, si noster sit Cassianus iste presbyter, qui Romæ circa annum 414 laboravit ad conciliandam unionem inter ecclesiam Romanam & Antiochenam. At Officia propria Massiliensia anni 1662 lectionem sextam ita recitandam præscribunt: Tantis onustus meritis, & tantis ornatus virtutibus, nondum erat sacerdos Cassianus. Multis ergo laboribus, procellisque superatis Massiliam, velut in tranquillum portum, se recipiens, presbyter factus est. Videtur idem indicare Gennadius, dum dicit, quod fuerit Constantinopoli a Joanne magno episcopo diaconus ordinatus, apud Massiliam presbyter. Eidem opinioni favet concilium Romanum, quod anno 494 sub Gelasio I Papa celebratum est, ubi apud Labbeum nostrum tomo 4 Conciliorum col. 1265 vocatur presbyter Galliarum. Verum alii hæc ita explicant, acsi tantum inter presbyteros Massilienses cooptatus fuerit, & clero istius ecclesiæ adscriptus, ut habet Guesnæus noster lib. I Cassiani illustrati cap. 50.
§ IX. Gesta, scripta & mors Massiliæ.
[82] Nescio, quo anno aut qua occasione Sanctus noster Massiliam migraverit. Solum constat, ab ipso illic ædificata fuisse duo monasteria, [Sanctus Massiliæ duo monasteria condidit,] quæ circa finem seculi V adhuc subsistebant, ut Gennadius in Catalogo virorum illustrium cap. 62 tradit his verbis: Cassianus, natione Scytha, Constantinopoli a Joanne Magno episcopo diaconus ordinatus, apud Massiliam presbyter, condidit duo, id est virorum & mulierum, monasteria, quæ usque hodie exstant. De loco, in quo cœnobium montalium situm fuerit, nonnulla est controversia: nam Guesnæus noster in Cassiano illustrato post amplam istius parthenonis descriptionem, quam lib. 2, cap. 17 dederat, in eodem opere lib. 2, cap. 25, pag. 508 sic scribit: Nec omittendum hoc loco parthenium cœnobium nostræ Dominæ de Yvelino, vulgo de Veaune, a Cassiano fundatum in oppidano Massiliæ territorio, cui iidem pene natales fuerunt, qui ipsi monasterio S. Victoris. At Dionysius Sammarthanus in ultima Galliæ Christianæ editione tomo I, col. 695 Guesnæi opinionem ita rejicit: Sancti Salvatoris apud Massiliam monasterium feminarum ordinis sancti Benedicti fundatum est a Cassiano, ut legere est in his, quæ præmisimus, agendo de cœnobio Victorino, juxta quod situm erat, non vero in loco, quem ei assignat Guesnæus. Nos in hac re judicium serre non possumus. Quare ipsi Massilienses hanc litem dirimant.
[83] Facilius inter scriptores convenit de monasterio virorum, [& quinque monachorum millibus præfuisse dicitur, quod hic aliquo sensu explicatur.] quod omnes etiamnum hodie abbatiam S. Victoris appellant. In jam sæpe memoratis Lectionibus ecclesiæ Massiliensis dicitur S. Cassianus ibidem quinque millibus monachorum præfuisse. Eldebertus Mimatensis episcopus in diplomate, quod anno 1060 in favorem monasterii S. Victoris Massiliensis dedit, quodque Dionysius Sammarthanus tomo I Galliæ Christianæ inter instrumenta pag. 23 edidit, etiam tantum monachorum numerum sic adstruit: Sicut audivimus & ex parte didicimus, cœnobium illud, cum tantæ antiquitus nobilitatis esset, ut quinque millia monachorum inibi habitantium abbas beatus Cassianus, doctor præclarissimus, in eo nunc corpore requiescens, existeret, sicut in libris reperitur, quos ipse composuit &c. Legi equidem epistolam Castoris, a Gazæo typis vulgatam, in qua Cassianus vocatur pater Dei servorum; sed ipse Sanctus noster nusquam in Operibus suis meminit tantæ multitudinis, quam tamen Eldebertus in libris ejus reperiri significat. Imo vix adduci possum, ut credam, quinque monachorum millia in uno cœnobio Massiliæ habitasse. Quare potius accedo ad jam sæpe laudatos Breviarti Massiliensis correctores, qui in Officiis propriis anni 1662 hoc ita legendum proponunt: Primus monachos in Galliam introduxisse legitur, & divisorum hinc inde quinque millium pater exstitit & exemplum. Sic nempe intelligi potest, quomodo Cassianus quinque monachorum millibus præfuerit, quia diversa cœnobia regulas ab ipso præscriptas sequebantur, & eum tamquam patrem spiritualem agnoscebant, ut non obscure cruitur ex mox citata Castoris epistola, ac ipsis Cassiani lucubrationibus, de quibus jam nonnihil dicendum est.
[84] [Rogatu Castoris episcopi, qui novo suo cœnobio petieras regulas,] Castor, qui ante annum 419 Aptensem cathedram ascendisse dicitur, humillimis litteris rogavit Cassianum, ut monachis a se recenter congregatis certam vivendi rationem præscriberet, & post alia venerationis suæ indicia sic ipsum alloquitur: Te ergo, charissime pater, qua possumus charitate prævenimus, quo pia ac inexhausta exuberantia nihil promere sapientibus nobis subvenias, & quibus præemines exercitiis, sub quibus præpollens mens & membra creverunt, nos neophytos & mundialis pompæ accurationibus illectos excitare non differas. Te quidem potissimum Orientalium cœnobiorum doctrina expertum tenemus, maximeque Ægyptiorum & apud Thebaïdem fundatorum: præsertim cum & loca, Dominica nativitate insignia, tua sint illustrata præsentia. Quocirca cum sis omnium studiorum catholicorum disciplina refertus, te quoque convenit, nos scientiæ inopes non præterire. Poscimus namque tuam paternitatem, ut instituta monasteriorum, quæ per Ægyptum & Palæstinam florere ac institui vidisti, & servanda sanxisti, & sicuti ibi a patribus tradita sunt, simplici sermone in nostro rudi monasterio adhibere complanata non abnuas, & eloquiorum tuorum melliflua suavitate exuberantia verba diffundens, nostra diu arentia corda rigare non differas; ex quo, abjecta sterilitate, fruges justitiæ valeant pullulare. Unde reor, si quid proficere nos possibile fuerit, te quoque potiori merito munerandum, si paterni laboris obedientia inertium mentes qualemcumque reddiderint habilem servitutem. Vale pater Dei servorum, & memento nostri.
[85] [Cassianus designat quoddam opus,] Sanctus noster in præfatione ad libros de Institutis cœnobiorum huic epistolæ quodammodo respondens varias affert rationes, quibus ostendat, sese numquam ejus petitioni consensurum fuisse, nisi me ad hæc, inquit, fiducia tuæ sanctitatis animaret, & sponsio, quod vel tibi hæ nugæ forent acceptæ, qualescumque sint; vel eas congregationi fratrum in novello tantum monasterio commorantium deputares: qui si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, & pie relegant & cum venia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis, quam venustatem eloquii requirentes. Deinde scriptionis suæ argumentum ita exponit: Quapropter, beatissime papa (ex hoc titulo colligo, Castorem fuisse episcopum, quando Cassianus ad eum scribebat) unum religionis & humilitatis exemplar, tuis precibus animatus, secundum vires ingenii mei opus, quod injungis, aggrediar; & ea, quæ omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere tentaverunt, velut rudi monasterio, & veritatem sitientibus intimabo. Nec plane mirabilium Dei signorumque narrationem studebo contexere; quæ quamvis multa per seniores nostros & incredibilia non solum audierimus, verum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus impleta, tamen, his omnibus prætermissis, quæ legentibus præter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectæ vitæ conferunt, instituta eorum tantummodo ac monasteriorum regulas, maximeque principalium vitiorum, quæ octo ab eis designantur, origines & causas curationesque secundum traditiones eorum, quantum Domino juvante potuero, fideliter explicare contendam. Denique præmonet, se quasdam Orientalium monachorum regulas ad Gallicam regionem accommodaturum.
[86] Hunc igitur in finem Cassianus conscripsit ea, [& conscribit duodecim libros pro cœnobitis c] quæ de Institutis cœnobiorum, & de octo principalium vitiorum remediis, duodecim libellis Domino adjuvante, digesta sunt, ut ipsemet in præfatione ad primam Collationem loquitur. Photius in Bibliotheca cod. 197 indicat, sese illa Cassiani opuscula, aut saltem eorum compendium Græce legisse; sed quatuor priores libros ab octo sequentibus, tamquam diversum opus, distinguit; cum tamen ipse Cassianus in præfatione ad Collationem undecimam dicat, se instituta cœnobiorum duodecim libellis complexum esse. Videri etiam potest Græcus ejusdem scriptionis titulus apud Lambecium lib. 4 Bibliothecæ Cæsareæ pag. 167. Gennadius autem in editione Miræi cap. 61 hanc lucubrationem ita dividit: Scripsit, experientia magistrante, litterato sermone, & ut apertius dicam, sensu verba inveniens & actione linguam movens, res omnium monachorum professioni necessarias, id est, de habitu monachi & de canonico orationum modo atque psalmorum, qui in monasteriis Ægypti die noctuque tenetur, libros tres; Institutionum librum unum; de origine & qualitate ac remediis octo principalium vitiorum libros octo, singulis scilicet de singulis vitiis expediens. Malo ipsius Cassiani juduio acquiescere, qui in textibus jam allatis & lib. 5, cap. I se idem opus prosequi ita significat: Quintus nobis, juvante Deo, liber iste procuditur: nam post quatuor libellos, qui super Institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere colluctationem adversus octo principalia vitia, vestris orationibus Domino confortante, disponimus.
[87] Hi duodecim libelli tantopere Castori placuerunt, ut etiam a Cassiano alia opuscula expeteret, [post hos edit decem Collationes,] quæ tamen morte præventus videre non potuit, sicut Cassianus in præfatione ad decem Collationes patrum exponit hoc modo: Nunc autem quia dereliquens nos pontifex supradictus (videlicet Castor, de quo paulo ante locutus fuerat) migravit ad Christum, has interim decem Collationes summorum patrum, id est anachoretarum, qui in eremo Scythica morabantur (quas ille incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi jusserat sermone conscribi, non perpendens præ multitudine charitatis, quanto infirmas cervices pondere prægravaret) vobis potissimum, o beatissime papa Leonti, & sancte frater Elladi, credidi consecrandas. Alter siquidem vestrum memorato viro & germanitatis affectu & sacerdotii dignitate, & quod his majus, sancti studii fervore conjunctus, hereditario fraternum debitum jure deposcit: alter anachoretarum instituta sublimia, non ut quidam, propria aggressus est præsumptione sectari, sed legitimum doctrinæ tramitem, sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret apprehendens, non tam suis adinventionibus, quam illorum traditionibus maluit erudiri.
[88] Sed decem istæ Collationes necdum explere potuerunt desiderium Honorati & Eucherii, [ac deinde iterum addit septem,] qui etiam alias flagitarunt, uti Cassianus in præfatione ante Collationem andecimam satis declarat his verbis: Proinde quia fidei vestræ atque fervori nec illa Instituta cœnobiorum, quæ duodecim libellis ad beatæ memoriæ episcopum Castorem, quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem Collationes in Scythica eremo commorantium patrum, quas præcipientibus sancto Elladio & Leontio episcopis, utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc etiam ut itineris nostri ratio & ordo cognoscatur, trium in alia eremo existentium, quos primos vidimus, patrum septem Collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas, quibus ea, quæ de perfectione in præteritis nostris opusculis obscurius forsitan comprehensa vei prætermissa sunt, suppleantur. Si vero sanctam studii vestri sitim etiam hæc satiare non quiverint, septem alias Collationes, quæ ad sanctos, qui in Stœchadibus consistunt insulis, emittendæ sunt fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt. Si Honoratus fuerit celebris iste præsul Arelatensis, ut Tillemontius aliique verosimillimum putant, sequitur, has septem Collationes scriptas esse ante annum 426, quo Honoratus Arelatensem cathedram ascendit: nam Cassianus in jam dicta præfatione significat, eum adhuc ingenti fratrum cœnobio præfuisse, cum hæc scriberet, eumque fratris nomine compellat, quo familiari modo episcopum non alloqueretur. Neque diu ante hunc annum 426 videntur conscriptæ, cum in præfatione septem sequentium Collationum, quas jam promiserat, Honoratum titulo episcopi honoret.
[89] [quibus denique alias settem adjungit,] Paulo post videtur septem ultimas Collationes conscripsisse: loquitur enim de Honorato episcopo, qui anno 429 obiit, tamquam adhuc vivente, cum alibi Castorem mortuum beatæ memoriæ episcopum appellet. Dedicavit autem eas monachis incolentibus insulas Stœchadas, quæ nunc vulgo vocantur les isles d'Hieres, & de quarum nomine, numero ac situ fuse agit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum a pag. 531. Sic vero ante Collationem decimam octavam præfatur: Emensis, juvante gratia Christi, decem Collationibus patrum, quæ exigentibus beatissimis episcopis Elladio ac Leontio, utcumque digestæ sunt; septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi. Totidem & nunc vobis, o sancti fratres Joviniane, Minervi, Leonti, & Theodore, credidi deputandas. Posterior siquidem vestrum illam cœnobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit: ceteri vero non solum cœnobialem possessionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque Collationes istæ summorum patrum disputatione contextæ sunt, & ita omnibus temperatæ, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant, id est, ut non solum hi, qui adhuc in congregatione laudabili subjectione perdurant, sed etiam illi, qui haud longe a vestris cœnobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.
[90] Quæri hic posset, quo idiomate Cassianus libellos suos conscripserit, cum Trithemius in catalogo Scriptorum ecclesiasticorum apud me pag. 52 de ipso sic loquatur: [quæ omnia opera ascetica Latine exaravit.] Scripsit experientia magistra plura opuscula, in quibus etiam apud interpretem venustas eloquii conspicitur. Cur hic de interprete fit mentio, cum Cassianus jam memorata opera Latine exaraverit, ut ipsemet manifeste indicat, dum in Præfatione ad decem Collationes dicit, a se product monachos Ægyptios, quodammodo suis Institutis incorporatos, & quod est majus, Latino disputantes eloquio? Præterea Collat. I, cap. 5 hæc habet: Quod evidentius in Græco ponitur, κατὰ σκόπον διώκω, id est, secundum destinationem prosequor. Hic satis ostendit auctor, se Latine scribere, dum textum Græcum citat ad illustrandam sententiam Latinam. Passim occurrunt alia, quæ ipsum Latine scripsisse evincant, ut videri potest apud Guesnæum lib. I Cass. ilust. cap. 59. At; inquies, quomodo Cassianus linguam Latinam didicit, cum a pueritia in monasterio Bethlehemitico vixerit? Respondeo cum Tillemontio, tunc temporis plurimos ex Occidente ad visitanda sacra Palæstinæ lola confluxisse, & quosdam forte in monasterio Bethlehemitico permansisse, a quibus Cassianus facile linguam Latinam discere potuit. Adde, quod qualemcumque hujus linguæ notitiam postea Romæ ac Massiliæ perficere potuerit. Facile tamen crediderim, illum Græce contra Nestorium scripsisse, cum ad Constantinopolitanos direxerit illud opus, de quo nunc paucis agendum est.
[91] Hactenus enumeravi ascetica S. Cassiani opuscuia, [Denique septem libris contra Nestorium disputavit,] quibus postea addidit lucubrationem polemicam, nempe septem libros de Incarnatione Christi contra recens exortam Nestorii hæresim, quam oppugnavit jussu Leonis, ut ipsemet in præfatione testatur. Plerique existimant, hunc fuisse Leonem Magnum, postea Romanæ Ecclesiæ Pontificem. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 430 num. 90 scriptionis hujus tempus colligit ex concilio Ephesino, quod anno 431 habitum est, & recte infert, hos septem libros a Cassiano fuisse elucubratos ante synodum Ephesinam & Nestorii depositionem, cum de illis ipse non meminerit. Quidam alia opuscula Cassiano perperam adscribunt, quos Guesnæus noster lib. I Cassiani illustrati cap. 58 refutat. Gennadius satis accuratum scriptorum ejus catalogum texuit, & post enumeratas Institutiones ac Collationes elogium illius ita concludit: Ad extremum rogatus a Leone archidiacono, postea urbis Romæ episcopo, scripsit adversus Nestorem de Incarnatione Domini libros septem: & in his scribendi apud Massiliam & vivendi finem fecit, Theodosio & Valentiniano regnantibus. Cum Theodosius & Valentinianus ab anno 425 usque ad annum 450 regnaverint, ex hoc testimonio certus mortis annus erui non potest.
[92] Verumtamen posset quis suspicari ex modo, quo loquitur Gennadius, [& Massiliæ post annum 432 obiit.] Cassianum paulo post scriptos contra Nestorium libros, id est circa annum 431, obiisse. Sed huic suspicioni obstat, quod Prosper anno 432 vel 433 contra Cassianum viventem scripserit, & in libro contra Collatorem cap. 2 ita loquatur: Igitur in libro, cujus prænotatio est DE PROTECTIONE Dei, vir quidam sacerdotalis, qui disputandi usu inter eos, quibuscum degit, excellit, abbatem quemdam introducit de gratia Dei & libero arbitrio disserentem, cujus se per omnia probasse ac suscepisse ostendit sententiam. Adde quod in aliquibus Prosperi chronicis, quæ supra num. 25 citavi, ad annum 433 vel 434 de Cassiano, tamquam vivente ægatur. Dum igitur Gennadius dicit, Cassianum in his (scilicet septem libris de Incarnatione) scribendi apud Massiliam & vivendi finem fecisse, tantum significare voluit, nihil postmodum ab ipso scriptum fuisse. Trithemius in Opere de scriptoribus ecclesiasticis obitum Cassiani anno 435 alligat; Guesnæus vero vitam ejus usque ad annum 448 protrahit. Sed cum neuter solidum assertionis suæ argumentum producat, malo fateri, me mortis illius annum ignorare. Nunc de S. Cassiani scriptis judicia variorum proferam.
§ X. Judicium de ejus doctrina.
[93] Multi viri sanctitate & eruditione illustres scripta S. Cassiani summopere commendarunt, [Cassianus nimium tribuens libero arbitrio,] quorum testimonia, Operibus ejus præfixa, passim occurrunt. At S. Prosper in libro contra Collatorem, doctrinam illius de gratia acriter impugnavit. Unde Cassiodorus, qui circa medium seculi VI floruit, in libro de Institutione Scripturarum cap. 29 monachos Vivarienses ita monet: Cassianum presbyterum, qui conscripsit de Institutione fidelium monachorum, sedulo legite & libenter audite: qui inter ipsa initia sancti propositi octo principalia vitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem pene videre faciat, & vitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat: qui tamen de libero arbitrio, a beato Prospero jure culpatus est; unde monemus, ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis; cujus dicta Victor Martyritanus episcopus Afer ita Domino juvante purgavit, & quæ minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur, quem inter alios de Africæ partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Ado in chronico ad annum Christi 425 de Cassiano hæc dicit: Errores illius Cassiodorus Ravennatium senator purgare volens non ad plenum ex omni parte potuit. Gennadius quoque in Catalogo virorum illustrium cap. 63 apud Miræum asserit, quod Eucherius Lugdunensis aliqua Cassiani opuscula in compendium redegerit, quod tempore Petri Damiani adhuc exstitisse videtur, uti Sanctus iste lib. 5, epist. 19 innuit. Quidquid sit de his compendiis aut correctionibus quæ nostro tempore non inveniuntur, hodiedum in Cassiani Operibus ea legimus, quæ S. Prosper improbavit.
[94] [quibusdam frustra doctrinam ejus benigne interpretantibus,] Nihilominus Cassianus nonnullos benignos nactus est doctrinæ suæ interpretes, quos Guesnæus noster lib. I Cassiani illustrati cap. 63 longo ordine recenset. Præter eos non ita pridem Bruno Neusser Minorita in Prodromo velitari contra Norisium part. 2, cap. 3, num. 10 quasdam Cassiani propositiones, a Prospero impugnatas, Catholico sensu explicat. Sed etsi alios doctrinæ illius defensores præteream, juverit tamen de hac re audire judicium B. Joannis Dominici de Florentia, qui ex sacro Prædicatorum Ordine ad Romanam purpuram assumptus est, & cujus Acta in Opere nostro ad diem X Junii illustrata sunt. Porro S. Antoninus Beati istius discipulus part. 2 historiarum tit. 10, cap. 10 § 2 de scriptis Cassiani agens, post relatam sancti fundatoris sui de iis æstimationem, etiam beati magistri sui de illis judicium ita refert: Beatus pater Dominicus, ut in ejus Vita legitur, librum illum, qui Collationes patrum inscribitur, studiose legens ac vigilanter intelligens, salutis in eo rimatus semitas, magnum perfectionis apicem apprehendit Agit siquidem liber ille de cordis puritate, de vitiis, & omnium perfectione virtutum. Verum dicitur liber ille numerari inter apocryphos Dist. XV SANCTA Romana, ibi dum dicitur: Opuscula Cassiani PRESBYTERI Galliarum. Quod forte ideo est, quia Prosper, cujus doctrina est approbata ab Ecclesia in dicto Capitulo, & post eum etiam Cassiodorus, arguunt eum, asserentes, eum non Catholice scripsisse de libero arbitrio & gratia, plusque attribuisse libero arbitrio, minusque gratiæ, quam conveniat, in Collatione videlicet prima Moysi, & illa Cheremonis de protectione Dei. In quo tamen aliqui, ut dominus Joannes Dominici in libro, qui intitulatur AMOR CARITATIS, excusant eum dicentes, dicta ejus posse salvari, si sane & mature intelligantur, & non eo modo, quo Prosper & alii ea exponunt nimis cursive & superficialiter intelligentes.
[95] Ego cum reverentia ab isto B. Joannis Dominici judicio recedo, [videtur lapsus in errorem Semipelagianorum,] & sequi malo Suarezium in Opere tripartito de gratia part. I, prolegom. 5, cap. 5, num. 7, & Petavium tomo 3 Theologicorum dogmatum libro de Pelagianorum & Semipelagianorum hæresi cap. 7, ac torrentem Theologorum, qui ostendunt, Cassianum opinioni Semipelagianorum implicitium fuisse. Error tamen iste nequaquam sanctitati illius officit, cum tunc cum defendit, quando pro utraque parte illis in rebus disputare licebat, ut Norisius § 1 hujus sylloges num. 3 citatus loquitur, & ipse Prosper in fine libri contra Collatorem non obscure indicat. Idem sentiunt illi, qui Vindicias tutelares pro sanctitate Joannis Cassiani ediderunt, in quibus ita disserunt: Quinimo liceat nobis addere ex similitudine nostrorum temporum, errorem illum Massiliensium nondum fuisse ita ab Ecclesia condemnatum, ut eo imbuti extra Ecclesiam Catholicam ponerentur; quare potuisse sine sanctitatis dispendio Cassianum, Faustum, Hilarium, aliosque Galliæ & Africæ doctores a D. Augustino, Prospero, Fulgentio aliisque recte sentientibus dissentire, donec Ecclesia sententiam definitivam interposuisset: neque enim nunc in quæstione de concursu gratiæ & liberi arbitrii aut de immaculata conceptione beatissitissimæ Deiparæ licet nobis contraria opinantes condemnare, aut a sanctitatis merito alienos judicare, quamvis sine dubio altera pars erret re ipsa; & fieri possit, ut Ecclesia judicio ultimo definiat, quæ pars verum dicat: quod si faciat, non tamen eos, qui interim aliud opinati sunt, & scripserunt, damnabit impietatis, quamvis ipsum errorem deinceps in posteris damnandum pronuntiet. Qui plura vult hujus rei argumenta, adeat Guesnæum lib. I Operis mox laudati cap. 64.
[96] Omnino tamen Cassianus abhorruit ab hæresi Pelagianorum, quos lib. I de Incarnatione cap. 3 acriter insectatur, [quamvis a Pelagiana hæresi abhorruerit;] & cap. 4 asserit, sese allaborasse, ut Leporius quidam perversam eorum doctrinam desereret: Leporius, inquit, tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione vel potius pravitate descendens apud Gallias assertor prædictæ hæreseos, aut inter primos aut inter maximos, fuit a nobis admonitus, a Deo emendatus, ita maie conceptam persuasionem magnifice condemnavit ut non minus pene admiranda sit correctio illius quam illæsa multorum fides. Tillemontius tomo 14 Monument eccles. pag. 185 tacite Cassianum carpit, quasi conversionem Leporii monitis suis adscribat, quam tamen in Africa instructionibus S. Augustini factam esse affirmat. At hic cum umbris luctatur Tillemontius: nihil enim aliud Cassianus asserit, quam Leporium a se admonitum & a Deo emendatum fuisse. Imo id in Africa contigisse ipsemet indicat, dum paulo post verba proxime citata sic loquitur: Is ergo in se reversus non solum in Africa, ubi tunc erat, atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est; sed etiam ad omnes admodum Galliæ civitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit. Nonne facile fieri potuit, ut Cassianus Leporium de errore admonuerit, & cum S. Augustinus deinde converterit, aut etiam inchoatam a Cassiano conversionem perfecerit? An idcirco accusandus erat Cassianus, quasi nimium sibi tribueret? Ceterum de persona Leporii & de tempore ejus conversionis vide intricatam disquisitionem apud Tillemontium tomo 13 Monument. eccles. pag. 1039 & sequentibus.
[97] [sed Ado perperam illi hæresim Encratitarum impingit,] Tametsi Cassianum ab errore Semipelagiano no eximere non possim, nihilominus jure merito mihi vindicandus videtur a fatua Encratitarum hæresi, quam Ado in Chronico ad annum Christi 425 ita ipsi imputat: Cassianus quoque Scytha natione, Constantinopoli a Joanne diaconus ordinatus, apud Massiliam urbem presbyter moritur: qui inter alia Institutionum librum scripsit. Opera illius a Catholicis cautissime legenda, maxime de libero arbitrio & gratia: sed & Encratitarum hæresi incautius favit. Nescio, quam Cassianus umquam suspicionem hujus hæresis Adoni præbuerit, nam S. Epiphanius, qui hæresi 27 alias 47 illorum deliria explodit, in editione Græco-Latina Petavii tom. I, pag. 396 sic breviter eos depingit: Encratitæ Tatiani quædam velut appendix. Hi nuptias damnant, quas satanæ tribuunt. Ab animatorum omnium usu abstinendum esse sentiunt. Quid umquam, obsecro, ex his dogmatibus docuit Sanctus noster?
[98] [a qua ex suis scriptis] An forte Encratita dicendus est, quia Collat. 21, cap. 8 & 9 narrat exemplum Theonæ, qui uxorem invitam reliquit & ad monasterium confugit. At ipse Cassianus cap. 10 ejusdem Collationis omnem hujus hæresis suspicionem ita a se amovet: Nemo autem existimet, nos hæc ad provocanda conjugiorum divortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, verum etiam apostolicam sequentes sententiam dicimus: Honorabile connubium in omnibus, & thorus immaculatus; sed ut lectori initium conversionis, quo tantus ille vir Deo dicatus est, fideliter panderemus: a quo bona gratia hoc primum deposco, ut sive hoc ei placeat sive displiceat, me quoquo modo a calumnia alienum esse concedens, in suo hoc facto aut laudet aut reprehendat auctorem. Ego autem, qui non meam super hac re sententiam prompsi, sed rei gestæ historiam simplici narratione complexus sum, æquum est, ut sicut mihi de eorum, qui hoc factum probant, laude nihil vendico, ita eorum, qui id improbant, non pulser invidia.
[99] Quod vero ad ciborum delectum attinet, ab ea Encratitarum insania se Sanctus noster satis discernit, [vindicatur,] dum lib. 5 Instit. cap. 22 sic loquitur: Noverimus itaque nos idcirco laborem continentiæ corporalis impendere, ut ad puritatem cordis hoc possimus jejunio pervenire. Ceterum labor a nobis impenditur incassum, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustinemus; finem vero propter quem toleravimus afflictiones tantas, obtinere nequeamus. Meliusque fuit interdictis escis animæ (videlicet vitiis vel peccatis) temperare, quam voluntariis minusque noxiis corporaliter jejunasse: in his enim simplex & innoxia creaturæ Dei perceptio est, nihil per semetipsam habens peccati; in illis vero primitus fratrum perniciosa devoratio &c. Reliqui Encratitarum errores, quos Epiphanius in editione jam memorata tomo I a pag. 400 latius exponit ac refellit, adeo crassi sunt, ut eorum suspico in S. Cassianum cadere non possit, sicut consideranti patebit. Igitur non video, quo fundamento Ado dixerit, Sanctum nostrum hæresi Encratitarum favisse.
[100] Coronidis loco hic transcribo, quæ Alardus Gazæus in epistola ad lectorem Operibus Cassiani præfixa monet hoc modo: [& Gelasii Pontificis decretum] Ceterum ne hæc, quæ Cassiano ejusque scriptis nonnihil derogare videntur, rudiorum animos offendant, & ab ejus lectitandi & versandi studio avertant, aut segniores reddant, de his lectorem serio monendum duxi. Primum quod ad Gelasii censuram seu decretum attinet, cujus initium SANCTA Romana; non ita illud accipiendum, quasi Cassiani & aliorum omnium, qui ibi nominantur scripta, sive, ut vocat, opuscula penitus damnarit, aut omnino legi vetuerit Pontifex; sed quod nolit ea publice legi in Ecclesia & canonicam habere auctoritatem, ob errores quosdam admixtos vel auctores eorum nonnihil suspectos. Quod tum ex voce ἀπόκρυφον, quæ non aliud quam occultum, reconditum aut secretum quid significat, manifestum est: tum ex eodem decreto comprobatur, in quo tres librorum classes seu ordines manifeste distinguit Pontifex: & in prima quidem classe recenset libros canonicos & authenticos videlicet sacræ Scripturæ & SS. Patrum, quos Ecclesia Catholica recipit & approbat, & publice in Officiis ecclesiasticis usurpat.
[101] [explicatus.] In secunda apocryphos, quos vetat quidem publice legi & pronuntiari in ecclesia; privatim tamem seu extra ecclesiam legi nullatenus inhibet: in quo ordine cum aliis multis nominantur Cassiani opuscula. Tertio demum loco statuit libros hæreticorum & schismaticorum penitus ab Ecclesia damnatos & repudiatos. Quis vero Catholicus veterum illorum auctorum, Clementis, Alexandrini, Tertulliani, Arnobii, Lactantii, Victorini, aliorumque scripta, quod eodem decreto in numero apocryphorum referantur, vel legero dubitavit, vel legenda dissuasit? Præsertim cum quid ab eis erratum sit, ac proinde vitandum, jam a multis seculis liquido compertum exploratumque habeatur? Aut qua ratione sanctissimi viri DD. Benedictus, Cassiodorus, Dominicus, Thomas, Dionysius, Ignatius atque alii Cassianum & ipsi tanto studio amplexi ac venerati sunt, & aliis amplectendum, volvendum, lectitandum, tum suo exemplo, tum scriptis, & multis encomiis commendarunt, si non utilissimum, imo præcipuum vitæ monasticæ speculum, & paucis demptis nævis, corpus ceteroquin pulcherrimum, & modis omnibus commendabile judicassent?
DE SS. VIRGINIBUS ROMANIS
ROMULA, REDEMPTA ET HERUNDINE.
Sec. VI.
[Praefatio]
Romula Virgin. Romæ (S.)
Redempta Virgin. Romæ (S.)
Hirundo Virgin. Romæ (S.)
AUCTORE J. B. S.
[1] Sanctas hasce Virgines primus conjunxit & Martyrologio Romano inseruit Cardinalis Baronius, nullos antiquiores Fastos allegans in quibus eas XXIII Julii, aut seorsim, aut simul positas repererit. Hæc ejus annuntiatio est: [Martyrologio Romano] Romæ, Sanctarum virginum Romulæ, Redemptæ & Herundinis, de quibus scribit S. Gregorius Papa. Ad hanc porro ita in notis observat: Agit de his S. Gregorius Papa lib. 4, Dial. cap. 15, ubi & de ecclesia S. Mariæ, apud quam manebant. Porro earumdem Romulæ & Redemptæ veneranda corpora asservari Romæ in basilica S. Mariæ Majoris, inscriptio musivo opere in apside posita his verbis declarat: In hac sacra basilica corpora sanctorum Mathiæ Apostoli. Hieronymi Doctoris. Romulæ et Redemptæ Virginum reconduntur. Hæc ibi; licet & Tiburtini eadem sibi vindicent, de iisdemque hac die solennitatem agant. Verum aliquam partem, non ipsa integra corpora eos accepisse putamus.
[2] [hoc die adscriptæ sunt,] De sacrarum reliquiarum depositione cum Baronio non convenit Menardus, qui ipsas Tiburi asservari contendit, at ceteri passim Baronii sententiæ ferme acquiescunt: id forte mirum non nemini videbitur, inversa & retrograda quodammodo serie relatas esse Sanctas, quarum ætate & ordine prima esse debuit S. Herundo seu Erundo, utpote S. Redemptæ institutrix; hæc vero S. Romulæ magistra, ut disertissime testatur, qui eas primus celebravit Magnus PP. Gregorius loco jam citato, & iisdem prope verbis hom. 40 sub finem, ubi non nulla inde deduxerat, ad mores efformandos aptissime directa. Neque vero facile intelligitur cur hoc potius die quam quolibet altero referantur aut conjungantur, cum satis certum sit, diversis ipsas diebus obiisse, atque ambas priores Romulam ac Redemptam, aliis omnino diebus a Molano, quem præ oculis habuit Baronius, consignatas fuisse: nisi velis, antiquiorem fortasse Tiburtinorum solennitatem ansam Baronio dedisse, ut eorum exemplo ipsas hoc die collocaret.
[3] De S. Redempta sic ante Baronium habet Molanus in prima Usuardi sui editione ad diem VII Martii minori charactere: [aliis ante diebus celebrare.] Item S. Redemptæ virginis, de qua in homilia B. Gregorius; nempe, ut in margine notat, hom. 40 de Epulone: cur vero Sanctam istam in posterioribus editionibus omnino præterierit, disquirere supersedeo. De S. Romula porro sic in eadem etiam editione annuntiat XXIV Junii: Eodem die, S. Romulæ virginis, de qua B. Gregorius in hom. & in Dial. lib. 4, cap. 15. De duabus hisce ad Usuardum additionibus videri possunt indices nostri Prætermissorum dictis jam diebus; atque etiam Usuardi auctaria in editione nostra, ex quibus tametsi lucis nihil hauriri possit, id certe intelligitur, duas saltem priores Romulam ac Redemptam in Fastis aliquibus notas fuisse, antequam eas Baronius Romano Martyrologio adscriberet, ut sola Herundinis memoria ipsi proprie tribuenda videatur.
[4] Ea auctoritate usi monastici Wion, Dorganius, Menardus, [In Monasticis Benedictinæ censentur:] & qui hos secuti sunt, ipsas certatim Martyrologiis suis vindicarunt: quamquam de S. Redempta egissent VII Martii & de S. Romula XXIV Junii. Audi Wionem ad hunc diem: Romæ, sanctarum virginum Romulæ, Redemptæ & Herundinis, de quibus scribit S. Gregorius Papa. Hæ in monasterio juxta ecclesiam B. Mariæ Virginis commanentes, vitam quidem moribus divitem, sed rebus pauperem ducebant. Citat ibidem, quos solos citare potuit S. Gregorium & Baronium; nam quod ait, Petrum in Catalogo de iis agere lib. II, cap. 109, ostendit, Catalogum istum se non consuluisse: nam licet Petrus in indice Romulam & quidem solam notaverit, certum est, in assignato lib. II, cap. 109 nec verbum de Romula aut sociabus reperiri. Dorganius satis habuit, solis nominibus eas compellasse, at Menardus præter cetera de suo addidit; Quarum corpora ad civitatem Tiburtinam delata sunt, ubi earum memoria hac ipsa die solenniter agitur. Bucelini prolixius elogium huc adducere supervacaneum esset, cum præter Gregoriana, nihil fide dignum ab ipso commemorari potuerit.
[5] Longiorem ex eodem fonte historiam texuit Ferrarius, [reliquiæ Romæ & Tiburi:] hic eadem ratione prætermittendam. Tota ipsa sanctissimi Pontificis narratio a Baronio Annalibus inserta est ad annum non 593, ut errat Ferrarius, sed 592; haud dubie quod eas per id tempus floruisse aut forte obiisse censuerit, quod facile quivis admiserit, quandoquidem de iis ita loquatur S. Gregorius, ut singulas ferme novisse videatur, anonymam aliquam adjungens, quam quidem de facie scio, inquit, sed nomine nescio. Atque hæc fortasse, æque ac Herundo huic Virginum classi annumerari potuerat. Ipsam eamdem historiam Italice edidit Gallonius in libro de Virginibus Romanis a pag. 120, ubi litem super reliquiarum SS. Romulæ & Redemtæ depositione ad mentem Baronii sic componit, ut earum partem aliquam Tiburim translatam non diffiteatur. Ughellus de Tiburtinis episcopis agens tom. I, pag. 225 *, clarius loquitur de harum Sanctarum cum duobus Martyribus depositione in ecclesia Tiburtina. Equidem rem illam aut discutere aut dirimere minime præsumo; possideant ut possident. De Herundine nulla usquam disceptatio, ut ubi sacra ejus lipsana asserventur, explorare hactenus nemo potuerit. Quid? quod cultum ei hoc die neget Castellanus, solam Romulam signans ad XXIV Junii.
[6] [elogium ex S. Gregorio.] Simili scrupulo laboravit Mabillonius dum in Actis SS. Ordinis S. Benedicti tomo 1, pag. 260 solam Romulam nominavit, ut monialem Romanam ex cap. 16, libri 4 Dial., ubi cap. 15 appellare debuit. Quam porro S. Gregorii operum editionem secutus sit, nescio; id certum est, descriptum ab eo elogium in nonnullis differre a nostra Gillotiana, ex qua proinde, potius quam ex ipso, narrationem desumendam censui. Martyrologio suo monastico plusculum etiam tribuit, quod sanctam Romulam non hoc die, sed XXIV Junii consignet, & solam quidem, tametsi in Kalendario, operi præfixo, Romulam, Redemptam & Erundinem nominet hac XXIII Julii. Quod vero mortem S. Romulæ determinate innectat anno 580, non video quo fundamento nitatur: neque mihi satis probatum est hactenus, tres istas Virgines aut earum aliquam Ordini Benedictino asserendam, tacente id S. Gregorio, qui solitarias dumtaxat nobis repræsentat, juxta B. Mariæ, forte Majoris, ecclesiam manentes, quamquam in sanctimoniali habitu. Neque tamen mea tantopere interest, cujus professionis fuerint; ipsas satis sit huc retulisse auctoritate Martyrologii Romani. Habe modo quæ de eis scribit S. Gregorius.
ELOGIUM
Ex lib. 4. Dial. cap. 15.
Romula Virgin. Romæ (S.)
Redempta Virgin. Romæ (S.)
Hirundo Virgin. Romæ (S.)
BHL Number: 0000
AUCTORE J. B. S.
[Trium ipsatum laut.] In eisdem quoque homiliis rem narrasse me recolo, quam Speciosus, compresbyter meus, qui hanc noverat, me narrante, attestatus est. Eo namque tempore, quo monasterium petii, anus quædam, Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in Urbe ac juxta B. Mariæ semper Virginis ecclesiam manebat. Hæc illius Erundinis discipula fuerat, quæ magnis virtutibus pollens, super Prænestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic autem Redemptæ duæ in eodem habitu discipulæ fuerant: una nomine Romula, & altera quæ nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio.
[2] [Romulæ patientia in paralysi.] Tres itaque hæ in uno habitaculo commanentes, morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Hæc autem, quam præfatus sum, Romula aliam quam prædixi condiscipulam suam magnis vitæ meritis anteibat. Erat quippe miræ patientiæ, summæ obedientiæ, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuæ orationis usum. Sed quia plerumque hi quos jam homines perfectos æstimant, adhuc in oculis summi Opificis aliquid imperfectionis habent; sicut sæpe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conscpicimus, & jam quasi perfecta laudamus, quæ tamen adhuc artifex considerat & limat, laudari jam audit, & tamen ea tendere meliorando non desinit; hæc quam prædiximus Romula, ea, quam Græco vocabulo medici paralysin vocant, molestia corporali percussa est: multisque annis in lectulo decubans, pene omni jacebat membrorum officio destituta, nec tamen hæc eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum: quia tanto sollicitius ad usum orationis excreverat, quanto & aliud quodlibet agere nequaquam valebat.
[3] Nocte igitur quadam eamdem Redemptam, quam præfatus sum, [Quid moribundæ acciderit.] quæ utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit, dicens: Mater veni, Mater veni. Quæ mox cum alia ejus condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus, & multis res eadem claruit, & ego quoque in eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio, lectulo jacentis adsisterent, subito cælitus lux emissa omne illius cellulæ spatium implevit, & splendor tantæ claritatis emicuit, ut corda assistentium inæstimabili pavore perstringeret, atque (ut post ipsæ referebant) omne in eis corpus obrigesceret, ut & in subito stupore remanerent. Cœpit namque quasi cujusdam magnæ multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostiumque cellulæ concuti, acsi ingredientium turba premeretur; atque (ut dicebant) intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris & luminis videre non poterant: quia earum oculos pavor depresserat, & ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus est miri odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suavitas refoveret.
[4] [Viaticum petit, & cælesti psalmodia honoratur.] Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, cœpit eadem Romula adsistentem & trementem Redemptam suorum morum magistram, blanda voce consolari, dicens: Noli timere, mater, non moriar modo. Cumque hoc crebro diceret, paulatim lux quæ fuerat emissa, subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit: sicque dies secundus & tertius transiit, ut aspersi odoris fragrantia remaneret. Nocte igitur quarta eamdem magistram suam iterum vocavit: qua veniente, viaticum petiit. Necdum vero eadem Redempta vel illa alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, & ecce subito in platea, ante ejusdem cellulæ ostium, duo chori psallentium constiterant: & sicut se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiæ cantus dicebant viri, & feminæ respondebant. Cumque ante fores cellulæ exhiberentur cælestes exsequiæ, [Moritur.] sancta illa anima carne soluta est: qua ad cælum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto cœpit psalmodia lenius audiri, quousque & ejusdem psalmodiæ sonitus, & odoris suavitas elongata finiretur.
DE SANCTIS MARTYRIB. ANONYMIS
IN BULGARIA.
ANNO DCCCXI.
SYLLOGE HISTORICA.
Cultus; elogium, tempus martyrii.
Martyres anonymi in Bulgaria (SS.)
AUCTORE J. P.
Bene multæ Græcorum tabulæ, tam manu exaratæ, quam typis editæ hosce sanctos Martyres consignant, prout liquet e codice Ms. Medicæo Regis Galliæ, Taurinensi utroque Ducis Sabaudiæ, Mazariniano, Sirmondiano, Chiffletiano (at in Sirmondiano eos die XXV hujus referri, [Martyrum cultus e Synaxariis Græcis, ac Martyrologio Romano] observatum reliquit in nostris apographis Mediolanensibus Henschenius) & in laudatis apographis Mediolanensibus, signatis O n. 148. Adde Menæa magna excusa cum Maximo Cytherorum episcopo, ac Menologium, quod ex interpretatione Cardinalis Sirleti vulgavit Canisius tomo 2 Antiquæ lectionis; e quo transcripti sunt in Martyrologium Romanum, ita illos annuntians: In Bulgaria, natalis plurimorum Martyrum, quos Nicephorus impius imperator, ecclesias Dei devastans, diverso mortis genere, ense, laqueo, sagittis, diutino carcere, & fame necari fecit.
[2] Quæ paulo fusius habentur apud laudatum Canisium his verbis: [stabilitur.] Commemoratio eorum, qui sunt apud Vulgariam * interfecti sub Nicephoro imperatore patre Stauratii, nono anno ejus imperii; quorum alii letalibus plagis acceptis, a vita discesserunt; alii viventes capti, cum Christum abnegare non paterentur, multiplici & acerbæ morti subjecti sunt: alii enim ense obtruncati, alii funibus vincti & suspensi, suffocati sunt: alii sagittis vulnerati exspirarunt; alii carceribus & fame consumpti, martyrii corona donati sunt.
[3] [Apographa Mediolanensia habent eorum elogium;] Elogio aliquantulum longiore ac magis historice deducto rem gestam lego in prædictis apographis Mediolanensibus. Accipe textum Græcum Latine versum: Ἡ ἀνάμνησις τῶν ἐν Βουλγαρίᾳ τελειωθέντων Χριστιανῶν, ἀδελφῶν ἡμῶν ἐπὶ Νικηφόρου τοῦ βασιλέως, ὃς τῷ ἑννάτῳ χρόνῳ τῆς αὐτοῦ βασιλείας κατὰ Βουλγάρων ἐκστρατεύσας, καὶ τούτους προβαλὼν, τὰ μὲν πρῶτα νίκην περιφανεστάτην κατ᾽ αὐτῶν ἤρατο. Τὰ δὲ μετὰ ταῦτα οὐ σιγῆς μόνον, ἀλλὰ θρηνου ἄξια ἐδρῶντο. Μιᾷ γὰρ τῶν νυκτῶν ἄφνω τοῖς Ῥωμαίοις ἐπιπεσόντες στρατεύματι, κτείνουσι τὸν βασιλέα, καὶ πολλοὺς ἄλλους τῶν ἐν τέλει· Καὶ ὅσοι μὲν καιρίας τὰς πληγὰς ἐδέξαντο, αὐτίκα τοῦ βίου μεθίστανταὶ· ὅσοι δὲ μὴ θανασίμους πάνυ, κατα τῶν δυσητόρων ἐχώρουν χωρίων· ὅσοι δὲ ζῶντες ἐληφθησαν, μυρίαις αἰκίαις καθυπεβληθησαν. Μὴ ἀνασχόμενοι γὰρ τὸν κύριον ἡμῶν I. X. ἐξωμόσασθαὶ, οἱ μεν ξίφει τὰς κεφαλὰς ἐτμήθησαν· οἱ δὲ ἀγχόνης της παρούσης ζωης ἐξεῤῥάγησαν. Ἄλλοι βέλεσιν καταθρωθέντες πυκνοῖς τῶν πῆδη μετέστησαν, ἕτεροι φρουραῖς λιμῶτε καὶ δίψει καταδικασθέντες οὕτω τὸν βίον κατέλυσαν, τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον ἀναδυσάμενοι.
[4] [quod Latine hic redditur;] Commemoratio Christianorum, fratrum nostrorum, qui in Bulgaria sub Nicephoro imperatore occisi sunt; qui nono imperii sui anno postquam adversus Bulgaros bellum movisset, eosque fudisset, primo quidem splendidissimam victoriam de ipsis retulit: sed ea quæ postea peracta sunt, silentio non tantum, sed lamentis etiam digna. Nam quadam nocte, in Romanos illapsi cum exercitu, imperatorem occidunt, aliosque multos dignitate conspicuos. Qui vero letales plagas acceperunt, mox e vita discedunt; qui autem non omnino mortiferas, in tristes abscesserunt regiones: qui vero vivi venerunt in hostium manus, innumeris opprobriis affecti sunt. Etenim cum non vellent Dominum nostrum Jesum Christum abjurare; hi quidem gladio caput amputati; hi ex vita præsenti, laqueo erepti; alii crebris jaculis transfixi, cælestis vitæ compotes facti sunt. Alii autem fame & siti mulctati, in custodiis hanc vitam reliquerunt, martyrii corona redimiti.
[5] In apographo nostro Chiffletiano notatos invenio sub hoc die XXIII hos versiculos, [uti & versiculi ex Ms. Chiffletiano.] quibus eorum martyrio accinitur:
Ἄνδρας
δικαίους
καὶ
τρόποις
οὐ
ποικίλους,
Ἄνδες
φονεῖς
κτείνουσιν
ποικίλοις
τρόποις.
Justos viros nec moribus varios, virum
Furor homicidarum enecat variis modis.
Allusio in adjectivo ποικίλους & ποικίλοις ac substantivo τρόποις parum habet leporis, ut quæ quibusvis fere Martyribus applicari possit. Sed non est novum, in hujuscemodi versiculis Græcis obtrudi frigidas & jejunas allusiones; in quibus plusculum salis & saporis merito requiras.
[6] Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 810, num. 3, [Quædam hic observantur,] de nostrorum Martyrum triumpho agens recte asserit, Græcos in Menologio agere eorum natalem die XXIII mensis Julii; productoque indidem ipsorum elogio, adjungit: De his etiam eadem omnes Latini agunt in Martyrologio: ubi hos a Nicephoro cæsos tradunt, licet Bulgaris alii tribuant. Tria hic, salva sapientissimi historiæ Ecclesiasticæ conditoris reverentia, censemus emendanda. Primo annus Christi 810, nec cum anno nono imperatoris Nicephori, nec cum tempore mortis istorum Martyrum recte cohæret; sicut planum fiet ex iis, quæ de hac re mox subjiciemus. Nec verbis opus est, quando Baronius ipse se corrigit in notationibus ad Martyrologium Romanum; ubi Martyrum elogio subnectit sequentia: Facta hæc tradunt anno Christi DCCCIV, Indictione V: sed secundum veriorem supputationem anno Christi DCCCXI. Sed poterat hic notare Baronius, cum anno 804 concurrere Indictionem XII, non V; quæ fluxit cum anno 812.
[7] Secundo, nimis liberaliter asserit, de his etiam eadem (die) omnes Latinos agere in Martyrologio: [& corriguntur in Baronio,] nam neque apud antiquos, neque apud modernos Martyrologos ullos, quos ego quidem viderim, apicem vel minimum notatum reperi, si Romanum Martyrologium excipias. At rursum in notatione tacite se ipse corrigit, dum dicit, Agunt itidem de his Græci in Menologio, nulla vel unius Martyrologii Latini facta mentione. Tertio, non Nicephoro imperatori, sed Bulgaris imputandam censemus sanctorum Christi Pugilum necem, contra ac statuit Baronius anno supra citato 810, num 3, his verbis de ipsis agens: Quam autem fuerit impius iste sævissimus hostis Christianorum (Nicephorus) vel ex hoc disce, quod hoc ipso anno nono ejus imperii diro, supplicio complures necavit Christianos.
[8] [qui non satis sibi constitut.] Quod idem ipsi imputat Martyrologium Romanum, ut supra vidimus. At Baronius ipse ad annum 811, citato Martyrum elogio ex Menologio Basilii imp. die XXIII Julii, nescio quo, (in editis quippe apud nos ad calcem tomi I Julii nihil horum tunc invento) errorem Martyrologii Romani hic & suam videtur satis indicasse, tametsi eum mitiget per τὸ fortasse, quando sic dicit: De iisdem agitur in Latino Martyrologio, sed mendose FORTASSE per Nicephorum, quod sub Nicephoro factum est, dicitur. Ex dictis itaque liquet, Baronium non sibi in hoc puncto satis constitisse, sed varia ad annos varios nec inter se satis cohærentia locutum fuisse. Nos itaque omnino illorum sententiæ subscribendum censemus, qui, ut superius recte dicebat Baronius, Bulgaris id tribuant, consentiente Pagio in Criticis Baronianis ad annum prædictum 811. Sed illud pluribus stabiliamus.
[9] [Circa auctorem cædis] Scimus quidem, nesarium istum imperatorem ad hæc ausa plus quam capacem fuisse, cujus scelera & impietatem Baronius perstringit ex Theophane, qui præsens ista spectabat. De ejusdem etiam immani crudelitate meminit Theodorus Studita, ejusdem temporis scriptor, in oratione funebri S. Platonis; quam vide tomo I Aprilis, a pag. 366; sed quoniam neque Theophanes, neque Miscellæ historia, neque Cedrenus hano cædem Nicephoro imputant, cur nos illam ipsi imputabimus? Nam tum temporis Bulgari nondum ad Christum erant conversi; quod primum sub eorum rege Bogori, apud Baronium notatur contigisse anno 845: quamvis Telericus eorum princeps, C Polim profugus: & sacro ibidem baptismatis lavacro ablutus, futuræ Bulgarorum conversionis jecerit semina; ut videsis apud Baronium ad annum 777: ergo Nicephorus ecclesias devastans in Bulgaria, ut supra referebat Martyrologium Romanum, Christianos Bulgaros non occidit.
[10] [disseritur,] Non etiam videtur occidisse milites Christianos e suo exercitu: etenim suscepta ad Bulgaros expeditio anni 811, qua putamus hanc cædem contigisse, nihil minus suadere poterat imperatori quam suorum lanienam; præsertim cum pauculis diebus post ingressum in Bulgariam fatalis Nicephori clades fuerit subsecuta. Accedit eo, quod, cum superius sit ostensum, perperam a Baronio citari Latina Martyrologia, quæ de Martyribus hisce agant, merito quæri possit a laudato Baronio, quinam sint isti nonnulli, qui a Nicephoro cæsos tradant Martyres, uti supra, falso videlicet supposito Martyrologiorum nixus, affirmabat. Menæa excusa cum Menologio, quod vulgavit, Canisius, interfectos dicunt sub Nicephoro, quod æquivocum est. Censemus itaque standum elogio Synaxarii Mediolanensis, quod diserie Bulgaris eorum mortem adscribit.
[11] [ac tempus,] Jam vero, quandoquidem Nicephorus plus semel arma in Bulgaros convertit; quæres, quo tempore ista cædes contigerit. Hoc anno, inquit Theophanes regiis typis Lutetiæ Parisiorum editus Græco-Latine anno 1655, pag. 408 (qui ex Indictione XIV, quam præmittit, debuit esse 806 aut 807) Nicephorus bellum in Bulgaros convertit; & Adrianopolim profectus, cum ab imperatoriis aulicis & militum ordinibus conspirationem in se motam intellexisset, re prorsus infecta, &, a proposito sibi fine longe sepositus, nisi forte a severitate in contribules exercita, quos verberibus, exiliis, & bonorum prosciptionibus ultus est, CPolim remeavit. Quæ ultima vellem sic melius & clarius verti: re prorsus infecta, nihil efficiens, nisi hoc solum, quod in contribulibus vindictam exercuerit, multos ex iis, verberibus, exiliis & bonorum proscriptionibus subjiciens, CPolim remeavit. Itaque quia tunc in Bulgaria nihil ab eo actum, martyrium sæpe dictum tunc non contigit, cui etiam supra signatus non quadrat annus. Magis quadrarent illa, quæ narrantur apud Theophanem pag.410 gesta ante Pascha, Indictione secunda, currente cum anno 809: Hoc etiam anno ante Paschatis solemnia, Crummus, Bulgarorum princeps, expeditione suscepta, & instructo ad Sardicam exercitu, qua dolis, qua pactis, urbem cepit; & ex Romanis agminibus, promiscua privatorum hominum plebe haud numerata, militum millia sex interfecit; inter quos fuerint fortasse nostri Martyres.
[12] At censeo, eorum necem ulterius differendam, tum ut ei aptetur annus 811 cum Theophane ac Baronio; [quo ea contigit;] tum ut salva maneant hujusce necis adjuncta, quæ modo dedimus ex elogio Synaxarii Mediolanensis; cui in substantia fere consonant ea, quæ de interitu Nicephori pluribus habet Theophanes a pag. 415, tametsi clare ac distincte ista occasione de hisce Martyribus non meminerit. Thraso, inquit, timidus (Nicephorus) mensis Julii die XX Bulgariam ingreditur sub canis perniciosissimum exortum … Post dies vero tres & conflictus primos leviores, cum fortunam in vota conspirantem secum trahere videretur, haud prosperitatis auctori Deo victoriæ successum adscripsit; sed Stauracii solius felicitatem ac providentiam laudavit … Bini dies, feria nimirum quinta & sexta, in hæc machinamenta insumpti, quibus Crummus, ut ibidem præmittitur, ob suppliciter petitam, sed a Nicephoro præfracte sibi negatam pacem exasperatus, regionis aditus & exitus ligneis septis in muri modum communivit.
[13] [anno nempe 811, die 25 Julii.] Nocte vero, quæ Sabbatum præcessit, graves tumultus & armatorum hominum motus circa Nicephorum & ejus milites auditi, cunctorum animos in terrorem & anxietatem conjecerunt. Mox sub crepusculum impetu facto in Nicephori & optimatum ejus tentoria, ipsos miserabiliter obtruncarunt (quorum nomina exprimit) CUM INNUMERA MILITUM PLEBE; adeo ut Christianorum decor omnis & splendor eo die prostratus fuerit, & omnino exstinctus. Inter innumeram militum plebem colloco nostros Martyres, conformiter ad elogium supra Latine redditum. Rem gestam calculis chronologicis innectit laudatus Theophanes, dum sic pergit: Contigerunt ista mensis Julii die XXV, Indictione IV, quæ concurrit cum anno Christi 811. Jam vero quia annus mortis Nicephori adeo clare & distincte hic exprimitur, videtur corrigendus Labbe in synopsi chronologica, ubi dicit, eum occubuisse die Sabbati XXVI Julii; qui ejusdem mensis dies XXVI etiam non recte signatur apud nos in annotatis ad orationem funebrem S. Platonis, supra laudatam. Cur autem natalis sanctorum Martyrum celebretur die XXIII, & non potius XXV Julii, quo diximus ipsorum martyrium contigisse, divinare non lubet. Interim juverit in memoriam revocasse, illos, uti dicebamus superius num. 1, isto die signari in codice Ms. Sirmondiano, teste Henschenio.
[Annotata]
* Bulgariam
DE S. ANNA VIRGINE
IN LEUCATE PROMONTORIO EPIRI AUT BITHYNIÆ.
CIRCA ANNUM CMXVIII.
Cultus apud Græcos; elogium; chronotaxis.
Anna virgo, apud Græcos (S.)
AUCTORE J. P.
[1] Die XVIII Maii, pag. 184 occasione S. Anastasonis, egimus de Leucade sive Leucadia, insula maris Jonis prope Epirum, Acarnaniæ tam prope adjacente, ut eidem ponte jungatur. Strabo inter ea, [Notitia loci, in quo S. Anna annuntiatur apud Græcos:] quæ scribit de Acarnania, etymon loci tradit: Leucadem, inquit, denominaverunt a Leucata, ut puto: saxum enim albo colore ante Leucadem jacet versus altum mare & Cephalleniam, & inde nomen habet. De eodem loco breviter dictum in annotatis ad Acta S. Nicolai Peregrini Tranensis die 2 Junii, pag. 251. Porro pro Leucata; etiam Leucate legi observatur in notis nostri Caroli Ruæi ad Virgilii Maronis, ab eo editi in usum serenissimi Franciæ Delphini, librum 13 Æneidos, vers. 274. Leucata oppidum Galliæ Narbonensis huc non spectat; Leucatas vero promontorium Asiæ minoris in Bithynia, quo includitur sinus Astacenus, teste Plinio apud Ortelium, utcumque huc spectare possit; eaque de causa. Sanctam superius annuntiavi in Leucate Epiri aut Bithyniæ. Suspicor tamen, hic potius Leucatem Epiri designari; quia ea terminatio videtur magis accedere ad Græcam ἐν Λευκάτῃ; qui locus tamquam proprius ipsi ad scribitur apud Græcos.
[2] Porro Synaxarium Divionense seu nostri Petrï Francisci Chiffletii inter ea, [versiculi, & elogium] quæ ejusdem ecgraphum nostrum habet sub hoc die, sic eam memorat: Μνήμη τῆς ἁγίας καὶ ὁσίας Ἄννης, τῆς ἐν τῷ Λευκάτῃ. Memoria sanctæ ac beatæ Annæ in Leucate. Sequuntur duo isti versiculi:
Σὸς
δέσμιος
νοῦς
σαρκικὰς
ῥιψας
πέδας.
Εἰργοῦντος,
Ἄννα,
μηδενὸς,
Θεὸν
βλέπεις.
Vincta tua mens abjecit, Anna, compedes
Carnis; Deum nunc, nemine arcente, aspicis.
Elogium, quod subnectitur, sic habet: Αὕτη ὑπῆρχεν ἐπὶ Θεοφίλου τοῦ δυσσεβοῦς, ἐκ γένους λαμπροῦ καὶ περιφανοῦς, καὶ περιουσίαν κεκτημένη πολλὴν· ἧς ἡ μήτηρ πᾶσαν ἐπιμέλειαν ἐποιεῖτο εὐλαβῶς καὶ κοσμίως τυποῦσθαίτε αὐτὴν καὶ ἀγάγεσθαι. Συνδιατριψασα δὲ αὐτῇ χρόνον οὐκ ὀλίγον ἡ μήτηρ· ὁ γὰρ πατὴρ τὸν βίον τὸν τῇδε ὐπεξῆλθεν, καὶ καλῶς τὰ κάλλιστα οἰκοθέντε παρὰ τῇ μητέρι συλλεξαμένη ἡ Παῖς, τὸν ἀνθράπινον καὶ αὐτὴ ὑπεξίσταται βίον. Ἐγκρατὴς δὲ ἡ Ἁγία ὥσπερ ἀρετῆς, οὕτω δὴ καὶ πλούτου γενομένη, τοῖς πτωχοῖς καὶ ἐνδεέσι τῶν χρειωδῶν μετεδίδου. Ἐν τοῦτοις τῆς ἀοιδίμου Ἄννης γνωριζομένης, ἀνήρ τις, γένος Ἀγαρῆνος, καὶ οὐκ ἀγαθος ἄρτι, τῇ τῶν Ῥωμαίων προρυεὶς βασιλείᾳ·[ex Synaxario Divionensi,] Βασίλειος δὲ ὁ Μακέδων τότε τὰ σκῆπτρα δἰηθόνῶν· ᾐτήσατο ταύτην τὴν Παῖδα πρὸς γάμον δοθῆναι αὐτῷ. Ὁ δὲ βασιλεὺς ἐπέτρεψε τοῦτο γενέσθαι. Ἡ δὲ μὴ ἀνασχομένη τοῦτο ποιῆσαι, πολλαῖς θλίψεσι παρὰ τοῦ μιαροῦ ἐκείνου καθυποβάλλεται· καὶ ὁ μὲν ὅπως λάβῃ ταύτην διἳσχυρίζετο· ἡ δὲ εὐχαῖς καὶ δάκρυσι τὸ θεῖον ἐκλιπαροῦσα, λύσιν ταχείαν τῶν πειρασμῶν ᾔτει γενέσθαι. Ἀκούει Θεὸς τὴν Οἰκέτιν, καὶ τὴν βιαστὴν μνηστῆρα τῆς παρούσὴς στερίσκει ζωῆς, καὶ τὸ θέλημα τῶν φοβουμένων αὐτὸν ἐκπληροῖ.
[3] Τί τὸ ἐντεῦθεν; Ἀπανίσταται πάμπαν τῶν βιωτικῶν ἡ Μακαρία, καὶ εἴς τινα τῆς Θεοτόκου ναὸν εἰσελθοῦσα, νηστείᾳ καὶ ἀγρυπνίᾳ, καὶ ἐγκρατείᾳ, ἑαυτὴν ἐκδίδωσι·, διὰ δύο γὰρ ἡμερῶν νηστεύουσα τροφῆς μικρᾶς μετελάμβανεν. Ἔστι δ᾽ ὅτε καὶ διὰ πάσης ἑβδομάδος ἄσιτος διέμεινε, καὶ λοιπὸν αὐτῆς οὕτως τὸ σῶμα κατεμάρανεν, ὡς τὰς ἁρμονίας πάσας φαίνεσθαι· τῶν σαρκῶν γὰρ αὐτῆς ἀπὸ τῆς ἄγαν σκληραγωγίας κατακεισῶν καὶ σχεδὸν ἀπονεκρωθεισῶν εὐχερῶς. Καὶ ἥνπερ παρὰ τοῦ πλάστου σύνθεσιν καὶ σύνταξιν ἀκριβῶς παρεδείκνυον, τοῦ δέρματος μόνου τούτοις ἐπικειμένου· καὶ διαρκέσασα ἐν τῇ τοιαύτῃ διαγωγῇ ἔτη πεντήκοντά, καὶ μικρὸν νοσήσασα, τὴν μὲν τίμιον αὐτῆς ψυχὴν εἰς χεῖρας Θεοῦ ἐπαφίησι. Τὸ πολύπονον δὲ καὶ, σαρκικὸν αὐτῆς σῶμα παρὰ τῶν προσηκόντων αὐτῇ σορῷ κατατίθεται, ἔνθα καὶ πολλοὶ τῶν πρὸς γένους αυτῇ διαφερόντων κατέκειντο.
[4] Χρόνος ἐῤῥύει πολὺς, καὶ ὀχλούμενοί τινες ὐπο πνευμάτων ἀκαθάρτων ἀνορύξαντες ἐξήνεγκαν [seu Chiffletiano,] τὸ τίμιον καὶ ἄγιον αὐτῆς λείψανον ἄφθαρτον καὶ ἄσπιλον πάσης εὐοδίας θείαστε καὶ ἀνθρωπίνης ἀπόζον, ἔνθέν τι καὶ κατανοῆσαι τῶν θειοθέρων ἔξεστι τῷ βουλομένῳ, ὅτι πολλῶν σωμάτων συγκειμένων αὐτῇ ἐν τῷ τάφῳ, τὰ μὲν τὴν φυσικὴν ὑφέστη διάλυσιν, τὸ δὲ σῶον καὶ ὁλόκληρον διέμεινε. Ἀληθῶς φυλάσσει ὁ Κύριος πάντα τὰ ὀστα τῶν Ἁγίων αὐτοῦ, καὶ ἓν ἐξ αὐτῶν οὐ συντριβήσεται· ὅθεν δαίμονες ἐξ ἀνθρώπων ἀπηλάθησαν, τυφλοὶ ἀνέβλεψαν, χωλοὶ περιπάτησαν, καὶ ἁπλῶς πᾶσα νόσος, δι᾽ ἣνν ἄνθρωποι πάσχουσι, καὶ τότε καὶ νῦν δραπετεύει. Ούτως οἶδε Θεὸς δοξάζειν τοὺς ἑαυτον δοξάσαντας.
[5] Hæc fuit sub impio Theophilo, claro & illustri genere orta, multisque opibus affluebat: cujus mater omne studium ponebat in eo, [latinitate] ut ad pietatis & honestatis leges illam efformaret & educaret. Postquam autem non exiguo tempore mater cum ipsa degisset (pater namque ejus ex hac mortali vita discesserat) & Puella domi a matre collegisset optima quæque; migravit & illa ex hac vita. Sancta vero tam virtute quam divitiis pollens, pauperibus & indigentibus necessaria erogabat. Ex his venerabilis Annæ nomine increbrescente, vir quidam, genere Agarenus, non bonus admodum, ad ipsum Romanorum imperium se proripuit (cujus Basilius Macedo tum sceptra regebat) rogans, sibi ut ista Puella in sponsam daretur. Imperator mandavit, ut hoc fieret; quod illa facere recusans, multis tribulationibus ab impuro isto afficitur. Et ille quidem, ut eam acciperet, contendebat; hæc vero precibus ac lacrymis Deo supplicans petebat, ut cito a tentationibus liberaretur. Audit Deus Famulam suam, & violentum procum præsenti vita privat, voluntatemque timentium se adimplet.
[6] [donatum] Quid deinde? Beata omnibus hujus vitæ rebus nuntium remittit, ac quoddam Deiparæ templum ingressa, jejuniis, vigiliis & abstinentia se macerat: nam protracto per biduum jejunio parum cibi sumebat; aliquando etiam per totam hebdomadem sine cibo permanebat. Ceterum adeo corpus ipsius emarcuit, ut compactiones omnes viderentur; carnibus ejus præ duritie subsidentibus, & fere ad mortem usque tantum non extenuatis. Et postquam in hoc vitæ instituto perseverasset annos quinquaginta, parvo contracto morbo, pretiosam suam animam in manus Dei tradidit. Corpus vero ejus ærumnis fractum & carne constans, tumulo imponitur a propinquis; ubi & plures quiescebant, qui generis excellentia cum illa eminebant.
[7] [hic proferuntur:] Multum effluxerat temporis, quando plures turbabantur a spiritibus immundis: qui, refosso tumulo, extulerunt venerabile ac sanctum corpus ejus, quod nulli corruptioni ac maculæ obnoxium erat, omnique divina & humana fragrantia redolebat. Unde divini aliquid in eo observare potest, si quis velit: nam multa corpora simul cum ea in sepulcro jacentia, naturalis corruptionis debitum solverant; sed illius corpus salvum atque integrum permansit. Vere custodit Dominus omnia ossa Sanctorum suorum, & unum ex illis non conteretur. Unde dæmones ex hominibus expulsi sunt, cæci viderunt, claudi ambularunt; &, ut verbo dicam, morbus omnis, per quem homines patiuntur, & tunc & nunc aufugit. Sic novit Deus glorificare glorificantes se. Eadem in Sirmondiano haberi, annotat Papebrochius in apographo hujus elogii Paulo breviora sunt, quæ lego in ecgraphis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, fusius relata in Taurinensi β Ducis Sabaudiæ, ut similiter adscribitur apographo eidem Mediolanensi. Atque hæc quidem sunt, quibus cultus S. Annæ apud Græcos stabilitur. Ceterum ei aptavi titulum virginis, ex spretis thalamis conjugalibus ipsi, ut videtur, non indebitum; tametsi in annotationibus supra non expressum.
[8] Theophilus, Michaëlis Balbi filius, patri in imperio successit anno 829; [e cujus notis chronologicis componitur Sanctæ chronotaxis.] obiit 842 postquam acerrimum Iconoclastarum defensorem se præbuisset; de cujus tamen sub vitæ exitum pœnitentia, nonnulla producit Baronius ad ductum annum 842: sub quo cum vixisse referatur S. Anna in laudato elogio, & (sicut ecgrapho Mediolanensi adscripsit Henschenius) in Taurinensi β, jam habemus epotham, ex qua ipsius ætatem præterpropter determinare possimus. Si vera sunt quæ, de Basilio Macedone imperatore tam in elogio, quod damus, quam in eo, quod habemus e codice Mediolanensi, commemorantur circa nuptias Agarem cum Sancta nostra, ejusdem imperatoris jussu præscriptas, regnum auspicati anno 867; jam nata fuerit anno circiter 840: ætatis vero vigesimo octavo (post matris obitum, quæ sic non exiguo tempore cum ipsa degisse recte intelligitur) Christi 868, Basilii Macedonis secundo, fuerit ab Agareno in conjugem petita; quibus si adjicias annos quinquaginta, quos asseritus supra in rigidissimo vivendi instituto traduxisse, jam pervenerit ad annum Christi circiter 918, vitæ circiter 78. Vellem equidem in elogio pluries nominato distincte notata fuissent patria, locus habitationis ac sepulturæ, una cum aliis adjunctis; de quibus plura nunc non suppetunt, & quæ fortasse in Sanctæ Vitæ habeantur, siquidem alicubi ea lateat hactenus; hæc utinam occasione, si lateat, in lucem producenda!
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. Juli
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. Juli
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.