DE S. CLERO DIACONO MARTYRE.
[Commentarius]
Clerus, Diaconus Martyr (S.)
[1] Clerum Diaconum Antiochiæ pro Christianæ religionis desensione plexum capite, retulimus VII. Ianuarij. Alium hoc die, sed diuerso lethi genere coronatum, plurima exhibent Martyrologia; & quædam cum Euphrasio coniungunt. [S. Cleri natalis.] Ita Petrus de Natalib. lib.11. cap.vltimo, nu. 34. Euphrasius Episcopus, & Clerus Diaconus XIX. Kalend. Februarij passi sunt. Multa Belgicarum Ecclesiarum MSS. Martyrologia, sub Vsuardi fere nomine: Eodem die S. Eufrasij Episcopi; & Cleri Diaconi & Martyris, vnius de antiquis, qui post multa tormenta in mare præcipitatus, martyrium consummauit. MS. Adonis monasterij. S. Laurentij Leodij, & MS. Bedæ Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ: Eodem die natale S. Cleri (MS. Leodiense Clari) Diaconi, de antiquis, qui post multa tormenta in mare præcipitatus est. MS. Lætiense & S. Martini Tornaci: Eodem die Clerici (MS. Lætiense Clerichi) Diaconi multis tormentis affecti & in mare mersi. Maurolycus: Item Cleri Diaconi in mare mersi. MS. Centulense: Eodem die S. Cleri Diaconi & Martyris, de antiquis. Meminerunt quoque eius Carthusiani in Addit. ad Vsuardum, Bellinus editionis Parisiensis an. 1521. Felicius, Martyrol. Coloniense. MS. Hibernicum: Gliceri discipuli & Diaconi. & quibusdam interiectis: Clerici Diaconi.
[2] Martyrij locum indicat vetus MS. S. Hieronymi: In Antiochia Lucerij Diaconi. MS. Rhinavviense: In Antiatia Glicerij Diaconi. Notkerus: In Antiochia Glycerij Diaconi, de antiquis, multa tormenta passi, & in mare demersi. [Vbi passus.] Chronicon Hispaniense, quod Flauio Dextro tribuitur, ad annum Chrißi 54. num. 2. ista habet: Quem (S. Indalecium) Clarus Diaconus comitatur: qui Diaconus cum multis Clericis, prope Carthaginem Spartariam, non procul a portu ciuitatis in mare crudeliter detruduntur. Biuarius Euphrasio martyrij socium ait fuisse, Petri de Natalibus motus auctoritate. Mirum est, si prope Carthaginem nouam, siue Spartariam, Christum prædicauit, occubuitq; Clerus, ab Ecclesia Carthaginensi non coli. Varie porro eius nomen effertur; [Nomen varie scriptum.] appellatur enim vulgo Clerus, a quibusdam Clarus, Clericus, Clerichus, Glycerius; a Felicio & MS. Martyrologio Ecclesiæ Bruxellensis Cletus.