Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

15. August


DIES DECIMA QUINTA AUGUSTI.

SANCTI QUI XVIII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Tharsicius acolythus M. Romæ.
S. Alypius ep. Tagastensis in Africa.
S. Maccarthannus ep. in Hibern.
S. Altfridus ep. conf. Hildesemii.
S. Arduinus conf. Arimini in Italia.
S. Arnulfus episc. Suessionensis conf. Aldenburgi in Flandria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sancti Sulpitii episcopi Trajectensis translatio notata reperitur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De ipso actum est XVIII Januarii.
Natale S. Virginis Brigidæ. Ita additiones Mss. Cartusiæ Bruxellens. ad Grevenum. Quam hic Sanctam indicare velit, nescio: binæ synonymæ jam datæ sunt I Februarii.
Juliana in monasterio S. Mariæ de Monte Mediolanensis diœcesis sanctimonialis anno 1501 hoc die obiit, & Beata habetur: ejusdem corpus anno 1547 XXI Februarii de sepulcro levatum & in choro monasterii honorifice depositum fuit; quod quia privatæ venerationis potius quam publici cultus est, ipsam hic omittimus, eo magis quod pleraque, quæ dici de ea possent, attigimus in Actis B. Catharinæ de Palanza VI Aprilis.
In monasterio Flechtorp adventus sancti Landolini, (pro Landelini) confessoris, de pago dicto Boeck, ubi per Carolum Magnum translatus erat. Est annuntiatio Greveni, quem secuti ferme sunt auctor Florarii Sanctorum Ms., Canisius & alii. De S. Landelini non una translatione pluribus disputavit Papebrochius in Commentario ad ejus Acta tom. 11 Junii pag 1062, ad diem quo colitur XV Junii.
S. Naviti episcopi Trevirensis translatio signata est in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vide quæ de ipso dicta sunt die natali VII Julii.
S. Eusebii martyris in Palæstina meminere auctaria ad Usuardum nostrum, ac Maurolycus. Sed cum Passioni ejus, quam hesterno die dedimus, prænotetur XIX Kalendas Septembris, Martyrem istum tunc etiam Operi nostro inseruimus. Vide ergo XIV Augusti.
S. Eusebius presbyter & martyr in Syria in nonnullis codicibus Usuardinis hoc die relatus, idem est, quem cum sociis ex codicibus Hieronymianis consignavimus pridie seu XIV Augusti.
In Scotia S. Silvestri presbyteri, est annuntiatio Ferrarii in Catalogo generali, unde non magis docemur quam ex Camerario die præcedenti.
Pelagium Legionensem episcopum solus hoc die signavit Ferrarius in Catalogo generali, citans Thesaurum concionatorum licet, ut candide fatetur, in Tabulis ecclesiæ Legionensis Madriti anno MDCXII excusis minime sit adnotatus. Poterat nobiscum exspectare, donec in iis Tabulis legitime consignetur, quo nihil prorsus conferunt Tamayi elogia.
Balthrannus abbas laudatur in Vita S. Deicoli ad XVIII Januarii cap. 10: verum de ejus cultu nihil hactenus nobis innotuit.
Alberti de Sarthiano memoriam hoc die notat in Martyrologio suo Franciscano Arturus, uti & Hueberus in Menologio; sed hic abstinet a titulo Beati, haud dubie quia sufficientia legitimi cultus ejus indicia non reperit. Neque vero etiam nobis ea sufficere videntur omnino, quæ ad asserendam admirabilis hujus vereque apostolici Viri posthumam & publicam venerationem diligentissime collegit Franciscus Haroldus in Vita ejus Operibus præfixa, & una cum illis edita Romæ per Patricium Duffium anno 1688, hoc est integro decennio ante vulgatum Hueberi Menologium.
Cormachus vel Cormacus episc. Murthacensis vel Aberdonensis soli Camerario hoc die notus est, Dempstero non item, neque Missali nostro Ms. Aberdonensi, ut paulo distinctiori notitia opus sit tum gestorum ejus tum cultus.
Silvestrum Scotum die præcedenti ex Camerario prætermisimus, ipsum hoc die notavit Dempsterus & ex eo Ferrarius.
Assumptio sanctæ Mariæ in codicibus Hieronymianis & in vetustis omnibus Martyrologiis constanter signatur hoc die: dormitionem seu migrationem non patitur Florentinius. Ceterum de hac quæstione & celeberrima solennitate agetur in opere non semel dicto de beatissimæ Deiparæ festivitatibus.
Conradus conversus Heisterbacensis in Germania, vir simplex & timoratus & variis revelationibus illustris hoc die laudatur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino, ut qui cælos penetrans, voces & concentus angelorum audire meruerit, in ipsa solennitate Assumptione B. M. V. piissime moriens. Necdum mihi occurrerunt exhibiti ei aliquando cultus vestigia.
Consimili elogio ab eisdem mire extollitur Maria sanctimonialis ad S. Clementis Toleti in Hispania, quam mirum est Tamayo non innotuisse, qui in tali festivitate eam certo non omisisset. Vellem, mihi alicunde constaret, eam Sanctorum honoribus celebrari.
Petrum Acotanto seu Acotantum aut Acotantium Venetum suggessit nobis hoc die citatum supra non semel Janningi nostri P. M. Itinerarium, qui plerasque Venetas ecclesias lustrans, in S. Basilii invenit S. Constantium Anconitanum, cui & jam dicto Petro Acotanto inscriptionem recens appositam legit his verbis contextam: Viator quisquis venerabundo poplite sistis sacras ad aras, divi Constantii Anconitani & Petri Acotanti Veneti hic quiescunt ossa, scito & adora. Abest a Petro divi titulus, & quamvis nonnulla adferat, quæ insinuare videantur, Petrum illum Venetiis in ea ecclesia olim veneratum, diserte tamen asserit, ei hodie nullum omnino cultum exhiberi, ut proinde pauca, quæ de ipso habemus manuscripta solidiori auctoritate a Venetis, rerum suarum sacrarum non nimium curiosis, confirmanda sint, priusquam hic Petro Acotantio locum inter Sanctos tribuere audeamus.
Aymo de Tapellis inter Beatos recensetur ab Ambrosio Taegio in Chronico Ordinis sui Prædicatorum hoc die cum insigni elogio, ut plane mirer, a Marchesio & aliis nullam ejus memoriam fieri: certe necdum constat, ulla ei licitæ venerationis aut cultus signa fuisse umquam exhibita; de quibus si docear, debitus ipsi in hoc Opere locus concedetur.
Cosmas a S. Damiano martyr Hierosolymis, Joannes Galterus confessor in Gallia, Antonius Ortitius confessor in Hispania, Rufinus a S. Urso confessor Perusiæ, Euphrasia Roderica virgo Tert. in Hispania Beati titulo donantur ab Arturo in Marlio Franc.
Ægidius Anglanus conf. Pennæ in Aprutio, Joannes Schifictus conf. Catanæ in Sicilia, Thomas de Pescocampagno conf. Calitri in Apulia, Joannes Bapt. de Campo conf. Facuzæ in Romandiola, Maria Pimeates Clarissa in territorio Abulensi Adduntur ab Huebero, sed absque titulo qui etiam abest ab aliis.
Bartholomæus ex Ordine Prædicatorum in Armenia archiepiscopus, dictus Parvus comparatione facta ad S. Bartholomæum, ejusdem gentis primum Apostolum, patria Bononiensis a Joanne Rechac, Marchesio aliisque non solum Beatus appellatur hoc die, sed & Martyr. Eum mire laudat Leander Albertus, sed omni titulo abstinens, eumque asserens plenum bonis operibus sancto fine quievisse lib. 3 de Viris illustribus Ordinis f. 124, de martyrio altum silens. Neque vero Echardus in sua Bibliotheca aliter eum nominat quam bonæ memoriæ, de martyrio nec verbum etiam memorans, ut prorsus non videam unde Castellanus eum tam liberaliter sanctis Martyribus adscripserit. Vereor equidem ne quid confusionis subsit; certe priusquam eum in hoc Opere collocem, cupio de ejus gestis & cultu paulo distinctius edoceri.
Jacobus de Blanconibus ab eodem Castellano subjungitur ex eodem Ordine cum titulo Beati, quem mirum esset Mevaniæ coli & a Ferrario, qui alios ejusdem loci Sanctos memorat, prætermissum esse, & quidem in utroque Catalogo.
Harlemi in Hollandia, transitus Andreæ North Dominicani, viri boni admodum & devoti. Hic sedulo beatissimam virginem Mariam rogabat cum lacrymis, ut eum ex hac luce recedere minime permitteret, nisi in festo ejusdem. Verba sunt Raissii in Auctario ad Natales SS. Belgii. Quibus subjungit:
Ibidem obitus beatæ memoriæ Nicolai, Conversi, ut vocant, viri admodum pii.
Maria Pisana cum beatæ titulo refertur in Diario Dominicano Marchesii, verum de ejus cultu probando, parum fuisse videtur solicitus.
Bartholomæum Vargas, Dei servum recte nuncupat idem Marchesius; Andream de quo jam egimus, male cognominans Holiort.
S. Vamnes M. in Persia ponitur in Martyrologio universali hac die apud Castellanum; sed differri debebat, uti ipsemet Castellanus se corrigens, in suo Supplemento monet, in diem proxime sequentem, quo nos eum daturi sumus XVI Augusti.
S. Simplicianum episcopum Mediolanensem signatum repererunt Majores nostri in aliquo Kalendario hoc die, ab aliis refertur dum Mediolani colitur XVI Augusti.
S. Balsemius martyr in diœcesi Tricassina ponitur hoc die a Castellano, ab aliis XVI Augusti.
Idem dicendum de S. Frambaldo qui etiam ad diem sequentem spectat, XVI Augusti.
S. Hyacinthum hoc die signat Molanus, spectat ad diem quo colitur & quo de ipso agendum erit XVI Augusti.
S. Liberatus abbas & socii Carthagine in Africa sub Wandalis martyrium passi, nescio unde hoc die signentur; de ipsis cum Martyrologio Romano agemus XVII Augusti.
SS. Stratio seu Strato, Philippus & Eutychianus & socii referuntur hoc die in codd. Hieronymianis. De ipsis agemus cum Martyrologio Romano ad diem XVII Augusti.
S. Aredium abbatem Lemovicensem hoc die signatum reperio in chartis nostris, ast ipsius natalis est die quo de ipso agemus XXV Augusti.
SS. Isaac & Maximianus MM. Africani ex aliquo codice hoc die signarunt Majores nostri, absque ulteriori notitia: Castellanus eos referendos contendit ad diem, quo res examinabitur XXVII Augusti.
S. Stephani regis Hungariæ memoria tamquam natalis hoc die signatur in Martyrologio Romano, sed ibidem additur, festivitatem ejus recoli IV Nonas seu II Septembris.
Terentii martyris translatio, opinor Pisaurensis, notata est a Bollando, qui recte monet, de ea agendum die quo colitur XXIV Septembris.
Abbo abbas ut sanctus & martyr refertur in aliquo Kalendario Benedictino, qui non ad hunc diem spectat sed ad XIII Novembris, quo ei insigne elogium texit Bucelinus, Castellanus tamen nonnisi venerabilis titulo ornare ausus est, si cultus aliunde probetur, poterit de eo agi XIII Novembris.
Die præcedenti notavimus, male ibi signatum a Ferrario S. Stanislaum nostrum, quem constat hoc die in ipsa B. M. Virginis festivitate obiisse. De cetero, ut ibi etiam diximus, translata est ejus solennitas ad XIII Novembris.
Margarita Priorissa, S. Edmundi archiep. Cantuariensis soror, a Wilsono in Martyrologio Anglicano signatur hoc die: inde eam accepit Ferrarius in Catalogo generali. Citat ad marginem Wilsonus Matthæum Westmonast. in Historia ad annum 1257, quod paulo accuratius notari vellem, atque de ejus cultu edoceri, quem non reperi hactenus. Si de ipso postmodum satis constet, poterit de Margarita agi cum sanctissimo fratre ad diem quo is colitur XVI Novembris.
Mechtildis sanctimonialis cœnobii Elpediani in Saxonia, multis revelationibus aliisque mirandis celeberrima, non recte hoc die ponitur in Martyrologio Bened. Menardi, qui alibi probat eam obiisse mense Novembri die quo obiit & colitur S. Elisabetha Thuringica. De ejus itaque sanctitate & cultu videbitur ad dictam diem XIX Novembris.
Balsemium reclusum in Campania hoc die Menardus inter Sanctos numerat, quemadmodum & Saussayus in appendice pag. 1159, at Castellanus eum solo venerabilis titulo dignatur pag. 929, distinguitque accurate ab alio synonymo qui hoc vel sequenti die colitur. Rem ancipitem remittimus ad diem quo agendum erit de S. Basolo ejus patruo aut avunculo, nempe ad XXVI Novembris.
S. Audentius episcopus Toletanus hoc die refertur a Tamayo in Martyrologio suo Hispanico, ubi tamen fatetur, ab aliis signari eo die quo olim cultus fuit in ecclesia ipsa Toletana, nempe III Decembris quo eum signavit Castellanus in Martyrologio universali, Tamayo in hisce longissime præferendus, ut adeo S. Audentium remittamus ad dictum diem III Decembris.

DE S. THARSICIO ACOLYTHO M.
ROMÆ,
Ex Actis S. Stephani Papæ II Augusti.

[Commentarius]

Tharsicius acolythus M. Romæ (S.)

J. B. S.

Inter plures egregios hujus S. Pontificis discipulos merito recensetur fortissimus hic martyr Tharsicius duce Romano parvo ab Adone laudatus, atque ex eo ab Usuardo totaque ejus progenie. Martyrii occasionem narrant Acta jam citata die II Augusti num. 22 pag. 145. Nos ea hic describimus ex Petro de Natalibus lib. 7 cap. 66: Tharsicius acolythus & martyr Romæ passus est sub persecutione Valeriani & Galieni imperatorum. Qui cum Corporis Christi Sacramenta portaret; tenentes eum pagani, discutere cœperunt, ut quid gereret, indicaret. At ille indignum judicans, porcis prodere margaritas; nequaquam voluit detegere sacrosancta mysteria: quem fustibus ac lapidibus tamdiu mactaverunt, quousque spiritum exhalaret: revolutoque ejus exanimi corpore sacrilegi discussores, nihil in manibus ejus aut vestibus Sacramentorum Christi invenire potuerunt, sed relicto corpore, cum terrore fugerunt: quod a Christianis sublatum & via Appia in Cœmeterio Calixti sepultum XVIII Kalendas Septembris.

Quod hic imperitiores posset offendere, ab acolytho nempe Sacramenta portari, pluribus in annotatione explicat Baronius, usitatum fuisse in Ecclesia, sævientibus præsertim persecutionibus, ut ea ratione Christianis prospiceretur in maxima ministrorum raritate & penuria. Hic adjungimus ex Aringhi Roma subterranea tom. 1 pag. 456, quod, hujus etiam beati Viri sepulchrum Damasus Pontifex carminibus hisce, tamquam nobilis triumphi insignibus exornaverit.
Par meritum quicumque legis cognosce duorum,
Quis Damasus rector titulos post præmia reddit.
Judaicus populus Stephanum meliora monentem
Perculerat saxis, tulerat qui ex hoste trophæum
Martyrium primus rapuit Levita fidelis.
Tarsicium sanctum Christi Sacramenta ferentem
Cum malesana manus peteret vulgare profanis,
Ipse animam potius voluit dimittere cæsus,
Prodere quam canibus rabidis cælestia membra.

DE S. ALYPIO EPISC. TAGASTENSI
IN AFRICA,

Circa AN. CDXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alypius ep. Tagastensis in Africa (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Modernus ejus cultus; gestorum scriptor S. Augustinus.

Tametsi venerationem S. Alipii, seu potius Alypii post obitum publicam ac veterem uspiam olim in Ecclesia viguisse, [Annuntiatur hoc die Sanctus in Martyrologio Rom.,] ex nullis omnino Musei hujus nostri monumentis sive Græcis sive Latinis aut jam prælo vulgatis aut manu tantum scriptis demonstrare possimus; æquum tamen haudquaquam putavimus, ejus hic memoriam silentio præteriri, cujus modo cultum non tolerat solum Ecclesia, verum etiam auctoritate legitima fovet ac dilatat: nam primo Gregorius PP. XIII ab anno 1584 ex reformato recens Martyrologio Romano per omnes ecclesias hoc eidem Antistiti elogium recitari quotannis palam in choro mandavit ad hunc diem XVIII Kal. Septembris: Tagaste in Africa, sancti Alipii episcopi, qui Augustini olim discipulus, postea in conversione socius, in munere pastorali collega, & in certaminibus adversus hæreticos commilito strenuus, ac demum in cælesti gloria consors fuit. Quam quidem annuntiationem usitatam antea non fuisse, cum præcedentia Martyrologia prorsus omnia, dum illa carent; tum ibidem in annotatis ad eamdem Baronius indicant, dum nullum, contra quam passim assolet, Martyrologum citat, qui in ea præluxerit.

[2] Deinde Canonici S. Augustini Regulares congregationis Lateranensis ab anno 1634 eumdem festo duplice per Officium proprium colere die XVI Augusti cœperunt; [& colitur apud Canonicos Regulares S. Augustini] ut constat ex Officiis eorum propriis eodem anno apud Venetos excusis: idque non alia, quantum apparet, auctoritate, quam sancti Pii PP. V, cujus privilegia congregationi suæ & Ordini anno 1570 concessa ibidem præfigunt. Nimirum quod eis ibi præter alia Sanctorum nominatim expressorum festa generaliter indulserat sanctus Pontifex, Ut omnium quoque aliorum dictæ congregationis & Ordinis Sanctorum festa etiam sub duplici Officio celebrare, atque iis omnibus & singulis proprias eorum atque authenticas lectiones… accommodare valeant &c.; hoc, inquam, interpretati sunt illi sigillatim de SS. Alypio, Possidio & aliis, quos pro suis habent, & quorum proinde festa duplicia propriis Officiis anno 1634 celebranda typis publicis ediderunt; non modo reclamante nemine; sed & aliis mox ejusdem Ordinis ubique congregationibus idem exemplum, etsi non ad eumdem ubique diem, certatim sequentibus. Imo vero cum ex eodem privilegio, etsi ante institutam Romæ sacram Rituum congregationem dato, Canonici Regulares festa sua propria & Officia nova ad alios insuper Sanctos & longe plures extendissent in Germania, Præpositus & conventus monasterii sanctæ Crucis Augustæ, provinciæ Moguntinæ, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, sacræ Rituum congregationi supplicavit, facultatem eis impartiri dignaretur recitandi Officia Sanctorum Ordinis S. Augustini; sacra congregatio respondit, oratoribus hujusmodi Officia LICUISSE ac licere recitare, modo sint Regulares ejusdem Ordinis. Die XI Sept. MDCLX. Ita Proprium congregationis Windesemensis, Bruxellis impressum anno 1678.

[3] Accessit postremo cum amplissima summi Pontificis facultate Ordo Eremitarum S. Augustini universus; [& universum Ordinem Eremitarum ejus.] qui in prolegomenis ad Officia sua propria anno 1674 Antverpiæ edita de festo S. Alypii sigillatim hæc habet: Clemens Papa X ad expositionem Josephi Eusanii, ex Ordine Eremitarum sancti Augustini, episcopi Helenopolitani & sacrarii Apostolici Præfecti, tria decreta, quæ a sacra Rituum Congregatione ad preces ejusdem episcopi emanaverant, confirmavit: quorum primo, dato die XVIII Julii MDCLXXI, conceditur, ut omnes utriusque sexus Religiosi dicti Ordinis recitare valeant die XVI Augusti sub ritu duplici Officium sancti Alipii episcopi Tagastensis ejusdem Ordinis, in Martyrologio Romano die XV Augusti commemorati, de Communi confessorum pontificum, cum oratione & lectionibus propriis, a deputatis pro correctione Officiorum dicti Ordinis ex Operibus sancti Augustini desumendis & in Kalendario Breviarii & Missalis præfati Ordinis apponendis. Apparet hinc, quam longe lateque jam Alypii nostri sese cultus diffuderit. Nunc ad Acta procedimus, seu potius eorum scriptorem.

[4] Qualis quantusque vir fuerit S. Paulinus, episcopus Nolanus, [Historiam Alypii viventis a S. Paulino desideratam] fuse ex instituto demonstratum est in hoc Opere ad diem, quo celebratur in Ecclesia, XXII mensis Junii. Hic autem quam eximiam de Alypii recentissime ad episcopatum Tagastensem evecti virtutibus ac sanctimonia jam tum concepisset opinionem, luculenter ostendit in epistola sua ad ipsum eodem tempore, hoc est anno Christi 394, data, quæ est inter Paulinianas editionis novissimæ Parisiensis anni 1685 tertia, alias quadragesima quinta; inter Augustinianas vero apud Benedictinos S. Mauri tom. 2 epist. vigesima quarta, alias trigesima quinta. In ea præsul sanctissimus non tantum Alypii virtutes extollit mirifice; sed & historia dignissimas reputat his verbis: Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem & inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum (Eusebii Chronico, quod in Africam una cum hac epistola submittebat Alypio) referas mihi omnem tuæ sanctitatis historiam; ut qui genus, unde sis domo tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuæ, ad matrem filiorum Dei prole lætantem, abjurata carnis & sanguinis stirpe, transieris, & in genus regale & sacerdotale sis translatus, edisseras.

[5] [scripsit S. Augustinus, primo seorsum continuam,] Hoc Paulini judicium ac desiderium usque adeo probavit S. Augustinus, ut exsecutionem in se ipse susceperit; sic enim in epistola 27, alias 32, anno 395 circiter ineunte, Romanianum quemdam, Alypii cognatum, S. Paulino commendans scribit: Est & aliud, quo illum fratrem amplius diligas: nam est cognatus venerabilis & vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, & merito: nam quisquis de illo Viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia & mirabilibus Dei muneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti, ut historiam suam tibi scribat, & volebat facere propter benevolentiam tuam, & nolebat propter verecundiam suam: quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros meos transtuli: nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram præcordiis tuis: nam hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia, quæ in eum Dominus contulit; ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo illa legerentur) non divina munera concessa hominibus, sed seipsum prædicare videretur; & tu, qui nosti quomodo hæc legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternæ notitiæ debito fraudareris. Quod jam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris (Romaniani) improvisa repente placuisset, quem sic commendo &c. Dubitari vero non potest, quin cito præstiterit Augustinus, quod hic cito facturum se spondet, etsi opusculum illud olim intercidisse videatur.

[6] [deinde sparsam per opera varia; quam hic colligemus,] Est, qui locum hunc S. Augustini intelligendum putarit non de historia quadam S. Alypii separata, verum de illa, quæ legitur etiam nunc in libris Confessionum. Non placet opinio, primo quia hic promittitur historia cito mittenda; cum libri Confessionum toto posterius quinquennio scripti sint: deinde promittitur totus Alypius, id est narratio gestorum ejus usque ad annum 395 complectens utique promotionem ejusdem ad infulam Tagastensem, quam sigillatim expetierat S. Paulinus: at in libris Confessionum hæc non attingitur, sed historia desinit in Alypii baptismo. Sed enim satis nunc certum est, quæ de vita hujus Antistitis dici jam possunt, ex variis S. Augustini operibus adhuc servatis esse præcipue colligenda. Et fecit hoc pridem vir clarissimus atque in Augustino perquam versatus Innocentius Keferloherus, Canonicus Regularis, Diessensis in Bavaria abbatiæ decanus; cujus haud absimilem Actorum S. Possidii episcopi Calamensis congeriem dedere Majores nostri ad diem XVII Maii a pag. 29, idem jam tum statuentes in hunc mensem ac diem de collectione ejusdem gestorum Alypianorum huc simul tunc humanissime directa. Verum, ut jam idem opus alii suscepere, visa nobis est ea Keferloheri lucubratio nec satis ordinata, nec satis integra, ut non præstet modo novam exhibere, quam nunc aggredimur, ducto a natalibus ejus initio.

§ II. Alypii natales nobiles; studia in juventute Tagastæ, Carthagine, Romæ.

[Nobiles Alypii natales post an. Christi 354:] Alypius (inquit S. Augustinus Confess. lib. 6, cap. 7) ex eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Natus est ergo in oppido Numidiæ Tagastensi; nam id & Augustino natale facit Possidius in ejus Vita, cap. 1; & quidem post annum Christi 354, utpote natu minor Augustino, qui anni illius mense Novembri prodiit in lucem. Non fuisse multo minorem natu, facile colligemus infra cum ex tempore, quo Romæ gessit munus assessoris, tum ex anno, quo consecratus postea fuit episcopus; præsertim quia gravitatem publicis ministeriis consentaneam semper debuit ætate fere tantum ac morum constanti maturitate tueri: nam corporis ejus moles nihil ad illam admodum conferre potuit, nisi forte minuendam: siquidem statura pusillum fuisse anno Christi 386, manifeste significat Augustinus lib. de Beata vita, num. 15, his verbis: Quasi vero, inquam, longum aliquid nos quæramus, præsertim adversus Alypium: nam non mediocriter parva ista esse fortia & utilia, sibi ipse de suo corpore argumentaretur.

[8] A natalibus ejus S. Augustinus loco ante citato ad ætatem jam liberalibus disciplinis idoneam transgressus, [studia grammaticæ ac rhetoricæ sub Augustino,] egregiam ejus & amabilem commendat indolem, docetque, quibus eam ab anno circiter Christi 375 studiis recte excoluerit, quibus perperam oblectarit: Nam & studuerat, ait, apud me, cum in nostro docere cœpi oppido, & postea Carthagini (hic rhetoricam, Tagastæ Grammaticam docuit Augustinus, teste Possidio cap. 1;) & diligebat me multum, quod ei bonus & doctus viderer; & ego illum, propter magnam virtutis indolem, quæ in non magna ætate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium. Sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem, quæ inter me & patrem ejus erat exorta; & compereram quod circum exitialiter amaret, & graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum & aliqua coërcitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiæ benevolentia vel jure magisterii: putabam enim, eum de me cum patre sentire; ille vero non sic erat. Itaque, postposita in hac re patris voluntate, salutare me cœperat, veniens in auditorium meum & audire aliquid, atque abire.

[9] Sed enim de memoria mihi lapsum erat, agere cum illo, ne vanorum ludorum cæco & præcipiti studio tam bonum interimeret ingenium. Verum autem, Domine, tu, [qui juvenem abstractum a Circensibus ad Manichæos attraxit.] qui præsides gubernaculis omnium quæ creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; & ut aperte tibi tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem operatus es. Nam quadam die cum sederem loco solito, & coram me adessent discipuli, venit, salutavit, sedit, atque in ea, quæ agebantur, animum intendit: & forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, & opportune mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud, quod insinuabam, & jucundius & planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captivasset insania, tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit: & quod alius acciperet ad succensendum mihi, accepit honestus Adolescens ad succensendum sibi & ad me ardentius diligendum … Etenim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur & cum miserabili voluptate cæcabatur, & excussit animum forti temperantia, & resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichæis ostentationem continentiæ, quam veram & germanam putabat. Erat autem illa vecors & seductoria, pretiosas animas captans, nondum virtutis altitudinem scientes tangere, & superficie decipi faciles, sed tamen adumbratæ simulatæque virtutis.

[10] [Romæ ad spectacula curiositate suique fiducia relapsum] Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam præcesserat, ut jus disceret; & ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili & incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur & detestaretur talia, quidam ejus amici & condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius esset, recusantem vehementer & resistentem familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium & funestorum ludorum diebus, hæc dicentem: “Si corpus meum in illum locum trahitis, & ibi constituitis, numquid & animum & oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic & vos & illa superabo”. Quibus auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, & sedibus, quibus potuerunt, locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille, clausis foribus oculorum, interdixit animo, ne in tanta mala procederet. Atque utinam & aures obturavisset!

[11] [misericordia divina restituit;] Nam quodam pugnæ casu cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, & quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum contemnere & vincere, aperuit oculos, & percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore quem cernere concupivit, ceciditque miserabilius, quam ille, quo cadente, factus est clamor, qui per ejus aures intravit & reseravit ejus lumina; ut esset qua feriretur & dejiceretur audax adhuc potius, quam fortis animus, & eo infirmior quo de se præsumserat, qui debuit de te (Deum Sanctus alloquitur.) Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit & non se avertit, sed fixit aspectum, & hauriebat furias, & nesciebat, & delectabatur scelere certaminis & cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille qui venerat, sed unus de turba ad quam venerat, & verus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantum cum illis, a quibus prius abstractus est, sed etiam præ illis & alios trahens. Et inde tamen manu validissima & misericordissima eruisti eum tu, & docuisti non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.

[12] Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. [sicut & alias inconsultam ejus curiositatem] Nam & illud, quod cum adhuc studeret, jam me audiens apud Carthaginem, & medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab æditimis fori tamquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille, vir tantus futurus, jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum, ecce, adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo adportans, illo non sentiente, ingressus ad cancellos plumbeos, qui vico argentario desuper prominent, & præcidere plumbum cœpit. Sono autem securis audito, submurmuraverunt argentarii, qui subter erant, miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento, ille discessit, timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, & celeriter vidit abeuntem. Et causam scire cupiens, ingressus est locum, & inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum, ecce, illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant. Tenent, attrahunt, congregatis inquilinis fori, tamquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur; & inde offerendus judici ducebatur.

[13] Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, [supplicio proximam liberaverat Carthagine.] subvenisti innocentiæ cujus testis erat solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi, eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quæ perissent de foro; ut quasi tandem ille cognosceret, a quibus hæc fierent. Verum autem viderat homo sæpe Alypium in domo cujusdam senatoris, ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum, manu apprehensa, semovit a turbis; & tanti mali causam quærens, quid gestum esset, audivit; omnesque tumultuantes qui aderant & minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, & tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quærens ab eo, cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit; deinde interrogatus, aperuit cetera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis, quæ de illo triumphare jam cœperant, futurus dispensator verbi tui, & multarum in Ecclesia tua causarum examinator experientior instructiorque discessit.

§ III. Gesta ejus usque ad baptismum Mediolani susceptum.

[Mediolanum anno 384 cum Augustino discedit Roma,] Ceterum Alypius Romæ diuturnam perdiscendis juris prudentiæ legibus impendit operam; quandoquidem, cum eo advenit Augustinus anno Christi circiter 383, aut certe antequam anno sequente Alypius inde cum eo, ad profitendam Mediolani rhetoricam evocato, discessit, jam ibi non semel in causis gravibus ac publicis consiliarius assederat, etiam amplissimo magistratui; ut Comiti largitionum Italicarum seu Italicianarum, qui largitionibus in Italia faciendis præerat; ubi stipendia militibus, aliisque persolvi curabat. Sed ipsum de his Augustinum audiamus, attendentes interim simul (quod antea monuimus,) an ab anno ætatis trigesimo, quem S. Augustinus a die XIII Novembris anni 383 ingredi cœperat, abesse tunc multum potuerit Sanctus noster. Sic igitur Confess. lib. 6, cap. 10 de S. Alypio suo Augustinus: Hunc ergo Romæ inveneram, & adhæsit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me desereret, & de jure, quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum, quam suum. Et ter jam assederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiæ præponerent.

[15] [ubi consiliarii munus incorrupte gesserat:] Tentata est quoque ejus indoles non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Romæ assidebat Comiti largitionum Italicianarum. Erat illo tempore quidam potentissimus senator, cujus & beneficiis obstricti multi & terrori subditi erant. Voluit, sibi licere nescio quid ex more potentiæ suæ, quod esset per leges illicitum. Restitit Alypius: promissum est præmium: irrisit animo: prætentæ minæ: calcavit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quæ hominem tantum, & innumerabilibus præstandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse autem judex, cui consiliarius erat, quamvis & ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat; sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat; quia & re vera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis prætorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta justitia, deliberationem in melius vertit; utiliorem judicans æquitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, & in magno fidelis est… Talis ille tunc inhærebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitæ modus.

[16] [hic miratur Augustinus ejus castitatem:] Mediolani cum jam essent, ac de vitæ modo deligendo conferrent, non minus ibi miratus est Augustinus Alypii castitatem, quam suspexerat Romæ justitiam: cum enim ad matrimonii statum, uti de se ipse narrat lib. 6 Confess. cap. 12, vehementius inclinaret, prohibebat me sane Alypius, inquit, ab uxore ducenda, causans, nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiæ vivere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus cœperat in ingressu adolescentiæ suæ; sed non hæserat; magisque doluerat & spreverat; & deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui conjugati coluissent sapientiam, & promeruissent Deum, & habuissent fideliter ac dilexissent amicos. Quamquam vero, ut ibidem explicatur, cum sæpius res eadem ageretur, Alypius Augustini infirmitatem, obstinatamque a cælibatu aversionem, ac matrimonii tamquam necessarii defensionem identidem admiratus, manus tandem amico, imo serpenti per hujus linguam blandienti, dederit, cœperitque & ipse desiderare conjugium, nequaquam tamen id fecit victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis: dicebat enim, scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo vita mea, quæ illi sic placebat, non mihi vita, sed pœna videretur. Sed nec illud qualecumque desiderium diu fovit, testante ibidem Augustino: Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris & occultis modis.

[17] Jam si usque ad matrimonii desiderium amici verbis & exemplo potuit adduci indoles ejus illa tanta virtutis, [hic etiam cum ipso Augustino fit catechumenus,] & a conjugii voluntate modo tam aliena per sese; dubitari vix potest, quin ceteris in rebus, quæ ad virtutem proprie pertinebant, ad ejusdem exemplum promptius multo se ac libentius accommodaverit; Mediolani præsertim, ubi una convixerunt, donec tertius accessit Nebridius, qui, relicta patria vicina Carthagini .., relicto rure paterno optimo, relicta domo & non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, inquit Augustinus Confess. lib. 6 cap. 10, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiæ … beatæ vitæ inquisitor ardens & quæstionum difficillimarum scrutator acerrimus. Non dubium, inquam, quin eo loco ac tempore honesta quæque Augustini studia sit multo ardentius imitatus Alypius, ac proinde quærendæ veritati & sapientiæ se totum dederit, S. Ambrosium omni die Dominico verbum veritatis in populo recte tractantem una cum Augustino suo adierit, per hujus prædicationem paulatim cum eodem victus, a Manichæorum erroribus ad Ecclesiam & ad Litterarum sacrarum lectionem propendere cœperit, ac denique fieri catechumenus in catholica Ecclesia, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigeret. Quæ omnia cum de se confiteatur Augustinus, de Alypio certissime innuit; utpote Mediolani aliud agente nihil, quam ut inquirendæ veritatis ac sapientiæ occasionem omnem captaret, dum socii, Augustinus & Nebridius, curis insuper aliis ibidem vacare cogerentur; ut asseritur Confess. lib. 8, cap. 6. Et certe catechumenum fuisse antequam nomen ad baptismum daret, diserte asserit Augustinus ibidem lib. 9, cap. 4.

[18] Unum aliquid interea cursum ejus ad veritatem tunc adeo prosperum retardavit aliquamdiu: [& convertitur cum eodem,] nempe quod Alypius, teste Augustino Confess. lib. 7, cap. 19, Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut præter Deum & carnem non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo prædicari: & quoniam bene persuasum tenebat, ea quæ de illo memoriæ mandata sunt, sine vitali & rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea hæreticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, Catholicæ fidei collætatus & contemperatus est. Itaque bene cœptis alacrius insistens, S. Pauli Apostoli Epistolas meditabatur haud dubie cum Augustino, quando utrique inopinate superveniens Pontitianus Afer, quam in palatio tum præclarus tam egregie Christianus, gratulatorie miratus est, quod eas & solas apud illos Litteras repente comperisset. Et vero quam ex ea re spem de utroque concipiebat, non segniter ipse in loco promovit multa subjiciendo de S. Antonio abbate, deque ejus historia, cujus improvisa lectione aulici duo prope Treviros, cum ibi esset imperator, subito commoti, solitudinis horrorem prætulissent aulæ deliciis, novam e vestigio sanctioremque militiam auspicati; ut apud Augustinum videre est lib. 8 Confess. cap. 6 & seqq.: ubi etiam vix digressum inde Pontitianum statim consecuta narratur Augustini & Alypii per earumdem Apostoli Pauli Litterarum brevissimam & quasi fortuitam inspectionem conversio.

[19] [lectione textus Apostoli Pauli:] Nam a Pontitiani congressu hortum ambo subeuntes, miris adeo cogitationum & affectuum æstibus agitari cœperunt, ut Augustinus, posito apud Alypium codice S. Pauli, tantillum inde secesserit, quo lacrymis ac gemitibus paulo liberius indulgeret. Sed mox ad cælestes hasce voces, Tolle, lege: Tolle, lege, ad Alypium & sacrum codicem revolans, arripui, inquit, aperui, & legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: “Non in commessationibus & ebrietatibus, non in cubilibus & impudicitiis, non in contentione & æmulatione: sed induite Jesum Christum, & carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis”. Nec ultra volui legere, nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiæ quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt. Tunc interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, & tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur (quod ego nesciebam) sic indicavit: petit videre quid legissem: ostendi; & attendit etiam ultra quam ego legeram; & ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: “Infirmum autem in fide recipite”. Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono & congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Accidit hoc certo, secundum Augustinum ibidem lib. 9 cap. 2, viginti circiter diebus ante ferias vindemiales sive autumnales, ac proinde ineunte Augusto. Sed cujus anni? Controvertitur; aliis annum 387, aliis quos hic sequi malumus, 386 defendentibus.

[20] Sic animati cum nihil optarent magis, quam ut procul a civium strepitu negotiisque tranquillum alicubi meditationibus otium invenirent, [inde simul cum illo in agro Cassiciaco] peropportuna eis accidit Verecundi cujusdam amicissimi, rus ac villam suam Cassiciacum in agro Mediolanensi ad id ultro offerentis benignitas. Hac igitur usus libenter Augustinus cum suis omnibus (puta matre Monica, Navigio fratre, filio Adeodato, Trigetio ac Licentio discipulis, Lastidiano & Rustico cognatis, atque individuo imprimis Alypio,) secessum illum adeo sibi comperit idoneum; ut rhetoricæ valedicens, inde renuntiarit, peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem (sic ipse loquitur) verborum alium providerent: simulque ad S. Ambrosium de præparatione sua ad baptismum scripserit: Et insinuavi, inquit ibidem lib. 9 cap. 5, per litteras antistiti tuo, viro sancto, Ambrosio pristinos errores meos & præsens votum meum, ut moneret, quid potissimum mihi de Libris tuis legendum esset; quo percipiendæ tantæ gratiæ paratior aptiorque fierem. Ex quibus verbis perspicuum fit, quid ipse, quid Alypius in hoc recessu tam sacro spectarint præcipue, & cur in eo ad proximam usque Quadragesimam sese continuerint.

[21] Ibi igitur Alypius quod ante ab Academicis Christianæ veritati ac certitudini contrarium hauserat, [per aliquot menses ad baptismum egregie comparatus,] jucundissima cum Augustino concertatione victus, agnovit, ejecitque; ut fatetur ipse (nam ipsa Alypii verba servavit Augustinus in opere tum scripto contra Academicos, lib. 3, cap. 20) Ibi siqua supererat vanitas, cui non satis arrideret in scriptis philosophicis vel ecclesiastici stili humilitas, vel usurpatio crebra sanctissimi nominis Jesu Christi, eam penitus erasit ex animo. Testem habemus Augustinum ita de hoc tempore ac loco scribentem lib. 9 Confess. cap. 4: Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, præsertim ad majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, & dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus me stimulis perdomueris, & quemadmodum me complanaveris, humiliatis montibus & collibus cogitationum mearum, & tortuosa mea direxeris, & aspera lenieris, quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris: magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas jam contrivit Dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas, adversas serpentibus. Ibi quibus facibus conceptum Dei amorem aluerit, idem istic Augustinus indicat: Quas tibi, Deus meus, voces dedi cum legerem Psalmos, cantica David fidelia & sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus? Ibi virtutum ejus exercitia usque adeo suspexit præ suis Augustinus, ut non dubitarit hæc de illis coram affirmare lib. 2 de Ordine cap. 10: Quæ tanta rapuisti aviditate, tantoque in ea naturæ admirabilis impetu ingressus es; ut ego tibi verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Impetum autem illum ad quam inusitatum sui odium divina ibidem impulerit gratia, colliges ex lib. 9 Confess. cap. 6; ubi sic habetur:

[22] Inde ubi tempus advenit, quo me nomen dare oporteret (puta circa Quadragesimam, [a S. Ambrosio baptizatur in Paschate anni 387.] uti dictum, ad baptismum Paschate proximo suscipiendum) relicto rure, Mediolanum remeavimus. Placuit & Alypio renasci in te mecum, jam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, & fortissimo domitori corporis, usque ad Italicum solum glaciale (per exactam jam hiemem) nudo pede obterendum insolito ausu. Dura enimvero rudimenta homini in caloribus Africanis nato adultoque! sed heröe tanto digna quantum exinde se præbuit reversus in Africam. Porro baptizatum a S. Ambrosio fuisse, satis ex eo liquet, quod una cum Augustino renatus in Christo sit, de quo S. Possidius in Vita cap. 1 tradit: Et factum est, divina præstante opitulatione, ut per illum talem ac tantum antistitem Ambrosium & doctrinam salutarem Ecclesiæ Catholicæ & divina perciperet Sacramenta; quamquam idem etiam aliunde, atque adeo ex ipso ipsius testimonio apud S. Paulinum epistola inter Augustinianas 24, alias 35, certissimum est. Tempus quoque ex dictis numero 19 eruitur, Pascha nimirum anni 387.

§ IV. Reliqua, quæ de illo sciuntur.

[Cœpit mox euangelicæ vitæ societatem cum Augustino instituere,] Quid S. Augustinus jam lavacro salutari tinctus egerit, sic explicat in ejus Vita cap. 3 Possidius, alia quædam interjecta transiliens: Ac placuit ei, percepta gratia, cum aliis civibus & amicis suis Deo pariter servientibus ad Africam & propriam domum agrosque remeare. Ad quos veniens, & in quibus constitutus, ferme triennio, & a se jam alienatis curis secularibus, cum iis qui eidem adhærebant, Deo vivebat jejuniis, orationibus, bonisque operibus, in Lege Domini meditans die ac nocte. Societatem hanc in ipso quodammodo baptismo ab Alypio & cum Alypio Mediolani exorsum fuisse Augustinum putamus, & ideo, cum de aliorum secuta mox aggregatione loquitur, se & Alypium, tamquam simul aggregantes, exprimere numero plurali; ut cum de Adeodato meminit Confess. lib. 9, cap. 6, Sociavimus eum, inquit, coævum NOBIS in gratia tua, educandum in disciplina tua. Quamquam hunc mors præmatura sustulit, antequam in Africam socii navigarent. Non aliter ibidem cap. 8 intelligendum videtur, quod ita de altero socio subdit: Qui habitare facis unanimes in domo, sociasti NOBIS & Euodium juvenem ex NOSTRO MUNICIPIO; qui cum agens in rebus militaret, prior NOBIS ad te conversus est & baptizatus. Simul eramus; simul habitaturi in placito sancto, quærebamus, quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Imo hoc loco Alypium comprehendi certissimum est ex libro 22 de Civitate Dei, cap. 8; ubi Augustinus ex Italia recenter se cum Alypio Carthaginem appulsum interfuisse narrat miraculo, quod ibi tum acciderat hospiti suo Innocentio exadvocato vicariæ præfecturæ; venientes enim, inquit, de transmarinis me & Fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed jam Deo servientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, & apud eumdem tunc habitabamus &c.

[24] [& plures ad eam exemplo suo constanter attrahere.] Fuit igitur Alypius tam sancti propositi fœdere cum Augustino conjunctus in Italia ab anno 387; ita discessit inde cum eo in Africam post Maximi tyranni mortem (ut asseritur lib. 3 Contra litteras Petiliani cap. 25) hoc est, post mensem Augustum anni 388; ita Carthagine in communi cum eodem hospitio commoratus est. Et quidni porro inde Tagasten cum eo adierit, ibique præstituto jam in Italia more ferme triennio convixerit? Certe nondum umquam discesserat ab ejus conjunctione anno 391, quo ineunte Augustinus ab Hipponensibus raptus ad presbyterium, ejusdem instituti monasterium apud eos erexit, ad illudque secum traxit Alypium: id enim satis manifeste ipse Augustinus indicat epist. 22, alias 64, cum Aurelio episcopo Carthaginensi, qui hoc ei gratulatus fuerat, ita rescribit anno 392: Quod Fratrem Alypium in nostra conjunctione MANSISSE, ut exemplo sit Fratribus curas mundi hujus vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias quas nullis verbis explicare possim. Dominus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque Fratrum cœtus qui apud nos cœpit coalescere, tanta tibi prærogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disjunctis ita nobis consulueris tamquam præsentissimus spiritu. Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur &c. Vides hic Alypii in arrepto semel vitæ genere ac societate non modo constantiam, sed eminentem insuper & Carthaginem usque celebratam perfectionem.

[25] Vix in Hipponensi monasterio tam utilem S. Augustino collectisque Fratribus operam posuerat, [Invisit S. Hieronymum anno 393:] cum ejusdem impulsu in Orientem profectus est ad S. Hieronymum anno, ut statuit Baronius, Christi 393. Nimirum hunc talem ac tantum virum adire per se ipse ac videre coram vehementer optabat; sed quoniam id non poterat, Hipponensis jam ecclesiæ curis presbyter alligatus, per alteram saltem sui partem adhuc liberam, per Alypium, inquam, desiderium suum explere conatus est. Eruitur hoc facile ex ejus epistola 28, alias 8, post Alypii reditum, quamprimum sine dubio per occasionem licuit, ad Hieronymum data; cujus hæc verba describimus, quia Sancto nostro perquam honorifica sunt: Quamquam ergo, inquit Augustinus, percupiam omnino te nosse; tamen exiguum quiddam tui minus habeo; præsentiam videlicet corporis: quam ipsam postea quam te beatissimus nunc episcopus, tunc vero jam episcopatu dignus, Frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam: & ante reditum cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis ejus: non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat & familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit.

[26] Patet vero etiam ex eodem hoc loco, evectionem S. Alypii ad sedem Tagastensem nequaquam longo intervallo secutam fuisse reditum ejus; [unde anno sequente redux fit episcopus Tagastæ, & ibi condit sibi monasterium] cum utramque rem simul Hieronymo proximis ac primis ad eum litteris renuntiet Augustinus. Rediit ergo eodem forsitan, quo factus est episcopus, anno Christi 394, ad cujus autumnum spectat epistola Alypio, tamquam episcopo, rescripta per S. Paulinum, quam supra laudavimus num. 4. Ex ea quoque discimus, conditum ab eo jam tum fuisse monasterium Tagastæ, cui non aliter advigilare per se cœpisset episcopus, quam Hipponensi adhuc presbyter Augustinus: Nam etsi in populis, inquit ibi Paulinus, ac super populum agas, oves pascuæ Domini regens solicitis vigil pastor excubiis; tamen abdicatione seculi & repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. Quod intelligi de monasterio Tagastensi indicat per hæc verba continuo præmissa: Per sanctitatem tuam nostris invicem salutentur obsequiis & in clero sanctitatis tuæ comites, & in monasteriis fidei ac virtutis tuæ æmulatores: & quæ sub epistolæ finem sequuntur: Benedictos sanctitatis tuæ comites, & æmulatores, in Domino fratres (si dignantur) nostros tam in ecclesiis quam in monasteriis Carthagini, Thagastæ, Hippone-regio … Domino catholice servientes multo affectu & obsequio salutari rogamus: etsi etenim monasteria plura commemorantur, ubi sanctitatis Alypianæ tam celebris æmulatores tum fuerint; Tagastensi tamen soli tunc temporis congruere potuisse censemus quod additur: Desertum tibi ipse fecisti.

[27] In eadem epistola præter solicitas hujus Pastoris excubias & sublimium exempla virtutum commendat etiam S. Paulinus eximiam prorsus de rebus divinis vel per litteras disserendi rationem, [quod simul cum ecclesia sanctissime rexit,] quas proinde frequenter ad se ac Therasiam suam dari sic efflagitat: Visita litteris tuis, & profer in lucem in qua ipse versaris super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis nostris erunt, & oleo lucernæ tuæ impinguabitur caput nostrum, & accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis & lumen animæ sumpserimus. Sub tali igitur Præsule quam florentem continuo Tagastensis ecclesiæ statum fuisse necesse est? Hoc certe innuit anno 395 Augustini adhuc presbyteri, in epistola editionis novissimæ 29, hæc ad Alypium episcopum scripta gratulatio: Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis ecclesiæ Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Itaque talis paulatim ejusdem ecclesiæ facies evasit, ut sacrum quoddam Africæ delicium videri debuerit S. Melaniæ juniori ejusque matri & conjugi, quando sub finem anni 410 illuc usque peregrinati, ibi annorum omnino septem sibi sub Alypii disciplina stationem fixere; quam gloriosam Pastori, quam utilem ecclesiæ Tagastensi, docebit Vita S. Melaniæ ad diem XXXI Decembris.

[28] [intentissimus interim ubique rei Catholicæ.] Sed si tam admirabilis fuit ac felix quam ovili suo peculiari, dum illi præfuit, impendit operam; longe profecto mirabilior illa dicenda est, quam interea simul Ecclesiæ ubicumque demum laboranti constantissime commodavit universæ. Verum enim hanc laudum ejus partem amplissimam alio remittere satius est pro dignitate explicandam, quam hoc loco per summa tantummodo rerum capita perstrictam involvere: quidquid enim in hoc genere magnum maximus aliquando præstitit Augustinus, id fere totum ab eo constat Alypii sui & consilio susceptum & promotum auxilio confectumque fuisse, ne victoria quidem illa de Pelagianis, quæ Augustiniano nomini tantum ubique gloriæ peperit, excepta: nam & hanc Alypio simul & Augustino tribuunt S. Hieronymus, & impius atque acceptæ cladis impatiens Julianus; hic atrocissimis utrumque identidem proscindendo calumniis apud ipsum Augustinum in Opere imperfecto contra Julianum; ille sub finem anni 419 sic per unam epistolam (quæ inter Augustinianas est 102, alias 24) ad utrumque scribendo: Deo gratias agimus, quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis vinceretis: mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestræ reverentiæ; testem invocans Deum, quod, si posset fieri, assumptis alis columbæ, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum; sed nunc maxime, quia cooperatoribus & auctoribus vobis hæresis Celestiana jugulata est. Et hunc ejus quidem rei Catholicæ per se & Augustinum adversus hæreticos operosissime tuendæ ardorem usque ad annum circiter 429 haudquaquam intepuisse, testis est ipse S. Augustinus in epistola, quam ad Quodvultdeum tum dedit, secunda.

[29] [Nescitur tempus mortis ejus, nec locus, nec modus.] Post annum vero illum quid Alypio factum sit ignoramus. Sunt, qui non temere sentiant, eum anno 430 confugisse Hipponem ad S. Augustinum, ibique obsidionis tempore perstitisse cum iis, de quibus agit Possidius cap. 28: Quo etiam ipsi nos de vicino cum aliis nostris coëpiscopis confugeramus, in eademque omni ejus obsidionis tempore fuimus. Res tamen certa non est. At multo incertiora & nullis hactenus retecta monumentis, quæ ad Viri tanti gloriosum obitum pertinent: nescitur tempus, quo decessit, nescitur modus & locus: nulla sepulturæ ejus notitia superest, nulla sepulcri, nedum corporis aut reliquiarum; imo vero nulla etiam cultus publici indicia (saltem apud nos) vetustiora, quam quæ initio hujus Commentarii dedimus. Quod igitur S. Alypio in margine apposuerimus, CIRCA AN. CDXXX, sic accipe, ut significetur, ulterius nihil de gestis ejus esse compertum; quamquam alioqui etiam verisimile non est, Virum septuagenario majorem ac tot fractum laboribus multo superfuisse diutius.

DE S. MACCARTHENNO EP. CONF.
CLOCHORÆ IN HIBERNIA,

Anno DVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ejus & Acta.

Maccarthannus ep. in Hibern. (S.)

P. B.

De hoc sancto Antistite egit ex instituto R. P. Joannes Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ ad diem XXIV Martii, [Sancti cultus,] quo nos illum inter prætermissos positum remisimus ad hunc diem XV Augusti, ejus itidem memoriæ sacrum; si forte interim, ut ibi notatum est, plena nancisceremur ejus Acta, quæ ex codice nostro Ms. Salmanticensi acephala Colganus edidit, aut alia his non omnino sinceris meliora. Nunc igitur hac spe dejecti proferre cogimur non quæ mallemus, sed quæ possumus, & quam brevissime possumus, resectis, quæ laudatus auctor de Sancti familia & genealogia ex monumentis Hibernicis non raro variantibus operose collegit in Appendice ad ejus Acta. Ad illius tamen notitiam ac distinctionem observandum ante omnia videtur, etsi non unum olim in Hibernia nomen ipsi fuerit, sed quadruplex (puta Ædi sive Aidi, Ferdachrici, Kerthenni sive Caerthenni, & Maccarthenni sive Maccaerthennii) hoc tamen ultimum vulgi nunc usu solum esse notum, quantumvis non eodem ubique modo expressum: quoniam vero per hoc nomen non satis distinguitur a germano fratre aliisve synnonymis, adjungi fere titulum ecclesiæ cui solus hoc nomine præfuit episcopus, Clochorensis Clocharensis, de Clochar &c.

[2] Est autem Clochoro, Clochar, Clogaria (vulgo Cloger) urbecula Ultoniæ in Comitatu Tyronensi episcopalis sub archiepiscopo Armachano, [in ecclesia Clochorensi celeberrimus,] a cujus metropoli viginti circiter milliaribus Anglicis distat versus occasum. Ibi decessisse Maccarthennium nostrum anno Christi 506 tradit Usserius in Indice chronologico ad Britannicarum ecclesiarum Antiquitates. Consentiunt alii, ut Jacobus Waræus in Commentario de præsulibus Hiberniæ pag. 41, & Franciscus Porterus in Compendio Annalium ecclesiasticorum regni Hiberniæ pag. 173, addentes, tum ibi sepultum fuisse in ecclesiæ suæ cœmeterio. Unde dubium esse non potest, quin ibidem cultus ejus & primum cœperit & viguerit præcipue, tametsi primordia nobis adeo perspecta non sint ex Portero jam citato, cum ait: Post aliquot deinde secula, anno nempe MXLI, hæc ecclesia de novo ædificata est & S. Maccartini memoriæ dicata. Circa annum vero MCCXCIII eam restauravit Matthæus Mac-Catasaid episcopus Clochorensis. Is capellam porro condidit supra sepulcrum sancti Maccartini, & cœmeterium muro circumdedit. Anno demum post centesimo, Aprilis XXVIII, dum Arthurus Mac-Camæil loci episcopus capellam Maccartini de novo erigi curaret, ecclesia ipsa cathedralis & duæ capellæ & monasterium B. Mariæ nec non curia episcopi una cum triginta duobus aliis ædificiis &c. incendio conflagrarunt. Ad ecclesiæ & curiæ structuram Arthurus hic omni studio postea incubuit. Hæc ille de loco cultus S. Maccarthenni primario; quæ legi etiam pleraque possunt apud Waræum in episcopis Clochorensibus ex loci Regesto ante medium seculi XVI concinnato desumpta.

[3] [annuntiatur in Martyrologiis hoc die, & 24 Martii.] De tempore cultus, seu potius festis ejus olim anniversariis ita Colganus in Appendice ad ejusdem Acta cap. 1: Duo hujus Sancti festa in Hibernia celebrari tradunt Martyrologi. Primum die XXIV Martii; qua ejus natalem celebrari tradunt Martyrologium Salisburiense (a Richardo Withfordo cum additionibus aliquot editum Anglice Londini anno 1526;) Usserius .. (in Britannicarum ecclesiarum Primordiis pag. 856;) Martyrologium Tamlactense … (quod alibi scriptum ait vel interpolatum circa annum Christi 900;) Marianus Germanus … (cujus Martylogium refert ad annum circiter Christi 1167;) Calendarium Casselense .. (anni, ut antea statuit, circiter 1030;) Maguir (intelligo Maguirii Martyrologium adulti seculi XV) & Martyrologium Dungallense, collectum ex variis ante medium seculi XVII. Tum continuo pergens ad festum ejus hodiernum, Secundum festum ipsius, inquit, celebrari die XXV Augusti (Lege XV Augusti, ut eadem pagina bis, & alibi sæpius legitur) tradunt plerique ex citatis. Confer, si lubet hunc auctoris hujus locum cum ejusdem Annotatis in Triade pag. 181 num. 174.

[4] [Ejusdem Acta.] Acta S. Maccarthenni, ut jam dictum, alia nunc non habemus ulla, quam quæ olim ex codice nostro Salmanticensi a quadringentis ut minimum annis exarato desumpta Colganus publici juris fecit. Aliane viderit, an eadem quidem, sed cum initio, quod nostris deest, Usserius, incertum est. Certe in nostris non habentur de Sancto verba, quæ ipse pag. 856 transcripsit ex suis, Mac-Kartinus de nobili prosapia Aradensium ortus. Recudemus hic adeo jam pridem excusa, sed ad codicem iterum eumdem exacta; non quod ea nunc pluris facienda putemus, quam decessores olim nostri censuerint; sed quia non suppetunt alia.

ACTA MUTILA
Auctore anonymo ex codice nostro membraneo Salmanticensi, notato P. Ms. II.

Maccarthannus ep. in Hibern. (S.)

BHL Number: 5105

A. Anonymo.

[Sanctus Clochoræ episcopus & abbas factus] Die quodam sanctum magistrum trans flumen quoddam, ut solebat, portavit a: cumque sacrum deponeret onus, signa debilitatis suspirando ostendit. Cum a pio patre pulsaretur, ut causam suæ diceret debilitatis, ait; Jam, inquit, pater accedente senio vires mihi deficiunt & assiduum iter me multum gravat; fac ergo me, pater, in aliquo loco Deo & tibi servire. Quod pater annuens, ait: Vade in pace, Fili, & monasterium tibi construe in platea ante regalem sedem Ergallensium, resurrecturus in gloria inde. Sedes enim illorum, qui terrena sapiunt, desolabitur; tua vero de die in diem augmentabitur b; atque de ejus sacro cimitherio * plurimi ad beatam resurgent vitam. Et addidit; Accipe, inquit, baculum itineris mei, quo ego membra mea sustento, & scrinium in quo de sanctorum Apostolorum reliquiis, & de sanctæ Mariæ capillis, & sancta Cruce Domini, & sepulcro ejus & aliis sanctis reliquiis continentur. Quibus dictis dimisit eum cum osculo pacis paterna fultum benedictione. Itaque illuc perveniens Clochorense fundavit monasterium c.

[2] Eo tempore Echodius d regni sceptrum tenens, Virum Dei in multis molestabat: [vexatur a loci dynasta,] bovem namque unum, qui ad usum discipulorum ejus necessaria portabat, a pratis coërcebat, atque ad lapidem ligari jussit. Cumque bos longa affligeretur inedia, tres altos dedit mugitus. Quibus auditis suus magus regi ait: Scias, te grande damnum incurrere, eo quod bovem Episcopi e ligari fecisti. Ipsius enim possessio erit, ubicumque mugitus bovis advenit: quod rei probavit eventus. Audiens vero rex verba magi, timuit, ac prophetiam cassare volens, misit filium suum, Corpreum f nomine, licet parvulum ætate, præcipiens, quatenus Servum Dei de terra sua expelleret. Sed regina conatum pueri prohibuit, ne scilicet in aliquo Virum Dei offenderet, & pro benedictione, quam super filium procuraret, maleditionem induceret. Cumque pater filium ad jussa complenda cogeret, licet nolens ac animo renitens & in lachrymas prorumpens, ei obtemperans ivit. Quod cum mater videret, flens flenti pomum quoddam dedit. Cumque puer ad mediam plateam perveniret, donum quod mater dedit, perdidit: sed cum diu perditum quæreret, & minime inveniret, vexatio fomentum ei soporis ministravit. Res mira atque omni admiratione stupenda! Transit turba equitum, transit & multitudo peditum; sed ille a nullo est tactus, neque a somno excitatus, nec etiam alicui est visus. Pater miratus, quod tam diu filius moratur, mittit post eum nuncios; sed quæsitus non invenitur. Aulici regis plangunt, & nox illa in ploratu omnium transitur. Crastina vero die illucescente, de somno expergiscitur, pomumque sollicite quæsitum, faciliter reperitur. Sic gaudens domum revertitur. Adveniente filio parentes & cæteri lætantur. Percunctatus ille de moræ retardantia, rem narrat ex ordine; atque apud Episcopum sanctum sub vestimento suo esse & optimum odorem naribus percipere putat.

[3] [quem crebris miraculis reddit beneficum.] Rex tot & tantis miraculis visis, non credidit; sed magicis artibus fieri asserens, quemdam de suis misit, atque ut ignem reforcillantem Virum Dei extingueret, & ipsum a finibus expelleret, præcepit. Qui cum ad Sanctum perveniret, & ignem extinguere conaretur, manus ejus riguerunt. Cum iram Dei in se sævientem sentiret, flexis genibus a Servo Omnipotentis veniam humiliter petit. Qua data, solutus est a pœna, ac ea, quæ vidit, renunciavit. Videns autem rex, quod sui contra Virum Dei nil proficerent, arrepto gladio, ut eum interficeret, ipse perrexit. Cumque manum ad percutiendum erigeret, velut lapidea statua riguit, nec illam deprimere, nec pedem movere, vel linguam ad loquendum potuit aptare. Sed cum regina ad retardandum conatum regis properaret, ac eum pœna tam debita flagellari conspiceret, fusis lacrymis suppliciter deprecatur, ut a tot flagellis solvatur. Movetur precibus tam devotis pius Pater, atque aqua benedicta regem perfundens g, mox sospitati integræ est restitutus. Cum vexatio daret regi intellectum, ante Virum Dei in terra prostratus, quidquid ipse ei præciperet, facturum se veraciter promisit, atque ad opus monasterii terram ei dedit h.

[4] [Alia miracula ejus] Quodam die dum divinam Scripturam cum vehementi desiderio perlegeret, & ingruentis noctis tenebras venire doleret, Deus, qui vera lux est suorum, dilecti Filii desiderium complens, effusa desuper luce, tota nocte monasterium suum, acsi esset irradiatio solaris, illuminavit. Item aliquando inceptam diluculo prædicationem, ad sequens mane continuavit. Et non solum hic in prædicationis veritate resplenduit, verum etiam in misericordiæ operibus abundavit. Quodam enim tempore, dum quidam hospites extranei ad Virum Dei venirent, nec quo reficeret eos, alimentum haberet, ad charitatis fontem recurrens suppliciter petiit, ut qui bruta animalia & bestias sufficienter reficit, suis servis venam misericordiæ in hac necessitate aperiat. Nec distulit summa Dei liberalitas Amici sui complere desiderium: nam mox in monasterio suo frumentum e cælo copiose pluere cœpit, nec tota nocte sic pluendo cessavit, & ubi antea nulla habebatur aqua, fons limpidissimus erupit: mirantur omnes qui aderant, & glorificant Deum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis. Denique ex manna cælitus data i viri Israëlitæ reficiuntur, atque ex aqua mirabili refocillantur. Panis saporem mellis, & aqua vini dulcedinem prætendebat. Mirificavit Dominus Sanctum suum in his; & non solum his signis, verum etiam spiritu prophetiæ dotavit.

[5] [in vita] Erat enim vir quidam crudelis, immemor misericordiæ & pietatis, a quo Vir Dei postulavit, ut bovem unum, quem in monasterio habebant, in prædio suo pasci permitteret. Sed obduratum est cor Pharaonis; noluit Virum Dei exaudire. Tunc Vir Dei prophetice ait: Te novem milites decollabunt; sed unde venerint, aut quo redierint, nescietur. Quia vero negasti pabulum bovi in aratro Dei trituranti, tuum prædium erit meum. Quod totum completum est. Postmodum enim novem viri venientes ipsum decollaverunt, & caput ejus in pera non longo spatio deferentes, sine honore dimiserunt, & statim disparuerunt. His & hujusmodi Electus Christi tamquam sol mundum istum in vita illuminavit. Sed nec minus de mundo transiens miraculis coruscavit, de quibus pauca ad memoriam reducamus.

[6] Quidam vir Clochorensis diœcesis uxorem habuit dæmonio vexatam, quam in Clochorensi civitate in quodam obscuro loco catenatam reliquit, [& post obitum.] ac aliam sibi copulavit. Expleto autem anno dæmoniacam de carcere eduxit, ac in domo sua ligatam tenuit. Cumque sic duplici contritione infelix mulier vexaretur, oriens ex alto Sol justitiæ, circumfulsit eam lux immensæ irradiationis; ac in ejus splendore vidit virum reverendum nimio fulgore circumdatum ad cubiculum suum accedentem. Quem cum admiratione interrogans, ait: Domine quis es tu; & quid quæris? At ille respondens dixit: Ego sum, inquit, episcopus Maccartinus, qui venio sanare te a languoribus tuis; cras enim liberaberis, & sana eris. Cujus promissio facta est veritatis completio: nam crastino die illucescente, mente & corpore cum omnium videntium admiratione illa inventa est sana; atque vinculis soluta, in domo viri sui ad tempus supervixit k.

ANNOTATA.

a Vides hoc non esse principium Actorum, cum non exprimatur S. Maccarthennus, sed supponatur antea nominatus; uti etiam supponitur nominatus antea magister, qui fuit S. Patricius. Et vero in codice nostro manifestum est præcedentem paginam unam aut plures excidisse.

b Hæc S. Patricii prædictio non videtur commode componi posse cum ejusdem alia, prout apud Colganum in Triade ab auctore Vitæ septimæ S. Patricii pag. 145 num. 123; sed nullo modo illi repugnat, prout narratur a Jocelino ibidem pag. 93 cap. 123, & apud nos Martii tom. 2 pag. 565 num. 107.

c Quæ huc usque leguntur in his Actis de S. Maccarthenno, clarius narrat & melius in Vita S. Patricii Jocelinus apud nos Martii tom. 2 pag. 569 num. 125, & apud Colganum in Triade thaumaturgica auctor Vitæ septimæ ejusdem S. Patricii pag. 449, seu part. 3 cap. 3: utrobique disertius exprimitur Sancti promotio ad episcopatum ecclesiæ Clochorensis; cui adjunctam fuisse cœnobii fundationem ac præfecturam satis indicat Jocelinus, addens mox de S. Maccarthenno, quem ipse Certhennum nuncupat: Ibidem ergo S. Certhennus degens, interius abbatis, exterius pontificis officium exercens, canos suos fovit, & in magna sanctitate vitam finivit.

d Echodius, Eochodius, Echa, Echu dynasta fuit olim tractus istius in Ultonia, in quo sita erat Clochora. Vide quæ de hujus filia S. Cinnia sive Kinnia dicta sunt ad diem 1 Februarii pag. 96 & sequenti, vel Colganum hic in Annotatis num. 10.

e Vides, non tantum ibi monachis præfuisse Sanctum, sed etiam episcopum Clochorensis ecclesiæ.

f Hunc notat Colganus proavum fuisse S. Endei, Araniensis abbatis, de quo post ipsum egimus ad diem 21 Martii.

g Nominativus pro ablativo absoluto, passim frequens.

h Nondum tunc tamen baptizari voluit, secundum Jocelinum in Vita S. Patricii cap. 80; vel apud nos Martii tom. 2 pag. 557 num. 70 & 71.

i Manna etiam alibi invenitur generis feminini. Vide Martinium in Lexico etymologico.

k Putat Colganus etiam hic aliquid esse mutilatum; sed hoc non indicat codex noster.

* lege cœmeterio

DE S. ALTFRIDO EPISCOPO CONF.
HILDESEMII IN SAXONIA INFERIORE,

Anno DCCCLXXV.

SYLLOGE HISTORICA,
DE CULTU, ÆTATE ET GESTIS.

Altfridus ep. conf. Hildesemii (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Examinatur cultus.

Hildesia, Hildesemium (Hildeseim) urbs episcopalis Germaniæ in Saxonia variis modis Latine effingitur, [De cultu Majores nostri] ut ex dicendis patebit: ea autem singulari prærogativa gaudet, quod ejus hodie episcopus solus sit Catholicus in tota Saxonia, & civitas ipsa cum tota episcopali ditione, imperialis & libera. Paulo ampliorem descriptionem dabit Chronographus Saxonicus anonymus apud Mabillonium, cujus nonnullas observationes infra subjiciemus. Hic potissimum quæritur utrum Altfridus quartus ordine dictæ civitatis episcopus Sanctis annumerandus sit, de quo dubitasse aliquando Majores nostros, patet ex iis quæ notarunt ad Vitam B. Rabani Mauri die IV Februarii, tomo 1 pag. 505, ea nimirum occasione quod aliqui Altfridum B. Rabani discipulum perperam fuisse velint, cum extra omnem controversiam non sit, teste Mabillonio, utrum vere monachus Corbeiensis in Saxonia fuerit. Ut ut sit, ita citato Februarii loco de ipso loquitur Henschenius:

[2] [aliquando dubitantes] Tertius ad episcopalem dignitatem ex Rabani discipulis pervenisse dicitur, Altfridus qui Fulda missus ad Corbeiam Saxonicam Scholasticus, postea quartus Hildelsheimensis ecclesiæ pontifex ordinatus est. Verum ne cum Otfrido monacho eum confuderit Trithemius multum veremur. Scribunt de eo Trithemius de Viris illustribus Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 207, & lib. 4 cap. 196, & in Chronico Hirsaugiensi ad annum 847, Wion in Episcopis Hildeshemensibus, Letznerus in Chronico Corbeiensi cap. 9, ubi anno DCCCXXIX ad monasticam vitam admissus dicitur: a quibus aliisque Scriptoribus nulla mentio fit aut monachatus Fuldensis aut disciplinæ Rabani. Apud Eggehardum Vragiensem abbatem in Chronicis a Browero post Vitam S. Godehardi episcopi Hildeshemensis inter sidera illustrium Sanctorum Virorum Germaniæ editis, legitur, “IV episcopus Altfridus constitutus anno DCCCXLVII sedisse annis XXIX, in die Assumptionis obiisse anno DCCCLXXV” quo die in nullo Martyrologio nomen adscriptum reperimus, licet Sanctum appellet Trithemius lib. 2 num. 15, & Wion loco citato.

[3] Agnovere postmodum ad XX Februarii inter Prætermissos, [postmodum agnoverunt] S. Altfridi episcopi Hildeshemensis nomen Kalendario Ms. Ord. S. Benedicti eo die inscriptum, sed constare, eum obiisse XV Augusti seu hoc die, quo ipsum refert Grevenus, quasi subtimide his verbis: Item sanctæ memoriæ Altfridi episcopi Hildensheymensis & confessoris, in Essendeno monasterio quiescentis. Greveni phrasim Germanice reddidit Canisius; neque Florarium nostrum Sanctorum Ms. satis aperte rem exprimit. Ferrarius in Catalogo generali rotundius scribit: Hildesemii in Saxonia, sancti Altfridi episcopi. Æque expressa est annuntiatio Castellani in suo Martyrologio universali, dum ita loquitur: In Germania, S. Alfridi episcopi Hildesemensis; fundatoris abbatiæ Assindiensis, cujus abbatissam ut supremam Dominam agnoscunt. Succedat Mabillonius qui rem conficere videtur dum Altfridum nostrum Sanctis Ordinis sui inserit sec. IV, parte prima a pag. 259.

[4] Non absque elogio ipsum memorant Wion & Bucelinus, [cum PP. Benedictinis,] qui posterior cur eum differat ad IX Decembris prorsus non intelligo, neque longiorem ejus orationem hic juvat describere, sufficiant ea quæ habet Wion tom. 1 Ligni vitæ pag. 321, his verbis: S. Altfridus sive Alefridus monachus S. Viti Corbeiæ Saxonicæ, patria Coloniensis, ac nobilissimo genere natus, vir doctrina & sanctitate emicans, creatus est quartus Hildeshemensis episcopus anno DCCCXLVII. Hic construxit tria cœnobia, Essense & Assuedense Virginum, & Selgenstadense virorum sub regula S. Benedicti, nec non & ecclesiam collegiatam in honorem Dei Salvatoris & sanctissimæ Matris ejus, in qua ordinavit & constituit, ut canonici sui omnes sub professione ac regula divi Benedicti viventes, Deo acerrimo studio servirent, non secus ac monachi, omnia habentes communia. Mortuus est autem bonis operibus plenus anno DCCCLXXV, regiminis sui XXVIII, & in monasterio Assuedensi honorifice sepultus est. Ut superius diximus varie inflecti Hildesium, ita & hoc cœnobium.

[5] Porro de S. Altfridi cultu recentiora testimonia nobis olim suggesserunt Patres nostri, [cum nostro P. Kritzradt] alibi non semel laudati, Kritzradt & Kloppenburg, quorum prioris epistola data V Maii anni 1651 testatur in hæc verba: Essendia respondit mihi Clar. D. Arnoldus Tütmannus J. V. Licentiatus, Dominæ Essendiensis agens & consiliarius: Fundator noster est S. Alfridus episcopus Hildesiensis, cujus corpus in ecclesia tumulatum. Fundationem erexit piissimam XXXII canonissarum virginum & viginti canonicorum, duodecim scilicet sacerdotum, quatuor diaconorum & quatuor subdiaconorum, sub titulo B. Virginis & sanctorum Cosmæ & Damiani. Clausuram habet fundatio, contra nunc mutata est in statum secularem. Ejus festum non peragitur nec Patronorum nisi antehac in choro, nunc vero ex mandato celebrari jussum. Addit, reliquias Coloniam translatas dici, sed de qua translatione non constet.

[6] Alter Neuhusio ita ad Papebrochium scripsit XI Januarii 1686: [& P. Kloppenburg.] Fui nuper, fine scilicet Octobris anni elapsi MDCLXXXV, cum Celsissimo Principe nostro Corbeiæ, quod celebre & imperiale monasterium novit ad Visurgim conditum, quo tempore in eleganti eorum templo vidi in altari summo collocatas justæ humanæ magnitudinis statuas cum titulo Sancti: nimirum a dextro latere S. Caroli magni, a sinistro S. Ludovici pii: deinde in choro sequentes divorum statuas, qui aliquando monasticem in hoc asceterio professi fuerint, cum titulo S. aut B. ut subjungo: B. Heimeradi (qui tamen monachus non fuit) S. Ludolphi abbatis Corbei. S. Warini abbatis Corbei. S. Altfridi episcopi Hildesiensis, S. Hogeri archiepiscopi Bremensis, S. Remberti archiepisc. Bremensis, S. Stephani episc. Upsalensis in Suecia. B. Druthmari abbatis Corbei. S. Paschasii Radberti, qui aliquamdiu in hac nova Corbeia vixerit, S. Adelardi abbatis Corb., S. Adelgarii archiepisc. Bremensis. Mitto ceteros; satis mihi sit, ex his omnibus manifeste constare, S. Altfridum, merita gloria pridem celebratum & porro hodie constanter celebrari.

[7] [De gestis pauca super sunt.] Id nobis quam maxime dolendum videtur, neminem unum, qui saltem ad notitiam nostram pervenerit, nec inter canonicos a se fundatos, nec inter monachos Corbeienses repertum, qui tam illustris Sancti Vitam aut Acta posterorum memoriæ commendaret, ut laciniæ hinc inde colligendæ fuerint, ex quibus ea potissimum eruuntur, quæ ad Hildesiensis, alias Hildinisheimensis episcopatus erectionem & primorum Antistitum successionem, uti & ad exstructiones templorum, monasteriorumque fundationes spectant, quæ cum in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, loco superius citato satis accurate digesta sint, operæ pretium nobis visum est, totum Mabillonii commentarium hic describere, cui & ineditum hactenus, præterquam a nostro Schateno inter res Paderbornenses, instrumentum præclarissimæ fundationis Assendiensis sive Esnedensis subjungendum censuimus. Habe modo laudatum commentarium, ad normam nostram in duas partes divisum, cujus prima est

§ II. Prima ecclesiæ Hildesiensis fundatio, ex Actis Benedictinis.

[Prima Hildesiensis episcopatus origo,] Ex octo episcopalibus sedibus, quas in Saxonia erexit Carolus Magnus anno DCCLXXXI, ut superius diximus, ad annum DCCCLIII, ubi de Haimone episcopo Halberstadensi; una fuit ecclesia Aulicensis, dein Hildinesheim translata: cujus sedis originem accurate describit anonymus chronographus Saxonicus ad annum DCCCXV in hæc verba. “Karolus Magnus imperator, postquam diu infrenem & Christiani nominis tunc immunem Saxoniam, longo tandem mollitam bello, Fidei catholicæ impressit sigillo; inter cetera Saxoniæ loca, quæ episcopalibus sublimanda sedibus decrevit, Aulicam villam, ab insigniente eumdem locum regis aula appellatam, & ubi Sala fluvius parvus, sed piscosus, Leviæ influit, sitam, sede episcopatus dignam judicavit, tum propter delicatam ipsius loci amœnitatem, tum propter confluam negotiandi commoditatem. Quippe cum naves Fresiæ de Wisara per Leviam adscendentes, eumdem locum locupletare, publicus etiam usitatissimusque viarum transitus celeberrimum possent reddere”.

[9] [Aulicæ primum a Carolo Magno] “Quo decreto Karolus Aulicensis ecclesiæ primam fundamenti petram ipse ponens, eamdem ecclesiam, quasi primitias Saxoniæ & desudati Christo triumphi titulum, fundato super petram qui Christus est, cæli clavigero dicavit: & subsequenter morato ibidem pio Imperatore, ad primam usque cæmentarii staturam murus ejusdem surrexit ecclesiæ. Karolo autem, quoad vixit, ad promovendas, ordinandasque in episcopatus, & hanc, & alias quas construxit ecclesias, impedito, & ex negotiis bellorum & penuria prædiorum, Aulicensis interim ecclesia per directos præfectosque sibi a suo conditore sacerdotes, qui Saxoniam solidioris cibi tunc minime capacem, lacte ecclesiastico imbuerant; per hos, inquam, gubernata, adjacenti provinciæ erat ecclesiasticæ legis magistra & Religionis christianæ evidens forma: loco, quem nunc Hildinesheimensis illustrat ecclesia, deformem adhuc situm passo, domesticis adhuc paludibus obducto, silvis horrido, venatui tamen apto”.

[10] “Karolo eumdem regni & vitæ finem sortito, Lodowicus tam paternæ religionis, [sed postmodum a Ludovico Pio] quam potestatis heres, cum totus esset in promovendo Aulicensem ecclesiam in caput & arcem episcopatus, & cum hoc disponendi gratia eumdem locum incoleret frequentius, contigit eum transita Levia venandi affectu in loco, quem nunc Hildinesheimensis occupat ecclesia tentorium fixisse, ibique allatis regiæ capellæ reliquiis Missam audivisse. Erant autem ex Dei providentia eædem reliquiæ sanctæ Genitricis Dei Mariæ. Rege autem dehinc de venatu Aulicam regresso, ibique tunc missarum solennia audituro, capellanus reliquias altari impositurus, demum recoluit se oblitum eas dimisisse, ubi Missa celebrata est pridie. Revertitur sollicitudinis stimulo conatus, invenitque eas ubi & suspenderat, in ramo scilicet arboris purissimum fontem obumbrantis. Approperat hilaris, &, o stupenda Dei magnalia ! o divina dispositionis abyssus multa! quas facili manu ibi suspenderat, nullo conatu aufferre suffecit. Recurrit Imperatorem mirando affecturus nuntio. Ille avidus audita experiri, acceleratissime multis stipatus venit, reliquias de loco, cui semel inhæserant, nolle moveri sensit”.

[11] “Instructus igitur hoc nutus esse divini, sacellum ibidem Dei acceleravit Genitrici, [non sine miraculo] altari eumdem locum obtinente, quem & suspensæ reliquiæ. Locum igitur hunc novitate miraculi illustratum, hunc tantopere Dei Genitrici placuisse probatum, rex Lodowicus toto affectu promovere aggressus, principalem episcopii cathedram, quam prius in apud Aulicensem ecclesiam a patre suo fundatam, & a se tantopere celebratam, honori Principis Apostolorum attribuere decrevit, sacello Dei Genitricis concessit, eique probatæ religionis Guntarium primum episcopum præfecit. Sic Hildinisheimensi ecclesia principalem sedem obtinente, sic Principe Apostolorum Genitrici Conditoris Redemptorisque sui locum dante, obtinuit Aulicensis ecclesia, ut esset mater & filia: filia scilicet ecclesiæ episcopalis: mater vero ecclesiarum quarumdam ultra, omnium autem secum cis Leviam positarum”.

[12] “Sacellum autem Hildinisheimense a rege Lodowico constructum, [Hildesium translatus, cujus pium episcopi.] & sanctæ Mariæ dicatum, perduravit in sibi digno religionis cultu, non adjuncto sibi alio opere usque ad Altfridum quartum præsulem ipsius ecclesiæ. Guntarius enim primus ejus episcopus, episcopalem ecclesiam, in qua principalis fratrum clerus Deo serviret, cum duabus altissimis turribus remotius a dicto sacello, in meridiano ejus latere construxit & principaliter in honore sanctæ Ceciliæ virginis dedicavit. Sed hanc ecclesiam fratrum celebritas & canonicalis religio non incoluere, nisi præsidentibus tribus episcopis, Guntario & Reinberno, qui per XX annos illi ecclesiæ præfuerunt, tertio Ebbone, prius Remensi archiepiscopo post Hildinisheimensi episcopo”. Hæc de hujus episcopatus origine fusius referre visum est, quia non facile cuivis obvia esse possunt.

§ III. Primi ejus episcopi quatuor, quos inter illustrissimus S. Altfridus.

[Eos inter celebris Ebo Rhemensis] Reinberto Guntarii successori Ebo Remensis antistes sufficitur, non anno DCCCXXXV quo in ordinem redactus est, neque anno DCCCXXXVII, ut legitur in Chronico Saxonico, ubi ejus obitus anno DCCCXLVII male reponitur, sed anno DCCCXLV, ut constat tum ex epistola synodica concilii Tricassini ad Nicolaum Papam, tum ex narratione clericorum Remensium de Ebonis depositione. Siquidem Ebo post reditum ex profectione Italica ad Sergium Papam, cum “legationem in Græciam a Hlothario sibi injunctam suscipere detrectaret” abbatiis quas imperatoris beneficio possidebat, sibi ablatis“ Hlodovici Germaniæ regis largitione in provincia Mogontina & regione Saxoniæ, non longe a vicinitate finium Nortmannorum, quibus a Paschali Papa prædicator fuerat destinatus, episcopium Hildinesheim vacans obtinuit: ubi etiam auctoritate privilegii a beato Gregorio Papa sibi collati, ministerium pontificale fine tenus exercuit” ut scribunt Patres Concilii Tricassini anno DCCCLXVII celebrati, ac proinde isti ecclesiæ præfuit Ebo ad annum DCCCLI, quo ejus obitus, teste Hincmaro in epistola 27 ad Nicolaum Papam, contigit “Indictione XIV, XIII Cal. Aprilis”.

[14] [cui successit S. Altfridus] Remenses clerici testantur, eumdem in sede “Hildinesheim” non solum usque ad finem vitæ perstitisse, sed inter cetera multa bona, diversas etiam fecisse ordinationes, “quæ absque ulla umquam reprehensione ab omnibus Deo amabilibus” probarentur. Et tamen in prædicto Chronico Saxonico Altfridus, Ebonis in sede Hildinesheimensi successor, “administrata ab antecessore suo ecclesiastica sacramenta cassasse” memoratur “iterando scilicet ecclesiarum consecrationes & clericorum (si qui digni videbantur) ordinationes”. Itaque anno non DCCCXLVII, ut legitur in eodem chronico Ms., sed DCCCLI, Eboni mortuo successit Altfridus ex monacho (ut scribit Trithemius) Corbeiensi. Intelligit, ut puto, Corbeiam Saxonicam, tametsi in catalogo ejus loci monachorum, qui Warino tum abbate ibidem vixerunt, nullus Altfridus reperitur apud Meibomium. Jam Altfridi res gestas ex Chronico Saxonico repetamus. “Duas curtes suæ proprietatis, Saligenstad & Esnedi ecclesiæ suæ condonavit, in quibus abbatias Saligenstad monachorum & Esnedi virginum coadunavit”. Hæc ad annum DCCCXLVII.

[15] “Anno DCCCLII Liudolfus dux Saxoniæ cum sua conjuge Oda Romam petiit & ab Apostolico reliquias sanctorum Præsulum Anastasii & Innocentii impetratas detulit, & in honore eorum monasterium & cœnobium virginum, [Ejus prima cura exstruendarum ecclesiarum,] ante quatuor annos in Brunesteshuse inchoatum, in Gandersheim antiquiori loco construxit. Tumque domnus. Altfridus Hildinisheimensis episcopus ecclesiam ibidem ædificare cœpit & Hathmodam ejusdem ducis filiam primam abbatissam ibidem ordinavit. Decimas etiam ex proprietate suæ ecclesiæ ibidem pro exhibendo sibi servimine & censu in beneficium præstitit, & cetera ibi Christo famulantibus profutura ex sua paterna pietate providit” Gerbergam Hathmodæ sororem ipsi successisse anno DCCCLXX ait Chronographus, Gerbergæ Christinam anno DCCCLXXXIII, dein Rotswindam, post Wendelgardam anno CMXXVI. Wendelgardæ successit Gerberga, cui Hroswita ejus loci sanctimonialis & illustris poëtria panegyrin Ottonum dedicavit. Exstat carmen istud apud Meibomium cum diplomate Ottonis imperatoris, confirmantis bona monasterii sanctæ Mariæ, quod Gerberga “in superiore plaga civitatis” Gandersheim construxerat. Gandersheimense prænobile cœnobium ducatus Brunswicensis superiori seculo, uti & alia multa, ab hæreticis pessumdatum est.

[16] “Idem ecclesiasticus præsul cum religiosissimo suo clero triduanum egit jejunium, [præsertim suæ cathedralis.] cælos pulsante precum constantia, Deum orans, locum sibi demonstrari in Hildinisheimensi civitate, quem Mediator Dei & hominum dignaretur ecclesia in sui suæque Genitricis honore construenda. Cumque quartus dies illucesceret, visi sunt designati, & quasi ad fodiendum ecclesiæ fundamentum artificioso metientis orthigonio limites descripti, instar vernalis pruinæ, directi quidem a primitivo sanctæ Mariæ sacello occidentem versus, lati quippe & longi inter seque distantes, prout muri spissitudo & ecclesiæ longitudo ac capacitas poscebant. Revelatum est præter hoc eidem præsuli eadem, qua jejunium finierat, nocte, quia in crypta, quam adjuncturus erat sacello, a Lodowico Imperatore olim constructo, duo deberet altaria dedicare, alterum Joanni Baptistæ, alterum Stephano protomartyri. Mox illustris præsul suæ intentioni divinam adspirare dignationem lætificatus, posito, ut sibi revelatum est, fundamento, ecclesiam tam honesti quam firmi, sed arti ædificii construxit”. Hæc chronographus Saxonicus.

[17] Anno DCCCLXIV, cum Gallicani episcopi, urgente Nortmannorum procella, [Alia ejus gesta in conciliis & cum regibus.] Pistas, qui locus est diœcesis Rotmagensis, convenissent, & ipse inter eos adfuit “Althfridus Hildinesheimensis episcopus” subscripsitque privilegio Autisiodorensis monasterii S. Germani, ut legitur in Spicilegii tomo 2 pag. 592. Deinde anno DCCCLXX cum Carolus Calvus pro Coloniensis archiepiscopi ordinatione in Germaniam perrexisset “legati a Lodowico mittuntur, orantes, ut a regno discederet. Novissime Liutbertum archiepiscopum & Altfridum episcopum Hildinisheimensem, virum prudentem, dirigit, mandans, ut aut discederet, aut sibi pugnandum cum fratre sciret. Qui eum tanta ingenii arte tantaque constantia aggressi sunt, ut absque dilatione recederet, seque in suo regno reciperet”. Hæc ex chronographo Saxonico, uti & sequentia.

[18] “Anno DCCCLXXII, Indictione V, in Kalendis Novembris dedicatum est principale monasterium sanctæ Mariæ in Hildensheim ab Altfrido ejusdem ecclesiæ episcopo, & Rimberto Bremensi, Liuthardo Balherbrunnensi, ac Theodorico episcopis, [Dedicat monasterium S. Mariæ.] cum interventione Corbeiensis abbatis Adalgarii, sub titulo Cosmæ & Damiani, Tiburtii & Valeriani martyrum, & Ceciliæ virginis”.

[19] [Pius obitus & successores.] “Anno DCCCLXXV Altfridus, Hildinsheimensis quartus episcopus, plenus dierum, XVIII Kalendas Septembris in consortium Sanctorum migravit, & Asnede in sua ecclesia, quam ipse construxit, ac dedicavit, sepultus est: ubi miraculorum virtutibus per plurima sanitatum insignia, ut ibi commanentes perhibent, innotescit. Post hunc Liudolfus, novæ Corbeiæ monachus, designatur; sed subita morte præventus aufertur. Marquardus dehinc quintus successit episcopus”. Ejus sedis episcopus fuit sanctus Godehardus, de quo agendum in seculo VI.

§ IV. Assendiensis fundationis diploma.

[Sanctus præfatur] Alfridus, Dei disponente providentia, Hildesiensis ecclesiæ antistes. Cum inter immensas Dei Patris miserationes, quibus humanum genus gratuita pietate relevare dignatur, præcipue eam, qua constat consubstantialem coæternum ejus filium pro nobis incarnatum & crucifixum fuisse, ad memoriam reducerem, circa me vero specialiter divitias bonitatis ejus non sine admiratione perpenderem, qui me nullis exigentibus meritis de sordibus levatum inter Principes Ecclesiæ considere, & solium gloriæ tenere fecit, ne tantis ejus beneficiis ingratus apparerem, quid retribuerem Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi, diu multumque mecum cogitare cœpi.

[21] [se amore in B. V. Deiparam] Tandem itaque ex divina, ut credo, inspiratione occurrit animo, sanctissimam & semper Virginem Mariam unicum & singulare præsidium peccatorum post Deum esse, cui siquid venerationis impenderem, id & Deo fore gratum & animæ meæ ejus patrocinantibus me meritis arbitratus sum profuturum. Opitulante itaque Dei gratia in prædiolo meo, quod Asnide vocatur, in honore sanctæ & individuæ Trinitatis consecratam, sanctæque semper Virgini Mariæ & SS. martyribus Cosmæ & Damiano dicatam ecclesiam his, quæ Domino donante possidebam, construxi, in qua ad immaculatum sacrificium sanctimoniæ tam animæ, quam corporis Deo in cordis & spiritus contritione offerendum, sanctimonialium congregationem coadunare, eique victus & vestitus necessaria providere; spiritualem quoque matrem, quæ regulariter præsideat, eidem ex eadem præficere curavi.

[22] [parthenonem condere;] Ne vero post mei excessum futuris seculis de electione abbatissæ dissensio oriatur, ex decreto Sergii Papæ & ejus successoris Adriani sancitum est, & eorum privilegiis confirmatum, ut nec prece, nec pretio, nec ullo omnino umquam modo alterius congregationis sanctimonialis dictis sanctimonialibus præponatur, sed quæcumque ex eisdem, & in Dei servitio potissima, ejusdem ecclesiæ rebus juste disponendis aptissima reperiatur, hæc ex communi omnium ibidem Deo famulantium electione, secundum Dei timorem suis sororibus præficiatur. Quod tamen consuetudinarium jus tam ministrandis suis rebus imposuerim, & perpetualiter offerendum velim, paucis absolvam. Possessiones ecclesiæ traditas vel tradendas, interiores vel exteriores, tam mobiles quam immobiles cum consilio Deum timentium summa cum diligentia abbatissa procuret, reditusque earum tam in sua, quam in sororum æquabili distribuat, utilitate, id summopere cavens, utpote Deo rationem redditura, ut de communibus earum rebus ne vel unam minimam præbendam absque earum consilio vel utilitate alicui tradat, ne, quod absit, penuria familiaris rei urgente, ruptis sanctimoniæ habenis, liberius hac vel illac absque Dei timore vagentur.

[23] Si quæ vero sanctimonialis ibidem habet propriam domum, [quod sanctis legibus firmat,] aut aliud ædificium vel a se emptum, vel dono sibi datum, vel aliquas res undelibet juste acquisitas, nihilominus ex omnibus supradictis neque abbatissa neque aliquis alius ei auferat, neque ullo modo auferendum suadeat, sed eadem sanctimonialis libero arbitrio eamdem domum & cuncta, quæ inibi possidet, sorori suæ vel amico ad eamdem ecclesiam pertinenti, absque ullius contradictione, sive morti sit proxima, sive vitæ, quocumque modo voluerit tradat.

[24] Id ipsum vero & clericis ibidem servientibus constituimus, [etiam pro clericis.] si quis antedictam earum aliquam ecclesiæ possessionem abbatissa largiente susceperit, tali suscipiat conditione, ut post ejus obitum eamdem possessionem ecclesia absque ullius contradictione suscipiat, restitutis prius omnibus tam mobilibus quam immobilibus rebus, quæ in illa esse videbantur ea die, qua ipse eam suscepit, aut ipsa vivens, prout voluerit disponat, aut aliquis amicorum ejus post illius mortem pro salute animæ distribuat. Constituimus etiam ut nullus hominum vel advocatus aliquis aliquam jurisdictionem in civitate prænominata habeat, excepta abbatissa Assindi, præter intruncationem manuum, vel armorum proclamationem. Anno Incarnationis Dominicæ DCCCLXXVII sub piissimo rege Ludowico anno imperii ejus XXXVI apud Coloniam civitatem V Calend. Octobr. in ipso die dedicationis basilicæ S. Petri. Ego Alfridus episcopus hoc privilegium coram domino Wiliberto prædictæ civitatis archiepiscopo recitavi, nec non coram Luitberto Moguntiacensi archiepiscopo, & Bertolfo Treverensi archiepiscopo, & Berhardo Virdunensi episcopo, atque Tiederico Mimidonensi episcopo, & Herolfo Ferdensi episcopo, & Luithardo Paderbornensi episcopo, atque Hildegrimo Halverstadiensi episcopo, & Adolfo Mimigernafurdensi episcopo, & Othiboldo Trajectensi episcopo, & coram Luitberto Osnabrugensi episcopo, nec non coram aliis quamplurimis sacri ordinis viris, qui ob supradictæ ecclesiæ dedicationem convenerant.

DE S. ARDUINO CONFESSORE
ARIMINI IN ITALIA

Anno MIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Antiquus hujus Sancti cultus, vitæ institutum, Acta, eorumque scriptor.

Arduinus conf. Arimini in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

Etsi hic sanctus Vir tantum recentioribus Menologiis sit inscriptus, tamen immemorabilem ejus cultum facile eruimus ex aliis veteribus monumentis, [Ex stationibus monasterii S. Gaudentii,] inter quæ est libellus de stationibus & indulgentiis monasterii sancti Gaudentii extra muros civitatis Ariminensis, quem Cælestinus ejusdem loci monachus anno Christi 1442 composuit, & in quo apud Ughellum in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 2 col. 414 ad rem nostram legimus sequentia: Quinta statio seu locus indulgentiarum sancti Gaudentii est in capella sanctæ Coronæ, quæ est superius ascendendo per supradictam scalam lapideam, ubi est monumentum beati Lanfranchi, in fine ecclesiæ ad manum sinistram altaris majoris sancti Gaudentii, in qua capella est altare lapideum, & retro junctum cum eo est quoddam magnum sepulcrum lapideum, in quo est corpus Coronæ virginis, & corpus sancti Arduini confessoris, qui in eodem monasterio sancti Gaudentii vixit, & ibidem sanctificatus fuit. Raphaël Adimari anno 1616 Brixiæ edidit Opus Italicum de situ Ariminensi, cui inseruit Latinum memorati Cælestini libellum, ubi lib. 2 pag. 113 hæc eadem referuntur. Ceterum ex hoc testimonio patet, reliquias S. Arduini ab immemorabili tempore ante notissimum Urbani VIII decretum in ecclesia sancti Gaudentii honorifice conservatas fuisse, & eumdem Sacerdotem tunc titulo sancti confessoris decorari.

[2] [& testimonio beati Petri Damiani] Præterea S. Petrus Damiani occasione quorumdam venerabilium virorum, qui ab episcopis Simoniacis ad sacerdotium innocue promoti fuerant, indicat veterem canonizationis ritum in Ecclesia usitatum, & Opusculo VI cap. 29, seu in Lugdunensi Operum suorum editione pag. 441 sic scribit: Illud quoque, quod crebrius iterari multis referentibus audio, tacite prætereundum non duco. Quid enim quod nonnullos venerabiles viros; quos constat procul dubio a Simoniacis ad sacerdotium provectos, & usque ad obitum novimus offerendis indesinenter sacrificiis institisse, & nunc perspicue videmus insignibus miraculorum virtutibus coruscare? Nostra quippe ætate beati viri, videlicet Rondaldus * Camarinensis, Amitus Ramibonensis, Guido Pomposianus, Firmanus Firmensis, & quamplures alii sanctæ conversationis studio floruerunt: super quorum videlicet veneranda cadavera ex sacerdotalis auctoritate concilii sacra altaria sunt erecta, ubi nimirum divina mysteria, miraculis exigentibus, offeruntur. Evidens ergo clarescit indicium, ex eorum manibus sacrificium divino conspectui quam suaviter sit & acceptum, atque per eos divina dispensatio luce clarius innotescit; quia neminem caligo alienæ perversitatis obnubilat, quem fulgor propriæ religionis & honestatis illustrat; nec reatus obruit promoventium, ubi stat puritas & innocentia promotorum. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis anno Christi 993 apud nos num. 8 ad hæc S. Petri Damiani verba observat, concessam illam facultatem erigendi aras super corpora defunctorum tunc supplevisse locum solennis canonizationis, quæ jam in usu est.

[3] Porro S. Petrus Damiani post proxime relata verba ibidem statim meminit de Sancto nostro, [probatur publicus & antiquus cultus S. Arduini] qui etiam ab Uberto primo, Simoniaco civitatis Ariminensis episcopo, innocenter sacerdotium susceperat, & Ubertum secundum, pium ejusdem urbis præsulem, hac de re ita secum colloquentem inducit: Sed dum hæc aliquando cum religiosis quibusdam episcopis agerem, ecce nunc in memoriam redit, quod Ubertus Ariminensis, reverendissimus videlicet & honestissimus præsul, attulit. Æquivocus, inquit, prædecessor meus Ubertus episcopus in sacræ sedis acquirendæ commercio, teste provincia, nongentas Papiensis monetæ libras appendit, qui tamen postmodum beatum Arduinum, per quem omnipotens Deus tot exhibet stupenda miracula in presbyterum consecravit. Quem cum perquisissem e vestigio, utrum beatæ memoriæ Vir ab offerendo in sua incolumitate perstiterit, usque ad ultimæ decubationis articulum offerendo salutaribus Hostiis sedulum insudasse respondit. Cum igitur omnes isti, quorum supra meminimus, & consecrati a Simoniacis asserantur, & tamen acceptis usque ad finem vitæ officiis permanentes, ita divino examini placuerint, ut admirandis eorum meritis miranda testimonia signum perhibeant, constat procul dubio, quia promovenis coëmptio non præjudicat, ubi promotus contractus venalitatis ignorat; nec distractoris in eum culpa transfunditur, qui distractionis crimine non tenetur. Denique sanctus ille scriptor in Actis S. Mauri episcopi Cæsenatis, quæ Operi nostro ad diem XX Januarii inserta sunt, satis indicat publicum & immemorabilem S. Arduini cultum, dum ibi apud nos cap. 3 istius Vitæ num. 17 sic scribit: Popiliensis diœcesis turba ad beati Arduini limina orationis causa tendebat. Præter alia igitur habemus synchronum antiqui cultus testem, qui etiam hunc Virum jam vita functum expresso beati nomine appellat. Quapropter ex omnibus hactenus dictis confidenter concludimus, S. Arduino secure locum dari posse in Opere nostro, quamvis in Martyrologio Romano & vetustioribus Menologiis non memoretur. Nunc videamus, an pius ille Sacerdos monasticum vitæ institutum ex professo amplexus fuerit, ut nonnulli arbitrantur.

[4] Mabillonius in Actis Sanctorum Benedictinorum seculo 6, [quem aliqui dicunt fuisse monachum Benedictinum,] parte 1, pag. 81 paucis de S. Arduino presbytero agit, eumque Ordini suo ibidem sic adscribit: Etsi monachi titulus Arduino non tribuatur a Baronio, Ferrario, aliisque auctoribus, eum tamen nostris esse accensendum, persuadent vitæ austeritas, & mora diuturna in monasterio sancti Gaudentii, ubi post transactam in accurata regulari disciplina vitam obiit & sepultus est. Equidem fateor, hanc Mabillonii conjecturam non esse improbabilem; sed ei argumenta quædam opponi possunt. Imprimis ampliora S. Arduini Acta, quæ Mabillonius non vidit, infra apud nos num. 12 narrabunt, quomodo Venerius tandem officium abbatiale monasterii S. Gaudentii admiserit suasu S. Arduini, & hic suum amicum tunc eo secutus fuerit, ut ibi exponitur his verbis: Quem (scilicet Venerium jam abbatem electum) isdem Vir sanctus ad monasterium est devota mente secutus, cœpitque cum eo perfectiorem vitam, quam antea, ducere. Tamen dum in hoc mundo corporaliter vixit, canonicum habitum nequaquam mutavit, & in eodem habitu omne monachicum opus solicitus adimplevit.

[5] [cui opinioni difficultas quædam opponitur.] Ex his quidem sequitur, S. Arduinum virtutes monachorum æmulatum esse; at hinc nondum constat, illum professionem Religiosam vel Benedictinam emisisse: nam regula S. Benedicti cap. 55 sectatoribus suis certam vestium monasticarum formam & quantitatem præscribit. Quomodo igitur S. Arduinus, jam regulam Benedictinam professus, semper habitum canonicum retinuit? Potuit itaque sanctus Sacerdos in monasterio illo degere, ut forsan cum veteri suo magistro Venerio viveret vel consilio ejus & exemplo in via perfectionis securius procederet. Præterea S. Benedictus in regula sua cap. 60 de sacerdotibus, qui voluerint in monasterio habitare, statuit sequentia: Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem ei citius assentiatur. Tamen si omnino perstiterit in hac supplicatione, sciat, se omnem regulæ disciplinam servaturum; nec aliquid ei relaxabitur. Si ergo S. Arduinus fuerit Benedictinus stricte dictus, cur regulæ Benedictinæ, certam vestium formam præscribenti, non obedivit, & Canonicum habitum cum monastico nequaquam mutavit? Si quis has difficultates solide dissolverit, libenter Benedictinam S. Arduini professionem admittemus. Attamen Cæsar Clementinus eques in Ordine militari S. Stephani, constantem illam Canonici habitus retentionem etiam notatu dignam censuit in Collectione Italica historiæ Ariminensis tomo 1 lib. 3 pag. 287 ante Latina S. Arduini Acta, de quibus jam nonnulla præmonebimus.

[6] [Vitam ejus Ferrarius contraxit] Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, ad diem XV Augusti annuntiat annuam S. Arduini memoriam, & ibidem in notis meminit de manuscriptis ipsius Actis, quæ in bibliotheca eminentissimi Baronii conservabantur. Haud dubie diligens ille hagiographus vidit hæc aut similia S. Arduini Acta, cum in Catalogo Sanctorum Italiæ eadem die ex iis concinnaverit satis accuratum Vitæ compendium, quod hic ad præviam notitiam transcribimus, & quod ibidem exprimitur his verbis: Arduinus Arimini natus, mortuo patre, Venerio presbytero, ecclesiæ sancti Gregorii rectori viro spectatæ vitæ adhæsit; quocum vigiliis, orationibus, jejuniis, eleemosynis, & aliis piis operibus vacare cœpit: qui ut Deo liberius inservirent, urbem egressi; in ecclesiam sancti Apollinaris se recipiunt, ibi in unum orantes, psallentes, ac etiam laborantes. Ubi Arduinus adhuc juvenis, ut carnis incendia exstingueret, sese, quoties ardor invaderet, intra urticarum condensa volutabat, gravioraque remedia adhibebat. Sacris initiatus & denique factus sacerdos non tam ætate, quam vitæ sanctitate, famaque crescebat. Quare multi ad eum in dies consilium poscentes confluebant; quos instruebat & increpabat, in quibus Rodulphum Comitem Ariminensem. Cum multa sibi in dies donarentur, omnia pauperibus erogabat. Cœnobium sancti Gaudentii, per eos dies pastore destitutum, cui cum Joannes episcopus Venerium tamquam seniorem præfecisset, isque onus detrectaret, tandem Arduini hortatu illud suscepit. In quod cœnobio quanta Arduinus humilitate, obedientia, patientia, abstinentia, vitæque austeritate fulserit, vix dici potest. Denique Vir sanctus assiduis vigiliis & macerationibus confectus migravit e vita XVIII Kalendas Septembris, anno Dominicæ Incarnationis MIX, Henrico Juniore imperatore, in eadem ecclesia sancti Gaudentii sepultus. Ad cujus tumulum plures ægroti & infirmi divinitus sanati sunt. In iis puer pedibus contractus, puella paralytica, cæci duo, unus Bononiensis, & alter Ravennas, præter demoniacos, aliisque morbis laborantes. Hæc eadem fusius referuntur in antiquioribus Actis, quæ post hunc Commentarium prævium prælo subjiciemus.

[7] Habemus duo manuscripta hujus amplioris Vitæ exemplaria, [ex amplioribus Mss. Actis,] quorum primum accepimus Arimino, ubi exstat in veteri codice membraneo, qui ibidem apud illustres dominos confraternitatis sancti Hieronymi conservatur. Alterum prodit ex Passionali pergameno cœnobii Bodecensis, ex quo P. Joannes Gamans, in Opere nostro sæpissime laudatus, hæc Acta descripsit, & anno Christi 1641 apographum ad Majores nostros transmisit. At miror, Actis in codice Bodecensi hunc præfigi titulum: Incipit Vita sancti Arduini EPISCOPI & confessoris, quæ est XVIII Calendas Septembris. Nescio, cur in titulo vocetur episcopus, cum in ipsis Actis de episcopatu illius nullum fiat verbum. Ceterum in hoc apographo Bodecensi deest prologus, qui legitur in codice Ariminensi, ex quo Vitam S. Arduini una cum prologo edemus. Cum tamen librarius Ariminensis non videatur admodum peritus fuisse linguæ Latinæ & solœcismis scateat, emendatius apographum Bodecense non inutilem præstabit operam, ut sphalmata illius amanuensis corrigamus. Nihil hic dicimus de Actis, quæ supra memoratus Cæsar Clementinus absque prologo excudi jussit ex libro membraneo Ariminensi, ex quo fonte nos eadem inferius integra & emendatiora propinabimus; postquam de auctore Vitæ aliqua præmonuerimus.

[8] Scriptor eorumdem Actorum non prodit suum nomen, [quæ auctor anonymus incertæ ætatis conscripsit.] neque clare exprimit, quo tempore Vitam & miracula S. Arduini collegerit. Attamen ætatem illius præterpropter sciremus, si catalogus chronologicus abbatum S. Gaudentii, aut historia istius monasterii nobis ad manum esset: nam in prologo asserit, sese hæc scripsisse rogatu venerabilis Patris Andreæ, qui verosimillime fuit abbas S. Gaudentii, quemadmodum colligimus ex sequenti auctoris phrasi, qua illum ita alloquitur: Postulas enim, ut de beato Arduino sacerdote, qua sit provincia vel civitate exortus, vel qualiter divinis ab infantia fuerit mancipatus præceptis, qualiterque in matura vixerit ætate, quibusve post obitum, NUNC APUD TE, miraculis fulgeat, ad posterorum memoriam, cunctorumque audientium ædificationis exemplum, epilogum luculento stilo conscribam. At certe tunc corpus S. Arduini in abbatia S. Gaudentii sepultum erat, ibidemque miraculis fulgebat. Deinde biographus eidem Patri Andreæ causam susceptæ lucubrationis suæ indicat his verbis: Nulla me ad id peragendum provocat artis peritia, sed tua prorsus & filiorum tuorum, quos in Christo nutris, benignissima caritas. Ex his probabiliter concludimus, Andream tunc monasterio S. Gaudentii præfuisse; sed cum hactenus nos lateat ætas hujus abbatis, quam eruditis Ariminensibus indagandam relinquimus, etiam ignoramus, quo tempore gesta & miracula S. Arduini ab anonymo conscripta fuerint. Hoc tantummodo ex lectione Actorum constabit, ætate hujus biographi plura patrata esse miracula, quæ se audivisse affirmat ex iis ipsis testibus, quibus ea contigerant. Nunc ipsam hujus scriptoris lucubrationem oculis curiosi lectoris subjicimus.

[Annotata]

* al. Ronnaldus

VITA
auctore anonymo incertæ ætatis
Ex veteri Ms. libro, qui Arimini apud illustres dominos confraternitatis sancti Hieronymi conservatur, a folio 111 usque ad folium 119, & quem cum apographo Bodecensi contulimus.

Arduinus conf. Arimini in Italia (S.)

BHL Number: 0663

EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor anonymus præfatur,] Mirum mihi est, venerabilis pater Andrea, quod, relictis sapientibus, quos contiguos habes, opus me persolvere cogis, quod nisi prudentibus nequaquam faciendum convenire probatur. Postulas enim, ut de beato Arduino sacerdote, qua sit provincia, vel civitate exortus, vel qualiter divinis ab infantia fuerit mancipatus præceptis, qualiterque in matura vixerit ætate, quibusve post obitum, nunc apud te a, miraculis fulgeat, ad posterorum memoriam cunctorumque audientium, ædificationis exemplum epilogum luculento stilo conscribam. Ego vero jussionibus dilectionis tuæ libentissime obtemperare satagerem, si ingenii facultas * me adjuturam sperarem; sed imparem me hujus operis omnino cognosco, nec me digne posse reor perficere, quod tam studiose efflagitas commentarii.

[2] [quomodo hanc Vitam scribendam susceperit.] Verum quoniam sanctitas tua obtinentissima prece coarctat, non audeo ultra tuæ resistere voluntati. Idcirco tuam deprecor enixius charitatem, quatenus precibus adjuvas, quem laborare compellis, ut, quod imbecillitas non supplet ingenii, sanctæ compleat oratio caritatis. Fateor equidem, nulla me ad id peragendum provocat artis peritia, sed tua prorsus & filiorum tuorum, quos in Christo nutris b, benignissima caritas, nec non & clara Sancti hujus, de quo loqui cupio, merita. Quidquid igitur caritas præcipit, obedienter oportet impleri, quia caritatem Apostolus majorem omnium virtutum commemorat. In nomine ergo summæ Trinitatis ad narrationis initium, licet inculta oratione, devota tamen mente, festinare tentabo.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 8 ex his verbis collegimus, hunc Andream fuisse præsidem in monasterio S. Gaudentii, in quo tunc reliquiæ S. Arduini quiescebant.

b Etiam ex hac phrasi confirmavimus conjecturam nostram, qua ibidem suspicati sumus, hanc vitam jussu Patris Andreæ, qui monasterio sancti Gaudentii præerat, conscriptam fuisse.

* lege facultatem

CAPUT I.
Sancti patria, pueritia, sacerdotium, & præcipuæ virtutes.

[Sanctus Arimini in Italia natus,] Beatus igitur Arduinus, eximiæ sanctitatis sacerdos, ex provincia, quæ ab historiographis Flaminia a nuncupatur, civitate Arimino b, quæ in littore maris Adriatici sita est, oriundus fuit. Sed priusquam de ejus laudabili vita aliquid proferam, hujus nominis etymologiam reor præponere *, quo ex hoc intelligere quis valeat, quanta sit electionis gratia ab ipsis etiam refertus auspiciis. Arduinus namque quasi ardua, id est alta, conscendens dicitur: re etenim vera de virtute in virtutem succrescens polorum ardua scandit. Nam quam religiose vixerit, sacer ejus tumulus prodit; enimvero plurimi ibi salvantur, qui diversis infirmitatibus obsessi, undique de propria confluunt salute solliciti. Sed de his interim sileamus, & qualis quantusve vir iste sanctus ab infantia fuerit, ne narrandi ordinem interrumpere videamur, prout possumus, primitus explicemus.

[4] Ab annis namque puerilibus traditur a parentibus litteris imbuendus. [transacta pie pueritia,] Qui quippe quanto proficiebat corporeis incrementis, tanto magis divinis animabatur præceptis. Cumque illi jam sensus cognoscendi veritatem plenius inesse cœpisset, cœpit quoque hujus mundi voluptates abjicere, atque ad æternæ beatitudinis gloriam totis visceribus anhelare. Crescebat igitur in eo quotidie virtus gratiæ spiritalis, atque totius sanctitatis in illo augebatur industria. Cuncta enim hujus vitæ caduca postponens, sola, quæ mansura sunt, sollicitus appetebat. Illud euangelicum dictum devoto attendens auditu, Omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Et qui amat patrem, aut matrem, plus quam me, non est me dignus, & cetera.

[5] Omne enim quod in hoc mundo possidere videbatur, [sacerdotio initiatur, & alteri pio sacerdoti adhæret,] simul cum matre, quam jam patre defuncto superstitem habebat, dereliquit, & sacerdotalem gradum Christo jugiter famulaturus devote suscepit; & quoniam videbat pene cunctos hujus ordinis tunc per abrupta vitiorum turpiter gradientes, noluit se hujusmodi sociari, ne forte illorum pravis exemplis in aliquod facinus laberetur. Adhæsit igitur cuidam religioso Venerio sacerdoti, qui tunc ecclesiam beati Gregorii c infra præfatæ urbis muros assiduis regebat obsequiis, petiitque illum, ut sibi magister fieri dignaretur. At ipse videns eum probis moribus intentum, suo eum collegio libentius sociavit. Cœpitque cum illo simul Christo Domino alacriter studioseque impendere famulatum, illud quodammodo psalterium decantans: Ecce quam bonum, & quam jucundum habitare fratres in unum. Fiebatque in illis fraternæ consolationis caritativa sollicitudo, quemadmodum scriptum est: Si frater fratrem adjuvaverit, ambo consolabuntur: ut autem ferrum ferro acuitur, ita quippe invicem se ad obsequia animabant divina.

[6] Vir itaque Domini Arduinus cum esset junior tempore, in divinis operibus existebat. Nam crebra jejunia peragebat, assiduis orationibus, crebrisque vigiliis pernoctabat, eleemosynis, [cujus consilio acquiescens] prout poterat, insistebat. Nihil quippe quod ad divinum pertinet cultum in aliquo negligendum credebat; verum, in quantum quibat, id adimplere studebat: suo vero priori atque magistro debitam honorificentiam exhibebat, nec ab ejus præceptis vel modicum declinabat. Ille autem, ut bonus pater, dilecto suo filio illi complacere studebat, ipsiusque consilio cuncta, quæ acturus erat, agebat. Cumque quadam die simul sederent, & sicut soliti erant divinis occuparentur alloquiis, idem venerabilis Venerius ait: Arduine frater, multum doleo, valdeque contristor, quoniam inter serpentes, & scorpiones, & spalargios d habitamus, quorum venenosis percussionibus noster Ordo a recto frequentius tramite perturbatur. Necesse est ergo, fili, ut de his tumultibus nos quantocius auferamus, atque ad tutiorem locum cum Dei adjutorio commigremus. Cui beatus Arduinus tale accommodavit responsum: Licet enim, sanctissime pater, laudabilior sit inter reprobos vita proborum, sicut collaudans Apostolus discipulos suos inquit, In medio nationis pravæ & perversæ, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo verbum vitæ continentes. Beatus quoque Job de semetipso commemorat dicens: Frater fui draconum, & socius strutionum. Et beatus Loth inter millia populorum, qui Deum perversis moribus offendebant, solus tunc inventus est justus. Tamen quia tibi rectum videtur, hinc habitationis mutemus locum.

[7] [ad alium locum cum eodem migrat,] Est ergo ecclesia extra muros hujus urbis in cujusdam possessione beati Apollinaris e constructa memoria, ad quam, si obtinere apud possessorem possumus, commigrare valebimus. Ibique ab omni tumultuosa erepti inquietudine divinis securius laudibus insistemus, ejusque servitiis liberius vacare poterimus, sicut scriptum est: Vacate, & videte quoniam ego sum Deus. Cujus siquidem consilium eidem Venerio optime placuit, ac protinus accersivit ejusdem oratorii possessorem, atque indicavit illi hoc, quod habebant negotium. Mox igitur ille legali titulo eisdem, quod devote poposcerant, gratanter concessit, insuper etiam ut id concite fieret, inhianter exhortari cœpit. Tunc illi in Christi nomine gratulabundi quodammodo de gravibus catenarum laqueis erepti præfatam adierunt habitaturi basilicam, fidentes per divinam misericordiam, illic se melius in bonis actibus custodiri.

[8] [ubi inter alia exercitia ad comprimendos stimulos carnis] Constructis denique primitus, prout facultas suffragabatur, necessariis officinarum domiciliis, hoc quod corde conceperant, prodire deinde patulo anhelabant, & ne quidem vitium incurreret otiositas, quæ inimica esse animæ comprobatur, cœperunt fodere terram, hortos excolere, plantare vineam, irrigare plantaria; nullumque momentum præterire sinebant, quo non aut legerent, aut psallerent aut orarent, aut etiam manibus laborarent. Vir itaque Domini Arduinus juvenili adhuc ætate pollebat, sed animo jam ad seniles transcenderat annos, cunctasque maturis moribus carnales necaverat voluptates. Etenim quotiescumque tentationum carnalium stimulis premebatur, parcimoniæ mox medicamine sanabatur. Quicquid autem carnalis delectatio conabatur evertere, spiritalis afflictio reformabat. Legebat igitur assidue antiquorum instituta Patrum, atque ad eorum se corrigebat exemplum.

[9] Quandocumque vero internis ureretur incendiis, competentibus se exterius vulneribus affligebat. Sæpe namque, dum aliquo vitio pulsaretur, inter urticarum condensa nudo se corpore volutabat. [corpus suum variis cruciatibus affligit.] Aliquando vero de eisdem urticis inter femora sibi locabat. Urebatur exterius, ut interius refrigesceret: imitabatur autem in hoc facto beatissimum illum monachorum eximium decus, Benedictum scilicet cælestis tramitis ostensorem, quem ita legerat quadam die fecisse. Aliud quoque, quod non est prætermittendum, sanctus iste vir facere consueverat. Nam tamdiu marmoreis collo tenus perstabat in fluentibus, donec titillatio voluptatis a cordis antro funditus pelleretur. His, & hujuscemodi cruciatibus omnes carnales delectationes jugiter edomabat. Bene atque prudenter intelligens illud, quod Apostolus ait: Mortificate igitur membra vestra, quæ sunt super terram, & illud: Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege, quia ut idem alio loco, Justo, inquit, lex non est imposita; ipse enim sibi pro lege est. Lex autem namque non spiritalibus, sed carnalibus data est. Iste quidem vir desideria carnis minime perfecit, suaque membra crebris macerationibus super terram mortificavit, & quia tunc in terris seminavit in lacrimis, nunc in gaudio cum Christo metit in cælis.

ANNOTATA.

a Flaminia est regio Italiæ, quæ etiam Æmilia, & nunc communiter Romandiola vocatur.

b Ariminum vernacule Rimini, urbs Æmiliæ in Italia, episcopalis sub archiepiscopo Ravennate, estque sita in ora maris Adriatici, de qua vide geographos passim obvios.

c Suspicor, hanc esse ecclesiam parochialem S. Gregorii Papæ, de qua Raphael Adamari lib. 1 Situs Ariminensis apud nos pag. 136 meminit.

d Spalogus vel spalangius est species serpentis, ut videre est in Glossario Cangii, & hic ex sensu satis colligitur.

e Puto, hanc ecclesiam constructam fuisse in honorem S. Apollinaris episcopi Ravennatis, dequo ad diem 23 Julii egimus.

* Bod. exponam

CAPUT II.
Amor ejus erga proximum, & transitus ad perfectiorem vivendi modum.

[Postquam Sanctus intrepide proximum adjuverat,] Tunc denique fama illius per omnes finitimas regiones se cœpit extendere, cœperuntque ad eum concurrere plurimi, ut de suis ab illo erratibus pœnitudinis judicium reportarent. At ipse, ut erat Vir magnæ discretionis, tanta modestia unicuique loquebatur, ut neminem sperneret; sed secundum morem proprium singulis sua documenta præberet. Aliter enim loquebatur humilibus, aliter superbis, aliter juvenibus, aliter senili jam ætate provectis, aliter fortibus, aliter imbecillibus, aliter innuptis, aliter conjugatis, aliter divitibus, atque aliter paupertate attenuatis. Erat namque tunc Comes Ariminensium Rodulphus a, qui fortior, & nobilior, ac locupletior in cunctis adjacentibus regionibus præeminebat; quem Vir iste sanctus crebris correptionibus coërcens coram cunctis, ne pauperibus molestus foret, objurgabat, quin & de omnibus eum graviter arguebat erratis. Nam si fortasse pro aliquibus aliquando supplicandum adiret, imperare potius, quam rogare videbatur. Timor enim, inquit Scriptura, non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem. Hic autem, remoto jam timore pœnali, in solo timore Domini jugiter permanebat, sicut dicit Psalmus, Initium sapientiæ timor Domini, & Beatus Vir qui timet Dominum, & nihil deest timentibus eum. Subditorum ergo vulnera non jam noverat palpare, sed pungere. Quemadmodum in Sapientia scribitur: Verba sapientum quasi stimuli, & sicut clavi in altum defixi. Cumque tantæ esset constantiæ vir, nullis prorsus flectebatur adversis, nullisve secundis extollebatur. Jam vero suæ domus fundamina supra firmam posuerat petram, nec jam sonori euri metuebat flatibus dejici, nec procellosis ventorum nimbis prosterni. Eratque stabilis in omni bonitate, & sanctitate, omnesque illicitos appetitus radicitus ab animo extirparat.

[11] [& misericordiam erga pauperes exercuerat,] Hi autem, qui ab illo pœnitentiam accipiebant, de suis facultatibus illi libentius munera conferebant. Quæ ille, non amore pecuniæ captus, suscipiebat, quippe qui nihil præter victum, & vestitum, juxta Apostolum in hoc mundo penitus appetebat, sed quædam eorum scilicet munerum mox ut accipiebat, pauperibus erogabat. Quædam vero vendere faciebat, & vestimenta ex illis in opus simile expendenda comparabat, & hoc ipsum in quantum occulte poterat. Nam dum pro aliqua utili, & necessaria causa extra habitationis locum exire disponeret, nimium quodammodo se simulabat algere, quo hac occasione numerosa vestimenta portaret, & ubicumque nudum pauperem invenisset, unde operiretur, haberet. Qua de re nonnumquam in uno revertebatur, qui plurimis abierat vestimentis indutus. Illud semper attendens quod veritas dicit: Estote misericordes, sicut & Pater vester misericors est, & illud: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Quidquid ergo quodammodo rapiebat divitibus, erogare satagebat egenis. Verumtamen pro ipsis videlicet, qui pecuniam tribuebant, die, noctuque Dominum deprecans salutare sacrificium offerebat, quatenus ad salutem animarum suarum proficeret, quod in his operibus conferebant.

[12] [migrat ad monasterium S. Gaudentii,] Eodem itaque tempore cum Johannes episcopus Ariminensem gubernaret ecclesiam b, contigit, ut cœnobium beati Gaudentii, quod haud longe extra muros prædictæ civitatis est positum, proprio pastore careret, nec foret qui aggregatis ibidem fratribus debita solatia ministraret. Tunc præfatus episcopus pertractare una cum fratribus cœpit, quis ibi abbatis officium digne posset implere. Factum est autem divino nutu, ut omnes una voluntate, unoque consensu, superius nominatum Venerium eligerent sacerdotem. Quam ille ordinationem, cohortante beato Arduino, qui hoc præcipue perfici cupiebat, omnium votis tandem obtemperans, non repudiavit. Quem isdem Vir sanctus ad monasterium est devota mente secutus, cœpitque cum eo perfectiorem vitam, quam antea, ducere. Tamen dum in hoc mundo corporaliter vixit, canonicum habitum nequaquam mutavit, & in eodem habitu omne monachicum opus sollicitus adimplevit c. Nam humilitas, quæ est regina, materque virtutum, perspicua in illo claritate fulgebat; obedientia vero, quæ ex humilitatis radice nascitur, & est præcipua monachorum virtus, illi specialiter adhærebat, patientia illum comitabatur insignis, mansuetudo simplex, modestia discreta, omniumque bonorum actuum fructus veluti bona arbor ex se quodammodo proferebat, & sicut primus indicat Psalmus: In lege Domini meditabitur die ac nocte, eratque tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, dabatque fructum suum in tempore suo, & omnia, quæ faciebat, prosperabantur.

[13] Quis, inquam, monachorum per hæc extrema, &, [ubi vitam monachorum imitatur,] ut ita dicam, periculosa tempora, sanctiorem poterit ducere vitam? Quis tanta frugalitate sufficiens est, ut huic se valeat in aliqua parcitate præferri? Eratque illi ciborum abstinentia mira, vigiliarum exercitatio crebra, orationum sollicitudo continua: nam alimenta, quæ sibi competentibus inferebantur horis, impertire studebat egenis, illeque viliorem, ac parcissimum victum, a secretorum suorum consciis latenter delatum percipiens, latice potabatur. Si quando tamen ab occasione supervenientium hospitum in aperto illum reficere contigisset; ne, quod absit, simulator, vel hypocrita videretur, ex omnibus, quæ illi apponebantur, alacri voluntate, &, ut ita dixerim, avide quodammodo cum gratiarum actione percipere videbatur, attendens quod ait Apostolus ad Timotheum, Quia creatura Dei bona, & nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificabitur enim per verbum Dei, & orationem. Quid igitur de vigiliarum exercitiis proferam, cum nihil de somno curaret, nisi quantum lassitudo cogebat. Qua de re ita extenuatus videbatur & debilis, ut nequaquam illum crederes vel uno die subsistere posse. Cumque ad horam collocandi ad lectulum perveniret, ita se lassabundum exhibebat ac tenuem, ut non eum putares in sequenti luce omnimodo surrecturum. Verum ille mox ut ceteros dormitasse sentiret, de stratu consurgens oratorium ingredi festinabat, in quo totam pene noctem pervigilem in oratione, & laudibus Christi ducebat.

[14] Cunctis ergo probæ vitæ præbebat exemplum, omnibus suadebat iter peragere supernum. [multisque virtutibus ornatus,] Quod vero prædicabat ore, opere confirmabat. Non cessabat quotidie alios instruere & docere, sed quasi bonus dispensator pecuniam Domini sui studuit non minui, sed augere. Talentum quoque quod acceperat in terra minime abscondit, sed ad mensam posuit, & erogando multiplicavit. Nam cantandi artem, quam optime noverat, aliis quamplurimis insinuare curavit, ex quo nempe audire meruit: Euge serve fidelis, in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Ergo beatus iste Sanctus jam gaudet cum Christo, jam quippe intravit in gaudium [Domini] sui, jamque adeptus est, quod sibi promissum a Domino fuerat. Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

[15] Nunc igitur hæc pauca sufficiant, quæ de vita sancti Viri summatim perstrinximus: quoniam si omnia, [anno 1009 e vivis excessit.] quæ salubriter gessit, dum adhuc in corpore degeret, explicare voluissem, ante lingua defecta torpesceret, quam cuncta saltem simpliciter quiret effari. Unum ergo super hæc necessarium reor, ut quo tempore vir Domini vitæ hujus cursum impleverit, & ad cælestem gloriam transierit, cunctis hoc opusculum legentibus patefiat. Obiit igitur in pace beatus Arduinus sacerdos quintodecimo die mensis Augusti in festivitate scilicet sanctæ Virginis & Matris Dei Mariæ. Ab Incarnatione vero Dominica calculabatur tunc nonus & millesimus annus. In Cyclo autem Indictionum, septima tenebatur Indictio. Tunc quoque gloriosissimus atque invictissimus rex Henricus regni gubernabat habenas. Cathedram vero urbis jam sæpius prælibatæ, per hæc tempora præsul regebat omnigenæ bonitatis Ubertus d. Sepultus autem est beatus Arduinus intra ecclesiam beati Gaudentii, in angulo septemtrionalis plagæ; ubi quam mirificis sit clarificatus signis, tuis petitionibus annuens, reverendissime Pater Andrea, subsequentibus Domino juvante conscribam.

ANNOTATA.

a Cæsar Clementini lib. 3 Historiæ suæ Ariminensis, quam Italice edidit, apud nos tomo 1 pag. 286 disputat, quomodo Rodulphus ille fuerit Comes Ariminensium, vel vicarius imperatoris.

b Hic Joannes episcopus Ariminensis apud Ughellum tomo 2 Italiæ sacræ in postrema editione Veneta col. 419 dicitur anno 967 concilio Ravennati interfuisse.

c Ex hac retentione canonici habitus in Commentario prævio suspicati sumus, S. Arduinum non emisisse stricte dictam regulæ Benedictinæ professionem, quamvis ibi austeram monachorum vitam imitaretur.

d Hic est Ubertus præsul Ariminensis, secundus istius nominis, quem S. Petrus Damiani laudat, ut in Commentario prævio num. 3 diximus. Hunc aliqui perperam cum altero homonymo & simoniaco ejusdem sedis episcopo confuderunt.

CAPUT III.
Varia miracula, quæ post mortem Sancti contigerunt.

[Intercessione hujus Sancti puella paralytica,] Devoluto itaque, postquam Vir sanctus obierat, parvo temporis intervallo, cum jam summus & æquissimus retributor tanti Viri meritum cunctis in propatulum prodere decrevisset, cœperunt circa sepulchrum sanctissimi Arduini clariora signa frequentius apparere, per quæ daretur intelligi, beatum Arduinum magni apud Deum esse meriti, cui tam devote in vita servivit. Erat itaque in supradicta civitate quædam puella, cujus brachium, & manum paralysis ita contorserat, ut nec illam ad os, nec ad ullos corporis usus inflectere omnino valeret. Jam enim omnem spem recuperandæ sanitatis perdiderat. Cumque a medicis nullum jam expectaret solatium a suis commonita ad sepulchrum beatissimi, ac præclari sacerdotis Arduini rogatura devenit, illicque parum demorata dum orasset ad Dominum, mox sanitate recepta ad propria cum gratiarum actione læta recessit. Tunc omnes cives, omnesque circum manentes cœperunt hoc miraculum circumquaque magna cum exultatione largius divulgare, cœperuntque undique ægroti concurrere, auxiliumque salutis a sancto viro, videlicet Arduino, inhianter deposcere.

[17] [puer contractus,] Interea quidam puer, Dominicus nomine, in præfata civitate ita contractus cruribus, pedibusque jacebat, ut de loco, in quo erat, nullatenus moveri, nisi manibus reptando valeret. Quadam vero nocte dum soporatus jaceret, affuit ei quidam vir splendidissimus vultu, & habitu decorus in visione, qui illum alloquutus est dicens: Quid agis puer? Cumque ille responderet, Domine, inquit, nescio quid agam, quia contractus, & aridus jacens miserrimam vitam gero. At ille, Vade, inquit, ad episcopum hujus civitatis, & acquire tibi luminaria, ipsisque cum luminaribus ad sancti Gaudentii domum propera, ibique ingressus, sancti Arduini require sepulchrum; illic enim tibi divina pietas dignabitur subvenire. Tunc ille expergefactus conatu, quo poterat, surgens, verba jubentis cœpit anxius adimplere, atque ut ocius valuit, ad locum qui illi in somnis designatus fuerat, properare curavit. Cui divina pietas adeo dignata est succurrere, quatenus sine ulla actione, mox ut sancti Viri tumulum tetigit, optatam meruit percipere sanitatem, non tamen sine ingenti artuum cruciatu. Nam cum se in orationem dedisset, ploransque jaceret ad tumbam, illico se cœperunt contracti extendere nervi. At ille præ nimio dolore clamare cœpit, ac dicere: Sancte Arduine, succurre, meque miserum tuis orationibus juva. Tibi enim si convaluero, donec flatus spiraverit in pectore, devote me serviturum promitto. Cumque hæc & alia, prout sensus capacitas ministrabat, inter acerrimos proferret dolores, paulatim membra, quæ contorta fuerant, pristinum receperunt vigorem. Ille vero membrorum sanitate recepta, promissionis suæ non immemor, nunc usque suo Benefactori famulatus sui ex magno cordis amore impendit excubias. Ista vero quæ supra attuli ab ipso audita cognovi a.

[18] Idemque præterea sæpius mihi solitus est referre de alio, [alter membris distortus, & inter alios] qui simili fuerat infirmitate detentus, sed ita toto corpore glomeratus, ut pedes natibus, & genua pectori strictius cohærerent. Ad sepulchrum sancti Viri a parentibus est adductus, ut illum Dominus dignaretur adjuvare misertus. Nam dum illic per paucum degeret tempus, precibus beati Arduini adjutus, ab omni infirmitatis connexione solutus, gaudens cum suis ad propria est regressus. Beneficium quoque, quod a sancto Viro acceperat, omni modo non cessabat narrare.

Post hunc alius luminibus venit orbatus, sanctumque palpans tangere properavit sepulchrum, nec multo post fidenter gradiens recessit illuminatus.

Puer autem quidam, quem gravis infirmitas fecerat mancum, aliquantisper Sancti flens oravit ad tumulum, sanum reportavit ad propria brachium.

[19] Eo quoque tempore cæcus quidam in Ravenna morabatur, [duo cæci] qui in hac vita numquam se aliquid vidisse recordabatur. Hic beatissimi Arduini dum famam audisset, veloci, ut valuit, gressu ducere se fecit ad Sanctum. Cumque pro expectanda sanitate illuc demoraretur, contigit dum die Dominica Euangelium legeretur, ut paulatim inciperet lumina aperire; speciesque a se numquam visas attonitus admirari. Fit protinus magnus populorum tumultus, omnesque, qui aderant, pro tam mirificis signis grates referunt Deo omnipotenti, qui per merita sanctissimi Sacerdotis sui tanta præstat beneficia fideliter invocantibus se. Completis itaque Missarum solemniis *, læti, & alacres ad propria redierunt, & hoc quod mirabiliter gestum fuerat, longe lateque divulgarunt. Ipse vero, qui aliorum manibus ductus venerat cæcus, sine ductore Ravennam rediit illuminatus, ibique cœpit discere videndo, quod hactenus didicerat solummodo audiendo. Omnibus concivibus suis innotuit, quod sibi divina pietas per Arduinum suum famulum fecit. Hujus quippe miraculi, multi idonei testes existunt, qui hoc se vidisse firma assertione fatentur.

[20] [visum recipiunt,] Alter quidam cæcus Bononiæ habitans hac excitatus fama, concito gradu Ariminum petiit, atque ab incolis illius loci ad sancti Gaudentii deductus est monasterium, ad locum, in quo sancti Arduini quiescebat cadaver *, inhianter properare curavit. Cumque ibi per aliquot dies prona mentis intentione ad Dominum funderet preces, nimisque se miserum suppliciter declamaret, tandem omnipotens Deus beati Arduini precibus motus, petenti cæco, optatæ lucis contulit munus. At ille immensas pro recepto lumine gratias reddens, beneficium, quod sancti Viri patrocinio acquisierat, clara voce rediens prædicabat.

[21] [variisque morbis afflicti] Sed & hoc non est prætermittendum, quod præfatus hujus cœnobii Pater frequenti mihi relatione narravit. Aiebat enim quod unus puer, qui vocabatur Felix, ex ignotis partibus ad memoriam beati Arduini a matre fuerat deportatus, qui, ut ipse affirmabat, ita erat corpore dissipatus, atque contortus, ut transversis, ac commutatis cruribus dextro pro levo, levoque pro dextro uteretur incommoda ratione vestigio. Nullusque erat, qui illum aliquo modo sanandum in æternum speraret. Sed rerum omnium providentissimus Gubernator, cui nihil impossibile est, qui vocat ea, quæ non sunt, tam mirificis prodigiis voluit attollere Sanctum suum, ut apud omnes magnæ esset venerationis, sicut magnæ fuerat bonitatis. Cumque jam desperatus miser ille jaceret ad tumulum (jam enim postquam venerat, evolutus abierat annus) affuit tandem illi per beati Arduini suffragia, divinæ gratiæ pietas, quæ ita illum sanavit, ut nec ullum in eo remaneret pristinæ infirmitatis vestigium.

[22] [ad tumulum ejus prodigiose sanantur;] Illud quoque non debeo silentio tenere, quod cuidam contigit, qui miraculum, quod in semetipso gestum est, mihi narravit. Qui quippe ut ipse dixit, adeo paralytica infirmitate depressus fuerat, ut caput inter genua habens, nates vero calcaneis junctas per terram omnino trahebat. Quique dum diutius venerandum jacuisset ad tumulum, beati Viri interventu ita est sanitati restitutus, acsi numquam fuisset infirmus. Quamobrem sibi medicanti Arduino adhuc servit devotus b.

Quædam quoque mulier filium suum parvulum, dæmonio plenum, adduxit, nec multo post illum ad propria sanissimum reportavit.

Alter dæmoniacus per aliquod tempus ibidem est demoratus, tandemque sanitate recepta ad propria est regressus.

Quis præterea enarrare sufficiat, quanti febribus laborantes, quanti paralytici, quantique variis infirmitatibus detenti, ad sepulchrum illius venientes sanati sunt? Nam si cuncta mei corporis membra in linguas commutarentur, non possem edicere cuncta, quæ Dominus per famulum suum Arduinum operari dignatus est. O Arduine facundissime Medice, quo habuisti hactenus ista medicamenta abscondita? Puto enim, immo veraciter credo, quia pigmenta, unde talia antidota confecta sunt, jejunia, orationes, eleemosynæ, cæteraque bonorum operum incrementa fuerunt. Et quoniam in tuæ quondam carnis mortario spiritali pilo tonsa fuerunt, atque protrita, summæque discretionis cribro bis terque cribrata, charitatis quoque melle bene conspersa, ideo nunc infirmis omnibus salutis transeunt ad effectum. Agamus ergo omnipotenti Deo grates, qui nobis talem contulit Sacerdotem, per quem & animarum, & corporum accipere possimus salutem. Teneamus igitur illius exemplum in terris, ut illum habeamus socium & patronum in cælis, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est cum Patre & Spiritu sancto omnis honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex hac similibusque phrasibus patet, quantam fidem scriptor iste anonymus in his miraculis referendis mereatur, ut etiam in Commentario prævio observavimus.

b Hinc etiam conjicimus, pleraque hæc miracula tempore hujus scriptoris anonymi contigisse.

* al. solennitatibus

* al. corpus

DE S. ARNULFO CONFESSORE, EPISCOPO SUESSIONENSI,
ALDENBURGI IN FLANDRIA,

Anno MLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arnulfus episc. Suessionensis conf. Aldenburgi in Flandria (S.)

BHL Number: 0703

AUCTORE G. C.

§ I. Aldenburgi in Flandria præcipuus hujus Sancti cultus, memoria ejus in Martyrologiis, & unum alterumve antiquum ejusdem elogium.

De etymologia Aldenburgi, ubi Sanctus in titulo propositus forsan hodiedum quiescit, [Disputatur de etymologia] & potissimum colitur, inter scriptores Belgas diversa est opinio: quidam enim tradunt, Aldenburgum vernacule Oudenburg, id est vetus castrum, sic ab antiquitate dictum fuisse. Alii autem volunt, Aldenburgum ab Aldo vel Aldone, qui istius loci dominus erat, nomen suum traxisse. His favent antiqua Acta S. Ursmari, quæ Henschenius noster ad diem XVIII Aprilis illustravit, & in quibus tomo 2 istius mensis pag. 562 legimus sequentia: Ipse etiam provinciæ dominus, Aldo nomine, beati Ursmari prædicatione ad fidem Christi conversus, donavit DE SUO DICTUM VOCABULO Aldeburch vicum, & mille passus undique per circuitum, in quo construxit atque consecravit ecclesiam in honore Petri Apostoli; de qua postmodum dotavit Laubiensium ecclesiam, quatenus ipse beatus Apostolus, cui a Domino ligandi atque solvendi collata est potestas, patrocinaretur Flandrensibus atque Menapibus, qui de diversis idolorum cultibus revocati, facti erant una ecclesia Christi.

[2] Etiam scriptores illi dissident circa antiquum ejusdem loci statum; [& antiquitate loci in Flandria,] quem nonnulli magno splendore exornant, inter quos Aubertus Miræus in Originibus cœnobiorum Benedictinorum in Belgio cap. 39 sic scribit: Aldeburgum primæ olim notæ apud Flandros oppidum fuisse constat. Sed Attila Hunnorum rege Galliam vastante, cum aliis oppidis excisum est; & monstrant hodieque castrorum Attilæ locum primo lapide ab Aldeburgo, quem vernacule Attilaghem nuncupant. Tradunt autem a Balduino Calvo, Flandriæ Comite, ad annum Christi octingentesimum sexagesimum quintum, burgum Brugense, cum a patre ejus muniri cœptum esset, Aldeburgi ruderibus eo advectis cinctum fuisse. Meyerus, Marchantius, Buzelinus, aliique apud Antonium Sanderum tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 316 & sequentibus relati de Aldenburgo similia narrant, eamque ante tempora Attilæ metropolim Flandriæ ac opulentissimam civitatem fuisse contendunt.

[3] [qui vocatur Aldenburg,] Sed Olivarius Vredius juris-consultus Brugensis in Flandria veteri sive ethnica cap. 9 pag. 87 & sequente hanc popularium suorum opinionem ita explodit: His temporibus chronica nostratia volunt eversum ab Hunnis Aldenburgum vetus oppidum, tertio ab urbe Brugensi lapide, ita dictum, ut aiunt, ab antiquitate, tamquam vetus burgum, quod ALT Germanis, Flandris OUDT, sit vetus, antiquum. At verum id non esse apparet, tum ex itinere Attilæ superius demonstrato; tum ex eo, quod Aldenburgum situm sit in prima Francia, ubi non in urbibus, sed pagatim habitabatur. Et nemo credat Aldenburgum urbem adeo antiquam fuisse: secus enim attestatur Vita S. Ursmari, ubi Aldenburgum dicitur cujusdam topararchæ, cui nomen erat Aldo sive Aldus, vicus fuisse. Hic Vredius citat verba, quæ numero primo ex Actis S. Ursmari retulimus, & deinde ratiocinium suum ita prosequitur: Origo hujus fabulæ videtur profluxisse ex nuncupatione pagi vicini, qui Ettelghem cum dicatur, Attilæ domum sive templum videtur sonare. Verum enimvero Attilam eo loci consedisse, domumve aut templum habuisse, nihilo magis verum est, quam Ulyssem errando ad has quoque partes delatum, pagis nostris Vlisseghen, Lisseweghe, & oppido Vlissinghe; Circemque urbi Zelandicæ Ziricx-zee, quasi Circæi maris, appellationem fecisse. Denique laudatus scriptor cap. 24 seu pag. 493 ejusdem Operis variis testimoniis & argumentis confirmat, Aldenburgum vetustis temporibus tantummodo vicum appellari.

[4] Quidquid sit de hac controversia, nobis sufficit, S. Arnulfum Aldenburgi animam Creatori reddidisse, [ubi ab immemorabili tempore colitur S. Arnulfus] & hunc locum sacris suis reliquiis ditasse. Unde ibidem hic Sanctus singularem venerationem obtinuit, ut Acta nostra & Menologia Benedictina passim testantur. Certe ab immemorabili tempore monachi Aldenburgenses festum ipsius Officio proprio celebrarunt, & in ejus honorem decantarunt hymnum, quem Arnoldus Wion, eruditus ejusdem monasterii quondam incola, lib. 3 Ligni Vitæ seu parte 2 pag. 269 exhibet his verbis:

Pange lingua gloriosa
      Confessorum gaudia,
      Inter quos floret, ut rosa,
      Arnulphus in gloria
      Possidendo fructuosa
      Meritorum præmia.
Militari armatura
      Juvenis hic utitur:
      Seculi relicta cura,
      Medardus expetitur;
      Portans Christum mente pura
      Monachus efficitur.
Christo cupiens servire,
      Promptus ad obsequia,
      Et abbati obedire,
      Servando silentia;
      Pura studet custodire
      Mentis domicilia.
Fratribus hic abbas datus
      Corrigit discrimina;
      Piis mitis est & gratus,
      Mœstis dat solatia:
      Sic devote adornatus
      Præsulis est infula.
Jussa sibi adimplendo
      Monitus per somnia,
      Discordantes paci dando
      Prædicat in Flandria,
      Abundanter seminando
      Pietatis semina.
Præsuli associantur
      Virtutum insignia;
      Cæci vident, muti fantur,
      Ægra sanat omnia:
      Dæmonesque effugantur
      Per sua suffragia.
Hic a Petro visitatur
      Mortis in confinio,
      Angelorum hunc solatur
      Copiosa legio:
      Cum Maria præsentatur
      Virginalis concio.
Adoremus Christum regem,
      Qui gubernat omnia,
      Suum ut conservet gregem
      Per Arnulphi merita:
      Cujus hic servando legem
      Meruit cælestia.
Collaudantes celebremus
      Arnulphi solemnia:
      Nostri cordis illi demus
      Et oris officia
      Ut cum illo conregnemus
      In cælesti gloria.
Gloria & honor Deo
      Usquequo altissimo
      Una Patri, Filioque
      Inclyto Paracleto,
      Cui laus est & potestas
      Per æterna secula. Amen.

Hic hymnus, qui præcipua S. Arnulfi gesta summatim continet, ex diffusioribus ipsius Actis post hunc Commentarium prævium edendis clarius intelligetur.

[5] Legitimus hujus Sancti cultus confirmatur ex Martyrologiis, [qui etiam in Martyrologiis refertur,] inter quæ Romanum modernum die XV Augusti de illo sic breviter meminit: Suessione in Galliis sancti Arnulphi episcopi & confessoris. Martyrologium Romanum hic haud dubie eum Suessione annuntiat, eo quod Suessionensem episcopatum administraverit, vel magnam vitæ partem in hac urbe transegerit. Florarium Ms. nostrum die sequente nullum locum exprimit; sed de eodem sancto Præsule hæc habet: Natale beati Arnulfi Suessionensis episcopi & confessoris. Hic natione Brabantinus de stirpe quoque Karolidarum prodiens, genere nobilis, sed religione nobilior, factus est primo abbas sancti Medardi; dehinc crescentibus meritis præsul Suessionensis constituitur, miraculis refulgens, & diem suæ mortis prænoscens. Codex Centulensis inter auctaria nostra Usuardina ad diem XVI Augusti in extrema laborum suorum ac mortis palæstra eumdem Sanctum annuntiat his verbis: Item in Flandria, depositio sancti Arnulfi Suessionensis episcopi, qui inter cetera miraculorum præconia, ortum regis Francorum Ludovici & orando impetravit & præscius prophetavit. Prætermitto hic Menardum, Saussayum, aliosque recentiores Martyrologos, qui hunc Sanctum distinctius Aldenburgi in Flandria collocarunt: nam ex his annuntiationibus atque ipsis Actis infra dandis abunde constat, sanctum Antistitem illum antiquo & legitimo cultu honorari.

[6] [& ab auctore coævo bis impense laudatur.] Hisce subjungo honorificum testimonium, quod scriptor coævus de sanctitate ejusdem Præsulis perhibuit. Is est Sigebertus cœnobita Gemblacensis, qui in Chronico editionis Pistorianæ ad annum 1080 exornat illum sequenti elogio: Hoc etiam tempore in cœnobio sancti Medardi pollebat signis & virtutibus vir beatissimus Arnulphus, qui pro miro sanctitatis fervore propositum reclusionis eligens, & arcta nimis abstinentia seipsum affligens, prophetiæ gratiam divinitus accepit, & ex recluso abbas hujus monasterii factus, ad ipsam reclusionem pro contemptu mundi ac desiderio internæ quietis postmodum rediit. Suessonico autem pontifice defuncto, electus est ad episcopatum, & jussu Papæ Gregorii a Sedis Apostolicæ legato Hugone Lugdunensi archiepiscopo in præsulem est consecratus. Deinde memoratus chronographus ad annum Christi 1087 de eodem mirabili Viro hæc habet: Sanctus Arnulphus ex abbate sancti Medardi postmodum etiam ad pontificatum civitatis Suessonicæ promotus, pro pacis reintegratione inter Flandrenses Flandriam venit, atque in vico, nomine Aldenburch ecclesiam sancti Petri jam divinis miraculis illustratam, cœnobium monachorum fecit, ordinem regularis vitæ instituit, tandemque in eodem monasterio & finem vitæ & sepulturam, secundum quod ipse prædixerat, accepit. Similia leguntur in Chronico Sigeberti, quod Laurentius de la Barre Parisiis inter alia vetera monumenta anno 1583 imprimi curavit. Quamvis in eodem Sigeberti Chronico, quod Aubertus Miræus Antverpiæ anno 1608 edidit, hæc omnia non inveniantur, tamen ad annum 1086 aliis characteribus in illo legitur hoc breve ejusdem sancti Viri elogium: Arnulfus Suessonicæ civitatis episcopatus spiritu prophetiæ, puritate vitæ, & miraculis venerabilis claruit, & in Aldenbort * in ecclesia sancti Petri Dei nutu sepelitur. Omitto hic Trithemium aliosque recentiores auctores, qui eumdem sanctum Episcopum meritis laudibus extulerunt, & ad sacras ejus reliquias indagandas progredior.

[Annotata]

* lege Aldenborch vel Aldenburch

§ II. Ossa hujus sancti Præsulis identidem recognita, & furori Calvinistarum prudenter subducta.

[Corpus Sancti, invitata magna populi multitudine,] Postquam in synodo Bellovacensi decretum erat, ut ossa S. Arnulfi solemniter de terra levarentur, Lambertus episcopus Tornacensis, ad cujus diœcesim tunc Aldenburgum spectabat, litteris encyclicis fideles sibi subditos ad hanc honorificam sacrarum reliquiarum elevationem invitavit, quemadmodum in Actis infra edendis lib. 3 cap. 2 fusius narrabitur. Sed ibi deest authenticum hujus invitationis vel convocationis instrumentum, quod tamen non ita pridem favore reverendissimi ac illustrissimi D. Henrici Josephi Van Susteren episcopi Brugensis accepimus. Quare nobis visum est hic inserere legitimum hujus authentici instrumenti apographum, quod ex scheda pergamena juridice extractum ita sonat: Lambertus Dei gratia Tornacensis & Noviomensium episcopus, omnibus decanis ac presbyteris nostræ diœcesis salutem & benedictionem. Cooperante gratia Spiritus sancti, decrevimus sacrum corpus sancti Arnulphi episcopi de terra levare; ad quod sacrum officium prima die mensis Maii, præduce Christo, explendum plebes vobis commissas per singulas ecclesias a vestra charitate jubemus commoneri, ut devote conveniant, & Domini benedictione potiantur apud Aldenborgh in ecclesia sancti Petri Apostoli. Datum anno Domini millesimo centesimo vigesimo, Indictione XIII.

[8] Anno sequente solemnis illa sacrorum ossium elevatio Kalendis Maii facta est, [anno 1121 solemniter de terra elevatur,] ut patet ex altero instrumento, in quo hæc leguntur: Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo primo, Indictione XIV, Ludovico rege Francorum annis XIV, Calisto Papa Romanam sedem tenente anno secundo, Carolo etiam Flandrensium Comite anno secundo, cœnobium Aldenborgense desudante abbate Hariulpho annis jam quindecim & mensibus sex præter dies novem, levatum & translatum est sacrum corpus beati Arnulphi episcopi Kalendis Maii a Lamberto Tornacensi episcopo, quando Romanus Cardinalis presbyter Petrus de Leone hospitabatur apud sanctum Bertinum visitans has regiones. Hi characteres chronologici ferme conveniunt cum iis, quos infra in Actis lib. 3 cap. 2 num. 136 referemus, aut saltem cum illis facile possunt conciliari.

[9] Ceterum in dorso ejusdem schedæ pergamenæ de quibusdam S. Arnulfi reliquiis hæc notata erant: [ut ex legitimis instrumentis constat,] Alba, quæ in sacculo lineo seorsum jacet, ipsius Sancti fuerat, in qua consecratus est in episcopum, & in qua usque ad finem vitæ Missas cantavit. Deinde ibidem leguntur sequentia: Tibia in alba posita de ipsius sacro corpore fuit; sed ex amore cogitaveramus eam forinsecus retinere, donec nimia importunitate coacti sumus in lectum * recondere. Ignoramus, quo tempore hæ duæ annotationes scriptæ sint; sed scimus ex alio translationis testimonio, quod mox infra exhibebimus, eamdem Sancti albam anno 1457 in veteri hierotheca inventam fuisse. Porro authentica hujus aliorumque instrumentorum fides juridice probatur hac subscriptione: Concordat hæc copia cum originali schedula ex pergameno vetustate ambesa, sed legibili; collatione cum ea facta, præsente & adjuvante reverendissimo ac nobilissimo domino D. Carolo Philippo de Rodoan episcopo Brugensi, nec non reverendo domino Joanne Bourier abbate sancti Petri de Oudenburg. Quod testor Joannes Baptista Van Belle I. V. D. scriba civitatis Brugensis hac XXVII Maii MDCXIII.

[10] [& anno 1457 pretiosiori hierothecæ includitur,] Ab hac prima sacrorum ossium elevatione nobis de reliquiis S. Arnulfi nulla occurrit mentio usque ad annum Christi 1457, quo Anianus abbas Aldenburgensis eas pretiosiori capsæ includi curavit, ut colligimus ex authentico instrumento, quod in lipsanotheca conservatur, & cujus apographum sic sonat: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Hic requiescit gloriosum corpus sanctissimi Patris ac defensoris nostri Arnulphi, episcopi & confessoris, translatum per reverendissimum in Christo patrem & dominum Guilielmum episcopum Sareptanum, suffraganeum reverendissimi in Christo patris ac domini D. Joannis episcopi Tornacensis, Indictione quinta, Calisto tertio Romanam sedem tenente, Joanne metropolitanam Remorum sedem regente, Carolo rege Francorum regnante, Ludovico nobilissimo Delphino Franciæ Brugis spatiante, Philippo autem Flandriæ Comite anno sui regiminis XXXVIII principante, atque Aniano curam Aldenburgensis cœnobii, auctore Deo, administrante, multis præterea tam abbatibus quam præpositis ceterorumque Christi fidelium cum gaudio & devotione astantibus. Actum solemniter anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, Kalendis Maii die Dominico. Ut a posteris nostris indubitanter credatur, diligenter honoretur, ac in perpetuum celebretur, nomina & signa eorum, qui huic translationi interfuere, annotare sanctum est.

[11] [ut in authentico testimonio] Huic instrumento adhuc annectuntur sigilla præferentia proprium cujusque nomen, exceptis duobus, quæ haud dubie exciderunt: nam in ipso autographo omnia sigilla vel signa per litteram majusculam S designantur in hunc modum: S. D. Guilielmi episcopi Sareptani. S. Aniani abbatis S. Petri Oudenburgensis. S. Jacobi abbatis S. Andreæ juxta Brugas. S. Nicasii abbatis S. Adriani martyris. S. Everardi abbatis de Dunis. S. Jacobi abbatis de capella Thosana. S. Petri abbatis B. Mariæ Middelburgensis. S. Limanni abbatis S. Nicolai Furnensis. S. Hectoris Præpositi de Loo. S. Petri Præpositi de Eversam. S. Jacobi abbatis B. Mariæ de Zunnebeyke. S. Antonii abbatis S. Bartholomæi de Eeckout. S. Walteri Præpositi ecclesiarum B. Mariæ Brugensis ac S. Petri Casletani. Circa Albam S. Arnulfi, de qua superius memini, in dorso hujus instrumenti habebatur alia manu sic scriptum: Nota, quod eodem anno (nimirum 1457, quo id contigit) quædam Alba, in qua fuit consecratus episcopus, fuit reperta in antiqua capsa, a qua fuit exstracta & reservata ob augmentationem majoris reverentiæ.

[12] [& Opere Sanderi narratur.] Sanderus tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 320 eamdem translationem ex Annalibus cœnobii Aldenburgensis distinctius refert his verbis: Videns insuper dictus abbas (videlicet Anianus, de quo supra egerat) corpus gloriosi patris nostri Arnulphi requiescere in quadam veteri capsa lignea, quæ præ nimia vetustate erat tam modicæ præsentationis ac parvi apparatus, quod ob hoc veneratio ejusdem Sancti omittebatur, fecit Brugis fabricari quoddam novum feretrum auro & argento, ut oculis patet intuentium, decoratum, in quo fecit translatari sanctissimum corpus patris nostri Arnulphi anno MCDLVII, prima die Maii, quæ tunc erat dies Dominica, præsentibus multis abbatibus præpositis, doctoribus, curatis, & capellanis ac nobilibus, ceterisque utriusque sexus in maxima multitudine, videlicet Gandenses, Brugenses, Oudenburgenses, Dixmudenses, Noviportenses, Furnenses, Ostendenses, Bergenses, Ghistellenses, Ettelghemenses, & Leffingenses, qui omnes decoraverunt hunc locum mirabiliter præcedendo clerum processionaliter cum tædis infinitis ac tubis bene sonantibus in magno numero cum devotione, gaudio & jucunditate. Hæc vidi. Diligentia & studio dicti Aniani hæc omnia in memoria remanserunt. Ita ille ex teste oculato, qui verosimiliter historiam monasterii sui Aldenburgensis conscripsit.

[13] Vix dubito, quin eo tempore quædam S. Arnulfi reliquiæ aliis ecclesiis communicatæ fuerint. [Paucis reliquiis alio translatis,] Saltem proxime laudatus Sanderus tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 317 in rem nostram hæc scribit: Corpus hujus Divi nunc Brugis adservatur, nisi quod portio aliqua exigua per Anianum abbam anno MCDLVIII Tidegemensi in Brachbanto, unde natus erat, ecclesiæ donata sit. Paragrapho sequente hunc natalem Sancti locum indagabimus, & ea occasione ibidem explicare conabimur, quomodo pagus Tidegemensis in Brabantia collocari possit. Quod vero ad alias ejusdem Sancti reliquias attinet, Balduinus Willotus noster in Martyrologio seu Hagiologio suo Belgico ad hanc diem asserit, brachium hujus S. Arnulfi Montibus Hannoniæ in ecclesia S. Waldetrudis honorari. At vehementer miror, notitiam hujus brachii non pervenisse ad Arnoldum Rayssium, diligentissimum reliquiarum Belgicarum investigatorem, qui tamen in Hierogazophylacio suo Belgico pag. 544 & sequentibus minores ejusdem ecclesiæ Montensis reliquias recenset. Quare illi, quorum interest, facile poterunt istud Rayssii silentium supplere, si hunc sacrum thesaurum adhuc possideant. Nunc ad aliam ejusdem sacri corporis inspectionem transeamus.

[14] Centum annis post supradictam lipsanothecæ mutationem rursus ossa S. Arnulfi visitata sunt, [pleraque hujus Sancti ossa anno 1557 rursus Aldenburgi recognita,] ut constat ex sequenti instrumento, quod est hujus tenoris: Vigesima octava die mensis Junii anno Domini MDLVII, Pontificatus sanctissimi in Christo patris Domini D. Pauli divina providentia Papæ IV anno tertio, Indictione XV, vivente Carolo Romanorum imperatore, rege Hispaniarum ejus nominis quinto, regnante Philippo ejusdem filio, Hispaniarum, Angliæ, Franciæ, Siciliæ, Neapolis &c. rege, comite Flandriæ, sub episcopatu reverendissimi D. Caroli de Croy episcopi Tornacensis, reverendus in Christo pater D. Oliverius Vander Hulst abbas monasterii S. Petri Audenburgensis desiderans alleviare pondus multum grave feretri continentis sacrum corpus seu reliquias S. Arnulphi episcopi & confessoris, fecit aperiri dictum feretrum, in quo reperit litteras in pergameno scriptas, sigillatas tredecim sigillis de data anni Domini MCDLVII, Kalendis Maii, die Dominica in eodem iterum repositas. Item reperit ossa & reliquias prædicti S. Arnulphi involutas panno cerato corrupto & coopertas panno serico integro: & has litteras testimoniales includens solenniter fecit recludi, præsentibus reverendis in Christo dominis D. Guillelmo Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopo Sareptano, D. Johanne Vander Weerde abbate monasterii S. Andreæ prope Brugas, Joanne de Muer monacho ejusdem monasterii S. Andreæ & Priore monasterii S. Petri Oudenburgensis, D. Petro Westbusch, D. Adriano de Grutere, D. Christophoro de Boukere, Ægidio Sawyne, Laurentio Bertenchon presbyteris Religiosis, Jacobo Cromelync diacono, Joanne Hoye subdiacono monachis professis totoque conventu; nec non honestis dominis ac magistris viris Arnoldo Dierkens, Hugone Coens curato Canonicis ecclesiæ collegiatæ S. Salvatoris oppidi Brugensis, magistro Leone de Voocht curato ecclesiæ parochialis oppidi Audenburgensis: item probis ac honestis viris Jacobo Lucas receptore fabricæ & totius communitatis S. Salvatoris oppidi Brugensis prædicti, Daniele Miels, Joanne Sanders, Arnoldo Bertelz, Judoco Valentin aliisque plurimis. In cujus rei testimonium prædictus D. abbas has litteras suo sigillo & sigillo præscripti reverendissimi domini Guillelmi episcopi, suffraganei Tornacensis & decani prædicti Salvatoris Brugensis communiri fecit anno, die, ac mense, quibus supra. In plica superius hæc legebantur: De mandato præfati domini Sareptani; & erat signatum Christianus Grave Notarius Apostolicus admissus. Appendebant autem duo sigilla memorata & ceræ rubræ impressa.

[15] [& postmodum furori Calvinistarum subducta sunt,] His temporibus in Belgio adversus avitam religionem Catholicam variæ seditiones excitatæ sunt, & impii rerum sacrarum violatores plura Belgii templa & cœnobia partim spoliarunt partim destruxerunt. Huic ruinæ etiam involutum fuit monasterium Aldenburgense, ut Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Arnulfi num. 7 tradit his verbis: Eodem tempore in eo cœnobio (nimirum Aldenburgensi, de quo ibi sermo est) florebant duo viri illustres de Ordine Benedictino bene meriti, scilicet Jacobus Byns & Arnoldus Wion, qui anno MDLXXVIII, destructo funditus per hæreticos Calvinianos Aldenburgensi monasterio, in alias provincias abire compulsi sunt. Jacobus in Hispaniam transiit, ubi Hispali xenodochium ad suos contribules recipiendos & fovendos construxit; Arnoldus vero in Italiam secedens, ibi librum de Ordinis nostri initiis, progressibus, aliisque ad eum pertinentibus sub nomine Ligni Vitæ conscripsit, diuque inter nostros Casinenses versatus in eadem regione defunctus est. Hæc sub Melchiore Everaert abbate contigerunt, sub quo monachi huc illucque varia in loca dispersi sunt; sacras vero reliquias aliaque furori hæreticorum subducta Brugis interea asservabant pauci admodum monachi, qui postea pacatis tumultibus ad monasterium rediere. Sanderus in Hagiologio Flandriæ ad diem XV Augusti de his S. Arnulfi reliquiis, quæ tunc Brugis asservabantur, sic breviter meminit: Corpus ejus etiamnum Brugis adservari, a Judoci Damhouderi regii consiliarii filia per has turbas solicite custoditum, nuper Aubertus Miræus nobis indicavit.

[16] [ut patet ex testimonio episcopi Brugensis,] Hæc veneranda S. Arnulfi ossa prudenter furori iconoclastarum subducta esse, ac tempestive sacrilegas eorum manus evasisse, patet ex testimonio illustrissimi præsulis Brugensis, qui anno Christi 1613 veterem hierothecam examinavit, & eadem Sancti ossa in aliam transtulit, ut docet sequens instrumentum juridicum, cujus hic est tenor: Jacobus Philippus de Rodoan Berleghemius Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Brugensis, perpetuus & hereditarius Flandriæ cancellarius &c. Universis & singulis præsentes nostras litteras visuris, lecturis, pariter & audituris salutem in Domino. Posteaquam religione avita restituta, & iconomachorum furore cessante, inter alia sacra pignora relata esset major pars calvariæ cum variis notabilibus ossibus corporis S. Arnulphi episcopi Suessionensis & confessoris, nec non antiquæ litteræ, sigillis plurimorum prælatorum firmatæ ejus fidem facientes, nos juxta decretum sacri concilii Tridentini, examinatis illius ergo examinandis, eadem, ea qua par est reverentia, repurgata ex priore lipsanotheca, in qua recondita erant, huic novæ inclusimus.

[17] Et ut nemini dubium esse possit de sacri hujus thesauri certitudine, [qui anno 1613 hierothecam ejusdem Sancti coram multis inspexit,] testimonium hoc apponendum duximus, sigilli majoris appensione & secretarii nostri subscriptione firmatum, præsentibus reverendis, venerabilibus, & nobilibus viris, Joanne Bouvier prælato S. Andreæ, Joanne Montano abbate S. Bartholomæi vulgo Quercetano, Arnoldo Van Mechelen archidiacono, Remigio Druitio officiali, Joanne Baptista Blotagrio cathedralis ecclesiæ nostræ Canonicis, Petro de Cueninck collegialis & parochialis ecclesiæ S. Salvatoris decano & primario pastore, Jacobo Stratio rectore collegii Societatis Jesu, Jacobo de Noyelles vice-comite de Nielles, Ludovico Lopez Gallo Barone de Male, Adolpho de Maldeghem scabinorum Burgi-magistro Brugensi, Carolo de Boonem Franconatus, Carolo Christiano de Rodoan domino de Berleghem, Nicolao de Schieter, Petro Snucx, & infinita utriusque sexus multitudine, appositis copiis binarum aliarum attestationum vetustate corrosis & fere absumptis, anni videlicet millesimi centesimi vigesimi, Indictionis decimæ tertiæ, Calixto Papa, Ludovico Francorum rege, & Carolo Flandrensium Comite regnantibus. Datum & Actum Brugis anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo decimo tertio, mensis vero Maii vigesima octava, Indictione undecima, Pontificatus sanctissimi domini nostri Pauli Papæ V nono, regnantibus serenissimis nostris principibus Alberto & Isabella Eugenia infante Hispaniarum, Archiducibus Austriæ, Ducibus Burgundiæ, Comitibus Flandriæ &c. In plica hæc habebantur: De mandato reverendissimæ suæ gratiæ P. De Meulenaere secretarius. Præterea sigillum illustrissimi Jacobi Philippi de Rodoan in cera rubra appendebat.

[18] Decreveram præsentem sacrarum reliquiarum statum & peculiarem earumdem venerationem distinctius hoc loco describere, [& adhuc hodiedum in Flandria conservantur.] si petitioni meæ satisfactum fuisset: jam enim fere ab anno P. Procuratorem Collegii nostri Brugensis rogavi, ut data occasione traderet amplissimo D. Abbati Aldenburgensi scedulam quamdam memorialem, quam scripseram eo fine, ut de hodierno istarum situ & ornatu edocerer. Sed nulla hujus rei notitia ad me pervenit, cum forsan Procurator ille negotii sibi commissi oblitus fuerit, aut nullum responsum acceperit. Collega meus Sollerius ab aliquot annis vidit has sacras S. Arnulfi exuvias, quæ tunc Brugis privatim asservabantur. Facile tamen credo, eas postea ad abbatiam Aldenburgensem translatas esse, quandoquidem monasterium istud, quod olim bellis aliisque infortuniis ferme exhaustum fuerat, nunc incipit ita reflorescere, ut non exigua spes sit, fore ut paulatim ad pristinum splendorem reducatur. Cum igitur Acta S. Arnulfi jam prælo danda sint, æquus lector mihi ignoscet, ut spero, quod de præsenti illarum reliquiarum statu nihil certi indicare potuerim.

[Annotata]

* id est in hierothecam

§ III. Sancti nomen, patria, nobilitas, & duo ejus corporeæ fortitudinis exempla, quæ in Mss. Actis nostris non memorantur.

[Sanctus duplex nomen habuit,] Ex Actis infra edendis lector intelliget, hunc Sanctum nostrum cælesti vaticinio Christophorum vocatum esse; sed ipsius consanguineum Arnulfum Aldenardensem ei suum nomen Arnulfi imposuisse. Hoc posteriori nomine ab auctoribus passim appellatur, & Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem XVI Augusti de illo sic disserit: Familiare est autem matronis sterilibus & gravidis hunc sanctum Præsulem pro felici partu invocare. Est porro Arnulphus Flandrice Arnout; sed Aldenardenses dicunt Latine ARNOLDUM, & Flandrice cum grata sibi aspiratione Harent. Posterius Latinum nomen Trithemius refert ad morem Germanicum. Si hunc Sanctum cum quibusdam Arnoldum nominare mavis, per nos licet: at cave, ne propter hanc nominis similitudinem confundas illum cum S. Arnoldo citharœdo, cui Carthusiani Bruxellenses in Mss. additionibus ad auctaria Usuardina tumulum Aldenburgi perperam assignarunt, ut tomo IV Julii in Commentario prævio ad Acta S. Arnoldi citharœdi pag. 448 ostendimus. Ceterum nos in titulo hujus Commentarii hodiernum sanctum Præsulem appellavimus solo Arnulfi nomine, quod apud veterem biographum aliosque scriptores plerumque usurpatur. Hæc de nomine Sancti nostri dicta sufficiant.

[20] [& natus est in pago,] Laudatus Molanus loco proxime citato de stirpe & patria S. Arnulfi sic ratiocinatur: Ad familiam Pameliorum eum pertinere, notissimum est ex gentilitiis armis & aliunde. Sed putatur Lisiardus (supponit Molanus, Lisiardum Vitam Sancti litteris mandasse, qua de re postmodum agemus) scriptor Gallus eum male vocare Brabantum: quamvis enim territorium Alostanum, quod Scaldis disterminat, Brabantiæ soleat annumerari, Tidinghem tamen, quæ nunc vocatur Tighem, natale ejus solum est extra ditionem Alostanam citra Scaldim duobus milliaribus ab Aldenardo; cui loco abbas Anianus anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo reliquas aliquas beati Arnulphi contulit, ut Præsulem exinde oriundum ardentius honorarent. Circa natalem Sancti locum cum Molano consentit Sanderus, dum tomo 2 Flandriæ illustratæ pag. 589 de eodem pago sic scribit: Tiedeghem clarus est pagus sub dominio Baronis Anglo-Monasteriensis, ac magis ob natalem, reliquias & miracula beati Arnulphi Suessionensis episcopi & apud Aldenburgenses abbatis.

[21] [qui nunc adscribitur Flandriæ,] Attamen Arnoldus Wion lib. 3 Ligni vitæ seu parte 2 istius Operis pag. 270 eumdem Sanctum vocat patria Aldenardensem, dum ibidem sic scribit: Fuit autem sanctus Arnulphus natione Flander, patria Aldenardensis, præclara ac nobili Pameliorum familia ortus. Certe his scriptoribus, qui Sanctum nostrum in pago Tiedeghem vel Tighem natum asserunt, favet antiquus Vitæ auctor, qui infra in Actis num. 3 de patre S. Arnulfi ita loquetur: Fuit vir, nomine Folbertus, in pago Brabantiæ circa fluvium Scaldum, qui non solum generis spectabili nobilitate, sed rerum copia mundanarum ditatus, inter ceteros compatriotas tam mente quam corpore per omnia inclytus existebat. Forte igitur Wionus hunc sanctum Episcopum cognominat Aldenardensem, eo quod pagus Tiedeghem vel Tighem in territorio Aldenardensi situs esset, vel Sanctus ortum duceret ex illustri familia Pameliorum, qui vetus castrum Aldenardense incolebant, & in tractu illo late dominabantur: non enim existimo, ipsam Aldenardam nomine pagi designatam fuisse eo tempore, quo biographus noster hæc scribebat.

[22] At nonnemo ex me quæret: Sive iste Sanctus Aldenardæ, [etsi antiquitus annumeraretur Brabantiæ,] sive in pago Tiedegem natus sit, quomodo potest alteruter ille locus natalis ab antiquo biographo Brabantiæ annumerari, cum utrumque in Flandria situm esse constet? Molanus supra citatus rotunde pronuntiat, auctorem Vitæ in ea re errasse. Sed verosimilius opinor, scriptorem Actorum in hac re secutum esse divisionem sui temporis, quo Brabantia latius extendebatur. Ne id gratis dixisse videar, hanc opinionem vetustis quibusdam testimoniis probabo. Sigebertus monachus Gemblacensis apud Miræum in Chronico ad annum 1059 ita scribit: In pago (pagus deducitur a voce Gallica païs, & sæpe quemdam regionis tractum significat) Bracbatensi juxta Tornacum multitudines colubrorum altrinsecus congregatæ, prodigioso prælio inter se concurrunt &c. Anselmus monasterii Gemblacensis abbas apud eumdem Miræum in Chronico suo ad annnum 1113 hæc narrat: In pago Bracbatensi IX Kalendas Maii circa Tornacum nix tanta cecidit, ut & silvas fregerit. Tornacum igitur civitas Bracbanti vel Brabantiæ tunc erat, quæ nunc Flandriæ attribuitur.

[23] Quinimo ipsa urbs Gandensis, quæ jam Flandriæ metropolis est, [quæ tunc latius extendebatur.] antiquitus in Brabantia collocabatur, ut patet ex litteris Ludovici Augusti, quarum fragmentum Valesius in Notitia Galliarum pag. 93 refert, & in quibus vocatur Einhardus abbas ex monasterio, quod dicitur Ganda, quod situm est in pago Brachbatense, constructum in honore S. Petri, ubi etiam S. Bavo corpore requiescit. Unde Valesius pagina mox citata monet sequentia: Bracbantum, quæ Brabantia Latinis scriptoribus recentioribus, nostris le Brabant ex parte nuncupatur, olim ab Alosto & Ganda usque ad Turnacum, aut etiam usque ad Condate pertinebat, si qua Miræo fides habetur. Joannes Roberti noster ad nomen Bracbante, quod in vetustis S. Huberti Actis occurrit, in notis num. 76 hæc breviter observat: Brabantia, multo quam nunc, patebat latius, adeo ut magnam Flandriæ partem occuparet, magnam etiam Hannoniæ. Denique Justus Lipsius in Descriptione Lovanii lib. 1 cap. 13 & Carolus Scribanius noster in Originibus Antverpiensium cap. 2, quos laudatus Joannes Roberti citat & sequitur, hanc sententiam pluribus exemplis confirmant.

[24] Quidquid sit de peculiari nativitatis loco, quem Flandriæ aut Brabantiæ pro arbitrio adscribere poteris, [Ortus est autem sanctus Præsul] auctores Belgæ unanimiter tradunt, S. Arnulfum ex territorio Aldenardensi & claro Pameliorum stemmate oriundum esse. Inter alios Joannes Baptista Gramaye in Descriptione Aldenardæ hanc originem probat his verbis: Lisiardus abbas (haud dubie episcopum dicere voluit) in Vita beati Arnulfi matrem ejus nobilissimam ex stirpe Lovaniensium, Montensium, Namurcensium & Lossensium ait fuisse; patrem Fulbertum vocat, quem ex Aldenardensibus dominis fuisse arguunt Arnulphi insignia gentilitia apud Audeburgenses exstantia, eademque, quæ nunc sunt Pamellensium; & amplius, quod Arnulphus de Aldenarda Puerum sacri baptismatis lavacro ablutum testis & sponsor excipiens, a se voluerit appellari, non facturus temere, si nulla intercessisset affinitas. Similia habent alii scriptores Belgæ, quibus accedere videtur Mabillonius Gallus cum Sammarthanis, dum in observationibus præviis ad Vitam Sancti nostri ita loquitur: Arnulfus ex parentibus non nobilitate solum, sed & divitiis amplissimis pollentibus natus dicitur initio ejus Vitæ; quem e nobilissima Pameliorum in Belgio familia ortum asserunt unanimi consensu omnes rerum Belgicarum scriptores, quos Sammarthani in Gallia Christiana secuti sunt. Arnulfum Aldenardensem patruum habuisse, testis est Vitæ scriptor, qui ibidem matrem ejus ex illustri Comitum Lovaniensium, Namurcensium, Losnensium, & Montensium prosapia prodiisse asseverat.

[25] [ex nobilibus parentibus] Aubertus Miræus in Bibliotheca scriptorum ecclesiasticorum cap. 362 consanguinitatem matris ejus cum Comitibus Namurcensibus sic obiter indicat: Sanctus Arnulfus Martyrologio Romano XV Augusti adscriptus, patrem habuit Folbertum, matrem Meinsindem, aviam Godam, quæ fuit filia Alberti primi Comitis Namurcensis, ut Quercetanus in sua Luxemburgensi historia docet. Verum Goda illa, quæ hic dicitur filia Alberti primi, vocatur soror ejusdem Comitis Namurcensis in veteri Ms. codice monasterii Clarimarisci, ex quo laudatus Mabillonius in observationibus præviis supra citatis distinctiorem maternæ stirpis ejus genealogiam ita refert: Albertus Comes Namurcensis habuit tres germanas sorores, Lutgardam, Godam, Ermengardam; qui Albertus genuit Godefridum patrem Godefridi Namurcensis; Lutgarda genuit Emmonem & Ottonem fratrem ejus. Emmo genuit Arnulfum Comitem de Lo & Sophiam de Hungaria: ista Sophia genuit regem de Hungaria & Ducissam de Hui. Otto frater Emmonis genuit Gislebertum de Durat *. Goda soror Alberti Comitis genuit Meinsindam, matrem sancti Arnulfi episcopi Suessionicæ civitatis in Francia. Fere eadem habentur post Vitam S. Arnulfi in apographo nostro Thosano, cujus notitiam paragrapho sequente suggeremus.

[26] [quorum stemma ab auctoribus indicatur,] Compendium Vitæ, quod Mabillonius longioribus S. Arnulfi Actis subjunxit, de paterno ejusdem Sancti genere meminit, & inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo VI part. 2 pag. 555 sic incipit: Quamvis Brabantia litium ac rapinarum olim fuerit altrix & magistra, veridicoque poëmate dictum sit, Francia quot vites, tot habet Brabantia lites, sub tempore tamen Comitis Balduini & Adelæ Comitissæ, superno dono irradiari meruit, dum sanctæ recordationis virum Arnulfum futurum episcopum ad illuminationem hominum non paucorum suo sinu progenitum, ceu radium sole justitiæ illustratum, meruit procreare. Hujus genitor Fulbertus, Godelef matris (pro matris, ni fallor, cum apographo nostro Thosano martyris legendum est) consobrinus, clara nobilitate refulsit; & mater, nomine Mainsindis, Teuthonicorum procerum stirpe edita, ingenuitate spectabili claruit. Vides hic patrem Sancti nostri consanguinitate conjunctum cum S. Godoleva martyre Ghistellensi, cujus Acta ad diem VI Julii, tomo 2 istius mensis a pag. 359 illustravimus, & quam ex Boloniensi Picardiæ tractu oriundam diximus. Dum vero auctor Florarii nostri manuscripti, quod superius alia occasione allegavimus, ad diem XVI Augusti asserit, Sanctum nostrum de stirpe Karolidarum prodiisse, verosimiliter secundam regum Francorum stirpem designare voluit. Sed nobis non vacat singulos illos nobilitatis gradus operose indagare & hic diutius inhærere rei, quæ ad præcipuam S. Arnulfi gloriam parum spectat.

[27] Non multum quoque faciunt ad honorem Sancti nostri ea, [& præditus fuit magna corporis fortitudine,] quæ Surius de corporeo illius robore edidit, & quæ in apographis ac codicibus nostris non leguntur. Nescimus, utrum hæc ab ipso Actorum scriptore fuerint exarata, an ab alio posteriore adjecta. Cum tamen Mabillonius ista corporeæ fortitudinis exempla ex Surio transcripserit, atque Actis S. Arnulfi inseruerit, nos oculis curiosi lectoris hic subjicimus eadem, quæ apud laudatum Mabillonium referuntur his verbis: Ad ostendendam corporalem ejus fortitudinem licet plura suppetant, nos tamen non nisi duo succincte expediemus. Cum enim opera Domini universa sint bona valde, illius quoque roboris seu virtutis cognitio materia erit laudis Dei, qui eam illi contulit. Simul etiam accedet ad cumulum gloriæ Sancti hujus, qui ea non ad mundi vanitatem & insanias falsas, cum posset, abusus est; sed contemptor ejus, & quæ ex illa comparatur, mundanæ gloriæ, totus ad Dominum conversus est. Enimvero in Sanctis etiam corporalia Dei dona prædicantur, nobilitas commendatur, opulentia extollitur; non quod hæc beatitudinem illis contulerint, sed quod eorum contemptu, quibus ad malum potenter abuti poterant, sed noluerunt, gloriosiores & illustriores evaserint.

[28] In aula igitur imperatoris apud Trajectum frequens erat conventus secularium, [ut ostenditur duobus exemplis,] mundano fastu tumentium, & in iis Comes Flandriæ inter præcipuos summus. Is cum exoccupatus quibusdam hora oppurtuna occurreret, ut juvenilis fervor assolet pro captando inani favore mira facilitate agi, exsurgit hinc inde militaris cohors, jactandisque lanceis non sine virium attenuatione alius alium vincere summopere contendebat. Inter hos conatus animosi & audaces arcus frangunt, & imperatoriis militibus in hoc conflictu fere superioribus, dum Flandrenses nihil egregium, quod celebris eorum virtutis quoddam esset probamentum sive documentum, efficiunt, parum absunt ab opprobrio & ignominia. Aderat tunc in comitatu Flandrensium vir egregius Arnulfus, qui ætate quidem juvenis, sed senili prudentia & gravitate pollens, nulla instar illorum levitate movebatur. Quidam igitur virtutis ejus, cui nulla in Germanorum regno comparari poterat, conscii ipsum adeunt, & ut ludicro certamini apponat manum, non tam rogant, quam cogunt. Adduntur precibus præcepta majorum & seniorum, quibus ille coactus in re, etsi ipsi nihil profutura, non tamen cuiquam nocitura, obedientiam pertinaciter negare frivolum ducens, lignum quod in vertice mali positum velum continet, afferri curavit. Aliato ligno, quod lanceis multo longius & crassius esset, ille cunctis stupentibus assurgit, & molem illam atque pondus potius quam lanceam, ut * multa concutiens procul conjicit. Mox strepitus & clamor omnium in laudem Viri existit & Flandrensibus eo in ludo sine periculo victoria cedit: nam juxta illud poëtæ Ludus enim genuit trepidum certamen & iram; ira truces inimicitias & funebre bellum. Ejusmodi in aulis regis fiebant conflictationes, joco quidem initio susceptæ, sed persæpe in luctum & homicidia desinentes: quod idem profecto levibus hominibus & mutuo tumore inflatis facile etiam his evenire potuisset, si non hunc ludum vir virtutis Arnulfus diremisset.

[29] [quæ in apographis nostris omittuntur.] Cum seniore suo Arnulfo Aldenardensi quandoque, ut crebro solebat, proficiscens, ad iter arctissimum pervenit, ubi plaustrum fœno onustum viæ angustias occupans omnem transitum prohibebat. Itaque sociis ejus alio se conferentibus, solus cum armigero suo mansit illic, partemque fœni in terram abjicientes, & aliam cum plaustro manu sustollens, in eum locum, quem vepres & spinæ obsidebant & iter angustum faciebant, longiuscule transposuit; atque ita viæ obstacula iter agentibus non minus facile quam benigne amovit. Haud dubie Surius hæc in codice suo invenit, etiamsi ea in nostris apographis non compareant. Præterea in Actis Surianis occurrit quoddam fragmentum magis notatu dignum, quod in manuscriptis nostris desideratur, & quod paragrapho sequente proferemus.

[Annotata]

* al. Gizelbertum de Duras.

* Forsan vi

§ IV. Scriptor Actorum & varia eorum exemplaria.

[Eruditissimus Joannes Mabillonius] Inter auctores modernos quæstio est, quis Acta S. Arnulfi conscripserit, quibusdam hanc lucubrationem Lisiardo Suessionensi episcopo, aliis eamdem Hariulfo abbati Aldenburgensi tribuentibus. Mabillonius in Observationibus præviis ad Acta S. Arnulfi num. 1 hanc controversiam clare explicat, & ibidem de hac re sic erudite disserit: Insigne monasterium sancti Medardi Suessionensis, de quo alias fuse diximus, hoc seculo beati Arnulfi meritis & virtutibus illustratum fuit. Hujus beati Viri Vitam sub Lisiardi Suessionensis episcopi nomine edidit Surius ad diem XV Augusti, in cujus initio exstat ejusdem Lisiardi epistola ad Radulfum Remorum archiepiscopum, qua hanc Vitam a se, uti profitetur, conscriptam ejus censuræ subjicit. Varii item alii codices manuscripti eamdem epistolam sub Lisiardi nomine præferunt. Unde factum est, ut eadem Vita ab omnibus fere scriptoribus sub Lisiardi nomine laudata fuerit. Verum si rem attentius expendere libeat, hanc ipsam Vitam sive priores duos libros Hariulfi abbatis tertii Aldenburgensis sincerum esse fœtum deprehendemus; quod tum manuscriptorum codicum auctoritate, tum etiam nonnullis aliis argumentis ex ipso operis contextu mutuatis probare non adeo erit operosum. Et quidem ex variis codicibus manuscriptis, in quibus hæc Vita habetur, unus exstat in bibliotheca monasterii Ursicampi Ordinis Cisterciensis prope Noviomum, ubi hæc ipsa Vita cum triplici epistola ipsi præfixa sub Hariulfi nomine reperitur. Earum prima Lamberto Tornacensium episcopo inscripta est; altera ipsimet Lisiardo; tertia denique Radulfo Remensi metropolitano, quæ quidem ultima eadem est, paucis admodum mutatis, quæ in aliis nonnullis codicibus & in editione Suriana sub Lisiardi nomine eidem archiepiscopo nuncupata legitur.

[31] [edidit tres epistolas,] Postea laudatus Mabillonius exhibet tres illas epistolas, quas humanitati R. D. Nicolai Peremperti acceptas refert, & quarum prima sic sonat: Domino Lamberto Dei gratia Tornacensium episcopo filiorum ultimus Hariulfus salutem. Regalia fercula, quamvis auro & argento fulgeant, quamvis saporibus peregrinis & aromaticis odoribus redoleant, nisi salis condimento temperentur, contemptui potius quam delectationi proveniunt. Sic architecti peritia, si in suis ædificiis æquos limites excesserit, vel linearum tramites justo libramine non servaverit, frustra se laborasse sero pœnitebit, dum & peritiæ palmam amiserit, & fabricæ jacturam dolens incurrerit. His ita consideratis, & paris periculi formidans eventum, tibi, o præsul venerande, o pater hilarissime Lamberte, præsentis opusculi offero xenium; tibi, ceu fido pastori, ingenioli mei fructigenum committo vellusculum, ut vestra pontificalis auctoritas det robur & fiduciam his ad utilitatem sanctæ Ecclesiæ legendis, cognoscendis & imitandis; ne propter agricolæ abjectam indignitatem cives deliciosi novellæ segetis conculcent fœcunditatem: tanta enim spinarum densitas & veprium asperitas, id est impugnantium nequissima stoliditas me hactenus contorsit & compedivit, ut nil aliud quam tristem fugam tractare animo liberet.

[32] At postquam gratia cælestis ad pontificalem gradum in gemina sede Tornacensium Noviomensiumque vestram paternitatem promovit, [quas Hariulphus] statim spinæ & tribuli, quibus fortiter stimulabar, arescere & succidi cœperunt. Statim mihi valde contrito pax nova exorta est, & immensas ago gratias Christo & vobis: quoniam sicut ranæ ad vocem tonitrui conticescunt, sic affligentes me in initio vestri præsulatus, vestræ mox pietatis formidine sopiti sunt & relisi. Igitur quia per vos quamdam vivendi libertatem recepi, in diebus pacis, quibus jugum inimici vestra auctoritate computruit, hunc compegi libellum de vita & virtutibus electi viri domni Arnulfi Suessonici episcopi, mira Dei pietate nobis collati, nostroque in loco proventu divino humati. Hunc denique pavens tota certe veritate suffultum, primum vobis, uti fas est, tribuo promulgandum, quatenus vestri censura imperii aut sanctis Ecclesiæ filiis innotescat, aut certe intra domesticos fines mole silentii comprimatur. Si ergo lux gratiæ Dei hoc opusculum cognitione dignum effecerit, per vos & a vobis viam progrediendi accipiat: quod dum clementi judicio duxeritis laude dignum, obsecramus, ut domino nostro, fratri & coëpiscopo vestro Lisiardo Suessionico antistiti prorogare non pigritemini, qualiter vestro & illius officio nobilibus arcis Remorum visibus propagetur. Valete.

[33] Postea idem abbas Aldenburgensis in altera epistola ad Lisiardum ita scribit: [abbas Aldenburgensis,] Omnimode probitatis floribus enitenti sanctæ Suessorum ecclesiæ episcopo Lisiardo H (hæc est initialis littera, qua abbas Hariulfus nomen suum exprimit, & quam veteres sæpe ad nomina sua indicanda adhibebant) sub titulo abbatis servus sancti Petri apostoli salutem & jugem in oratione Fratrum memoriam. Ut vestræ paternitatis reverentiam his interpellemus affatibus, bina nos congruæ rationis causa permovit. Una quidem quia præsentis negotii notitia vos non modica fulcit, vitæ scilicet & virtutis meritorumque domini nostri, prædecessoris vestri, Arnulfi episcopi; altera vero, quia etsi vobis numquam notus fuisset, tamen quia illum Deus mirabilem cultu justitiæ fecit, quidquid de illo sanctum authenticumque potest dici vel describi, vestro debet testimonio roborari.

[34] Libellum itaque de vita & miraculis almifici viri Arnulfi, [præfixit Actis S. Arnulfi,] ejusdem, cui, Deo auctore, præestis ecclesiæ antistitis, ad notitiam sanctæ matris Ecclesiæ proferre cupientes, huncque legitimo calle per manum domni Lamberti Noviomensis ac Tornacensis episcopi ad audientiam metropolitani perducere satagentes, ratum taxavimus eumdem prius vestro exhibere examini, scientes profecto, quoniam quæ vobis veritatis libramine placuerint, sanctæ quoque Remensis ecclesiæ nullatenus judicio displicebunt. Horum itaque veritas vobis non ignota vestræ auctoritatis obtentu liberius pateat, & in cordibus eorum, qui hanc perceperint relationem, respectu vestræ experientiæ uberior credendi fiducia oriatur: non enim inanes nænias hæc pagella resonabit, sed opera virtutis, quæ soli Deo competunt, & quæ duce Spiritu sancto omnem fidelem animam ad virtutis exercitium valeant provocare. Munus igitur, quod vestræ discretionis examini pio ausu committimus, latius propalare fideliter procurate, ut cognitio pietatis, quæ quondam illuxit vestræ menti, ad aliorum præcordia vestro ministerio diffundatur. Valete.

[35] [& inter quas tertia] Tertia denique epistola, quam Hariulfus ad archiepiscopum Rhemensem dedit, est hujus tenoris: Venerabili & carissimo patri atque domino Radulfo, Dei gratia sanctæ Remensis ecclesiæ archiepiscopo, omnium abbatum peripsema Hariulfus salutem & omnium bonorum plenitudinem. Frequens videndi & audiendi usus patefecit mihi vestræ scientiæ pelagus immensum & vestræ prudentiæ cor ad omnia discretum, amorem quoque provectuum sanctæ Ecclesiæ, & in his, quæ corrigenda sunt, tenorem disciplinæ. Idcirco tot vestrarum virtutum adminiculis confortatus, præsumpsi opusculum, peritis scriptoribus merito reservandum, non typho elationis (novit Christus) sed obtentu utilitatis, ut per meæ pusillitatis obsequium qualitercumque palam fierent opera Dei, quæ sapientes & docti hactenus neglexerunt sustollere de profundo silentii. Cumque ad hæc exaranda aciem mentis dirigerem, palpitabat animus præ timore: sed cum retractarem, quod ille meus timor fraternæ foret utilitati obstaculum, reducebam cor ad altum vestræ discretionis obtutum; sciens procul dubio, facilem veniam patere temeritati, quæ accidit germanæ famulando caritati.

[36] [archiepiscopo Rhemensi inscripta] Donet itaque vestra paternitas veniam præsumptori, qui talia nitens vestro per omnia studuit decori. Donet vestra auctoritas gratiam & vigorem horum propalatori, ne ob sui vilitatem subjaceat rubori. Porro de istorum veritate nullius mens vertatur in ambiguum, quoniam tam exquisita ab illis, qui interfuerunt, & ad liquidum sunt comperta, ut in omnibus sit veritatis constantia certa. Et quoniam ratum habeo ecclesiarum provectum vos ante omnia sectari, quidquid in his minus compte prolatum est, vestræ vestrorumque committo sophiæ, ut per nobile Remensis acumen eloquii fiat elimatum, quod per meam socordiam resonat impolitum. Vitæ igitur sanctitatem & virtutum opera, quæ Christus dominus novellis temporibus suo militi Arnulfo contulit, ex aliqua parte narraturus, omnium artificem bonorum mihi opto adesse Spiritum sanctum, ut ad hæc referenda benignus repleat os meum laude sua, qui, ut talia operaretur, ejusdem servi sui præcordia illustravit luce sua. Admittant hanc incultam dictionem ad sanctæ fabricam Ecclesiæ lege silvestrium lignorum, facundissimarum periti lectionum, ut in domo Domini pili caprarum locum habeant; & magnæ domus vasa diversa, prout competit, suis officiis non fraudentur. Vitam vestram vestrumque primatum incolumem carne & spiritu conservet Deus noster in longum. Amen.

[37] Cum hæc ultima epistola, paucis mutatis, legatur in variis Mss. codicibus sub nomine Lisiardi, [etiam sub nomine Lisiardi invenitur.] Surius aliique eum secuti totam illam lucubrationem Lisiardo adscripserunt. Huic opinioni aliquod pondus addere potuerunt verba Lisiardi, qui in concilio Bellovacensi infra apud nos num. 130 narrat sequentia: Inter ceteros quoque adfuit ipse Aldenborgensis abbas, ferens in manu libellum de vita & moribus miraculorumque gestis ipsius sancti Arnulfi; quem libellum ego de manibus ejus accipiens aperui, & apertum obtuli episcopis dicens: Ecce, domini, libellus iste me conscio meque AUCTORE conscriptus est &c. Sed arbitror, hoc loco per auctorem intelligi suasorem, quemadmodum Latine dicimus: auctor tibi sum, id est suadeo tibi, ut istud facias. Hinc Aubertus Miræus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum cap. 362, & Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica secundæ editionis pag. 340, aliique recentiores bibliographi passim asserunt, hanc Vitam S. Arnulfi a Surio non recte Lisiardo fuisse attributam.

[38] Quinimo Surius ex ipsa editione sua colligere potuisset, hanc lucubrationem potius Hariulfo quam Lisiardo adscribendam esse, [Porro probabilius putamus, hanc Hariulphi lucubrationem] cum in fine Actorum addat nonnulla, quæ in apographis nostris prætermittuntur, & quæ ipse tamen in codice suo haud dubie invenit expressa his auctoris verbis: In calce libelli mei meus cudendus est apologeticus, ut quorum relatu hæc didicerim, quibusve urgentibus hæc scribenda suscipere ausus fuerim, omnibus perspicuum fiat. Primus ex iis fuit, quem sæpe diximus, Everolphus, in ejus servitio perseverans, qui cum præsens res ejus certius cognovisset, mecum Aldemburgi manens dies aliquot, cuncta, quæ noverat, mihi in cera exaranti ordine enarravit. Alter Arnulfus sancti Viri ex sorore nepos, & primus abbas Aldenburgensis, quæ ceris impresseram mihi adjumento fuit, ut ea atramento in chartis conscriberem. Tertia denique soror ejus Adzela, quæ illi fuit familiarior, multa de eo nobis indicavit. Non videntur hæc Lisiardo episcopo Suessionensi convenire, ut Mabillonius solerter observat ad illam biographi monitionem, & ex qua in supradictis observationibus præviis ita argumentatur: Hæc sane nescio, quo pacto Lisiardo tribui possent, qui numquam Aldenburgi commoratus est. Deinde non tantum ea, quæ ab aliis visa fuissent, scripsisset Lisiardus; sed ea etiam, & id potissimum, quæ coram viderat, cum in præfatione libri de miraculis, quem edituri sumus, asserat, se a beato Arnulfo subdiaconum ordinatum fuisse, seque ipse ejusdem beati Viri cohabitatorem nuncupet; quin & in eodem libello miracula a se visa passim enarrat.

[39] Deinde Mabillonius ibidem propter verba Lisiardi, [a Lisiardo adoptatam esse,] quæ nos paulo superius num. 37 retulimus, istud opusculum Lisiardo non penitus abrogat, & ex iis sic denique concludit: Ex quibus verbis apparet, quod sive Hariulfo, sive Lisiardo id opus tribuatur, nihil detrahitur ejus auctoritati; siquidem Hariulfi, qui tunc erat Aldenburgensis abbas, librum Lisiardus adoptavit, quo conscio & auctore conscriptus fuerat. Ceterum hanc Vitam uno libro comprehensam edidit Surius, cujus, pro more suo, stilum passim mutavit, omissis etiam nonnullis versibus, qui pro eorum temporum consuetudine, variis in locis narrationi immixti erant. Eamdem unico quoque libro in quadraginta capita diviso complectitur codex manuscriptus Ursi-Campi cum tribus epistolis, quas modo laudabamus. Sed eam ex Ms. codice monasterii Longi-Pontis Ordinis Cisterciensis in duos libros divisam proferimus cum tertio libro de ejusdem Sancti miraculis & canonizatione. Quæ omnia sub Lisiardi nomine in eo codice habentur, ita tamen ut tertio libro peculiaris epistola præfixa sit, qua suum opus idem Lisiardus Radulfo Remensium archiepiscopo nuncupat. Ex quibus omnibus licet conjicere, Lisiardum post beati Arnulfi canonizationem, Hariulfi opus cum libro suo de miraculis & canonizatione ejusdem Sancti in unum simul conjunxisse: unde contigerit, ut hæc Vita ab aliis sub Hariulfi, a ceteris vero sub Lisiardi nomine postea descripta fuerit. Propter hæc Mabillonii ratiocinia duobus prioribus libris nomen Hariulfi præfiximus; tertium autem librum partim Lisiardo tribuimus, ita tamen ut existimemus, pleraque miracula prius ab Hariulfo conscripta & postmodum a Lisiardo recognita aut forsan aucta fuisse, quemadmodum in Annotatis ad librum tertium observabimus.

[40] [quam edemus ex apographo Thosani monasterii,] Jam superest, ut breviter enumeremus varia Actorum exemplaria, inter quæ primum occurrit in codice nostro membraneo Ms. P 158, ubi in fine libri tertii unum alterumve folium deest. Alterum apographum accepimus ex Cisterciensi monasterio Ursi-Campi, illudque ibidem Ildephonsus Vragel nobis officiose transcripsit, ut in fine ejusdem apographi notatur. Papebrochius noster manu propria in hoc ecgrapho scripsit sequentia: Eadem Vita continetur in Ms. Carthusiæ Brugensis, quod nobiscum communicavit Hugo Bollius Carthusiæ Liranæ professus anno MDCLXXII mense Septembri, ex eodemque promisit transcribere Officium, Missas, & quædam miracula carmine expressa. Inter ea miracula primum occurrit de monacho quodam surdo, cujus initium aut fragmentum assignatur his verbis: Hoc mirum fit ita Tornaci de cœnobita. Frustra Officium, Missas, & hæc miracula, quæ Bollius se transcripturum promiserat, apud Carthusianos Brugenses indagari jussimus. Porro hæc Acta, quæ in monasterio Ursi-Campi exstant, plerumque conveniunt cum apographo nostro Thosano, de quo jam nonnulla monebimus.

[41] [cujus situs & origo ostenditur,] Eruditissimus D. Joannes Franciscus Foppens nuper cathedralis ecclesiæ Brugensis, nunc vero metropolitanæ Mechliniensis Canonicus, in notis ad Diplomata Belgica Miræi non ita pridem recusa & aucta tomo 2 pag. 905 de monasterio Thosano hanc suggerit notitiam: Intra limites parochiæ de Lisseweghen sita fuit abbatia quondam florens & opulenta, dicta Thosana, vulgo Doest, cujus hæc fuere exordia. Erat illic sacellum in sacris dependens ab abbate sancti Richarii Ordinis S. Benedicti ab anno MCVI Prioratus titulo insignitum. Everardus de Oisy episcopus Tornacensis, accedente emptione & donatione Gerembaldi domini de Lisseweghe hoc anno MCLXXV convertit in abbatiam Ordinis Cisterciensis, donavitque Religiosis Dunensibus. Cœnobium hoc per bella & turbas seculi decimi sexti devastatum augendæ doti episcopatus Brugensis anno MDLXI destinatum fuit, & nunc esse desiit. Refugium vero, quod Brugis possidebat, Religiosis Dunensibus ad novum a fundamentis monasterium excitandum, fuit attributum. Habes hic originem & finem monasterii, ex quo apographum nostrum prodit. Porro suspicamur, antiquiorem illum codicem Thosanum, ex quo Acta nostra descripta sunt, ad monachos Dunenses transiisse: nam Papebrochius in schedis nostris notavit, similem S. Arnulfi Vitam in Passionali Dunensis monasterii parte tertia exstare.

[42] Quidquid sit de hac conjectura nostra, in codice nostro membraneo & jam dictis apographis post Acta longiora sequitur quoddam Vitæ compendium, [& cum aliis Actorum exemplaribus conferemus.] quod in Officio ecclesiastico usitatum fuisse videtur, cum in octo lectiones dividatur. Alibi tamen his brevioribus Actis præfigitur hic titulus: Sermo de Vita sancti Arnulfi. Mabillonius seculo VI Benedictino part. 2 pag. 555 & sequente hanc ipsam Actorum synopsin sub nomine Compendii Vitæ typis vulgavit. Habemus præterea aliam Vitæ epitomen, quam Lovanii ex libro manuscripto Canonicorum Regularium sancti Martini desumpsimus. Nobis non videtur operæ pretium hæc Actorum compendia prælo subjicere, cum tantum ex primævis Actis excerpta sint, & Mabillonius jam unum eorum exemplar excudi jusserit. Quare edemus dumtaxat Acta & miracula longiora ex apographo Thosano, quod cum editione Mabilloniana contulimus, & quod variantibus alicujus momenti lectionibus, solitisque annotatis post singula capita illustrare conabimur.

VITA
auctore Hariulfo synchrono abbate Aldenburgensi, quam adoptavit Lisiardus episcopus Suessionensis etiam coævus.
Ex Ms. Thosano, quod cum aliis tam manuscriptis quam impressis ejusdem Sancti Actis contulimus.

Arnulfus episc. Suessionensis conf. Aldenburgi in Flandria (S.)

BHL Number: 0704

EX MSS.

LIBER PRIMUS.

PROLOGUS.

Venerabili & carissimo patri atque domino Rodulpho a, [Auctor in prologo lucubrationem suam] Dei gratia sanctæ Rhemensis ecclesiæ archiepiscopo, omnium episcoporum infimus Lisiardus b, salutem, & totius sanctæ obedientiæ plenitudinem c. Frequens ac celebris vos videndi & audiendi usus, patefecit multis, inter quos & mihi, vestræ scientiæ pondus immensum vestræque prudentiæ cor ad omnia discretum, amorem quoque provectivum * sanctæ Ecclesiæ, & in corrigendis tenorem disciplinæ. Idcirco tot vestrarum virtutum studiis confortatus, veridicorum etiam testium multiplici relatione informatus, nec non rerum magnitudine instigatus præsumpsi opusculum doctis scriptoribus merito reservandum, non typo d elationis, sed obtentu utilitatis, ut per meæ exiguitatis obsequium, qualitercumque palam fierent magna opera Dei, quæ sapientes ac docti hactenus neglexerunt de profundo sustollere silentii.

[2] Cumque ad hæc exaranda aciem mentis dirigerem, palpitabat animus præ timore; sed cum vigilantius retractarem, quod ille meus timor fraternæ foret utilitatis obstaculum, reducebam ad cor vestræ discretionis intuitum, [archiepiscopo Rhemensi dedicat.] sciens procul dubio facilem veniam patere temeritati, quæ accidit germanæ famulando caritati. Donet itaque vestra paternitas veniam præsumptori, qui talia nitens vestræ per omnia studuit ecclesiæ decori: donet vestra auctoritas gratiam & vigorem horum propalatori, ne ob sui vilitatem subjaceat rubori. Porro de istorum veritate nullius mens vertatur in ambiguum, quoniam tam exquisita ab illis, qui interfuerunt, & ad liquidum sunt comperta, ut in omnibus sit veritatis constantia certa. Quidquid vero in his minus compte prolatum est, vestræ, vestrorumque committo sophiæ *, ut per nobile Remensis ingenii acumen fiat elimatum, quod per meam socordiam cernitur impolitum. Vitæ igitur sanctitatem & virtutum opera, quæ Christus Dominus nostris pene temporibus suo militi Arnulfo contulit, ex parte narraturus, omnium artificem bonorum invoco Spiritum sanctum, ut ad hæc referenda, benignus repleat ora nostra laude sua, qui, ut talia perageret, ipsius Servi sui præcordia illustravit luce sua.

TITULI VETERUM CAPITUM.

I. De loco & patria Viri Dei Arnulfi, & de præsagiis ortus sui.
II. De nomine in latere reperto, & de vaticinio peregrini.
III. De inclyta ejus juventute & armorum strenuitate.
IV. De conversione ejus ex milite in monachum.
V. De obedientia ejus, & rigore vitæ.
VI. De monacho recluso, qui post mortem ipsi Arnulfo apparuit.
VII. De silentio ejus per quadraginta duos menses, id est annorum trium & mensium sex.
VIII. De fuga, quam iniit noctu, ne abbas fieret.
IX. De lupo, qui illum noctu reduxit nescium.
X. De asino debilitato, quem recuperavit.
XI. De caduco, quem sanavit.
XII. De ægroto escas horrente, quem sui panis gustu sanavit.
XIII. De muliere decennio cæca, quæ per aquam manuum ejus illuminata est.
XIV. De rhombo repente reperto in dedicatione cryptæ.
XV. De contempta regis Francorum expeditione.
XVI. De abbate Gyraldo sibi substituto.
XVII. De multimodo sanctæ vitæ exercitio.
XVIII. De præscita morte Israëlis sui quondam sodalis.
XIX. De pisce infecto per spiritum cognito; & de corvi obedientia.
XX. De præcognita morte sui nepotis.
XXI. De muto annorum XIII, cui loquelam dedit.
XXII. De arreptitio a legione, quem, ut vidit, purgavit.
XXIII. De suspicione adventus barbarorum; quam divinitus rejecit.
XXIV. De obtentu gloriosi quondam Comitis Simonis, quem statim agnovit.
XXV. De Guidone nobili diu infirmante.
XXVI. De uxore ipsius Guidonis in partu periclitante.
XXVII. De infante cæco nato, quem per salivam oculis donavit.
XXVIII. De sorore ejusdem infantis.
XXIX. De rege Francorum & regina filium a sancto Arnulpho poscentibus.
XXX. De Gerico milite, quem corpore & corde sanavit.
XXXI. De uxore ejus, nomine Judith, cui futurum filium prophetavit.

ANNOTATA.

a Guilielmus Marlotus tomo 2 Metropolis Rhemensis cap. 23 & sequentibus gesta hujus archiepiscopi, qui ineunte seculo XII ad cathedram Rhemensem evectus est, fuse commemorat.

b Lisiardus, qui hanc Hariulfi abbatis lucubrationem adoptavit, dicitur apud Sammarthanos anno 1108 cathedram Suessionensem ascendisse, ac anno 1127 eamdem moriens reliquisse.

c In aliis quibusdam manuscriptis ac editis pro & totius sanctæ obedientiæ plenitudinem legitur & omnium bonorum plenitudinem.

d Typus vel typhus apud scriptores mediæ ætatis accipitur pro superbia, ut in Glossario Cangii videre est.

* al. provectuum

* id est sapientiæ

CAPUT I.
Prænuntiata Sancti nativitas, sedula educatio, militia, conversio a vita militari ad cœnobiticam & solitariam.

Lib. I.
Cap. I.

Per id tempus, quo regio Flandriæ Balduini a Comitis & conjugis ejus Adelæ regimine ornabatur, regnum Francorum moderante Henrico b filio Roberti regis, [Nobilis matrona deflens mortem filii,] & Anglis regnante Eadwardo c pio rege, fuit vir nomine Folbertus in pago Brabantiæ d circa fluvium Scaldum e, qui non solum generis spectabili nobilitate, sed rerum copia mundanarum ditatus, inter ceteros compatriotas f tam mente quam corpore per omnia inclytus existebat; qui ex more nobilium digno matrimonio sociatus ex nobilissima conjuge Mensinde genuit filium elegantem, quique jam adultus & armorum gestui aptissimus ex præsenti luce est ablatus, cujus mors gravissimum patri & matri omnique domesticæ clientelæ incussit mœrorem, adeo ut annuali tempore illum deflerent, & incessanter lugerent.

[4] Jamque menses aliquot in hoc dolore defluxerant, cum, [divinitus præmonita,] ecce, in somnis apparuit eidem matronæ vir speciosus & luce micanti fulgidus, dicens ad eam: Quid te ipsam mœrore afficis & inutili tristitia deprimis pro filio tuo tam utiliter mortuo; quem si spiritum vitæ ex te accepisse cognosceres, profecto a te factum vel plasmatum non immerito plangere vel lugere debueras: at quem Supernus conditor secundum incomprehensibile æquitatis judicium sustulit de hac vita, tu quomodo lugere præsumpsisti? Pro cujus obitu nullum tu deinceps cordi tuo admittas dolorem; imo potius grandi lætare gaudio, quoniam in utero gestas puerum, quem superna electio præordinavit magnum futurum. Hunc dum tu in lucem protuleris, Christophorum vocari optabis: quoniam revera idem puer ad hoc est præscriptus, ut operibus & verbo suo Christum in pectore ferat. Et ut certo scias hæc ita divinitus præfixa, vadens ad ecclesiam in eo loco, ubi orare solita es, fodere fac, & fossa humo invenies laterem magnis litteris sculptum, quæ litteræ tibi prodent tui partus nomen & meritum.

II.

[5] At matrona, tantæ laudis percepto oraculo, a somno evigilans cum ingenti stupore & mirabili gaudio visionem enarravit marito. [parit hunc Sanctum,] Ac demum ut comprobaret cælestium fidem verborum, assumpsit famulos cum fossorio g, & pergens ad ecclesiam in eo loco, ubi supplicare solita erat, fodere fecit, lateremque quadrum invenit altis litteris exaratum ita: Christophorus; quo reperto, majori lætitia afflata est, & jam secura de prolis sanctitate, quoniam antea nesciebat, se concepisse, alacriter exspectabat divinæ operationis munus tam honestum. Tempore ergo opportuno peperit filium repromissum cum magna lætitia genitoris & propinquorum, quem etiam de sacro fonte suscipiendum, secundum morem direxerunt ad Arnulphum Aldenardensem, divitiis tunc & potentia inclytum virum.

[6] [qui solicite educatus] Hic lætanter suscipiens puerum mox acceleravit impertiri illi sacræ regenerationis lavacrum, & ex nimio propinquitatis amore fastuque jactantiæ non permisit, ut nominaretur Christophorus; sed sibi æquivocum nominari fecit Arnulphum, cui quidem etsi defuit nomen Christophori, virtus tamen Christum ferendi de die in diem semper excrevit: nam dum studiose satisque accurate nutriretur, die quadam supervenit quispiam peregrinus veterana canitie respersus, qui eumdem infantulum benedicens ac quasi balba locutione alludens ait ad nutricem: Hunc parvulum magna diligentia summaque munditia enutrito: quoniam Christus Dominus cor ejus habitando, virtutem operum suorum per hunc populo suo decrevit annuntiare. Tantis ac talibus auspiciis, agente * Deo, meritum illius & futura gloria propalabatur & antequam faceret opera Domini, jam qui facturus erat, divini favoris laude anticipabatur.

III.

[7] Denique adultus cœpit esse blandus alloquio, acutus ingenio, promptus obsequio, [post peractam pueritiam] alacer in opere, efficax & fortissimus membrorum robore, tantaque virium excellentia ac corporis agilitate eminebat, ut quatuor aut quinque coævorum viribus excederet, & illum omnes Arnulphum fortem nuncuparent, quem pater ac mater cupiebant tradere studio litterarum; sed ceteri propinqui resistebant plurimum, & maxime supradictus Arnulphus Aldenardensis ex paterno sanguine propinquus ejus: nam materna prosapia ex Comitum gente * derivabatur, scilicet ducis Lovaniensis, Comitis Namurcensis, Comitis Lozonensis & Duracensis atque Montensis.

[8] [suasu consanguineorum] Hac tanta nobilitate ornatus Arnulfus Christophorus (sic enim illum mater memor divinæ sponsionis, maluit appellare) quidquid in se elegans prætulit & jucundum, totum concupivit ad Domini redigere famulatum. Optabant igitur propinqui illius magis in rebus bellicis habere tyronem, quam ecclesiasticorum graduum mancipari consortem. Inde factum est, ut secularis militiæ cingulum cum grandi exultatione carorum susciperet, spiritualia postmodum arma feliciter subiturus. Susceptis itaque juxta votum amicorum ritumque nobilium militiæ signis, studuit pietatis fœdera retinere, in subditos pius, in gratiam indigentium profusus, in judicio misericorditer rectus, in auscultandis divinis officiis summo nisu sollicitus, in amore comparum mirabiliter gratus, in Domini timore fundatus, in parentum honore studiosus, omniumque qui noverant eum, amore præcordialiter fretus h.

IV.

[9] Omnia denique militiæ studia percurrit, imperialibus seu regalibus bellis interfuit, in principum curiis quaquaversum veniens, [nomen dat militiæ;] facundus causidicus enituit. Brabantinas atque Flandrenses lites, seditionesque obice suæ prudentiæ multotiens diremit atque tremore suæ incomparabilis fortitudinis compressit, dum non esset, qui illius viribus seu verbis ratione validis obviare tentaret. Ab Imperatore Romanorum, a rege Anglorum & a comitibus propinquis amplas possessiones rerumque administrationes ac illustrissima matrimonia sibi oblata semper recusavit memor videlicet, quia non ad usum sæculi, sed ad laudem gratiæ Dei Christophorus vocari meruisset. Et quoniam tot & tanta virtutum genimina, quæ divina in eo seminavit gratia, non poterat in latum fructificare, mortali retardante militia, eleganti concepit consilio, ut labor & cura militiæ in meliorem usum verterentur, & illa stipendia poscerentur, quæ vitæ & laudis nullum finem sentirent.

[10] Itaque convocatis duobus armigeris suis, jubet quantocius omnia armorum vasa aptari, [sed postmodum in Suessionensi S. Medardi cœnobio] qualiter cum eximio decore, & pompa decenti curiam regis Francorum valeret adire. Parent armigeri imperanti, præparant equos, arma componunt, omnia strenuo militi digna assumunt. Tunc Arnulfus valefaciens matri (nam antea pater obierat) arripuit iter versus Franciam, & neglecta curia regis tunc Philippi i, festinus expetiit ecclesiam almi confessoris Medardi sitam juxta muros Suessonicæ civitatis. Erat tunc in eodem cœnobio præclara monachorum congregatio, quorum honesta refulgebat institutio, digna Deo immolans laudum sacrificia sub abbate Raynaldo k: hujus vero congregationis prudentes fratres tam Dei quam mundi astutia callentes, & coram Deo atque coram hominibus bona providentes (nec enim esse poterant moribus inculti qui totius Franciæ & Romanæ vel Remensis curialitatis erant frequentatione suffulti) supradictum virum devotione præcipua ad Christum festinantem, devote, ut par erat, excipiunt, atque militiæ cingulum respuentem, armaque cum vestibus cultissimis, quas attulerat, ad ecclesiam conferentem attondent, ac tonsuratum in habitu regulari crucis Christi mortificatione amiciunt. Jam vero monachum factum & vere huic mundo crucifixum, litteris erudiunt, & legibus ac præceptis Dominicis informant, cunctisque sanctionibus exornant; quæ ille omnia in antro interioris hominis adeo recondidit, ut semina verbi Dei nec secus viam nec in petrosa nec inter spinas cecidisse sequens vita ejus prodiderit

V.

[11] Jamque annuum cursum in regulari tramite peregerat, & ob majorem devotionis atque obedientiæ probationem injungitur ei cura eleemosynæ & alendorum pauperum sollicitudo. [vitam monasticam amplectitur,] Dignum plane negotium, ut ei cura pauperum committeretur, qui & misericordiæ visceribus afflueret & liberalis per omnia haberetur; pro qua causa dum die quodam prædium ad agapem l deputatum solus inviseret, cuncti canes vici adjacentis in eum subito insiluerunt dentibus rabidis illum dilacerare cupientes: quibus manu extensa innuit, ut se sequerentur & sic rabiem in obsequium commutantes, in ejus comitatu sensu placido perrexerunt, & quamdiu ibi mansit, cum eo manserunt, ac tandem illo revertente, simul redierunt; nec aliquem in ejus præsentia morsu vel latratu prosecuti sunt. Cœpit interea valida se mortificatione carnis constringere, vigiliis & jejuniis operam dare, orationique prolixis cum lacrymis insistere, & se in omnibus probabilem exhibere: & ut funditus sibi risum motumque lætitiæ temporalis extingueret, asperrimo & nodoso spinosoque tribuli ramo corpus suum sub veste præcinxit, membra viriliter macerans, & mentem ad cælestia erigens; vultum tamen hilarem ac jucundum omnibus prætendens.

[12] [ubi diu silentium ex simplicitate servans] Quadam vero die dum in communi fratrum quiddam proloqui volens, non potuit more Francorum ad unguem exprimere verbum: idcirco dixit ei abbas, ut ad horam sileret; ne scilicet utilitas causæ differretur, si latius inde tractaretur: quod tacendi mandatum corde simplici & zelo veræ obedientiæ per aliquot menses servavit, nulli dans verbum, nulli reddens responsum, donec a fratribus est Abbati nuntiatum, quod omnino mutus esset. Et abbas eum evocans ac requirens, cur taceret, didicit diuturni causam silentii fuisse mandatum ab eo injunctum silendi; qui admirans renovatam in hoc Pauli m simplicitatem, & congaudens fervori ejus circa obedientiam, præcepit, ut causa ædificationis interim fratribus exhiberet obsequium collocutionis.

VI.

[13] In eodem monasterio erat tunc temporis monachus quidam, nomine Gremboldus, [servivit cuidam monacho ægroto,] propter divinum amorem reclusus, qui de gente Flandrensi ortus, duram & austeram vitam ducebat, divinæ contemplationi incessanter anhelans. Huic Arnulfus sollicite obsequebatur, non quia famulantium copia deesset, sed ut magis arctiora sancti fervoris argumenta ab illo hauriret. Cumque post multos continentiæ agones ad finem mortalis vitæ jam tenderet, viribus corporis cœpit destitui & valido angore urgeri. Tunc amabilem Arnulfum sibi indefesse ministrantem rogavit, ut modicum lactis sibi provideret, quo imbecille corpus vel ad punctum recreare debuisset; quod Arnulfus implere festinans, tulit panem unum ex his, qui pauperibus erant deputati, quo pane comparatum lac obtulit servo Dei. Ille quidem sumpsit; sed ex eo parum profecit: nam & morbus & ætas illum graviter deprimebant, imo potius dispensatio cælestis ad requiem promerendam, divino verbere coaptabat; quæ flagellat omnem filium, quem recipit.

[14] [qui post mortem ei apparet;] Hunc itaque oravit Christi miles Arnulfus, ut post suam mortem statum suæ retributionis & habitum animæ suæ demonstraret. Ac ille quod fidei calore & proficiendi amore præsumptum fideliter promisit, & cum a seculo migrasset secundum promissionem sæpe fato servo Dei Arnulfo gloriosam de se præbuit visionem, alacrem & gaudentem, beatæque requiei se conjunctum lucifluæ demonstrans. Cui Arnulfus ait: Pater, quid agis aut qualiter tecum fit? Vel aliquam pœnam pro quovis reatu pertulisti? At ille respondit: Causa illius lactis per te mihi ministrati, & parumper a me comesti, aliquid pœnarum sustinui, idcirco quod idem lac de substantia pauperum comparasti, sed tam hoc quam & omnia mihi sunt remissa peccata, & beatorum gaudia condonata.

VII.

[15] Hac siquidem visione venerabilis Arnulfus admodum fervefactus, incaluit multum ad divinæ servitutis cultum, [qua apparitione excitatus multos ad Religionem allicit,] & deinceps non quievit a precibus, pulsans abbatis voluntatem, donec impetravit, quod optabat, ut scilicet eamdem subintraret secretæ conversationis reclusionem. Hoc potitus desiderio, factus est Christi bonus odor in omni loco, & ejus exemplum sequentes multi de longe & de prope, monasticam conversationem certatim expetebant. Eodem quippe tempore Theobaldus * nobilis adolescens clam diffugiens a comparum consortio exsul & pauper Domino militavit, & coronam præmiorum extemplo consecutus, victoriam, qua nunc fulget, in multorum mentibus plantavit. Quis enim audiens Arnulfum militum scilicet majestatem [&] seculum respuisse, non continuo amore seculi solveretur? Quis, inquam, facile poterat non mirari hominem genere nobilem, amicis potentibus fultum, statura procerum, vultu decorum, cui mundus favebat, quem tota seculi gloria sequebatur, tam repente conversum, ut de summis divitiis ad infimam paupertatem tractus, amore Christi semetipsum dejiceret. De regione quoque Flandrensi & Brabantia multi tam clerici, quam laici, sacrum beati Medardi monasterium expetebant, ideo quod monasticus ordo in illo tunc loco florebat, & quod venerandi alumni sui Arnulfi jam reclusi dilectio quammaxime illos attrahebat.

[16] At ipse de virtute in virtutem quotidie succedens, & quod hactenus fuerat pro nihilo ducens, cellulæ reclusionem delicias paradisi existimabat, [& solitariam duramque vitam agit.] & continuam corporis afflictionem non dolorem aut miseriam, sed gloriam & voluptatem computabat. Unde cellam egrediens atque extrinsecus sub divo fossam faciens resedit ibidem, ita ut stillicidium de tecto ecclesiæ super caput ejus & collum decideret: & quoties pluvia aut nives defluebant, sedem fossæ non mutavit, neque gelu neque frigus declinans, sed ad omnem aëris incommoditatem perseveranter orans & psallens, gemens & plorans, lectionique interdum vacans ibidem consistebat. Tribus igitur annis & mensibus sex, nullum mortalibus locutus est verbum, & continuo strictus silentio & delectatus in cælesti contemplatione atque assidua verbi Dei meditatione, quam solus legens & lugens ex copia divinorum librorum ubertim hauriebat: cujus instantia proficiens & auxilio gratiæ Dei præcedente, multum exuberans, non mediocriter sapiens fiebat, prudenter intelligens & efficaciter cupiens divinorum sententias sermonum, tanto Deo propinquior, quanto ab humanis remotior; deditque operam, ut scribendi notitia frueretur; nec non dictandi peritiam non contemnendam acquisivit. De cibo & potu quid referam? Cum diuturna jejunia magis illi complacerent, quam deliciosa fercula; panis ex hordeo semitrito raro & parce sumebatur, alter numquam. Aqua squalens erat potus, & neque quotidie apponebatur neque apposita ad satis sumebatur.

ANNOTATA.

a Hic Balduinus Comes Flandriæ ab urbe natali cognominatur Insulensis, quo cognomine ab aliis Balduinis Flandriæ Comitibus distinguitur, quæ distinctio etiam ex uxore Adela hic satis colligitur. Comes autem ille ab anno 1036 usque ad 1067 Flandriam gubernavit.

b Henricus Galliæ rex anno Christi 1027 regnare cœpit, ex quo sequitur, S. Arnulfum post hunc annum 1027 natum esse.

c Anno 1066 obiit hic sanctus Angliæ rex, cujus Acta majores nostri ad diem 5 Januarii illustrarunt.

d Quomodo S. Arnulfus in Brabantia natus dici possit, in Commentario prævio § 3 explicuimus.

e Scaldis est notissimus Belgii fluvius, qui ex Gallia oritur, & ad quem locus natalis S. Arnulfi situs est, ut in Commentario prævio diximus.

f Auctor hoc loco barbare compatriotas nominatpro popularibus sive hominibus in eadem regione vel patria natis.

g Fossorium hic accipitur pro ligone seu instrumento, quo terra effoditur, ut ex sensu patet. Deinceps hujusmodi voces barbaras non explicabo, quando significatio earum ex adjunctis satis intelligi poterit.

h Hic in editione Suriana quædam interseruntur, quæ § 3 Commentarii prævii exhibuimus.

i Hic Philippus ab anno 1060 per quinquaginta fere annos regnum Galliæ administravit.

k Sammarthani in monasterio S. Medardi duos Reinoldos vel Rainaldos abbates distinguunt, quorum primo addunt numeros annorum 1040 & 1044, quibus tempus regiminis significari existimo; alteri autem adjungunt annos 1066 & 1070, quibus numeris etiam initium & finem muneris abbatialis indicari arbitror. Mabillonius vero in Annalibus Benedictinis ad annum 1045 num. 79 meminit de Rainoldo abbate S. Medardi, qui tunc isti monasterio præfuerit, & ad annum 1063 num. 10 de eodem, ni fallor, scribit sequentia: Rainaldus quorumdam præpotentium favore fultus & auctoritate abbatiam (videlicet Suessionensem S. Medardi, de qua ibi agit) per fas nefasque retinuit, identidem ejectus, tum restitutus, usque ad annum circiter MLXXVI, quo fere tempore moriens locum fecit Pontio, qui illo deterior erat. Authenticis instrumentis destituti determinare non audemus, utrum hic Rainoldus sive Rainaldus sit unus idemque, & quo tempore abbatiam S. Medardi gubernare cœperit. Quapropter certiora hujus rei documenta exspectabimus ab editoribus novæ Galliæ Christianæ, quando abbates diœcesis Suessionensis sub archiepiscopatu Rhemensi recensebunt.

l Agape, præter epulas, quas primi Christiani charitatis causa invicem offerebant, apud scriptores medii ævi significat eleemosynam vel refectionem pauperum, ut in recuso Cangii Glossario ad vocem agape licet fusius videre. Auctor itaque hoc loco indicat, proventus hujus prædii, quod Sanctus adibat, ad refectionem pauperum destinatos fuisse.

m Majores nostri ad diem 7 Martii Acta S. Pauli Simplicis illustrarunt, ubi tomo 1 istius mensis pag. 646 hoc exemplum silentii ex historiaLausiaca narratur.

* al. augente

* al. genere

* al. Tedbaldus

CAPUT II.
Fuga Sancti, ne fieret abbas, mira ejusdem reductio, electio, sedula muneris abbatialis administratio, & quædam miracula.

VIII.

Interea fungitur abbas Rainaldus a, & instigante spiritu ambitionis Pontius quidam pseudo-monachus gradu comparativo non secundum grammaticam, sed secundum Simoniam, [Cum Sanctus electus esset abbas,] a rege Francorum Philippo nomen & sedem abbatis adipiscitur: qui Pontius nimis fluxe atque dapsiliter agens, cunctam loci substantiam in brevi exhauserat, ecclesiæ quoque ornamenta, quæ præcipua erant, in usus militum se stipantium expenderat, & pene omnia, quæ ad decorem domus Dei pertinent, vesanus effuderat. Quid plura? Ingruente inedia, defecerat divinæ laudis officium in ecclesia, & illa quondam famosa beati Medardi basilica, ad tempus facta est opprobrium vicinis suis. Tunc Fratres sanioris consilii in unum congregati tractabant, quid medelæ opus esset ad tantam perniciem. Reperiunt bonum fore, si assumpto episcopo Suessionicæ sedis cum primariis loci majestatem regiam implorent, quatenus cœnobii prisca nobilitate fundati, & per Pontium modo destructi, clementer misereatur, pretiosorum martyrum confessorumque corpora ibidem consistentia revereatur, jubeatque ut ejecto Pontio, non abbate, sed tyranno, dignus pater ovili dominico provideatur. Sicque facientes & mox regis mentem pronam ad clementiam inflectentes, communi consilio Fratrum atque ecclesiæ casatorum b, concordante clero ac populo, elegerunt in abbatem servum Christi Arnulfum.

[18] Tunc pontifex Theobaldus c cum Fratrum caterva pergit ad inclusum, [tempus deliberandi petit,] & præmissa oratione solenni, alloquitur illum episcopus, rogans & obsecrans, monens & imperans, ut votis Fratrum acquiescat & abbatis curam locumque in Christi nomine exerceat. At ille, qui annis jam tribus & mensibus sex conticuerat, nimium expavescens, tabellam corripit, & scriptitat in ea tale responsum: Rogo, Patres * carissimi, parcite mihi, & me peccatorum mole prægravatum, sinite aliquem offerre Deo pœnitentiæ fructum, nec me insulsum ullo modo cogatis ad tale onus suscipiendum; quod si meam modo petitionem implere non vultis, vel inducias mihi usque mane largimini, quo valeam explorare circa hoc voluntatem Domini.

[19] Tale responsum scripto suscipiens episcopus cum clero vel monachorum choro, [& clam aufugit;] advertit callidum quid in ejus mente versari. Datis tamen induciis, custodes, ne nocte fugeret, in circuitu cellæ disponunt. Verum ille altis gemitibus crebrisque suspiriis noctem trahens pervigilem, ubi advertit custodes grato sopore sopitos, scalam conscendens de muro abscedit, fugiendoque errans, & qua fugeret ignorans, tandem devenit in quamdam villam subtus montem Lauduni d, intransque cujuspiam hospitium pauperis quievit. Veniente hora cœnæ, defuit aqua. Ille injussus arripit amphoram, pergens ad puteum haurit aquam, defert in domum, omnibus servit, omnibus ministrat, mutus tamen omnino perseverat.

IX.

[20] Circa vesperum redit homo ab urbe Suessionica, & dum cœnaret, cœpit enarrare, quæ vulgo referente cognoverat, [sed a lupo Suessionem reductus] dicens: Multus rumor, multaque turba agitabatur per populos ob discessum cujusdam servi Dei, quem dicunt aufugisse, ne fieret abbas sancti Medardi, & ecce diriguntur plures missi undique per regiones quærere sanctum virum per sylvas & montes, proposito edicto, ut nemo reficiatur, donec vir Dei reducendus reperiatur. Audiens hanc famam Heros reverendus, & ex toto satagens devitare quærentium manus, prima noctis hora surgit de stratu & vadit ad ecclesiam ipsius villæ, ibique foris ante januam prostratus clamat ad Dominum multo ploratu deprecans majestatem, ne onus regiminis, quo se prorsus indignum sentiebat, ullo modo sibi permitteret imponi; id vero multum diuque cum orasset, ubi credit a Domino suas preces exauditas, deliberabat fugere ad remotiora deserti, & ecce subito lupus ingens adveniens cum eo pergere cœpit. At ille credens ex lupi comitatu se melius perventurum ad devia, illum sinit præire; ipse sequi e vestigio conatus est. Hic præduce lupo, immo magis auctore Deo, per noctem rediit Suessionis e & supra clivum urbi contiguum residens, orto sole, ubi esset, agnovit.

[21] [& ab agricolis detectus,] Tunc animo augustiatus & mœrore confectus est, statimque prospiciens eminus fossam in rupe, qua lapides quadrabantur, in ea latitaturus succedit. Advenientes autem agricolæ & lapidum cæsores ut viderunt hominem in veste humili & sine loquela, renuntiaverunt in civitatem. Quale vero gaudium & quanta celebritas mox in urbe surrexerit, impossibile credimus ab homine posse referri. Juvenes & virgines, senes cum junioribus laudabant nome Domini, quod non eos privasset inventione patris optati. Exeunt monachi cum clericis & nobiles cum suburbanis, & alligatum fugitivum suum pertrahunt ad ecclesiam beati Medardi, invito imponentes locum officiumque abbatis; qui vix tandem ora resolvens, Vere, ait, nisi divinis nutibus resistere formidarem, quæ imponitis, omnino recusarem.

[22] [dignitatem acceptare cogitur.] Sic igitur cœnobio prælatus sancti Ordinis restaurator opimus studuit prava corrigere, vitia funditus extirpare, mores Fratrum dulci verbo, præeunte exemplo, assidue componere, & quidquid sacræ regulæ obviat, propemodum disperdere. Mirum dictu quanta temporis velocitate status totius cœnobii ad formam rediit pristinæ honestatis: ornamenta ecclesiæ revocata sunt, ordo claustralis redintegratus, quidquid utile reparatum, quidquid ab re, dissipatum. Gaudebat his in locis cuncta nobilitas, quod ille famosus regalisque locus prisci honoris cultibus non caruisset in longum. Exultabat etiam regio, quod magnus ille cæli senator martyr præcipuus Sebastianus f cum aliis pluribus inibi decubans, competentibus sibi laudum officiis non jam diutius privaretur.

X.

[23] Sed quoniam ordo narrationis ad hoc processit, ut patrem monasterii illum extitisse ostendamus, [Cum munere abbatis fungeretur,] dignum est, ut labores & fatigationes, quas in regimine pertulit, memoremus, ut & in hoc optima imitandi utilitas rectoribus proponatur. Godefridus enim Florinensis vir potens & fortis & tanto superbior, quanto potentior, nec hominem metuens nec Deum, prædium grande vocabulo Hancenias g in pago Sambrico h situm, usibus Fratrum beati Medardi multis dudum annis subtraxerat atque in suæ superbiæ commoda contraxerat, & quoniam ejus rigida potestas omnibus timori erat, nemo pontificum in faciem convenire illum audebat, & intolerabilem ejus cernentes malitiam, nullo modo tractare eum canonice audebant; proinde ipsorum fratrum unanimitas exoravit famulum Christi Arnulfum, abbatem videlicet suum, ut causa caritatis laborem assumeret, eumdem potentem convenire, & ut res ablatas ecclesiæ redderet coërcendo commonere.

[24] [possessiones monasterio suo ereptas] Assensit fraternis sensibus fervens zelo domus Dei Vir beatus, & jussit parari itineri necessaria, inter quæ asinum, qui beatum Virum gestare potuisset. Quamvis autem mundi gloriam toto conamine devitaret, utpote is, qui in Christi caritate totam mentem fundaverat, quorumdam tamen familiarium ejus mens infirma & minus curans, quæ Dei sunt, pompose illum agere & delicate ingredi affectabat, & ad exemplum multorum de Francia abbatum ambitiose illum equitare & delitiose vivere exoptabat, humilitatem, qua vir Dei utebatur, pro opprobrio sustinentes. Denique asellum, quem sibi ad sedendum delegerat, clam debilitaverunt, qualiter remoto asello spumei equi vectionem usitare inciperet, intimaruntque servo Dei, ut caballum quæri juberet, qui illum gestare debuisset.

[25] Audiens hoc Christi Servus & pro constantia fixæ humilitatis abhorrens equestrem vectionem, [humilitate recuperat,] cum paucis discipulorum adiit stabulum, quo asinus languens jacebat, & imponens manum super fracturam ita cœpit loqui miti voce, mitiore affectu: Omnipotens Dominus bene scit, quo animo iter imminens aggredi volo; quoniam non jactantiæ typo, sed divini officii voto ac fraternæ utilitatis studio hanc profectionem subire appeto. Et quoniam postquam seculi militiam deposui, terga equi numquam sedere proposui, non aliqua vanitate, sed Domini nostri Jesu Christi imitatione; modo si placet ei, ut abeam, placeat, ut sanetur tibia vel pes hujus aselli, qualiter humili vehiculo gestatus, servitium ejus & ecclesiæ opus exerceam lætus. Hæc dicens signum sanctæ Crucis de contra edidit, & recessit; sed asinus illico reparatus, semet concutiens surrexit & tota sospitatis alacritate famuli Dei devectionem & suscepit & perfecit. At ubi ventum est in facie supradicti inflatissimi divitis Godefridi, mirum dictu quanta benignitate illum exceperit, quam prona humilitate eidem obtemperaverit: nam mox, ut eum allocutus est, illico detumuit fastus ejus, illico concidit illa ferox cervicositas & e vestigio restituta est ecclesiæ prisca hereditas, & qui hactenus fuerat ecclesiarum vastator, amodo factus est devotus conservator.

XI.

[26] At postquam cum eodem Godefrido aliquos dies exegit, tunc prædia recepta cum Fratribus invisere deliberavit; [& prædia recepta invisens,] ubi cum esset & colonos sua præsentia multum lætificasset, venit ad eum quædam mulier nobilis, nomine Hesplendis, rebus & moribus inter suos honorabilis, quæ viro Dei querelam pro servo deposuit, veluti ille Euangelicus centurio fecerat, dicens: Domesticus mihi fidelis procurator & servus menstruis casibus i male torquetur, pro quo flagito, ut oratio vestra ad Deum mittatur, qualiter miserante Deo sanari mereatur. Tunc ille buccellam panis, de quo ipse percipiebat, benedixit, & honestæ mulieri jussit dari dicens: Mox ut domum redieris, aliquid hujus panis ante omnem alium cibum manducare coge, & Deo jubente passio, qua torquetur, conquiescet. Fecit illa, ut docta erat; sed malignus invasor non permisit, ut de illo pane quidquam contingeret: panem enim illum acsi incendium tangere extimuit, donec diuturna fame compulsus de illo comedit, & statim perfectæ sanitatis libertatem accepit.

XII.

[27] In præfato prædio commanebat homo, qui præ nimia morbi acerbitate usum manducandi panem ex toto perdiderat, [ægros sanat,] & miseram vitam squalenti edulio ducens, quotidie in peius * tabescebat. Hujus talia ad prædictam feminam fuerunt precata: Precor, ait mi * domina, ut cum ad hominem Dei accesseris, intimare illi studeas, quod certa mihi visione crebrius allatum est; quoniam si de pane victus ejus percipere meruero, statim usum panis manducandi recuperabo, & obsecra illius dulcedinem, ut hanc mihi impendat pietatem, mittatque optati sui panis benedictionem. Ut ergo talia reverendus Heros ex feminæ relatu audivit, mox affluenti miseratione compatiens, divinæ bonitati preces lacrymosas libavit, & in hora suæ refectionis panis sibi peculiariter appositi particulam profusius benedixit, ac prædictæ feminæ ægroto deportandam per monachum delegavit. Mox itaque, ut de ipso pane infirmus in os tulit, non solum facultas comedendi rediit, sed quædam aviditas vorandi extemplo successit, adeo ut dietim repararetur robur corporis, quod attritum videbatur esurie longi temporis.

XIII.

[28] Exinde placuit aliud invisere monasterii prædium, vocabulo Vintiredium * k super Mosam l amnem situm. Ubi dum paucis diebus commaneret, [mulierem cæcam illuminat,] quædam ipsius accola mulier jam decennio cæca accessit ad monachus itineris ejus socios & dixit: Ante complures dies meam mihi ærumnam deflenti apparuit quædam per somnium visio, certissime repromittens quod si aquam manuum suarum ablutione perfunctam ad fovendos oculos meos hic Homo Dei mihi commodare dignetur, statim illius meritis diu amissum Dominus restituet lumen oculorum. Idcirco deprecor, ut vos, dum ille manus laverit, aquam mihi reservetis, qua valeam exui tenebris diuturnæ cæcitatis. Ergo post hæc prima vice, qua servus Dei manus abluit, contulerunt aquam orbatæ, quam continuo unum fuit & oculis admovisse & lumen recepisse. Vir autem Dei hoc ipsum comperiens haud æquanimiter tulit; sed mox iter accelerans sub festinatione abscessit, videlicet præcavens, ne pro tantæ signo laudis plausus illi resultaret popularis.

XIV.

[29] In monasterio beati Medardi erat crypta in parte orientali, [& piscem, qui in solennitate quadam dari solebat,] cujus anniversaria dedicationis dies solenniter annuatim agebatur, ad cujus diei pastum prisca loci, ut dicebant, urbanitas esum piscis rhombi requirebat. Hunc autem usum novus Abbas ignorabat, donec ipsa festivitas præ manibus extans quemdam quasi articulum Abbati ex hoc non cogitanti & aliis curis occupato incussit: hora etenim diei prima decantata, convenerunt Fratres in Capitulum, interrogant suum œconomum, si rhombus diei debitus in promptu haberetur. Negante illo & eorum verba potius admirante, cœperunt stomachari & contentiose affirmare, Missarum celebritatem a se non peragi, nisi rhombus ipsorum coquinæ inferretur. His auditis, quidam seniorum adeunt Abbatem nil tale suspicantem; pandunt sententiam Fratrum.

[30] [mirabiliter impetrat, eumque postea defuturum prædicit.] Audiens Vir per omnia sagax Fratrum sensum tam puerilem, & parumper tacendo deliberans, ad Christum vocem cordis emisit & tandem respondit: Si istum morem pridem præscissemus, illum piscem quærere de vacanti potuissemus. At nunc quoniam derepente id novimus, valet omnipotentia Dei hoc ipsum conferre, ut Fratribus scandalum tollamus, & sancta celebritas alacriter compleatur. Jam citius vadat minister cum pretio ad pontem Axonæ m & rhombum inveniens, velociter comparet, ac coquinæ Fratrum præparandum præsentet. Et conversus senioribus, dixit: Ite charissimi, nuntiate Fratribus, quia rhombus non deerit; faciant gaudentes solennia Domini. Sed & hoc intimate illis, quoniam sive vivam sive moriar, determinatum noverint, ut ab hodie per annos viginti non habeant in die ista fercula rhombi. His dictis, rhombus juxta verbum ejus ex insperato repertus, emitur, & mensis Fratrum parandus palpitans inducitur. Solennia etiam dedicationis solito alacrius celebrantur; Fratres quoque, qui huic rei interfuerunt, sub invocatione divini nominis testificati sunt, quod ex tunc per annos viginti ille talis piscis in eadem solennitate non potuit inveniri. Mirandum valde, quod tam præsens ille aderat spiritus veritatis, ut quidquid ore protulisset, totum semper veritatis constantia fundaretur.

ANNOTATA.

a Si fuerint duo Rainaldi abbates S. Medardi, de qua distinctione superius dubitavi, hic certe agitur de secundo, cujus locum Pontius invasit. Hæc opinio mea confirmabitur ex ætate episcopi Suessionensis, de quo mox sermo occurret.

b Casati, teste Mabillonio hic in notis, erant ecclesiæ feudatarii, seu qui ex ecclesiæ bonis beneficia acceperant. Plura de his vide in auctiore Cangii Glossario.

c Iste Theobaldus ab anno 1072 usque ad 1080 Suessionensem ecclesiam rexit, ut hic notat Mabillonius. Inde saltem patet, S. Arnulfum non fuisse electum abbatem S. Medardi ante annum Christi 1072.

d Hic indicatur urbs Galliæ, quæ a monte Clavato, in quo sita est, aliquando Laudunum Clavatum vocatur, & a Gallis vernacule Laon appellatur. Distat autem septem leucis ab urbe Suessionensi, ut Baudrantius testatur.

e Notissima urbs Galliæ, quæ olim Suessiones, vel Suessones & Augusta Suessonum dicebatur, nunc communiter Suessio & vernacule Soissons nuncupatur. Plura de his & similibus ejusdem urbis appellationibus vide apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 536 & sequente.

f Majores nostri Acta hujus S. Sebastiani ad diem 20 Januarii ediderunt, ubi etiam de reliquiis ipsius ad monasterium Suessionense S. Medardi translatis meminerunt.

g Exstat etiamnum in hoc loco, qui vulgo dicitur Hensiennes, præpositura in honorem S. Georgii, monasterio S Medardi subjecta, ut Mabillonius hoc loco in notis observat.

h Sambricus pagus appellatur hic locus, eo quod ad Sabim vel Sambram fluvium situs esset, de quo plura apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 493 legi possunt.

i Suspicor, hic menstruis casibus significari morbum comitialem vel epilepticum, quo servus ille singulis mensibus torquebatur a dæmone, cum infra dicatur malignus invasor non permisisse, ut buccellam panis a Sancto oblatam comederet. Talis etiam erat ille lunaticus, de quo Matthæus cap. 17 ℣ 14 meminit.

k Pleraque Mss. hunc locum appellant Junciredium. Surius legit Vinceredium. Sed Mabillonius in notis monet, forsan legendum esse Dunciredium, vernacule dictum Doncheri, quod oppidum in diœcesi Rhemensi non procul ab urbe Sedano situm est, ubi etiam habetur præpositura ad monasterium S. Medardi pertinens.

l Mosa est passim notus Galliæ Belgicæ fluvius, qui ortum habet in provincia Campaniæ juxta pagum Meuse, a quo nomen traxit. Inde per Lotharingiam & varias Belgii ditiones fluens, in oceanum Germanicum se exonerat.

m Axona est fluvius Galliæ ab incolis dictus l'Aisne, qui post varios fluxus augetur Vidula fluvio, ac urbem Suessionensem bifariam secat.

* al. Fratres

* al. in pœnis

* al. mea

* al. Junciredium

CAPUT III.
Post abdicatum abbatis officium vita ejus solitaria, & mirabilis rerum futurarum arcanarumque cognitio.

XV.

Sane quoniam apud mortales permanet ecce ratum nihil omni parte beatum, [Cum Sanctus obedire nollet cuidam mandato regis Francorum,] erat illo in tempore in eodem cœnobio quidam monachus, nomine Odo, honestatis usurpator & virtutis simulator, qui famulo Dei Arnulfo abbati nimium invidebat & se ad regimen loci digniorem & utiliorem autumabat, qui etiam incessanter revolvebat, quonam argumento servum Christi potuisset removere a suscepto regiminis officio. Is cum esset in exterioribus agens per internuntios, quos frequenti munere cæcabat, studuit intimare regi Francorum Philippo, ut cum in procinctu contra hostem aliquorsum proficisceretur, abbatem sancti Medardi venire secum juberet. Annuit rex consiliis Odonis, & cum exercitum promovisset, missis legatis monuit domnum Arnulfum, ut cum armata militia in expeditione secum abiret. Arnulfus ad hæc stupuit, & regiis missis devote respondit: Certum est, me peccatorem militiæ quondam actibus sorduisse, & notum est, ob Domini timorem relicta militia consortium monachorum expetisse. Legimus dicentem Dominum: Qui perseveraverit in finem salvus erit. Et quid ego infelix, qui causa Dei militiam abjeci, rursum stipabor militibus, rursum arma exercebo? Grande nefas. Recte ait psalmus de me & mei similibus: Dejeci eos, dum allevarentur. Nam qui me putabam assumptum ad curam abbatiæ, ecce compellor offendere in foveam apostasiæ. Maluissem certe nomen istud abbatis & locum non suscepisse, quam sub hujus dignitatis obtentu sæculo tam pessime deservire.

[32] [officium abbatis deserit,] Hoc comperto, rex Philippus misit denuo legatos, qui dicerent, fuisse morem antiquum, ut milites abbatiæ, abbate prævio, regali expeditioni inservirent, aut faceret juxta morem antiquum aut daret locum, ut fieret regis imperium. Tunc Arnulfus tali occasione accepta prompto animo obedivit regis imperio & secessit libens in reclusionis angulo. Non reputavit culmen tanti honoris, dummodo liceret sibi tenere vocem Salvatoris; cupiens longe melius, longeque ferventius seipsum exercere in servitio divinæ majestatis. At monachi omnes nimium consternati tali facto, conveniunt pariter, & quasi obsident Arnulphum planctu nimio, & sic illum flagellant dolenti obsequio: O amande pater, quid voluisti facere, gregem commissum tam inconsulte deserere, oves Christi tibi creditas lupis exponere, & domum sanctam, quam sic honorifice tractabas, vastatoribus iterum tradere? Si molestum tibi erat exercitum regis subire, sedisses tranquillus in loco tuo; nos cum nostris militibus, paruissemus regis imperio. Ecce Pontius noster olim vastator, oneratus crumenis, nostri loci fiet iterum comparator, & accepta potestate instabit acrior dilapidator. Miserere, quæsumus, filiis tuis, miserere supplicibus tuis, & non abjicias nos subesse gaudentes dictis tuis. Monemus te per martyrium Sebastiani, per confessionem Medardi, per Papatum Gregorii, per Sanctorum copiam, quorum huic loco nosti inesse reliquias atque memoriam.

XVI.

[33] Auditis his sermonibus, Arnulfus dissecabatur sensibus suis, [aliumque eligendum suadet,] & uberrime flens respondit illis: O dulcissimi Fratres, nolite quæso adeo mihi vestri conventus vel loci desolationem imputare; sed caute cognoscite, quia vos inter habitat, & ex vobis exiit, qui totum istud malum conatur patrare. At nunc quoniam, Deo gratias, abbatia spoliatus sum, quod valde optabat anima mea: (etenim plus erat mihi oneri, quam honori) hortor unanimitatem vestram, quatinus numquam adhoc intendatis, ut denuo pertrahar præesse vobis. Si consiliis meis vultis acquiescere paratus sum bonum vobis & utile consilium ferre. Convocate vobis episcopum & omnes prælatos ecclesiarum urbis, & festinanter eligite patrem Deo acceptum & rebus nostris necessarium. Monachi responderunt: Hoc libentissime faceremus; sed oppressione avari regis nostra statim electio cassabitur. Unde melius fore probavimus, ut nostra electio in manu vestra consistat, & quemcumque a vobis electum viderimus, nos illi fideliter obediemus: quemcumque enim vos elegeritis, credimus quoniam non resistet illi vesania regis.

[34] Tunc convocatis omnibus ecclesiarum prælatis, & communicato consilio, [& reginæ successorem suum ejicienti] electus est in abbatem vir magnæ scientiæ & religionis præcipuæ, nomine Giraldus a, quo non diu substituto, derepente advolat supradictus ille Pontius, totius pietatis adversarius, ducens secum reginam Francorum nomine Bertradam b, quæ ex regia Giraldum expellere, & eumdem Pontium in prælationem sancti loci contra fas subinferret: quo comperto, famulus Christi Arnulfus de cella egreditur, & reginam adiens furibundam blando affatu humiliter rogavit, ut quamvis regina haberetur, memor tamen femineæ conditionis, memor etiam divinorum judiciorum, ecclesiasticis legibus obviare formidaret, & ab injuria tanti viri seipsam verecunde temperaret; quæ monita cum illa tumore regii fastus audire abnueret, ait ad illam prophetizans Servus Dei: O regina, si placet, crede Fratri Arnulfo; imo crede Spiritui sancto, quoniam si domnum abbatem Giraldum a loco isto violenter expuleris, vindice Deo, & tu ante diem mortis tuæ a dominio totius regni extruderis, & in ærumna atque despectu exsors regni morieris.

[35] Hæc siquidem viri Dei prophetia luce clarius manifesta facta est, [prænuntiat divinam ultionem, quam eventus probavit.] dum omnibus patet, quod eadem regina post aliquot annos regis offensam irremediabiliter incurreret, ob quam a consortio totius regni rejecta in pagum Pontivum c cum dedecore transposita sit, ibique diuturna calamitate detenta, more plebeio defuncta sit & sepulta. Giraldus autem ab illa repulsus dedit locum iræ & secessit in partes Aquitaniæ, ubi a duce terræ illius gratanter exceptus, in sylva majori illustre cœnobium construxit, ubi Deo digne deservivit, & beato fine in domino quievit, cujus & vita & mors signis virtutum & gloria miraculorum refulsit d.

XVII.

[36] Arnulfus denique amica reclusione semotus, tamquam si tunc primo inciperet, [Sanctus ad vitam solitariam reversus,] quotidianis sese jejuniis instanter macerabat, vigiliis affligebat, orationi vacans assidue & toto conamine insistens contemplationi divinæ. Taliter agens & tantis virtutum studiis quotidie excrescens, magnam a Domino consecutus est gratiam, & in terra Francorum gloriosam adeptus est famam in tantum, ut tota regni nobilitas ejus uti benedictionibus congauderet, & totius dignitatis homines ejus colloquium ardenter requirerent, tam de pace ecclesiæ quam & de salute animarum consilium flagitantes: felicem se multum credebat quicumque ab ore illius vel sermonem audire poterat, ita quidquid dicebat omni audienti videbatur salubre ac gratum ac spirituali sale conditum, ut liquido pateret, illum sancti Spiritus præsentia præcordialiter afflatum; fama vero sanctitatis ejus per omnes provincias emanabat, & ad ejus colloquium personas diversæ ætatis ac dignitatis undique advocabat. Sed jam remur opportunum, ut quæ signa vel prophetiæ dona eidem Dominus contulerit, enarrare inchoëmus.

XVIII.

[37] His diebus venit ad illum maritus sororis ejus, nomine Trudbertus, [infelicem cujusdam absentis mortem indicat,] quem post colloquium de salute animæ collatum requisivit, dicens: Noster olim commilito & sodalis Israël, putasne vel qualiter illum agere credis? At ille respondit: Sospes est, & in omnibus prospere agit. Cui vir prophetico Dei Spiritu plenus ait: Nequaquam ita est, ut dicis; nam Israël, quem sospitem & valentem nuntias, corpore & spiritu mortuus est; hesterna nempe die multam prædam diripuit, cum qua domum repetens in scamno juxta focum in gremio concubinæ se reclinavit, ubi circa vesperum mortem improvisam subiens, & istam & æternam vitam funditus amisit. O pavendas exsequias, o horrendos exactores, quibus infelix ejus anima tot viduarum & pupillorum imprecationibus comitata, totque doloribus cruciata ad æternum ignem est pertracta! Hæc audiens vir præfatus nimium exterritus est, & postquam domum rediit, omnia de Israël sic gesta invenit, ut vir Domini Arnulfus annuntiavit.

XIX.

[38] Alio tempore accessit ad eum visendum quædam ejus soror, nomine Adsela, [piscem sibi appositum,] quæ cum ante fenestram cellulæ ejus cum quibusdam resideret, & de vita animæ, quomodo inter tot mundi procellas servari posset, disquireret, jam hora meridiana venit minister deferens piscem frixura assatum (erat enim dies celeberrimus) & intulit coram eo in fenestram: nam ut spiritum vanitatis motumque jactantiæ a se prorsus repelleret, solebat claustrales cibos Dominicis diebus & festivitatibus præcipuis parumper degustare, ob hoc, ne fratrum mensas videretur contemnere. Habebat in hoc præceptores atque consolatores viros summa discretione præditos, Romanum Papam Gregorium VII e, Hugonem f venerabilem Cluniaci abbatem divinæ institutionis ducem atque peritum doctorem, Giraldum g quoque Silvæ-majoris sanctissimum abbatem quorum literis sibi frequentius missis erudiebatur, non plus sapere quam oporteret, nec sub specie virtutum mensuram a patribus probatam transcendere.

[39] [quem veneno infectum noverat, a corvo auferri jubet,] Pisce ergo illo coram eo illato, sic ait soror sua: Jam modo, sancte frater, hinc mihi secedendum est, quia tempus est, & cibus apponitur, ut aliquid debeas manducare. Cui homo Dei, Non, inquit, cara soror, propter hunc cibum te hinc permitto abire, quoniam piscis iste sic allatus mihi non erit sumendus: est enim veneni peste infectus, quam nobis infestus apparavit inimicus, ut ex eo mihi fieret interitus; sed gratias Deo, gratias Spiritui sancto, qui instinctu aperuit cordi nostro, ne venenum percipiendo gaudium faceremus inimico. Tunc emissa voce inclamavit corvum adesse, quem de more consueverat collectis micis in fenestra pascere. Adest repente corvus, cui inquit imperando Dei servus: In Jesu Christi Domini nostri nomine hunc piscem rostro tuo assume, & in tali loco projice, ubi ab homine numquam possit inveniri; quem aliquantisper dubitans, tandem rostro assumpsit, levavit, & recessit. Illo projecto, rediit & de manu nutritoris consuetum sumptum accepit. Tunc terribiliter interminatus est sorori & ceteris præsentibus, ne quamdiu ipse viveret, hoc alicui aperirent.

XX.

[40] Hæc ipsa filium habens adolescentem cuidam potenti commendatum, [occulta revelat,] ut ab illo arma sortiretur, interrogata est ab eodem servo Dei: Ubi est filius tuus vel qualiter agit? At illa, Ad quemdam, inquit, potentem nostrum consanquineum salvum & incolumem transmisi, ut cum eo degat, donec miles efficiatur. Tunc ait homo Dei: Vanum præsagium, imo scelestum sortilegium, initio nuper actæ quadragesimæ de illo exercuisti, ut quasi mori non posset, cujus calceamentum in altum projectum ultra trabem supervolasset. Peccatum tibi mansit & filii vita recessit: nam in illo loco ægrotans tali die, talique hora diei mortuus est ac sepultus. Inde multum hortor dilectionem tuam, ut pœnitentiam agens secundum scita Catholicæ Ecclesiæ satisfacias, ne tibi ultima dies subrepat tanto delicto compeditæ: qui enim talia agunt, Spiritui sancto omnino resistunt & sacram Christianitatem lædere comprobantur. Tunc illa ultra quam credi possit admirans & valde pavens discessit, & antequam domum rediret nuntius illam de filii morte prævenit, in eo loco, tali die, talique hora mortuum nuntians & sepultum, veluti vir Domini Arnulfus, Spiritu revelante, prædixerat. Habebat ante fores suæ cellæ spatium quoddam in modum hortuli, in quo areolas manu propria operans, otium atque inertiam fugiebat: habebat & quasdam arbusculas, quæ dum poma protulissent, quotiens ægroti jussu ejus ex eisdem degustassent, mox a suis languoribus erigebantur. Ad infirmos etiam longius positos multoties panem vel vinum sua benedictione conditum rogatus transmisit; qui cum inde gustarent, statim melius habebant.

XXI.

[41] Solenne martyrium gloriosi levitæ Laurentii annua celebritate festive, [muto loquelam restituit,] ut dignum est, agebatur, & populi multitudo campos & plateas in circuitu monasterii beati Medardi undique repleverat, cum ecce quædam mulier filium habens XIII annorum ab ortu mutum, irrupit ad fenestram cellæ Servi Dei, & cum gravi mœrore cœpit implorare, ut sui filii Vir sanctus misereretur dicendo: Serve Dei, ne abjicias preces meas, ne asperneris; attende calamitates meas. Ecce Dominus omnipotens abstulit unicum maritum meum, dimisit mihi unicum filium, cujus ope sustentarer; & ecce mutus & surdus est, non valens audire verbum vel dare cuiquam responsum. Ad hæc servus Christi compunctus compassione & miseratione affectus piissimi, infusus lacrymis ex dulcedine caritatis, orationem intentius ad Dominum emisit & mutum ipsum signorum nutibus advocavit, quem acceptum ante fenestram signo sanctæ crucis cum divini nominis invocatione signavit, labris ejus signum almæ crucis impressit, digitis linguam ejus contrectavit & sic eum interrogavit: Quale nomen habes? Et ille statim in verba resolutus, plane & aperte ait: Johannes. Quo dicto, deinceps inoffense verba formans pleno locutionis munere perfunctus est.

XXII.

[42] Adolescens quidam immanissima dæmonum pervasione comprehensus, vinculisque ac catenis colligatus non poterat domari; sed omnes, quos tangere potuisset, morsibus lacerabat. Postremo a multis utcumque superatus & coartatus, [& liberat energumenum,] cum magna vi pertractus est ad ecclesiam S. Medardi, & Viro Dei indicatum est de eo; qui condolens pessime captivo, jussit eum ad se conduci; cumque in cominus pertractus venisset, mox ut servus Dei illum videre potuit, signum crucis edidit & trahentibus illum ait: Dissolvite illum. Aiunt illi: Domine hunc dissolvere nequaquam audemus, ne forte in nos consurgat & perimat. Et Vir Dei; Jam dixi, inquit, vobis; dissolvite illum nil metuentes. Tunc nimis ægre manus applicantes cœperunt eum dissolvere, & ille dissolutus mox corruit pronus in terram & adoravit. Jam enim postquam Servum Christi viderat, & ab eo fuerat consignatus, tota vis inimica in eo consopita quieverat. Vir autem Domini jussit eum a terra surgere & ad cellæ fenestram proximare; quo prope astante, cœpit Servus Christi requirere, dicens: Dic mihi, fili, inimica hæc infestatio, quæ te tenuit, quando vel qualiter tibi advenit?

[43] [qui ei causam dæmoniacæ possessionis aperit.] At ille eventum rei enarravit dicens: Mi carissime pater, quidam fuit mihi amicus & carne propinquus, forma pulcherrimus, & corporis robore acer, cujus animos cujusdam viculi homunciones dure offenderant, in tantum, ut adunatus idem meus propinquus sodalium & amicorum catervis eumdem viculum assalire tentaret, ut effracto viculo & trucidatis incolis, injuriam suæ offensæ crudeliter vindicaret: sed quoniam idem viculus silva undique cingebatur & valle consurgente ambiebatur, illi quoque homines, qui inibi reperti sunt, viriliter restiterunt: supradictus propinquus meus nil votorum obtinuit; quinimo vulneratus lancea & visceribus patefactis, ibidem ilico mortuus est, quem mortuum ego miser apprehendi & utrique scapulæ meæ talos ejus imposui, sicque trahens illum per medium saltus educebam a loco interfectionis. Nox erat tunc tetra & ecce circumsteterunt me ante & retro sinistrorum spirituum innumeræ turbæ ululantes & sibilantes & interdum cachinnantes. Tunc timor & tremor horrendus me invasit, & vis adversaria medullitus me concussit, & quid facerem nescius, tandem mortuum, quem trahebam, nescio quem in locum projeci. Mox itaque sensu perdito & mente mutata talis effectus sum, ut vestra vidit beatitudo. Tunc Famulus Domini dixit ei: Ecce, Deo gratias, sapienter confessus es. Restat, ut pœnitentia Deum places, quod tam grandi piaculo interesse voluisti. Ille ait: Pro hoc malo & pro cunctis, quibus Deum offendi, volo, sancte Pater, dignam Deo pœnitentiam offerre, & abhinc, quantum potero, ab omni malo cessare. Sic Christi Famulus, injuncto sibi pœnitentiæ modulo, sanum & incolumem, rectaque mente vigentem, in propria remisit, emundatum non solum dæmonica legione, sed humani sanguinis hauriendi ingenita crudelitate: nam si tali modo præpeditus non fuisset, omnes illos viculi accolas in ultionem amici perempti peremisset.

ANNOTATA.

a Nonnulli scriptores in dubium revocant hanc Giraldi vel Geraldi electionem, putantque illam ab amanuensibus huic Vitæ insertam esse. Sed Mabillonius in Observationibus præviis ad Acta S. Geraldi, quæ sec. 6 Benedictino part. 2 edidit, pag. 866 & 867 recte eos refellit.

b Mabillonius melius pro Bertrada legit Bertam: nam rex Philippus, repudiata Berta, duxit Bertradam, & ea lectio ex sequenti prophetia confirmatur.

c Pagus Pontivus, jam vernacule dictus le Ponthieu, est tractus Galliæ, in quo situm est Monstrolium vel Monasteriolum, munitum Picardiæ oppidum, nunc vulgo Montreüil, ad quod Berta post repudium passim ab historicis Gallis relegata fuisse dicitur. Bertrada autem post divortium cum rege Philippo factum in monasterio Fontis-Ebraldi religiosam vitam amplexa est. Unde iterum patet, supra Bertam pro Bertrada legendam esse.

d Acta hujus S. Giraldi vel Geraldi ad diem 5 Aprilis, tomo primo istius mensis a pag. 409 Majores nostri illustrarunt. Postea Mabillonius inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 6 part. 2 Vitam ejusdem sancti abbatis nonnihil diversam edidit, de qua Observationes ipsius præviæ ibidem a pag. 866 consuli possunt.

e Sanctus hic Pontifex ab anno 1073 cathedram Romanam ascendit, & anno 1085 ad superos migravit, ut diffusius refertur in Opere nostro ad diem 25 Maii, ubi tomo VI istius mensis a pag. 102 gesta ejus discutiuntur.

f Papebrochius ad diem 29 Aprilis sive tomo III istius mensis pag. 628 & sequentibus Acta hujus S. Hugonis abbatis Cluniacensis examinavit.

g Hinc est idem S. Giraldus vel Geraldus, de quo superius ad litteram d mentio facta est.

CAPUT IV.
Multæ Sancti prædictiones, quas eventus probavit, & quædam personæ in morbis aliisve infortuniis per intercessionem ipsius adjutæ.

XXIII.

Per idem tempus sæva opinio urbem Suessonicam & illius suburbana, [Cum spargeretur falsus rumor de irruptione Danorum] villasque adjacentes per quosdam rumigerulos fœdaverat de hostili barbarorum adventu, dicentibus quibusdam, quod gens Danorum de terra sua emergens totam Franciam in brevi occupatura & deletura esset, & nec senibus vel infantibus ecclesiisque ullo modo parcitura. Compellebat hoc ad credendum, quoniam similia multoties Danos patrasse referebant historiæ diversarum chronicarum. Qui rumor infaustus in tantum invaluit, ut Tetbaldus a episcopus Suessionensis virum Dei Arnulfum tamquam videlicet divinitatis symmystam super hoc magnopere consulens exposceret, & Domini misericordiam, an ita de proximo futurum esset, ab illo indagari anxius imploraret. At Famulus Domini mox, ut audivit rumorem, inanem prorsus, & vacuum sensit; tamen ne temerariæ levitatis notaretur, inducias petit in crastinum, quatenus per alta noctis silentia supernam Majestatem uberius precaretur, hujus rei aliquod sibi manifestum aperiri indicium. Arnulfus psalmis occupans tempora, cinere tectus, cilicio amictus, emittit preces ad Christum, fundit flumen lacrymarum super solum, sollicitat Majestatem, ut hujus secreti aperiat veritatem. Sequenti diluculo sollicitus redit episcopus ad modernam spiritualis arcam testamenti, ac cæleste reposcit super hesterno deposito oraculum: quem Famulus Christi divinitus sumpto roborans solamine, Ne paveas, inquit, præsul reverende, quoniam quam diu tu vel ego mortale geremus corpus, gens Danorum, vel quælibet alia barbaries, regnum Franciæ non vastabit.

[45]

Præsul Tetbaldus Suessorum pastor opimus [Sanctus eumdem vera prædictione destruit,]
Audivit famam vulgi levitate volantem,
Quod gens Danorum devastans cuncta locorum,
Francia quos retinet proceres, extinguere vellet,
Ut sic Francorum compesceret arma virorum.
Sæpius auditum, vel sæpius hoc repetitum,
Concussit gentes, fecit pallere potentes.
Hac de re præsul populari murmure pulsus,
Consulit Arnulfum divino Pneumate fultum,
Implorans nimium, quo poscat pandere Christum,
An sit venturum, vel sit regnum ruiturum.
Arnulfus symmysta Dei petit otia noctis,
Sternitur in terram, lacrymarum flumina stillat
Orans hac de re: Deus omnipotens miserere,
Parce tuis, miserere reis, spes unica mundi.
Constans, invictus, nullius imagine fictus.
Sub quo curvantur reges cælique rotantur,
Per mortem Nati qui solvis jura baratri,
Hostibus infandis ne tradas jus pietatis,
Ne dicant vani, quod Francia servit inani;
Ne ludant misere: Deus iste nequit misereri.
Ecce feri Dani, velut inquit vox popularis,
In tua consurgunt, qui perdere cuncta requirunt.
Protege nunc gentem, Dominum te rite legentem,
Se tibi donantem, vel præcipue famulantem.
Gentes Francorum, plenas turmis monachorum,
Gentes sanctarum cultrices ecclesiarum,
Quæ te glorificant, quæ Sanctos semper honorant.
Sis memor istorum, sis protector famulorum,
Ne videant hostes, caveant vel plebs tua mortes,
Præsta per Genitum tecum simul omnipotentem
Flamine cum sancto, per quem tibi gloria constat.
Talibus intento cælestis nuntius astat.
Fulget ut aurora redimitus veste decora
Dicens: Serve Dei da finem fletibus istis:
Nempe Deus Christus lacrimarum voce tuarum
Compulsus, statuit votum conferre rogatum.
Unde scias certo, quod gens hostilis ad istud
Non veniet regnum, quo tempore duxeris ævum:
Postque tuum finem per tempora longa manebit
Francia secura, superans hostilia jura.
Pax tibi, serve Dei, sit tecum gloria Christi.
Tunc Domini Servus vultum levat a pavimento,
Et Domino grates pro tali dat documento.
Præsul mane redit, nimis anxius, abdita quærens,
Exquirit tremulus, quæ sit sententia cæli.
Quem Servus Domini solatur famine dulci
Dicens: Ne paveas, pater & præsul venerande:.
Nam donec mundi vitam linquamus uterque,
Francia regnabit, nec barbarus hanc violabit.
Me Deus hoc docuit, cæli sententia struxit;
Ipsius invictum sit regnum jam benedictum.
Præsul ad hæc gaudens, & læto pectore plaudens,
Munera libavit, quæ voverat, ac cumulavit.

XXIV.

[46] Fœcundabat Christus suam Ecclesiam donis gratiarum, [mortem B. Simonis monachi,] quibus accensi nobiles & inclyti perplures viri relinquebant vanam mundi prosperitatem, & seipsos mortificando acquirere contendebant divinam nobilitatem, inter quos tamquam sydus aureum gloriosus Ambianensium & Veromandensium Comes pulcherrimus Simon b, filius Radulfi Comitis, divino amore inflammatus abjecit Comitatus honorem vel potestatem; reliquit civitates & castella opulentissima, reliquit sponsam decoratissimam, atque Christum sequi exardescens, de tantis opibus nudus evasit, & totam Francorum deserens gentem, in qua inter millia servorum dominabatur, in partes Italiæ se contulit, ob hoc præcipue, ut copiam inveniret visendi & adorandi sacratissimam gloriosissimorum Apostolorum Petri & Pauli præsentiam; quorum dum sacras memorias divinitus inspiratus pia devotione frequentius adiret, innotuit tanti viri devotio domino Papæ Gregorio VII. Paucis denique annis Deo militans, in simplicitate & humilitate cordis & jugi contritione corporis atque in sanctarum exercitio virtutum viriliter se extendens, propitiante Deo, consummatus est in brevi, & quoniam placita erat Deo anima illius, educta est de carcere mundi, ut fulgeret inter lapides vivos in diademate cæli.

[47] Eadem vero hora, qua carne solutus ad beatam requiem transire meruit, [quam divinitus cognoverat, abbati prænuntiat,] vir sanctus Arnulfus in cella sua reclusus, mentis excessu sublevatus est. Atque donante Deo vidit omnia, quæ circa honorandum virum Simonem olim Comitem, modo monachum, gerebantur. Cumque post visum ad se fuisset reversus, festinavit evocare Fratres, ut indicaret eis tantæ gratiam visionis. Veniunt Fratres, quibus annuntiavit dicens: Ite fratres festinanter; nuntiate abbati ac Fratribus quia dominus Simon olim Comes Vermandensis hodie de hac vita recessit; & jubeat abbas velociter celebrari officium pro exitu tanti viri. Stupefacti monachi hæsitare cœperunt nimium dubitantes de tali mandato: tamen vadunt ad abbatem, nuntiant, quod audierant. Ille stupens plus miratur & consurgens properat ad Inclusum: requirit attentans, quid sibi mandaverat. Tunc ait homo Dei: Si quid falsum aut incertum vobis olim protulissem, justum esset, ut nobis difficilius crederetis. At nunc quoniam adhuc in me falsitatem verborum non reperistis, cur tantæ duritiæ ad credendum estis, ut rebus incertis me quasi dementari putetis? Notate diem, notate horam, & invenietis ita esse vel fuisse, ut mihi est manifestum. Tunc festinus abbas & Fatrum conventus intrant ecclesiam, pulsantur signa, canuntur psalmi & suo ordine celebratur officium defunctorum. Interea suspensæ erant mentes eorum reputantes, quod delusi deriderentur; cum ecce ante mensem dierum nuntius advolat, sub ea die & sub eadem hora domnum Simonem dicens obiisse, qua viro Dei Arnulfo de illo fuerat præostensum.

XXV.

[48] Non longe ab urbe Suessorum commanebat vir nobilis militiæ actibus implicitus, [uxori cujusdam Guidonis] nomine Guido c, habens uxorem pietatis cultricem, nomine Ermegardem. Hi ambo flore divitiarum vernabant & pietatis operibus valde abundabant. Is itaque Guido quodam tempore valida ægritudine depressus languebat, & amissa facultate dormiendi vel manducandi, a suis desperabatur, atque velut jam mortuus ab amicis plangebatur. His ferme diebus conjux ejus dolore & angustia partus jam vicini anxiabatur & duplici timore attrita hinc propriam, hinc mariti mortem formidabat. Tantis irretita tormentis unum sibi credidit remedium, si suos & mariti casus orationibus sancti Arnulfi commendasset, mittensque nuntium fidelem domesticum clericum, tam suum quam mariti periculum auribus illius lacrimabiliter allegavit.

[49] Servus autem Christi, ut erat ex Dei dono valde præscius futurorum, [varia futura prædici jubet,] oratione præmissa, eidem feminæ remandavit dicens: Vade, frater, & dulcissimæ sorori nostræ hæc diligenter cum festinatione reporta. Duæ sibi angustiæ graves imminent, quas, propitio Deo, bono exitu superabit; tertia vero angustia ingruit, quam ipsa ignorat, quæ ideo erit gravior, quia irrecuperabilior: nam vir quidem ejus, quamvis modo langueat, postmodum convalescet & stabili incolumitate donabitur. Ipsa etiam de periculo pariendi sine dubio salvabitur, & sub tempore noctis hujus, priusquam signum nocturni Officii audiatur, pariet filium, de quo gaudebit; anxietas vero tertia, de qua modo ipsa non curat, & quæ illam diutius cruciabit, ita se habet: Albricus frater ejus Coditiaci dominus per consilium suæ conjugis Avelinæ ita proditus est, quod die crastina a suis inimicis in lectulo capietur, & comprehensus abstrahetur, abstractus ligabitur, ligatus duris tormentis agetur, & ad redemptionem suimet arctabitur: redimens autem moribundam vitam suam thesauros expendet; porro castellum nec videbit, nec recipiet; sed mittat velociter soror nostra & tam uxoris malitiam quam hostis insidias jam ingruentes denuntiet. Sic nuntius ab eo recedens celeriter remeat ad dominam, refert mandata Viri sancti; & gaudium pavore mixtum mens matronæ concipit. Mittens vero concitum nuntium ad fratrem expresse intimavit, quid uxor pertractasset, vel quid ejus inimici, ejus uxore duce, molirentur. Albricus autem credidit sorori; sed conjugi hæc neganti magis fidem accommodans non præcavit, turrim suam & castellum vel oppidum non munivit, ideoque diluculo adhuc pausans invaditur, capitur, trahitur, ligatur, educitur, & habitatione vel dominio Coditiaci in perpetuum nudatur.

XXVI.

[50] Eadem denique nocte uxor Guidonis soror Albrici de partu laborans antequam in ecclesia beati Medardi nocturnæ synaxis prævia nola pulsaretur, [ejusque filio a nativitate cæco] filium enixa est. Ecce autem sequenti luce dum puerum tractant diligentius, deprehendunt, illum absque oculis esse natum; loca vero oculorum carne & cute obsita erant, sicut frons vel maxilla. Quid tunc facerent obstetrices? Nimio terrore consternatæ plangunt suppressius, condolent mussitantes & omnimodis elaborant, ne filii cæcitatem mater moribunda cognoscat. Sic sex dies transierunt, ut filii cæcitatem mater nesciret, donec ad id ventum est, quod puer baptizandus ad ecclesiam ferri deberet. Tunc sane major trepidatio pervasit pedissequas, & totis nisibus argumentantur, ne illa tam diu celata cæcitas in notitiam vulgi publicetur. Adeunt adhuc de recenti partu ægrotam genitricem, persuadent, ut filium prius mittat ad Arnulfum sanctum Dei, quam feratur ad baptismum. Favit mater verbis ancillarum, dirigensque legatum ad hominem Dei, orat, ut parvulum suis manibus tangere & benedicere dignaretur. Ad quod Vir sanctus respondit: Vere necesse est, ut infantulum videamus; proinde velociter præsentetur: sicut mater ab angustia & dolore pariendi magno Dei munere servata est, ita misericors Dominus filium imperfectum ad integrum salvare dignabitur. Quibus verbis demonstratur, quia infantis infirmitas jam servo Dei innotuerat.

XXVII.

[51] Itaque allatum infantem Servus Christi per fenestram introtulit, in lectum cinericium reclinavit, [visum impetrat,] & ipse prostratus pavimento orationi incubuit. Oratione peracta, infantulum in gremium collegit, saliva oris sui loca oculorum perunxit, & statim divino munere oculi patuerunt, novosque ocellos lux nova penetravit. Relato puero ad matrem, facta est ingens exultatio, & tunc primum agnovit mater, se cæcum peperisse, quando per Famulum Christi novos oculos didicit filium accepisse d.

XXVIII.

[52] Opportunum cernitur & illud expedire, quo cognoscatur, quam subtilem præscientiæ prærogativam vir Domini sanctus Arnulfus invenitur habuisse. [& parentibus optatum filiæ matrimonium vaticinatur.] Præfati nobiles genuerant dudum filiam vultu decoram, quæ per id temporis jam nubiles annos ducens, a parentibus fuerat cuidam militi rebus ac natalibus non impari desponsata. At illa, ut se habet puellaris mobilitas, quemdam alium rebus ac genere inferiorem plus diligens, refutabat delectum sibi a progenitoribus sponsum, multis juramentis affirmans, se interficiendum a se, nisi cupitis amplexibus potiretur. Hujus causæ infortunio affecti genitores puellæ, virum Dei Arnulfum consulunt, si forte ejus menti dignaretur Dominus intimare, quid in tali conflictu potius agendum susciperent. Tunc vir Domini auditis brevi relatu genitorum querelis, opportunum & salubre illis dedit respondum: Canonica est, inquit, auctoritas ne puella, cui non vult, umquam jungatur; idcirco mandatum vobis injungo, ut puellam amato a se viro condonetis, ne ad quodlibet inconveniens puellam cogatis. Est autem Deo notum, & nobis ob meritum vestræ pietatis ostensum, ut post modicum temporis videatis filiam vestram illum sponsum anhelanter appetere, a cujus conjugio tam gratanter se cupit removere; deferte illi modo suam voluntatem, & sic proveniet, ut redeat ad vestram honestatem. Tunc illi verbis ejus nimium creduli, nuptias optatas filiæ detulerunt, & dilecti viri conjugio illam perfrui permiserunt. Et vir ille puellæ conjugatus, quoniam miles famosus laborabat videri, dum nimium fertur in arma, ut sibi nomen acquireret, repente ab armatis perimitur atque de nova conjuge novam valde viduam citius operatur. Sic juxta Viri Dei verbum puella rediit ad illius sponsi amorem, quem parentes primitus elegerant, illique copulata, damnum prioris æquanimiter toleravit. Hoc etsi ab ordine narrationis nostræ videtur alienum, propterea debet audiri, quia in S. Arnulfo speciale quoddam prophetiæ virtutis declarat præsagium.

XXIX.

[53] Rex Francorum Philippus tam diu per annos aliquot nuptiali copulæ sociatus cum videret suam reginam e permanere sterilem, [Reginæ Francorum fœcunditatem precibus obtinet,] famulum Dei S. Arnulfum frequentius exoravit tam per se, quam & per alios clarissimos viros, ut Domini clementiam impetraret, quatenus ad regni tutelam & sanctæ Ecclesiæ defensionem filium sibi successurum condonare dignaretur. Abhorruit primum hoc facere Servus fidelis Domini, cavens inde hominum favorem & formidans mentis laxare rigorem. Tandem ubi a Tetbaldo venerabili episcopo Suessonico & ab aliis multis religiosis viris hoc coram Deo bonum & acceptum fore didicit, secundum quod beatus Apostolus pro regibus & omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, obsecrandum docet, & hoc primo omnium fieri tam bonorum hominum suggestione quam Apostolica monitione pertractus oraturum se promisit. Hanc vero ejus sponsionem cognoscens regina gavisa est plurimum, & tamquam jam secura dirigit legatos idoneos ad Famulum Dei multa prece deposcens, ut sibi prænuntiare dignaretur, quando esset jam futurum. At ille sentiens in corde reginæ fidei constantiam, remandavit illi, ut pauperum curam diligenter haberet, intimans quod eorum vox divinis auribus vim inferret, ut optatam prolem sibi Dominus commodaret. Regina paruit, & quotidiana convivia pauperibus instauravit fixa, quod oratio Servi Dei non posset cassari.

XXX.

[54] Vir Domini sanctus Arnulfus cum adhuc temporali militia esset implicitus, [& suum olim commilitonem,] fuerat ei quidam miles consodalis præ ceteris carus, nomine Gericus, qui recedente Arnulpho de vita seculi, rapinis & deprædationibus attentius insudabat, nec Deum timens, nec hominem pavens, viduas & orphanos assidue opprimebat. Hanc ejus vituperabilem vitam relatione adventantium comperiens Servus Dei, sæpius exorabat Christi Domini bonitatem & omnipotentiam, quatinus illi Gerico immitteret occasionem & compunctionem pœnitentiæ, qua pessimos mores deserere & timorem æterni judicii inciperet cogitare: per fideles etiam viros & mulieres a se repatriantes monita salutis illi mandabat, quæ ille aure corporis audiens, fide & opere non servabat. Interea Gericus mundi prosperitate perfunctus, duxit uxorem, nomine Judith, æqua nobilitate valentem; generat plures liberos, & annis plurimis cum tota domo sua jocunda felicitate fulcitur.

[55] [qui consilio uxoris suæ] Postea cœperunt liberi defungi, & intra paucos annos vel unus filiorum superstes non fuit. Ipse etiam gravem ægritudinem incurrit & XLII mensibus in lectulo decubuit, quod est annis tribus cum dimidio, de vita desperans & mortis articulum præ oculis spectans. Jam nepotes ejus, de fratribus vel sororibus nati, terras ejus & quasque possessiones sibi affectare vendicabant: jam uxorem ejus Judith absque dote facere & ab omni mariti hereditate alienare conabantur. At illa quid faceret? Nullus tutor, nullum solatium se illi offerebat. Tunc conversa ad Dominum exoravit flebiliter, ut divinum adesse dignaretur auxilium, ubi cessabat humanum; & recordata servi Dei Arnulfi, convenit maritum moribundum questubus multis: Mi carissime, inquit, conjux, ecce tui nati mortui sunt, ecce tui nepotes mortem tuam peroptantes omnia bona tua in suum jus vendicare satagunt: ecce paraverunt sibi sermonem malignum, ut, te sepulto, me turpiter ejiciant, nec conjugem tuam me fuisse cognoscant. At quare tua integra fides non acquiescit consiliis tuæ conjugis, vitam tuam & salutem super omnia diligentis? Loquere in corde tuo & fac votum Jesu Christo Domino nostro, quod servum ejus Arnulfum, tuum quondam sodalem & amicum, lectica vectus visites & ejus consilio temet & omnia tua subjicias, & Pater misericordiarum dolores tuos & mœrores meos respiciet. At ille parumper recogitans quasi pondus dictorum apud se examinans, respondit dicens: Sapienter tractasti; optimum consilium invenisti, quod libenter suscipio, & ut ita citius fiat, & volo & voveo.

[56] [lectica sese ægrum ad Sanctum deferri jusserat,] Igitur lecticam equis gestantibus, devehitur Suessionem, & Viro Dei in suo exercitio desudanti perlatus est, qui tum gaudens advenisse virum olim sibi fideli amicitia junctum rogavit, immo jussit illum adduci ad se. Sequenti die deductus ante fenestram audivit ab eodem Viro Dei amicabilem increpationem: Frater, ait, Gerice, tu miles optimus tuis, pessimus tibi; quamdiu provocasti Dominum Deum intendens operibus rapinarum? Crede mihi prope fuit interitus tibi; in fauces draconis paulo minus incidisti, sed Christo Domino gratias ago: lacrymas meas, ut video, non despexit, qui te immissa ægritudine præpedivit, ne usquequaque rapinis incrassatus, fieres esca inimici dentibus. Scias igitur indubitanter, quia infirmitas, quæ te detinuit, diuturnis precibus meis a Domino postulata fuit, ita ut vel invitus cessares ab oppressione viduarum & voracitate rapinarum Adverte, quantum tibi Deus immensæ misericordiæ suæ impendit beneficium, ut cognoscas, te nequiter egisse, qui tatis malitiis inflammatus morsus leonis potuisti evadere. Sed inquires, cujus leonis. Audi beatum Petrum divina voce dicentem: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens, quem devoret. Hujus leonis rictus sola Dei pietate evasisti. Jam nunc da operam, ut ab ejus voluntate penitus exuaris. Et Gericus ait: Sanctissime & amantissime Pater eo voto eaque deliberatione ad tuum consilium properavi, ut secundum tenorem Dominicæ voluntatis juxta mandatum vestræ sanctitatis vita mea deinceps componantur & nihil amplius faciam, nisi quod consilii vestri sententia dictaverit, pro mea tantum recuperatione Deo nostro preces offerte, & ego fœdere perpetuo assero & confirmo, quod ulterius non faciam, quidquid divinis legibus contrarium novero.

XXXI.

[57] Cum autem hæc verba finirentur, uxor ejusdem Gerici, [prænuntiata filii nativitate,] nomine Judith, in vocem prorupit lacrymabiliter dicens: Sancte serve Dei, attende quæso & casus meos, & fer opem miseræ ac destituæ. Homo Dei respondit ei: Dum audio vocem tuam mox agnosco qualitatem & necessitatem tuam, & spondeo tibi in nomine Dei, quod adventus tuus vel mariti tui non erit infructuosus vobis Unde scias certo, quod dabitur tibi gaudium pro mœrore, eo quod viro tuo fideliter ministrasti in sua infirmitate: maritus enim hic tuus, quia iniquitatem rejecit, perfecte sanabitur, de quo filium suscipies nominandum Lambertum, qui jubente Deo hoc eodem die, peracto anno, nascetur. Ille patri succedet, ille tuam senectutem enutriet; nec morieris, donec filii tui Lamberti prole legitima læteris.

[58] Unde volo & exhortor te, dulcissime frater Gerice, [ab ægritudine corporis & animæ liberat.] ut admodum * per viam justitiæ ambules, Ecclesiam Dei & sacrum clerum honorifices, pauperibus nil auferas immo ablata restituas, & eleemosynam jugiter & abunde facias: sic enim monet sanctus Apostolus divitibus imperare. Decimas tuas numquam retineas, nec alicui eas, nisi cui Christus * jusserit, tribuas. Agros tuos excole, & de fructu nutrimentorum tuorum & de justo quæstu vivere stude; cum tuis colonis misericorditer age, quod solvere nequeunt vel partim remitte; principi tuo & comparibus tuis fidem & veritatem ex corde exhibe; de collatis beneficiis Deo omnipotenti gratias age, & divina officia celebrantibus interesse frequentius stude. Ita tibi facienti aderit gratia Dei, & dabit pacem rebus tuis atque bono fine fungeris. Tu vero, qui huc infirmus deportatus es, equitando sanus hinc recedes. O quanta clementia supernæ bonitatis, quæ beatum famulum suum Arnulfum tot virtutum donis exornavit, ut & conversatio ejus in cælis assidue esset, & vitæ ejus meritum in terris aliis prodesset: nam juxta quod ex dictis ipsius potest intelligi, iste miles Gericus merito suæ perversitatis coram Deo mortuus esset, nisi hunc oratio Arnulfi jugiter comitata fuisset. Denique propitio Deo & sanus a Viro Dei recessit, & domi consistens mox filium procreavit, qui, ut prædictum est, condicto die ad ortum processit: qui & defuncto patri successor extitit, & matri suæ pius nutritor permansit. Ipsa vero mater Judith tam diu in corpore vixit, quousque filius ejus Lambertus legitime uxoratus filios procreavit.

ANNOTATA.

a Tetbaldus idem est episcopus Suessionensis, qui supra Theobaldus nuncupatur, & quem ab anno 1072 usque ad annum 1080 ecclesiæ Suessionensi præfuisse diximus.

b Vita hujus B. Simonis, quam Mabillonius inter Acta Sanctorum Benedictinorum sec. 6 parte 2 a pag. 374 edidit, in Opere nostro ad diem 29 vel 30 Septembris discutienda erit.

c Dormasius lib. 5 Historiæ Suessionensis cap. 15 putat, hunc Guidonem fuisse dominum Castilionis oppidi supra Matronam, cujus uxor Ermengardis erat Alberici Comitis Codiciacensis soror, de quibus hoc loco etiam sermo est. Est autem Codiciacum vel Cociacum, quod vernacule Coucy appellatur, castrum Galliæ in Insula Franciæ, situmque est fere medium inter Suessiones ad Meridiem & Faram ad Septemtrionem.

d Hic puer a nativitate cæcus, quem S. Arnulfus illuminavit, postea factus est ecclesiæ Suessionensis archidiaconus, de quo Lisiardus infra in prologo ad librum tertium verosimiliter meminit.

e Hæc regina erat Berta, ex qua Philippus rex primo Ludovicum ac deinde duos alios liberos suscepit.

* al amodo

* al. episcopus

LIBER SECUNDUS.

TITULI VETERUM CAPITUM.

I. De electione ejus in episcopum Suessionensium.
II. De injurioso fratre ob verbi injuriam a se remoto.
III. De prophetia futuri regis Lhudoici.
IV. De sacratione ejus ab Hugone Romano legato.
V. De domno Hugone Abbate Cluniacensi illum festive excipiente.
VI. De constantia domni Arnulphi & amore martyrii.
VII. De actibus ejus pontificalibus.
VIII. De monacho infirmo, quem sanavit.
IX. De ostensione suæ sepulturæ alio futuræ.
X. De rapta planca, super quam videt diabolum gestari.
XI. De pane & vino multiplicato.
XII. De cœca annorum XV, quam in Calvo-Monte sanavit.
XIII. De causa adventus, & adventu ejus in Flandriam.
XIV. De pace inter Flandrenses composita.
XV. De arreptitio apud Thurold pervaso & ab eo curato.
XVI. De Wilhelmo Longo.
XVII. De quinque fratribus infirmis, quos insimul recuperavit.
XVIII. De Folcardo Gestelensi per sanctum Arnulfum curato.
XIX De muliere malevola & rebelli, divina ultione extincta.
XX. De Ecclesia S. Petri apostoli sibi collata.
XXI. De antiquitate & miraculis ejusdem loci.
XXII. De muliere languida, quam apud Aldenborch sanavit.
XXIII De sorore ejus in sanctimonia functa.
XXIV. De adventu ejus in Arningahem & largitione nobilium.
XXV. De lumine cælesti in atrio refulgente.
XXVI. De regressione ejus in Franciam, & repetitione cellæ.
XXVII. De ultimo adventu ejus in Flandriam.
XXVIII. De præscientia obitus sui, vel sepulturæ sibi denuo data.
XXIX. De ægritudine ejus ante mortem.
XXX. De trina concussione cellæ, in qua decubuit.
XXXI. De pio & sancto transitu ejus.
XXXII. De ostensione tumuli ejus.
XXXIII. De extensione dextræ ejus post mortem.
XXXIV. De sepultura ejus cum epitaphio.

CAPUT I.
Evectio Sancti ad cathedram Suessionensem, occultarum ac futurarum rerum revelatio, consecratio episcopalis, & datum scientiæ suæ specimen.

Lib. II.
Cap. I.

Interea Tetbaldum civitatis Augustæ Suessorum antistitem jussio divina sustulit ex hac vita, cujus sedem atque locum quidam generosus, nomine Gervasius, [Sanctus episcopatum Suessionensem] pro recompensatione palatini servitii impetravit donari suo fratri carnali nomine Ursioni, habitu quidem monacho & ab infantia litteris erudito, sed ad episcopale officium moribus & animo nequaquam idoneo: cujus ignavia vitæ & non canonicus accessus haud longe personuit ad aures Romani pontificis, nomine Gregorii a, qui mox datis epistolis ad Hugonem Diensem b episcopum & tunc Galliarum legatum, monuit ut vita & promotio Ursionis canonice discuteretur, & quidquid in his sacris legibus obviasset, synodali judicio corrigeretur. Hinc accidit, ut Hugo præfatus in civitatem Meldis c super amnem Maternam d, Tetbaldo Comite sibi patrocinante, teneret concilium e, ubi secundum decretum domini Papæ concessa Ursioni se purgandi facultate, postquam legitime vocatus & canonice protractus se præsentare contempsit, judicio episcoporum noxam subiit, ac proinde condemnatus, Clero Suessionico ibidem præstolanti electionis copiam patefecit.

[60] Tunc igitur consultu consilii pars sanior cleri & casati ecclesiæ Suessionicæ elegerunt sibi in Pontificem sanctæ religionis cultorem domnum Arnulfum, [administrare cogitur,] per id temporis reclusum, & ut sibi celeriter donaretur instanter acclamaverunt. Sic facta & conscripta concordi electione, Hugo legatus statim e concilio reverendas personas direxit ad cœnobium S. Medardi, mandans & monens per epistolas, etiam Romanæ Ecclesiæ auctoritate imperans, ut domnus Arnulfus cellam exiret & concitus ad concilium Meldense veniret, alioquin ut inobediens anathema subiret. Tantæ jussionis tonitrum expavescens Catholicæ Ecclesiæ revera filius Arnulphus, licet ægre, paruit mandatis Legati, venitque ad Concilium; quo residente repente relecta est petitio Cleri & nobilium populi Suessionici, domnum Arnulfum sibi in episcopum eligentis. Exhinc fit vox episcoporum, Arnulfum omni sanctitate ornatum suum collegam fieri postulantium. Sic mox tractus & infulatus, & nec ad modicum se excusare permissus in consessu pontificum statim est collocatus; cui afflicto & mœrenti Hugo legatus in virtute sanctæ obedientiæ sacro injunxit mandato, ut deinceps Ecclesiæ Christi ministrare studeret in pontificali officio. Jam ita constrictus cessit edictis, & designata consecrationis die vel loco, rediit ad monasterium sancti Medardi, ut futuro itineri necessaria præpararet: quibus copiose paratis non suo typo, sed fidelium voto, profectus est cum quatuor monachis & electis de clero, venitque Campaniam in castellum Tetbaldi Comitis, quod dicunt Virtutes f.

II.

[61] Comes autem Tetbaldus, cognito ejus adventu, cum magno Comitum ac nobilium comitatu gaudens eum excepit, [cognitoque divinitus contumelioso monachi absentis verbo,] obsequensque intra tectum inducit. Jam hora autem vespertina in quodam remotiori triclinio Vir Domini secretius residebat, & præfatus Comes cum perpaucis nobilium assidebat, ac de spiritali salute quæritabat, cum subito vultu mutatus, Vocentur, inquit, ad nos illi duo fratres Everolfus & Ostermarius: habeo enim illis aliquid dicere. Nec mora; vocantur, veniunt, qui dum starent ante illum, ait Ostermaro: Postquam Deo miserante secularis militiæ supercilium dereliqui, pro viribus studui, ne cui fratrum quamlibet injuriam aut contumeliam irrogassem, & quod sollicite observavi, ab omnibus, qui mihi adhærebant, sollicitius observari sategi. Novi enim pœnam divino ore decretam ei, qui scandalizaverit unum de pusillis. Cum hæc quam maxime vera sint, quomodo tu, frater Ostermare, huic confratri nostro Everolfo tam infaustam contumeliam dicere præsumpsisti, & nec timori Dei, nec pudori nostro quippiam pepercisti? Vade & compone iter tuum, rediens ad monasterium, quia post tantæ ineptiæ profusionem, tuam in via ista non patior societatem. Volo enim nostri comites itineris fieri gratos, mites, benevolos, sibi invicem servientes, sermone circumspectos, non rebelles, aut non subditos.

[62] [reum acriter reprehendit,] At ille supra modum consternatus tremula voce respondit: Domine pater ubi quæso rebellis fui, aut cui contumeliam feci? Prorsus nusquam. Respondit ei Christi Servus, Nonne aures meæ ad os tuum fuerunt, quando dixisti fratri Everolfo, te malle, ut caput ejus mergeretur in latrinam, quam tuus caballus solito ampliorem non haberet annonam? Crede nobis, tale quid dicere horruisses, si nostræ gratiæ ullam curam habuisses. Tunc Comes Tetbaldus hæc audiens & omnes, qui aderant nimium obstupuerunt quomodo rem secretam & quasi furtive prolatam tam expresse potuit cognovisse: siquidem longe a se distabat camera, qua Vir Domini residebat & caballorum stabulum, ubi in distributione annonæ hoc fuerat dictum stultiloquium. Tandem provolvitur dicti reus ad vestigia sancti Viri, provolvuntur & ceteri fratres veniam suppliciter implorantes, quibus Dei famulus ait: Indulgeat tibi Dominus; sed tamen in hac via noster deinceps non eris socius. Tunc ille plorans & nimium tristis ait: Eheu sancte homo Dei qualiter a te digrediar solus, vel qualiter tantum hujus repulsæ portabo opprobrium? Putabunt omnes, quod nefandum scelus admiserim, & idcirco a te ejectus sim. Parce, precor, meo pudori, præsta veniam, ne perpetuo subjiciar mœrori. Adhæc consurgit Comes Tetbaldus & cum eo tota præsens nobilitas, fiuntque supplices pro monacho, postulant ei aliquot causæ remedium, ne majori impellatur exitio.

III.

[63] Tunc Vir Dei illius dolori compassus fratrumque pro eo supplicantium, [illumque pœnitentem mittit ad reginam Galliæ,] Comitis quoque & nobilium votis condescendens, tulit eum in partem & ait: Tu quidem ob nimiam stoliditatem tuam omnino regredi habebis; sed nos per gratiam Dei tam honestam tibi causam injungemus, ut ex hac digressione nullum umquam patiaris dedecus, sed mandatum, quod tibi committo, serva secretum, nec alicui dicas, nisi cui volumus fore nuntiatum. Itaque a nobis digrediens civitatem Parisius g venies, & reginam Bertradam * vice nostra visitabis & annuntiabis ille optabile gaudium, quia revera in utero gestat filium, quem in sacro fonte vocabit Lhudoicum, quique post patris discessum regnum tenebit Francorum. Illa tibi vix credet, quia infans vitalem motum nondum habet: sed dic ei confidenter credat quoniam post modicum temporis sentiet, quod portat. Sic monachus valde lætificatus arripit iter versus urbem Parisiorum & reginæ pandit amabile mandatum, dicens:

[64]

Rex noster. Dominus, tibi nunc regina maritus,
Tu regina pari sensu cupiens generari [ut ei prænuntiet futurum partum,]
Sæpius Arnulfum rogitastis tuncque reclusum,
Exorare Deum vobis concedere natum
Per proceres summos per pontifices quoque magnos
Artius optastis, quod per vos non potuistis,
Ut daret Ecclesiis nitorem Conditor orbis.
Catholicæ fidei personæ consuluerunt,
Ut Dominum cæli precibus votoque fideli
Expeteret prolem regnandi sorte sequacem
Vobis & regno donari jure superno.
Quod simul optastis completum nuntio vobis:
Nam Dominus cæli compulsus mente fideli
Contulit hoc vobis, ut detur gratia prolis.
Ventre geris puerum, quod debes credere verum.
Ille puer magnus, dum vivet, mitis ut agnus
Francis regnabit, super hostes non trepidabit.
Pessima delebit; Lhudovicus nomen habebit.
Nec tamen hic vivit, nec eum vivax animavit
Spiritus, at Domini dono mox influet illi:
Arnulfi precibus sit filius iste creatus.

[65] Illa præ stupore pallescit regemque Philippum venatibus intendentem, [quam prophetiam veram fuisse,] missis perniciter nunciis, evocavit, qui cursim veniens & legationem tam gratam avide suscipiens, optatamque diu prolem a Domino sibi concessam comperiens, cœpit gaudere & timere, multumque metu & letitia fluctuare. Gauderet plane si ex toto certus esset, metuebat, ne talis promissio vacua remaneret. Tandem vicit in regali pectore fidei præsumptio & prudenter decrevit non esse superfluum, quod per talem Servum Dei fuisset prophetatum. Noverat certe multiformi experimento cujus sanctitatis ac veritatis existeret, per quem tale præsagium processisset.

Post bis quinque dies infans vitalis haberi
Incipit, & matri succrescit ventre gravedo.
Lætitiam tamen infantis sic duxit habendam,
Ut dolor atque metus reginam non gravet ullus.
Tempore condigno rex nascitur hic Lhudoicus
Pacificus, qui sceptra gerens bene jura gubernat.

[66] In hujus igitur principis præstita, immo impetrata nativitate, [nativitas Ludovici probavit.] laudanda atque admiranda est famuli Christi Arnulfi devotionis industria qui tanti mysterii arcanum & meritorum prærogativa obtinere meruit, & profunda humilitate dissimulavit: nec enim aliquando regi vel reginæ importunior extitit, ut ab eis aliquid peculiare requireret, quibus tanti gaudii contulisset beneficium. Et cum rex vel regina anhelarent, ut ei aliquid magnificum impenderent, nihil tamen umquam ab eis expostulavit, nisi ut pauperum curæ, ecclesiarum defensioni intenderent, quatinus pax & veritas in eorum diebus prævalerent, & ecclesiarum tranquillitas imperturbata maneret. Anno vero dominicæ Incarnationis millesimo LXXXI, Indictione quarta, natus est futurus rex Lhudoicus, orationibus & meritis sancti hujus Arnulfi impetratus, qui utinam, ut bono fine potiatur, ejusdem Sancti suffragio sit adjutus h.

IV.

[67] Expleto igitur itinere, pervenit ad Hugonem Diensem, ejusque insperato adventu idem Hugo gavisus est pariter & turbatus: gavisus, [Consecratur episcopus Suessionis,] quod tam laudabilem personam excepisset; turbatus, quod ad ejus consecrationem nullum episcoporum invitasset. Sed totum Deo committens, repentino nuntio lætificatur, omnisque ei anxietas tollitur. Sequenti enim die præsentant se illi tres episcopi, qui nulla necessitate de suis tunc locis exierant, sed tacito instinctu, ut legatum tunc inviserent se permotos palam asserebant. Patuit ergo omnibus divini consilii manifestum arcanum, & quod revera hunc in pontificem consecrare superno judicio esset præfixum. Omnia vero quæ ad opus consecrationis ejus utilia videbantur, sic parata & inconfusa evenerunt, tamquam si divinis nutibus aptarentur. Posito super caput ejus sacro Euangeliorum corpore, cum episcopi respicerent, invenerunt secundum Matthæum dictum Salvatoris: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. Dominica i ante natalem Domini, quæ accidit XIIII Kalend. Januar. consecratus est episcopus cum magna gratia omnium, & cum tota prosperitate divini favoris ad sedem Suessionicam feliciter est transmissus. Nec latuit populos Viennenses inclyta fama ejus; quin potius congregati mutuo se hortabantur ut illum vi raperent & suæ urbi archiepiscopum inthronizarent. Tunc etenim Vienna k civitas pontificis administratione carebat; quo tumore latius pervagante, Vir Dei festinavit exire fines eorum, accelerans exercere salutem animarum sibi specialiter commissarum & vineam excolere, cui fuerat cultor & custos ordinatus.

V.

[68] Sane Cluniacum l monachorum agmine gloriosum dum quasi latenter permeans declinare disponeret, [& visitat monasterium Cluniacense,] fama comes virtutum non permisit eum latere: nam comperiens iter ejus & causam itineris, Hugo abbas præcipuæ religionis misit velocius monachos suos in occursum ejus, mandavitque ei conjurans per caritatem sanctæ fraternitatis, ut nullatenus declinaret ab itinere sacri cœnobii Cluniacensis, sed monachis comitibus obviam sibi missis, præpararet videre fratres ejus adventu gaudentes ejusque benedictionibus avide confrui exoptantes, quam tantæ humilitatis executionem vir Domini expavit recusare, & mandatis obtemperans, direxit viam ad venerabile cœnobium Cluniacense. Tunc collecto monachorum exercitu magnoque decore exornato obviam ei processit, & beatum Pontificem eximia cum veneratione excepit, nec tantum propter episcopatum, quantum propter prioris vitæ sibi notum & Deo gratum meritum. Nam antea idem vir sanctus Arnulfus ipsius domini abbatis Cluniacensis magisterio & regimonio jugiter utebatur.

[69] [ubi specimen doctrinæ suæ præbet.] Unde & fama manaverat, quod in electione ipsius ecclesia Suessionensis consilio ejusdem abbatis confortata fuisset, quem honorifice susceptum & benigne habitum sedulus explorator obsedit, non typo curiositatis, sed fervore sanctæ caritatis proponens quæstiones de Scripturis & earum solutionem ab ore illius eliciens, ut tali indagine rescire posset, utrum in promptu haberet proferre nova & vetera, ne commissa sibi ecclesia minus justo spirituali aleretur doctrina. Denique sic contigit, ut quem idiotam & agrestem existere domnus Hugo pius Abba extimuerat zelo caritatis, hunc doctrinæ fluentis exundare & eloquii facundia non mediocriter vigere lætus expertus sit. Sed prædicti Hugonis vel brevem istic memoriam videre, animus sitit, fuit nempe corpore & corde castissimus, monasticæ institutionis vitæ regularis sator & custos perfectus, probatorum monachorum, honestissimarum personarum nutritor indesinens & sanctæ Ecclesiæ auctor ac defensor fervens.

ANNOTATA.

a Is est sanctus Gregorius VII Papa, de quo superius mentio facta est, & de quo infra iterum sermo recurret.

b Hugo iste legatus Sedis Apostolicæ eo tempore varias synodos in Gallia celebravit, ut apud Labbeum tomo 10 Conciliorum col. 397 & sequentibus videre est.

c Civitas Meldensis, quæ nunc vernacule Meaux vocatur, est in Gallia caput provinciæ Briæ, & adjacet Matronæ fluvio, de quo mox agetur.

d Fluvius Galliæ, qui hoc loco Materna appellatur, nunc passim Latine Matrona, & ab indigenis vernacule la Marne dicitur, de quo plura vide apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 323.

e Non habemus Acta hujus concilii Meldensis, ut Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ ad annum 1081 sive tomo 7 istius Operis pag. 580 monet, ubi etiam in notis recte observat, hoc concilium anno Christi 1081 celebratum fuisse.

f Hoc castellum Campaniæ Rhemensis vernacule dictum Vertus, ab aliquibus Virtudum, ab aliis villa vel vicus Virtutis vocatur, ut Valesius in Notitia Galliarum pag. 614 ex veteribus instrumentis probat.

g Auctores medii ævi hanc vocem Parisius in omni casu & numero indeclinabiliter usurpant, ut alibi interdum monuimus.

h Hic Ludovicus, cognomento Crassus, anno Christi 1137 moriens regnum Galliæ filio suo reliquit. Ceterum ex hoc loquendi modo liquet, hanc Vitam scriptam esse, dum rex ille adhuc viveret.

i Longuevallius supra laudatus ex hac Dominica recte contra quosdam concludit, S. Arnulfum anno Christi 1081 episcopum consecratum esse.

k Antiqua urbs Galliæ in Delphinatu, cujuscathedra archiepiscopalis post mortem præsulis Warmondi aliquot annis vacavit.

l Cluniacum est celeberrimum Galliæ monasterium in Ducatu Burgundiæ situm, & caput Ordinis Cluniacensis, cui tunc præerat S. Hugo abbas, de cujus sanctitate alibi egimus, & cujus virtutes iterum infra obiter ab hoc biographo laudantur.

* lege Bertam

CAPUT II.
Constantia Sancti in adversis, administratio muneris episcopalis, mortis ac sepulturæ suæ prædictio & varia prodigia per preces ejus patrata.

VI.

Occupabat Sedem Suessionicam non ecclesiæ jure, sed palatii favore episcopus Ursio, Gervasii regalis dapiferi Germanus, & idcirco rebus episcopii utebatur, quoniam regius favor ob gratiam Fratris eumdem comitabatur. Venienti ergo domno Arnulpho episcopo & Suessionis civitatem intrare disponenti, [Sanctus ab urbe Suessionensi violenter exclusus,] fit obvius idem Gervasius cum turma armatorum, & monuit valde, ne civitatem intraret, si tandem vivere vellet. Cui Vir Dei constanti mente respondit: Scriptum est dicente Apostolo: Quoniam perfecta caritas foras mittit timorem. Et quia mihi vivere Christus est, & mori lucrum, obedientiam Apostolico mandato mihi imposito conabor implere, ne non obediens merear improbari. Me decet audire, quæ jussit Papa subire: opilio Christi non frangitur agmine tristi, habeat me Dominus Deus meus aut martyrem, si interficior, aut confessorem, si evado. Caritas enim Christi urget nos. Ita dicens, animal, cui insidebat, calcaribus agitavit, ut civitatem velociter subiret. At Gervasius injecta manu arripuit frenum jumenti & retorquens animal cum sessore aliorsum digredi coëgit utrumque. Vir autem Domini statim cessit obsistenti memor Domini dicentis: Amice, ut quid venisti? Intendebat & illud; quia nec in hasta nec in gladio salvat Dominus. Sic in quantum licuit obedientiæ mandatum implevit, & sedem, quam non cupierat, tranquilla interim mente deseruit, sed excoluit pietate, quam visus est deseruisse corpore.

VII.

[71] Verum quia non sedes episcopum, sed episcopus sedem facit, [diœcesim regit ex vicino loco,] & virtus majestatis per loca non scinditur, in quodam castello ejusdem diœcesis, vocabulo Ulciaco a, solatio Tetbaldi Comitis mansionem ac sedis vicariam sibi statuit, ubi convenientibus ecclesiarum prælatis, & senioribus de clero, concurrentibus etiam promiscuis populorum cœtibus pœnitentiam in confessis & reparationem lapsis strenue ac fideliter procurabat.

Pontificis studium colit omnis grex populorum,
Præsulis officium clerus sitit ecclesiarum;
Consecrat ecclesias, clerum docet, agmina firmat,
Prædicat, absolvit, baptizat, chrismate tangit,
Cœtibus haud stultis diffundit verba salutis:
Lapsis dat veniam, contritis corde medelam,
Se sponsum viduis patrem dedit esse pusillis,
Virginibusque tamen studit conferre juvamen.
Exhibuit carum se cunctis, sprevit amarum.
Ecclesiæ cultum coluit super omnia multum,
Pervigil exorans & mundi crimina plorans.
Nec tulit indignum famulis se ferre benignum,
Vir pius & lætus prædulci famine fretus,
Omnibus omne gerens, sceleratis valde resistens.
Præstans vitalem non se tulit exitialem.
Sic Domino gratus patuit sic mente beatus,
Fieret ut Christo laus gloria sorde carendo.

VIII.

[72] Commorante autem viro Dei in eodem loco, accidit graviter infirmari monachum ac presbyterum Everolfum, ipsi antistiti per omnia devotum, [ubi monachum ægrum mirabiliter sanat,] quem pro utilitate sui diligebat plurimum, jamque idem præ acerbitate fervidi languoris credebat se moriturum, ac idcirco postulavit episcopum, ut sacro eum oleo perungeret suumque exitum suffragiis præmuniret. Cui episcopus lumine prophetiæ illustratus ait: Intempestiva sunt, quæ flagitas; quibus ideo non annuo, quia divinæ dispositioni contraria scio: nam non ego te ungere aut sepelire habeo; sed tu me alio tempore alioque in loco obeuntem ungendo & sepeliendo sacris officiis prosequeris. Et ille ait: Ad vestri transitus obsequium quomodo ego tantillus possum accedere, dum episcopi vel abbates debeant illud celebrare. Ad quem præsul: Scias certissime, quod ad meæ unctionis vel tumulationis exequias nullus episcoporum aut abbatum conveniet, sed per tuæ dilectionis servitium omnia circa me complebuntur. Sed jam modo surge, ad ecclesiam vade, & Missam faciens Salvatori nostro Deo gratias age. At ille dixit: Domine pater viginti & uno diebus non manducavi, & quomodo imperas, ut surgam vel ad ecclesiam pergam, cum corporis vires nullas habeam. Tunc Pontifex alludens tenuit manum ejus & dixit: Ecce dico tibi in nomine Christi velociter surge, & quæ tibi imperavi hilariter comple. At ille surrexit & seipso fortior ad ecclesiam ivit, orationem fecit, Missam celebravit. Reverso ab ecclesia ipsemet Vir Dei cibos apposuit, poculum ministravit, & sic sanissimum factum eodem die in comitatu sui itineris illum socium habuit.

IX.

[73] Idem Vir sanctus aliquando ab eodem fratre requisitus, [eique mortis & sepulturæ suæ locum prædicit,] quando & quomodo vel ubi futurus esset transitus ejus, respondit: Non multum tempus successerat, postquam divinæ voluntatis consilio episcopus licet indignus ordinatus sum, cum sentirem monachos sancti Medardi & Clericos ecclesiæ sanctæ Gervasii b invicem altercari velle pro exuviis futuris corporis mei; totis visceribus imploravi Regem, cui omnia vivunt, ut dignaretur aperire mihi, quando & ubi præfixus esset mihi transitus de corpore mortali sive locus deputatus meæ tumulationi. Et quadam nocte his precibus incumbenti astitit visio beati Petri apostoli talibus verbis me instruens atque confortans: In regione Flandriæ est locus Domino nostro Jesu Christo sub titulo nominis mei consecratus, ubi multa signa Christo volente facta sunt, ad cujus honorem vel provectum renovandum impetravi a Domino, ut in eodem loco debeas sepeliri; qualiter, te Christo glorificante, idem locus splendore meritorum tuorum illustretur, & ad lucem sanctæ religionis, te inchoante, reducatur. Cui ego: Domine, cum ille locus ex toto mihi sit ignotus & a diœcesi mihi commissa alienus, qua ratione potero illuc venire sepeliendus. Ille respondit: Tu audisti quamsæpius, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum; proinde de hoc non solliciteris, quia mox ut erit tempus, paratum est Domini opus. Romanus Pontifex tibi mandatum injunget, per quod adventus tui in Flandriam causa fiet. Pax Christi tecum, pax nostra simul comitetur in ævum. His talibus monitis confortatus credo, quod non erit vacuum, quod dignatus est spondere primus Apostolorum. Sed tu, carissime, diligenter custodi, ne talia cuiquam, quamdiu spiro, audeas confiteri.

X.

[74] Populorum frequentia undique ad eum properante, quorum morbis expiandis attentius insudabat, [occultum furtum cognoscit,] quadam die in exedra stans & per fenestram foras prospiciens vidit in platea jacentem hominem anhelum gradientem & super collum plancam bajulantem, moxque dixit circumstantibus clero & militibus: Planca illa, quæ eminus bajulatur, rapina est. Circumstantes responderunt: Et unde hoc cognoscere, o domine, potuisti? Respondit eis Dei Servus: Certissimum habeo, rapinam esse, quoniam hac eadem hora auctor rapinæ diabolus collum illius hominis insidendo premit. Aiunt ei: Et possumus requirere, an ita sit? Dicit Sanctus: facite, ut vultis. Mox de illis unus pro omnibus in agilem cursum se celeriter dedit, & gerulum plancæ sic affatur: Heus tu, o homo, planca ista, quam sic anhelus bajulas, unde rogo tibi pervenit? Respondit ille: Apud Nantolium villam in quodam assultu interfui, & hanc ibi plancam rapiens acquisivi. His percunctator auditis, ad eos, qui se miserant, celer rediit, & Viri Dei testimonium ex toto fuisse veridicum stupentibus nuntiavit. In hoc autem quædam similitudo est de beati virtute Martini, qui quondam ad Avitianum superbum Comitem veniens, diabolum super collum ejus incubantem aspexit.

XI.

[75] [panem ac vinum multiplicat,] Quodam tempore, dum cujusdam vici plebitaneam ecclesiam esset dedicaturus, clientibus suis & viæ sociis futuris dixit: Tali rogo semita ad illam nos ecclesiam conducite, qualiter confluens populus nesciat, qua nos illo via debeamus pervenire; & aliquid alimentorum vobiscum comportate, ut post itineris laborem vel ad modicum valeamus corpora recreare. Itaque semita remotior ac devia arripitur, nec tamen fervor populi sitientis hoc argumento sedatur, sed sub omni celeritate grandis multitudo ante illum & post adunatur. Quod cernens Dei Servus in laudem Conditoris erupit, & famulantibus sibi dixit: Quidquid alimentorum hic habetis, proferte, ut post labores viæ vires corporum valeamus reparare. Nec mora proferuntur claustrales panes quinque; vini quoque funduntur quinque vascula juxta morem claustralis justitiæ, & expansis in herba tapetibus, Vir Domini resedit, proflua turba illum gregatim ambiente. Tunc benedicens panes paucos quidem numero, sed multos numeri mysterio, jussit omnibus, qui undique considebant, ex eodem pane distribui, vinum quoque illis ad satis propinari. Res itaque tunc gesta in hoc visa est digna magno miraculo; quoniam ille panis, illudque vinum tam abunde cunctis suffecit, ut dicerent, se bene refectos & copiose satiatos. Etiam quidam illorum de illo pane spe credula quasdam particulas reportarunt, quæ languentibus postea appositæ gustu sui salubre remedium præbuerunt. Manducantium vero & gaudentium caterva præter Præsulis comitatum septingentorum numerum superavit.

XII.

[76] Rogerus c Comes Porcensis in castello, quod vocatur Calvus Mons d Remensis provinciæ, [& mulierem diu cæcam illuminat.] ecclesiam construxit, ad cujus dedicationem faciendam magnis precibus invitavit sanctum Arnulfum Suessionensem episcopum. Ventum est usque ad id, ut, basilica consecrata, altare consecraretur. Et tunc residente Episcopo & paululum respirante, accessit Comitissa ducens in manu sua mulierem quindecim annis cæcam & genu flexo ante illum ait: Pie domine, miserere huic misellæ, & tua sancta oratione tuæque manus impositione lumen illi oculorum suorum clementer restitue. Illo autem negante, & se indignum magis clamante, cæca mulier dixit: Episcope Dei, ne differas, quoniam cælitus mihi est promissum, quod tactu manus tuæ lumen recipiam oculorum. Et ille statim lacrymis suffusus oravit, dexteram cum signo crucis oculis mulieris apposuit, & continuo lumen clarum mulier ipsa recepit. Hujus miraculi inspectores fuerunt Angelrannus e vir facundus, beati viri tunc archidiaconus & postea Laudunensis episcopus, Rodulfus f Viridis postea Remorum archiepiscopus, ad quem scilicet hujus operis præfatio dirigitur, abbates convocati & propositi ecclesiarum plures, ipse Comes Rogerus & Comitissa ejus, clerus multus & populus infinitus, quorum voce laus Dei nostri celebrata est celsa voce pro honore rei gestæ cunctis vociferantibus te Deum Laudamus.

ANNOTATA.

a Suspicor, hic castro Ulciaco indicari locum eumdem urbi Suessionensi vicinum, qui ab Hadriano Valesio in Notitia Galliarum pag. 615 Ulceium vel Ulcheium vocatur, & ab incolis vernacule Oulchi vel Ouchi le chatel dicitur.

b Hæc est ecclesia cathedralis Suessionensis, quæ sub titulo sanctorum Gervasii & Protasii Deo dicata est, ut Mabillonius in notis testatur.

c Sulpicius Dialogo 3 de hoc Avitiano Comite meminit, ut in Actis S. Martini Turonensis postea dicetur.

d Calvus-mons, vulgo Chaumont, est oppidum diœcesis Rhemensis, non procul a castro Porcensi, quod vernacule Chateau-Porcien appellatur. Ecclesiam autem, de qua hic sermo est, titulo abbatiæ illustratam nunc possident Præmonstratenses, ut Mabillonius ex Marloto notat.

e Hic apud Sammarthanos vocatur Ingelrannus, qui post annum 1098 Helinando episcopo Laudunensi successit.

f De hoc Rodulfo vel Radulfo, qui cognominatur Viridis, in annotatis ad prologum breviter aliquid diximus.

CAPUT III.
Turbæ & inimicitiæ per Sanctum compositæ in Flandria, ubi prædicationem suam diversis miraculis confirmat.

XIII.

Qualiter sane regionem Flandrensium petierit & quæ causa eum ad illas partes retraxerit, [Orto dissidio inter Comitem Flandriæ & subditos,] competens descriptionis ordo jam narrandum exposcit. Rodbertus a igitur, tunc Comes Flandrensium, infestus fuerat quibusdam nobilibus ac ditioribus gentis suæ, qui hoc consilium tractaverunt, ut, Rodberto feroce Comite dejecto, mitiorem, ut putabant, principem sibi providerent, Balduinum scilicet Comitem montis Castrorum b. Tale consilium illorum postquam Comiti Rodberto innotuit, omni molimine suos proditores intercepit, aliquantos perimens, aliquantos proscribens, quosdam etiam honoribus & rebus nudatos extra patriam exulare compulit, inter quos Arnulfus Morinorum archidiaconus & ecclesiæ beati Audomari præpositus de omni sua rerum vel officii facultate depulsus, multis diebus profugus intolerabilem calumniam est perpessus: qui sero ad cor rediens Romanum Papam, nomine Gregorium, expetiit, & quanta calumnia gradus sui honorem & rerum suarum facultatem amisisset, lacrymabiliter proclamavit. Tantæ ejus & sibi similium calamitati compatiens domnus Papa decrevit suis epistolis animos Comitis Rodberti turbidos & feroces ad lenitatem provocare, ut suspectis suis aut plene indulgeret, aut certe facultatem se purgandi concederet. Sed quia nemo potuit inveniri, qui Apostolici litteras in præsentiam Comitis tam offensi deferre præsumeret, res in longum dilata est.

[78] Tandem memoriam subiit constantia sanctitatis & fervor caritatis hujus sancti viri Arnulfi Suessionici episcopi, [Sanctus a Gregorio VII Papa in Flandriam mittitur,] idque in palatio domini Papæ celebre innotuit, hunc esse procul dubio, qui Apostolici mandata Comiti Rodberto præsentare incunctanter prævaleret. Tali tandem consilio animatus dominus Papa Gregorius scriptas & bullatas epistolas dirigit reverentissimo pontifici Arnulpho mandans & imperans, ut litteras interventrices & personas, de quibus agebatur, ad præsentiam Comitis Rodberti in suo conductu offerret, illisque veniam vel copiam se purgandi ad honorem Apostolicæ Sedis impartiret. Hac igitur causa bifariæ justitiæ, id est obedientiæ principalis & fraternæ correctionis, alligatus Vir pietate fortis, non immemor Apostolicæ sibi præostensæ sponsionis, cum quibusdam illorum venit ad oppidum Insulam c nuncupatum, ubi reperto Comite Rodberto, sacra Apostolici præsentavit. Quæ dum legerentur interim accusati clam se submittentes tenuerunt pedes ejus. O furor, o rabies, o motio fellis amara, quæ tunc fronte oculis & toto vultu Comitis ferbuerunt, quando sensit, exosos suos tetigisse pedes suos. Sed quid illa ferocitas ante Virum justum faceret. Affuit ille, qui respicit terram & facit eam tremere, & tam obtentu sanctitatis ejus, quam pro reverentia Sedis Apostolicæ, salus & vita, rerumque facultas indultæ sunt. Ecce quam vera & quam miranda sunt consilia Dei. Quis ex hoc cogitare potuit, ut nequitia proditorum verteretur in occasionem salvandorum populorum? Quis scire vel excogitare potuit, ut grandis furor irati Comitis rediret ad magnum honorem famosi præsulis? Sed interim sileat omnis caro, ut appareat, quid Dominus Jesus decreverit operari in servo suo.

XIV.

[79] Quia nempe illo in tempore per quædam immo per cuncta Flandriæ loca quotidiana homicidia & insatiabiles humani sanguinis effusiones pacem & quietem totius regionis turbaverant, [ut cruenta Flandrorum odia exstinguat;] ob hoc magnis precibus maxima nobilium multitudo impetravit, ut loca, in quibus maxime atrox crudelitas sæviebat, Præsul Domini visitaret, & mentes Flandrigenarum indociles ac cruentas de pace ac concordiæ bono aliquatenus commoneret: qui in spiritu sentiens hoc acceptum coram Deo &, ut præscriptum est, sciens se divina jussione & beati Petri apostoli interventione huc oportere venire, tanto citius acquievit eorum precibus, quanto certius adspiciebat, hæc omnia actitari divinitus. Nobilium itaque ac magnatorum stipatus caterva venit ad Brugense oppidum & in Flandriam interiorem ad Aldenburgensem vicum, quibus in locis tanta rabies occidendi tantusque inerat furor ulciscendi; ut humano sanguine assiduo cruentari jocundum haberent, & vel una die a cædibus cessare ignavum atque improbum æstimarent. Vix pater filio, vix filius parcebat patri, frater germanum, nepos avunculum vel patruum, quin & patruus nepotem pro modica causa neci tradebat. Horum autem diabolicam rabiem & tam Brugensium quam Furnensium & Aldenburgensium insanam perniciem vir Domini Arnulphus verbo dulcifluæ prædicationis & exemplo eximiæ sanctitatis mirabili modo mansuefecit, & corda crudelium ad concordiæ tenorem licet valde laboriose complacavit. Nam instante illo & opportune atque importune prædicante, & crebrius se illorum vestigiis prosternente, tandem omnis inimicitia sopita est, & de infestissimis inimicis in tenaces amicos arctius sunt confœderati.

XV.

[80] Hac in re enixius laborans venit in villam, quæ appellatur Thurold d: [sed hoc munus diligenter exsequenti] nam & ibi hostis antiquus ignem litium flammasque rixarum spiraverat. Cumque proximos effusi sanguinis alloqueretur, ut pacis fœdera inirent, & diabolica incendia sopirent, erat ibi quidam, nomine Heradius, Heradii presbyteri filius, qui maluit surda aure monita pacis spernere, quam seipsum vel proximos ad pacis studium informare. Atrium itaque ecclesiæ, in quo stabat Episcopus, visus est exire, ut absens monita justitiæ protinus posset declinare, dictumque fuit episcopo: Ecce unus recedit, in quo quam maxime causa consistit. Statim Episcopus e vestigio prosecutus usque ad Comitis stationem illum subsequendo pervenit, & ante pedes ejus solo tenus prostratus, humiliter exorabat, ut ad concordiam pacis redire debuisset.

[81] Ille vero typo juvenilis arrogantiæ inflatus subsistere noluit; [nonnulli pertinaces resistunt,] sed veritus, ne ab aliis teneretur, in fugæ cursum perniciter se laxavit; fugienti vero malignus spiritus insiluit, & in amentiam versus, seipsum dentibus & ungulis dilacere coëgit: quo comperto, amici vel affines venerunt & ligaverunt amentem & dæmonio plenum, & pertraxerunt stridentem & motibus repugnantem in domum patris sui. Deinde adeunt sanctum Episcopum obsecrantes plurimum, ut superbo & fatuo ignosceret, nec injuriæ irrogatæ memor esset; quibus Domini servus dixit: Injuriam pro veritate illatam amplector; sed de cordis illius stoliditate plus afficior. Unde si vultis, ut pro illius liberatione Dominum exorem, facite nobis certitudinem, ut vos omnes (velit ipse aut nolit) teneatis firmam pacem, & si litigium aut seditionem commoverit, nemo ex vobis ferat illi solamen. Una omnes voce dixerunt: Anathema sit inter nos, quicumque auxilium illi dederit, nisi ad custodiendos sermones vestros. Ita Episcopus quasi promissis delinitus aquam benedictam cum exorcismi permixtione confecit, de qua juvenis aspersus, statim diaboli pervasionem evasit & sensibus suis sobrie functus pacem & concordiam speciali devotione servavit.

XVI.

[82] In eadem villa Thurold gestum fuit aliud non minus mirandum Quidam miles Aldenborgensis indigena, [quos ille divina ultione terret,] nomine Wilhelmus, statura & agnomine Longus, habuerat filium suum jam adultum tirocinio mancipatum, sed furtis & rapinis plus intentum: qui filius dum quodam tempore in domo cujusdam Sigeri luce clara rapere niteretur, ab ipso Sigero gladio percussus citius mortuus est; qui Sigerus cernens, se peccasse in morte tyronis, quamvis juste perempti, adiit venerandum sanctumque virum Arnulfum episcopum rogans, ut medelam verborum adhiberet ad sanandum ulcus tanti piaculi. Vir autem Sanctus, qui se ipsum obtulerat in præparationem euangelii pacis, impiger exiit in campum seculi subiturus duellum contra potentias diaboli, & armatus scuto fidei viriliter decertavit rapere vasa fortis maligni. Adunatis vero cum peremptore juvenis propinquis ejusdem interfecti, seminavit verbum justitiæ, verbum veritatis & pacis, & auctore Deo pacificavit Sigerum cum Willelmo Longo, patre videlicet interfecti.

[83] Postea Wilhelmus a quibusdam malignis increpatus, cur filii mortem tam leviter indulsisset, [ac variis miraculis] cœpit pœnitere de benefacto & iterum cœpit captare locum, quo vindictam sumeret de Sigero: nec cedebat ei locus ultionis, donec recursu temporis circa festum sancti Joannis in nundinis Thuroldensibus, veniente fortuito Sigero ut vestem emeret, illum Willelmus gladio acutissimo cervice tenus perculit, & exanguem factum non mortuum, in cartallum e, quo vestes jacebant, dejecit. Statim omnes nundinæ turbatæ sunt. Fit clamor & indignatio in populis, cur quis Comitis pacem temerare præsumpsisset. Curritur ad Comitem, qui præsens in domo sua Thurolti consistebat. Nuntiatur ei probrose illum jam nihili valere, qui suas celebres nundinas nequisset defensare. Prosilit Comes Rodbertus animo efferatus, jubet continuo percussum & percussorem sibi sisti. Interim audit a suis militibus, quod Wilhelmus Longus hujus audaciæ præsumptor fuisset, & in ultionem occisi filii nundinas exturbasset.

[84] [ad concordiam adducit,] Jam Comes aliquantisper mitigatus, respondit: Guilhelmum Longum seu militem strenuum diligo, ut filium; sed hoc redarguo, quod filii mortem per sanctum Arnulphum episcopum perdonatam * atque pacificatam, denuo ultum repetivit. Interea deducitur coram eo percussus trepidans quidem, sed illæsus, videturque cervix ejus non gladio percussa, sed quasi rubeo filo præcincta. Tunc Comes ait ad Wilhelmum: Miror tuam temeritatem, sed plus horreo tuam tantam debilitatem: quandoquidem enim parcere noluisti, cur tam pueriliter ferire non erubuisti, ut manus feminea non virilis dextra in ista cervice compareat? Agnosce igitur quoniam nec gladii nec dexteræ causa fuit, sed imperio Dei summi id factum est, qui non permisit vulnerari cervicem, quæ per documenta tam sancti Viri sponte susceperat pacem. Sic Comes, sic Comitis proceres & milites prædicabant, quod quidquid sanctus Arnulphus pacificasset, fixum & inviolabile Dei nutu permaneret.

XVII.

[85] Intra terminos parochiæ Ghestellensis f, quæ subjacet diœcesi Tornacensi, [& ibidem quinque ægros viduæ filios] est quædam vena terræ nigra & quasi subrufa, quæ crebris paludibus intersita non facile potest transiri. In his vero locis moratur genus hominum atrocitatem semper gestiens, ut vulgus Scytharum. Ad hæc loca Vir Domini pertractus, ut inter tales verbum pacis seminaret, conventus est a quadam anicula lacrymosis planctibus ita clamante: Sancte Serve Dei, miserere mei, & dignare intrare in tugurium paupertatis meæ, sicque videbis multiplicem & diuturnam pœnam afflictionis meæ. At ille mansuetus & humilis, memor semper nominis Christophori cælitus sibi inditi, intravit tectum viduæ pauperis, ut videret causas declamatæ calamitatis. Jacebant enim in lectulo quinque filii ejus uno eodemque languore constricti, quorum nullus alium poterat adjuvare vel in aliquo supportare.

[86] [statim sanitati restituit.] Tunc mulier dixit: Vide, serve Dei, quanta sit mea miseria, quantus dolor me angit, quanta tristitia me affligit. Servio sola quinque viris, curro & festino ab illo ad illum, ab isto ad istum, & minime placeo famulando. Tunc vir Domini nimia compassione congemiscens, tacuit. Deinde aquam benedictam conficiens, totam domum & infirmos aspersit & eisdem sic imperavit: In nomine Domini nostri Jesu Christi recedat a vobis languor iste, ut statim convalescatis, & matrem vestram tot doloribus addictam serviendo vobis fatigare non egeatis. Affuit continuo Domini virtus & statim consurrexerunt, atque cibos diu exosos avide sumpserunt. Sequenti die lavacra subierunt ac deinceps omni incolumitate viguerunt.

ANNOTATA.

a Rodbertus vel Robertus ille, communiter cognominatus Friso, occupavit Comitatum Flandriæ, pulsis Richilda Balduini Comitis vidua ac ipsius filiis.

b Opinor, hic designari Balduinum Comitem Montensem: nam urbs Montensis in Hannonia olim vocabatur Castri-locus, ut Valesius in Notitia Galliarum pag. 133 testatur. Nunc illa civitas a situ Latine Montes appellatur, & forte hic ex recentiori & antiquo nomine Mons castrorum dicitur.

c Insula vel Insulæ celeberrima Flandriæ civitas & mercimonio clara, quam Galli l'Ile, & Flandri Ryssel vernacule appellant.

d Thurold nunc vulgo dicitur Tourhout, & est pagus Flandriæ, qui inter Brugas & Ipras jacet.

e Cartallus inter alias significationes, quæ in auctiore Cangii Glossario videri possunt, accipitur pro cophino vel canistro. Ex sensu patet, ea voce hic significari capsam aut cophinum majorem, in qua vestes servabantur.

f Ghestella vel Ghistella est pagus Flandriæ, qui una leuca ab Aldenburgo distat, & de quo in Actis S. Godolevæ ad diem 6 Julii, sive tomo 2 istius mensis pag. 359 fusius egimus.

* id est condonatam

CAPUT IV.
Divina animadversio in nonnullos Flandros, qui monita Sancti contemnebant; fundatio monasterii Aldenburgensis, reditus S. Arnulfi in Galliam, & iterata profectio ejus in Flandriam.

XVIII.

Folcardus quidam accola Gestelensis alacer & robustus, [Quidam suasionibus sancti Viri] nec tam utilis quam temerarius, beatum Præsulem, de pacis gratia colloquentem, contemnendum putavit; qui dum faciem Viri Dei fugeret, repente est traditus maligno spiritui, a quo discerptus & miserabiliter laniatus, ab amicis vel propinquis vix potuit coërceri: & hic non sua fide, sed aliorum prece, per beatum Pontificem a dæmonio purgatus, didicit jam ex passione, quantum beato Viro impendere debuisset amoris & reverentiæ.

XIX.

[88] In vicinio Furnensis a Castri habitavit quædam vidua nobilitate & opibus fulta, [pervicaciter repugnantes] nomine Evergerda, cujus maritum simulque filium atroces inimici peremerant, & pro quorum interitu graves inimicitiæ interfectoribus undique incumbebant: nam pro morte duorum omnis illa regio conturbata fuerat, dum alii vindictam, alii defensionem homicidarum molirentur: ad quod malum compescendum accersitus præsul Domini sanctus Arnulfus sponte ac prompte properabat, ubicumque de pace & concordia esset agendum. Venit ergo asello vectus ad domum illius divitis viduæ, contra quam vox Apostoli insonat dicens: Vidua, quæ in delitiis est, vivens mortua est. Talis illa cum esset, beati Viri ingressum omnino noluit, sed ante suam portam pontem levatorium b erigi jussit, ne pateret ingressus, neve daretur effectus votis hominis Dei.

[89] Ille tamen non destitit prædicare, arguere, obsecrare, [divinitus puniuntur,] ut interfectoribus filii vel mariti pro refrigerio animarum ipsorum indulgeret, & quos crudeliter odiebat, amicos sibi confœderatos effici consensisset. Illa vero neque preces ejus neque monita suscipere voluit, sed in suo persistens tumore animi, Famulum Christi de aselli sessione, & de vestis humilitate subsannando derisit, & a se repulit; sed non impune: nam postquam Præsul gemebundus ab ea recessit, gravis illam divinæ animadversionis vindicta percussit. Post modicum quippe temporis, manente cæli serenitate, quidam levis turbo consurgens domum ejus concussit & contrivit, in qua ruina deprehensa repentina morte percussa interiit. Ubi valde mira res contigit, quod in eadem domo cum essent famuli & ancillæ plures, porci vel canes, gallinæ, anseres, columbæ atque hirundines, nil tunc ibi periit nisi ferox femina, nec quodlibet animal vel quippiam læsum fuit. Funditus extincta, docuit non dogmata ficta, quæ monuit Sanctus vindictæ pondere tantus. Femina sic fortis, fit juste filia mortis. Hujus certe ultionis fama volans perterruit corda duricordium Flandrigenarum, ut nemo auderet Viro Dei resistere, nec sacris ejus monitis non obedire.

[90] [& alii ad frugem reducuntur.] Erant eo tempore in vico Aldenborgensi duo vesanæ animositatis adversarii Conon unus, alter Robalinus, quorum Robalinus Cononis patrem, nomine Hidonem, dolo peremerat; alter alterius amicos & domesticos trucidabat; alter alteri quæcumque poterat privatim & publice mala ingerebat. Horum quoque mentes dæmoniis plenas suarum documentis prædicationum & terrore frequentium signorum ad gratiam pacis convocavit. Talibus congratulans Comes Rodbertus totaque gentis nobilitas gaudio magno gliscebant, quod talem suis temporibus Christus Dominus tribuisset ministrum, qui curam omnium paterno affectu gereret, & viam vitæ omnibus exemplis propriorum actuum declararet. Et jubente Comite, Eremboldus prætor, assumptis secum prudentibus viris in Brugensi palatio, supputatis per nomina interfectis Brugensis coloniæ vel aliorum locorum, unde personarum notitiam colligere potuerant, invenerunt & scripto indiderunt, quoniam expensio duorum millium marcarum argenti meri non potuisset persolvere, quod gratia Dei per hunc veritatis ministrum dignata est moderari. Hinc factum est, ut Virum sanctum omnis homo tam potens quam impotens medullitus adamarent; illumque secum habitare anhelanter præoptabant. Exhinc toto conamine cœperunt disquirere, quonam in loco sacer Præsul utiliter & honeste valuisset residere.

XX.

[91] Ecclesia erat in oppido Aldenborgensi sub honore sancti Petri Apostoli & omnium Sanctorum antiquitus fundata, [Sanctus construit Aldenburgi monasterium,] divinis miraculis frequens & famosa, quam quidam nobilis & multum locuples, nomine Conon, frater Everardi Tornacensis, in rationem beneficii de Flandrensi Comite habebat; Comes autem hanc eamdem ab episcopo Tornacensi tenebat. Hunc Cononem inflammavit timor Dei, suggerente fidelissima conjuge, nomine Hazecca *, ut ecclesiam sancti Petri Apostoli, quam terribilem fecerant divina miracula, immunem sui juris liberamque perageret, & ad laudem Dei abbatiam monachorum instauraret: oportebat enim impleri superius scriptam beati Petri sponsionem, quam ad ipsum Præsulem factam retulimus, tam de loci structura quam & de ipsius sancti Viri obitu & sepultura. Ordinatione vero Dei peractum est, ut reddente Conone Comiti ecclesiam, quam tenebat, Comes hanc eamdem Tornacensi episcopo nomine Radbodo c reddiderit; Radbodus quoque episcopus cum Galtero archidiacono, laudante clero & gaudente populo, liberam & expeditam episcopo Arnulfo, illique canonicam de eadem fecit investituram.

XXI.

[92] Hanc denique ecclesiam seniorum traditio a beato Ursmaro d temporibus Dagoberti e regis Francorum commemorat ædificatam, [accepta veteri ecclesia S. Petri,] quam majestas Domini diversis revelationibus signorumque ostensionibus multoties mirificavit: cæci visum receperunt, surdi auditum, muti loquelam, paralytici vel contracti restaurati sunt, & omnis morbus vel ægritudo optatam ibidem recipiunt salutem. Anno autem MXCI f in sacra nocte Natalis Domini factus est ventus vehemens & validus, qui turres urbium & tecta domorum ac ædificia plurima ecclesiarum concussit, fregit & dejecit. Eadem nocte ejusdemque venti turbine campanarium ecclesiæ sancti Petri evulsum est a suis cardinibus, & supra tectum turris, in qua stabat, versus Orientem projectum, ita ut per sex dies & noctes cerneretur pendulum quasi semper esset ruiturum. Congregati mane loci habitatores sub omni celeritate convocant architectos statutis præmiis, si illud revocarent, munerandos; at illi multa promittunt, restes præparant, balistas erigunt, ligamenta constituunt, & multimoda artis argumenta componunt. Et dum populus præstolaretur ad inventas artificum machinas, quibus campanarium sperabatur reformari, ante noctis medium pridie Kalend. Januarii advenit virtus de cælo in visione ignis, & campanarium quidem suis sedibus firmissime relocavit; ecclesiam vero intus & foris flammeo lumine vestivit. Hæc me sic referre puderet, nisi testes mille se vidisse perhibuissent g.

XXII.

[93] Habebat in usum Catholicæ fidei Conservator, ut si quando ægrotus ad illum causa medelæ accessisset, [multisque miraculis] mox prælato signo Crucis manum illi imponeret, & verba Euangelii decantaret, tertio dicens: Super ægros manus imponent, & bene habebunt. Quibus ita tertio dictis, recedebant languores, sanitas sequebatur. Talia pernoscens quædam mulier, Aldenborgensis oppidi indigena, venit ad eum, ubi tunc manebat, apud sanctum Petrum & oravit dicens: Rogo te, sancte Episcope, tange & benedic caput meum, ut sanari valeam a tantorum afflictione dolorum. Cui Præsul: Quid molestiæ patiaris, vel qua nos ratione adieris, edicito soror. At illa subjunxit: Longum tempus transegi in acerrimis doloribus capitis, qui in tantum me exagitant, ut phrenesim me pati homines credant & die nocteque aliqua requies in me non habeat locum. Dormire vel manducare vel operis quid exercere numquam possum. Tot mihi malis oppressæ apparuit quidam divinus monitor dicens: Vade ad Arnulfum episcopum & pete ab eo, ut caput tuum tangens benedicat, & continuo sanaberis. His compulsa causis venio & promissam sanitatem exposco. Ad quam mox Episcopus ait: Secundum fidem tuam fiat tibi. Simul & tangens benedixit, moxque capitis dolor cum caloris immoderantia deletus est.

XXIII.

[94] Adhuc in eodem loco consistente Viro sancto, venit quidam de Jerosolymis peregrinus & nuntiavit illi dicens: [ac spiritu prophetiæ apud Flandros illustrior factus,] Domine, soror vestra domina Oda mihi Jerosolymis locuta nimium efflagitavit, ut dicerem vobis, quoniam, quantumcumque prævalet, laborat & festinat, ut ante vestrum transitum vos in carne videat, vobis loquatur, remissionem delictorum & agendæ in reliquum vitæ normam atque consilium a vobis præsens petat & accipiat. Hæc vero summa petitionum illius est, ut vestra oratio ad Deum fiat impetrans, ut vos non recedatis, donec veniat, & ipsa non moriatur, donec dilectam sibi vestram faciem videat. Tunc ait Homo justus: Oda soror nostra & in Domino germana, quamvis festinet, quamvis avide properet, frustra contendit, in vanum laborat, in vanum concertat adipisci, quod Dominus aliter disposuit. Videat & contempletur actus nostros & studium timendi Dominum. De cetero faciem nostram corpoream numquam videbit. Itaque hæc pudicissima mulier properans & festinans, nec aliquam sibi requiem attribuens, celeriter intravit Aldenborch, & invenit fratrem sepultum, octo dies habentem in monumento.

XXIV.

[95] Sed ut ad ordinem revertamur, beatus & sanctus Christi miles Arnulfus mense Junio subintrante cœpit curiose inquirere, [recipit ab iis decimas] sicubi haberetur memoria sancti Medardi, cupiens solennitatem ejus, quæ est VI. Idus Junii h, in ecclesia ejusdem nominis dicata celebrare. Illo sic sollicito, intimatum est in fundo nuncupato Ervingahem i, stare ecclesiam beati Medardi nomine insignitam, non longe ab Aldenborch * in plaga Australi, ad quam sanctus Dei Præsul venit, ut ibi perficeret debita officia pro honore tanti Confessoris. Vidit autem illius fundi populus sanctam celebritatem, & compuncti corde donaverunt ecclesiæ sancti Petri in Aldenborg duas partes decimarum omnium allodiorum suorum cultorum & colendorum, palustrium vel aridorum, silvarum vel pratorum, & quidquid liberæ terræ habere visi sunt: ex hoc duas partes decimæ totius annonæ lini & cannæ k prompto animo contulerunt. Hujus autem largitionis principes quique nobiles & ingenui illius loci viri, Bertulfus filius Ermenarii cum Vigelborch uxore sua, Eremboldus & Malgerus filii Almari, Leggiva vidua alterius Ermenarii cum filiis Angranno Fredeboldo ac Lamberto vel tota istorum consanguinitas exegerunt a sancto Viro, ut æterno anathemate damnarentur isti vel eorum posteri, siquando molirentur de præfata decima aliquid subtrahere vel minuere vel quocumque modo quippiam damni inferre.

XXV.

[96] Loco igitur canonica, ut præfatum est, traditione sibi delegato & legitime emancipato deputavit ibidem aliquos suorum, [pro monasterio Aldenburgensi] qui locum mundarent & habitationes Deo servientibus competentes præpararent. Populus etiam vicinus, sed & longe circumquaque positus alacriter auxiliabatur dando pecunias & animalia ac diversa subsidia. Gaudebant autem quod lucerna Dei inter illos emicare cœpisset: nam in atrio ecclesiæ beati Petri apud Aldenborch eo scilicet loco, quo steterat vel sederat hic beatus cum pro pace & concordia, insudaret, visa est columna ignis ab alto prominens consistere, quæ ab initio noctis usque circa auroram prægrandi fulgore noctis caliginem mutavit in lucem, & cuncta in circuitu spatia luce perlustravit splendiflua.

XXVI.

[97] Post ad sedem Suessionicam rediens, omnium votis ambitur, omnium gaudiis celebratur. [& in Galliam rediens,] Pervenit autem ad illum reprehensibilis in plerisque regis Philippi operatio & continua coërcendorum dissimulatio, nec non indiscreta episcoporum vel abbatum impositio, ideoque cœpit tædere super malis, quæ undique patrabantur, nullo rempublicam moderante rectore. Dormitavit ergo anima ejus præ tædio malorum, quæ quotidie excrescebant: quoniam & illa nobilis moderatio Remensis ecclesiæ adeo tepuerat dejecto jure metropolitanæ dignitatis, ut nec episcoporum concilia nec ecclesiarum judicia inibi exercerentur.

[98] [solitariam vitam repetit,] Illam igitur compunctionis nutricem, illam silentii custodem, illam psalmorum & vigiliarum consciam, illam & divinæ contemplationis amicam primæ reclusionis resumpsit semitam, eligens abjectus esse in domo Domini magis quam abire, stare, vel sedere in qualibet divinæ legis transgressione. Noverat quippe potentes potenter tormenta passuros; idcirco declinavit a malis, ut totis viribus faceret bona, cupiens paratus fore & pervigil, ut Domino quandoque pulsanti confestim aperiret: quam reclusionis semitam arduo tramite conservavit, sacris virtutibus decoravit, vivens in fame & siti & jejuniis multis, in frigore & nuditate, extendens semper mentem suam in scientia Dei, in caritate non ficta, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto.

XXVII.

[99] Emerserunt autem importuniores causæ circa locum & finitimam regionem, [rursumque ob exortas turbas in Flandriam reversurus,] pro quibus adunati nobiliores quique Aldenborgensis coloniæ cum Everolfo monacho statuerunt, ut venirent ad Virum Dei & totis nisibus compellerent, ut rediret in Flandriam & causis importunioribus modum finemque proferret. At ille conscius futurorum, utpote qui divinis revelationibus frequentius docebatur, votis se quærentium libens annuit; sicut qui revera noverat, se non posse dissolvi ut esset cum Christo, nisi in loco Aldenborch. Veniens vero cum illis frequenti verbo commonebat eos dicens: Quod modo Flandriam vado, filioli, scitote non tantum esse vestræ voluntatis, quantum divinæ dispositionis.

[100]

Dumque meant glebas regionis, venit Atrebas, [monetur cælitus in itinere de imminente morte]
Quo patuli campi, spatio virgulta ferentis,
Obdormire volens desternitur ille jumento,
Utitur & verbis orans vernantibus herbis,
Ut modicum somni capiat, studio gerit omni;
Hæc requies felix quæ provocat agmina cælis,
Tuncque Viro fesso somno per tempora presso
Visio monstratur, de qua mox ipse beatur.
Nuntius applaudit, quæ Præsul lætior audit:
Aldenborch veniens non multo tempore vivens
Secula transibis, felicia regna subibis,
Quæ careant fine, quæ pollent perpete luce.
Te domus illatum Petri capiet tumulatum,
Tempora nec multa patieris carne sepulta
Terra tolleris, meritorum laude frueris.

XXVIII.

[101]

Vir Domini surgens, sociosque viæ satis urgens, [quam viæ comitibus indicat.]
Sic famulis inquit: Jam surgite; sufficit istic
Nos ita dormisse vel somnia grata vidisse;
Somnia non falsa, quæ pandunt præmia celsa.
Jam bene celetis, quæ me referente scietis.
Vobis prædico, quod triste manet inimico:
Me scito scansurum cælos civemque futurum
Angelicis turbis, precibus quod posco diurnis.
Hinc vos gaudete, lætissima corda tenete,
Et sic tractate Christum, sic rebus amate,
Ut vos suscipiat, quando cinis hæc caro fiat.
Hoc simul ostendit, quod mens cognoscere tendit,
In Petri templo tumulabor & ipse sepulchro.
Sed jam pergamus, patriam jam calle teramus.
Tempore completo venient hæc munere læto.
Hic stupor atque dolor famulantum pectora scidit.

Attamen in ejus comitatu nulli licebat aut mœrore plus justo affici aut inepta lætitia resultare. Tantum erat in illo auctoritatis & gratiæ, tantusque circa illum vigor disciplinæ, in illum videre & audire omni animæ gratum esset: cum tamen vultus ejus offensam tamquam grande piaculum præcaverent.

ANNOTATA.

a Per castrum Furnense hic indicatur munitum Flandriæ oppidum, quod nunc Furna vel Furnæ vocatur, & vix una leuca ab ora littorali maris Germanici distat.

b Est pons, qui facile attollitur ac deprimitur, & qualem Galli vernacule pont-levis appellant.

c Quamvis hic Radbodo apud Sammarthanos in serie præsulum Tornacensium non recenseatur, tamen in ea videtur collocandus, cum ipse sub titulo Tornacensis episcopi ad Lambertum Atrebatensem scripserit epistolam, quæ apud Baluzium in Miscellaneis tomo 5 pag. 298 legi potest, & in his Actis diserte Tornacensis episcopus nominetur. Idem tamen a Sammarthanis inter præsules Noviomenses sub titulo Ratbodi II refertur.

d Acta S. Ursmari abbatis, qui anno Christi 713 obiit, ad diem 18 Aprilis illustrata sunt, ubi tomo 2 istius mensis pag. 560 & 562 ædificatio ejusdem ecclesiæ Aldenburgensis memoratur.

e Potest hoc loco indicari Dagobertus secundus istius nominis rex Francorum, qui anno 687 Rotomagi mortuus est, vel Dagobertus tertius, qui anno 711 patri suo Childeberto in regnum successit, ut in Diatriba Henschenii nostri de tribus Dagobertis licet videre.

f Etsi in aliis Mss. hic annus etiam exprimatur, tamen opinor, hic vitium amanuensis irrepsisse, & pro anno MXCI annum MLXXXI substituendum esse; quæ opinio mea confirmatur ex Sigebertocoævo, qui de hoc miraculo ad annum 1081 meminit, ut mox ostendam.

g Sigebertus Gemblacensis in suo Chronico, quod ex bibliotheca Joannis Pistorii Nidani editum est, ad annum Christi 1081 refert, Aldenburgensem S. Petri ecclesiam claruisse variis miraculis, Inter quæ illud tam mirabile, inquit, quam inauditum antea exstitit, quod hoc anno Dominici nocte Natalis contigit. Deinde prodigium jam in his Actis relatum ipse ita narrat: Campanarium præfatæ ecclesiæ, vehementi vento flante, a suis locis evulsum & ad terram penitus fuit inversatum, ita in aëre pendens & ruinam sui minitans, ut semper casurum & cuncta vicina confracturum cerneretur. Sed cum per sex noctes & dies id tractaretur a populo, qualiter hinc inde exstractis machinis sursum erigeretur, & utrumque loco suo relocaretur, pridie Calendas Januarii circa noctis medium adveniens virtus divina totam ecclesiam intus & foris replevit luce ignea, & campanarium ad terram reclinatum, totum simul erexit, ac firmissime locis suis relocavit, & campanas ibi dependentes mox sonare compulit.

h Acta S. Medardi episcopi Noviomensis &Tornacensis ad diem 8 Junii in Opere nostro illustrata sunt.

i Sanderus tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 312 hunc pagum Eereghem appellat, ubi etiam meminit de hac donatione, quam monasterium Aldenburgense anno 1084 ab incolis istius pagi accepit.

k Canna apud scriptores mediæ ætatis pro cannabe usurpatur, ut in Glossario Cangii nuper recuso & aucto, ad hanc vocem videre est.

* al. Husecca & Zazecca

* al. Arningahem

CAPUT V.
Morbus Sancti reversi in Flandriam, signa de imminente obitu, pia mors, honorifica sepultura & epitaphium.

XXIX.

Mense Julio octava decima mensis cursu prospero cum felici fama virtutum intravit Aldenborch, ibidemque euangelizans regnum Dei, septem diebus incolumis permansit; die autem sancti Jacobi apostoli, [Sanctus in Flandriam reversus ægrotat,] peractis Missarum solenniis, cœpit infirmari, & uno vigintique diebus valetudine laboravit. Cumque in extremis positus putaretur, suggerebant ei fratres, ut sacris officiis se præmuniri faceret, ne forte sine iis de hac vita exisset; quibus mitissima voce respondit: Karissimi filii super hoc nolite quidquam sollicitari, quia per Dei misericordiam bene sentio, quid vel quando mihi expediat. Scio tempus, novi & horam, & de his commonebo vos, cum oportunitas evenerit.

XXX.

[103] Vicesima die postquam decubuit cum esset sexta feria ante noctis medium, [& triplici fragore] cella, in qua jacebat, mirabili tremore atque horrifico fragore tertio concussa est, & a fundamentis pene collapsa in tantum, ut monachi vel famuli ante illum excubantes intolerabili timore quaterentur, & cellæ formidantes ruinam foras fugere exoptarent; quos Vir Dei verbis consolatoriis demulcebat, & ut se cubitum collocarent, hortabatur, nil incommodi successurum promittens. Tunc ei presbyter & monachus Everolfus flebiliter aiebat: Domine, terra tremit, cella concutitur, ostium a me jam diligenter tertio obseratum, denuo patet, turbarum murmur hinc inde resonat; & quomodo possumus inter tot terrores obdormire? Cui Homo Dei ait: Care frater, ne paveas & nullus vestrum formidet, quoniam hæc omnia supernæ majestatis signa sunt, & postmodum vobis manifestabitur, quæ vis hunc teræmotum & hujus cellæ concussionem patraverit. Sequenti sabbatho cum Vir Domini articulum mortis imminere sentiret, peractis ex more matutinalibus hymnis, fratribus dixit: Jam nunc parate nobis funeri necessaria, quoniam circa noctis initium transibo ex hac vita: ita enim mihi Dominus, cui servire pro viribus laboravi, nocte hesterna innotuit, quamvis & antea diu hoc scissem, quando terremotu & aeris concussione fragor cellæ inhorruit, & prima quidem concussione B. Petrus apostolus advenit dicens, mea omnia peccata remissa & januam vitæ mihi patere. Comitabantur illum multitudo Beatorum, laudes divinas alta voce modulans.

[104]

Laudes excelsas tunc decantasse catervas
Ostia senserunt, quæ tanta vi patuerunt. [monetur de vicina morte,]
Prima fuit talis processio spiritualis.

In secunda concussione sanctus advenit archangelus Michaël cum collegio Beatorum angelorum, & suo conductu felicem vitam me intrare instanti hora promisit.

Dixerat intente, tu cælica regna repente,
Me duce, suscipies, paradisi convena fies.
His dictis jubilant, cælestia cantica formant.
Quam vim dictorum capiunt vix corda piorum.
Talibus expavit mens, quamvis cælica stravit.

Tertia commotione adfuit Domina nostra vera Mater misericordiæ cum sanctarum caterva virginum, quæ sub gaudio suæ Assumptionis meam animam assumendam benignissima voce promisit. Sed omnes vos, o fratres, contestor per misericordiam Dei, ne, dum adhuc vivo, alicui ista dicatis.

[105]

Idibus Augusti properant dum funera justi,
In feria sexta Christi de sanguine texta * [propter quem terrentur præsentes,]
Ad medium noctis veniunt præsagia doctis:
Clamor, cantus, odor, strepitus vocesque virorum.
Hymnos vel psalmos resonabat vox populorum
Atque fores cellæ reserantur more procellæ:
Cantus ab his cultus, sentitur jure tumultus,
Laudant cantando jubilant & vociferando.
Cum famulis monachi quatiuntur voce veraci:
Credunt seque mori subdentes corda timori,
Irrumpunt laudes, seu dicant undique plaudes,
Carmina psalmorum solvuntur voce virorum,
Deficiat ne res, responsum dant mulieres
His monachus quatitur, famulorum turba sopitur;
Corruit hic fortis credens discrimina mortis,
Non valet ista caro, dum mundo servit avaro,
Et caret his donis præ pondere conditionis.
Cælitus iste chorus divina laude sonorus,
Hac illac resonat, plebs cæli carmina donat,
Palpitat & monachus, pavet, æstuat, angit anhelus,
Laudibus atque choris reboat domus illa canoris,
Complet odor cellam signans intrasse puellam
Viseret ut servum, meruit quæ gignere cervum
Cornua gestantem saliendo sanctificantem;
Ipsa Dei Mater, Beemoth a per quam ruit ater,
Ipsa Dei Genitrix justorum semper amatrix
Rite pios fovit, quorum jam nomina novit.
Ipsamet Arnulfo propria sic voce loquendo
Intulit ornate multa virtute; Beate
Quando meus natus me de convalle levavit,
Te tunc assumens ad cæli regna levabit.
Dando pias voces mea tu solennia duces
Et tibi festa choris ego ducam carmen amoris,
Virgineus cœtus jubilabit me duce lætus,
Gaudia conjuncta deducent agmina cuncta.

[106]

Postea jam monachus trepidus surgens Evorolfus [ac propterea monacho petenti]
Pallidus atque tremens pro nobis * vocibus hærens
Aggreditur Sanctum dans toto pectore planctum.
Sic pater & præsul, pro quo sum longius exul,
Dic mihi nec celes, noctu quæ gesta reveles.
Affectu tristi moneo sub nomine Christi
Cuncta mihi dicas, quando me corpore tricas *.
Heu nimis infelix tegitur tot laus tua velis,
Et nescit mundus tenebrosa morte profundus,
Quis sis vel qualis, quam lucidus ac specialis.
Plurima dicentem, vel talia sic repetentem,
Affatu miti Præsul jubet illa remitti,
Rem similem veri mandat magis ipse taceri.
Si tibi ego pater, si me, carissime frater,
Diligis ut Patrem, caveas me prodere vatem.
Vitæ consortem sileas, donec mihi mortem
Pertransisse scias, tunc postea pandere causas
Occultas poteris, vel signis prodere veris.
Fortius adjuro te frater judice Christo
Ut tibi quod credo taceas dum luce recedo.

[107]

Primitus advenit cum Petro præsule cæli
Concio depromens, quod sit mea crimina solvens. [causam istius fragoris aperit,]
Ipse pius Petrus sic protulit ista locutus:
Quæ mihi commissa sunt, stant tibi prorsus aperta:
Nil timeas damni, patet ex me janua regni.
Vultibus angelicis fruitus sum semper amicis.
Me confortando de sancto fine morando
Gaudia fecerunt hymnumque Deo cecinerunt.
Tertius ordo fuit comes almæ jam Genitricis,
Quæ nos invisit, quæ mundo gaudia misit,
Gratia plena Dei, quæ permanet huic Genitrici,
Nobis non celat, sed quæque futura revelat.
Fecerit hæc Mater Domini, dulcissime frater.
Ad notum morem subiit tunc cella fragorem,
Ostia panduntur, quæ sic virtute premuntur.
Hinc reboat cantus cælesti carmine tantus.
Mens tua sic cecidit, quia pondus ferre nequivit.
Illa dies major consurgens, quem sacrat auctor,
Est festiva nimis, Deus hac quod surgit ab imis,
Cælitus assumpta beat hanc & Virgo Maria.
Tertia causa datur, quod festum multiplicatur.
Deprecor idcirco, custodi quæ tibi dico.
Accipe mandata Domini, quod luce sacrata
Jura sepulturæ non fiant, sit tibi curæ.
Fossa mihi munda struatur * luce secunda.
Hæc mea mandata tibi sint in corde parata.
Respondit frater: Quæ mandas, o pie pater,
Omnia servabo, dimittere nulla parabo;
Sed precor hæc festa nobis pater o manifesta.
Quis locus est dignus, quo tantum condere pignus
Nos nunc possimus, quando vos cælicus hymnus
Sursum suscipiet, gravior nos luctus aduret?
Præsul respondit, hos sollicitosque retundit:
Ante sepulturam nolitis tendere curam:
Nuntius adveniet demonstrans, quo mihi fiet
Fossa pii tumuli totius & ordo sepulchri.

XXXI.

[108] Itaque vicesima prima die suæ infirmitatis cum esset sabbatum & vigilia Assumptionis gloriosæ Dominæ nostræ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, [diemque sui obitus præsciens,] tunc vocatis discipulis, convocatis etiam vicinæ ecclesiæ clericis, cum psalmis & lætaniis fecit se sacro oleo perungi, & dans confessionem coram omnibus, & omnium humiliter petens orationem.

Et sic confessus fuit acsi crimine pressus:
Penitus erravi, scelerum fas multiplicavi
Monachus & miles tractavi res juveniles.
Corde gerens fatuum, non vixi ceu decet usum
Multum peccator, mihimet peccando gravator,
Offendi regem dantem super omnia legem,
Per quem salvetur quicumque Deum reveretur.
Ecce meam culpam fateor moribundus inultam,
Quam precibus vestris, quæso, dissolvite caris.

[109] Docuit autem eosdem fratres dicens: Cras de resurrectione Domini gaudium erit in cælis, [pie moritur,] & adventu Reginæ cæli gaudium sanctis duplicabitur angelis. Largiente Christo, tertia causa addetur, pro qua gaudia triplicentur. Idcirco prohibeo, ne in crastina ad opus meæ sepulturæ terram aperiatis; sed in secundam feriam reservetis: sic enim cælitus præfixum est, ut in die sancti Arnulfi Metensium antistitis b hujus peccatoris Arnulfi corpusculum terræ reddatur. Multa vero prædixit tam de regni vel ejusdem loci statu, quam & de principum vel pontificum casibus venturis, quæ omnia, veluti prophetavit, evenerunt. Jam ergo incumbente hora vespertina, Corpus & sanguinem redemptoris summa cum devotione accepit, omnibus benedicens, ab omnibus benedici se expostulavit, & sic ad requiem anhelans sanctæ Crucis signo a se tunc propensius adorato totum se consignavit. Tunc in pavimentum cinere & cilicio stratum semet deponens & nomen Domini orans ac benedicens felicem dormitionem accepit, & regionem viventium Domino conjungendus intravit. Obiit autem XIII c Kalend. Septemb. anno Domini MLXXXVII.

XXXII.

[110] At ubi obitus ejus populis innotuit, mirum dictu quanta alacritate, [& cum magno populi concursu] quantaque devotione plebs undique confluens universa in circuitu complevit. Clerici psalmis instabant, laicorum quidam pauperum concurrentium refectionem procurabant, nobilium quoque ac militum plurima multitudo plurimum insistebant, ut decore eximio celebrarentur exequiæ sancti Pontificis; tanta vero Clericorum ac plebium irruit multitudo, ut non basilica, sed ipsum atrium & atrii confinia non possent capere tam copiosam frequentiam, aliis luminaria congerentibus, plerisque inde gaudentibus, quod tantis exequiis interesse meruissent. Cumque beati Viri corpus de more compositum & pontificalibus insignibus ornatum in ecclesiam fuisset advectum, verens frater Everolfus, ne alicujus rapacitas inter tot promiscuas turbas tumulum de manu ejus concupiscens præriperet, tulit illum & reposuit.

[111] [ab Everolfo monacho] Adveniente vero hora sepeliendi, cum eumdem annulum digito ejus voluisset indere, frigida manus & incurvi digiti sic obdurati rigebant, ut nequaquam extendi potuissent. Tunc pro hujusmodi difficultate amor præsentium fidelium indoluit & cum gemitu supplicabant, ut facultatem Dominus annueret illud corpus sanctum suis cultibus non carere. Intererat his exequiis Bernoldus d præpositus Guatenensis cum Ricoardo e decano cum maxima turba presbyterorum ac clericorum, quorum hortatu & prævia voce cantati sunt psalmi, prosequente lætania & flente laicorum conventu, cum subito mirabilis Deus mirificavit Sanctum suum in oculis omnium præsentium. Revera etenim, mirum dictu! illis conquerentibus, manus dextera a pectore defuncti sese erexit, digitos erigens discrevit, & annuli inserendi locum dedit, quo inserto manus eadem se ad pristinum recollegit, & digitos, ut antea, infra palmam recurvavit.

Vox populi fertur, mox laudibus omnia dantur
Et magis hunc plorant, quia Sanctum semper honorant,
Præmia virtutum retinet quæ quæstor earum,
Præsule translato, de terris sede locato,
Ecclesiæ Petri confertur corpus herilis.
Præparat obsequium populi grex & monachorum,
Presbyteri veniunt, it clerus, & agmina currunt
Omnimodo plebis, portantia lumina sanctis,
Prandia pauperibus, vel Clero munera dantur,
Munia Missarum satis & super hic celebrantur,
Atque dies celebris Christi vel nomine Matris
Ducitur excelsa, feriam exspectando secundam.

XXXIII.

[112]

Venerat & feriæ jam clarum mane secundæ,
Angelus e cælo descendens, monstrat aperto [honorifice sepelitur,]
Cum sermone locum, faciant quo rite sepulchrum,
Fratribus ostendit; post cælica scandere tendit.
Et faciunt tumbam feriam ducendo secundam
Cælitus ostensam cælesti munere mensam:
Namque domus Petri loculus fit corporis almi,
Et juxta claustra, quæ sunt in parte sinistra,
Quo deponatur Vir sanctus, fossa paratur.
Mense sub Augusto dedit almus funera busto.
Conditur in tumulo dans membris pignera sæclo.
Planctus vel gemitus suspiria cordis ab intus
O quot mittuntur, quoties tunc & repetuntur!
Clamat amor cordis, mugit, ejulat ardor amoris;
Traditur huic baculus pro signo pontificatus.
Stanneus atque calix fit testis sacrificantis.
Plumbea scribuntur quæ postea scripta legantur,
Et tabulæ modulo positum stat pectoris antro.
Infula Pontificis monstratur vestibus aptis,
Aurea traduntur pedibus sandalia Sancti.
Tales ornatus secum tulit ille Beatus,
Per quæ clareret, quam digno flore niteret
Spiritus in cælis vivens per secula felix.

XXXIV.

[113] Nunc igitur considerandum & fideli mente retinendum est, quantis laboribus, [nullo abbate præsente, sicut jam dudum prædixerat Sanctus,] quantisque afflictionum generibus iste Servus Christi tantam meruerit virtutis efficaciam, ut etiam membra defuncti miraculorum laude polleant: nec enim gulæ & Veneri serviendo & humanis cupiditatibus inhiando tale donum a Christo percepit; sed corpus mortificando, mandatis Dei invigilando, veræ caritati inhærendo, & in via justitiæ quotidianis augmentis crescendo & perseverando. Et quoniam cordis ejus cubile, corpore edomito, rite fuerat purificatum, idcirco complacuit Spiritui sancto, ut glorificantem se glorificaret, & sibi pure servientem in conspectu omnium hominum amabilem atque laudabilem exhiberet. Aspiciant igitur dignanter hæc legentes & prudenti memoria colligant hujus Viri prophetiam, quam ante plures dies in pago Suessionico apud Ulciacum castellum habitans prædixerat, quod exequias funeris ejus nemo pontificum aut abbatum conveniret celebrare, sed per monachum ac presbyterum suum circa eum omnia supplerentur. Talis namque tantaque occupatio vicinos abbates duos Gandenses, & unum Bergensem præpedivit, ut sollicite invitati libenter occurrere vellent, & nullo modo prævalerent.

[114] Celebratis itaque Missarum solenniis a multis, [cujus epitaphium refertur.] qui undique confluxerant, sacerdotibus, distributis in pauperum usus largissimis stipendiis, qua die sancti Arnulfi Metensium antistitis sacer natalis recolitur, eadem die in basilica beati Petri apostoli apud Aldenborch hujus sancti Viri corpus sepultum est & subjuncto epitaphio prænotatum.

Miles in hoc mundo, modo pulvis in hoc monumento
      Militiam mundi sprevit amore Dei.
Cujus tutela, qua vivitur absque querela,
      Primum devotus Suessionis monachus.
Et mox angustæ devotior accola cellæ
      Se per pauperiem frigus & esuriem,
Atque per insomnes in fletibus & prece noctes
      Virtutum studiis extulit & meritis.
Abba dein factus & præsul utrimque coactus,
      Quæ digne subiit dignius excoluit.
Huc veniens demum, Domino donante, supremum
      Claudens morte diem transiit ad requiem.
Transitus ejus ei provenit fine diei,
      Quam sequitur celebris orbe colente dies,
Qua cæli Dominam de mundi valle Mariam
      Intulit astricolis cælica turma choris.
Præsulis Arnulfi qua festa dies celebratur,
      Præsulis Arnulfi corpus humo tegitur.

Completur hoc opusculum anno post transitum ejus XXVIII, Indictione septima, quem credimus ab Incarnatione Domini millesimum centesimum & quartum decimum, regnum Francorum tenente Lhudoico filio Philippi regis, ab isto Viro Dei ante ortum prophetato, septimo regni ejus anno, Romanæ Ecclesiæ præsidente beato Paschali Papa II, Remensem metropolim gubernante domno Rodulfo archiepiscopo, regnante Domino & Salvatore nostro Jesu Christo, cui cum Patre in unitate Spiritus sancti sit omnis honor & gloria & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nomen Hebraicum beemoth proprie significat elephantem seu quamlibet bestiam majorem; sed sæpius metaphorice accipitur pro dæmone, ut hic ex sensu colligitur, & apud obvios sacræ Scripturæ interpretes legere est.

b Festum S. Arnulfi præsulis Metensis diverso die propter obitum vel translationem corporis celebratur, ut dictum est in Commentario prævio ad Acta ipsius, quæ ad diem 18 Julii sive tomo 4 istius mensis a pag. 423 jam edidimus.

c Hic iterum error amanuensis irrepsit, quamvis idem numerus in aliis quibusdam Mss. exprimatur: nam ex antecedentibus & consequentibus liquet, Sanctum eo die non obiisse. Quare cum Mabillonio pro XIII Kalendas Septembris legere malumus XVIII Kalendas Septembris.

d In Ms. nostro apographo Ursi-Campi pro Bernoldo legitur Bernardus.

e In aliis Mss. dicitur Gitaleniensis vel Guasteniensis cum Ricardo.

* Mab. tincta

* Mab. tantis

* Mab. tritas

* Mab. statuatur

LIBER TERTIUS,
In quo Lisiardus episcopus Suessionensis narrat miracula, elevationem reliquiarum, & alia, forsan prius ab Hariulfo abbate Aldenburgensi descripta, quæ post mortem Sancti contigerunt.

PROLOGUS.

[Auctor miracula post obitum Sancti patrata relaturus,] Domino, jure amabili, merito venerabili Rodulfo, Dei gratia sanctæ Remensis ecclesiæ archiepiscopo Lisiardus filius, utinam idoneus minister sanctæ Suessionensis ecclesiæ, salutem & piorum palmam victricem. Residente vestræ paternitatis dignitate in illo magno atque inauditæ episcoporum multitudinis concilio, quod auctoritate præsentis domini Papæ Calisti a Remis celebratum est b, cum & ego humilis vestro lateri inhærerem, conquestus est nobis in commune frater & coëpiscopus noster Lambertus c Noviomensium & Tornacensium antistes, injustum & ingratum sibi videri, nec soli sibi sed multis, quod sanctus præsul Arnulfus prædecessor meus, qui sanctam vitam & Deo placitam duxit, cujusque sanctitas multis valde miraculis a Domino comprobata est, in sinu humidæ terræ adhuc cubaret, neque de luto fecis usque adhuc elevatus esset. Aderat testis miraculorum ejus regia majestas ipsius sancti Arnulfi impetrata lacrymis & precibus condonata d; aderat Petrus archidiaconus Suessionicus, qui se cæcum natum fuisse atque per salivam oris viri Dei Arnulfi se oculos accepisse cum multorum testimonio fatebatur. Aderam & ego licet minus idoneus, qui me in ordinem subdiaconatus ab eo consecratum, plurimum exultabam, & illi olim cohabitans, abstinentiam & rigorem vitæ latius cognoveram, præsagia multa audieram, miracula non pauca præsens conspexeram e.

[116] [archiepiscopum Rhemensem alloquitur.] Cumque hæc & his similia multa a plurimis protestata referrentur, placuit paternitati vestræ inferre, dicendo: Cur me afficitis relatibus vestris, cum ipse melius vobis cognoverim opera sanctitatis ejus. Vidi eum in Calvo-monte dedicationem facere, ubi femina de vico, quem dicunt Caviniaco, ter quinis annis oculorum prædita damnis, in faciem sancti se misit voce precanti, mox mora nulla fuit postquam præsul benedixit, palpebra se scidit, patuit lux, femina vidit. Sed estote; mira fecerit, vixerit juste, non dico levandum, nisi gratia Dei per clara signa cælitus dederit testimonium. Adest Romana Ecclesia, adest ipse dominus Papa; referatur hæc res ad eorum cognitionem, & sequamur inde illorum examen. Factum est, & consona omnes voce in nostram se redegerunt sententiam. Itaque quæ & quanta postquam sepultus est, circa extincta ossa ejus Dominus & salvator noster demonstrare dignatus sit miracula, hac præsenti decrevimus vobis & matri Ecclesiæ intimare pagella, ut præcedens cognitio vestra in auctoritatem securius legendi ceteris proficiat.

ANNOTATA.

a Hic est Calistus II Pontifex, qui ab anno 1119 usque ad annum 1124 Ecclesiam rexit.

b Hoc concilium mense Octobri anni 1119 Rhemis celebratum est, cui quadringenti viginti quatuor episcopi interfuisse dicuntur.

c Quamvis Lambertus ille apud Sammarthanos etiam non recenseatur inter episcopos Tornacenses, tamen in serie præsulum Noviomensium ab iisdem refertur, & ab anno 1115 usque ad annum 1120 ecclesiis Noviomensi ac Tornacensi præfuit, quæ postmodum in duas diœceses divisæ sunt.

d Hac phrasi auctor indicat, ibi adfuisse ipsum Ludovicum regem Francorum, qui precibus S. Arnulfi impetratus fuerat, ut supra narratum est.

e Ex his patet, quantam fidem hæc narratio mereatur.

TITULI VETERUM CAPITUM.


I. De igneo splendore & Crucifixo prosiliente.
II. De pulvere circa tumulum ejus collecto.
III. De terrore cælitus acto contra hos, qui furari illum quærebant.
IV. De muliere contracta & ibidem sanata.
V. De cereis ibi cælitus accensis.
VI. De multitudine languentium inibi recuperatorum.
VII. De hydropico sanato.
VIII. De balena per nomen ejus devicta.
IX. De paralytica sanata.
X. De duobus senibus ibidem melioratis.
XI. De manco ibi recuperato.
XII. De homine sanato nocte S. Joannis Baptistæ VIII Kalend. Julii.
XIII. De reliquiis sancti Arnulfi in combusta ecclesia non combustis.
XIV. De homine, qui ideo infirmatus est, quod votum non implevit.
XV. De elevatione corporis ejus.
XVI. De tribus miraculis tunc peractis.
XVII. De sphera in cælo apparente.
XVIII. De homine pacem respuente debilitato.
XIX. De episcopo Belgoto, qui nolente eo successit, & periit.

CAPUT I.
Varia prodigia, quæ ad Sancti tumulum & per invocationem ipsius in Flandria contigerunt.

Lib. III.
Cap. I.

Postquam beatus iste Servus Dei humanis rebus feliciter exemptus est, diversa miracula juxta ejus exuvias a Domino facta sunt, [Tumulus S. Arnulfi splendore illustratur,] ac plurimæ languentium sanitates condonatæ. Non longe vero a tumulo ejus stetit altare & crux grandis superposita, habens imaginem Crucifixi Domini, de cujus imaginis vultu ac pectore viderunt duo fratres spirituales igneum globum seu fulgur erumpere, & in illius tumbam circa ejus pectus celeriter transilire; quo signo datur intelligi, quoniam ille, qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, huic Famulo suo veræ lucis gaudia contulisset. Sequenti tempore, eodem tamen anno, tumba ipsa a capite usque ultra pedes scissa est, & in directa divisa, quasi ad lineam fuisset concisa. Ista autem divisio vel scissura instantis elevationis ejus præcurrens præsagium omnium mentibus intimavit.

II.

[118] A primo quoque tempore depositionis ejus, ardor fidei & devotionis tantus circa illum emicuit, [pulvis ibi collectus ægros sanat,] ut quicumque ægrotantes per se vel per missos suos venerunt ad sepulchrum sancti Arnulfi & per circuitum colligentes pulverem volitantem, reportabant sibi quasi certam medecinam: ipsum vero pulverem cibis suis aut poculis immittentes, seu siccum pulverem lambendo, sorbendo a cunctis infirmitatibus evadebant, & certissimum remedium velocius assequebantur; & hoc non quater aut septies, vel octies, sed millies evenisse notissimum est. Vidimus energumenum pessime vexatum, cui cum pulvis ille nolenti in os fuit injectus, mox hostem evasit, & mentem recepit. Pulvis iste celeber non soli nostræ Flandriæ * a, sed omnibus finitimis regionibus grandem suæ utilitatis notitiam comportavit. Anglia, Gallia, Scotia, Fresia sic tenuerunt; externæ gentes patriæque simul cinerem rapuerunt.

III.

[119] Hæc & his similia multa postquam sic fieri latius comperta sunt, [& monachos corpus ejus auferre tentantes] & rumor iste laudabilis Franciam penetravit, cum & gratus odor ex ejus tumba jugiter emanaret, monachi sancti Medardi graviter condolentes, quod tanti Viri exuviis caruissent, consilium inierunt cum suo abbate Odone b, ut quasi visitationis gratia locum Aldenborgensem adirent, & clam tumulum ejus aperirent, ut extracta ossa ad cœnobium suum Suessionis sub omni celeritate deportarent. Ventum est eo usque, &, paratis hujusce negotii instrumentis, noctu cœperunt aperire tumulum ejus a latere dextro. Mox ingens fragor cælitus intonuit concutiens fodientes, & nimium consternatos ab incepto deterruit. Illi paulo post recreati & ex occulta aëris passione id accidisse autumantes, redierunt ad sepulchrum, ut cœptum perficerent.

[120] [triplex fragor ab incepto deterruit,] Sed statim ut cœperunt fodere, iteratus fragor terribiliter increpuit; at illi facti exanimes corruerunt in terram, ac tandem resumpto anhelitu cum nimia formidine aufugerunt. Cumque de longe starent suppresso murmure mussitantes, subiit illos cogitatio, ut iteratam temeritatem tertio repeterent, & an ullus cederet effectus denuo attentarent. Adveniunt tremuli, applicant manus pavitantes; sed continuo intolerabili terrore jam tertio percelluntur. Alliduntur pavimento, palpitant exanimes & pene præmortui, quid fuerint, nesciunt. Horarum vero trium spatio evoluto, ad sensum redierunt & nimium augustiati fecerunt votum, quo numquam amplius attentarent sacrum corpus ejus, vel sepulchrum temerare. Arnulphus nepos ipsius sancti Præsulis & primus abbas Aldenborgensis c, hæc patrare conatus est, cum duobus monachis Godeberto, natione Aldenborgensi, & Boldrado Brugensi, quorum etiam relatione hæc eadem sic gesta innotuerunt.

IV.

[121] Sequenti tempore delata est illuc quædam fæmina miserrima contractione deformiter distorta, [& ad sepulcrum ejusdem Sancti] ita ut genua ejus pectori confixa, & palmæ manuum sub poplitibus colligatæ, tali quoque natibus carnetenus cohærerent. Hæc miserentis populi studio ad tumulum sancti Arnulfi projecta, ubi per modicum quasi requievisse visa est, divino munere ad honorem Servi Dei sanata est erecta, quæ per ecclesiam atque per atrium ecclesiæ recto gressu deambulans ostendebat loca membrorum cruore horrentia, ubi aliud alii cohærens complicitum pridem fuerat & connexum.

V.

[122] Multotiens accidit, ut luminaria ibidem cælitus accendi viderentur. [varia miracula patrantur.] Sed ne fortuita vel quolibet astu adumbrata referre videamur, mille testibus defenditur, quod narramus. Solennitas præcipua agebatur prima die mensis Maii & populi multitudo undique locum compleverat, & ecce hora diei tertia cum solennis processio ageretur, duo cerei, qui portabantur, ad ostium ecclesiæ flante vento extincti sunt. Sed ut ventum est ad sepulchrum S. Arnulphi, statim ipsi cerei accensi sunt & ita accensi, ut flamine venti extingui non possent.

VI.

VII.

[123] Anno etiam Dominicæ humanitatis post mille & centum quinto decimo per totam vicinam regionem facta est plaga sævientium morborum in hominibus utriusque sexus & totius ætatis, [Multi opem S. Arnulfi experiuntur in morbis] & tunc catervatim properantes languidorum bajuli satagebant projicere ægrotos suos circa tumbam Arnulfi servi Christi; tanta vero diffusa est gratia in reparatione languentium, ut a medio Aprili usque ad medium mensis Augusti, quando transitus ejus celebratur, sexaginta sint curati notorum, præter eos, qui sic sanati sunt, ut ad notitiam nobis non venerint. Similiter factum est anno sequenti; ut a mense Maio usque ad mensem Augustum quinquaginta hominum utriusque sexus diversæque ætatis reparatio ibidem condonata sit.

Sane inter eos venerat quidam hydropicus, ventris & venarum distensione vehementer inflatus, qui sumptum de cespite humili tumuli contiguo pulverem, in aquam conspersit & eamdem aquam ebibens, mox salutem est consecutus.

VIII.

[124] Sub eodem tempore exeuntes de ista Flandria piscatores balenam permaximam circumdederunt, [aliisque casibus, dum eum invocant,] lanceis & jaculis vulnerantes ut devictam ad terram conveherent, & de morte bestiæ divitias sibi aggregarent. At bestia immanis, quamvis fortiter jaculis & lanceis fuisset vulnerata, capi vel sedari nequaquam potuit; sed ex dolore plus insaniens, modo aquas vomebat ad cælum, modo se submergebat in profundum; modo de profundo resurgens caudæ suæ & alarum impetu confringebat armamenta navium. In tanta difficultate dixit unus ad socios: Invocemus sanctum Arnulfum de Aldenborg, & voveamus ei partem de pisce; & confido, quia auxilio ejus cito hanc bestiam devincemus. Fecerunt ita, & statim balena destitit sævire, & se capiendi atque funibus colligandi locum quietissimum attribuit.

IX.

X.

XI.

XII.

[125] In Vigilia Dominicæ Ascensionis ad concentum sancti euangelii d intra synaxim vespertinam quædam paralytica sanata est. [aut visitant illius reliquias]

In nativitate sancti Joannis Baptistæ dum noctu vigilias ageremus e, quidam homo ibidem sanatus est.

Quidam etiam provectæ ætatis homines duo senes gratiæ nimium & consimili angore percussi dolebant se vivere: nam utrorumque genitalibus illapsa viscera nimiam passionem & vivendi difficultatem illis inferebant. Hi, audita fama gratiarum beati Arnulfi, cum magno labore pervenerunt ad sepulchrum, & eorum contentio in salubre gaudium divino num conversa est: nam meritis & orationibus sancti Arnulphi eorum viscera sursum redacta sunt atque in naturalem situm revocata, & qui cum maxima difficultate huc venerant, cum gaudio sanitatis expediti & alacres redierunt.

In feria sexta hebdomadæ Pentecostes quidam juvenculus aridam manum se habere dolens, venit & projecit se ad loculum tumuli sancti Arnulfi multis planctibus pulsans sancti pietatem; & dum lectio euangelica recitaretur, sanata est manus ejus & perfecte restituta.

XIII.

[126] Antequam de terra levarentur ossa sancti Arnulfi, [quæ ab incendio mirabiliter conservantur,] habebat ecclesia sancti Petri ejusdem sancti reliquias, id est totam supellectilem peculiaris capellæ ejus. Ex his vero reliquiis dederunt fratres quamdam portionem quibusdam de insula Scolda f hominibus, ut ædificarent ecclesiam in nomine Christi sub titulo sancti Arnulfi. Ecclesia illa constructa, & erecto altari, posuerunt capsulam istarum reliquiarum in altari, & accidit per incuriam, ut illa ecclesia ignibus deprehensa funditus arderet; capsula vero reliquiarum sancti Arnulphi ab ignibus intacta & omnino illæsa in altario sedit; ipsa autem palla altaris, in quantum tangebat capsulam vel subjacebat, incombusta remansit.

XIV.

[127] In insula, quæ nuncupatur Bevelandia, hoc est tremula terra g, [& coram quibus Wido pacem spondens, eamque non servans,] quidam nobiles quorum caput erat Alvisus filius Landradæ & Ellicus frater ejus, contentionem & litigium exercebant adversus compares suos æque nobiles viros. Unde contigit, ut quidam nomine Wido ante portam Elliic in manu vulneratus duos amitteret digitos medium & medicum h, & maneret duobus digitis debilis & mancus. Pro hac re viguit magna Widonis & inimicorum ejus inimicitia contra Alvisum & Ellicum, contraque amicos vel complices illorum, quousque sanctuarium sancti Arnulphi in illas partes deveheretur ad faciendam pacem inter gentes ignorantes Deum. Ille vero Wido duorum digitorum damno deformatus, in ecclesia deprehensus a monachis & clericis coram se prostratis, cum & reliquiæ sancti Arnulphi coram eo solo tenus jacerent, artatus est, ut sponderet pacem se facturum cum Alviso, & Ellico suis quondam inimicis, & ejusdem sponsionis arrhabonem coëgerunt eum ponere super reliquiarum lecticam sive manus chirothecam; & quidem propter reverentiam præsentium Sanctorum obedivit ad horam; sed domum reversus & a propinquis vel clientibus probrose increpatus, aversus est a bono & supersedit perficere, quod spoponderat sancto Arnulfo. Statim invasit illum fortis ægritudo, qua detentus decubuit diebus XXI, in quibus non somnum vel cibum capiens, sed de die in diem pejus tabescens, ad hoc redactus est, ut accersito presbytero de funere cogitaret.

[128] [morbo opprimitur, qui peccati pœnitens statim sanatur.] Tunc presbyter dixit ei: Omnis hæc infirmitas, quam tam dure pateris, pro mendacio, quod S. Arnulfo mentitus es, juste infertur; sed si mihi credas & promissam pacem atque mancorum digitorum tuorum reatum bono corde indulgere non renuas, spero in Deum vivum, quod convalesces & vitam tuam prosperari senties. At ille nil deliberans, Defer ad me, ait, istam sanctam crucem; qua præ manibus oblata ait: Ecce certissime novi, quoniam propter meam falsitatem incurri infirmitatem; sed si nunc sanctus Arnulfus pro me oret, ut possim vivere, voveo & juro in cruce ista, quod de pace & digitorum meorum indulgentia, quidquid dudum promisi, complebo omnia. Sic dicens & novo dono novum votum in cruce perficiens, continuo subjecit: Si habeo amicum vel fidelem, provideat mihi, ut cito manducem: nam timor mortis a me recedit, spes tota vitæ mihi succedit. Quid plura? Statim cibo & potu refectus, convaluit. Post diem tertium ascensis equis Flandriam intravit, Aldenborch petiit, & coram Fratribus pœnitentiam egit, Rediens vero in locum suum, omnia, prout postulatus erat, & prout ipse primitus devoverat, ad perfectum complevit, & in pace, quam spoponderat, stabiliter permansit.

ANNOTATA.

a Suspicor, illam discrepantiam lectionis, quæ in variis Mss. codicibus occurrit, provenire ex eo, quod Hariulfus abbas Aldenburgensis tamquam Flander vel saltem Flandriæ incola prius scripserit, pulverem illum nostræ Flandriæ utilem fuisse. Cum autem Lisiardus natione Gallus esset, & hæc postea suo nomine narraret, pro nostræ Flandriæ forsan nostræ Franciæ posuit. Etiam ex aliis phrasibus facile colligi potest, primum scriptorem horum miraculorum Aldenburgi præsentem fuisse, dum aliqua eorum contingebant, cum tamen Lisiardus verosimiliter ibi numquam fuerit, ut in Commentario prævio monui. Propterea etiam in titulo libri tertii notavi, narrari a Lisiardo miracula & alia, quæ forsan prius ab Hariulfo abbate Aldenburgensi conscripta fuerant.

b Apud Sammarthanos duplex Odo distinguitur, & priori annus Christi 1090, alteri autem annus 1132 adjungitur. Hic verosimiliter de primo istius nominis abbate agitur, si distincti sint. Porro ab editoribus novæ Galliæ Christianæ ampliorem horum abbatum notitiam exspectabimus.

c Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 67 cap. 39 sive tomo 5 pag. 243 narrans hunc irritum Arnulfi conatum, de eodem scribit sequentia: Forte necdum abbas erat Arnulfus, sed tantum sancti Medardi monachus, cum id tentavit. Odoni sancti Medardi abbati anno MXCVII jam successerat Radulfus ejus nominis secundus.

d Ad hanc vocem Mabillonius in notis hæc monet: Id videtur intelligi debere de cantico MAGNIFICAT; nec enim alia pars sancti Euangelii cantata fuisse videtur tunc temporis in synaxi vespertina.

e Iste modus loquendi potius Hariulfo abbati Aldenburgensi quam Lisiardo episcopo Suessionensi convenire videtur, cum hic forte numquam Aldenburgi fuerit, ut supra etiam notavi.

f Hæc insula ab incolis vernacule Schouwen vocatur, & ab auctoribus medii ævi Latine Scolda vel Scaldia appellatur, estque una ex insulisZelandiæ ad os fluvii Scaldis sita.

g Hæc est altera Zelandiæ insula, quæ anno 1532 inundatione maris in duas insulas divisa est, quarum una Bevelandia borealis, altera meridionalis dicitur. Quod vero spectat ad etymologiam hujus nominis, de qua scriptor hic agit, sciat curiosus lector, verbo beven apud Flandros tremere, & voce land apud eosdem terram significari.

h Et digitus minimo vel auriculari proximus, qui etiam vocatur medicus aut annularis, ut in Calepino videre est.

* al. Franciæ

CAPUT II.
Elevatio sacrorum ejus ossium, quam signa cælestia & miracula consecuta sunt.

XV.

Hæc & alia supernæ gratiæ documenta postquam ad aures episcopi domni Lamberti sive ad notitiam fidelis populi latius pervenerunt, [Præsules in synodo Bellovacensi,] idem iniit episcopus consilium in Concilio Bellovacensi XV. Kalendas Novembris a cum quibusdam coëpiscoporum suorum, quid facto opus esset ad tantam Dei magnitudinem. Intererant inibi episcopi Francornm Wilhelmus Cathalaunensis columna doctorum b, Joffredus Carnotensis episcopus, Delbertus Senonensis archiepiscopus; Aurelianorum episcopus, Parisiorum episcopus, Clarembaldus Sylvanectensis episcopus, Petrus Belloacensis episcopus, Angelrannus Ambianensis episcopus, Rodtbertus Atrebatensis episcopus, Joannes Morinorum episcopus, Lambertus Tornacensis episcopus, Burchardus Cameracensis episcopus, Bartholomæus Laudunensis episcopus, Liziardus ego indignus Suessionensis episcopus, abbatum, archidiaconorum, præpositorum & copiosa cleri multitudo.

[130] [auditis S. Arnulfi miraculis,] Inter ceteros quoque adfuit ipse Aldenborgensis abbas, ferens in manu libellum de Vita & moribus miraculorumque gestis ipsius sancti Arnulfi, quem libellum ego de manibus ejus accipiens aperui, & apertum obtuli episcopis dicens: Ecce, domini, libellus iste, me conscio meque auctore, de Vita ejus conscriptus est c, cui quod vera sint omnia quæ narrat, testimonium in fide perhibeo, & de cujus miraculis & hic quosdam & domi plures valde testes veraces adhibeo. Hunc ergo libellum postulo a vobis diligenter considerari, ut ex hujus notitia valeatis, quid de illo agendum sit, melius informari. Vestra autem sanctitas audiat judicium meum, quoniam si in diœcesi mihi commissa pausaret, longum est, quod in terra non jaceret. Tunc Wilhelmus Cathalaunensis episcopus accepit libellum, & inspiciens a principio vidit numerositatem capitulorum, & ait ad episcopum Tornacensem: Domine, quid amplius quæritis? Absque libello isto sufficit nobis testimonium domini episcopi Suessionensis & clericorum ejus: debet vobis magnam fiduciam præbere iste talis abbas, cujus & ætas suscipienda est & prudentia bene placet; libellum vero istum, quia synodalibus negotiis occupamur, percurrere non vacat.

[131] [statuunt, sacras ejus reliquias elevandas esse,] Joffredus Carnotensis episcopus ait: Domine Tornacensis, dico vobis in veritate; si Dominus talia vel semel fecisset circa aliquem prædecessorum meorum, ego nec Papam nec legatum nec vel archiepiscopum consulerem; sed tota constantia Sanctum Dei, ut dignus est, exaltarem d. Interim dum hæc ab episcopis decernuntur, quidam nobiles magistri scholarum acceperant libellum & cursim perlegerant quædam gestorum capitula. Quidam ergo eorum recurrentes, ubi erant episcopi, cum magna constantia fatebantur: Revera ex Deo non est, qui hujus Sancti exaltationi contrarius est. Tunc Guilhelmus Cathalaunensium episcopus ait: Per Deum turpe est, quod de re tam aperta dubitamus. Unde vos, domine Tornacensis, cum Domini gratia, remota omni ambiguitate, statuite diem, quo ad locum conveniatis & sanctum Servum Domini de terra elevando, honorifice recondatis. Lambertus episcopus Tornacensis ait: Ecce legatus in hac ipsa basilica cum archiepiscopo nostro Remensi vel Turonensi eminus residet; rogo vos, placeat vobis ante illos venire & vestram sententiam illorum judicio confirmare. Episcopi dixerunt: In nomine Domini fiat. Ut ventum est, Lambertus dixit domino Cathalaunensi: Rogo agite causam meam. Cumque ille brevi facundia ante legatum & archiepiscopos causam explicuisset, tam legatus Conon, quam & Remensis archiepiscopus, una voce responderunt: Judicium vestræ auctoritatis plene suscipimus, & decretum vestri consensus corroboramus.

[132] Itaque episcopus Lambertus convocans abbatem designavit diem, [quod ab episcopo Tornacensi] quo Aldenborch conveniret, id est Kalend. Maii, & Viri Dei corpus sanctum de humo levatum juxta morem Gallicanæ ecclesiæ ceu revera sanctum reponeret. Dedit etiam litteras cum sigillo, quibus omnem Tornacensis diœcesis populum, ad tam sanctum officium convocaret e. Fama volans, celeri currente meatu, diversos populos has sedes visere fecit. Taceamus de Flandria, Walachrenses, Scoldanii, Bevelandenses, Antverpenses, Taxandriani, Wasiani, Brabantini, Menapenses, Morinenses, Bolonienses vel ceterarum regionum f plebes ubertim affuerunt. Tempore itaque præstituto advenit episcopus cum Tornacensi archidiacono honorabili Rodberto & magna copia cleri, & prælato Crucis trophæo, allato quoque sacro Euangelii corpore cum cereis & odoribus, concinente clero, aperitur tumulus Viri sancti, eliguntur de pulveris situ ossa beata. Stabat calix consepultus super pectus ejus, jacebat & plumbea tabula sub calice præ pectore ejus; quæ tabula scripta tenebat nomen, patriam, genus, militiam, conversionem, in abbatem promotionem, diem ordinationis ejus in episcopum, diem transitus ejus de seculo isto ad Christum. Hæc tabula a pectore Sancti elevata & episcopo astante relecta fecit illi gaudia magna, quoniam formidabat, ne errore aliquo aucti non sanctum Arnulfum, sed quemlibet indignum, Fratres sub nomine sancti elevarent. Similiter & pastoralem petalum g cum episcopo demonstrassent, gavisus est plurimum. Ad ultimum cum sandalia auro intexta extructa vidisset, in lacrymas resolutus est. Ad suscipienda ossa & de sepulchro levanda fuerunt electi tres presbyterio functi abbas Hariulfus, Goduinus monachus, Hagamingus monachus.

[133] Cumque abba calvariam capitis e terra levasset, [non sine miraculis] & in capsam ad hoc paratam posuisset, ecce manus ejus pingues & liquore olei infusæ repertæ sunt, tamquam si manus suas intinxisset in vas oleo plenum. Ecce coram Deo, quia verum est, & verum fuit quod dicitur. Odor quoque magnæ suavitatis ibidem diffusus est, nec immerito: nam qui in vita mortali in omni loco Christi bonus odor existere studuit, non mirum, si jam coronatus a Deo ipso largiente, cui servivit, cælesti honore meruit honorari. Interim reboat ecclesiæ sinus almæ Trinitatis laudibus & usque dum beata ossa digno cultu amicta, scrinio conderentur, tam episcopus quam clerus divinis verbis operam dabat. Quibus scrinio illatis, mox episcopus imposuit hymnum Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur. Hoc vero hymno usque ad nubes conjubilato, effertur Sanctus extra sanctam ecclesiam ad stationem condictam manu siquidem militari: tanta enim ad Sanctum irruit hominum multitudo, ut nimium sese conculcarent, impingerent, contunderent, & nemo præ amore Sancti vel sibi vel alteri parceret. Ita devotio Sanctique desiderium metas rationis abjecerat, ut abba vel monachi ad Sanctum propinquare nulla ratione valerent.

XVI.

[134] Sane divina non defuerunt miracula sed verus Deus in Trinitate unus, [& plurium ægrotantium sanatione] cui pure servierat Arnulfus, trinum miraculum ibidem exhibuit: nam quidam juvenis inimica vi possessus, & ob id in insaniam longo dudum tempore auctus, ibi ab inimico liberatus, & sospitati corporis & libertati sensus sui est donatus. Duæ quoque feminæ paralysi percussæ ac membrorum officio penitus destitutæ, plenariæ sanitati sunt restitutæ. Hæc vero tria signa intra ecclesiam facta ad notitiam populi per plateas vel agros diffusi, non satis palam devenerunt, quia densa plebium multitudo stipatim adeo basilicam impleverat, ut nemo ibi palam loqui, nemo ibi quoquam se vertere, nemo ibi nisi fremitus tumultuantis populi tunc posset audire.

XVII.

[135] Deus de cælo complacens sibi in suo sancto Arnulfo dedit tunc signum etiam de cælo. [signisque cælestibus] Etenim ab hora prima usque ad sextam plenam, visa est in cælo sphæra ardens, quasi flamma ignis, quæ incumbebat super sanctum corpus beati Viri; per transversum vero ipsius sphæræ radiabat velut aurum purissimum in camino probatum, signum sanctæ Crucis, quæ crux suo splendore vincebat omnem solis decorem, sua etiam longitudine superabat amplitudinem prædictæ sphæræ, per quatuor cornua ultra tendens, & nimio fulgore velut aurum rutilans. Hoc certe signum in cælo visum videtur signare cæleste mysterium. Quid enim sphæra figurat, nisi orbis terrarum latitudinem? & quid visio crucis, nisi terrenam mortificationem designat corporis? Quid autem aurum vel auri splendor indicat, nisi æternæ sapientiæ claritatem & internam divini luminis contemplationem. In sphæra vero apparuit flamma, quoniam per orbem scitur, imo scietur, quoniam caritas Dei diffusa est in corde Arnulfi per sanctum Spiritum, qui datus est illi. Si datus est, a Deo cæli datus est. Jure ergo signum Arnulfum glorificans in cælo apparuit. Et nemo dicat, Arnulfum quis noverit? Nos dicimus quoniam optime notus est, qui jure cæli dignus est nosci: nec enim fallit propheta, qui dicit: In memoria æterna erat justus. Sphæra igitur, quæ in cælo apparuit, figuravit latitudinem bonæ famæ. Flammeus affectus, ardorem caritatis internæ. Crux significat martyrium. Aureus splendor divinæ caritatis mysticum intellectum. Longitudo crucis superans sphæram, intimat sanctam beatæ mortificationis perseverantiam. Potuit dicere beatus & sanctus Arnulfus: Mea conversatio in cælis est. Potuit dicere: Omnia mundi amabilia vel delectabilia, quæ reliqui, arbitor ut stercora. Talis vero talibus debuit declarari.

XVIII.

[136] Facta est autem hæc sancti Arnulphi translatio primo die mensis Maii, [factum est ineunte Maio anni 1121,] Indictione quarta decima, sub anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo primo, Francorum sceptra tenente Hludoico filio Philippi annis XIII, Flandriæ Comitatum agente Carolo h filio regis Danorum, cujus mater fuerat filia Rodberti Comitis, cœnobium Aldenburgense regente Hariulpho abbate per annos jam XVI. Animadversum est autem cum beati Viri elevatione regioni Flandrensium advenisse frugum fœcunditatem, corporum sanitatem, aurarum salubritatem, quæ antea per annos septem pluviarum inundatione & agrorum sterilitate, animalium quoque peste & hominum crebra mortalitate atrociter languerat.

XIX.

[137] [quo tempore Flandria] Dominica tertia post Albas quando Introitus Missarum cantatur, Jubilate Deo omnis terra Alleluia, facta est nobis beati sancti Arnulfi corporalis elevatio: a qua Dominica deinde octava decima die evenit præclara solennitas de Ascensione Domini, quæ est quadragesima dies a sancto die Resurrectionis. Hæc vero solennitas Ascensionis in oppido Aldenburgensi ab aliis solennitatibus magis frequentior fit, eo quod in illo die solennes nundinæ in eodem loco ducuntur, & ideo populi ab operibus vacantes solito plus confluunt. Hac vero opportunitate promiscuis turbis undique irruentibus, contigit convenisse de una vicinia tres milites germanos fratres, & duos alios seorsum milites illis tribus inimicantes; quoniam illi tres nuper interfecerant germanum illorum duorum fratrem militem. Illi vero tres aliorum fratris interfectores convenerant abbatem & monachos ejus loci, & rogaverunt nimium supplices, ut ferrent auxilium laborando pro reconciliatione eorum: ad quod abbas & monachi satis voluntarii, requirentes, ubi essent illi duo fratre orbati, tulerunt secum lecticam beati Arnulfi, & venerunt ex improviso, ubi illi sedebant, & prandere inceperant.

[138] Senior frater, ut vidit monachos & sanctam lecticam, [patrocinium ejusdem Sancti sensit.] intellexit, hos venire ad sese cogendum. Statim projectis dapibus & poculis, voluit exurgens effugere; sed virtute Domini & meritis sancti Arnulphi, nates ejus adhæserunt scamno, pedes ejus adhæserunt scabello suppedaneo, & ita compeditus & constrictus resedit invitus. A monachis postulatus indulgentiam, respondit verba stultitiæ. Quid multis differamus? Lingua proterva, oculi torvi, & totius corporis motus dissimiles illum amentem prodiderunt & morti jam inditum amici defleverunt. Tunc junior frater devovit dicens: Sancte Arnulphe, miserere mei, & redde mihi vitam fratris mei, &, ecce, voveo & promitto, quoniam si evaserit frater meus, & pro amore tui istis inimicis efficiar amicus, & ipsum, velit nolit, pertraham, ut faciat cum eis perpetuæ pacis fœdus. Monachi præsentes hæc audientes gavisi sunt, & accepta aqua humectaverunt pedes lecticæ, ipsamque aquam resumentes infuderunt ori ejus & faciei totæ *. Tunc ille quasi de gravi somno expergiscens continuit se, dein vocans fratrem fortiter ejulantem ait: Gaude, frater, quia revixi: orationibus sancti Arnulphi me Deus vivere permisit. Et consurgens adoravit cum magna devotione; deinde fratris sui occisores cum magno affectu accepit in amicos & sub firmamento juramenti pollicitus est, illis pacem stabilem observare i. Sic exosis gratiam, sic odientibus benevolentiam, sic beato Arnulpho honoris reverentiam, sic Christus Deus noster nomini suo laudem & gloriam provenisse dedit in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc synodus Bellovacensis anno 1120 celebrata est, ut auctores jam consentiunt; sed Acta hujus concilii ad notitiam nostram non pervenerunt, ut Longuevallius noster ac alii historici observarunt.

b Hic fuit doctus præsul, qui a natali solo in diœcesi Parisiensi vulgo Guilielmus de Campellis cognominabatur, & propter eximiam scientiam columna doctorum dicebatur. Præcipua ejus gesta breviter apud Sammarthanos in serie episcoporum Catalaunensium narrantur.

c Lisiardus hoc loco non dicit, quod ipse hunc libellum de gestis & miraculis S. Arnulfi exaraverit; sed tantum asserit, hunc libellum, se conscio atque auctore (id est, ni fallor, se suasore) conscriptum esse. Hinc in Commentario prævio colligimus, libellum istum ab hoc præsule adoptatum fuisse.

d Hic episcopus Carnotensis ex affectu & nonnihil hyperbolice loquitur: nam eo tempore nullus præsul in sua diœcesi poterat quempiam Sanctum declarare, nisi Pontifice per se aut legatum suum consentiente.

e Has invitatorias aut convocatorias episcopi Tornacensis litteras in Commentario prævio exhibuimus.

f Hic exprimuntur antiqua nomina diversorum Belgii tractuum & incolarum, quæ apud geographos & historicos Belgas passim occurrunt.

g Mabillonius hoc loco legit petatium, & hanc vocem in notis per schedulam interpretatur. Sedverisimilius puto, cum Ms. nostro ac codice Valcellensi petalum legendum esse: nam per petalum vel petalium præter alia, quæ in Glossario Cangii occurrunt, significatur pedum pastorale, de quo Harigerus Lobiensis abbas cap. 8 inter miracula S. Ursmari sic scribit: Baculum recurvum, quem plerique cambutam, alii petalum vocant. Cum autem hic addatur pastorale, arbitror, hanc significationem reliquis præferendam esse.

h Hoc loco indicatur Carolus cognomento Bonus, qui anno 1119 comitatum Flandriæ cœpit administrare, & anno 1126 vel 1127 ab hominibus seditiosis in templo S. Donatiani occisus est, ut Majores nostri ad diem secundam Martii retulerunt in Actis hujus beati Principis, quæ tomo 1 Martii a pag. 152 illustrarunt.

i Inter titulos veterum capitum in omnibus exemplaribus nostris cap. 19 legitur hic titulus: De episcopo Belgoto (codex Valcellensis Helgoto habet) qui nolente eo successit & cito periit. Sed in textu ipsius libri tertii nullum de hac re fit verbum. Quare Mabillonius in notis ad titulum hujus capitis monet sequentia: Nihil omnino de eo episcopo habetur in hoc libro. Et quidem Hilgotus episcopus Suessionensis, de quo hæc epigraphe videtur debere intelligi, cito non periit; sed post annos circiter duodecim regiminis in monasterium majus prope Turonos secessit, anno scilicet MLXXXVIII, ubi postea abbas factus est. Ejus apologiam fecit Ivo Carnotensis episcopus in epistola ad Paschalem II summum Pontificem. In Ms. nostro apographo Thosano dicitur quidem episcopus hic periisse; sed adverbium cito omittitur. Ceterum de præsule Hilgoto, qui episcopatum Suessionensem abdicavit, & vitam monasticam amplexus est, plura apud Sammarthanos & Longuevallium nostrum legi possunt.

* lege toti


August III: 16. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.