DE B. ALBERTO EREMITA IN TERRITORIO SENENSI.
Circiter an. MCLXXXI.
[Praefatio]
Albertus, Eremita in Etruria (B.)
[1] Hvgo Menardus in Martyrologio Benedictino VII. Ianuar. In territorio Senensi B. Alberti Eremitæ Montis Alceti, Ordinis Camaldulensis, miraculis clari, qui vigesimo septimo conuersionis suæ anno migrauit ad Dominū. At Kalendarium Benedicti Dorganij excusum Maceouij an. 1622. B. Alberti Eremitæ miraculis clari. Vitam eius Italice scripsit D. Siluanus Razzi Abbas Camaldulensis libro 2. de Sanctis Etruscis; quam nos Latinam fecimus.
VITA Ex Italica Siluani Razzi.
Albertus, Eremita in Etruria (B.)
Ex Italica Silvani Razzi.
CAPVT I. Sanctioris vitæ initia.
[1] [B. Alberti adhuc pueri abstinētia.] Natvs est B. Albertus honestis parentibus, in territorij Senensis castello, cui Monti-alceto nomen. Mox vero singularis Dei erga illum gratia eluxit: quippe qui nisi stata hora, ritu ieiunantium, sugere vbera adhuc infantulus nollet. Quod haustum diuinitus institutum, multo etiam illustrius prodidit, cum adolescēs tres hebdomadæ dies sibi esuriales esse voluit; cibo, qui præbebatur, propriis manibus erogato in pauperes.
[2] Cum iam excessisset ex ephebis, considerans vitam hanc mortalem non nisi peregrinationem esse quamdam, ac militiam super terram; enitendum proinde vt tandem ea emensa felicem portum fas sit ingredi, ratione quam Christus verbo vitæque exemplis commonstrauit; [Peregrinationes variæ.] Romam discessit ad sanctorum Apostolorum basilicas, inde in a Appuliam, S. Michaelis in Gargano monte sitam ædem visitaturus, se contulit; postremo b Venetias ad S. Marci reliquias. Hinc vero in Palæstinam nauigat: Christi sacrosanctum sepulchrum, aliaque nostræ salutis celebrata monumentis loca veneratur, eo animi sensu ac pietate, vt omnino statueret, voto nuncupato, penitus sese diuino cultui consecrare. Cum aliquod isthic spatium temporis exegisset, nullum subterfugiens aut itineris laborem, aut incommodum corporis, duce, quo agebatur, Dei Spiritu in c Gallæciam abit, ad S. Iacobi sepulchrum. Hic cum moraretur, sæpius conspecta est in dextrum eius humerum aduolare columba, [Eius humeris insidet columba.] rostrumque in aurem eius inserere, & quasi ei quidpiam insusurrare: fortassis argumento futura, quam vir Dei columbina esset animi præditus simplicitate.
[3] [Exemplo B. Anselmi, pœnitentiæ se dedit.] Ex tot tamque longinquis ac molestis itineribus domum tandem reuersus est, certus quæ Deo vouerat quamprimum exequi, vitamque eremiticam complecti. Cum diuino instinctu ad eum B. Anselmus ex quadam Ordinis d Camaldulensis eremo adit, inque eius domum ingressus, Hoc, inquit, est domicilium, in quo me habitare oportet; additque se eius merita vitæque sanctitatem ex quodam sancto Patre didicisse. Consecrata igitur in religiosam habitationem B. Alberti domus. Dies aliquot cum eo commoratus B. Anselmus, præter ceteram carnis macerationem, singulis noctibus corpus suum flagris acerrime cædebat. Cuius exemplo & in suum quoque sæuire corpus Albertus, idque in seruitutem redigere, & inedia affligere, magno animo cœpit. Irritata diaboli hac eius alacritate inuidia est. [Tentatur a diabolo.] Varia igitur moliri vt eum ab suscepta exercitatione reuocaret: & cum alias illecebras complures, tum varias mulierum species obiicere. Sed hos omnes inimici insultus generosus Christi athleta assidua precatione depulit.
[4] Haud multo post, diuino instinctu, in disciplinam se tradit e S. Guilielmi, qui Pictauensi Comitatu ac Ducatu Aquitaniæ abdicato, [Sub S. Guilielmi disciplina austere viuit, & manuum labore.] monasticæ vitæ exemplis florebat, sub annum MCLIV. ac modo eximia veneratione celebratur, præsertim f Castilione Piscaliæ, vbi eius adseruatur corpus. Vt vero certius inimici impetum retunderet, carnemque domaret, cilicio sese induit, atque in nuda humo cubare instituit; aut cum labore ac vigilia esset exhaustus, in angusta tabula paullulum quiescere. Cibus illi hordeaceus panis, vinum non nisi Dominicis diebus bibebat. Preterea cum induxisset in animum, Patrum Ægyptiorum more, labore manuum victitare, cœpit operam in agris colendis suam elocare.
[5] Hic die quadam cum ardentissima siti torqueretur, alterū quempiam laboris socium pauxillum aquæ rogauit. Is vasculum ei aquæ præbet. Quo aperto, [Aqua ei in vinum mutatur.] ac liquore degustato, Quid mihi, inquit, illudis? Aquam te rogaui, non vinum. Hoc tu ipse ebibe, ego id nolo. Ea re ad plures vulgata, ceteri qui in vicino operabantur, conuenere, atque de vino hoc bibere, & late celebrauere miraculum. Plures hac excitati fama ad virum sanctū adire, illumque vt pro se ad Deum precos funderet rogare, ac beatos se credere si cum eo colloqui familiariter potuissent. Auersari hanc frequentiam vehementer vir Dei ac deuitare, quod ea nimium sese a sanctis suis exercitiis auocaret. Ex eo igitur loco profugit, [Secedit in locum desertum.] ac montem desertum aut spelæum vestigat, vbi solitariā vitam ageret, solusque cum Deo, cum Christo Iesu, cum Virgine Matre, cum Sanctis omnibus ageret.
[Annotata]
a De S. Michaelis apparitione & basilica in Gargano monte Appuliæ, agemus VIII. Maij, & XXIX. Septemb.
b De S. Marci Euangelistæ translato Venetias corpore XXXI. Ianuarij, & XXV. Aprilis.
c XXV. Iulij de S. Iacobo Maiore dicemus, deq; fidelium ad eius corpus, quod Compostellæ in Gallæcia quiescit, frequenti peregrinatione.
d De sanctissimi Ordinis Camaldulensis ortu dicemus ad S. Romualdi vitam VII. Februarij.
e S. Gulielmi vitam dabimus X. Februarij, atque illud inquiremus, an qui hic memoratur Guilielmus, vitamq; eremiticam egisse traditur ad Stabulum Rhodis in territorio Senensi, (qui locus nunc Malauallis appellari dicitur) idem sit cum celebri illo Aquitaniæ Duce.
f Castilio Piscaliæ, oppidum, inquit Leander Albertus, faucibus altæ cœno paludis, quam Aprilem lacum Antoninus vocat, appositum. Inde lacus hic, qui aliis est Prillis, siue Prilis, Ciceroni pro Milone Prelius, (alij Pretius & Perelius legunt) vulgo Il lago di Castiglione dicitur. In eum Salebro labitur, qui vulgo Brone, Brune, Bruno; Leandro Brunus, & (vt scripsisse Plinium putat) Prilis. Castilionem autem Piscaliæ, vulgo Castiglione della Pescaia, a Monte Piscalo dici tradit idem Leander. Est vero hic lacus oppidumq; in Senensis territorij ora maritima.
CAPVT II. Eremum inhabitat, miraculis clarus.
[6] [Ventorum vim in perpetuum sedat.] Devenit vna cum Grifolo nepote suo ad montem, cui nomen Tauricella, hactenus a nemine mortalium cultum ob vim horrificam, quæ isthic sæuiebat, ventorum. Hic illico cellam extruit: eamque a Deo gratiam est consecutus, vt fusis precibus, religiosa formula loco bene apprecatus, omnem vim ventorum effugarit, nec sit deinceps vehementior isthic flatus auditus.
[7] [Nepotem captum liberat.] Interea orta inter a Asciani & Montisalceti incolas nescio quæ dissensio est; multa inuicem damna illata. Ipse quoque B. Albertus cellam suam construi cœptam primo mane reuisens, in armatos incidit; qui tamen non ausi iniicere in eum manus; nepotem eius Grifolum in custodiam misere, nummorum aliquid expressuri. Turbati Grifoli parens, ac maledicta in B. Albertum iacere, qui huius sibi damni, filio periculi occasionem præbuisset. Postridie ex hostium manibus elapsus, domum saluus & incolumis Grifolus reuertitur. Cumque patrem reperisset in Albertum iactantem conuitia, eummet ipse grauiter increpare cœpit, innocentem esse Albertū, gratias potius ei agi oportere, cum eius meritis sic hostium manus euaserit.
[8] Prosequi deinde cœptam extructionē institere. Cum vero duodecim operariis, qui lapides effodiebāt, potus deesset; vir sanctus exiguum eis vini vasculum dat, [Vini vasculo homines 12. die integro reficit.] ipso die dono sibi missum. Illi vero, Quid? an hoc tot reficiendis hominibus sat erit? Sumite, inquit Sanctus; potest enim Deus eo vestram omnium sitim restinguere. Sumpto igitur vasculo omnes sæpius biberunt, sitim sedarunt: cumque vasculum sancto viro ad vesperam redderent, animaduerterūt nondum vinum omne exhaustum; & gratias Deo egerunt.
[9] Cum cella quo cupiuerat modo exædificata iam esset, [Miraculis claret.] eam inhabitare cœpit; ac viginti septem in ea annos orationibus, contemplationi, aliisque sanctis exercitiis assidue vacauit, eo fructu diuinique obsequij amplificatione, vt nemo sanctius ascetica tractare studia ea ætate crederetur: quam peruulgatam opinionem crebra confirmabant miracula.
[10] Cum in agro die quodam operaretur, in leporem incidit, qui non modo non profugit, sed capi se familiariter siuit. [Lepus atque auiculæ familiariter ad eum accedunt.] Cumque eum socij occidere vellent, Fratres, inquit, si nobis hic nihil nocuit, imo vltro se credidit nobis, cur ei nos noceamus? sicque eum liberum dimisit. Post paullo insectantes fugiens venatores, ad virum Dei denuo accurrit, qui mox eum intra tunicæ suæ manicam abscondit, dum abiissent venatores, ac deinde dimisit. Hinc nempe depingi vulgo Beatus hic solet cum lepore manicæ inserto. Nonnumquam illapsa per fenestram auicula vltro ad manus eius aduolabat, iisque insidebat.
[11] In iis regionibus Comes quidam periculosa febri correptus est: cumque nihil adhibita pharmaca efficerent, deportari se ad B. Albertum iussit; [Febrim pellit.] vtque primum eum vidit, nihildum aliud effatus, quoniam ardentissima siti cruciabatur, aquam potandam flagitauit. Eam præbet vir sanctus: qua epota, integram sibi alter redditam esse sanitatem sensit. Idem cum coniugem sterilem haberet, Alberti sese orationibus commendat, precaturque vt sibi prolem impetret a Deo. Spem in Dei misericordia collocare Sanctus iubet, [Prolem sterili impetrat.] atque ad coniugem suam accedere. Ex qua non multo post filium suscepit: quem aliquantulum ætate prouectum ad Albertum deducit, itaque eum affatur: En filius tuus, non tuo quidem semine procreatus, sed tuis meritis precibusque condonatus a Deo.
[12] Comes Vbertinus, cognomento Spathalonga, ita febri quartana conflictatus, [Febrim sanat.] vt medici de eius salute desperarent, ad eum deportatus, eadem quoque ratione valetudinem pristinam recuperauit. In cuius rei testimonium discedens aureum annulum altari impositum isthic reliquit.
[13] Comitissa eius in quo commorabatur loci, cum filium haberet, [Vlcus tactu curat.] quem fœdissimi tabes vlceris consumebat, fessa diuturnæ adhibitæ frustra curationis, magna eum pietate non sine lacrymis Sancto commendat. Manum ille vlceri imponit, idque momento curatum est.
[Annotatum]
a Meminit Asciani Leander in Thusciæ descriptione: ad læuam Vmbronis fluuij ripam situm est.
CAPVT III. Variæ curationes, aliaq; miracula.
[14] Virgo quædam Hispana, ægritudine, quam elephantiacam vocant, [Elephantiacam curat.] ita misere cruciabatur, vt toto pene e corpore sanies difflueret, vermesque excrescerent. Multa nequidquam periclitata, in Siciliam spe consequendæ sanitatis ostensa proficiscitur; a Salerni B. Alberti sanctitatem, quæque eius meritis patrarentur a Deo miracula, auditione percipit. Aduolat inde in Hetruriam: cum eadem Comitissa & Sacerdote cui Tuscano nomen, ad sanctum virum accedit, ei submississime sese commendat. Ille hæc tantum: Dominus per suam misericordiam & intercessionem Sanctorum Apostolorum tui misereatur. Cumque qui aderat Sacerdos rogatus esset vt sacrificium Deo offerret, dum Eucharistiam ipse sumit, persentiscit puella quasi igni quodam omnia membra peruadi, vt concremari ossa omnia viderentur. Nec multo post omnino sanata est, Deoque gratias egit, appensa isthic in gratitudinis miraculique testimonium imagine: optabatque vitæ reliquum isthic exigere: sed nulla ratione id vt pateretur induci vir sanctus potuit.
[15] Marianus Sacerdos, multis sæpe impensis B. Alberto obsequiis, cum acutissima febri esset correptus, [Febrim precibus sanat.] delatus est ab amicis ad beatum virum, qui ita illum affati sunt: Ecce, quem tantopere diligis. Ipse eum deferri in oratorium iubet, proque eo Deum precatur. Æger vero subito veluti a somno experrectus exsurgit, quæritque admirabundus qua illuc ratione peruenerit. Tanto vero pius ille Sacerdos B. Albertum amore prosequebatur, vt post eius mortem ab eius sepulchro recedere noluerit, sed reliquum isthic vitæ exegerit.
[16] Bubulcus quidam eius regionis, nomine Medulus, ardentissima febri ad extrema perductus, [Aqua B. Alberti moribundū sanat: vertitur in vinum.] aquam B. Alberti identidem postulabat, eique quo poterat modo sese commendabat. Mittitur qui aquam adferat: interea eo redactus est æger, vt iam funebria ordinari inciperent. Allata aqua, quidam ex adstantibus maiori quam ceteri fide præditus, vt extrema ægritudine pressis perfundi identidem os solet, cœpit aqua illa instillata os illi aspergere. Vix guttæ pauculæ in os eius erant admissæ, cum resumptis viribus, stupentibus cunctis, loqui cœpit, ac cibum poscere. Et continuo integram sanitatem recepit, Deoque gratias agens, quæsiuit quodnam id vinum fuisset, quod sibi potandum præbuissent, cuius ea vis extiterat, vt se a portis mortis reuocaret ad vitam. Responderunt non vinum ei sed aquam propinatam, quam fractis vocibus balbutiens postulasset. Interim ex eodem vasculo prompsere palam quam plurimis, deprehenderuntque in optimum vinum aquam esse conuersam. Fixum ad perpetuam rei memoriam in sacra æde id vasculum, plures annos stetit. Simile prodigium haud multo post in simili aqua patratum est.
[17] Longum erit si omnia percensere voluerimus a Deo facta B. Alberti meritis precibusque miracula, quæ in Annalibus Camaldulensibus atque alibi descripta sunt. Breuiter ista perstringemus. Puellulæ cæcæ in bAretina ditione, manu capiti illius imposita, visum; alteri mutæ, aqua præbita, loquendi facultatem restituit. [Cæcam curat: item mutam.]
[18] Memoliandæ, mulieri cuidam aperto ore dormienti penetrauerat intra viscera serpens, [Eius meritis quædam serpentem euomit illæsa.] eamque diris modis cruciabat. Ad B. Albertum semianimis perducitur. Preces ad Deum fundit, aquam deinde mulieri præbet, qua pota serpentem illico euomit.
[19] Montalceti quædam vnicum filiolum morti proximum vlnis complexa e fenestra versus B. Alberti cellam spectante prospicit, itaque intimo affectu precatur: [Conualescit moribundus.] O sancte vir Dei Alberte, si mihi filiolum hunc meum incolumen reddideris, eum mecum perpetuo Dei obsequio deuoueo. Vix ea protulerat mater, cum subito filio sanitas est restituta.
[20] Mercator quidam ex c Valdorcia d Grossetum tendens, iumentum amiserat. B. Alberti opem implorat: illud post paullo inuenit inter duos lupos securum, [Iumentum seruatum.] neque enim valebant audebantve propius ad illud accedere.
[21] Quidam ex e S. Geminiani municipio ab Comite Montalceti insons missus in vincula, visus sibi B. Albertum coram intueri, atque audire monentem, vti cum bono Deo abscederet liber iam a vinculis. Consurgit ergo compedibus solutus: [Captiuus miraculose liberatur.] foribus carceris diuina virtute reseratis egreditur, murum pertransit veluti si in plano ambularet, per loca sibi antea incognita, nullo cuiusquam nisi diuinæ benignitatis adminiculo, Beatique Alberti meritis, ad eius tandem cellam peruenit, gratiasque egit pro collato beneficio.
[22] Multos & graues dæmonum assultus vir Dei sustinebat. [A dæmone impugnatur specie luporum, serpentis.] Quandoque luporum tanta vis ad cellam eius confluxit, vt mons iis coopertus videretur: sed cum fudisset ad Deum preces, ac signum Crucis efformasset, omnes momento euanuere. Alias in cellam eius immanis serpens ingressus est, quantumuis magna trabe crassior. At ille nihil territus, Deum precatus, sciscitatur ex bellua, quid se velit. Illa nec aspectum eius ferens, tanto strepitu e monte in præceps deuoluitur, vt mons vniuersus subsidere atque euerti videretur. Alias formosissimæ mulieris specie assumpta in sancti viri cellam dæmon ingreditur, [mulieris.] eoque salutato dicere cœpit se opulentam viduam esse, magna industria præditam; felicem qui benigno sese animo susceperit. Sensit fraudem vir Dei, iubetque in malam rem illico facessere. Illa iisdem verborum blanditiis vti aduersus eum pergit. Ille isthæc audire non sustinēs eam foras proturbat: quæ mox ex oculis subducta quæ esset recessu prodidit. In viri tamē sancti membris eiusmodi formæ conspectus nescio quam excitauit titillationem, quæ tota nocte consequente negotium illi facessiuit. Nec prius compesci potuit omnino, quam aduocato Tuscano, quem ante diximus, Presbytero confessione expiauit animum. [Stimulos carnis fortiter reprimit.] Nec sat id efficax remedium fuit. Diu ergo suum ipse excruciare corpus, & quemadmodum Sanctus olim f Benedictus, in vrticis spinisque acutissimis sese volutare, donec omnem carnis stimulum retudisset.
[23] [Omnibus subuenit.] Et quoniam immenso tenebatur alienæ salutis desiderio, omnes ad se quacumque occasione adeuntes salutaribus monitis instruebat, atque in precibus, quas pro iis fundebat ad Deum, primum animæ salutem iis postulabat, tum quæ rogatus erat ad corpus spectantia, plerosque dein verbis Saluatoris erudiens, Sanus factus, inquiebat, noli peccare, ne deterius tibi eueniat. [Ioan. 5. 14.] Nemini quæ flagitaretur auxilia temporaria negauit. Quæsiuit ex eo pauper quidam morbo elephātiaco fœde afflictatus, in quem secedere locum ac commorari posset. Frater, non aliud mihi, inquit, domicilium est nisi cella ista, quam mihi ædificaui. [Cellam suam leproso offert.] Verum eam tibi nunc cedo: tua erit deinceps. Tradidissetque eam illi, nisi discipuli obstitissent, alia misero illi habitatione curata. Stipem eum mendicus quidam orabat: (atque id sæpius in tam longinquis molestisque itineribus verisimile est illi accidisse) cum quod largiretur non haberet, tenue quo amiciebatur palliū ei donauit. [Pallium donat pauperi.]
[24] Vitæ quietioris desiderio pridem emigrasset alio, magnum imitatus g Hilarionem, atque in alias etiam regiones secessisset; nisi eum studium gentiles suos adiuuādi retinuisset: nec sine diuinæ prouidentiæ, vt remur, nutu; quo ferocior aliquanto gens tanti Patris exemplis monitisque proficeret. [Pie moritur.] Cum igitur in ea cella viginti ac septem annos habitasset, ad laborum suorum præmia euolauit in cælum.
[Annotata]
a Est Salernum Picentinorum vrbs antiqua.
b Aretium, siue Arretium, vulgo Arezzo, vrbs est Thusciæ antiqua, ad læuam Clusinæ paludis, cuius aquæ quatuor inde millibus passuum in Arnum influunt.
c Assus amnis exiguus iuxta Saxum vicum in Vmbronem influit, vbi Orcia dicitur, teste Leandro. Hinc Orciana vallis siue Valdorcia, inter Vmbronem & Clusium oppidum.
d Grossetum, siue Grosetum, vrbs est Episcopalis, inter Prelium lacum & Vmbronem fluuium. Alij Rosetum dictum volunt; quo argumento, ipsi viderint.
e S. Geminiani oppidum est Florentinæ ditionis, perhonestum, non longe ab Elsæ fluminus læua ripa, a Desiderio Longobardorum Rege conditum, vt testatur Leander.
f XXI. Martij S. Benedicti dabimus vitam.
g Colitur S. Hilarion XXI. Octobris.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Albert
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Albert
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.