DE S. CADEOLDO, siue EDALDO, VIENNENSI EPISCOPO IN GALLIA.
Circiter an. DCXCVI.
[Commentarius]
Cadeoldus, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)
[1] Viennæ in Gallia XXXIV. Episcopus sedisse S. Cadeoldus traditur. De quo Ado in Martyrologio, Beda vulgatus, Molanus & Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum, Galesinius, Ferrarius: [S. Cadeoldi natalis,] Apud Viennam Cadeoldi Episcopi. addunt VVion & Hugo Menardus: & Confessoris, admirandæ sanctitatis & parsimoniæ viri. Refert eum quoque in Martyrologio Benedictino Dorganius. Varie eius effertur nomen: [nomen,] est enim Adoni vulgato Caœldus; MS. S. Laurentij Leodij, Caocoldus; MS. Florario & MS. Bauarico Bedæ, Caeoldus; Carthusianis Colon. Eoldus; Molano, & Martyrol. Germanico, Caldeoldus; Claudio Roberto, Caldeolus, Cadeolus, Edaldus; Ioanni Chenu, & Ioanni Boscio in Bibliotheca Floriac. Edaldus, Eualdus, Cadeoldus, Cadeolus; VVioni Cadeoldus, Cadoldus, Caldeolus; Antonio Demochari Caldeolus, & Landalenus; ceteris Cadeoldus.
[2] Mendum irrepsit in catalogum Episcoporum Viennensium apud Democharem, Chenu, Robertum, Boscium; vbi Sindulfo succeßisse traditur Edictus, [successor,] huic Cadeoldus, inde Dadolenus, Bobo, Georgius. Interfuit Sindulfus Concilio Remensi sub Sonnatio circiter annum Christi 630. Cabilonensi Landalenus circiter 650. Ad Edictum traditur Agatho Papa, eiusue successor Leo, litteras dedisse initio anni 682. vt supra ad eius vitam X. Ianuarij nu. 5. diximus. Vnde conficias Landalenum, quod voluit Demochares, non esse Cadeoldum; aut certe non succeßisse Edicto: sed potius Dadolenum, qui aliis Dolinus, Dolomus, Dodolinus; eumq; ante Edictum reponendum videri. Et Saussaius quidem in Supplemento Martyrologij Gallicani 1. Aprilis eumdē Dadolenum & Landalenum esse existimat, vt ad eum diem dicemus: at XIV. Ianuarij Cadeoldum Edicto succeßisse scribit.
[3] Cadeoldo Viennensem Ecclesiam administrante, rerum potitum in Oriente Iustinianum, [ætas.] apud Francos Clodoueum Dagoberti filium ac Theodoricum, scribit Boscius; & S. VVillebrordum a Sergio Papa consecratum Episcopum, Iustinianum quoque imperio exutum. Ast in Clodoueo falli videtur: nam Clodoueus Dagoberti filius anno 660. deceßit, quando Cadeoldus Edicti successor necdum Episcopatum erat adeptus. Potius Clodoueum III. Theodorici filium scribere debuisset: hic enim anno Christi 690. regno admotus, Iustiniani Rhinotmeti 6. tenuitq; id ad 694. Sergij Papæ 7.quo Iustinianus naribus truncatis relegatus est. Sequenti vero anno Episcopalibus infulis ornatus ab eodem Sergio est VVillebrordus.
[4] Recitat Boscius hanc Ioannis V. Papæ, qui a 22. Iulij 685. ad 2. Augusti 686. sedit, [Reliquiæ S. Pauli ei a Papa missæ.] epistolam ad Edaldum, siue Caldeoldum: Ioannes Episcopus Edaldo Viennensi Archiepiscopo. De officiis Missarum, de quibus in litteris vestris requisistis, sciat caritas vestra, quia varie apud diuersas Ecclesias fiant: aliter enim Alexandrina Ecclesia, aliter Hierosolymitana, aliter Ephesina, aliter Romana facit: cuius morem & instituta debet seruare Ecclesia tua, quæ fundamentum sancti habitus ab illa sumpsit. Venerabilis pallij vsum per sanctum Presbyterum vestrum Felicem tibi destinauimus, nolentes te priuari antiquo B. Petri munere; simul mittentes de capillis S. Pauli, vt esset Ecclesiæ vestræ illius intercessione solatium, per cuius discipulum suscepit primum religionis honorem. Benedictio Apostolorum vos ab imbre malignorum custodiat. Quem hic Pontifex S. Pauli discipulum, primumq; Euangelij apud Viennenses præconem memorat, is est S. Crescens, de quo 29.Decembris, & 27. Iunij agemus. Ioannes Chenu dicit ad Cadeoldum misisse Ioannem Papam pretiosa munera; reliquias nimirum S. Pauli Apostoli. Quod vero Concilio Cabilonensi ait subscripsisse, vti & VVion, iam diximus minus probabile videri. Ferrarius 19. Ianuarij in Notis, hanc epistolam vult esse Ioannis IV. Papæ, qui ab anno 639. ad 2.Oct. 641. sedit.
[5] Ex monacho, inquit VVion, & Abbate Grimanense, vt habetur in vita S. Clari Abbatis apud Surium tomo 1. factus est Viennensis Episcopus. Chenu quoque: [An monachus fuerit.] Monachus ordinis S. Benedicti & Abbas Grimonensis Viennæ, S. Edito in Episcopatu Viennensi suffectus est. Idem tradit Saussaius. In vita S. Clari I. Ianuarij, cap.2.nu.3. ista habentur: Erat tunc temporis vir strenuus & Deo placitus Viennensis Ecclesiæ Pontifex Cadoldus. Monasteria tam virorum quam sanctimonialium sub sancta professione viuentium, pia districtione, tam in ciuitate quam extra muros ciuitatis, hæc præcipue erant quæ regebat: Grinianensium cœnobia, a sanctis Pontificibus vrbis fundata; in quorum maximo ossa beatissimi Ferreoli Martyris condita venerabantur. Sanctimonialium beatæ Virginis Columbæ triginta monachas habens. Et pluribus aliis recensitis subditur: Alia quoque venerabilia Sanctorum in vnum conuersantium habitacula ad sexaginta, sub cura Pontificis degentia, in Viennensi diœcesi satis ordinabiliter sita erant. Ex quibus nemo confecerit eum monachum fuisse, nisi aliunde id testatum sit, nedum Abbatem Grinianensem potius, quam S. Petri, S. Marcelli, S. Vincentij, aut alicuius alterius ex enumeratis isthic cœnobiis. Quod vero Saussaius scribit, horum cœnobiorum nonnulla construxisse Cadeoldum, & vniuersa aluisse, id ex vita S. Clari elici non potest: potest vero, quod addit, vniuersa fouisse, ac rexisse maxima cum pietate & singulari prudentia.
[6] Ioannes Boscius obiisse S. Cadeoldum scribit XIV. Kal. Februarij; quo die Ferrarius: Viennæ in Gallia S. Edaldi Episcopi. Ceteri XIX. Kal. Februarij eum referunt. Alius Eoaldus, siue Euoldus, eiusdem Ecclesiæ Episcopus fuit, de quo agemus 7. Iulij.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Cadeoldus von Vienne
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Cadeoldus von Vienne
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung