DE S. CÆSARIA VIRGINE, ARELATE IN GALLIA.
Circiter an. Chr. DXXX.
[Praefatio]
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Ex variis.
[1] Magni Antistitis Arelatensis Cæsarij soror fuit Cæsaria, ab eo sanctimonialium cœnobio præfecta; cuius natalem XII. Ianuarij agi scribunt Ferrarius in generali catalogo SS. & Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani: etsi hic eam rursus XIII. Ianuarij referat. Eius res gestæ an separatim sint traditæ litteris, [S. Cæsariæ natalis,] haud nobis constat. Ex vita S. Cæsarij, a Cypriano discipulo ante annum Christi 560. viuente nimirū Childeberto Rege descripta, quam XXVII. Augusti dabimus, paucula erui possunt.
[2] Ex Cabilonensi territorio oriunda fuit. Cuius parentes æque prosapiæ, [patria,] quod est magnum & præcipuum honoris ac nobilitatis exemplum, super omnes conciues suos fide potius & moribus floruerunt. Maßiliæ in virginum cœnobio monasticis disciplinis erudita est, [institutio monastica,] dum frater nouum ei aliisq; virginibus monasterium Arelate molitur. Etenim, inquit Cyprianus, obsidentibus Francis & Burgundionibus ciuitatem, [monasterium ei inchoatū, destruitur;] iam Alarico Rege a victoriosissimo Clodoueo in certamine (anno DVII.) perempto, Theodericus Italiæ Rex prouinciam istam Ducibus missis intrauerat. In hac ergo obsidione monasteriū, quod sorori seu reliquis virginibus inchoabat fabricari, multa ex parte destruitur, tabulis & cœnaculis barbarorum ferocitate direptis pariter & euersis. Dumq; laborem, quem festinus vrgebat Cæsarius, manuque propria & sudore construxerat, euerti videret ac destrui, geminato cœpit mœrore consumi.
[3] Ac paucis interiectis: Inter ista igitur monasterium præcipuum sorori suæ parare cœperat, [reædificatur.] instar prioris normæ & singularitatis claustri reædificauit. Ipse vero (siquidem nihil obuiat mysterio quod congruit Christiano) quasi recentior temporis nostri Noe, propter turbines & procellas sodalibus vel sororibus in latere ecclesiæ monasterij fabricat arcam: euocataque a Massiliensi monasterio venerabili germana sua Cæsaria, quam inibi ideo diuexerat, vt disceret quod doceret, & prius esset discipula quam magistra, in præparatis habitaculis cum duabus aut tribus interim sodalibus intromittit. Conueniunt inibi Virginum multitudines cateruatim, [Ei præficitur Cæsaria.] facultatibus quoque & parentibus renuntiantes: respuunt mortalium flores fallaces pariter & caducos: Cæsarij patris, Cæsariæ matris expetunt gremium, quatenus cum eodem accēsis lampadibus regni cælestis ianuam præstolentur, & competenter ingressæ Christi perpetuis mereantur amplexibus inhærere; ita retrusæ, vt vsque in diem transitus earum nulli liceat foris ianuam egredi de monasterio.
[4] Demum de Cæsariæ obitu ac sepultura: Et vt auferre sacris, quas congregauerat, virginibus curam necessariæ sepulturæ; immobiles arcas, [Sepulcra monialiū.] corporibus humandis aptissimas, de saxis ingentibus nouiter fecit excidi: quas per omne pauimentum basilicæ constipatis sterni fecit ordinibus, vt quæcumque congregationis illius de hac luce migrasset, locum sepulturæ paratissimum & sanctissimum reperiret. Non multo igitur post monasterij Matrem germanā suam Cæsariam sanctam ad præmia Christi migrantem, [Cæsariæ obitus.] inter has, quas præmiserat, inibi ad medium throni, iuxta eam quam sibi parauerat, condidit sepulturam: succedente eidem, quæ nunc superest, Cæsaria Matre; [Ei succedit Cæsaria altera,] cuius opus cum sodalibus tam præcipuum viget, vt inter psalmos, atque ieiunia, vigilias quoque & lectiones, libros diuinos pulchre scriptitent Virgines Christi, ipsam magistram habentes.
[5] Hinc liquet non ad Cæsariam S. Cæsarij sororem, vt Surius & Vincentius Barralis existimarunt, scriptam esse a Cypriano S. Cæsarij vitam, cum ea ante Cæsarium obierit, sed ad alteram Cæsariam; post quam Liliola monasterio præfuit, [huit Liliola,] Venantio Fortunato laudata. Perperam igitur scriptum a Saussaio in Catalogo Sanctorum, quorum natales ignorauit: Liliola Abbatissa religiosissima, [Liliolæ S. Marcia Rusticula.] informatrix S. Cæsarie virginis & Abbatissæ Arelatensis, quæ ei successit. Imo Liliolæ S. Marcia Rusticula succeßit, vt XVI. Augusti dicemus.
[6] Aetas S. Cæsariæ ex ætate Cæsarij fratris colligi potest. Obiit S. Cæsarius anno ætatis suæ 73. initi Episcopatus 40. [Cæsaria ætas.] Constat vero eum ann. 500. Christi, necdum Episcopum fuisse: nam eo anno, post cōsulatum Paulini iunioris V. C. iterū, III. Kal. Octobr. data ad Æonium eius decessorē a Symmacho Papa extat epistola. Attigit igitur minimum 541. Christi annum. Videtur anno 542. 27. Augusti mortuus. Nam ad eius successorem Auxanium data est XV. Kal. Nouembr. P.C. Basilij iterum, a Vigilio Papa epistola. Non enim verisimile est, si eodem anno obiisset Cæsarius, successorem tam cito eligi, confirmari, consecrari potuisse, vt mißis nuntiis pallium a Pontifice Romano peteret, idq; 18. Octobris impetraret. Mortuus est autem Cæsarius anno a condito sororis cœnobio 30. Ipsa vero ante fratrem deceßit, sed cum tamen e suis nonnullas præmisisset. Vnde coniicere licet circa annum fortaßis 530. vita functam.
[7] [Laudatur a Venantio Fortunato.] Ceterum laudata reperitur Cæsaria, interq; Sanctas Virgines connumerata a Venantio Fortunato lib. 8. car. 4.
His Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnant,
Et quascumque sacer vexit ad astra pudor.
Felices quarum Christi contingit amore
Viuere perpetuo nomina scripta libro.
Has inter comites coniuncta Cesaria fulget,
Temporibus nostris Arelatense decus;
Cæsarij monitis luci sociata perenni,
Si non martyrij, virginitatis ope.
Quos Liliola refert æquatis moribus ambos,
Et claram heredem proxima palma manet.
Et paullo inferius:
Sit tibi dulce decus veneranda Cesaria præsens,
Præsule Cæsario non caritura tuo.
Illos corde sequens, mandataque corpore cōplens,
Vt teneas flores, has imiteris apes.
Notat Bravverus noster, alios codices habere Casaria; diphthongum certe a Venantio expungi.
[8] Regulæ S. Cæsarij & S. Cæsariæ, siue a S. Cæsario sorori Cæsariæ & sociis sanctimonialibus conscriptæ, [Regula S. Cæsariæ,] meminit S. Gregorius Turonensis lib. 9. Histor. Franc. c. 40. de S. Radegunde loquens, quæ necessitate commota, vt ait, cum Abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensem vrbem expetunt: de qua, Regula S. Cæsarij atque Cæsariæ Beatæ suscepta, Regis se tuitione munierunt. Iterumq; cap. 43. ipsa in epistola ad Episcopos Galliæ loquitur Radegundis: Insuper congregationi per me Christo præstante collectæ Regulam, [a S. Cæsario scripta,] sub qua S. Cæsaria degit, quam sollicitudo B. Cæsarij Antistitis Arelatensis ex institutione Sanctorum Patrum conuenienter collegit, adsciui. Cui consentientibus beatissimis & huius ciuitatis & reliquis Pontificibus, electione etiam nostræ congregationis, Domnam & sororem meam Agnetem, quam ab ineunte ætate loco filie colui & eduxi, Abbatissam institui; ac me post Deum eius ordinationi regulariter obedituram commisi: cuique formam Apostolicam obseruantes, tam ego quam sorores, de substantia terrena quæ possidere videbamur, factis Chartis tradidimus: metu Ananiæ & Saphiræ, in monasterio positæ, nihil proprium reseruantes.
[9] De eadem Radegunde, Agnete, & regula S. Cæsariæ Venantius Fortunatus lib. 5. car. 2. ad Martinum Episcopum Galliciæ:
Cū Radegunde humili supplex pia postulat Agnes,
Vt commendatæ sint tibi, sancte Pater.[a S. Radegunde adscita.]
Et crescente choro per carmina sancta sororum,
Complaceant Domino, te duce, mite suo.
Atque adscita sibi seruetur ab vrbe Genesi
Regula Cæsarij Præsulis alma pij.
Vrbem Genesi vocat Arelatum, quod ibi nobilis Martyr Genesius colatur, de quo XXV. Augusti. Iterum de Cæsarij siue Cæsariæ regula lib. 8. cap. 4.
Concipiente fide Christi Radegundis amore
Cæsarij lambit regula quidquid habet.
[10] [Ea post obliterata & ignorata.] Ceterum Regula hæc, inquit Bravverus noster, an formula certa viuendi Cæsariæ sorori ab ipso Cæsario Antistite præscripta, an, quod magis probes, legū monasticarum certa fuerit quædam comprehensio, cuius in posteros disciplina abierit, ambigi video. Et pauculis interiectis: Itaque regulam hanc vtramuis in partem accipias, a S. Benedicti quidem institutis discrepantem, arbitror equidem cum ipso Cæsario ex Lirinensi gymnasio profectam; quæ si legum certis capitibus olim descripta fuit, eam obsoleuisse, dies ipsa docet, & illius ignoratus vsus, etsi Annalium Ecclesiasticorū scriptori hanc videam esse mentem, vt S. Cæsarij constitutiones velit in D. Benedicti instituta migrasse, & in huius regulam, vt riuum in flumen, deriuatas, sicut & ipsum Lirinense cœnobium S. Benedicti familiæ tandem cessit, id quod procliuem assensionem meretur, in tanta similitudine & asceticarum legum magna inter se cognatione.
[11] [Hic primū editur.] Eam regulam diserte fatetur Baronius tom. 6. ad an. 508. n. 20. non extare. Bravverus sibi visam non eße declarat. Neque nos eam typis cusam remur. Quare facturos operæ pretium duximus, si eam hic daremus. Cogitamus quidem, si vitā viresq;, Sanctorum patrocinio propitiatum Numen annuerit, priscorum Patrum Regulas & alia monastica instituta colligere, inq; lucem emittere, adeoq; & asceticas Sāctorum præceptiones. Verum quia longinquum adhuc id est opus, vt hic pio Lectori illius orexin prouocemus, Sanctæq; Cæsariæ, cuius res gestæ fere ignorantur, vel sic gloriam illustremus, eam hic Regulam proferemus, absque tamen iis, quas post meditamur, notationibus. Multa in ea sunt, hausta ex epistola 109. S. Augustini.
REGVLA MONASTERII S. CÆSARIÆ,
siue Statuta sanctarum Virginum,
a S. Cæsario Episcopo scripta.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Avct. S. Cæsario, Ex mss.
§. I. De admittendis, ac probandis. a
[1] [Prologus.] Sanctis & plurimum in Christo venerandis sororibus in monasterio, quod Deo spirante & iuuante condidimus, constitutis, Cæsarius Episcopus. Quia nobis Dominus pro sua misericordia inspirare, & adiuuare dignatus est, vt vobis monasterium cōderenius; quomodo in ipso monasterio viuere debeatis, secundum instituta antiquorum Patrum, monita vobis spiritalia ac sancta condidimus: quæ vt Deo adiuuante custodire possitis, iugiter in monasterij cellula residentes, visitationem Filij Dei assiduis orationibus implorate, vt postea cum fiducia possitis dicere: Inuenimus, quem quæsiuit anima nostra. Et ideo vos sacras virgines, & Deo deditas animas rogo, quæ cum incensis lampadibus, & secura conscientia, [S. Cæsarius virgines rogat vt pro se Deū precentur.] Domini præstolamini aduentum, vt quia me pro construendo vobis monasterio laborasse cognoscitis, vestri me itineris socium fieri, sanctis orationibus postuletis; vt cum in regnum cum sanctis ac sapientibus virginibus feliciter introieritis, me cum stultis non remanere foris vestro suffragio obtineatis, orante pro me sanctimonia vestra, vt inter pretiosissimas Ecclesiæ gemmas micantem, fauor diuinus & præsentibus repleat bonis & dignum reddat æternis.
[2] Et quia multa in monasteriis puellarum ac monachorum inter se instituta distare videntur, elegimus pauca de pluribus, [Perpetua clausura monialiū,] quibus seniores cum iunioribus regulariter viuant, & spiritaliter implere contendant, quod specialiter suo sexui aptum esse prospexerint. Hæc sanctis animabus vestris prima cōueniunt: Si qua relictis parentibus suis, seculo renuntiare, & sanctum ouile voluerit introire, vt spiritalium luporum fauces, Deo adiuuante, possit euadere, vsque ad mortem suam de monasterio non egrediatur, nec in basilicam vbi ostium esse videtur.
[3] [A iuramento & maledicto abstinendum.] Iuramentum & maledictum, velut venenum diaboli, fugere & vitare contendant.
[4] Ei ergo, quæ Deo inspirante conuertitur, non licebit statim habitum religionis assumere, nisi ante in multis experimentis fuerit voluntas illius approbata: sed vni e senioribus tradita, [Probandæ candidatæ.] per annum integrum in eo quo venit habitu perseueret. De ipso tamen habitu mutando, vel lecto in schola habendo, sit in potestate Prioris; & quomodo personam vel compunctionem viderit, vel celerius vel tardius studeat temperare.
[5] Quæ autē viduæ, aut maritis relictis, aut mutatis vestibus ad monasterium venerint, non excipiantur, nisi antea de omnibus facultaticulis suis, cui voluerint, [Rerum omnium abdicatio.] chartas, vel donationes, aut venditiones faciant; ita vt nihil suæ potestati, quod peculiariter aut ordinare aut possidere videantur, reseruent, propter illud Domini: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ possides. [Matth. 19. 21.] &, Si quis non reliquerit omnia, & secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 33.] Hoc ideo dico, venerabiles filiæ, quia sanctimoniales quæ possessionem habuerint, perfectionem habere non poterunt. Quam rem etiam & illæ quæ virgines conuertuntur si implere noluerint, aut non excipiantur, aut certe vestimenta religiosa non permittātur accipere, donec se ab omnibus impedimentis mundi istius liberas fecerint.
[6] [Quid si minorennes sint, aut viuāt parentes?] Illæ vero quæ adhuc viuis parētibus substantiam suam in potestate habere non possunt, aut adhuc minoris ætatis sunt; chartas tunc facere compellantur, quādo res parentum in propria potestate habere potuerint, aut ad legitimam ætatem peruenerint. Ideo hoc sanctis animabus vestris præcipimus, timentes exemplum Ananiæ & Saphiræ, qui cum totum dixissent se Apostolis obtulisse, partem obtulerunt, partem sibi infideliter reseruauerunt; quod fieri nec decet, nec licet, nec expedit. [Act. 5.]
[7] Ancillam propriam nulli, nec Abbatissæ, liceat in seruitio suo habere: sed si opus habuerit, de iunioribus in solatium suum accipiat. [Qua ætate admittendæ.] Et, si potest fieri, aut difficile aut nulla vnquam in monasterium infantula paruula, nisi ab annis sex aut septem, quæ iam & litteras discere, & obedientiæ possit obtemperare, suscipiatur. Nobilium filiæ, siue ignobilium, ad nutriendum, aut ad docendum, penitus non accipiantur.
[Annotata]
a In MS. exemplari, quo vsi sumus, erat hæc Regula in breuia capita distributa, quorum post Prologum tituli simul erant descripti. Eos ideo hic omisimus quod neutiquam ab auctore additos existimemus, quippe qui etsi summarium eorū quæ traduntur fere contineant, sæpe tamen non satis adæquate iis respondent. Deinde non nisi media pars huius Regulæ eiusmodi erat distincta capitibus. Aliquot tamen capitum titulos hic lubet subiicere, vt Lectori secus, ac coniecimus, fas sit, si visum erit, arbitrari.
In primis obseruandum est, vt de monasterio vsque ad mortem suam nulla egrediatur.
A maledicto & a iuramento abstineant.
De habitu non mutando, & obedientia exhibenda.
Vt nihil, ex his quæ secum exhibuit, sibi reseruet, nec per seipsam eleemosynas faciat.
Vt nulla infantula, nisi a sexto anno, excipiatur.
Vt vnaquæque, non quod ipsa voluerit, sed quod ei iussum fuerit, operetur.
Vt nemo cellulam peculiarem habeat.
Vt dum psallitur nemo loquatur.
Nemo filiam cuiuscumque de fonte suscipiat.
Vt signo tacto nulla tardius veniat.
§. II. De disciplina operibusq; domesticis.
[8] Nemo sibi aliquid operis vel artificij pro suo libito eligat faciendum: [Opus non eligendū.] sed in arbitrio senioris erit, quod vtile prospexerit imperandum.
[9] Nulli liceat semotam eligere mansionem, nec habebit cubiculum vel armariolum, aut aliquid huiusmodi, quod peculiarius claudi possit: [Particularitas.] sed omnes diuisis lectulis in vna maneant cellula. Quæ vero senes sunt, & infirmæ, eis taliter conuenit obtemperari, vel ordinari, vt non singulæ singulas cellas habeant, sed in vna recipiantur omnes, vbi & maneant. Numquam altiori voce loquantur, secundum illud Apostoli: Omnis clamor tollatur a vobis; quod fieri nec decet omnino, nec expedit. [Eph. 4. 31.]
[10] [Silentium dum psallitur.] Similiter dum psallitur, fabulare omnino, vel operari non liceat.
[11] Nullam cuiuslibet filiam in baptismum, neque diuitis neque pauperis, præsumat excipere; quia quæ suorum libertatem pro Dei amore contēpsit, aliorum expetere vel habere non debet: [Ne de fonte suscipiant.] vt sine aliquo impedimento Deo vacare iugiter possit.
[12] [Promptitudo obedientiæ.] Quæ signo tacto tardius ad opus Dei vel ad opera venerit, increpationi, vt dignum est, subiacebit. Quod si secundo aut tertio admonita, emendare noluerit, a communione, vel a conuiuio separetur.
[13] Quæ pro qualibet culpa admonita, castigatur, corripitur, arguenti respondere penitus non præsumat. Quæ aliquid ex his quæ iubentur implere noluerit, a communione orationis, vel a mensa, [Correctio.] secundum qualitatem culpæ, sequestrabitur.
[14] Quæ coquunt, singuli illis meri pro labore addantur. In omni ministerio corporali, [Opera domestica.] tam in coquina, vel quidquid quotidianus exigit vsus, vicibus sibi, excepta Matre vel Præposita, succedere debent.
[15] [Somnolentia.] In vigiliis, vt nemo per otium somno grauetur, ea opera fiant, quæ mentem non retrahant a lectionis auditu. Si qua grauatur somno, aliis sedentibus, iubeatur stare, vt possit a se somni marcorem repellere, ne in opere Dei aut tepida inueniatur aut negligens.
[16] [Opus lanificij.] In ipsis lanificiis faciendum suum opus quotidianum cum humilitate accipiant, & cum grandi industria implere contendant.
[17] [Nihil cuiquam proprium.] Nemo sibi aliquid vindicet proprium, siue in vestimento, siue in quacumque alia re. Nemo cum murmuratione aliquid faciat, ne simili iudicio murmuratorum pereat secundum illud Apostoli: Omnia facite sine murmurationibus. [Philip. 2. 14.]
[18] Matri post Deum obediant: Præpositam sufferant. Sedentes ad mensam taceant, & animo lectioni intēdant. Cum autem lectio cessauerit, [Mensa.] meditatio sancta de corde non cesset. Si vero aliquid opus fuerit, quæ mensæ præest sollicitudinem gerat, & quod est necessarium nutu magis quam voce petat. Nec solæ vobis fauces sumant cibum, sed aures audiant. Dei verbum. Omnes litteras discant.
[19] Omni tempore duabus horis, [Lectio.] hoc est a mane vsque ad horam secūdam, lectioni vacent: reliquo vero diei spatio faciant opera sua, & non se fabulis occupent, [Silentium.] propter illud Apostoli: Cum silentio operantes. [2. Thes. 3. 12.] & illud: In multiloquio non effugies peccatum. Et ideo hoc vobis omnino loquendum est quod ad ædificationem vel vtilitatem animæ pertinet. [Prou. 10. 19.]
[20] Cum autem necessitas operis exegerit, tunc loquantur. Reliquis vero in vnum operantibus, [Lectio in opere.] vna de Sororibus, vsque ad tertiam legat, de reliquo meditatio verbi Dei, & oratio, de corde non cesset. Sit vobis anima vna, & cor vnum in Domino. Sint vobis omnia communia. Sic enim legitur in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, & distribuebatur vnicuique sicut cuique opus erat. [Act. 4. 32.]
§. III. De humilitate, pietate,
castitate, aperiendis alienis defectibus.
[21] Qvæ aliquid habebant in seculo, quando ingrediuntur monasterium, humiliter illud offerant Matri communibus vsibus profuturum. Quæ autem non habuerunt, non ea quærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerant. [Humilitas in opum erogatione.] Illæ vero quæ aliquid videbantur in seculo, non fastidiant sorores suas, quæ ad illam sanctam societatem ex paupertare venerunt: nec sic de suis diuitiis superbiant, quas monasterio obtulerunt, quomodo si eis in seculo fruerentur. Quid prodest dispergere, & dando pauperibus pauperem fieri, si misera anima diabolica infletur superbia? Omnes ergo vnanimiter & concorditer viuite, & honorate in vobis inuicem Deum, cuius templa esse meruistis. Orationibus sine intermissione insistite, secundum illud Euangelij: Orantes omni tempore, vt digni habeamini. [Luc. 21. 36.] Et Apostolus: Sine intermissione orate. [1.Thess. 5. 17.]
[22] Cum vero psalmis & hymnis oratis Deum, id versetur in corde quod profertur in voce. [Attentio in psallendo.] Quodcumque operis feceritis, quando lectio non legitur, de diuinis Scripturis aliquid ruminate. Ægrotantes vero sic tractandæ sunt, vt citius conualescant. Sed cum vires pristinas reparauerint, [Infirma.] redeant ad feliciorem abstinentiæ consuetudinem. Non sit notabilis habitus vester: nec affectetis vestibus placere, sed moribus, quod vestrum decet propositum.
[23] Nulla in vobis concupiscentia oculorum, cuiuscumque viri, diabolo instigante, consurgat. Nec dicatis vos animos habere pudicos, [Custodia oculorum.] si oculos impudicos habeatis; quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Nec putare debet, quæ in virum non simpliciter conuertit adspectum, ab aliis se non videri cum hæc facit. Videtur omnino, a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, vt a nemine hominum videatur, quid facit de illo super inspectore, cui omnino latere non potest? Timeat ergo displicere Deo: cogitet ne male placeat viro. Quando ergo simul statis, si aut Prouisor monasterij, aut aliquis cum eo virorum superuenerit, inuicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam in isto modo vos custodit.
[24] Si quam vero liberius quam decet agere videritis, secretius corripite vt sororem. Si audire neglexerit Matri in notitiam ponite. [Alieni defectus Matri aperiendi.] Nec vos iudicetis esse maleuolas, quando hoc sancto animo indicatis. Magis enim innocentes non estis, & peccato ipsius participes vos facitis, si sororem vestram, quam castigando corrigere potuistis, tacendo perire permittatis. Si enim vulnus haberet in corpore, aut a serpente percussa, & vellet hoc occultare dū timet secari, nonne crudeliter hoc taceretur, & misericorditer proderetur? Quanto ergo magis consilia diaboli & insidias illius manifestare debetis, ne in deterius vulnus peccati augeatur in corde, ne concupiscentiæ malum diutius nutriatur in pectore? Et hoc facite cum dilectione sororis, & odio vitiorum.
§. IV. De cauenda proprietate. De cura vestium.
[25] Qvæcvmqve autem (quod Deus non patiatur) in tantum progressa fuerit malum, vt occulte ab aliquo litteras, [Litteras dare aut accipere nefas.] aut quælibet mandata, aut munuscula accipiat, si hoc vltro confessa fuerit, indulgentiam mereatur, & oretur pro ea. Si autem celans proditur vel conuincitur, secundum statuta monasterij grauius emendetur. Simili etiam districtioni subiaceat, si vel ipsa cuicumque litteras aut munuscula transmittere sacrilego vsu præsumpserit. Pro affectu tamen parentū ad cuiuscumque notitiam, si aliquam transmittere voluerit eulogiam panis, [Eulogiæ.] Matri suggerat; & si ipsa permiserit, per Posticiarias det, & ipsæ nomine illius transmittant cui voluerit; ipsa sine Preposita, aut Posticiariis, per se non præsumat nec dare nec accipere quidquam.
[26] Et quamuis non solum cogitare, sed omnino nec credi debeat, [Furtum, & conuicia vt plectenda.] quod sanctæ virgines duris se sermonibus vel conuiciis mordeant; tamen si forte, vt se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquæ de sororibus ausæ fuerint, diabolo instigante, prorumpere, vt aut furtum faciant, aut in se inuicem conuicia mittant; iustum est vt legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulæ instituta violantur. Necesse est enim vt in eis impleatur illud, quod de indisciplinatis filiis per a Salomonem prædixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. [Eccli. 30. 1.] Et iterum: Tu virga eum cædis, animam eius de inferno liberabis. [Prou. 23. 14.] Disciplinam tamen ipsam in præsentia congregationis accipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes, coram omnibus corripiantur. [1. Tim. 5. 20.]
[27] Et quia monasterij Mater necesse habet pro animarum salute sollicitudinem gerere, & de substantiola monasterij quod ad victum corporis opus est, iugiter cogitare, [Vestimenta a qua curanda.] salutantibus etiam affectum impendere, & epistolis quorumcumque fidelium responderes; omnis lanificij cura, vnde vestimenta sanctis sororibus ministrentur, ad sollicitudinem Præpositæ, vel Lanipendiæ pertinebit: per quarum industriam ita fideliter, cum zelo, & amore Dei, vestimenta quæcumque necessaria sunt, præparentur, vt quotienscumque sanctis sororibus opus fuerit, Præposita offerat; & Mater monasterij, quibus necesse fuerit, cum sancta discretione dispenset.
[28] Quæ tamen vestimenta cum tanta industria in monasterio fiant, vt ea numquam necesse sit Abbatissæ extra monasterium comparare. Et non ad vos pertineat, quale vobis indumentum pro temporis cōgruentia proferatur. Si autem hinc inter vos contentiones, & murmura oriuntur, si aliquæ ex vobis minus forte dignum aliquid acceperint, quam prius habuerūt; hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, [Vbi asseruanda.] qui pro habitu corporis murmuratis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, vt amplius quam vsus quotidianus exigit habeatis, in vno tamen loco, sub communi custode, quod habueritis reponite, & claues de arcellis, vel presuriolis vestris Regestoraria teneat.
[29] [Nil proprium.] Nulla sibi aliquid proprium operetur, nisi cui Abbatissa præceperit, aut permiserit, sed omnia opera vestra in commune fiant, tam sancto studio, & tam frequenti alacritate, quomodo si vobis propria faceretis.
[Annotatum]
a Non est Salomonis hoc pronuntiatum, sed Iesu Siracidæ. Scripsit fortassis S. Cæsarius per Sapientem, & librarius reposuit: per Salomonem. Quamquam par est Salomonis Prou. 13. 24. sententia: Qui autem diligit filium, instanter erudit.
§. V. De Celleraria, Infirmaria, aliisq;.
[30] Ad cellarium, ad posticium, vel lanipendium, tales a seniore eligantur, non quæ voluntates aliquarum, sed quæ necessitates omnium, cum timore Dei considerent. Et ideo quidquid ad manducandum vel ad bibendum pertinet, nulla de sororibus præsumat circa lectum suum reponere aut habere. Quæcumque autem hoc fecerit, grauissimam districtionem sustineat. Ante omnia coram Deo & Angelis eius obtestor, [Esculenta & poculēta omnia in communi.] vt nulla de sororibus vinum occulte aut emat, aut vndecumque transmissum fuerit accipiat, sed quod transmissum fuerit præsente Abbatissa, vel Præposita, posticiariæ accipiant, & cauenariæ tradāt, & per ipsius dispensationem, secundum institutionem regulæ, illi cui transmissum est, quomodo infirmitati suæ conuenit, ita dispenset. Et quia solet fieri vt cella monasterij non semper bonum vinum habeat, ad sanctæ Abbatissæ curam pertinebit, vt tale vinum prouideat, vnde aut infirmæ, aut illæ que sunt delicatius nutritæ, palpentur.
[31] [Balneo quæ vtentur.] Lauacra etiam cuius infirmitas exposcit, minime denegentur. Sed fiat sine murmutatione, de consilio medicinæ, ita vt etiam si lauari nolit illa quæ infirma est, iubente seniore fiat, quod opus fuerit pro salute. Si autem nulla infirmitate compellitur, cupiditati suæ non præbeatur assensus.
[32] Ægrotantium cura, siue aliqua imbecillitate laborantium, vni satis fideli, & compunctæ debet iniungi; quæ de cellario petat quodcumque opus esse perspexerit. Et talis eligi debet, [Infirmariæ quales.] que & monasterialem rigorem custodiat, & infirmis cum pietate deseruiat. Et si hoc necessitas infirmarum exegerit, & Matri monasterij iustum visum fuerit, etiam cellariolum, & coquinam suam infirmæ in commune habeant. Quæ cellario, siue cauenæ, siue vestibus, vel codicibus, aut posticio, vel lanipendio præponuntur, desuper Euangelium claues accipiant, & sine murmure seruiant reliquis. Si quæ vero vestimenta, calceamenta, vtensilia, negligenter expendenda, vel custodienda putauerint, tamquam interuersor rerum monasterialium, seuerius corrigantur.
§. VI. De iurgiis & conuiciis corrigendis.
[33] Lites nullas habeatis, secundum illud Apostoli: Seruum Dei non oportet litigare. [2. Tim. 2. 24.] Et illud: Abstine te a lite, & minues peccata. [Eccli. 28. 10.] Aut si fuerint, quam celerius finiātur, ne ira crescat in odium, & festuca conuertatur in trabem, [Non litigandum.] & efficiatur anima homicida. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum homicida est. &: Leuantes sanctas manus sine ira & disceptatione. [1. Ioan. 3. 15.] Quæcumque conuicio vel maledicto, vel etiam criminis obiectu læserit sororem suam, meminerit culpam satisfactione purgare. [1. Tim. 2. 8.] Quod vitium si iterare præsumpserit, districtione seuerissima feriatur, vsquequo per satisfactionem recipi mereatur. Iuniores præcipue senioribus deferant.
[34] Si qua vero pro quacumque re a excommunicata fuerit, remota a congregatione, in loco quo Abbatissa iusserit, cum vna de spiritalibus sororibus resideat, quosisque humiliter petendo indulgentiam accipiat. Si autem, [Venia inuicem petenda, dāda.] vt fieri solet, stimulante diabolo, inuicē se læserint, inuicem sibi veniam petere, & debita relaxare debebunt, propter orationes, quas vtique quāto crebriores, tanto puriores habere debent. Quod si illa, cui venia petitur, indulgere sorori suæ noluerit, a communione remoueatur, & timeat illud, Quia si non dimiserit, non dimittetur ei. [Marc. 11. 26.] Quæ autem numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit; aut a qua petitur, si non dimittit, sine caussa in monasterio esse videtur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite: quæ si emissa fuerint ex ore vestro; non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, vnde facta sunt vulnera.
[35] Quando autem vos, quæ Præpositæ estis, necessitas disciplinæ pro malis moribus coercendis dicere verba dura compellit, [Præfectæ veniam an petent?] si etiam in ipso modos vos excessisse fortasse sentitis, non a vobis exigitur vt veniam postuletis; ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimium seruatur humilitas, regendi frāgatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui nouit etiam quas plus iuste corripitis, quanta beneuolentia diligatis. Matri, quæ omnium vestrum curam gerit, & Præpositæ, sine murmuratione obediatur; ne in illis caritas contristetur. Ipsæ vero quæ vobis præsunt, cum caritate, & vera pietate, discretionē & regulam studeant custodire. Circa omnes seipsas bonorum operum præbeant exemplum: [Earum munus.] corripiant inquietas, consolentur pusillanimes, sustineant infirmas; semper cogitantes Deo se pro vobis reddituras esse rationem. Inde & vos magis sancte obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsarum miseremini, quæ inter vos quanto in ordinatione superiores videntur, tanto in periculo maiori versantur: pro qua re non solum Matri, sed etiam Præpositæ, Primiceriæ, vel Formariæ, cum reuerentia humiliter obedite.
[Annotatum]
a Vulgo negant Doctores potestatem ferendi censuras Ecclesiasticas posse feminis conferri. Dicuntur tamen Abbatissæ aliæq; sanctimonialium Præfectæ excommunicare, cum a communi psalmodia, ceterisq; religiosis conuentibus, aut vsu etiam diuinorum mysteriorum tantisper suas iubent abstinere, in pœnam cuiuspiam delicti. Consule Ægidium de Coninck tom. 2. de Sacramentis disp. 13. dub. 4. nu. 33. Henriquez lib. 13. cap. 24. &c.
§. VII. De colloquio cum externis.
[36] Ante omnia propter custodiēdam famam vestram, in secreta parte monasterij, [Qui viri in monasterium ingredi, & quando possint.] & in oratoriis, exceptis Episcopis, Prouisore, & Presbytero, Diacono, & Subdiacono, & vno vel duobus lectoribus, quos & ætas & vita commendat, qui aliquotiens Missas facere debeant, nullus introeat. Cum vero, aut tecta retractanda sunt, aut ostia, vel fenestræ sunt componendæ, aut aliquid huiusmodi reparandum, artifices tantum & serui ad operandum, si necessitas exegerit, cum Prouisore introeant; sed nec ipsi sine scientia aut permissione Matris. Ipse vero Prouisor in interiorem partem monasterij, nisi pro his vtilitatibus quas superius comprehendimus, numquam introeat; & numquam aut difficile sine Abbatissa, aut alia honestissima teste, vt sanctæ sorores secretorum vsum, sicut decet & expedit, habeant.
[37] [An mulieres?] Matronæ etiam seculares, vel puellæ, seu reliquæ mulieres adhuc in habitu laico, similiter introire prohibeantur.
[38] Obseruandum est etiam, ne Abbatissa ad salutantes in salutatorium sine digno honore suo, hoc est, [Abbatissa qua ratione cum externis aget.] sine duabus aut tribus sororibus, procedat. Episcopi, Abbates, vel reliqui religiosi quos magna vita commēdat, si petierint, debent ad orationem in oratorium introire. Obseruandum est etiam, vt ianua monasterij opportunis horis salutantibus pateat.
[39] Conuiuum etiam his personis, hoc est, Episcopis, Abbatibus, monachis, Clericis, secularibus viris, mulieribus in habitu seculari, nec Abbatissæ parentibus, nec alicuius sanctimonialis, numquam, nec in monasterio, vel extra monasterium, præparetis. [Conuiuiū quibus præbendū.] Sed nec Episcopis huius ciuitatis, nec Prouisori quidem ipsius monasterij, conuiuium fiat. De ciuitate vero nec religiosæ feminæ, nisi forte sint magnæ conuersationis, & quæ monasterium satis honorent; & hoc rarissime fiat.
[40] Si qua tamen de alia ciuitate ad requirendam filiam suam, aut ad visitandum monasterium venerit, [Vt cum parentibus aget sanctimoniales.] si religiosa est, & Abbatissæ visum fuerit, debet ad conuiuium vocari; reliquæ penitus numquam: quia sanctæ virgines & Deo deuotæ, magis Christo vacantes pro vniuerso populo debent orare, quam corporalia conuiuia præparare. Si quis vero germanam suam, vel filiam, aut quamlibet parentem, aut sibi cognatam videre voluerit, præsente Formaria, vel qualibet seniore, ei colloquium non negetur.
§. VIII. De ægris, vestibus, supellectile.
[41] Abbatissa nisi inæqualitate aliqua aut infirmitate, vel occupatione compellente, [Abbatissa mensa.] extra congregationem penitus non reficiat.
[42] Illud ante omnia te, sancta Mater, & venerabilis quæcumque fueris Præposita, etiam cuicumque cura committenda est infirmarum, Primiceriam etiam, vel Formariam admoneo & contestor, vt vigilantissime consideretis, si sunt aliquæ de sororibus quæ pro eo quod delicatius nutritæ sunt, aut defectionem forsitan stomachi frequentius patiuntur, [Imbecillioribus vltro subueniedam.] & sicut reliquæ abstinere non possunt, aut certe cum grandi labore ieiunant, si illæ propter verecundiam petere non præsumunt, vos eis iubeatis a Cellerariis dari, & ipsis vt accipiant ordinetis, & certissime confidant quod quidquid, dispensante aut iubente seniore, qualibet hora receperint, in illa repausatione Christum accipiāt. Cellerariæ vero, & illæ quæ infirmis seruituræ sunt, super omnem sollicitudinem, cura illis & diligentia infirmarum coram Deo & Angelis denuntietur. Hoc etiam moneo vt, propter nimiam inquietudinem, ad ianuam monasterij quotidianæ vel assiduæ eleemosynæ non fiant, sed quod Deus dederit vt possit vsibus monasterij remanere, Abbatissa, per Prouisorem ordinet pauperibus dispensandum.
[43] Ante omnia obseruandum est, vt si filiæ aliquis, vel a aliquæ necessitudini ad se pertinenti, vestimenta vel aliquid aliud dederit, siue transmiserit, non occulte accipiatur. Pro qua re omnibus quæ ad posticium obseruauerint, contestor coram Deo & Angelis eius, [Nihil dandum aut accipiendū sine venia.] vt nihil de monasterio permittant dare foris, vel in monasterium intus acquiescant excipi, extra conscientiam vel consilium Abbatissæ. Tamen si Abbatissa, vt assolet, cum salutatoribus occupata fuerit, posticiariæ Præpositæ ostendant quodcumque exhibitū fuerit. Quam rem si implere neglexerint, & illæ posticiariæ quæ permittunt, & ille quæ excipiunt, non solum districtionem monasterij grauissimam sustinebunt, sed propter transgressionem sanctæ regulæ, caussam se mecum ante Deum nouerint esse dicturas. Ipsum vero quod transmissum fuerit, si illi opus ad vsus suos fuerit, ipsa habeat. [Non habenda superflua.] Si vero illa nihil indiget, in commune redactum, cui est necessariū præbeatur; propter illud Domini mandatum: Qui habet duas tunicas, det non habenti. [Luc. 3. 11.] Indumenta vero ipsæ cum noua accipiunt, si vetera necessaria non habuerint, Abbatissæ refundant, pauperibus, aut incipientibus iunioribus dispensanda.
[44] Omnia vero indumenta, simplici tantum & honesto colore habeant. Numquam nigra, numquam lucida, sed tantum laia vel lactena in monasterio, per industriam Præpositæ, [Color vestium.] vel sollicitudinem lanipendiæ fiant; & Mater monasterij, quomodo cuique rationabiliter necessaria fuerint, dispenset. Tinctura in monasterio nulla fiat, nisi, vt supradictum est, laia & lactena; quia aliud humilitati virginum non oportet. Lectaria vero ipsa simplicia sint: [Lecti ratio.] nam satis indecorosum est, si in lecto religiosæ stragula secularia, aut tapetia picta resplendeant. Argentum in vsum vestrum non habeatis, absque ministerio oratorij.
[45] Plumaria, & acupictura, & omne polymitum, vel stragula, siue ornaturæ, numquam in monasterio fiant. Ipsa etiam ornamenta in oratoriis simplicia esse debent, numquam plumata, numquam holoserica, numquam bombycina: & nihil aliud nisi cruces, aut nigræ aut lactena tantum operis assutio de pannis aut lacteis apponatur. [Templi ornatus.] Nam nec lacerata appendi, nec tabulæ pictæ affigi, nec in parietibus vel cameris vlla pictura fieri debet, quia in monasterio, quod non spiritalibus, sed humanis tantum oculis placet, esse non debet. Si vero aliqua ornamenta, vel a vobis, vel ab aliquo de fidelibus monasteriorum collata fuerint; aut vsibus monasterij profuturis, vendantur, aut Sanctæ Mariæ basilice, si necesse fuerit, deputentur. Acupictura numquam nisi in mappulis aut facitergiis, in quibus Abbatissa iusserit, fiat.
[46] Nulla ex vobis præsumat Clericorum, siue laicorum, nec parentum, nec cuiuscumque virorum, siue mulierum vestimenta, aut ad lauandum, aut ad consuendū, aut ad reponendum accipere; ne per istam incautam, & inhonestam, [Externorū vestes non curandæ.] ac inimicam familiaritatem, fama monasterij lædi possit. Quæcumque hoc obseruare noluerit, tamquam si crimen admiserit, ita districtione monasterij feriatur.
[Annotatum]
a Videtur legendum, aliqua necessitudine.
§. IX. Breuis recapitulatio præcedentium.
[47] Te vero sanctam ac venerabilem Matrem monasterij, & te Præpositam sanctæ congregationis, coram Deo & Angelis eius, [Contestatio Superiorum.] admoneo & contestor, vt nullius vnquam vel minæ, vel oblocutiones, vel blandimenta, molliant animum vestrum, vt aliquid de sanctæ ac spiritalis regulæ institutione minuatis. Credo tamen de Dei misericordia, quod non nisi pro aliqua negligentia reatum incurrere, sed pro sancta & Deo placita obedientia ad æternam beatitudinem possitis feliciter peruenire.
[48] Cum Deo propitio in exordio institutionis monasterij vobis regulam fecerimus, multis tamen postea vicibus ibi aliquid addidimus vel minuimus. [Vt scripta hæc regula.] Pertractantes enim, & probantes quid implere possitis, hoc nunc definiuimus, quod & rationi, & possibilitati, & sanctitati conueniebat. Quantum enim diligenti experimento capere potuimus, ita Deo inspirante temperata est regula ipsa, vt eam Dei adiutorio ad integrum custodire possitis. Et ideocoram Deo & Angelis eius contestamur, vt nihil ibivltra mutetur aut minuatur.
[49] Pro qua re quascumque schedas prius fecimus vacuas esse volumus. Hanc vero, in qua manu mea recapitulationem scripsi, sine vlla diminutione, [Nihil in ea mutandum.] rogo & moneo, vt Deo adiutore fideliter ac feliciter impleatis, incessanter Dei adiutorium implorantes, ne vos venenoso consilio suo antiquus hostis impediat, qui de ipso cæli fastigio sibi consentientes ad inferni profunda cōsueuit abstrahere. Vnde sanctæ ac venerabiles filiæ, moneo, vt cum omni virtute & vigilantissima sollicitudine, suggestiones illius repellere studeatis. Et sic cū Dei adiutorio currite vt apprehendere valeatis, quia non qui cœperit, sed qui perseuerauerit vsque in finē, hic saluus erit. Et licet credā, quod ea quæ superius scripta sunt, sancta pietas vestra & semper memoriter teneat, & Christo auxiliante non solum fideliter, sed etiam feliciter implere contendat; [Addita hæc recapitulatio a Cæsario.] tamen vt ea quæ constituimus sancto cordi vestro tenacius valeant inhærere, istam paruulam recapitulationē, quam manu mea scripsi, fieri voluimus, quam rogo Deo inspirante, & libenter accipere, & iugiter studeatis cum Dei adiutorio custodire.
[50] [Non egrediendum monasterio.] Hoc enim est, quod specialiter, absque vlla diminutione, a vobis volumus obseruari, vt nulla ex vobis vsque ad mortem suam de monasterio egredi, vel in ipsam basilicam, in qua ianuam habetis, aut permittatur, aut per seipsam præsumat exire.
[51] Vt nulla cellam peculiarem habeat. Vt familiaritatem, aut quamliber societatem, nec cum religiosis, nec cum laicis, seu viris seu mulieribus, secretā habeat. Nec sola cum solo loqui vel sub momento temporis permittatur: [Communicatio cū externis vitanda.] nec vestimenta eorum ad lauandum, vel tingendum, aut custodiendum, vel ad consuendum accipiat. Et, sicut in ipsa regula constituimus, nec quidquam ab intus foras occulte transmittere, aut a foris intus excipere audeant.
[52] Nulla aliquid proprium nec foris possideat, nec intus habeat; nec ad ordinationem suam aliquid reseruet: sed, sicut superius diximus, [Omnum abdicatio.] chartis cui voluerit tradat factis, vt ab omni impedimento sit libera, propter illud quod Dominus dixit: Si quis non renuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 33, Matth. 16. 24.] Et illud: Si quis vult venire post me, abneget semetipsū sibi. Qui semetipsum iussus est abnegare, qua fronte præsumit sibi aliquid de impedimentis mundi istius reseruare, & non magis quod scriptum est contremiscit, ac metuit, quia impedimenta mundi fecerunt eos miseros? Et illud Apostoli diligenter attendite: Volo, inquit, vos sine sollicitudine esse. [1. Cor. 7. 32.] Et hæc fideliter obseruans, secura conscientia dicat: Mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. [Gal. 6. 14.] Et illud: Omnia vt stercus arbitratus sum, vt Christum lucri facerem. [Phil. 3. 8.]
[53] [Conuiuia.] Conuiuium nec Episcopo istius ciuitatis, nec alterius, nec vlli virorum, sicut in hac regula statuimus, præparetur.
[54] [Litteræ.] Epistolæ nullius hominis, etiam nec parentum, occulte accipiantur; aut sine permissu Abbatissæ vllæ qualescumque litteræ transmittantur.
[55] [Vestes.] Moneo specialius, sicut iam diximus, vestimenta lucida, vel nigra, vel cum purpura, vel vibrina, numquam in vsu habeantur, nisi tantum laia & lactena.
[56] Capita numquam altiora ligent, quam hoc loco mensuram de incato fecimus.
[57] Omnia opera in commune faciant.
[58] [Admissio.] Quæcumque ad conuersionem venerit, in salutatorio ei regula frequētius relegatur. Et si prompta & libera voluntate professa fuerit, se omnia regulæ instituta complere, tamdiu ibi sit quamdiu Abbatissæ iustum ac rationabile visum fuerit. Si vero regulam se dixerit non posse complere, penitus non excipiatur.
[59] [Ianua.] Ianua monasterij, numquam extra basilicam cum vestra voluntate, aut cum vestro permisso fiat: & vespertinis, & nocturnis, ac meridianis horis numquā pateat; ita tamen vt ipsis horis, & quando reficitur, claues Abbatissa apud se habeat. [Claues.] Ipsa tamen Abbatissa sanctæ congregationis, cui nihil possidere licet, aut aliquid peculiare habere permittitur, Deum ei contestor vt in quantum possibilitas fuerit, quæ necessaria sunt, ministrare illis studeat.
[60] [Ornatus.] Plumaria, & ornaturas, vestimenta purpurea, & omne polymitum, numquam in monasterio fiant propter illud Apostoli: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, vt ei placeat cui se probauit. [2. Tim. 2. 4.]
§. X. De electione Abbatissæ. Regula non mutanda.
[61] [Electio Abbatisse.] Qvotiens sancta Abbatissa ad Deum migrauerit, nulla ex vobis carnali affectu, aut pro natalibus, aut pro facultatibus, aut pro parentela aliqua, minus efficacem fieri velit; sed omnes Christo inspirante vnanimiter sanctam ac spiritalem eligite, quæ & regulam monasterij possit efficaciter custodire, & venientibus responsum cum ædificatione, & compunctione, & cum sancto affectu sapienter valeat reddere: vt omnes homines, qui vos cum grandi fide & reuerentia, pro sua ædificatione experunt, Deum vberius benedicant, & de vestra electione, & de illius quam elegistis conuersatione spiritaliter gratulentur.
[62] [Nihil mutandum in regula.] Et licet, filiæ & vnice mihi in Christo caritate venerabiles, de sanctæ pietatis vestræ obedientia sim securus, tamen pro paterna sollicitudine, quia vos Angelis desidero esse consimiles, iterum atque iterum rogo, & per omnipotentem Deum vos contestor, vt nihil de sancte regulæ institutione minui permittatis, sed totis viribus eam custodire auxiliante Domino laboretis, scientes quia vnaquæque propriam mercedem accipiat secundum suum laborem.
[63] [Adhortatio ad seruandam regulam.] Et hoc ante omnia rogo, vt admonitionem nostram non transitorie accipiat sanctitas vestra, qui non ex nostra præsumptione loquimur, sed secundum quod scripturis canonicis legitur, antiquorum Patrum libris abundantissime continetur, vos cum grandi affectu & cum vera caritate salubriter admonemus. Et quia legitis, quod qui vnum mandatū minimū neglexerit, minimus vocetur in regno cælorū, nolite humilitatis nostræ verba quasi minima despicere, propter illud quod scriptum est: Qui vos spernit, me spernit. [Matth. 5. 19.] Et illud: Qui spernit modica, paullatim defluet. [Luc. 10. 16.] Quomodo enim in quocumque carnali certamine tantum vnusquisque abiectior erit, quanto eum minor & inferior persona superauerit, ita & in spiritali luctamine in eo qui negligens fuerit in minimis, implebitur illud quod scriptū est: [Eccli. 19. 1.] Qui vniuersam legem seruauerit, offendat in vnum, factus est omnium reus. [Iac. 2. 10.] Hæc enim ego cum grandi nō solum timore, sed etiam tremore cogitans, dum pauescit animus meus ne vos aliqua vel minuta peccata subripiant, non solum admoneo, sed etiam supplico, pariterque contestor, & cum grandi affectu caritatis adiuro, vt in illam æternam beatitudinem ad consortium Angelorum omniumque Sanctorum sine confusione veniatis, simul & cū Sancta Maria, vel cum omnibus virginibus coronas gloriæ accipere, & cælestem Agnum sequi vos feliciter videre promerear, vt toto corde, & toto animo mandata superius comprehensa studeatis implere, per quæ ad æterna prœmia possitis feliciter peruenire.
[64] [Abbatissæ regulam mutare cupienti resistendū.] Illud etiam quod non credo, nec Deus pro sua misericordia fieri patiatur, si quocūque tempore quelibet Abbatissa de huius regulæ institutione aliquid immutare, aut relaxare tentauerit, vel pro parentela, seu pro qualibet conditione subiectionis, vel familiaritatē Pontificis huius ciuitatis habere voluerit; Deo vobis inspirante, ex nostro permisso, in hac parte cum reuerentia & grauitate resistite, & hoc fieri nulla ratione permittite: sed secundum sacra sanctissimi Papæ vrbis Romæ adiutoria, vos auxiliante Domino munire in omnibus studete. Præcipue tamen de infrascripta recapitulatione, quam manu mea scripsi, contestor vt nihil penitus minuatur. Quæcumque enim Abbatissa, aut quælibet Præposita, aliquid contra sanctæ regulæ institutionem facere tentauerint, nouerint se mecum ante tribunal Christi caussam esse dicturas.
[65] [Contumaces vt coercenda.] Et si forte, quod Deus non patiatur fieri, aliqua de filiabus nostris tam pertinax animo, quæ huius regulæ recapitulationem salubriter, & secundum institutionem sanctorum Patrum scriptā implere contemnat, a sanctæ congregationis vestræ conuentu eam accensæ zelo sancti Spiritus remouete: & tam diu in cella salutatoria sit remota, quamdiu dignam pœnitentiam agens, humiliter veniam petat; & donec ad regulæ instituta se corrigat, intus non regrediatur. Hoc ideo dicimus, quia timēdum est, ne dum vnius negligentia palpatur, & secundum regulam non corrigitur, aliæ quæ proficere poterant, vitientur. Sed credimus de Dei misericordia, quod dum sancte & spiritaliter agitis, & eas quæ negligentes sunt cum vera caritate corripitis, feliciter ac pariter ad æterna præmia veniatis, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & imperium in secula seculorum, Amen.
§. XI. Psalmodiæ & ieiuniorum ratio.
[66] [Ordo psallendi.] Cvm Dei adiutorio psallite sapiēter. Ordinem etiam quomodo psallere debeatis, ex maxima parte secundum regulā monasterij a Lyrinensis, in hoc libello indicauimus inserendū. In primo die Paschæ ad Tertiam psalmi duodecim cum alleluiaticis suis & antiphonis; tres dicantur lectiones, vna de Actibus Apostolorum, alia de Apocalypsi, & de Euangelio tertia. hymnus: Iam surgit hora tertia. Ad Sextam psalmi sex cum antiphona. hymnus: Iam sexta sensim voluitur; & lectiones. Ad Nonā similiter dici debent psalmi sex, cum antiphona. hymnus: Ter hora trina voluitur. Lectio, & capitellum. Ad lucernarium directaneus Dei; quem hymnum totum Pascha, & ad matutinos, & ad vesperam psallere debetis; & ad duodecimam imprimis: Sol cognouit occasum suum: & psalmi decem & octo dicantur, antiphonæ tres, & hymnus: Christe precamur annue. Die alia ad duodecimam, Christe qui lux es & dies, hymnus dicatur. Et sic omni tempore vicibus isti duo hymni dicantur. Lectiones ad ipsam Paschalem duodecimam duæ, vna Apostoli, alia Euangeliorum de resurrectione dicantur. Ad nocturnos psallantur psalmi decem & octo antiphonæ minores cum Alleluiaticis suis, & lectiones duæ, hymnus, & Capitellum. Hoc ordine toti septem dies sunt celebrādi. Post pascha vero ipsi nocturni dicendi sunt vsque ad kalendas Octobris. & vsque kalendas Augusti sexta feria tantum & Dominica vigilentur. Post pascha vero vsque ad Pentecosten sexta feria semel reficiendum est. Et post duodecimam sex missæ futuræ sunt, hoc est lectiones decem & octo memoriter dicendæ sunt; & post psalmi decem & octo, antiphonæ tres. Post nocturnos vero missæ tres ad librum fieri debent vsque ad lucem.
[67] [Modus ieiuniorum.] Ieiunium a Pentecoste vsque ad kalendas Septembris. Ab hinc eligite quomodo debeatis ieiunare, id est, quomodo virtutem vel possibilitatem viderit Mater monasterij, sic studeat temperare. A kalendis Septembris vsque ad kalend. Nouembris secunda, & quarta, & sexta feria ieiunandum est: a kalendis vero Nouembris vsque ad natalem Domini, exceptis festiuitatibus vel b Sabbatho, omnibus diebus ieiunare oportet. Ante Epiphaniam ieiunandum est septem diebus. Ab Epiphania vero vsque ad anteriorem hebdomadam Quadragesimæ, secunda, quarta, & sexta feria ieiunandum est.
[68] [De officio diuino.] Natalis Domini & Epiphania ab hora tertia noctis vsque ad lucem vigilandum est, ita vt ante nocturnos Missæ sex de Prophetia Isaiæ. Et post nocturnos Missæ sex de Euangelio dicantur. In Epiphania ante nocturnos Missæ sex de Daniele fiant: post nocturnos de Euangeliis Missæ sex. Quotidianis vero diebus ad Tertiam, Sextam, Nonam, seni psalmi cum antiphonis, hymnis, lectionibus, vel capitellis suis dicantur. Dominica vero die vel Sabbathorū, ad Tertiam psalmi sex; post quos lectiones tres, vna de Prophetis, alia de Apostolo, tertia ex Euangeliis; & post ipsas lectiones psalmi sex, antiphona vna, hymnus, & capitellum. Cunctis diebus festis ad Duodecimam psalmi qui ad Tertiam dicendi sunt, antiphonæ tres iungantur, Lectiones vero de re, hoc est de ipsa festiuitate dicantur.
[69] A Kalendis Octobris vsque ad Pascha addite secundos nocturnos, id est psalmos decem & octo; Lectiones duas, & hymnum. Ad primos nocturnos, in primo dicite: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. in fine: Rex æterne Domine. A secundo nocturno: Magna, & mirabilia. Alia nocte ad primum nocturnum dicendum est: Mediæ noctis tempus est. Ad secundum: Æterne rerum conditor. Ad secundos nocturnos imprimis incipite: Miserere mei Deus, miserere mei. Post nocturnos legantur orationes tres; psallātur Antiphona, & Responsus, & alia antiphona. Post hoc vsque ad lucem impleantur Missæ quatuor. Si fieri potest numquam minuantur, numquam maturius, numquam tardius excitentur. Post hoc matutinales Canonici dicantur, priuaris diebus cum antiphonis, festis vero diebus cum alleluia psallantur. Omni Dominica sex Misse fiant, postea matutine fiant. Imprimis dicite directaneum paruulum, Confitemini, cum Antiphona, Cantemus Domino. & omnes matutinarij cū alleluiis dicātur. Sabbatho enim & omnibus diebus festis vigiliæ celebrentur. In solemnitatibus vero ipsis impletis matutinis, & hymnum dicant, Te Deum Laudamus. In exteriore oratorio procedendum est, & dicēdus est directaneus paruulus. post hoc canticum: Cantemus Domino. deinde benedictio trium puerorum. post benedictionem, hymnus: Gloria in excelsis Deo. Deinde dicenda est Prima cum psalmis sex, & hymnus: Fulgentis auctor ætheris. Lectiones duæ, vna de veteri, alia de nouo testamento, & capitellum. Hoc modo Dominica vel Sabbatho, & maioribus festiuitatibus fieri debet. Ad vesperam simili modo in exteriori oratorio directaneus paruulus dicatur, & Antiphonæ tres, Hymnus vna die: Deus qui certis legibus. altera die, Deus creator omnium. Omnibus vero diebus Dominicis, ad vigilias Euangelia legantur, sed semper in prima Missa vna resurrectio legatur, altera Dominica altera resurrectio, sic & tertia, sicque quarta. Et dum illa prima Missa in resurrectione legitur, & semper in prima Missa vna resurrectio legitur, nemo sedere præsumat. Postea vero in illis quinque Missis quæ sequuntur, omnes secūdum consuetudinem sedeant. Quando festiuitates Martyrum celebrantur, prima Missa de Euangeliis legatur, reliquæ de passionibus Martyrum. Priuatis vero diebus in vigiliis ordine suo libri noui vel veteris Testamenti legātur. In hyeme omni die post nocturnos tres Missæ fiant. Ante omnia ipsa lectio in vigiliis ita temperanda est, vt & desiderari & sēper augere….. Et ideo per singulas orationes binæ, aut certe non amplius ternæ paginæ relegantur. Si vero euenerit vt tardius ad vigilias consurgant, singulas paginas, aut quantum Abbatissæ visum fuerit, legant: in cuius potestate erit, vt quando signū fecerit, qui legit sine mora consurgat, vt canonicus Missarum numerus possit impleri. Pro qua re ipsæ vigiliæ sic temperentur, vt quæ sanæ sunt post vigilias somno non opprimantur. Omni tempore post matutinos vsque ad secundam horam legant, postea vero faciant opera sua.
[70] Quando aliqua defuncta fuerit, paucæ sorores illam vigilent, vsque ad mediam noctem, & legatur Apostolus. [Vigiliæ apud mortuas.] Post mediam vero noctem illæ quæ vigilauerunt vsque ad matutinos requiescant, & reliquæ vigilantes vnam Missam faciant de Euangeliis, reliquas de Apostolo. Et hoc si aliqua senior de hac luce migrauerit. Si vero iunior fuerit, de Apostolo fiant Missæ vsque ad matutinos. Ante omnia studendum est, vt cum aliqua de sororibus defuncta fuerit, sancto Episcopo in notitiam deponatur, vt ipse eam vsque ad basilicam, vbi ponenda est, psallendo pro sancta deuotione deducat, & Clerici de Sancta Maria.
[Annotata]
a De Lirino plenius agemus XVI. Ianuarij in vita S. Honorati. Fuerat isthic monachus Cæsarius.
b Cur olim Sabbathi ieiunium vetitum in Ecclesia fuerit, ac deinde permissum, erudite vt cetera disputat Baronius tom. 1. ad an. 57. num. 202. & 203.
§. XII. Ordo conuiuij. Epilogus.
[71] Ordinem etiam conuiuij huic regule inserendum esse credimus. Ciborum omnibus diebus in ieiunio tria, in prandio bina tantummodo preparentur. [Conuiuij ratio.] In festiuitatibus maioribus ad prandium, & ad cænam fercula addantur, & recentes a de dulciamina addendæ sunt. Quotidianis vero diebus in æstate ad prandium binos caldellos accipiant. Ad cœnam vero bini caldelli sufficiunt. Iuniores vero ad cœnam, & ad refectionem binos accipiant. Pulli vero infirmis tantummodo præbeantur: nam in congregatione numquam ministrentur. Carnes vero a nulla vnquam penitus in cibo sumantur, nisi forte aliqua in desperata infirmitate fuerit, iubente & prouidente Abbatissa accipiat.
[72] Vos tamen piissimæ sorores coram Domino Deo nostro obtestor & deprecor, vt humilitati meæ, vel sanctarum Matrum vestrarum, id est, [Rogat S. Cæsarius vt pro se & suis Matribus orent meniales.] institutoribus monasterij, & regulæ conditoribus, hanc in perpetuum gratiam referatis, vt pro nobis diebus ac noctibus intercessio vestræ caritatis inuigilet, & publica oratione, vel in diurnis solemnitatibus, vel in nocturnis excubiis deprecatio vestræ sanctitatis obtineat, vt ascendens ante conspectum Domini petitio vestra dignum vel me Ecclesiæ suæ Pontificem, vel illas sanctæ congregationi vestræ constituat & concedat esse præpositas; & cum ante tribunal illius cœperimus creditori talentorum reddere rationem, si quæ sunt culpæ vel negligentiæ, siue meæ circa curam Ecclesiæ, siue Matrum vestrarum erga sibi creditarum, intercessu vestro Dominus nobis remittere, & culparum vulnera remissionis medicina sanare dignetur, quia nec emendātur culpæ, nisi Sanctorum orationibus ille remiserit, nec remittit nisi fuerint emendatæ.
[73] [Ostia a se obstructa vetat aperiri.] Et quia propter custodiam monasterij aliqua ostia, siue in veteri baptisterio, siue in schola, vel in textrino, vel in turre iuxta pomerium, clausi atque damnaui; nullus illa vnquam sub qualibet vtilitatis specie aperire præsumat, sed liceat sanctæ congregationi resistere, &, quod fame vel quieti suæ incongruum esse cognoscunt, fieri non permittant.
[Annotatum]
a Ita MS. videtur sensus hiulcus.
Cæsarius peccator regulum hanc sanctarum virginum relegi, ac subscripsi. notaui sub die X. kalendas Iulij.
APPROBATIO EIVSDEM REGVLÆ.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Ex mss.
[1] Pavlinvs Dilectissimo Fratri Cæsario a Hormisda. Exulto in Domino, dilectissime frater, & indesinenter exulto, ita apud te religiosæ studium vigere reuerentiæ, vt indefessæ sollicitudinis continuatione peruigiles, quatenus in Ecclesia Dei quidquid ad cultum eius pertiner, b nouis quoque profectibus augeatur: & de cetero non aliquid satis officio putes, [S. Cæsarij zelus ab Hormisda laudatus.] nisi semper adiunxeris. Est tibi fideli cura specialis infixus propositus: & vnde amabilis Deo Propheta cum diceret: Ego semper in te speraui Domine, deuotionē hanc sibi non credens suffecisse, subiunxit: & adiiciam super omnem laudem tuam. [Ps. 70. 14.] Amor verus non est solitus esse contentus obsequiis: & defectum sui caritas putat, nisi feruor dilectionis exæstuet. Videat licet inhærentem præcordiis fidem, vt secretorū speculator & cognitor, Deus, non tamen dispensationem suam patitur occuli, aut thesaurum suum citra incrementum celari: iubet cultores suos arcanam reuerētiam in aperto producere, & laudem suam personanti exultatione cantare. [Petit a Pontifice sui monasterij libertatem confirmari.] Hæc ideo, quia in Arelatensi Ecclesia, super Clericorum & monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei nouiter choros instituisse te, directis litteris indicasti, poscens vt in præfato puellarum monasterio a te nuper condito nullam potestatem c successores quandoque tui habere penitus permittantur; quatenus sacratæ Deo virgines ab omni inquietudine vel molestia absolutæ, omnipotenti Deo liberis mentibus valeant iugiter famulari.
[2] Digna prouidentia sacerdotalibus institutis, ad pudicitiam decantandam Deo corda compungere, & sacro cultui de illis seminibus mysticis fructum virginitatis offerre. Hoc esse summum votum suum in illis voluminibus sacris declarauit Apostolus dicens: Desponsaui vos vni viro virginem castam exhibere Christo. [2. Cor. 11. 2.] Quamobrem petitionibus fraternitatis tuæ libentissime annuentes, [Confirmat Pontifex.] Apostolica auctoritate firmamus atque decernimus, vt nullus Episcoporū, successorum quoque tuorum, in antedicto monasterio audeat sibi potestatem aliquam penitus vindicare, nisi tantum pro Dei intuitu, pastoralem sollicitudinē gerens, familiam Christi Domini ibidem positam, congruis quibusque temporibus (iuxta quod condecet) sincero animo cum suis Clericis studeat visitare. Tum deinde æquum est, vt parili deuotione vterque sexus locis sibi congruis consistens, Dei gloriam cōcinat, sicut stabili atque plenissima fide vterque spem redemptionis exspectat.
[3] Quod autem venditionem ad dilectionē tuam, d donationemque in monasterio earumdem puellarū Dei ante factam, [Confirmat & venditiones, donationesq;.] nostra postulas auctoritate roborari, sperans, vt Ecclesiasticorum alienatio prædiorum non præsumatur in posterum, nostris interdicta decretis; probamus propositum tuum, & desiderium in tantum fatemur esse laudabile, vt gaudeamus, vobis quoque eadem non licere. Sed non oportuit distrahi, quod Ecclesiæ seruituris de Ecclesiæ substantia ratio suadebat prosus emptione concedi: boni operis fructum decet esset gratuitum. Exspectanda est recti studij merces potius quam petenda, ne per vtilitatem venditionis imminuatur remuneratio caritatis. Confirmamus tamen circa monasterium virginum a vobis vel venditum, vel donatum, & sub eadem via alienationem Ecclesiasticorum prædiorum decretis præsentibus exhibemus, quod per Sacerdotes omnes ad caritatis vestræ diœcesim pertinentes, sub vestra dispositione perferte: æquum est enim vt quæ salubriter ordinantur generaliter obediant. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
e Marcellus Episcopus relegi & consensi.
Ioannes consensi & subscripsi.
Seuerus consensi & subscripsi.
f Cyprianus relegi & consensi.
Contumeliosus Episcopus relegi & consensi.
Montanus Episcopus relegi & consensi.
Petrus in Christi nomine relegi & consensi.
[Annotata]
a Non dubium quin hic sit S. Hormisda Papa, de quo VI. Augusti. Is anno 514. Symmacho successit, obiit an. 523.
b Ms. habebat nobis.
c Ipse in suo testamento S. Cæsarius (tom. 6. Annalium Baronij an. 508.) fatetur Papæ Vrbicani auctoritate hæc sancita.
d In eodem testamento enumerat quæ a se erant illi cœnobio donata.
e Est hic fortassis Saniciensis Episcopus, qui concilio Agathensi 2. subscriptus reperitur an. 506.
f Regensis hic Episcopus fuit, subscripsitq; concilio Arelatensi IV. anno 524. Carpentoratensi an. 527. Vasensi 2. an. 529. &c.
Incipiunt orationes supra defunctæ corpus;
hoc est, quando migrat soror de corpore.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Pio recordationis affectu, fratres karissimi, memorationem faciamus caræ nostræ ill. quam. Dominus de tentationibus huius seculi assumpsit, obsecrantes misericordiam Dei nostri, vt ipse tribuere dignetur placitam & quietam mansionem, omnes lubricæ temeritatis offensas, vt concessa venia plenæ indulgentiæ, quidquid in hoc seculo proprius error attulit, totum ineffabili pietate ac benignitate sua compenser. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium suum.
Item alia.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Te Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, supplices deprecamur pro spiritu famulæ tuæ ill. quam de voraginibus huius seculi ad te accersire præcepisti; vt digneris Domine dare ei locum refrigerij & quietis, liceat ei transire portas infernorum, & vias tenebrarum, maneatque in mansionibus Sanctorum, & in luce sancta, quam olim Abrahæ promisisti & semini eius. Nullam læsionem sustineat spiritus eius, sed cum magnus dies ille resurrectionis ac regenerationis aduenerit, resuscitare eam digeneris, Domine, vna cum Sanctis & electis tuis. Deleas ei delicta atque peccata vsque ad nouissimum quadrantem, tecumque immortalitatis vitam, & regnum consequatur æternum. Per Dominum nostrum, qui venturus est, &c.
Supra sepulcrum, quando sepelitur.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Debitvm humani corporis sepeliendi officium, fidelium more, complentes, Deum, cui omnia viuunt, fideliter deprecemur, vt hoc corpusculum a nobis in infirmitate sepultum, in virtute & ordine Sanctorum resuscitet; & eius spiritum sanctis ac fidelibus iubeat aggregari: cuique in iudicio misericordiam tribuat, quamque morte redemptam, debitis solutam, Patri reconciliatam, boni Pastoris humeris reportatam, Spiritu sancto protectam, in comitatu æterni Regis perenni gaudio, & Sanctorum consortio perfrui concedat. Qui viuit & regnat:
Item alia.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Omnipotens eterne Deus, qui humano corpori a teipso animam inspirare dignatus es, dum te iubente puluis pulueri redditur, tui sane imaginē tuam Sanctis & electis, vna cum Angelis & Archangelis iubeas sociari.
Item alia.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Præsta Domine Iesu Christe, defunctæ famulæ tuæ ill. remissionem ac solatium, vt quæ hodie destitutam se terrenis opibus cernit, nunc ad mirabilem splendorem læta Sanctorum consortio & requie glorietur. Per Dominum nostrum.
Item alia.
Caesaria, Virgo Arelate in Gallia (S.)
Commendamvs tibi, Domine, animam sororis nostræ ill. vt propter quam ad terras tua pietate descendisti, Patriarcharum tuorum sinibus insinuare non renuas. Migranti in tuo nomine de hac mobilitate incerta, sempiternam illam vitam atque lætitiam in cælestibus præsta Domine; Qui viuis & regnas Deus in sela seculorum, Amen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Cäsaria die Ältere
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Cäsaria die Ältere
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung