DE S. GASPARE REGE.
[Commentarius]
Gaspar, Rex Magus in Oriente (S.)
Detribus sanctis Regibus Magis, qui primi ex Gentibus Christum stellæ indicio allecti adorarunt, agemus VI. Ianuar. cum de Epiphania erit sermo, iterumq; XI. Ianuarij, [Cōmemoratio triū Regum xi. Ianuar.] quo eorum agi in Ecclesia Coloniensi atque alibi peculiaris commemoratio perhibetur: licet Galesinius VII. Ianuar. in Notis, eo die agi eorū natalem scribat. Singulorum præterea Natales variis diebus celebrantur; [Quibus diebus singuli colantur.] Melchioris quidē VI. Ianuar. Balthasaris XI. Gasparis vero I. De hoc Vsuardi editio Coloniensis an. 1490. [S. Gaspar Rex & Episcopus, celebrato sacrificio moritur. Quidam putant Martyrem obiisse.] In Oriente S. Iaspar Regis, quem Beatus Thomas Apostolus plene fidem docuit, & postmodum Episcopum patriæ ipsius, sicut & alios duos ordinauit. Qui hac die obdormiuit in Domino, diuino sacrificio in Ecclesia prius celebrato ac sumpto. Eadem fere habet Martyrologium Germanicum hoc ipso die. At Molanus, Ferrarius, MS. Florarium Sanctorum, eum XI. Ianuar. referunt: aitq; Florarium obiisse anno ætatis 109. alij Martyres obiisse tres hos Heroes putant. De Translatione eorum agemus 23. Iulij.