Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. CLARO ABBATE VIENNENSI.

[Praefatio]

Clarus, Abbas Viennensis in Gallia (S.)

Sancti Clari Abbatis Monasterij S. Marcelli, natalem hoc die refert Ioannes Molanus in Addit. ad Vsuardum, [S. Clari in Martyrologiis memoria.] Hugo Menardus, Arnoldus VVion, Philippus Ferrarius, aliiq;. Meminit eius & Trithemius lib. 3. de viris illustribus Ordinis S. Benedicti c.246. Eius vitam edidit Gallice Renatus Benedictus, Latine ex antiquis MSS. codicibus Laurentius Surius, quam non paucis locis emendauimus ex variis lectionibus a Petro Francisco Chiffletio nostro submißis.

VITA.

Clarus, Abbas Viennensis in Gallia (S.)BHL Number: 1825

Ex mss.

CAPVT I. Clarus a puero sanctus, precibus tempestatem sedat.

[1] Vitam vel actus Beati Clari Presbyteri & Abbatis scripturus, Dei gratiam imploro, vt qui illi dedit bene & sancte viuere, mihi quoque tribuat ostiū sermonis, & illius laudabilia gesta inculpabiliter scribere. [Clarus a puero diuinis indiciis clarus.] Hic a puero indiciis munerum clarus, in Dei omnipotentis gratia profecit adeo, vt precibus suis a Domino obtineret, quæ Spiritus sancti donum petenda esse persuaderet. Accidit quippe vt puer matrem orbatam marito haberet, quæ deuote ad memorias sanctorum Martyrum apud Viennam subinde orandi gratia occurrebat: [Matrem ad memorias Sanctorum comitatur.] cum qua pedissequus Clarus venire solebat. Habitabat autem eadem femina in vico, qui Bellicampus dicitur.

[2] Hanc cum pro more quadam die ad orationem Clarus sequeretur, venerunt ad sanctissimum cœnobium vltra Rhodanum: vbi tunc temporis ossa Beatissimi * Ferreoli Martyris quiescebant. Cumque ibi mulier cum Claro suo puero in compunctione posita, longiores horas protraxisset, iamque vespere ad hospitium suum reuerti cuperet, Rhodanus agitantibus ventis in vndas periculosissime assurgere cœpit. Iam mater cum Claro puero nauim intrauerat: desperatisque nautis, pene vndis submersa naui, Clarus puer extensis manibus contra ecclesiam beati Martyris Ferreoli lacrymis fusis exclamasse dicitur: [Precibus tempestatē sedat.] Deus pro cuius nomine Martyr Ferreolus mortem suscepit, subueni nobis in periculo positis: mox Rhodanus blandior redditus, nauim breui impulsu ad littora sua transposuit. De periculo erepti, mirantes pueri fidem, Deo gratias reddiderunt.

[Annotatum]

* Colitur XVIII. Septemb.

CAPVT II. Varia Viennæ Monasteria.

[3] Erat tunc temporis vir strenuus & Deo placitus, Viennensis Ecclesiæ Pontifex * Cadoldus. Monasteria tam virorum quam sanctimonialium, sub sancta professione viuentium pia districtione, tam in ciuitate quam extra muros ciuitatis, hæc præcipua erant quæ regebat. * Grinianensium cœnobia, a sanctis Pontificibus vrbis fundata, in quorum maximo ossa beatissimi Ferreoli Martyris condita venerabantur. Sanctimonialium beatæ virginis Columbæ, triginta monachas habens. Nam Grinianensium loca quadringentos monachos alebant. Porro Sancti Petri Monasterium, ad Australem partem vrbis situm, [Varia intra & extra vrbem Viennæ cœnobia.] quingentos pene monachos continebat: Sanctorum Geruasij & Protasij venerabilis memoria, quinquaginta. Similiter S. Ioannis Baptistæ Monasterium, quinquaginta. Similiter Sancti Vincentij Martyris, quinquaginta. Sancti quoque Marcelli Martyris cœnobium, triginta. Sanctæ Blandinæ viduarum sanctimonialium locus, vigintiquinque. Sancti Andreæ infra mœnia vrbis, centum. Iterum aliud S. Andreæ, centum. Sancti Nicetij, eius vrbis gloriosi Episcopi, quadraginta. Sancti Martini cœnobium, centum quinquaginta monachos, sub districtione regulari viuentes, adunatos tenebat. Porro in domo maiori sanctorum Martyrum Apostolicam vitam tenentes, in vnumque viuentes, plurimi Clerici erant, ita vt turmis dispositis * mysteria peragerent. Apud Sanctum Seuerum quoque cœtus Clericorum venerabilis. Alia quoque venerabilia Sanctorum in vnum conuersantium habitacula ad sexaginta, sub cura Pontificis degentia, in Viennensi diœcesi satis ordinabiliter sita erant. Sic tunc temporis ad gloriam omnipotentis Dei, Viennensis Ecclesia florebat.

[Annotata]

* De quo XIV. Ianu.

* alij Grinincensium, vel Griniacensium. Sur. Grimanensium.

* al. officiorum ministeria.

CAPVT III. Fit monachus, post Abbas: varios miraculose sanat.

[4] [Clarus fit monachus; inde Abbas.] Tam pia igitur loca mater Clari pueri, sollicita quæ Dei sunt, frequētius visitabat. Claro autem puero cœnobio sanctorum Monachorum apud memoriam Beati Ferreoli Martyris tradito, ipsa nouissimum diem apud Sanctam Blandinam clausit. Clarus itaque puer sancte in Monasterio nutritus, eo profecit, vt sibi Monasterium viduarum ad custodiendum postmodum crederetur. Abbas factus in Monasterio Sancti Marcelli a sancto Pontifice vrbis, Clarus nomine, clarus virtutibus, clarus omnis religionis obsequio, strenuus omni actione sua, curam sibi positam per Dei gratiam sollicite administrabat.

[5] [Curat febricitantē.] Contigit autem, vt mater monasterij febribus ad mortem grauaretur. Clarus igitur ad lectum decumbentis cum fide accessit: vtque manum febricitantis tetigit, secrete secum orans in conspectu Sanctimonialium, sanata mulier a lecto surrexit, & cum ceteris ecclesiam ingressa, hymnorum laudes Deo exhibuit.

[6] [Alium a dolore viscerum sanat.] Quidam frater etiam infirmitate graui viscerum depressus, a patre Claro oleo sancto perunctus, sanitati restitutus est. Factum est, dum quodam tempore ad villam cum Monachis iret, vt quidam totus vlceribus plenus, obuiam ei fieret. Tunc Clarus imperauit cuidam Monacho: Vade frater, misellum istum laua in fluuiolo prope currente. [Alium ab vlceribus.] Illico ille obediens, vt aqua miserum tinxit (mirabile dictu) fons vulnerum penitus clausus, cutem integram, videntibus omnibus, esse monstrauit. Eumdem ipsum ianitorem monasterij postmodum multi viderunt.

CAPVT IV. Alia Clari miracula.

[7] [Vineam grandine perditam precibus restituit.] Forte vir Dei in grandinatam Fratrum vineam deuenit. Vocato custode, quæsiuit, si racemi ad vsum vini necessarij aliqui remansissent: sed cum vix pauci essent inuenti, prostratus in terra, noctem ibi fecit. In crastinum, quod vix credi potest, ita dependens vinea racemis suis onusta paruit, vt nullo modo, quod grandine percussa fuerit, indicium dare posset.

[8] Item quodam tempore cum fratres piscatum issent, & ipse prope ripam staret, incautius quidam retia * admouens in aquam ruit. Rhodanus tunc forte ripas suas impleuerat: fratres de periculo cadentis nimium pauidi erant.[A submersionis periculo hominem crucis signo eripit.] Clarus plena fide, vt signum crucis contra fecit, mox a periculo exemptus est, quem aqua trahebat, & ad partem illam in qua Clarus cum fratribus stabat, deuenit. Læti omnes, Misericordias Domini decantare cœperunt. Sed vt lætiores etiam post tantum munus fierent, ingentem piscem ad littus tractum habere ad sui subsidium meruerunt.

[9] Erat ei consuetudo, nocte orationis causa deambulare per castrum, vbi cœnobium Sanctæ Blandinæ situm est, & diabolus humana specie assumpta, stupendæ altitudinis, flammantibus oculis ei se obuium tulit, quid ibi ageret, inquirens. Clarus perfectus in fide, cognoscens inimici fraudes, impauidus stetit, &, quis ipse esset, quæsiuit. Tunc diabolus, Missus sum ad hoc, vt te ex isto loco expellam, quia iam diu est, quod in potestate nostra locus iste esset, nisi tu obstitisses. Clarus diuina virtute fretus, [Profligat dæmonem.] Vade Satan, ait: Obstitit tibi Christus, cuius est terra & plenitudo eius. Cum grandi igitur sono, ita vt totum castrum videretur esse concussum, diabolus abscessit: arreptamque vnam famularum, quæ pro foribus monasterij deseruiebat, vexare cœpit. Clarus ibi accurrit, iniectis in os puellæ digitis, spiritum malignum effugauit. Sicque sana reddita ancillis Dei lætitiam fecit. Multa sunt quæ per ipsum Christus in Ecclesia Viennensi operatus est.

[Annotatum]

* alij amouens.

CAPVT V. Eius vaticinia.

[10] Cvm instaret tempus dormitionis eius, & hoc ei a Domino reuelatum esset, quadam die in hortis Fratrum ægrotus sedit: vocatisque ad se Fratribus, eos alloqui spiritualiter ac dulciter cœpit, dicens: Fratres mei, secundum Apostoli dictum, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei: quid mihi a Domino reuelatum sit, non tacebo. [Actor. 14.] Sex Episcopos ista nostra ciuitas sub pace temporis Christi Ecclesiam gubernantes habebit. Postquam illi dormierint, [Prædicit Viennæ deuastationē a VVandalis & Saracenis.] sub septimo Episcopo grauissima persecutio Paganorum erit, & ista ciuitas iusto Dei iudicio illis ad disperdendum tradetur. Monachi & habitatores terræ istius, partim occidentur, partim fugabuntur incensis sacris domibus, vastatis omnibus, & pene in desolationem redactis. Nunc ergo, Fratres, Dei iudicium metuentes, curam agentes vestri, vigilanter intendite, vt cum dies tribulationis venerint, paratiores ad tolerandum, si qui reperti fueritis, inueniamini. Corpus meum in ecclesia beatissimæ Martyris Blandinæ & sociorum eius humate. Hæc audierunt fratres qui tum præsentes aderant. Quod postea rei euentus demonstrauit, quando a Wandalis & a Saracenis non tantum Viennensis, sed longe lateque aliæ prouinciæ vastatæ sunt.

CAPVT VI. S. Clari obitus.

[11] [A S. Blandina ad cælum inuitatur.] Cvm iam decumberet, tertia die antequam clara anima eius corpus corruptibile desereret, cum semper in laudibus Dei perseueraret, videt circa crepusculum diei aperiri cælum, & immensum exercitum candidissimi & niuei coloris supra cellam, vbi iacebat, descendere: quem exercitum miræ pulchritudinis & splendoris iuuenis præcedebat. Quod cum Clarus irreuerberatis oculis læto vultu inspiceret, virgo beatissima Blandina, ab eo cognita, consolari eum cœpit, & vt tantum exercitum sequeretur, hortari. Cumque ipse voto & desideriis annueret, ab illa audiuit: Tertia die, hora quinta, Sanctus Marcellus & ego ad te venientes, te nobiscum ad felicia regna ducemus: & ne hostis tibi nocere possit, totus iste exercitus Dei, quem vides, tecum erit. Sic visione abscedente, beatus vir a Fratribus in ecclesiam portatus, cilicioque superextentus, quamdiu superuixit, a Dei laudibus non cessauit.

[12] Appropinquante hora exitus sui, psalterium idem decantare cœpit. Vt ergo fratres, finitis psalmis, dixerunt, Omnis spiritus laudet Dominum, cum luce odor ineffabilis totam cellam, vbi Sanctus Dei iacebat, repleuit: [In cilicio moritur. Odor & lux in eius cella.] sicque beata anima carne soluta, migrauit ad Dominum. [Psalm. 150.6.] Mansit autem idem odor vsque ad locum sepulchri. Quo cum ferretur quidam paralysi dissolutus, admotus feretro beati viri, in conspectu omnium illico sanatus est. [Paralyticus eius ope sanatur.] Sepultus autem est in ecclesia beatæ Martyris Blandinæ, sanctorum que Martyrum quadraginta octo, ante altare, vbi miraculis clarus diu iacuit. Obitus autem eius agitur Kalendis Ianuariis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Clarus von Vienne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Clarus von Vienne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 22.09.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.