Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. CRISPINO III. EPISCOPO TICINENSI.

[Commentarius]

Crispinus III, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

Ex variis.

An.Chr. CDLXVI.

[1] Crispini Episcopi Ticinensis & Confessoris VII. Ianuarij sacris Ecclesiæ tabulis inscriptum est nomen; refertur quoque a Bellino, [S.Crispini natalis.] Maurolyco, Galesinio, Molano, Martyrologio Germanico; licet Ferrarius, vt supra diximus, Crispinum primum hoc die coli velit, hunc ad XXX. Octobris reiiciat, quo & Crispini II. memoria celebratur. Galesinius vtroque die Crispinum memorat, & in Notis vtrobique se de Epiphanij decessore loqui ostendit.

[2] [Vita ex Ferrario.] Huius vitam ita breuiter describit idem Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ: Crispinus Episcopus, tertius huius nominis, post Thomam, qui S. Anastasio successerat, Ecclesiam Ticinensem administrauit, Sixto III. Leone I. & Hilaro Pontificibus. Vir fuit magnæ & spectatæ sanctitatis. Cuius S. Epiphanius eius successor, discipulus, & diaconus fuit. Quo sanctus Episcopus, cum valde senex esset, vt scribit S. Ennodius, in Ecclesiæ regimine vtebatur, & brachiis illius incedens sustentabatur. Interfuit Concilio Mediolanēsi sub S. Eusebio eius Sedis Episcopo iussu Leonis I. Pape celebrato, vna cum S. Maximo Episcopo Taurinensi, & Abūdio Episcopo Comensi, & aliis. Cum autem Ecclesiæ suæ annos XXXIV. sanctissime præfuisset, senio confectus, Sede Epiphanio derelicta, migrauit e vita anno salutis CDLXVI. quo tempore & S. Prosper Episcopus Regiensis diem clauserat extremum, Hilaro Pontifice Maximo & Leone I. Imperatore.

[3] Hæc Ferrarius; qui XXVIII. Maij de S. Anastasio Episcopo Papiensi agens, ait S. Crispini (secundi, vt arbitror, licet non exprimat) successorem fuisse; idq; ipsum mox in dubium reuocat. Celebratur is in Romano Martyrologio XXX. Maij. Sedere, qui hic nominantur Pontifices Romani, Sixtus III. a XXVI. Aprilis CDXXXII. vsque ad XXVIII Martij CDXL. quo die ab Ecclesia colitur: Leo I. a X. Maij eiusdem anni, vsque ad XI. April. CDLXI. quo die eius dabimus vitam: succeßit Hilarus eodem anno, mense Nouembri; obiit X. Septemb. CDLXVII. quo die colitur. S. Epiphanij Episcopi Ticinensis vitam infra XXI. Ianuarij dabimus a S. Ennodio conscriptam; de ipso vero Ennodio agemus XVII. Iulij. Concilij Mediolanensis, Sanctiq; Crispini meminit Baronius tom. 6. Annal. an. CDLI. num. 13. & sequentibus. Qui hic memorantur ei interfuisse sancti Episcopi, Eusebius Mediolanensis XII. Augusti, Maximus Taurinensis XXV. Iunij, Abundius Comensis II. Aprilis, coluntur. De S. Prospero, qui hic Regiensis Episcopus dicitur, agemus XXV. Iunij.

[4] Porro quæ hic Ferrarius de obsequiis decrepito Antistiti ab Epiphanio exhibitis narrat, ea inferius in ipsius vita Epiphanij fusius referuntur; vti & quod de agri Summiatis controuersia perperam Crispino I. tribui supra monuimus; idq; inter cetera de eo prædicatur: [S. Epiphanium instruit.] At ille venerabilis Crispinus Episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram, & quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum (Epiphanium) mulcebat sensibus, vt morderet obtutu; & sub specie frontis rigidæ clandestinum circa discipulum nutriebat affectum: pascebatur alumni sui optabili conuersatione Pater, & in omnibus eius actibus oculos amœnabat. Paullo deinde inferius: Postquam tamen inualida senectus, [Ab eo iuuatur.] & semper de infirmitatibus querula, venerabilem virum Crispinum Pontificem occupauit; istius sustentabatur manibus, in huius nitens erigebatur amplexus; pes illius erat, oculus, dextera; cuius ministerio, quidquid optasset fieri, ante iussionem suam videbat impletum.

[5] [Moritur.] De morte tandem Crispini hæc scribit: Circa finem tamen vitæ, quem spiritu præuidebat sanctus Antistes, Mediolanum vicinam expetiit ciuitatem, &c. Subdit commendatam ciuitatem, & Ecclesiam suam, atque Epiphanium discipulum. Atque Ticinum, inquit, quasi ad sepulchrum festinans regressus est: qui aliquantis emensis diebus morbo regio perfusus, lucem sæculi nostri superna habitatione commutauit. Meminit obitus illius Baronius tom. 6. ad an. CDLXVI. num. 16. De eo & S. Epiphanio illos Guilielmi LXV. Episcopi Papiensis versus recitat Ferrarius:
Crispinus vir mitissimus,
Director Epiphanij,
Cui successit protinus
In gradibus officij.

[6] De eodem ista quoque cecinit S. Ennodius Carm. lib. 1. Carmine IX. siue Panegyrico in tricennalibus S. Epiphanij habito:
Crispinum petit inde libens, [Laudatur a S. Ennodio.] quem dicere digno
Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
Qui potuit rigidas de rupibus Apennini,
Flumina cum-starent, ad plectrum ducere siluas.
Helias fuit hic mage. nam quis Helisæum
Linqueret in terris, duplicato munere palmæ
Nutriuit quem lacte pio, quod ab vbere Paulus
Pressit, Euangelicis plena est cui dextra papillis?
Salue sancte parens: semper saluete recepti
Crispini cineres: ad cuius iura redundat
Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignū.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Crispinus III. von Pavia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Crispinus III. von Pavia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.