DE B. ENGELMARO EREMITA MARTYRE IN BAVARIA.
[Praefatio]
Engelmarus, Eremita et Martyr in Germania (B.)
Initio Sec. XII.
[1] Ferrarius in generali SS. catalogo, XIV. Ianuarij: In Bauaria B. Engelmari eremitæ. & iterum XXIV. cuius rationem nullam affert. Hoc certe, siue proximo post octauam Epiphaniæ die, interfectum esse, infra patebit. Citat ille Annales Bauariæ. [B. Engelmari natalis,] Henricus Canisius tomo 6. Antiquæ lectionis origines VVindbergenses ex eiusdem cœnobij vetusto codice vulgauit, inq; iis B. Engelmari gesta; quæ elegantius reddidit Raderus to. 1. Bauariæ sanctæ, [vita,] citans Bruschij schedas, vt in B. VVilhelmo ibidem fatetur, ineditas; ac deinde Brunnerus Annal. 11. nu. 8. titulo S. Engelmari cruenta mors. Quod sanctitatis honestamentum ei recte tribuitur, [sanctitas,] cum in vita iam ab annis prope 500. scripta cella S. Engelmari, cælitusque designati Martyris patrocinia celebrentur. & Raderus testis sit hodieque VVinburgi celebrari.
[2] Illarum porro originum & vitæ scriptor, instituti Præmonstratensis sectator fuit, [vitæ scriptor,] ac cœnobij VVindbergensis alumnus. Testatur ipse: Anno 1142. ab incarnatione Dominica, gubernante monarchiam Rege Conrado, præsidente diœcesanæ nostræ Ecclesiæ venerabili Henrico Episcopo; anno primo ingressionis venerandi Patris & prouisoris huius loci Gebhardi, &c. & paullo post: Consecrauit autem ea altaria D. Stilco Olmuciensis Episcopus, de prouincia quæ est Morauia, vir magni nominis & meriti, tam spiritualibus quam laicis acceptus & gratus personis, amator religionis, quantum ad professionem nostri ordinis, scilicet Præmonstratensis.
[3] Vixisse autem sub eiusdem monasterij, adeoq; ordinis, primordia videtur. [scriptoris ætas,] Nam de Rudberto primo VVindbergensi Præposito loquens, ait: Supradicto Rudberto, olim dumtaxat populari Presbytero, nunc autem & arctioris conuersationis æmulo. Et ante de B. Guilielmo loquens: Per quem (prophetiæ spiritum) cum multa prædixerit, vt nobis beatæ recordationis altrix eius Comitissa Luitkardis retulit, &c. Videtur priorem libelli partem, vitamq; S. Engelmari ipso adhuc superstite Rudberto scripsisse, quod particula illa nunc indicat; cetera deinceps adiecisse, vt quæq; gesta sunt, vsque ad maioris basilicæ dedicationem anno 1167. Indict. 1. IV. Kal. Decembr.
[4] [eiusdem fides.] Eius fides constat, quod referat solum vel a se coram conspecta, vel ab oculatis accepta testibus. Verum quod Sanctis natalem dumtaxat diem adscribat, anno, quod in promptu erat, non expresso, scriptor indiligens censetur Brunnero libro citato, nu.2. Engelmarus quidem quo aut ætatis aut Christi anno obierit, penitus silet: quo ad secundam eremum transierit, veluti per transennam indicat, dum S. Gregorij eius in anachoreticis magistri mortem memorat, quæ 23. Septembris 1093. contigit.
[5] [Pogiensis Comitatus.] Inter Reginum Ilissumq; amnes, quorum hic e regione Passauij, ille Ratisbonæ Danubio miscetur, ad Bohemiæ confinia, celebri & ampla ditione sese Pogiensis Comitatus extendit, vt Auentinus 7. Annal. & Hundius to. 3. Metrop. cœnobij VVindbergensis ortum progressumq; memorantes tradunt. Pogen vulgo, & Bogen appellatur, quod quidam arcum interpretantur, (estq; ea vocis Bogen notio:) inde alij originem familiæ de Arcu ad lacum Benacum in Italia repetunt: alij veterum Boiorum hic superesse vel in nomine vestigia diuinant. Quæ Comitatus illius pars ad Septemtrionem ac Bohemiam vergit, vulgo VValdt, siue silua, nuncupatur, ab Hercynio saltu, qui, vt omnem eam olim ditionem obtinuit, ita etiamnum, & quidem ingentibus alicubi siluis, præcingit.
[6] In hunc igitur saltum anno 1093. Passauio demigrauit, commoratusq; est circa VVindi montem, siue VVindbergam, [VVindbergense cœnobium.] Pogiensi municipio & arce montana haud procul, Straubinga, siue Strubinga, ad alteram Danubij ripam posterius extructa, secundo milliari distantem: vbi aliquot annis post ab Adelberto Comite extructum est, quod etiamnum viget, VVindbergense amplißimum cœnobium, ordinis Præmonstratensis, loco peramœno. In Bauariæ chorographia studio Petri VVeineri accurata, visitur locus quidam intra ipsum saltum Hercynium, Engelmanswaldt, siue Engelmari silua dictus: num isthic illius eremitica mansio fuerit, an cella sepulchro imposita, quæ supplicantium confluxu in ampliorem vicum dilatata, Comitis Adelberti dono fundationi cœnobij VVindbergensis acceßit, haudquaquam compertum habemus.
[7] Quod Raderus scribit: Engelmarus circa VVinburgi, postea conditi, saltus & nemora cum socio sedem fixit, de cœnobio (quod æque ac pagus ipse VVindberga paßim nuncupatur) accipi debet: nam & pagus & ecclesia aduentu Engelmari antiquiora sunt. [Nominis & ecclesiæ erigo.] Constat ex citatis loci originibus, VVinth quemdam, siue VVindum, gente Saxonem, primum loci incolam, & nominis auctorem, isthic ecclesiam (incertum tamen quo anno) construxisse honori Deiparæ Virginis & omnium Sanctorum, plurimis isthuc allatis reliquiis, & in altari per se conclusis lapidibus absconditis & collocatis, præsente Azelino Presbytero. Eæ vero reliquiæ isthic expreßis nominibus recensentur. Huic VVindo frater senior fuit, vt ibidem narratur, eiusdem nominis, in illius ædificatione ecclesiæ adiutor, qui de Saxonia tempore Ludouici Regis, deducentibus Hunnis, in eas oras aduenerat. Videtur id contigisse sub Ludouico Rege Arnulphi Imperatoris filio, qui anno Christi 912. regni 12. obiit: nam eo regnante sæpius Germanicas prouincias, ac nominatim Saxoniam & Thuringiam populati sunt Hunni, siue Hugari, vt ex Reginonis continuatore, Hermanno Contracto, Lamberto Schafnaburgensi & aliis liquet. Quo calculo, VVindbergæ nomen ac templum integro seculo Engelmari ortu priora concludes. Atque hæc est honorabilis & amabilis antiquitas VVindbergensis Ecclesiæ, vt anonymus originum scriptor ait.
[8] Ante Engelmarum quoque, eidem loco, vt idem auctor scribit, [B. VVilhelmi in eo tractu cōmoratio.] tantis Sanctorum pignoribus (a VVindis fratribus) gratificato, non minimum gratificationis addidit emeritus & veteranus Christi miles VVillihelmus, qui longis peregrinationibus ad varia Sanctorum sepulchra, ac laboribus fractus, isthic eremiticam vitam peregit; Luitkarde pia femina, Hertvvici II. Comitis Pogensis vxore, Alberti I. fundatoris VVindbergensis matre (non coniuge, vt Raderus, eam cum Hadvvige nuru confundens, scribit) ei annonam subministrante. Is huic suæ altrici, quæ diu post superfuit, cladem Saxonum ad Vostrutum fluuium prædixit, quæ anno 1075. contigit, vt ex Schafnaburgensi & aliis patet. Albertus. I. qui & VVindbergensis monasterij fundator, in bulla qua Eugenius II. anno Christi 1126. Altachij superioris fundationem secundam, siue restaurationem confirmat, [Comites VVindbergenses.] to.2. Metropolis Hundij, vocatur Adelbertus Comes de VVindeberch; atque ab Henninges tom.4. Stemmat. VVindbergensis. Qua nomenclatura, ab arce (eo fortaßis ipso loco sita, vbi deinde monasterium locatum) ducta, distingui videtur ab altera Pogiensium familia, cuius a Frederico, fratre Assuuini, aui Alberti, cœptæ, princeps hoc tempore, in seiuncta ditione erat Frederici filius Fredericus Aduocatus Ratisbonensis Ecclesiæ, memoratus in eodem Honorij diplomate.
[9] Vixit Engelmarus, inquit Raderus, anno post almum Virginis partum 1088. quod Ferrarius reddit: [Tempus martyrij B. Engelmari.] cessit e vita circa annum salutis 1088. Ast anno 1093. ceßit e vita Gregorius Episcopus, ac post Engelmarus in solitudinem VVindbergæ vicinam seceßit: vbi Martyr occubuit non multis post annis. Brunnerus ad annum 1096. eius cædem refert: sed fallitur dum VII. Id. Ianuarij iugulatum scribit, vti Raderus ad ipsa regalia; nam auctor fere coæuus diserte asserit post octauas regalium id contigisse.
VITA, AVCTORE ANONYMO,
ex to. 6. Antiq. lect. Hen. Canisij.
Engelmarus, Eremita et Martyr in Germania (B.)
Avctore anonymo,
[1] aPræterea suggerente venerabili Rudberto Presbytero, & annuente b præfato Comite Adelberto, cessit in dominium huius loci siluestris cella S. c Engelmari; de quo nos plura scribendi futuris scriptoribus occasionem dare cupientes, diligentis inquisitionis initia ponimus. [S. Engelmarus colonus,] Denique reperimus eum natione fuisse Baioarium, genere & opere d georgium, hoc est, terræ colonum: sed abdicatis terrenis desideriis propriisque facultatibus pro amore Christi derelictis, eremiticæ vitæ disciplinam cœpisse sub eruditione S. Gregorij Armeniorum quondam, vt ferunt, Archiepiscopi, sed tunc vberiori spe cælestis præmij voluntariam paupertatem cum peregrinatione circa e Patauiam sectati. Quo defuncto, secundum quod ipse prædixerat, [instituitur a Gregorio Episcopo ad pietatem,] Nona Calendarum Octobris, circa meridiem, f hora qua illa famosissima solis Eclipsis accidit, quam non solum maxima mortalitas, sed & Hierosolymitana sequebatur expeditio g, [fit eremita,] auctore Papa Vrbano II. contulit se B. Engelmarus in solitudinem requietionis suæ: factaque inibi mansione, cœpit laboribus manuum suarum iuxta Psalmistam & Apostolum viuere, [labore manuum viuit,] & nihilominus vigiliis ac ieiuniis & orationibus conditoris sui gratiam spiritu feruens quærere.
[2] Cumque pro bonitate & religione sua valde acceptus esset omnibus, qui in circuitu eius erant, [a socio ex inuidia occiditur:] socius suus nouus Cain appellandus, inuidia ductus potioris ei diuinitus collatæ gratiæ; seque dolens inæqualem apparere, remotis arbitris non exhorruit in illum manus extendere: percussumque niue & ruderibus operire. Fertur enim post octauam Epiphaniæ proxima die facinus hoc perpetrasse, & vsque ad Pentecosten variis simulationibus & dissimulationibus occultasse. Vltra vero solemnitatem sancti Spiritus non debuit tanti sceleris reus latere, quoniam ipsius etiam est mundum de peccato arguere. Igitur noui Abel sanguine ad Dominum clamante, vagus & profugus factus est recens Cain ille, qui singularem eremi potestatem, cum æquipollentia fauoris humani post mortem B. Engelmari sperauerat obtinere, exemplo Iudæorum, qui propter obtinendum locum occiderunt Christum, sed propter occisum Christum perdiderunt locum, & dispersi sunt in omnem ventum.
[3] Veniens autem quidam vulgaris Sacerdos, h inuentum corpus vulgariter sepeliuit, [sepelitur eius corpus:] videlicet non secundum sublimitatem sanctitatis, sed secundum humilitatem paupertatis. Huius enim diligentiæ pietas & merces seruabatur supradicto Rudberto, olim dumtaxat populari Presbytero, i nunc autem & arctioris conuersationis æmulo, vti scilicet digno dignum monumentum præpararet, in quo tunc sacra ossa eius transponerentur; cum etiam ecclesia lapidea, [transfertur:] eiusdem Rudberti patratu, super eum constructa dedicaretur, anno videlicet Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo trigesimo primo, Romanorum præsulatum & regnum concorditer gubernantibus Innocentio II. & Lothario III.k
[4] A prima tamen sepultura diuino instinctu tamquam lex obtinuit, vt singulis annis in media Pentecostes hebdomada populus ibi confluat, & cælitus designati Martyris patrocinia deuotus requirat.l Nam sicut fideles in verbis suis adhuc superstites viri pronuntiant, cum ille locus aliquando nullum habitatorem haberet, [pie visitatur.] & vilis ædicula sepulchrum venerabilis Eremitæ protegeret, ipsique forte noctu præterirent, prospexerunt ibi numerosa luminaria diuinitus accensa, [cælesti lumine honoratur,] mirabili claritate radiantia, seque non solum ad introspiciendum, sed etiam ad introeundum prouocantia: insuper odorati sunt & suauissima aromata, absque specie aromatica. [& suaui odore:] Preterea plures infirmi & afflicti medelas & ereptiones ibidem perhibentur experti: sed quia nobis ignoti sunt, notos expectamus de quibus scribamus. [aliis miraculis illustratur.] Futuris namque temporibus maiorem Dei gloriam speramus illic apparituram.
[Annotata]
a Duo capita præmiserat de, Windbergæ nomine & ecclesia, ac B. Wilhelmo.
b Ante de B. Wilhelmo loquens hæc scripserat: Hertvvicus honoratæ memoriæ Ratisponensis Episcopus capellam dedicauit, quam super eum (B. VVilhelmum) Comes Adelbertus in somnis admonitus pro medicamento grauis infirmitatis ædificauit. Sedit Hartvvicus, vt Hundius tom. 1. Metrop. ab anno 1105. ad 1126.
c Auentinus in Nomencl. ait: Angel & engel aculeum, cardinem, limitem, nobis Germanis Boiis valet. vnde Angilomarus, Engelmair, est augmentans limitem. Vltima vocabuli pars, præter [Page 978]augmentum, Heutero in veteri Belgio rumorem significat, Iunio Batauiæ cap. 23. significat Præfectum, siue Meier, vsitato etiam hodie in oppidis pagisq; Belgicis ac Germanicis nomine.
d γεωργὸς est colonus.
e Quæ vulgo Passauium, olim Bataua, vt diximus VIII. Ianu. ad vitam S. Seuerini cap. 6. num. 27. Raderus Patauium Venetiæ intellexit; scribit enim Gregorium dimissa clam pontificatus dignitate in Italiam peregre aduenisse, & circa Patauium versatum. Rectius Brunnerus: Engelmarus ruri educatus & ab agro stiuaque ad cultum animi transgressus, Gregorio Armeniæ Pontifici in Boica exuli in disciplinam se dederat.
f Vrspergen. Anno 1093 eclipsis solis facta est IX. Kal. Octob. hora tertia, & mortalitas magna subsecuta. Dodechinus in Appendice Mariani: Eclipsis solis facta est hora tertia diei, & draco visus est. Anno 1094. pestilentia magna fuit.
g Anno 1095. exeunte in concilio Claromontano decreta, 1096. suscepta, duce primario Godefrido Bullonio.
h Engelmarum, inquit Brunnerus, sol liquata niue prodidit.
i Catalogus Abbatum VVindbergensium apud Hundium ita habet: Rudbertus popularis sacerdos sacro ordine Præmonstratensi indutus anno Incarnationis Christi 1125. huius Ecclesiæ Præpositus primus regere cœpit. Rexit annos 15. Ostendimus supra XIII. Ianuarij eo anno Ratisbonam venisse S. Norbertum. Tum nimirum iacta VVindbergensis cœnobij fundamenta, aut potius cum isthac Roma rediit initio anni 1126. nam in Apostolica confirmatione ordinis fact XIV. Kal. Martij 1226. nulla mentio fit VVindbergæ, cum cætera monasteria, eorumq; prædia, vineæ, mansi &c. accuratissime memorentur.
k In Canisiana editione, librarij incuria, legitur: anno millesimo centesimo primo. Lotharius anno 1125. Imperator creatus est, Innocentius II. anno 1130. Pontifex Romanus.
l Alibi apud Germanos vsitatæ feria quarta Pentecostes ad Sanctorum sepulchra supplicationes.