Ökumenisches Heiligenlexikon

DE EPIPHANIA DOMINI.


An. Chr. I.

[Commentarius]

Epiphania Domini

[1] Celeberrima semper in Ecclesia Catholica fuit Epiphaniæ festiuitas, vt quæ vocationis gentium primordia, gratißima memoria nobis perpetuo recolenda, proponat. [Huius diei antiqua celebritas:] Plurimæ extant ab sanctis Patribus habitæ hoc die Homiliæ, quas recenset Galesinius in suis ad Martyrologiū Notis. Multa de huius diei mysterio, atq; ipsis Magis, sacræ Scripturæ Interpretes commentatur, quæ hic consulto præterimus, alio fortaßis Opere ea postmodum prosecuturi. Nec ipsa quidem Martyrologia proferre visum est operæ pretium, quæ cuncta, etiam antiquißimum S. Hieronymi, Epiphaniam Domini concelebrant. Disertius plerisque Molanus in Addit. ad Vsuardum: Epiphania Domini, qua manifestari cœpit gentibus, [triplex mysterium.] cum eum Magi adorauerunt, Melchior, Baltasar & Gaspar. Simul hoc die Ecclesia gratam memoriam celebrat Baptismi eius sacri, & primi omnium miraculorum Christi, ac sub illo ceterorum, quibus celebriter manifestata fuit ipsius diuinitas. Pluribus etiam B. Notkerus, Franciscus Maurolycus, Petrus Galesinius: ac congerit hic in Notis multa de Magis totaque hac solemnitate, illudq; inter cetera, Mediolani, ritu Ambrosiano, vt die natali Domini, maximo populi conuentu officium matutinum nocte celebrari, accensis more Græco plurimus luminibus.

[2] [Corpora 3. Regum Coloniam translata.] Sanctorum trium Magorum sacra corpora, vt idem scribit Galesinius, Constantinopolim e Persia iam pridem translata, & in Basilica S. Sophiæ augustissimo apparatu collocata: inde ab Eustorgio I. Episcopo Mediolanum delata, ibique sexcentis & septuaginta annis in basilica Eustorgiana religiose asseruata; demum Federico Aenobardo Imperatore Coloniam ab Reinoldo Archiepiscopo asportata, reconduntur. De hac Translatione pluribus agemus XXIII. Iulij, de S. Eustorgio XVIII. Septembris. Ex cuius, a S. Ambrosio laudati, ætate constare potest, hic mendum in Galesinij calculo esse; cum ab Eustorgio seniore vsque ad Fredericum I. Imperatorem, cuius anno XII. Christi MCLXIII. ea Translatio contigit, plures quam octingenti anni intercesserint. Sed Eustorgio secundo videtur tribuere, de quo VI. Iunij.

[3] [Natiuitas alibi hoc die.] Græci moderni solum Christi Baptismum celebrant hoc die Theophaniorum, vt vocant; at XXV. Decembris, vna cum Christi natiuitate, Adorationem Magorum. Aegyptij vero, vt hic in Notis ad Martyrologium habet Baronius, vno eodemq; die Christi natalem & Baptismum agunt. Nam, vt Collatione 10. cap. 2. scribit Caßianus, prouinciæ illius Sacerdotes diem Epiphaniorū vel Dominici baptismi, vel secundum carnem natiuitatis esse definiunt; & idcirco vtriusque sacramenti solemnitatem non bifarie, vt in Occiduis prouinciis, sed sub vna diei huius festiuitate concelebrant. S. Epiphanius in Panario hæresi 51. natum scribit Christum hoc die VII. Id. Ianuarij; baptizatum VI. Id. Nouembris. Vtrumque alij Patres atque Interpretes refellunt.

[4] [Epiphaniæ solemnis veneratio.] Celeberrimam, inquit Baronius, semper fuisse Christianis eiusmodi solemnitatem, declarat Cæsarū præsentia; adeo vt ne impij quidem Principes ab ea celebritate abessent. Siquidem Iulianus Apostata, qui pallio Christianæ simulatæ religionis latentem impietatem studebat contegere, cum esset in Galliis, voluit ea die cum ceteris Christianis sacris interesse mysteriis, vt scribit Ammianus Marcellin.lib.21. Id ipsum præstitit Valens Imperator Arianus, vt de eo scribit S. Gregorius Nazianz. Orat. in laudem Basilij. Visus enim fuisset a Christiana side prorsus extorris, qui tantis solemnibus non adesset. Theodosius Imperator sic huius diei celebritatem coli iussit, vt septem diebus qui præcedunt, ac totidem qui subsequuntur, iudicialem strepitum conticescere iusserit, vt L.2.C.de Feriis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Epiphanias

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Epiphanias

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.