Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. EVSTRATII THAVMATVRGI,


Ex Menæis Græcorum.

Secvl. IX

[Vita]

Eustratius Thaumaturgus, in Bythynia (S.)

Ex variis.

[1] a Evstrativs e b Tarsia, (sic indigitata regio est, Optimatum) ordini subiecta, vico Bitziano, religiosis admodum parentibus & copiosis Georgio & Megethone oriundus; [S. Eustratij patria, parentes, institutio.] ab illis honeste eductus & institutus, cum annum ætatis vigesimum exegisset, cælesti incensus ardore, profugus parentes reliquit, & ad c Olympi oras, d Augari cœnobium adit, in quo e Gregorius & f Basilius eius auunculi omni virtutum genere & exercitatione elucebant. Ab his receptus, & comam tonsus laboriosum illud monachi vite genus amplexatus est. [Vita monastica.]

[2] Voti compos, omnibus domesticis, summa cum animi alacritate & mentis demissione, nulla prorsus cura vitæ præsentis habita, [Religiosæ virtutes,] abiectis omnibus ministrauit; nisi quod cilicinum cucullum & melotam retineret, in qua somnū (vbi vbi nox illum oppressit) modico tempore caperet: nullum enim certum ad quiescendum locum legebat. [somni ratio,] Fertur numquam supinus iacuisse postquam rebus humanis nuntium remisit, neque totis septuaginta quinque annis, quibus cursum vitæ, certamenque exercitationum peregit, dormiturus in sinistrum latus corpus deposuisse.

[3] [præfectura,] Sanctis vero illis, qui monasterio præfuerunt, vita functis, eximio huic cura monasterij demandata est, ipsorum impulsu fratrum, vt præfecturam susciperet, inducto. Postquam vero immanis ille vereque cognominatus g Leo, a Bulgarico reuersus bello, imperium h Michaelis religiosissimi Principis inuasit; Michaelem quidem, qui illum humanissime exceperat, & coniuge & i liberis spoliatum in vinculis habuit, attonsumque in monachum, in obiectam e regione k insulam exulatum eiecit, ac sopitam ante Iconomachorū sectam reuocare conatus est; [labores pro Ecclesia,] hic omnibus sua (monasteriorum & solitudinum) domicillia reliquentibus, & ipse, magni illius l Ioannicij hortatu, m in patriam venit.

[4] Restituto dein Ecclesiæ sacrarum imaginum cultu & veneratione, sancti quoque Patres signis ac miraculis clari suas quisque ædiculas repetiuere; [Reditus ad monasterium,] quando & diuinus iste Eustratius postliminio ad suum se cœnobium contulit: vbi per totos dies fratrum labores laboresuo adiuuit; noctes vero peruigili statione genibus insidens exegit. [sanctitas,] Atque nihilominus dum diuina psalmorum ex more odaria cantarentur, ipse assidue intra sacrarium, Kyrie eleison, seorsum clamitabat. n Miranda porro opera quæ designauit, ob ingentem eorum copiam tradi litteris per compendium non possunt, quæ quidem quantopere Deo studia sua probarit, [miracula,] certo fuere argumento.

[5] Tandem hinc emigraturus, coactos qui sub eius præfectura vixerant, in hæc verba compellauit: [vltima monita,] Fratres ego in confinio mortis versor; vos etiam atque etiam hortor ac rogo, vti depositum, quod accepistis, fideliter custodiatis, haud ignari, præsentia omnia fluxa, futura vero esse sempiterna. Enitimini ergo vt in censum Beatorum referamini. Hæc effatus, beneque omnibus precatus, cruce illos signauit, & sublatis in cælum oculis, In manus, inquit, [mors.] tuas Domine commendo spiritum meum: & grato quietis somno consopitus obdormiuit in Domino, o cum annos vixisset quinque supra nonaginta. Deus nobis eius deprecatu misericordiam impertiatur, Amen.

[Annotata]

a Eustrasius appellatur a Baronio tomo 9. An. Eccl. an. Ch.821. num.49. vbi bene obseruat, ab hoc diuersum illum Eustrasium monachorum Præpositum, in hæresim occulte lapsum, atq; a S. Theodoro Studita, (cuius ad eum epistolam recitat ibid. num. 47.) correctum. Eustratius hic in gestis S. Ioannicij, a Baronio citatis, dicitur apud Lipomanum, & Surium; & ευστράτιος in MS. Græco bibliothecæ Medicæ Regis Francorum.

b Non est, inquit Raderus, hæc Cilicia, nec vicus Bitzianus in Cilicia, sed vrbs Calabriæ, Antonino Caprasiæ, vt Gabr. Barrius docet. Hæc a Lenadro Alberto ita describitur: Tarsia senis a Bisiniano milliaribus, inter mōtes, antiquū, vt incolæ perhibent, oppidum opulentumque, ac frequens, agro quoque rerum ad vitam vtilium fertili. Crathis ad læuam præterfluit. Hanc Tarsiam obseruat Cluuerius lib. 4. Italiæ antiquæ, ex itineris ductu, millium interuallo, ac vocabuli quadam similitudine, esse Tabulæ Caprasiam, seu Antonini plurali numero Caprasias. Verum de tertia Tarsia regione Bithyniæ hic agi nobis indubitatum est, quod S. Ioannicius etiam ex Bithynia sit oriundus, & reliqua de monte Olympo, monasterio Agaurorum, &c. concordent. Tarsum etiam, siue ταρσείαν, aut ταεσίαν constituit Stephanus Bithyniæ vrbem & regionem. Tarsia Asiæ minoris circa Bithyniam regio est Porphyrogennetæ, & Nicomediæ vicina vrbs Nicetæ apud Ortelium.

c Ex montibus duodecim, Olympi vocabulo insignitis, hic ille est quem Ptolomæus lib.5. Geographiæ cap. 1. Mysiæ Olympum montem appellat. Ita enim de s. Ioannicio auctor eius vitæ: Cum vidisset [Page 599]montem, qui supereminet a dextera Bithyniæ, qui apud nos vocatur Olympus, concepit animo vitam quietam & amantem solitudinis. Hæc exsequentibus magis confirmabuntur.

d Græce πρὸς τὴν μὸνὴν τοῦ Αυγάρου. In vita S. Ioannicij: In transitu vero (a monte Olympo) cum accessisset ad Agaurorum monasterium, transposita littera v. In MS. Medicæo Græco: τῇ τῶν ἀγαύρων μονῇ παρα βεβληκώς.

e Huic eidem P. Gregorio monasterij Præfecto, Græci Προεσῶτι, S. Ionnicius animum suum aperuit de vita solitaria amplectenda: cui Gregorius rude excitauit habitaculum vt esset ei paruum tegumentum ab imbribus & niuibus, in quo semet inclusit Ioannicius.

f Basilius cum Gregorio ob veritatis confessionem in carcerem coniectus narratur in epistola S. Theodori Studitæ ad Athanasium fratrem, apud Baronium an. Ch. 809, num. 32. vbi inter alia: Cur Naucratius & Arsenius fratres arcta custodia hucvsque detinentur, parique modo Basilius & Gregorius? Cur Stephanus ille virtutis amans Præpositus cum discipulis quinquaginta sex exactus monasterio, cum vna cum centum & decem, & cum eo, qui Episcopus ante fuerat, Mœchosynodum tamquam Euāgelij infractricem anathemate damnasset? & infra: Cur Æmilianus Frater a Nico mediensi in Thyniam (id est Bithyniam) vinctus ductus est, verberibusque & ludibriis affectus, direpto ab iis, qui irruperant, monasterio? &c. Consentiunt tempus, locus, professio vtriusq;. Frustra ergo Raderus suspicatur in hisce Eustratij Actis mendum esse, quasi SS. Basilius Magnus Cæsareæ & Gregorius Nyssæ Episcopi dicantur eius fuisse auunculi. An hi a Græcis colantur, & quo die, nobis incompertum est. Æqualis eorum fuit S. Gregorius Acritensis, quem V. Ianuarij dedimus. An forte alter eorum est S. Basilius ad profundas aquas, qui Kalend. Iulij celebratur?

g Leo Armenus imperium capessiuit anno 813. Iulio mense. Imperauit annos 7. menses 5. ipso Christi Natali anno 820. trucidatus.

h Michael Curopalates tenuit imperium a 5. Octob. 811. vsque ad Iulium anni 813. quo a Bulgaris victus est, optimus Princeps.

i Hi fuere Theophylactus natu maior, & S. Ignatius, postmodum Constantinopolitanus Patriarcha, (de quo XXIII. Octob.) quos castrari iussit.

k Insula Prota, seu Princeps, dicitur Cedreno & Baronio ann. Chr. 813. num. 11.

l IV. Nouemb. S. Ioannicij vitam dabimus, quam ab auctore eiusdem temporis fidelissime conscriptam docet Baronius an. 823. num. 22. & an. 825. num. 64. & ann. 846. num. 28. Eius virtutum studiosus imitator describitur S. Eustratius his verbis: Quidam enim, Eustratius nomine, qui eandem vitam quam Beatus exercebat, magno in eum erat zelo affectus, & incitabatur ad eius imitationem, & maximi faciebat videre ea quæ fiebant a Sancto. Eum ergo aliquando secutus cum esset, preces consuetas Domino redditurus, cum se, vt potuit, abscondisset, ne ab illo videretur, & ibi permansisset toto tempore precationis, stupuit quidem quod adeo ardenter, & vehementer esset intentus orationi: stupuit autem etiam quod res diuina in eum ostenderetur: & quod non solum spiritu, sed etiam corpore sublimis ab eo cerneretur, & assurgens a rebus terrestribus. Hoc ergo cum cognouisset ille Beatus, tantum abfuit, vt eum propterea laudauerit, vt eum etiam curiosum aliquid fecisse sit suspicatus, & grauiter increpauerit dicens: Non habitabit iuxta te malignus. Huius interim precibus miracula sua imputabat. Neque enim qui in eum incidebant, ipsum videbant, nisi iste voluisset. Et vt sequenti Eustratio esset exemplar humilitatis, si non videretur ab iis qui incidebant, ad ipsum conuersus dicebat: Precibus tuis, o frater Eustrati, ne ab iis quidem sum conspectus.

m In vita S. Ioannicij dicitur a præfectura excessisse Eustratius, vt qui viam declinaret implorum; cum iam quidam Antonius, qui se hæreticis adiunxerat, præesset monasterio Agaurorum, a S. Ioannicio dein conuersus Eustratius autem, inquit auctor, ex monasterio Agaurorum, eius amore captus cum non posset manere in regione, (eum enim cogebatamor ille diuinus, & quod valde eum inflammaret studium sanctarum imaginum) cum ad eum accessisset, & nihil amplius expectasset, quam consuetam precationem; statim est sciscitatus, an diu duranturū esset imperium Leonis. Ille autem videns eum magna animi affectione commotum,quod pro diuinis imaginibus maximum caperet dolorem, (in eas enim erat impius nic Leo, vt si quis alius) & ideo properasse ad interrogationem, non substitit, neque responsionem est meditatus; sed, vt qui spiritus profunda scrutaretur, & haudita diu ab hinc futuram præsignauit eius euersionem, & prædixit futura. Nam non multo post eo de medio sublato, Michael arripuit imperium: qui non auxit quidem persecutionem aduersus Christianos; siuit autem Ecclesiam esse sub hæreticis, vt qui neque Icono machorum hæresi omnino accesserit, sed in eius zelum effectus sit mollior, vt etiam multis videretur benignus: neque vllum orthodoxum dogma prior inceperit: adeo vt contingeret neque ipsum a vitio abstinere, neque salutem defendere: sed malitiose potius hæresim quidem siuit crescere, fidem autem orthodoxam minui & diffluere. Et hoc quidem ita se habebat. Postquam autem Leo fuit interfectus, venit rursus cum quodam alio Eustratius, diuino huic viro renuntians euentum eorum, quæ ipse prædixerat. Contritum est autē ab eis aliquantum temporis in sermone. Quidam vero, Elias nomine, qui exercebatur non procula Sancto, ipsum magnum Ioannicium excepit conuiuio, & eos qui venerant simul cum Eustratio.

n Hæc ei Thaumaturgi nomen pepererunt; quæ an alibi a blattis arrodantur, nobis incompertum. Sane descripta fuisse opinamur.

o Quo anno obierit incertum. S. Ioannicius obiit anno V. Michaelis III. Christi DCCCXLVI. ætatis suæ anno CXV. natus anno XIV. Leonis Isaurici, Christi anno DCCXXXI.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Eustratius „Thaumaturgos”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Eustratius „Thaumaturgos”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.