Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EVTICIO ABBATE BALMÆ IN BVRGVNDIA.


Secvlo IX.

[Commentarius]

Euticius, Abbas Balmensis in Burgundia (B.)

Ex Variis.

[1] Illvstria duo in Vesontino Archiepiscopatu visuntur cœnobia, Balmæ dicta: vnum Virginum ad Dubim flumen, Vesontionem inter & Montem Belicardum, Palma aliis, Gallis Baulme les Nonnains. [Balmense monasterium,] Inchoatum id fertur, quarto post Christum seculo, a S. Desiderato, perfectum ab eius successore S. Germano Martyre, Vesontinis Episcopis; quorum hic xi. Octob. ille xxvii. Iul. colitur; at xiii. Decemb. S. Othilia Virgo, quæ eo loco educata. Quibus diebus isthæc discutiemus. Alterum virorum est monasterium Balma in eadem superiore Burgundia, quod hodieq; florere asserit Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, in elogio S. Bernonis, de quo mox.

[2] Ludouicus Pius Imperator in quadam sanctione Aquisgrani anno Ch. 817. lata constituit, quæ regni sui monasteria dona & militiam facere deberent, quæ sola dona sine militia, quæ nec dona nec militiam, sed solas orationes pro salute Imperatoris vel filiorum eius, ac stabilitate imperii, habita nimirum facultatum cuiusque ratione. Porro secundæ claßi monasterium Balma, vt satis opulentum, quod dona sine militia daret, accensetur. Septuaginta circiter lapsi dein sunt anni, quibus omnis vigor religionis Balmæ consenuit. Eum S. Berno, [reformatum a B. Bernone,] monachus antea Æduensis, tum Abbas Balmensis, denuo suscitauit, consuetudinibus S. Euticii præscriptis, vt pluribus infra in vita S. Bernonis dicetur, ex MS. vita S. Hugonis monachi Æduensis, fidißimi eius in restituenda Balmæ disciplina administri, de quo xx. Aprilis. Ioannes Italus Cluniacensis monachus lib. 1. vitæ S. Odonis Abbatis sui, quam xiix. Nouembris dabimus, scribit monasterium hoc in valle Balma nuper a Bernone Abbate constructum; [imitatore B. Euticij.] imo instauratum, vt mox in huius vita patebit. Fuerunt autem (addit Ioannes) institutores eiusdem loci imitatores cuiusdam Patris Heuticii, cuius vitæ meritum conuersationisque qualis fuerit, huic operi inserere nolui: obitum vero qualem meruerit vestræ memoriæ commendare curaui.

[3] [B. Euticij vita monastica.] Fuit isdem vir temporibus Ludouici Magni Imperatoris, carus videlicet Regi, omnibusque amabilis. Nam cum esset laicus, & peregrinis studiis eruditus, deserens ea, vnde superbire solet humana fragilitas, totum se dedit beatorum Patrum regulis & institutionibus: ex quibus nempe auctoritatibus diuersas consuetudines sumpsit, vnoque volumine conligauit. [scripta,] Deinde non multo post monachus est effectus, & in tanto amore apud Regem habitus, vt intra palatium suum illi construeret monasterium. Decurso enim vitæ præsentis stadio, [mors,] circumstantibus vndique Fratribus, subito emisit spiritum. Contigit interea, dum a discipulis pii Patris pararentur obsequia; ecce rediit viuus, qui fuerat mortuus. Illis vero attonitis & mirantibus dixit Pater Heuticius: Deo gratias. [pœnitentia,] Scitis quia ex his quadraginta annis vnum tantum diem non memini me cibum sumpsisse, nisi prius fleuissem: hodie namque sublato mœrore, consolatus est me Dominus, [gloria.] & inter choros Angelorum tribuit mihi requietionis locum. Dicens hæc quieuit perpetue. Ipse enim Pater Heuticius institutor fuit harum consuetudinum, quæ hactenus in nostris monasteriis habentur. Quas vir venerabilis Adhegrinus intuens, quantocyus Patri nostro Odoni curauit nuntiare. At ille sumptis secum centum voluminibus librorum, mox ad idem demigrauit monasterium.

[4] Hoc vnicum de vita S. Euticii superest solidum atque antiquum monumentum. Descripserunt id plerique qui eius meminerunt: Vincentius lib. 24. speculi historialis, cap. 55. & 59. D. Antoninus par. 2. tit. 15. cap. 16. & alij recentiores. Franciscus de Riuo in Chronico Cluniacensi, iussu Iacobi de Ambasia Abbatis sui, qui ab anno 1485. ad 1510. præfuit, conscripto, hæc addit dubites an alibi lecta, an potius e citatis verbis deducta: Berno, inquit, vigorem disciplinæ, quem a S. Euticio loci Balmensis cœnobii fundatore susceperat, [An fuerit Abbas Balmensis.] successor virtutis illius egregie sequebatur. Eadem planius exponit Arnoldus VVion in Appendice ad Martyrologium monasticum, quod diem eius natalem ignorarit: S. Euticius, ait, fundator monasterii Balmensis, ibidemque Abbas primus, nec non & S. Bernonis primi Cluniacensis Abbatis in monasticis disciplinis institutor &c. Sequuntur Posseuinus noster in Apparatu sacro, Claud. Robertus in Gallia Christiana, in Balma & Cluniaco num. 1. Andreas du Chesne in Notis ad vitam S. Odonis; Saussaius in appendice Sanctorum quorum sibi ignotos natales fatetur, cum tamen antea illum XIII. Ianuarij retulerit: sed quem in appendice Sanctum vocat, isthic Piis seu Beatis tantum adscribit; [Nomen eius in sacris Fastis.] Miræum secutus, qui in Fastis cum XIII. Ianuarij B. Bernonem celebrasset, adiungit B. Euticium, quem etiam Balmæ fundatorem existimat, non tamen Gigniaci & Æthicensis cœnobii, quod a Saussaio non satis perpensum. Menardus XIV. Ianuarij: In Burgundia S. Eutichii Abbatis. Lib. 1. obseruationum addit Abbatem eum primum Balmensem scribi in vita S. Hugonis Augustodunensis, in qua nulla penitus S. Euticii mentio. Antonius Yepes tom. 4. Chronic. Bened. ad an. 910. Euticium perpetuo Sanctum appellat.

[5] [Consuetudines S. Euticij, Balmæ seruatæ.] Consuetudines nonnullæ referuntur a Ioanne Italo in vita S. Odonis, quas hic addimus, quod in iis S. Euticius agnosci videatur, sintq; earum nonnullæ etiam cælestibus prodigiis confirmatæ, vt ex eadem S. Odonis vita liquet: Mos, inquit, eiusdem loci fuerat vt Magister scholæ solus cum solo puero, nec quoquam iret, saltim nec ad naturæ digestionem. Sed nec solus puer secretius illi loqui præsumeret, [Cura boni testimonij.] sed propter bonū testimonium, aliū e pueris, aut vnū ex fratribus in comitatu vel locutione semper assumeret. Si autem nox foret, vel casu accidente puer peteret, sine lucernæ lumine & alio fratre extra dormitorium pedem non auderet protendere. Tempore vero refectionis, numquam deerat lectio vtrisque mensis. [Micarum collectio.] Micas vero quæ ex sectione panum fiebant vnusquisque ante se diligenter recolligens, priusquam lectio finiretur, cum gratiarum actione sumebant. Finita itaque lectione, nec eas, nec cibum alium vltra sumere aliquis audebat. Has autem micas sacratiores aliis cibis esse fatebantur.

[6] Est & alius inter eos taciturnitatis modus. In incōpetentibus namque horis nemo intra claustra eiusdē monasterii audebat loqui, nec se cum alio fratre iungere. [Ratio silentij.] Quando vero duodecim celebrantur lectiones, nullus intra prædicta claustra, præter ad Capitulum sequenti die audet loqui. Octaua enim die Natalis Domini & eius Resurrectionis summum silentium noctu dieque fiebat in illis. Breuissimum quippe istud, illuc significare fatebatur æternum silentium. Nam quoties necessitas ad exposcendum res instabat, toties diuersa signa inuicem fiebant, ad perficienda quæ vellent, quas puto Grammatici digitorum & oculorum notas vocare voluerunt. Adeo nempe inter eos excreuerat ordo iste, vt, puto, si sine officio linguæ essent, ad omnia necessaria significanda sufficere possent signa ipsa.

[7] [Modus diuini officij.] At vero inter cotidianos dies & reliquas octauas Sanctorum talis discretio tenebatur. Etenim in cotidianis diebus inter diei noctisque cursus, centum triginta octo canebant psalmos; ex quibus quatuordecim nos dempsimus propter pusillorum animos, * exceptas peculiares orationes, quas nostri hactenus frequentant fratres, quæ videlicet modum psalterij videntur excedere. Similiter duabus missis, identidem litaniis. Per singulas vero horas Canonicas, bis flectebant genua. In octauis, quas diximus, septuaginta quinque tantum canebant psalmos inter prædictos cursus, & semel flectebant genua, & bis reficiebant. Sunt namque alia quamplurima, quæ arbitror propter fastidiosos lectores huic operi digne esse parcenda.

[Annotatum]

* forte & certas.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Euticius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Euticius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.