Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GORDIO COMITE AC CENTVRIONE MARTYRE CÆSAREÆ.


Svb Licinio.

[Praefatio]

Gordius, Comes ac Centurio Martyr Caesareae in Cappadocia (S.)

[1] Martyrologivm Romanum: Cæsareæ in Cappadocia S. Gordij Centurionis, de cuius laudibus extat præclara Basilij Magni oratio, in eius die festo habita. Eadem fere Galesinius. Meminit & Molanus, ac Germanicum Martyrologium.

[2] Menologium Græcorum hoc eodem die: Sancti Martyris Gordij ex Cæsarea Cappadociæ: qui cum Licinio Rege esset Comes, & militarem ordinem gereret, propter Christianæ fidei confessionem, nobile martyrium perpessus est: in cuius laudem habita insignis Basilij Magni extat oratio. Celebrant eum Menæa hoc prolixiore elogio:

[3] Hic Cappadox fuit, Cæsareæ natus, Licinio imperitante, Comes dignitate, centum militibus præfectus. Cum vero impiorum idololatrarum impudentiam & impias voces in Christum spargi solitas nec ferre nec videre posset, longius secessit, & inter feras vitam in montibus egit. Sed Christi ardore incensus, & aduersus Paganorum errores animi robore armatus, e solitudine velut leo prosiliit, vt auctorem vanitatis quæreret & inuaderet. Iamque in theatrum ingressus Christum publice Deum proclamauit, versoque toto in se spectaculo, ipsoque ludorum Præside ob libertatem in stuporem dato, adeoque in rabiem verso, ferro occubuit.

[4] Surianam vitæ huius editionem quibusdam locis ex P. Frontonis Ducæi ac P. Andreæ Scotti animaduersionibus emendauimus.

DE S. GORDII LAVDIBVS
S. BASILII MAGNI ORATIO.

Gordius, Comes ac Centurio Martyr Caesareae in Cappadocia (S.)
Per S. Basil.

EXORDIVM.

[1] [Frequentia populi excitat ad dicendum.] Natvræ lex est apibus innata, fratres dilectissimi, vt nisi rex prius agmen præcedat, ab aluearibus nusquam discedant. Vos autem Dei populum, cum nunc primum ad Martyres, tamquam ad flores cælestes exeuntes, & huc frequentes conuenire viderim, quo id duce feceritis exquiro. Quis ingentem hunc æstum excitauit? Quis hyemalem hanc tristitiam in vernam serenitatem commutauit, vt populus ex ciuitatis ædificiis, tamquam ex apum aluearibus, hilaris egressus, ad suburbanum decus præclarumque Martyris stadium conflueret? Quoniam igitur & nos, infirmitatis nostræ oblitos, celebritas Martyris excitauit, age & ipsi quoque quantum voce contendere licet, veluti bōbantes apes, vernantibus floribus circumfusæ, præclara ipsius gesta personemus; tem quidem piam agētes, simul & gratam iis qui adsunt. Dum enim iustus laudatur, populi lætabuntur. Salomonis lectio nobis nuper recitata, quidnam per latentem huiuscemodi prouerbij sensum sibi velit, mecum ipse cogitabam: an forte dicat, quod populus oratione magnifica ac plane culta rhetoris cuiusdam potentis, quæ auditorum aures demulceat, oblectetur: præterea sermonis ornatum, rerumque inuentionem ac dispositionem elegantem exoptet. [Prou. 29.] Quod profecto mihi verisimile non videtur, cum ipse nusquam huiuscemodi dicendi genere vsus fuisse inueniatur. Nam & Sanctorum memorias orationis & eloquentiæ fuco prosequi, non fas erat admonere, illi præsertim, cuius scripta sermone simplici, nulloque styli apparatu conspiciuntur.

[2] [Res gestæ Sanctorum quo fructu commemorentur.] Quis ergo illorum verborum sensus? Is videlicet, quod populus spirituali lætitia gaudet, si eorum tantum admoneatur, quæ iusti patrarunt; atque inde ad æmulationem recte factorum ab iis, quæ audit, accenditur. Illorū enim, qui in fide claruerunt, historia simplex, velut luce quamdam Dei cultoribus ad virtutis iter ostendit. Quamobrem cum in sacris voluminibus Moysis vitam, morumque lenitatem, nostræ naturæ magnopere optatam, narrante Spiritu sancto audimus, statim æmulamur. Quod si reliquorum facta virorum eloquentiæ floribus ornantur, Sanctis tantum ad ea, quæ maxima gessere, demonstranda, sat fuerit oratio simplex. Itaque dum vitam eorum, qui in pietate conuersati sunt, exponimus, Dominum cum primis per seruos suos glorificamus: deinde & iustos ipsos testimonio eorum, quæscimus, celebramus, & populum per auditum recte factorum exhilaramus. Ioseph dum audimus aut legimus vitam, illius assequi castitatem magnopere cupimus. Si vero Samsonis narratur historia, ad illius imitandam fortitudinem accendimur. Sacra igitur schola præcepta rhetorum aut instituta non sequitur: nudam rerum expositionem pro encomiis habet, quam & Sanctis ac nobis satis esse existimat; illis quidem ad virtutis eorum præconium, nobis vero ad imitationis gloriam atque formam. [Præcepta rhetorum Christianis vbi negligenda.] Encomiorum namque lex est, patriæ dignitatem ostendere, generis originem ex alto repetere, educationis incunabula diligentius referre. Nostra vero lex præterita vicinorum

[Page 131]

mentione, ab iis quæ propria sunt vnicuique, testimonium accipit. Quidnam ego sum melior, si mea ciuitas olim magna bella gessit, aut de hostibus triumphauit? Si eadem optimo sit in loco sita, æstate ac hyeme, cælique temperie fruatur? Si fertilis est viris gignendis, si ager pascendo pecori sufficiat, si meliores nutriat equorum greges, quam vsquam reperiantur? Quid, inquam, ista? An ad virtutem commendatiores nos reddere possunt? An vero si forte de vicini montis culminibus narrauerimus, quo pacto nubes transcendant, & quam longissime in aërem porrigantur, nos ipsos decipiemus tamquam hominibus per hæc laudem tribuerimus? Ineptum insuper, si Sanctis, qui res orbis vniuersas contempserunt, his esse opus commendationibus putamus.

[3] [Sanctorum memoriā, non illorū, sed nostri causa celebrandam.] Igitur nostri tantum causa profectus, sat fuerit illorum celebrare memoriam. Non enim nostris indigent laudibus ornari, sed nos ipsorum vitæ historia & commemoratione, imitationis gratia, indigemus. Quemadmodum enim ex igne naturaliter emicat splēdor, ex vnguento quoque præstanti diffunditur odor; sic e Sanctorum commemoratione gestorū, ad omnes prouenit vtilitas. Fuerit haud modici momenti, eorum quæ olim gesta sunt veritatem exacte tenere. Nam obscura quædam fama, viri huius præclara facta conseruans, ad nos vsque venit. Quamobrem pictoribus recte comparabimur. Illi enim cum ex imaginibus imagines depingunt, vti par est a prima forma plurimum recedunt. Nos item cum rerum gestarum adspectu caruerimus, valde metuendum ne dicendo rerum veritatem atteramus. Verum quando eius hodie festum celebramus, qui in huiuscemodi die certamen pro Christi nomine subiit, quantum ex eius historiæ notitia deprehendere licebit, enarrabimus.

NARRATIO.

§. I. S. Gordij patria, honores, vita solitaria.

[4] [S. Gordij patria Cæsarea.] Fvit hic Martyr beatissimus ciuis noster Cæsareensis: ex quo non mirum si nostræ mentis affectus ad eum potissimum dirigitur, quod profecto ad verum ac domesticum nobis facit ornamentum. Nam sicut arbores quæ bona ferunt poma, propriæ bonitatis laudem nutrienti tribuunt humo; sic iste ex nostræ vibis prodiens vtero, ad summumque gloriæ culmen euectus, patriæ, quæ eum produxit atque aluit, domesticorum pietatis fructuum iucunditatem largitus est. Boni sunt quidem & externi fructus, modo sapore delectent & nutrire possint; sed longe gratiores sunt externis nostrates ac vernaculi, qui nobis ob propinquitatem gloriam quamdam præter iucunditatem conferre videntur. [Gordius Centurio fortissimus.] Militiam exercuit, in qua locum admodum insiguem tenuit, ita vt centum milites eius imperio parerent: quodque animi virtute & corporis viribus præcelleret, cunctis inter ordines militibus præstantior habebatur.

[5] Ea sane tempestate, cum tyrannus impius, qui tūc imperitabat, [Acerba Galerij Maximiani persecutio.] in Christianum nomen virus suæ feritatis effunderet, manumque Deo inimicā aduersus Ecclesiam exerceret, tota vrbe præconis tuba sonabat, toto foro & per compita tyrannicum promulgabatur edictum, ne quis Christum adoraret: qui vero contra iussa faceret, morte plecteretur. Idola proponebantur adoranda omnibus, lapideaque ac lignea hominum simulachra, pro vero numine colenda: & si qui recusarent, extrema intentabantur. Confundebatur tota ciuitas, quæ rei nouitate attonita, tota tumultuabatur. Christianorum domus singulæ vastabantur. Innocentium facultates diripiebantur. Fidelium & ingenuorum corpora, carnificum manibus discerpebantur. Matresfamilias per vicos trahebantur. Nulla iuuenum commiseratio, nulla senum reuerentia erat. Insontes noxiis ac maleficis digna patiebantur. Complebantur supra modum carceres, domus insignes & opulentæ vacuabantur. Pleni saltus, plena perfugis loca deserta, ob vnum tantū crimen, quod Christū colerent. Prodebat patrem filius: pater filium accusabat: frater aduersus fratrem insaniebat: seruus domino insultabat. Adeo diabolicis artibus hominum animi affecti tenebantur, vt velut in tenebris agentes, sese minime cognoscerēt. Præter hæc autem domus orationis pro fanorum manibus vastabantur, aræ sanctissimæ euertebantur, nec erat oblatio vlla, nec thymiama, neque locus sacrificandi erat amplius relictus. Cuncta mœror ingens veluti diffusa caligo occupabat. Sacerdotum collegia fugabantur. Sacer omnis conuentus cladem insolitam expauescebat. Dæmones vero tripudiabant, & nidore ac sanguine victimarum infecta cuncta dabant.

[6] Hæc igitur exempla crudelia cum Centurio generosus conspiceret, [Gordius secedit in desertum.] iudiciorum necessitatem anteuertens, abiecto militiæ cingulo, sponte sibi exilium delegit. Itaque relictis honoribus, relictis omnis generis facultatibus, seruis, propinquis, amicis, voluptatibus & rebus aliis, quas ceteri maxime appetere ac magno studio parare solent, ad vasta deserta & hominibus inuia loca contendit: vitam inter feras actam mansuetiorem societate ac conuictu idololatrarum existimans, Eliæ prophetæ secutus exemplum, qui cum Iezabelis conspiceret impietatem quotidie inualescentem, in montis Oreb speluncam secessit, ac sese ab omni humana conuersatione, vt Deum quæreret ac videret, abdicauit: vidit tandem, quantum fas est homini mortali. [3. Reg. 19.] Eodem modo noster Gordius spretis omnibus, vrbanos fugiens tumultus, fori clamorem, magistratuum ambitionem, tribunalium fastum, obtrectatores, emētes, vendentes, peierantes, mentientes, turpiloquium, facetias, & cetera, quæ, velut alligatas puppibus cymbas magnæ naues, secum populosæ vrbes trahunt; insuper visu audituque ac animo a vitiis purgato & libero, Deum ipsum contemplando videre meruit, tum magna discere mysteria, quæ non ab hominibus, nec per homines fuit edoctus, sed magno vsus præceptore Spiritu veritatis.

§ II. Redit Cæsaream: ludos turbat.

[7] Qvamobrem secum meditans, quam sit fallax & inanis vita humana, quam omni somnio & vmbra debilior & imperfectior, in supernæ illius vocationis amorem exarsit, ac veluti fortis athleta, sese ieiuniis, vigiliis, orationibus, perpetua & indesinēti Spiritus sancti oraculorum meditatione probe exercitatum, & ad certamen instructum animaduertens, hunc maxime diem obseruauit, in quo frequens ciuitas visendo equestri spectaculo erat intenta, quod hoc in loco ea tempestate in Martis, seu potius furentis bellorum dæmonis honorem celebrabatur. [Ludi equestres in honorem Martis.] Populus omnis ex edito spectabat, nec vllus deerat, non Iudæus, non gentilis, non item Christianorum multitudo, quæ negligenter viuebat, & cum vanitatis concilio commixta sedebat, non declinans conuentus malignantium, sed & ipsa tum equorum cursum & aurigarum agilitatem spectabat. Serui eo die ab opere liberi, pueri e scholis spectatum currebant, feminæ prostitutæ ac ignobiles aderant: plenum erat stadium, & omnis iam turba consederat, equestre certamen videre intenta.

[8] [Venit in medium stadium Gordius.] Tunc magnanimus ac fortis heros per montis cliuum in theatrum properans, non populum horruit, non quam hostilibus se manibus traderet pensitauit; sed corde intrepido & animo excelso, quasi quædam continua saxa, aut arbores multas, eos qui circa stadium sedebant prætercurrens, in medio cōstitit stadio, complens dictum illud Prouerbiorum auctoris: Iustus vt leo confidenter agit. [Prou. 2. 8. 1.] Quid plura? Adeo intrepido excelsoque animo fuit, vt cum in eminētiore theatri parte staret, ingenti voce, quam qui audierunt extant adhuc aliqui, exclamauerit, & dixerit: Ecce inuentus sum ab iis, qui me non quærunt: his qui me non interrogabant, palam apparui. Quibus sane verbis se in eum venisse locum significauit minime coactum, sed vltro se ad certamen exhibuisse, Saluatoris exemplum secutum, qui cum per atram noctem minime videretur, se Iudæis manifestauit. [Ioan. 18. 4.] Omnium igitur oculos statim in se conuertit. Erat enim adspectu horridus, & quod montana diu incoluerat, squallenti capillo, barba promissa, veste obsita, corpore toto aridus, pera præcinctus, baculo innixus. Quæ sane omnia horrorem quemdam vulgo adspicienti incutiebant, simul & eum illustrem magnopere reddebant. Vbi autem quis esset, cognitus fuit, gentilium simul & Christianorum clamor est ortus; his quidem ob gaudium sui commilitonis exultantibus, illis vero qui repugnant veritati, iudicis animum ad eius cædem accendentibus, & iam ad mortem condemnantibus. Igitur clamor atque tumultus omnia complebat: equos, currus, aurigas iam despiciebant: frustra rotarum stridor aërem verberabat: nullus aliud quam Gordium videre malebat: nullus quam Gordium verba sonantem audire studebat. Totum denique theatrum murmure, more venti per aëra sonantis, perstrepebat, & equorum cursum superabat.

§. III. Iudicis minas, & blanditias ridet.

[9] Vbi vero per præconem silentium imperatum, conticuere buccinæ, sopitæ fistulæ, varia musicorum instrumenta siluerunt, solus adspiciebatur Gordius, solus audiebatur. [Sistitur Præsidi:] Hinc ad Præsidis tribunal, qui tum in eodem loco sedebat, certamenque instituebat, confestim adductus, & ab eo quisnam, aut cuias esset miti suauique voce interrogatur. Vbi vero & patriam, & genus, & dignitatis gradum quem tenuerat, præterea causam fugæ ac reditus pariter enarrauit, Reuersus sum, inquit, palam ostendens, quod tua edicta nihil omnino curo, sed Iesum Christum spem meam, meumque præsidium profiteor: cumque acceperim te reliquos homines crudelitate superare, hoc sane tempus explendo meo voto, maxime idoneum sumpsi.

[10] Hic sane verbis velut ignis ira Præsidis accensa, quidquid in eo furoris erat, [Iubetur torqueri:] in hunc subito conuertit. Præsto sint, inquit, lictores, flagella, plumbatæ: in rota extendatur, in equuleo torqueatur, suppliciorum instrumenta afferantur, bestiæ, ignis, gladius, crux, barathrum paretur. Verum quantum lucri facit vir execrandus, cum semel tantum moriatur? Quin, inquit Gordius, damnum mihi facere profecto videor, si sæpe variisque modis extingui, variaque pro Christo pati supplicia nequeo. At ille his magis irritatus verbis, magis se lædi ac sperni ob talem loquendi licentiam existimabat, ac naturali eius feritati vehementior accessit impetus: eoque truculentior fiebat, quo ille constantior in contemnenda pœna videbatur; cum nulla tormentorum ratione, nullis armis a cœpto proposito auerti posset: quin in cælum oculos attollens, sacra psalmorum carmina decantabat: Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. [Psal. 117. 6.] Et rursus: Non timebo mala, quoniam tu mecum es. [Psal. 22. 4.] Et alia istis germana, [Ridet tormenta.] quæ de sacris promebat voluminibus, ad animum confirmandum, & in proposito perseuerandum maxime facientia. Tantumque abfuit, vt intentatas horreret pœnas, vt eas vltro in se prouocaret, suppliciique moras vehementer increparet, Quid, inquit, tardatis? quid statis? Corripite corpus, membra frustatim cædantur. Denique quodcumque de me supplicium volueritis, sumite. Nolite mihi beatam spem inuidere. Quanto enim magis tormenta augebitis, tanto maius mihi præmium comparabitis. Commercia sunt ista nobis cum Domino atque contractus: pro vibicibus in corpore eminentibus, in resurrectione splēdido induemur amictu. Pro contumelia atque ignominia, palmas coronasque assequemur. Pro vinculis & carcere, per ampla paradisi spatia læti vagabimur. Pro accusatione demum atque iniqua condemnatione, gloriam ex Deo & Angelis referemus. Minæ vestræ semina mihi sunt diuina, vnde immortalitatem perpetuaque gaudia metam.

[11] Cum tandem vir beatus hac seueritate a fide obstinata auerti non posset, alia tunc via Præses est aggressus. Illecebris & omni lenitate contaminare conatus est: [Tentatur blanditiis, frustra.] cum præsertim diabolus hac vti soleat arte, vt timidos metu perterreat, fortes leniat atque palpet. Quod imitatus Præses, vbi illum rebus terribilibus non flexit, dolis ac placabilitate circumuenire quærebat. Quamobrem magna se daturum spondebat; quorum alia tunc haberet, alia Imperatorem daturum ei affirmabat, locum inter milites illustrem, facultates, opes, quidquid denique animus cuperet. At ille nec sic quidem victus, Præsidis insaniam ridebat, qui compensare dignum aliquid supernis sedibus existimaret. Impius ille tunc laxatis iræ habenis, furore percitus, ensem vagina diripit, lictorem coram adstare iussit; & manu & lingua nefanda, ad viri damnationem se accinxit.

§. IV. Amicis iniqua suadentibus, pulchre respondet.

[12] [Magnus concursus ad eius tormenta spectanda.] Ad tribunal omnis theatri multitudo conuenit: reliquus vero populus, qui adhuc in vrbe fuerat, prorumpens, ad hoc nouum properauit spectaculum, quod & Angelis & vniuersæ creaturæ fuit admirabile, luctuosum diabolo, ac dæmonibus tremendū. Quid plura? Concurrentibus eo cunctis, vrbs pene vacua facta est, fluminis instar tota incolarum multitudine extra vrbem ad locum martyrij confluente. Matresfamilias, nobiles, ignobiles properabant: domus sine custodibus relictæ, tabernæ negotiatorum desertæ, in foro venalia disiecta iacebant. Ex hoc tantum vrbs tuta, quod omnibus extra mœnia egressis, nemo intus remanserat, qui nefas aliquid perpetrare posset. Serui, ministerio neglecto, auidi spectandi erant: & quantum externi ac vernaculi populi erat, hoc loco apud virum illum aderat. Tunc etiam virgines virorum sese oculis obiicere ausæ sunt. Valetudinarij ac senes ipsi quoque extra muros contendebant.

[13] In tanto itaque ciuitatis concursu, [Perniciosis amicorum consiliis impugnatur.] Beatum Gordium, alteram vitam iamiam per mortem corporis spectātem atque tenentem, necessariorum amicorumque turba circumsistebat: amplectebantur, oscula dabant, demum flentes adhortabantur, ne sese in ardentes flammas coniiceret, ne florem proderet iuuentutis, aut æthereas auras solisque dulce iubar relinqueret. Nonnulli quando a fide omnino auertere non poterant, aut fas putarent, quibusdam eum verisimilibus aggrediebantur rationibus, & Christum tantum corde si cuperet retinere, ore autem negare suadebant. Non enim Deum verba, sed loquentis animum, inspicere. Hoc ferme modo exasperatum iudicis animum demulceri, & Deum nihilominus propitium posse reddi asseuerabant. At ille tamquam cautes immota maris exagitantibus fluctibus, nulla vi, nulloque verborum impulsu quassatus, in obstinato cœptoque proposito inexorabilis permansit. Vt enim sapientis domum supra petram ædificatam, vis nulla ventorum, aut imber e cælo vehemens, nec torrentis impetus quassare potest; ita demum nec preces vllæ, aut minæ constantiam eius in fidem Christi euertere potuerunt. Cumque mentis acie huc illuc circumcursantem diabolum, & eius impulsu ac arte hinc lacrymas oriri, inde vim eloquentiæ, suadendique copiam subministrari animaduerteret, illud Domini verbum flentibus ait: Nolite flere super me, sed flete super Dei inimicos, qui in Christianos continuo grassantur. [Luc. 23. 28.] Ipsos, inquam, flete, qui ignem nobis parant, sibimet gehennæ incendia, iramque in die iræ thesaurizantes. Desinite flere & affligere cor meum. Ego enim non semel tantum mori paratus sum propter nomen Domini Iesu, sed etiam millies si fieri posset. Aliis vero, qui Christum ore negare adhortabātur, respondit: Lingua quidem, quam Christi beneficio retineo, adduci non possum, vt suum neget auctorem. Corde namque credimus ad iustitiam, ore vero confitemur ad salutem. Num militaris ordo desperatam habet salutem? Nullusne Centurio pius? Recordor primi Centurionis, qui cruci Saluatoris assistens, eius diuinitatem per prodigia facta cognoscens, non est veritus, adhuc Iudæis furentibus in cæde, nomen eius palam fateri. Quod enim animo sensit, id ore subito manifestauit, Vere Dei filius erat iste. [Matth. 27. 54.] Alius item Centurio, Christum adhuc in carne existentem, Deum & Regem virtutum esse nouit, qui posset solo verbo opem suam per ministros spiritus egentibus adferre: cuius & fidem Dominus Israeli vniuerso prætulit. [Matth. 8.] Cornelius item Centurio Angelum Domini videre, & per Petrum saluus fieri meruit, cuius Dominus preces, simul & eleemosynas respexit. [Act. 10.] Horum igitur Centurionum libenter discipulus & imitator esse cupio.

[14] Negem ego Deum meum in cuius cultu sum educatus? Nonne horresceret cælum superne? nonne obtenebrescerent propter me sidera? An vero me tellus vllatenus sustineret? Nolite errare. Deus nequaquā irrideri potest. [Præclare ea refutat.] Ex ore nostro nos iudicat. Ex nostris, inquam, verbis nos seruat & damnat. Nonne tremendā Domini sententiam audiuistis: Qui me negabit coram hominibus, negabo & ego eum coram patre meo, qui in cælis est? [Matth. 10. 33.] Mihi consulitis, vt Deum nosse dissimulem? Quamobrem? Vt vitam prorogem? mortem differam? dies adiiciam? At supernæ vitæ longæuos perdam annos. An vt corporis cruciatus effugiam? At sic non videbo bona iustorum. Nam iri perditum dedita opera, & fraude ac dolo sæuas tartari pœnas mercari, manifesta insania est. Vobis igitur consulo: si male sapitis, sapientiam ac veritatem discite. Si vero dissimulatis, temporique obsequimini; vos hortor rogoque relicto mendacio, vera loquamini. Dicite, quoniam Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Nam hanc vocem emittet lingua, quando in nomine Iesu omne genu flectetur, cælestium, terrestrium, & infernorum. Omnes profecto mortales sunt homines, martyres vero pauci. Ne expectemus vt mortui fiamus, [Adhortatio ad martyriū.] sed a vita ad vitam transeamus. Quid naturalem mortem præstolamini? infructuosa est, nullius quæstus, communis brutis & hominibus. Quicumque enim nati sunt, aut senio tabescunt, aut ægritudine corporis resoluuntur, aut violento improuisoque casu aliquo concidunt. Quando igitur omnino semel e vita migrandum est, martyrium pro Christi nomine, vt semper viuatis, alacriter assumite, ac vitæ, quam omnino relinquere oportet, ne parcite. Sit pro necessitate volūtas. Quamquam etiamsi sempiterna essent terrena ista, nihilominus sic quoque pro cælestibus commutanda essent. Verum quoniam fluxa, fragiliaque sunt, & illorum comparatione magnopere indigna; quis furor in his inuigilare, & illorum studio spem illam beatam, credentibus repositam, negligere?

§. V. Generose pro Christo moritur.

[15] [Crucis signum.]Hæc vbi dixit Christi miles, crucis se signo communit, & animi magna constantia, vultu intrepido, colore nusquam mutato, ad supplicium hilaris contendit: vbi tantam cordis præ se ferebat alacritatem, vt non lictorum, sed Angelorum manibus se committere videretur, qui subito post interitum, [Gordij cædes: populi acclamatio.] velut olim Lazarum, sublimem eum in cælum deferrent. Ad hæc tantus illius populi clamor ac tumultus est factus, vt vel tonante cælo numquam similis sit auditus.

[16] Hoc igitur huius præclari martyrij certamen fuit. Hoc hodierna dies spectaculum vidit: quod proculdubio tale est, vt nec temporis diuturnitas vnquam abolere, nec longæ consuetudinis fastidium tollere, nec aliud quippiam quamuis magnum exuperare valeat. Nam quemadmodum solem quanto magis adspicimus, tanto magis eum admiramur, [Æterna Martyris memoria.] nec vllo modo assiduitate vilescit; sic & huius viri sanctissimi memoria, quo maiori eam temporis spatio retinemus, eo recentior in nostris animis floret. In memoria enim æterna iustus erit: in terris quidem, dum terra durabit; in cælis vero apud æquum & altissimum iudicem, Dominum nostrum Iesvm Christvm; cui honor & imperium in æterna sæcula, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gordius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gordius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.