VITA S. GREGORII EPISCOPI NAZIANZENI PATRIS S. GREGORII THEOLOGI.
Circa An. Chr. CCCLXXIII
[Praefatio]
Gregorius, Episcopus Nazianzenus, pater S. Gregorii Theologi (S.)
Sanctum Gregorium Episcopum Nazianzenum, S. Gregorij Theologi parentem, hoc die venerantur Græci, vt ex Menæis patet; in quibus hæc habentur: Eodem die S. Gregorius pater S. Gregorij Theologi in pace quiescit. [S. Gregorius pater S. Gregorij Nazianzeni siue Theologi.] Eum laudat Gregorius filius in carmine quod de se ipse cōposuit, & alibi; sed fusißime oratione in eius funere habita præsente S. Basilio, in quam extant Eliæ Cretensis commentarij & scholia Iacobi Billij, ex cuius interpretatione eam hic damus.
S. GREGORII THEOLOGI IN LAVDEM PATRIS SVI GREGORII ORATIO.
IACOBO BILLIO INTERPRETE.
Gregorius, Episcopus Nazianzenus, pater S. Gregorii Theologi (S.)
Per Gregor. fil.
[1] [S. Basilij honorifica compellatio.] Homo Dei, & fidelis serue, & mysteriorum Dei dispensator, & vir spiritualium desideriorum: hoc enim nomine sublimes & excelsos viros, & supra ea quæ oculis cernuntur, positos, Scriptura vocat. Quin te quoque Pharaonis, hoc est omnis Aegyptiacæ atque aduersariæ potestatis Deum appello, Ecclesiæque columnam & fundamentum, & Domini voluntatem, & luminare in mundo verbum vitæ sustinens, & fidei fulcimentum, spiritusque domicilium. Et quid nomina ea omnia, quæ tibi tua virtus peperit, alia aliud tibi concilians atque offerens, recensere pergo? Ceterum dic quæso. Vnde te habemus, quænam est opera tua, quidque nobis allaturus huc accedis? Quandoquidem omnibus in rebus te Deo adiutore Deique afflatu impulsuque, atque ad eorum, qui te excipiunt, vtilitatem moueri compertum habeo. [Causæ ob quas ad id funus venerit Basilius.] An vt nos visas huc te contulisti? an vt pastorem quæras? an vt gregem visites? nos quidem iam nullos, maximaque nostri parte simul cum eo vita perfunctos, atque hunc afflictionis locum grauissime ferentes, hoc præsertim tempore, quo peritum gubernatorem vitæque nostræ facem, quam nobis salutis ignem e sublimi ostentantem intuentes recto cursu ferebamur, amisimus: illum autem cum omni virtute pastoralique disciplina, quam diuturno tempore collegerat, a nobis morte abreptum, plenum dierum, ac prudentia, & (vt Salomonis verbis vtar) gloriæ senectute coronatum: gregem denique anxium & abiectum, summoque, vt vides, mœrore tristitiaque profligatum, non iam in virenti loco requiescentem, nec refectionis aqua enutritum, sed præcipitia & solitudines & barathra, in quæ dispergatur ac pereat, quærentem, num alium quoque posthac solertem ac prudentem pastorem consecuturus sit, dubitantem; illud quidem certissime sibi persuadentem, numquam se alium ei virtute parem habiturum, beneque secum agi putaturum, si non multo inferiorem. [Prouerb. 16. v. 31.]
[2] Porro cum tria hæc, vt dixi, tibi huc veniendi necessitatem peræque attulerint, nos scilicet, & grex, & pastor; age pro eo curationis spiritu, quo præditus es, congruentem cuique medicinam adhibe, ac sermonem cum iudicio dispensa, quo tuam sapientiam magis admiremur. [Inuitat Basilium Gregorius vt defunctum laudet, & superstites consoletur.] Quonam autem modo dispensabis? Primum si illum, vt virtus ipsius promeretur, laudaueris, non solum vt puro puram orationem instar funebris cuiusdam muneris inferas; sed etiam vt vitam illius vitæque rationē aliis velut exemplar quoddam ad imitandum proponas. Deinde si de vita & morte, de animæ corporisque coniunctione ac separatione, de duobus mundis, hoc nimirum præsenti ac fluxo & fragili, & eo qui animo ac ratione intelligitur, nec vmquam effluit, breuem ad nos orationem habueris; nobisque persuaseris, vt illius quidem imposturas ac perturbationem & inconstantiam, ac velut in vndis sursum deorsumque iactationem aspernemur; huic autem firmo & stabili, & diuino, semperq; eodem modo se habenti, atque omnis turbulentiæ & confusionis experti totos nos addicamus: sic enim fore, vt eorum qui ante nos e vita discesserint, interitu minus discruciemur, imo etiam lætemur: si nos oratione tua hinc abductos in altum subuexeris, præsentemque molestiam in futuro æuo abdideris, fidemq; feceris nos quoque ipsos ad bonum Dominum concitato cursu properare, atque habitationem peregrinatione meliorem & præstantiorem esse: quodque nauigantibus est portus, hoc iis qui huius vitæ procellis agitantur, migrationem in alteram vitam esse: aut etiam quemadmodum qui longum iter priores confecerunt, meliore sunt conditione, quam qui itineris laboribus adhuc fatigantur; ita tolerabiliorem & meliorem eorum conditionem esse, qui ad supernum illud hospitium iam peruenerunt, quam qui sinuosum adhuc præruptumque huius vitæ iter emetiuntur. Ac nos ad hunc modum consolaberis.
[3] Iam vero gregis mœrorem qua ratione minues? Primum si te, sub cuius pennis conquiescere omnibus honestum est & expetendum, cuiusque vocem ardentius sitimus, quam purissimos fontes qui siti correpti sunt, Antistitem illi ducemque non defuturum pollicearis. Deinde si nos eo adduxeris, vt ne nunc quidem nos a Pastore illo bono, animamque suam pro ouibus ponente relictos esse confidamus: quin potius eum & adesse, & pascere, & viam præire, & oues suas cognoscere, vicissimque a suis cognosci, non illum quidem corpore, sed spiritu nobiscum versantem, ac pro gregis salute aduersus lupos bellum gerentem, nec quemquam latronum more caulam trāsilire, atque animas veritatis doctrina recte institutas peregrina voce distrahere, furtimque intercipere sinentem. Nec dubito quin hoc nunc quoque magis postulatione sua faciat, [Pro suis orat S. Gregorius iam defunctus.] quam prius doctrina: quippe qui excussis corporeis compedibus, ac fæce illa, mentis puritatem turbante liberatus, propius iam Deo iungitur, ac nudus primam illam purissimamque mētem nudam alloquitur, Angelorūque classe ac libertate (si tam audacter loqui fas est) donatur. Sed hæc pro tua dicendi facultate spiritusque potentia rectius per te ipse, quam tibi submonstrare possim, philosophaberis atque constitues.
[4] Ceterum ne virtutum illius ignoratione fiat, vt longe infra rei dignitatem oratio tua subsistat, paucas quasdam laudes ex iis, quas in eo perspexi, leuiter adumbrabo, primisque linies informabo, ac deinde tibi eximio harum rerum pictori opus in manus tradam, vt virtutis illius pulchritudinem accuratius expolias, eamque tradas memoriæ hominum sempiternæ. Ille igitur, vt patriam, genus, corporis dotes, externum splendorem, ceteraque quibus gloriari mortales solent, ad encomiorum leges remittam, atque ab his, quæ nobis prima sunt maximeque propria, initium dicendi faciam, radicis nequaquam egregiæ, nec ad pietatem commode natæ, nec in domo Dei plantatæ surculus extitit, (priora enim postremorum fiducia non erubesco) quin potius admodum præposteræ ac portentosæ, ex duabus rebus valde contrariis, nimirum Gentili errore atque legali vanitate cōflatæ: [Hypsistariorum secta, media inter gentiles & Iudæos.] quarum ambarum partes quasdam fugiens, ex quibusdam rursus partibus constituta & coagmentata est. Nam qui in ea sunt hæresi, ex Gentilium quidem religione simulachra & sacrificia ita reiiciunt, vt ignis interim & lucernarum cultum retineant; ex Iudaismo autem ita Sabbatum colunt, certisque cibis sordide abstinent, vt tamen Circumcisionem repudient. Atque humiles & abiecti homines Hypsistariorum nomen sibi arrogant, [In hac secta vixit aliquādiu S. Gregorius.] solumque Omnipotentem venerantur. Hoc ille modo cum ad impietatem biformis quispiam esset, in quem tandem virum mutatur? Equidem statuere non possum, gratiamne illam a qua vocatus est, an illius animum ac voluntatem magis laudare debeam. Vtcumque sit, vsque adeo ab ea lippitudine, quæ mentis ipsius oculis inhærebat, [Ad Christum conuertitur.] repurgatus est, tantaque celeritate ad Christianæ doctrinæ veritatem accurrit, vt quod superni Patris veræque hereditatis causa & matre & bonis aliquantisper carere sustinuerit, æquiorique animo hanc ignominiam, [Bonorum iacturam sustinet.] quam summos alij honores, tulerit, minus ipse mirer, licet alioqui admiratione in primis dignū. Quid ita? Quoniam hæc gloria illi cum multis aliis communis est, omnesque magna illa Dei sagena includi, ac Piscatorum doctrina irretiri oportet: tametsi alij citius, alij serius ab Euangelio cōprehendantur.
[5] [Etiam antea vitæ inculpatæ.] Quod autem mihi ex ipsius rebus potissimum admirari subit, hoc necessario dicendum est. Ille ante etiam quam ad nostram caulam se contulisset, noster erat. Morum quippe probitas eum nobis vendicabat. Nam quemadmodum ex nostris plerique nobiscum non sunt, quos scilicet a communi corpore flagitiosa vitæ ratio separat; sic contra permulti exterorum a nobis stant, quicumque nimirum fidem moribus anteuertunt, ac solo Christiani nomine carent, cum rem ipsam habeant. Quo in numero meus quoque pater erat, ramus quidem ille alienus, ceterum morum honestate ad nos propendens. Ac temperantiæ quidem laude adeo excelluit, [Eximiæ in publicis muneribus, temperantiæ & iustitiæ.] vt idem simul & amabilissimus & moderatissimus esset: quæ duo haud facile concurrere solent. Iustitiæ autem illius quod maius illustriusque argumentum afferri potest, quam quod in magnis Reipub.muneribus administrationibusque versatus, ne teruncio quidem facultates suas auxerit: idque cum alios cerneret publicis bonis Briarei manus, vt dici solet, iniiciētes, ac scelerato quæstu turgescentes? Sic enim opes iniustis artibus collectas voco.
[6] Prudentiæ porro quamquam hæc non exigua indicia sint, plura tamen oratio longius progressa declarabit. Pro his rebus fidem quoque, ni fallor, præmij loco retulit. Id vero quonam pacto cōtigerit (neque enim res tanta silentio prætereunda est) perspicuum faciemus. Mulierem fortem quis inueniet? [Prouerb. 31. v. 10. & c. 19. v. 14.] inquit sacra Scriptura, itemque bonum matrimoniū non aliter quam Dei munere ac beneficio concinnari testatur. Qua in sententia profani quoque Scriptores fuerunt. [Hesiodus.] Illorum siquidem hoc dictum est, Nullam bona vxore meliorem possessionem viro obuenire posse, nec rursus perniciosiorem improba. Quod si ita est, ecquis hoc nomine fortunatior eo nominari potest? [Præclaram vxorem ducit.] Sic enim existimo, si quis ab extremis orbis finibus, atque ex vniuerso hominum genere præstantissimum coniugium conciliare studuisset, nullum vsquam coniugium isto præstantius aptiusque reperiri potuisse. Sic enim virorum ac mulierū optima & præclarissima quæque in vnū confluxerāt; vt hoc matrimoniū non minus virtutis quam corporū nexus esset. Nam cum alios vincerent, se tamen ipsi mutuo propter virtutis æqualitatem & æquilibrium vincere non valebant. Et quidem illa quæ Adamo adiutrix data fuerat (nec enim hominem solum esse bonum erat) pro socia hostem se præbuit, pro coniuge aduersariam: vt quæ voluptatis illecebra maritum in fraudem induxerit, ac per scientiæ lignum vitæ ligno exturbauerit. [Gen. 2.] Huic contra mulier Dei beneficio concessa non modo adiutrix, minus enim id laudis & admirationis haberet, sed & dux & antesignana fuit; nimirum eum vita & sermone ad optima queque suo exēplo ducens.
[7] [Obsequentissima vxor pietatis magistram ei se præbet.] Quæ cum ceteris in rebus, sicut matrimonij leges ferebant, viro suo parere optimum esse iudicaret; fidei tamen pietatisque se magistram profiteri non verebatur. Quod illius factum cum mirifica laude dignum sit, tum vero admirabilior mariti laus est, qui lubenter cesserit. Illa enim est, quæ cum aliæ mulieres ob formæ elegantiam tam natiuam quam fictam ascititiamque gloriari atque efferri animis soleant, [Pulchritudo animæ præferenda corporeæ.] ipsa contra hanc vnam, quæ in anima diuinaque imagine siue tuenda siue pro viribus repurganda posita est, pulchritudinem agnoscebat: pictum autem & arte quæsitum ornatum ad eas, quæ theatris delectantur, ablegabat. [Vera nobilitas.] Vnam item veram nobilitatem in pietate sitam esse censebat, atque in eo, vt vnde ortum habuimus, & quo tandem peruenturi simus, intelligamus. Vnas insuper has tutas atque inuiolabiles opes ducebat, nimirum Deo & pauperibus opes effundere, [Opes tutæ.] ac præsertim consanguineis, qui facultatibus suis lapsi essent. [Consanguinei pauperes, potissimum iuuandi.] Nam his necessaria tantum impertiri eiusmodi esse existimabat, vt calamitatis potius memoriam refricare quam eam depellere videretur: at prolixiore eosdem benignitate ac liberalitate complecti, id certi honoris plenissimique solatij esse.
[8] Iam cum aliæ amplificandæ domus, aliæ pietatis gloria excellant (vtrumque enim assequi difficile est) vtroque nomine mulieres omnes superauit: [Mater S. Gregorij Nazianzeni simul pia, simul familiæ curam gerens.] tum quod vtrumque horum excellentissime præstiterit; tum quod sola duo ista complexa fuerit. Rem enim familiarem industria & solertia iuxta leges mulieri forti a Salomone præscriptas ita auxit, quasi pietatem colere nesciret: Deo rursus diuinisque rebus ita sese totam adiunxit, tamquam a rerum domesticarum procuratione plurimum abesset: neque ab alterutro horum quidquam impedita est, quo minus alterum impleret; quin potius vtrumque alterius ope fulciuit & confirmauit. [Prou. 31.] Ecquod orationis tempus, ecquis locus eam fefellit? (nihil enim toto die erat, quod prius ageret) imo vero ecquæ vmquam tam certam spem habuit, fore, vt simul atque precibus aliquid petiisset, statim quod peteret, [Sacerdotes honorans;] consequeretur? Ecquæ manum vultumque Sacerdotum æque verita est, aut omne Cristianæ sapientiæ genus honorauit? Ecquæ ieiuniis vigiliisque carnem suam magis extenuauit, [Ieiunio & vigilius dedita.] aut diurnæ nocturnæque Psalmorum cantioni seipsam affixit? Ecquæ virginitatem magis suspexit, quamuis connubij vinculis astringi sustinens? [Virginitatē suspicit nupta.] Ecquæ orphanis ac viduis maiori præsidio fuit? Ecquæ lugentium calamitates ita subleuauit?
[9] Atque hæc insuper, quæ quamquam parua, nonnullis etiam fortasse contemnenda videntur, quod quibuslibet non facile pateant (fit enim fere, vt quod assequi non possumus, ne credibile quidem, quo animi liuore sumus, existimemus) a me tamen permagni fiunt: quoniā a fide & spirituali quodam ardore promanabant. Quo in genere illud est, quod in conuentibus locisque sacris numquam illius vox audita sit: necessarias tantum illas & mysticas excipio. Quod si olim amplum & gloriosum altari erat, quod super ipsum nec securis ascēdisset, necvisa aut audita esset ascia, (quo nimirum sublimius quiddam significabatur, [In templis præter preces nihil loquitur.] nempe natiuum & simplex esse debere arteque carere, quidquid Deo consecratur) cur non illi quoque ad laudem præclarum sit, quod silentij honore Sancta coluerit, quod venerandæ Mensæ numquam terga verterit, nec diuinum solum consputando inquinauerit; nec mulier alioqui facillima & suauissima, Gentilium vmquam manibus dextram iniecerit, labiisque labia miscuerit, necnon dicam adduci, [Altari reuerentiam exhibet.] sed ne impelli quidem adigique potuerit, vt cum his qui mensæ impuræ ac profanæ erant, communem salem haberet, nec præter conscientiæ præscriptum nefariam domū præterire aut intueri sustinuerit, [Cū ethnicis non conuersatur.] nec aurem & linguā res diuinas partim accipientem partim pronuntiantem Ethnicis narrationibus, theatricisque cantilenis conspurcari siuerit (nihil enim profani sacrosanctis hominibus conuenire putabat) nec, quod maiori admirationi esse debet, corporis luctui tantum vmquam indulserit, licet alioqui vel etiam externorum calamitatibus grauissime cōmoueretur, vt vel luctuosa vox prior erumperet, quam gratiarum actio, [In aduersis gatias agit Deo.] vel ex palpebris mystice consignatis lacrymæ fluerent, vel tristis corporis habitus luculento die permaneret: tametsi multæ sæpenumero rerum acerbitates illi acciderint. Piæ enim ac religiosæ animæ esse censebat, diuinis rebus humana omnia submittere. [Deut. 27.]
[10] Atque his obscuriora taceo, quorum testis est Deus, ac fideles ancillæ, quibus res eiusmodi concredebat. Nam illud quod ad me pertinet, [Filium Deo promittit nondum natum.] ne commemoratione quidem fortasse dignum est, vtpote qui ipsius spei nequaquam satis respōderim. Quamquam fuit illustre illud eius facinus, quod nos prius etiam quam nasceremur, Deo nihil futuri euentus metu exterrita, promisit, vitæque lucem ingressos protinus consecrauit. Dei autem beneficium fuit, quod voti sui spe non omnino exciderit, nec victima, quam obtulerat, repudiata fuerit. Atque hæ virtutes partim iam ipsi inerant, partim imminebant, exiguis paulatim incrementis augescentes. Et quemadmodum Sol matutinos quidem radios suauissime diffundit, sub meridiem tamen acrius iucundiusque irradiat; haud secus illa cum in vitæ primordiis multa pietatis officia subobscure ostendisset, splendidius ad extremum vberiusque fulsit.
[11] [Parentibus Christianis nata.] Tum igitur vero acerrimum ad pietatem amplectendam stimulum domi habebat, qui eam sibi matrimonio iunxerat, quippe quæ non, vt ille, ex oleastro in oliuam inserta esset, verum iam olim & a maioribus Dei Christique amore flagraret, virtutisque patrimonium a parentibus accepisset, nec pro eximia sua fide diuersæ religionis maritum pati posset, nec licet alioqui patientissima femina singularique animi magnitudine prædita, hoc vnum æquo placidoque animo ferre, vt dimidia tantum sui parte ob alterius partis auersionem Deo adiungeretur, nec ad corporum coniunctionem spiritus connexio accederet. [Rom. 11.] Quamobrem dies noctesque supplex humique prouoluta Deum pro sui capitis salute cum multis ieiuniis ac lacrymis obsecrabat, ac viro etiam studiose instabat, [Pro viri conuersione Deum orat.] eumque variis modis lucrari contendebat, probris, admonitionibus, obsequiis, simultatibus, & quod maximum erat, [Eum assidue hortatur ad fidem suscipiendam.] morum suorum probitate feruentique erga pietatem affectu, qua potissimum re animus flectitur, sponteque sua coactus ad virtutem emollitur. Nec vero aliter fieri poterat, quin assiduis tandem ictibus gutta lapidem excauaret, progressuque temporis quod tanto studio contendebat, perficeret, quemadmodum ex his, quæ sequuntur, liquido patebit.
[12] Hæc igitur ipsa petebat, & in spe habebat, vtpote fide quam iuuenili ætate feruentior: neque enim quisquam præsentibus rebus atque ob oculos positis perinde confidit, vt illa rebus quas spe conceperat: nec mirum cum diuinæ liberalitatis periculum iam ab ea factum fuisset. Huic autem ad salutem adipiscendam adiumento erat, cum ratio ipsa curationem paulatim admittens, tum insomniorum etiam visio, quibus animam salute dignam plerumque Deus beneficio afficit. [Vir ad id visione nocturna impellitur.] Sed quæ tandem fuit ista visio? Neque enim quidquam in tota narratione mihi perinde iucundum videtur. Putabat se quod ante numquā fecerat (quamuis vxor in oratione frequens esset) ex Dauidis Psalmis eam partem canere, Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domū Domini ibimus. [Psal. 121. v. 1.] Nouus erat & insuetus hic cantus: simulque cum cantu cupiditas ingreditur.
[13] Quod vbi mulier intellexit, voti iam compos facta, oblatam occasionem arripit, visionem hanc in iucundissimam partem interpretans, beneficiique magnitudinem animi lætitia declarans, salutemque adurgens, ne quid, quod vocationi obstaret, intercederet, negotiumque in quod tanto studio incumbebat, abrumperet. Ac proinde cum res ita nata fuisset, vt ad profligandum nuper exortum Arij insanum dogma, quo diuinitas scindebatur, permulti Episcopi Nicaæam properarent, [Petit baptismum præsente S. Leontio, de quo 13. Ianuar.] Deo sese veritatisque præconibus tradidit, ac desiderium confitetur, communisque salutis auxilium ab iis poscit, in quibus illustris quoque Leontius erat, qui Metropolin tum nostram moderabatur. Miraculum autem, quod hic quoque diuina gratia editum est, si reticuero, male profecto de ipsa gratia meritus videri possim. [Præter morem flectens instituitur ad baptismum; & catechista orationem sacerdotij initiationi, non catecheticæ institutioni præmitti solitam ex errore recitat.] Huius porro testes sunt non pauci. Spirituale quoddam erratum exactæ disciplinæ magistri committunt, idque quod futurum erat, superna gratia præsignat, ac sacerdotij forma cum Christiana institutione miscetur. O initiationē minime spontaneam! Etenim in genu flexus fidei elementis imbuitur: adeo vt multi non perspicaciores tantum, sed etiam minore ingenij acumine præditi, non obscuris signis confirmati, quod postmodum euenit, prædicerent.
[14] Non multum temporis interfluxerat, cum huic miraculo miraculum aliud adiungitur. Hunc autem sermonem piis auribus commēdabo: nam apud profanas animas nulla res præclara fidem inuenire potest. Ad eam regenerationem, qua per aquam & Spiritum renascimur, accedit, per quam Christiani nominis creationem atque consecrationem, terrenique ad spiritualem immutationem transitumque profitemur: & quidem cum ardenti cupiditate & luculenta spe accedit, nimirum pro viribus ante perpurgatus, atque tum animo tum corpore multo maiore cura diligentiaque lustratus, quam qui olim a Mose tabulas accepturi erant. [Exod. 19.] Illis enim non vltra vestem exiguamque ventris compressionem ac breuem quamdam & extemporalem corporis castimoniam lustratio sese porrigebat: huic vero ad diuinam illuminationem omnis intermedia vita preparatio quædam fuit, & purgationem præcedens purgatio, cælesti dono securitatem afferens: vt Baptismus vitæ puritati tuto committeretur, minimeque periclitaretur bonum illud in animi habitudine aduersus gratiam audace. [Baptizatus luce diuina circumfunditur.] Egressum vero ex aqua lux & gloria eo animi affectu, cum quo ad fidei donum accessit, digna circumfulsit, nonnullis quidem etiam aliis perspicua (qui tum miraculum illud apud se continebant, [Eum baptizans sibi successurū prædicit.] idcirco efferre non ausi, quod vnusquisque visionem hanc sibi obtigisse crederet, sed aliquanto post illud inter se disseminarunt) ei autem qui Baptistæ & initiatoris munere fungebatur, ita clara & conspicua, vt ne mysterium quidem pectore clausum tenere potuerit, sed eum, quem inungebat, sibi in Episcopatu successurum palam publiceque clamauerit.
[15] Nec vero est, cur cuiquam id incredibile videatur, qui modo norit, quemadmodum Moses, cum vulgi opinione adhuc paruus esset, nec vllo honore dignus haberetur, e rubo flagrante quidem illo, [Similia in aliis Sanctis portenta.] sed vim ignis minime sentiente vocatus sit, vel ab eo potius, qui in rubo vtcumque se conspiciendum præbebat, primoque illo miraculo fidem auctoritatemque nactus fuerit; Moses, inquam, ille cui mare scinditur, panis depluit, petra aquam fontis in morem fundit, ignis ac nubis columnæ vicissim iter præmonstrant, manuum extensio crucem adumbrans, profligatis multis hostium millibus tropheum statuit. [Exod. 3. Exod. 13. 14. 16. 17.] Idem Esaie illi gloriæ & Seraphinorum spectatori accidit: idem postea Hieremiæ, qui magnam aduersus gentes & regna potentiam accepit. [Esa. 6. Hiere. 1.] Ex quibus alter diuinam vocem audit, ac priusquam vaticinandi prouinciam obeat, carbone purgatur: alter antequam creatur, cognoscitur, & antequam in lucem prodeat, sanctitate donatur. Quin Paulus etiam, egregius, inquam, ille veritatis præco, Gentiumque in fide magister, cum infesto adhuc animo Ecclesiam vexaret, lumine collustratur, eumque quem persequebatur, cognoscit, magnique ministerij prouinciam suscipit, omniumque aures & animos Euangelij promulgatione complet. [Act. 9.] Quid autem omnes eos enumerare attinet, qui a Deo acciti sunt, talibusque miraculis conciliati, qualibus ipse quoque pater ad fidei pietatem est confirmatus?
[16] Nec vero dicere cuiquam licet, principia quidem talia tamque admiranda ac propemodum fide maiora extitisse; ceterum ea quæ postea secuta sunt, pristinis virtutibus aliquam dedecoris notam inussisse: quemadmodum iis vsu venire solet, qui rerum honestarum studio celerrime satiantur, porroque progredi non curant, vel etiam ad vitium omnino relabuntur. Non, inquam, hoc cuiquam dicere licet, verum & sibi & vitæ superioris vestigiis admodum institit: adeo vt inter se vtraque bellissime conguerent, nempe & ea quæ sacerdotium præcesserant, cum his quæ in sacerdotio recte honesteque gessit; & ea quæ Episcopatum adeptus egit, cum his virtutibus quas ante eam dignitatem habuit: nec aliter exordiri deceat, quam quo modo ipse finiuit, nec rursus in alium finem progredi, quam vt exorsus est. [Fit postea Sacerdos ac deinde Episcopus.] Enimuero sacræ præfecturæ munus nequaquam ipsi leuiter temereque, vt nunc moribus receptum est, sed nonnullo interiecto temporis spatio delegatur: quo nimirum ad sui purgationem aliorum quoque purgandorum facultatem atque peritiam adiungeret: quemadmodum videlicet spiritualis ordinis lex exposcit.
[17] Postquam autem Episcopus institutus est, vberius gratia celebratur, vt re vera Dei gratia & non hominum, nec sicut est apud Ecclesiasten, Impetus quidam licentiosus, spiritusque destinata ratio. Nam cum siluosam & agrestem accepisset Ecclesiam, non ita pridem ab Episcopis gubernari solitam, sed quæ ab vno tantum ex antecessoribus suis exornata fuisset, viro vt eximiis atque Angelicis moribus prædito, ita simpliciori, quam sint qui hac tēpestate populo præsunt, eoque etiam celerrime rebus humanis exempto perdiu neglectam, &, quia nullius Antistitis cura excolebatur, [Suos verbo & exemplo excolit.] desertam, & in vepres redactam: eam, inquam, cum talem accepisset, primum ferinos hominum mores haud magno negotio mitigauit, tum pastoralis artis sermonibus, tum etiam quod se velut spiritualem quamdam statuam ad excellentissimæ cuiusque actionis pulchritudinem expolitam ad imitandum proponeret.
[18] [Egregie eruditus.] Deinde in sacrarum Litterarum meditatione summa animi contentione versatus, quamuis serius ad huiusmodi studia sese contulisset, tantum eruditionis breui collegit, vt nec aliis in rebus quoquam eorum, qui Theologiæ causa plurimum laboris exhauserunt, inferior esset; ac præterea singulare hoc a Deo beneficium acciperet, vt orthodoxæ fidei pater & magister existeret, non vt ætatis nostræ sapientibus mos est, pro temporum ratione variese inflectens; nec fidei doctrinæque nostræ patrocinium ambigue ac veteratorie suscipiens, vt solent qui minus firmas fidei radices egerunt, aut veritatem cauponum ritu adulterant: quin potius & eruditos pietate & pios eruditionis laude antecellens, aut, vt rectius loquar, ita secundas doctrinæ ferens, vt pietatis primas obtineret. Vnum quippe Deum in Trinitate adorandum, [Semper de fide recte sentiens.] tria autem in vnam diuinitatem collecta credebat: nec aut vnum asserendo Sabellij dogma fouebat, nec tria profitendo partes Arij tuebatur, nempe vel diuinitatem impie contrahens ac resoluens, vel eamdem magnitudinis aut naturæ diuersitate conscindens. Vbi enim sublimius vnum quodque est, quam vt ingenio nostro cogitationeque comprehendi queat, quonam tandem hic modo id quod præcellit, vel mente percipi poterit, vel doceri? Quænam porro immensæ rei dimetiendæ ratio futura est, vt quod rebus finitis conuenit, diuinitati quoque accidat, superioribusque & inferioribus gradibus definiatur? [Hæreticis resistit.] Hæc secum animo considerans magnus ille homo Dei, vereque Theologus ac de his rebus a Spiritu sancto impulsus & instinctus, hoc (quid enim dicendum est?) effecit, vt noua Hierusalem, ac secunda quædam Arca super aquas delata, quemadmodum ea magni illius Noe, secundique huius mundi parentis hæc Ecclesia diceretur: quippe que in illa animarum illuuie, quæ tum omnia passim obruebat, atque importunis hæreticorum insultibus sublimis & incolumis enataret, quantoque aliis numero cedebat, tanto iisdem splendore & gloria superior esset; idemque ipsi accideret, quod Bethleem accidisse videmus, quam nulla res prohibuit, quo minus & parua ciuitas esset, & totius terræ metropolis, vtpote Christi orbis conditoris victorisque parentem atque nutricem. [Genes. 6. Mich.5. Matth.2.] Id quod hac demum coniectura facile colligetur.
[19] Nam quo tempore a feruentiore Ecclesiæ parte ob eam causam seditio in nos excitata est, quod litteris quibusdam subdolisque verbis in prauam societatē furtim pertracti fuissemus, solus illæsum cor habere, nec animam simul cum atramento fœdasse, nigroreque affecisse creditus est, tametsi per animi simplicitatem abreptus fuisset, dolumque homo doli expers minime vitauisset. Quin etiam solus, aut certe primus eos, qui a nobis ob pietatis zelum dissidebant, & sibi & ceteris reconciliauit, postremos a nobis separatos & primos reuersos, tum ob ipsius reuerentiam, tum ob dogmatis puritatem. [Dissensiones Ecclesiarum sedat.] Ita grauis Ecclesiarum iactatio tempestasque sedata est, ac procella in auram redacta orationibus consiliisque illius (liceat enim audacter dicere) fracta atque sublata, nobis interim & pietatis sociis & actionis. Qui cum in omni honesto negotio eum adiuuaremus, ac velut cursim assectaremur; tum hic quoque Dei beneficio multo maximam laboris studiique partem impendimus.
[20] [Multis virtutibus clarus.] Verum hic sermo paulum ordinem suum antegressus hoc loco conquiescat. Quis autem tot illius virtutes aut enumerando recensere, aut multa præterire cupiens, quod prætermittendum sit, facile reperire queat? Vt enim quidque animum subit, ita præstantius iis, quæ prius effluxerunt, esse videtur, illudque complector, magisque ancipitissum animi, quid mihi sit omittendum, quam alij, qui in eodem orationis genere versantur, quid dicere debeant. Ita fit, vt mihi copia quodammodo in detrimentum ac penuriam cedat, mensque ipsa exploretur, dum illius laudes expendere & explorare conatur, nec superiorem inter pares inuenire potest. Nam quod in trāquillis vndis euenire cernimus, vt cum iniectus calculus centrum effecerit, alius atque alius subinde circulus excitetur, continenterque in superficiem agitatus externum circulum semper dissoluat; id mihi plane hic quoque accidit. Aliud enim in mentem venit, aliud superuenit, aliud dilabitur, atque in electione plurimum negotij molestiæque habeo, quod ea quæ prius arripui, aliis postea in animum influentibus sese subducant.
[21] Quis enim illo in negotiis administrandis diligentior? Quis in rebus domesticis sapientior, [In omnibus prouidus.] quandoquidem ipsi & domum & opes mediocres Deus, qui omnia præclare varieque dispensat, impertiit? Quis pauperibus, hoc est naturæ pari honore præditæ contemptissimæ parti, vel animo condolentior, vel manu liberalior ac munificentior? [Liberalis in pauperes.] Sic enim haud dubie quasi alienorum bonorum procurator de bonis suis existimabat, pauperum inopiam, quantum poterat, subleuans, nec superflua dumtaxat, sed necessaria quoque in eam rem insumens (id quod hominis amicissime erga pauperes affecti clarissimum est argumentum) partemque dans non septem dumtaxat, sicut Salomonis lex ferebat, sed ne octauo quidem accedente sordidi tamen præparcique animi specimen vllum edens, verum libentius sua profundens, quam alij amplificent, vinculum & electionem tollens, hoc est, vt quidem interpretor, illiberalitatem, atque eius qui stipem accepturus est, explorationem; sitne videlicet ea dignus, an indignus, [Promptus in danda eleemosyna.] nec murmuris verbum cum largitione coniungens. [Eccles. 11. v.2.] Quo vitio plerique laborant, qui quamuis largiantur, nequaquam tamen prompte & libenter tribuunt: quod quidem erogatione ipsa maius est & excellentius. Multo enim præstat ob eos, qui opem merentur, immerentibus quoque porrigere; quam dum metuimus ne in indignos beneficium conferamus, dignis etiam misericordiæ officia denegare. Atque eo pertinere videtur, quod Scriptura inquit, panem in aquam quoque mittendum esse: vtpote nec defluxurum nec periturum apud iustum harum rerum ponderatorem, sed eo peruenturum, vbi omnia nostra collocabuntur, ac tempestiue occurrent, vtcumque aliter existimemus. [Eccles. 11. v. 1.]
[22] [Distributionem eleemosynarum vxori relinquit, liberali in pauperes.] Quodque maximum & pulcherrimum censendum est, ad illius liberalitatem mirus gloriæ contemptus accedebat. Nam quamuis opes largiendique promptitudinem cum vxore communem haberet, quippe cum qua de præclarissima virtute contenderet; largiendi tamen curam ipsi vt optimæ & fidelissimæ huiusmodi rerum dispensatrici magna ex parte relinquebat. Quam autem mulierem dico? Quæ tanto tamque immodico largiendi amore flagrabat, vt ne Atlanticum quidem pelagus, aut si quid aliud maximum est, ad exhauriendum sufficere potuisset: quæ Salomonis sanguisugam in contrarium æmulata est, inexplebili boni cupiditate insaturabilem ad malum auiditatem vincens, tamque ad bene de omnibus merendum prompta & alacris, vt nulla huius rei satietate affici posset: quæ denique non opes solum omnes, quas vel primum habuit, vel postea consecuta est, cupiditate sua minores existimabat; sed se quoque ipsam, si fieri potuisset, & liberos, vt ex ipsa sæpe audiui, prompte ac lubenter vendidisset, vt in pauperum vsus insumerentur. [Prou.30. v. 15.] Huic totas largitionis habenas ille permiserat. Quæ res mea quidem sententia præstantior est, quam vt huius exemplum proferri possit.
[23] [In ea re gloriam fugit.] Nam qui in pecuniis liberales extiterint, alios quoque facile reperire est, siue eas spectes, quæ in publicas & vrbicas magnificentias perdite effunduntur; siue quæ Deo per pauperes fœnori dantur, solæque iis qui eas expendunt, reconduntur. At qui nullam ex ea re hominum famam gloriamque captarit, haud ita facile reperiemus. Permulti siquidem ad impensas prompto animo faciendas sola honoris cupiditate ducuntur. Vbi autem largitio arbitris caret, ibi quoque largiendi languescit alacritas. Atque hæc fuit illius beneficentia: pluraque etiam his vt vobis comperta relinquemus: adeo vt si quid huiusmodi de nobis commemoretur, ex eo fōte dimanet, illiusq; profluuij pars sit. [Honoris Dei, iustitiæ & virtutum ceterarum studiosus.] Iam vero quis vmquam cum maiori Dei fauore vel homines sacrario obtulit, vel ob iniurias ipsis factas zelo exarsit, aut sacram mensam profanis iniecto pauore repurgauit? Quis tanta sententiæ integritate atque constantia parique iustitiæ statera, vel causam disceptauit, vel scelus odio habuit, vel honore virtutem prosecutus est, vel optimos viros ceteris antetulit? Quis aut pari facilitate peccantibus ignouit, aut cum recte currentibus cursum iniit? Quis cum vtrumque tempus & virgæ & baculi perspectum haberet, baculo tamen magis est vsus? Cuius porro oculi magis ad fideles terræ, cum alios omnes, tum præsertimeos, qui in solitaria & cælibe vita terram terræque commoda contempserunt, ac Deo viuunt?
[24] Iam quis aut fastum magis coercuit, aut animi humilitatem amauit, idque non ficte ac superficiarie, quemadmodum plerique ex his, qui nunc sapientiæ studium præ se ferunt, atque in speciem belli sunt & elegantes, stultissimis vtique mulierculis haud dissimiles, quæ natiua pulchritudine carentes, ad colores confugiunt, theatriceque, [Vere humilis.] vt sic loquar, comptæ atque ornatæ sunt, ob venustatem inuenustæ, atque ob fœditatem deformiores. Non enim illi in veste, sed in animi constitutione humilitas sita erat, nec ceruicis depressio aut vox ad exilitatem composita, aut faciei nutus, aut promissa barba, aut oblonga cæsaries, aut certus incedendi modus humilitatem mentiebatur (quæ vt ad breue quoddam tempus effingi possunt, ita quam celerrime coarguuntur: nihil enim simulatum constans est & durabile.) Quin potius idem & vita maxime sublimis & animo perquam humilis erat: cuiusque ad virtutem nemo aspirare poterat, ad eiusdem congressum quiuis perfacilem aditum habebat. Quique ab aliis vestitus ratione non differebat, a fastu scilicet ac sordibus æque abhorrens, idem interno splendore multos antecellebat. Et cum ventris morbum auiditatemque inexplebilem comprimeret ac domaret, ita tamen in ea re se gerebat, vt hoc minime agere videretur: alterum vt se purgaret, alterum ne animo efferretur, instituti nouitate gloriam aucupans. Etenim hominis esse arbitrabatur ciuilem vitam amplectentis, dicta, factaque sua omnia huc referre, vt nominis splendorem apud exteros assequatur, quippe qui hac præsenti vita nihil beatius esse ducat: spiritualis autem & Christiani ad vnam tantum salutem coniectos oculos habere, atque ea, quæ ad eam spectant, præclara existimare, quæ vero ad eam nihil afferunt adiumenti, vt vilia nulliusque pretij aspernari: ob eamque causam partem eam sui, que aspectu sentitur, pro nihilo putare, atque in eo vno elaborare, vt pars interna quam bellissime valeat: eaque plurimi æstimare, ex quibus & ipse quam optimus futurus sit, & alios exemplo suo ad optima queque pertrahat.
[25] Sed nulla in eo præstantior magisque propria, ac ne multitudini quidem ignota virtus fuit, quam simplicitas animæque candor & iniuriarum obliuio. Namque ex vetustiore simul ac recentiore hominum memoria, [Animi cādore & innocentia maxime excellit.] alij quidem alia virtute, prout gratiam aliquam Dei beneficio consecuti sunt, floruisse creduntur. Iob inuicta in calamitatibus patientia, Moses & Dauid clementia, Samuel oraculorum editione rerumque futurarum prospicientia, Phinees zelo, a quo etiam nominatur, Petrus & Paulus promulgandi Euāgelij acrimonia & contentione, filij Zebedæi grandiloquentia, vnde & filij tonitrui cognominati sunt (& quid ceteros enumerare necesse est, cum ad vos, qui eos nostis, orationem habeam?) at Stephanum patremque meum nulla res perinde nobiles & illustres reddit, atque animi simplicitas & innocentia. [Marci 3. v. 17.] Ille siquidem quidem ne in extremo quidem vitæ periculo eos, a quibus impetebatur, oderat, sed cum lapidibus obrueretur, pro lapidantibus preces fundebat, vt Christi discipulum decebat, cuius causa cruciatus quoque ipse præclarior illi erat, quam mors ipsa, quippe qui Christo lenitatis patientiæque fructum offerret. Hic vero nullum temporis momentum inter obiurgationem offensæque condonationem fluere patiebatur: [Facile iniurias condonat.] adeo vt ignoscendi celeritas dolorem quoque ipsum pene anteuerteret, atque surriperet. Ac nos quidem iræ diuinæ fæcem quamdam esse ex Scriptura sacra audimus & credimus, hoc est reliquias iræ aduersus impios & sceleratos homines incitatæ: quandoquidem Dominus vltionum est Deus. [Psal. 74.9.] Quamuis enim pro sua clementia ex asperitate in gratiam inclinet, non tamen peccantibus omnino parcit, ne benignitate atque ignoscendi facilitate deteriores fiant. [Psal.93.] At pater iis a quibus lacessitus esset, nihil reseruabat, vir alioqui ab iracundiæ vulneribus non prorsus immunis, ac præsertim in rebus spiritualibus, in quibus a zelo vincebatur: paratus tamen armatusque, si res ita tulisset, atque aduersus dolorem acerbitatemque animi, tamquam aduersus hostem, multo ante instructus & expeditus. Sic enim ne sexcenti quidem homines, vt dici solet, eum emouissent. Quin dulcis quoque hic illius animi motus erat. Nam nec illius furor erat secundum similitudinem serpentis animum occulte succendens, [Zelosus alioqui in spiritualibus & iracundus; sed facile placabilis, & leuius puniens.] atque ad vlciscendum paratus, & ex prima commotione ad iram vindicandæque iniuriæ cupiditatem prorumpens, verum apis aculeo similis, qui ita pungit, vt mortem non afferat: ac rursus humanitas & clementia tanta, quanta vix ab homine postulanda videtur. Rotas & flagra sæpe minabatur, ac præsto erant, qui hæc proferrent: tandem tamen vel in aurium compressionem, vel in maxillarum sugillationem, vel denique pugni in genam impactionem periculum desinebat. Sic minæ soluebantur. Vestes & calceamenta detrahebantur, atque humi stratus iacebat, qui facinus aliquod perpetrarat, confestim ab eo qui peccauerat, in eum, qui irascenti impigre obseruierat, vt malorum ministrum ira se conuertebat. Quanam vero ratione clementior quisquam benigniorque videri potuisset, digniorque qui Christo dona offerret? Plerumque enim vix commoueri cœperat, cum eum, a quo commotus fuerat, statim excusabat, illius peccatis non secus ac propriis erubescens. Ros Solem potius matutinos radios diffundentem sustinuisset, quam vt vllæ iracundiæ reliquiæ in ipsius animo remanerent. Simul enim atque loquebatur, protinus ira cum verbis abscedebat, solum recti amorem velut aculeum quemdam infixum relinquens, nec tardius vmquam Sole occumbens, aut iram, quæ prudentibus etiam viris exitium affert, producens, aut aliquam fœditatis suæ notam corpori imprimens: vtpote cui in ipsa quoque iactatione atque perturbatione sua constaret serenitas. Ac proinde ipsi (res mira atque ab humanis sensibus aliena) contingebat, non vt solus obiurgator esset, sed vt solus iis etiam, quibus succensebat, & amori & admirationi esset: quod videlicet in eo comitas obiurgationis acrimoniam vinceret. Ac profecto a viro iusto castigari præstat, quam vngi ab improbo. Illius enim asperitas etiam ipsa propter vtilitatem suauis est: huius contra ob morum peruersitatem benignitas quoque suspecta.
[26] Quamquam autem animo ita constitutus esset, [Mansuetus & clemens.] morumque que diuina quadam simplicitate præditus, petulantibus tamen hominibus & contumeliosis ob pietatem terrori erat: imo, vt rectius loquar, nulla eos res alia male mulctabat, quam contempta simplicitas. Non enim fieri poterat, vt cuiquam bene vel male precaretur, quin ei statim vel diuturnum aliquod bonum, vel breuem molestiam afferret. Alterum enim ab intimo corde proficiscebatur: alterum ab extremis tantum labiis manabat, ac paternæ cuiusdam obiurgationis rationem habebat. Quin etiam multis eorum, a quibus offensus fuerat, ne tardior quidem ac pedisequa, vt poetico verbo vtar, vis illa vltrix occurrit: sed in ipso iræ articulo percussi sunt, resipuerunt, ad eum accesserunt, ad genua acciderunt, veniam impetrarunt, honeste victi discesserunt, atque tum castigatione tu culpæ condonatione meliores facti sunt. Nam sæpenumero magni ad salutem momēti est ignoscendi facilitas, eum qui iniuriam intulit, pudore coercens, atque a metu ad amorem & beneuolentiam, multo tutiorem certioremque traducens. Castigati porro sunt, alij a bobus iugo vexatis, &, quod numquam antea ipsis acciderat, repente incursantibus excussi atque disiecti, alij ab equis mansuetissimis etiam obedientissimisque iactati & proculcati, alij intolerandis febribus perpetratique facinoris imaginatione correpti, alij aliis modis eruditi, atque ex his quæ perpessi fuerant, obedientiam edocti.
[27] [Asperitatem simplicitate temperat.] Sed fuerit sane tanta tamque illustri humanitate & clementia: industria tamen eaque virtute, quæ in rebus gerēdis versatur, cuiquam alij cedebat? Minime. Verum idē & lenis ac placidus erat, vt si quis vmquam; & in agendo peræque strenuus. Nam cum hæ duæ res fere inter se pugnent & aduersentur, simplicitas nimirum & asperitas, alteraque mansuetudinem cum inertia coniunctam habeat, altera rebus quidem agendis apta sit, verum humanitate careat: ille vtrumque mirifice complexus est, vt & tamquam asper & vehemens rerum actionibus incumberet cum mansuetudine: & tamquam a rebus gerendis alienus, se submitteret cum industria: idque & in præfecturæ munere & loquendi libertate, & in omni genere gubernationis. [Matthæi 10. v. 16.] Sic enim serpentis circa malum prudentiam cum columbæ circa bonum simplicitate commiscuit, vt nec prudentiam in malitiam, nec simplicitatem in stoliditatem degenerare sineret: sed ex ambabus, quoad eius fieri poterat, vnam virtutis speciem efficeret numeris omnibus absolutam.
[28] Hunc igitur virtute tali præditum, ita in Episcopatus munere versatum, atque eiusmodi gloriam apud omnes adeptum, quid mirum signis quoque, quibus Deus pietatem confirmat, [Miraculis claret.] dignum habitum fuisse? Horum porro miraculorum quæ in eo patrata sunt, hoc vnum est. Morbo laborabat, ac male affecto erat corpore. Quid autem mirandum, si pij quoque viri calamitatibus vexentur, siue ad exigui limi purgationem, siue ad virtutis explorationē experimentumque patientiæ, siue denique ad imbecillorum eruditionem, qui in illis fortiter aduersa perferre condiscunt, afflictionibusque minime frangi ac debilitari? Morbo igitur laborabat, & quidem tum, cum sanctum & nobile Pascha, diem, inquam, illum dierum Regem, noctemque luculentam peccati tenebras discutientem, qua nos cum copioso lumine salutis nostræ festum agitamus, quique cum luce propter nos extincta mortificati eramus, iidem ea resurxgente simul excitamur. Hoc tempore morbus vrgebat. Is autem, vt breue faciam, talis erat. [Ægrotat.] Febris quædam ardens & peracerba internas omnes corporis partes exurebat, vires collapsæ erant, nihil stomachus appetebat, somnus excesserat, quo se verteret nesciebat, ac deficiente arteriarum pulsu subinde concidebat. Iam oris interiora atque adeo palatum ipsum, & quidquid eo superius pendet, tot tamque continuis tetrisque vlceribus scatebant, vt ne aquæ quidem facilis & periculo vacuus meatus esset. Nec vero aut medicorum artes, aut amicorum ac necessariorum quamlibet assiduæ preces, aut vlla cura ac medela morbo depellendo par esse poterat. Atque hic eo valetudinis statu erat, paruos quosdam ac deploratos spiritus ducens, ac ne presentes quidem agnoscens, totusque in peregrinationem incumbens, resque iam pridem expetitas ipsique præparatas. Nos vero in æde sacra Sacerdotes simul & supplices eramus (desperatis videlicet omnibus aliis remediis ad magnum Medicum, & noctis illius potentiam tamquam ad extremam opem auxiliumque confugientes) quid dicam? [In morbis desperatis ad Deum & preces recurrendum.] festumne vt ageremus, an vt lamentaremur? dieine solemnitatem vt lætis animis celebraremus, an vt illum velut iam e viuorum numero sublatum funereis honoribus ornaremus? Quas tum lacrymas vniuersus populus profudit! Quas voces & clamores! quos hymnos Psalmorum decantationi admiscuit! A sacra domo sacrificum, a mysterio mysteriorum arbitrum & antistitem, a Deo dignum adstitem requirebat: idque præcinente mea Maria tympanumque non triumphale, sed supplex pulsante, ac tum primum frontem præ dolore perfricante, populique simul ac Dei fidem cum clamoribus implorante (illius, vt dolentis vicem doleret, lacrymisque insuper obnixe contenderet; huius, vt precantes exaudiret) ipsumque adeo miraculorum omnium (ingenium enim acuit dolor) submonente. [Exod. 15.] Quid hic igitur noctis illius, & iacentis ægroti Deus facit? Mihi ad eorum quæ sequuntur narrationem progrediēti cohorrescere subit: ac vos etiam cohorrescatis, velim: nec tamen fidem orationi detrahatis: neque enim fas est, & nobis, & de illo verba facientibus fidem abrogare.
[29] [Populo orante, mirabiliter ex morbo desperato cōualescit.] Mysterij tempus aderat, & religiosa & veneranda statio, commodoque ordine collocata multitudo, sacris quæ peragebantur, cum silentio acquiescens, cum ille ab eo, qui mortuos ad vitam reuocat, & a nocte sacrosancta excitatur. Primum ægre ac paulum se mouet, deinde firmius: mox perexili & obscura voce famulum quemdam ex his qui domi manserant, nominatim accitum præsto esse, vestem dextramque porrigere iubet. Quo prompte & cum stupore obsequente, ipse manu tamquam scipione nixus Mosem illum in monte precantem imitatur, languidisque manibus ad orationem compositis vel cum populo vel ante populum mysteria celebrat, paucis quidem atque infirmis, quibusque poterat, verbis: ceterum mente, vt mihi videtur, integerrima (rem miram) sine sacrario in sacrario, sine altari sacrificus, Sacerdos procul a mysteriis remotus. [Exod. 17.] Atque hæc illi Spiritus sancti munere contingebant, ipsi quidem cognita, ceterum a præsentibus haudquaquam animaduersa. Postea Deo pro beneficiis erga homines collatis gratam orationem, vt moris est, subiunxit, populoque bene precatus, in lectulum rursus se coniicit, cumque nonnihil cibi admisisset, somnoque se dedisset, animo recreatur, auctaque paulatim sanitate, cum nouus ille solemnitatis dies (ita enim Dominicam eam appellamus, quæ resurrectionis Dominicam prima excipit) aduenisset, in templum se confert, ac cum omnibus Ecclesiæ copiis salutis Encænia celebrat, ac pro restituta valetudine gratiarum sacrificium offert. Quæ quidem res miraculo illo quod in Ezechia editum est, meo quidem iudicio nequaquam inferior haberi debet: quem in morbum lapsum & deprecantem vitæ accessione & incremento Deus honorauit: idque per retroactam (vt ipsemet qui salutem accepit, precibus contenderat) graduum vmbram indicauit, simul gratia ac miraculo Regem ornans, & diei augmento dierum augmentum confirmans. [4.Reg. 20.]
[30] Idem miraculum circa matrem aliquanto post contigit, [Mater S. Nazianzeni a periculoso morbo conualescit.] quod etiam ipsum commemorare operæ pretium est, vt & eam honore, si qua vmquam alia, dignam honoremus; & patri hac narrationis societate rem gratam faciamus. Hanc quoque morbus inuadit, fortem alioqui feminam & generosam, atque omni vitæ tempore commoda valetudine vsam. In multis autem doloribus, ne sermonem longius producam, nihil eam perinde discruciabat, atque inedia, qua multos iam dies periculose afflictabatur, neque huius mali remedium vllum inueniebat. Quonam igitur modo eam Deus aluit? Non manna pluens, vt olim Israeli; aut petram frangens, vt sitienti populo fontem aperiret; aut per coruos pascens, vt illum Eliam; aut per Prophetam in sublime raptum satians, vt Danielem antea, cum fame in lacu vexaretur. Quonam ergo modo? Visum est ipsi me, quem charissimum habebat (neque enim quemquam alium nostrum ne in somnis quidem mihi præferebat) noctu repente superuenientem cum canistro candidissimisque panibus pro meo more benedictis atque signatis eam aluisse, [Nazianzenus matri præ ceteris carus.] sicque conualuisse, viresque collegisse. Ac nocturnæ visioni veritas respondebat. Ab eo enim tempore ad se rediit, spemque meliorem concepit, quemadmodum dilucido & perspicuo argumento declaratum est. Nam cum postero die ad eam matutino ingressus, primum solito hilariorem vidissem, deinde hæc consueta, Vt se noctu habuisset, ecqua re opus haberet, percunctatus essem; Tu me, respondit illa sane incunctanter & tranquillo vultu, nate nutriuisti, ac postea rogas ecquid valeo? Simulque nutu mihi ancillæ significabant, ne contradicerem, sed prompte responsum hoc acciperem: ne patefacta rei veritate mœrore frangeretur.
[31] Vnum adhuc vtrique cōmune adiungam. Cum Alexandria per mare Parthenicum in Græciam nauigarem (nauigabam autem intempestiua prorsus anni parte animo ita perpellente, [Parentum precibus naufragiū euadit Nazianzenus, nondum baptizatus.] in naui Æginæa, nam id me vel maxime impulit, quod in nautas mihi familiares incidissem) cum, inquam, nauigarem, paulumque processissemus, tam atrox tempestas exorta est, vt non multas pares meminissent, qui mecum vehebantur. Hic omnibus mortis timore perculsis, ipse animæ mortem grauius pertimescebam. In periculum enim miser veneram, ne baptismo non initiatus e vita discederem; spiritualem aquam inter exitiosas & mortiferas vndas desiderans. Ac proinde clamabam, obsecrabam, spatium quoddam temporis expetebam: conclamabant etiam in communi licet vitæ discrimine qui simul nauigabant, & quidem grauius, quam quidam e familiaribus meis ac necessariis, benigni videlicet hospites & humanitate præditi, atque ex periculis hoc doctrinæ assecuti, vt aliorum calamitate mouerentur. In hoc malo, quo tum eram, parentes quoque versabantur, per noctis visum in periculi partem venientes, atque e terra opem ferebant, vim fluctuum precibus velut excantantes: quemadmodum postea subducta temporis ratione domum reuersi cognouimus. Quod etiam nobis salutaris somnus indicauit, cum tandem aliquando eum remittente nonnihil tempestate cepissemus. Furiam mihi tenere videbar, [Mater nautæ in somnis apparet nauim ad terram pertrahens.] truculentum quiddam intuentem, periculumque minitantem: hanc enim nobis perspicue depictā nox proponebat. Alius ex vectoribus (puer is erat mei studiosissimus & amantissimus, meaque causa vehementer anxius) cum eo statu essem, matrem meam sibi videre videbatur, quæ mare ingressa nauim prehensam haud magno labore ad terram pertraheret: fidemque faciebat hæc visio. Tranquillabatur enim mare: [Vouet se Deo in periculo Nazianzenus.] statimque citra magnam vexationem Rhodum appulimus. Huius ipsi periculi donum extitimus. Vt enim nos Deo vouimus, si discrimen effugeremus, ita periculo defuncti nosmetipsos obtulimus.
[32] Ac de his quæ vtrique communia sunt, hæc nobis dicta sint. Mirari autem iampridem quosdam eorum arbitror, quibus illius vita perspecta est & explorata, quid sit, cur cum in his rebus ita immorati simus, ac si sola hæc argumenta laudis haberemus; turbulentorum tamen temporum, quibus eum velut instructa acie sese opposuisse constat, mentionem facere distulerimus: tamquam ea vel incognita habeamus, vel non ita magna & præclara ducamus. Agedum igitur hæc quoque superioribus adiiciamus. [Iulianus apostata Christianos persequitur.] Tulit nostra ætas primum, &, vt opinor, postremum malum Imperatorem, Dei mentisque desertorem. Hic parum amplum esse arbitratus Persas imperio suo subiicere, magnum vero & gloriosum Christianos in potestatem redigere, simulque dæmonibus, a quibus ducebatur, ita suadentibus, nullum genus impietatis prætermittebat, nunc alliciendo, nunc comminando, nunc fallendo, nec callidis solum artibus, sed vi etiam homines ad se pertrahendo. Nec tamen eius ita obscura esse consilia poterant, quin satis omnes animaduerterent eum versutis consiliis persecutionem tegere: nec rursus apertam vim intentabat: quo alterutro saltem modo caperemur, vel fraude circumuenti, vel per vim expugnati. Hunc porro qui magis aut contempserit aut oppresserit, ecquis tandem reperietur? [Eius militibus fortiter resistit Gregorius pater.] Ac contemptionis quidem cum multa alia signa proferri queunt, tum argumento etiam esse possunt sagittarij illi, eorūque præfectus, quos in Ecclesias nostras immiserat, vt eas vel voluntate sibi adiungeret, vel armis subigeret. Nā cū plerisque aliis oppugnatis huc quoque cum eadem animi ferocia venisset, ac pro imperio & potestate templum sibi dedi iussisset, tantum abfuit, vt quidpiam eorum quæ cupiebat, perficeret, vt nisi patri meo vel suopte consilio vel cuiusdam admonitu protinus cessisset, calcibus etiam cæsus discessurus fuerit. Ita in illum furore & zelo templi Sacerdos æstuabat. Pestem autem & exitium qua tandem ratione quispiam illi magis conflasse videri queat, quam & publice coniunctis totius populi votis & orationibus impium fundens ac profligans, ac ne temporis quidem turbinem reformidans, & priuatim nocturnam aduersus eum aciem opponens, hoc est humi cubitatione seniles & roscidas carnes conficiens, [Orationes & pœnitentias contra eum suscipit.] & lacrymarum fonte pauimentum proluens, in annum etiam ferme integrum, idque eo solum, cui res occultæ perspectæ sunt, arbitro faciens, ac propter pietatem ab ostentatione, sicut iam diximus, alienam, sedulo adnitens, vt nos res ea lateret. Atque omnino latuisset, nisi ipse aliquando ex improuiso cubiculum ingressus, humilisque decubitus signa conspicatus, atque ex quodam ipsius famulo quidnam hoc esset percontatus, noctis arcanum intellexissem.
[33] Alterā eiusdē temporis eiusdemque fortitudinis narrationem accipite. [Cæsarea ad tumultus procliuis.] Cæsareæ ciues de Archiepiscopi creatione factiose inter se contendebant (nam alter clanculum se abduxerat, alter requirebatur) acrisque seditio erat, compressuque atque sublatu nequaquam facilis. Præter id enim, quod in hac re, præsertim ob fidei feruorem, natura sua ad tumultus excitandos procliuis est ea ciuitas; cathedræ insuper illius splendor & gloria contentionis acrioris causam afferebat. Atque hoc statu res erat, ac nonnulli Episcopi aderant Archiepiscopum electuri. Sed cum in plures sententias popularis multitudo distraheretur, aliique alium proponerent (quemadmodum in huiusmodi negotiis fieri consueuit, prout quisque vel cuiuspiam beneuolentia, vel Dei pietate mouebatur) tandem plebs tota vno consensu primarij ordinis virum vnum, eximia illum quidem vite probitate præditum, nondum tamen diuino Baptismo consignatum, [Eusebius nondum baptizatus eligitur Cæsareensis Episcopus inuitus.] inuitum & repugnantem corripientes, simulque militaribus copiis, quæ tum in vrbem venerant, opem afferentibus, in sublimi Sede collocarunt, Episcopisque obtulerunt, ab iisque petere institerunt, vt eum salutari aqua tingerent, atque Archiepiscopum nominarent, suasioni interim vim admiscentes, non id quidem admodum grauiter & modeste, admodum tamen pie atque ardenter. Nec enim cuiusquam virtus aut pietas oblata occasione clarius emicuit. Sed tum quid factum est, quoque progressus est tumultus? Coacti sunt, rore purifico hominem perfuderunt, Antistitem pronuntiarunt, in throno collocarunt, manibus tamen potius quam voluntate sinceroque animi affectu, sicut postea declaratum est. Vt enim volentes lubentesque discesserunt, ac quæ vellent, libere decernere potuerunt, consilium inter se ineunt, haud scio an spirituale, sed ineunt tamen, [Electionem retractant Episcopi.] atque omnia que gesta fuerant, abrogare statuunt, eamque institutionem, vt minus legitime factam pro irrita habere; vim ei, cui non minor vis illata fuerat, obiicientes, ac sermones quosdam petulanter magis quam sapienter eo tempore iactatos vrgentes. At magnus Episcopus noster, æquusque rerum æstimator, nec cum iis, qui huiusmodi consilium inibant, abductus est, nec eorum sententiam comprobauit: sed constans atque inuictus permansit, haud minus quam si nullam omnino vim perpessus fuisset. [Obsistit iis Gregorius.] Nam cum vtrisque vis allata fuisset, vel vicissim accusandos eos esse dicebat, si ipsum accusarent, vel culpa soluendos, si ipsum culpa soluerent, vel, quod iustius erat, ne absoluendos quidem, tametsi ipse crimine solueretur. Si enim ipsis venia deberetur, vtique & illi: sin illi nullo modo parcendum esset, multo iis minus delicti veniam esse sperandam. Lōge enim ipsis honestius tum futurum fuisse periculum subire, atque omni ratione obsistere, quam insidias postea moliri: eo præsertim tempore, quo veteres inimicitiæ potius essent deponendæ, quam nouæ excogitandæ. Sic enim se res habebat. [Iulianus aduersatur electo.] Aderat quippe Imperator aduersus Christianos fremens, atque hanc electionem irato infestoque animo ferens, grauesque in eum, qui Archiepiscopus institutus fuerat, minæ iactabantur, atque in nouaculæ acie sitæ res ciuitatis erant, ab eone die in rerum natura esse desineret, an seruaretur, ac clementiæ humanitatisque nonnihil impetraret. Ad eum enim dolorē, quem ob Fortunam secundioris fortunæ tempore solutam euersamque capiebat, noua hæc atque insolens Præsulis electio accedebat, quam publici iuris conuulsionem atque oppressionem interpretabatur. Quin ipse quoque prouinciæ Præfectus rationes conquirebat, [Præfectus prouinciæ cupit rescindi electionem.] quibus temporis atrocitati obsequi, & eum malo aliquo posset mulctare: ne erga eum quidem alioqui amice ac beneuole affectus; sed, quia aduersas in Repub. partes tuebatur, inimice atque infense. Quocirca eos a quibus electus fuerat, velut accusatores illius futuros per litteras accersebat, non iam leniter & remisse, sed minis etiam quibusdam additis, tamquam hoc Imperator flagitaret.
[34] [Gregorius magna libertate rescribit ad laicos ista non pertinere.] Cum igitur pater de ea re epistolā accepisset, sine vllo metu ac cunctatione vlla responsum huiusmodi dedit: ex quo animaduertere licet, que in eo animi libertas fuerit, quove spiritu acta. Nos, inquit, optime Præfecte, rerum omnium quæ geruntur, censorem vnum ac Regem habemus, qui nunc armis oppugnatur. Is & præsentem electionem expendet, quam nos rite ac legitime, atque ex ipsius voluntate fecimus. Vobis autem tametsi vim afferre, si ita tulerit animus, in procliui sit; id tamen numquam extorquebitis, quin ea quæ facta sunt, vt recte iusteque facta patrocinio nostro defendamus: nisi hanc vobis legem promulgare libeat, quibus ne limis quidem oculis res nostras aspicere fas est. Hanc epistolam Præfectus ipse, tametsi ad breue aliquod tempus stomachatus, mirifice suspexit: quemadmodum ex multis intellectum est, qui res illius perspectissimas habebant. [Reprimitur Imperator & Præfectus.] Atque hoc & Imperatoris repressit impetum, & ciuitatē periculo, atque adeo nos dedecore atque infamia liberauit. Hoc ciuitatis exiguæ cathedræque summissioris Episcopus præstitit. An non autem principatum ita tenere multo melius ac præclarius est, quam e sublimioribus thronis declamare, ac rebus potius quam nominibus superiorem esse?
[35] Iam quod in illius rebus gestis ordine quidem postremum, vi tamen & facultate primum & maximum, quis est tam ab orbe nostro remotus, vt nesciat? Rursus eadem ciuitas eamdem ob causam seditione laborabat, eo nimirum, qui honesta & egregia vi ad Episcopatum pertractus fuerat, [Moritur Eusebius.] celeri morte abrepto, atque ad Deum, cuius causa in persecutionibus fortiter strenueque decertarat, profecto. Atque ea seditio quāto acrior & feruentior, tanto etiam stultior & absurdior erat. Non enim obscurum erat, quis præcelleret (quemadmodum nec inter sidera Solis præstantia ignota est) sed perquam clarum ac perspicuum, cum aliis omnibus, tum eximiæ præsertim ac purissimæ populi parti, hoc est & sacris ministris, & nostris Nazaræis, quibus vel solis, vel potissimum illis electiones istas committi oportebat (sic enim numquam Ecclesiis male esset) ac non iis, qui opibus ac potentia florent, aut stultæ ac temerariæ plebi, plebisque adeo ipsius vilissimo & contemptissimo cuique. Nunc vero parum abest, quin ciuiles magistratus meliore ordine ac disciplina regi existimem, quam nostros, qui diuinæ gratiæ ascribuntur; atque huiusmodi res melius timore quam ratione administrari. Nam nisi ita esset, quis modo sanæ atque integræ mentis te relicto ad alium se cōtulisset, diuine vir & sacrosancte; te, inquā, in manibus Domini depicto, matrimonij experte, nihil possidente, [De electione Basilij contentio.] carne propemodum & sanguine vacuo; te, inquam, doctrina & verbis post Verbum inter philosophos sapiente, inter mundanos cælesti, sodali, inquam, ac socio meo, dimidiaque (audacius hoc dicam) anime meæ parte, ac mecum & vitæ & doctrinæ communione coniuncto. Vellem mihi te apud alios libera oratione describere liceret, ac non coram ista te præsente perpenderentur, necesse vt habeam quam plurima parce laudare, ne in assentationis suspicionem incurram. Verum vt eo, vnde oratio digressa est, redeam. Spiritus quidem hominem suum norat (quidni enim nosset?) ceterum obsistebat inuidia; quorum autem, dicere me pudet, atque vtinam nec ex aliorum sermone, qui res nostras comica dicacitate sedulo insectantur, eorum nomen audire liceret.
[36] Sed hæc, vt fluuij petras eas quas in medio fluxu offendunt, prætereamus, atque obliuione digna silentio tegamus: ad eaque quæ deinceps sequuntur, progrediamur. Probe sciebat vir spiritualis, quæ Spiritus erant: ob eamque causam demissos omnes & abiectos affectus submouendos esse iudicabat, nec coitionibus anticipatisque opinionibus certandum, nec plus gratiæ, quam Deo tribuendum: [Fortiter eam suadet Gregorius.] sed vnam tantum Ecclesiæ vtilitatem communemque omnium salutem ob oculos ponendam. Ac proinde litteras scribebat, monebat, populum conciliabat, Sacerdotes cum alios tum eos qui sacro munere fungebantur, obtestabatur, decernebat, etiam tum absens suffragium ferebat, canicie fretus in alienis quasi in suis auctoritate vtebatur. Denique quoniam electionem legitimam ac regularem esse oportebat, cum vnus ex eorum numero, qui Pontificem nominarent, desideraretur, e lectulo se abstrahit, [Ad eum æger aduolat.] homo iam & senectute & morbo fractus, atque ad vrbem iuuenili animi vigore contendit, vel potius emortuo corpore, ac paulum spirante defertur, magnificæ parentationis instar hanc sedulitatem sibi fore persuadens, etiam si quid ipsi humanitus accidisset. [Conualescit.] Atque que hic quoque miraculum contigit, minime dubiam fidem faciens. Labore corroboratur, alacritate vegetatur, negotium administrat, ad conflictum se parat, in throno Archiepiscopum collocat, domumque tandem reducitur, non iam vehiculo tamquam sepulchro, sed tamquam arca diuina vsus.
[37] Quo etiam in munere lenitatis illius, de cuius laude haud pridem verba facere desij, luculentius argumentum edit. Cum enim ipsius collegæ contentionis, in qua victi fuerant, ignominiam, senisque omnibus in rebus auctoritatem & principatum grauissime ferrent, ob idque ipsi infensi essent, conuiciisque eum incesserent, eos quoque tolerantia sua fregit ac superauit, maximum auxilium sibi in animi facilitate & humanitate positum reperiens, atque in eo, quod maledictis lacessitus maledicta non regerebat. [Mansuetudine iratos mitigat & sibi conciliat.] Quid enim graue esset, si cum rebus superior fuisset, lingua se vinci pateretur? Quamobrem sic eorum animos lenitate sua cepit, ascito præsertim in sententiæ suæ auxilium tempore, vt ira in admirationem conuersa ad eum ipsi excusatum venirent, genibus aduoluerentur, pudore ob ea quæ prius admiserant suffunderentur, abiectisque odiis eo Patriarcha, Legislatore & iudice vterentur.
[38] Haud disparis zeli ea illius contentio fuit, qua se hæreticis opposuit, [Hæreticis se opponit.] cum impij cum Imperatoris copiis suffulti expeditionem aduersus nos susceperunt, vt nos quoque in potestatem accepturi aliisque adiuncturi, iam ferme omnibus in seruitutem redactis. Nam hic quoque non paruo nobis adiumento fuit, tum per se ipse, tum per nos etiam fortasse, quos velut nō ignauos ac degeneres catulos in illos tamquam in sæuissimas bestias immittebat, ad pietatem nimirum exercens. Vnum habeo quod vtrique succenseam (ac peto a vobis ne meam hanc dicendi libertatem ægre molesteque feratis: [Filium Sasimensi Ecclesiæ præficit.] expromam enim animi dolorem, etiamsi grauis hic sermo futurus sit) quod me huius vitæ malis offensum, ac solitudinem adamantem, vt haud scio an quisquam nostri sæculi, communemque hunc turbinem & puluerem omni celeritate vitare, salutemque meam in tuto collocare obnixo studio contendentem, nescio quo modo in hoc permolestum & insidiosum animarum forum per speciosum Sacerdotij nomen intulistis. Qua ex re multas calamitates partim iam subij, partim expecto. Nam qui mali aliquid iam perpessus est, vix induci potest, vt sibi melius aliquando fore speret, etiam si aliud persuadeat ratio meliora suggerens.
[39] Sed ne illud quidē præterierim, quod cum in omnibus rebus fortem & tolerantem animum sublimioremque, quam vt corporis integumento cederet, præstitisset: tum vero postremo morbo, qui eum simul cum senectute adoriebatur, [Ministerij sacri tempore, morbi dolores non sentit.] eoque diuturno & periculoso laborans, illud quidem cum aliis hominibus commune habuit, quod ægrotaret, hoc autem non ita commune, sed admodum peculiare aliisque miraculis congruens & consentaneum. Nam cum quotidie ac frequenter quoque quauis die, interdumque etiam hora dolore comprimeretur, solo ministerij sacri tempore confirmabatur, dolorque succedebat, quasi iussu & imperio fugatus.
[40] Cum autem centum ferme annos vixisset, fines vtique tempori nostro a Dauide constitutos prætergressus, ex iisque in Episcopatu quinque & quadraginta, [Moritur fere 100. annorum, 45. Episcop.] quod fere humanæ vitæ spatium est, exegisset: ita demum in bona senectute diem extremum claudit. [Psal.89. v. 10.] Quonam modo? In orationis verbis ac gestibus, nullo vitij vestigio, plurimis virtutum exemplis relictis. Atque eo nomine maior quam hominis conditio ferre videatur, ipsius veneratio in omnium linguis mentibusque versatur: nec facile quisquam reperietur, qui illius memoriam animo recolens, non etiam posita, sicut Scriptura loquitur, manu ad os suum, imaginationem quoque ipsam amplectatur. [Iob 29. v.9.] Hic illi vitæ cursus fuit: hic vitæ finis.
[41] [Magnificū Sasimis templum ædificarat.] Et quoniam liberalitatis ipsius munificentiæque monimentum posteris relinqui oportebat, quodnam tandem aliud potius cōueniebat, quam hoc templum, quod Deo & nobis extruxit (populi quidem largitione nonnihil adiutus, multo maiorem autem sumptuum partem e suo impendens) opus sane memorabile ac prædicandum, magnitudine permulta, pulchritudine cuncta propemodum antecellēs? [Descriptio templi.] Nam & octo æquilateris rectis in se occurrit: & columnarum ac porticuum elegantia per laquearia in altum assurgit, & quidem eiusmodi picturis ornata, vt nec naturæ ipsi concedant. Quid quod superno cæli splendore collustratur, vberrimisq; lucis fontibus spectantium oculis irradiat, vt veræ lucis domicilium? Ad hæc eximiæ materiæ spatiis æquiangulis vtrimque positis plurimumque intermedij loci complectentibus cingitur: ac præterea portarum & atriorum venustate prælucet, accedentesque procul inuitat. Nondum de externo ornatu loquor, de lapidum quadratorum atque in trinam coniunctionem aptatorum pulchritudine & magnitudine: quorum alij marmorei sunt, nimirum qui in basibus & capitibus, quibus anguli intercipiuntur, locati sunt, alij patrij quidem illi, non tamen exoticis inferiores. Nondum de variis & multiplicibus zonis, a fundamentis ad verticem vsque protensis atque intextis, cuius ea est altitudo, vt spectatorem damno afficiat, visum circumscribens. Quonam modo tanti temporis opificium tantique laboris & industriæ tam breui sermone ob oculos ponerem? An hoc dixisse fuerit satis, quod cum ceteræ ciuitates multis extructionibus publicis priuatisq; decorentur, hæc vel sola nominis nostri famam apud multos illustrare potuit? Ac templū quidem ad hunc modum se habet. Quoniam autem Sacerdote etiam opus erat, hunc quoque domi acceptum offert: templi magnificentia dignum necne, dicere haud queo, sed tamen offert. Quandoquidem porro victimæ quoque requirebantur, has insuper adiungit, nempe filij afflictiones, atque in rebus aduersis patientiam: vt Deus ab eo rationale holocaustum habeat, ac pro legali hostia spiritualem victimam egregie consumptam.
[42] Quid ais pater? Vtrum ista sufficiunt, atque hanc vel prosecutricem, vel funebrem orationem ita accipis, quasi laborum eorum, quos iuuandis prouehendisque meis studiis suscepisti, fructum tuleris, ac pro tuo veteri more pacem orationi concedis, eique ne modum excedat tædiumque pariat, finem imponis? An additamentum quoddam & corollarium desideras? Sed finem haud dubie statuis: satis quippe longam orationem habuimus. Hoc vero mihi bona tua venia adiicere liceat, Fac sciamus que tua sit gloria, quod lumen te circumstet: atque vxorem tuam aliquanto post, [Nazianzenus patrem iam defunctum inuocat.] & liberos, quos adhuc viuens funere extulisti, & me quoque nequaquam iam vltra, vel certe perexiguo tempore cum huius vitæ miseriis conflictatum atque ante tabernacula illa hoc dulci tumulo suscipe, quem vtrique nostrum condidisti, videlicet hic quoque Sacerdotem tuum & cognominem honore afficiens: veniamque tribue, siue quid dicendo prætermisimus, siue quid tua gratia assumptum minus commode tractauimus: ac denique cum gregem vniuersum & omnes Episcopos, quorum pater vocatus es, tum me præsertim paterne a te & spiritualiter coactum guberna, ne tuam vim vsque quaque accusem.
[43] At tu, quid censes, [Basilium iterum ad dicendum inuitat.] o meorum sermonum actionumque iudex? Si hæc satis copiose disseruimus, tuoque desiderio satisfecimus, calculum adde, & accipiemus (nam profecto calculum tuum calculum Dei interpretamur:) sin autem & illius gloria & tua expectatione longe inferiorem orationem habuimus; in promptu est, qui suppetias ferat. In illius laudes vocem tuam tempestiuæ pluuiæ instar expectatam immitte. Ac sane maximis te nominibus obnoxium habet, & vt pastor pastorem, & vt pater filium: quod ad gratiam attinet. Quid vero mirandum, si qui terrarum orbi per te intonuit, idem nunc fructum quoque aliquem ex tua voce percipiat?
[44] Restat iam, vt cum spirituali Sara præclari nostri patris Abrahæ coniuge & æquali funebrem sermonem habeamus. Non est, mater, eadem Dei hominumque natura, aut, vt in genere loquar, Superorū & eorum qui in terra versantur. Apud illos enim constans & immortale est, tum hoc ipsum quod sunt, tum quæcumque ad illud pertinent. Quæ enim a rebus firmis & certis oriuntur, eadem quoque firma & solida esse necesse est. Res autem humanæ quo modo se habent? Labuntur & intereunt, & aliam atque aliam subinde mutationem capiunt. Vita quidem & mors tametsi inter se plurimum differre videantur, inter se tamen mutuo transmeant, vicissimque succedūt. Etenim vita ex corruptione parente nostra principium ducens, ac per corruptionem, hoc est perennem eius quod præsens est excessum, iter faciens, in corruptionem tandem, nimirum in huius vitæ finem desinit. Mors contra, quæ non modo nos a præsentibus malis vindicat, verum ad supernam quoque vitam sæpe traducit, haud scio an proprie mors appellari queat, vtpote nomine magis quam re formidabilis. Atque absurde sane & præpostere affecti esse videmur, qui ea quæ formidolosa non sunt, extimescamus, ea autē quæ metuenda sunt, vt meliora magisque expetenda complectamur. Vna vita est oculos ad vitam coniectos habere. Vna mors, peccatum: animæ enim est interitus. Cetera quibus nonnulli insolentius efferuntur, nocturna quædam visa sunt, veris rebus imposturam facientia, & fallacia animæ spectra. Hoc animo si fuerimus, mater, nec ob vitam nos magnopere efferemus, nec morte nimium angemur. An vero mali quidpiam nobis acciderit, si hinc ad veram vitam migrauerimus, si mutationibus, vertiginibus, satietatibus, ac turpi illa tributi pendendi necessitate liberati cum rebus certis minimeque fragilibus futuri simus, parua lumina circum lumen illud magnum tripudiantes?
[45] [Matrem viduam consolatur.] At te ab eo seiunctam discruciaris? spes te oblecter. At acerba res est viduitas? audio, sed illi non acerba. Vbi porro charitatis bonum erit, si faciliora nobis ipsis dantes, asperiora proximo tribuamus? Imo quid est omnino, quod tibi acerbum videri debeat iam iamque morituræ Instat fatalis dies, diuturna non erit hæc molestia. Ne ignauis cogitationibus res leuissimas oneremus. Magnis rebus priuati sumus: at etiam consecuti fueramus. Atqui priuari omnium est, adipisci paucorū. Quare mentem nostram illud non deiiciat, sed hoc potius consoletur. Æquum enim est meliora deterioribus cedere. Filiorum mortem adhuc florentium & ad viuendum idoneorum fortissime & sapientissime tulisti: fac etiam senilis corporis, iamque vita confecti (tametsi sensus integerrimos animæ vigor ipsi conseruarit) abiectionem feras. At deest, qui tui curam gerat. An vero non tibi præsto est tuus hic Isaac, quem tibi omnium instar ille reliquit? Parua hæc ab eo postula, vt te manu fulciat, vt seruilia officia præstet: maiora hæc repende, maternam benedictionem, [Benedictio materna.] orationes, atque alterius æui libertatem. Doles te admoneri? Id vero laudo. namque ipsa multos admonuisti, nimirum eos omnes, qui in tam longo vitæ curriculo ad tuam sapientiam sese contulerunt. Quare ad te feminam in primis sapientem nihil hæc oratio pertinet: sit autem afflictis & lugentibus communis solatij medicina, vt se mortales prosequi mortales intelligant.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gregor von Nazianz der Ältere
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gregor von Nazianz der Ältere
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung