Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. IVLIANO MARTYRE.

[Commentarius]

Iulianus, Martyr (S.)

[1] Celebratvr VII. Ianuarij in variis Martyrologiis, nominatim Romano, Bellini, Maurolyci, Galesinij, Molani Addit. ad Vsuard. &c. S. Iulianus Martyr. Locus tempusq; martyrij non proditur.

[2] [L. Magnus Iulianus Toleti Martyr.] In Chronico quod sub Fl. Dextri nomine editum est, ad an. XCI. ista habentur num. 7. S. Iulianus, ciuis Toletanus, Toleti patitur VII. die Ianuarij. Fuit Episcopus. Ad quæ ita commentatur Franc. Biuarius: Ignorabatur hactenus quis ille Iulianus fuisset, latuitque Baronium: sed nunc Dextri Chronico manifesta multa fiunt, quæ sine eo ignorabātur. Ad annū vero LXXXVI. nu. 6. idem Chronicon: S. Iulianus discipulus S. Petri, Martiali carus, Vicum transfertur. Interpretatur hæc Biuarius, eo anno, Domitiani Cæsaris iussu, Roma relegatum in Hispaniam. Et fuere quidem loca nonnulla apud Hispanos, quibus Vici nomen impositum. Addit Biuarius, ante S. Eugenium (de quo XV. Nouembr. agemus). ciuibus suis Toletanis Euangelium prædicaße, fuisseq; Toleti & totius Carpetaniæ Episcopum vocatum. Vt probet Martiali carum fuisse, aliquot recitat epigrammata ad L. Iulium scripta quæ (vt fatear quod sentio) leuis est coniectura. Sane Eugenium fuisse primum Toletanorum Apostolum, Franciscus Pisa in Toleti descriptione, aliiq; tradidere Auctores. Iterum de Iuliano Dextri Chronicon ad ann. XCIV. num. 4. L. Magnus Iulianus ciuis Toletanus & Martyr, in pretio habetur. Quod de habitis ei post mortem honoribus, patratisq; miraculis Biuarius accipit. Sed hæc Toletanis accuratius discutienda relinquimus.

[3] [S. Iulianus Martyr Calari.] Seraphinus Esquirrus Sanctuarij Calaritani part. 1. lib.2. cap.26. testatur an. MDCXV.XXII. Iulij, repertas esse Calari in Sardinia S. Iuliani Martyris reliquias; ossa nimirum totius corporis, apte composita singula suis locis, ac velut connexa, eaq; grandia, caput integrum, tribus saucium plagis, occipite adhuc sanguinolento: in eodem tumulo lapidem iuxta caput conditum, sanguine oblitum; vnde coniici posset, lapidibus fuisse interemptum. Gemina prius inuenta erat epigraphe, quæ S. Iuliani hæc esse pignora testaretur; prior litteris nonnullis vel humore corruptis, vel ipsa refossione conuulsis, ita habebat:

[…..]IC IACET B. M. IVLIANVS
[…..]VI BIXIT ANNIS
[…..]NVS XC. REQVIEVIT
[…..]VIRGINIS PARTV

Eam epigraphen ita Seraphinus exponit: Hic iacet beatus Martyr Iulianus, qui vixit annis plus minus XC. requieuit in pace anno a Virginis partu ……
Altera inscriptio sic habet:

✠ B. M. IVLIANVS QVI VIXIT
ANNIS PLVS MINVS C. REQVIEBIT
IN PACE SVB D
X KAL MARX

Discrimen ætatis ex omißa littera X ante C fortassis ortum.

[4] [Colitur VII. Ianua.] Et si vero XX. Februarij occisus dicatur, coli tamen VII. Ianuarij tradit Seraphinus, maxima celebritate, ingenti hominū ad eius ecclesiam tribus milliaribus Calari distantem concursu. Addit genere ac dignitate illustrem fuiße. pingiq; equestri forma solere, & passim a Sardis appellari Sanctv Ivlianv Conti, quasi Comes fuerit. Eodem spectat, quod in eius sepulchro repertus est medius annulus aureus, ac filamenta quoque aurea.

[5] Philippus Ferrarius II. Ianuarij hunc refert his verbis: Carali in Sardinia S. Iuliani Comitis & Martyris traditq; in Notis, magnam in tota insula venerationem habere, eiusq; nomini complures dicatas esse ecclesias; sed tempus martyrij ignorari. Cur vero qui XX. Februarij martyrio coronatus dicitur, colatur a Sardis VII. Ianuarij, nos latet. Franciscus de Esquiuel Archiepiscopus Calaritanus in Relatione inuentarum reliquiarum ad Paulum V. mißa, eadem tradit de S. Iuliani veneratione, sacrisq; illi ecclesiis; aitq; in vicis circum Calarim dum sub Missæinitium Confiteor recitatur, plerosque addere solere, etiam ante hanc inuentionem, & S. Iuliano Comiti.

[6] Fateor hæc aliquanto probabiliora videri iis, quæ in Dextri Chronico dicuntur. Si tamen fuit ille Toleti Iulianus, nihil eius derogatum honori volumus. Quare iterum de S. Iuliano Calaritano XX. Februarij agemus, præsertim si interea certiora consequamur monumenta.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Julianus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Julianus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.