DE S. LEOGISILO ABBATE, VERGIACI IN BVRGVNDIA.
[Commentarius]
Leogisolus Abbas, Vergiaci in Gallia (S.)
[1] Primarium Vergiaci Patronum S. Viuentium Presbyterum supra hoc ipso die retulimus, vbi & de loci situ, monasterij ædificatione, Vergiacorum nobili familia egimus. Miramur a citatis isthic auctoribus S. Leogisoli Abbatis nec nomen exprimi, [Incertum vbi & quādo vixerit.] nedum Acta narrari, ne a du Chesnio quidem in præclaro illo & laborioso de Vergiacis opere, vt non immerito dubitari queat, hic an alibi Abbas fuerit. Certe cum S. Viuentij reliquiis alia quoque multa Sanctorum corpora Vergiacum deportata narrantur in eius vita; quorum nomina cum a nemine prodantur, fortaßis inter eos Leogisolus fuit, alterius cuiuspiam monasterij Abbas. Nam si postea vixit, mirum est nusquam illius mentionem fieri.
[2] Alioquin eius natalem Ferrarius in catalogo generali Sanctorum XIII. Ian. consignat his verbis: [Eius nomen in sacris Fastis.] In territorio Æduensi S. Leogisoli Abbatis Vergiaci; notatq; in Kalendario Ecclesiæ Augustodunensis, & monumentis cœnobij Vergiacensis eius extare memoriam. Saussaius in supplemento Martyrol. Gallicani: In territorio Æduensi S. Leogisoli Abbatis, cuius hodie est clara & sancta recordatio in cœnobio Vergiacensi eiusdem diœcesis. Petrus de Natalibus lib. 11. cap. 130. Longisius Confessor, cuius festum agitur Idibus Ianuarij. Celebratur etiam in antiquis Martyrologiis Svvollensi & Coloniensi, MS. Florario, Vsuardo Lubecæ edito an. 1475. MSS. Ecclesiæ Bruxellensis, S. Pauli Vltraiecti, aliisq; compluribus, his verbis: Ipso die S. Longisi Confessoris. MS. monasterij Albergensis Longinum vocat. Aliud de eo non reperimus.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Leuogisilus
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Leuogisilus
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung