DE SANCTIS MARTYRIBVS IN THEBAIDE PASSIS SVB DIOCLETIANO.
Circiter An. CCCII.
[Commentarius]
Plurimi Sancti, Martyres in Thebaide sub Diocletiano
[1] Cvm plurimi sint in Thebaide AEgypti prouincia grauißima pro Christi nomine perpeßi, quorum non Acta modo, sed & nomina intercidere, omnium simul memoriam consecrauit Ecclesia hoc die, [Horum in sacris fastis memoria:] quo in Martyrologio ista leguntur: In Ægypto commemoratio plurimorum Sanctorum Martyrum, qui in Thebaide sub persecutione Diocletiani diuerso tormentorum genere cæsi sunt. Horum certamina describere dicitur Eusebius libro de Martyribus, si aliud id est opus ab Ecclesiastica historia. In hac lib.8.cap.8.eorum conglobate cruciatus narrat, atque ex eo Baronius tom.2.an.302. n.75. & seq. Nicephorus lib.7.cap.8. Ruffinus lib.8.cap.8. ita Eusebium interpretans:
[2] [Varia tormenta.] Apud Ægyptum innumerabiles alij non inferiori gloria tam viri quam feminæ, sed & pueri ac senes, pro fide Domini nostri Iesv Christi præsentem vitam parui pendentes, futuræ gloriæ beatitudinem quæsiuere. Quidam ex ipsis post verbera, post vincula, post vngulas, post flagella, aliosque diuersi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt; alij in mare præcipitati; nonnulli etiam capite cæsi, ita vt sponte ceruices suas securibus darent; nonnulli inedia consumpti; alij patibulis affixi, in quibus quidam more peruerso capite deorsum presso, & pedibus in sublime sublatis.
[3] [Præsertim in Thebaide.] Apud Thebaida vero omnem narrationem superat agitata crudelitas. Pro vngulis testas fictilium vasorum adhibebant tortores, quibus omne corpus eo vsque lacerabant, donec totam carnis eraderent cutem. Mulieres quoque nudas, ita vt ne pudenda quidem contegerentur, arte quadam compositis machinis vno pede in excelsum suspensas, & capite in terram demersas, indignissimo spectaculo expositas, pendere per diem continuum sinebant. Alias sicubi vicinæ sibi duæ arbores inueniebantur, vi quadam ab vtraque inflexis contra se inuicem ramis, eisque singulis singulos pedes Martyris obligantes, subito ramos, quos vi inflexerant, relaxabant. Qui cum ad situm suum naturali impetu referrētur, discerptis * dissecatisque visceribus, auulsa secum membra rapiebant. Et hoc non paucis aliquibus diebus, aut paruo tempore, sed per annos aliquot, quotidie, quando minimum decem, interdum autem & centum in vna die viri vel mulieres, sed & paruuli supradictis pœnarum generibus trucidabantur.
[4] [Spectauit ista Eusebius.] Verum & nos ipsi per idem tempus, cum in Ægypti partibus iter ageremus, oculis nostris inspeximus, vt sedenti pro tribunalibus sæuissimo Præsidi, offerrētur innumeri fidelium populi, quos ille singulos per ordinem confessos se Christianos, capite plecti iubebat. Cumque hi certatim se & sponte gladio subiicerent, confessione præmissa, ille inhumanus & crudelis, nec multitudinis contemplatione, nec virtutis eorum magnanimitate permotus, duci nihilominus omnes & cædi capite iubet. Egrediuntur cuncti pariter ad contiguum mœnibus campum, non carnificum nexibus tracti, sed fidei vinculis cōligati. Nemo defuit, [Mira alacritas.] cum nemo eos seruaret: sponte omnes, imo & alter alterum præuenientes, ceruices cædentibus obiectabant. Defecerunt carnificum manus, & succedentes sibi inuicem fatigati sunt: hebetata est acies gladij. Videbam fessos residere carnifices, vires resumere, animos reparare, mutare gladios; diem quoque ipsum non sufficere ad pœnam. Nullus tamen ex omnibus, ne paruulus quidem infans, deterreri potuit a morte. Sed hoc solum singuli pauescebant, ne forte, dum properum sol vergens clauderet diem, separatus a consortio Martyrum remaneret. Sic confidentia fidei constanter & fortiter cum lætitia & exultatione mortem præsentem, velut æternæ vitæ principia, rapiebant. Denique dum priores quique iugularentur, [Præparatio ad martyrium.] reliqui non desidiæ aut torpori animos indulgebant; sed psallentes, & hymnos Deo canentes, locum quisque sui Martyrij expectabat, vt hæc agentes, etiam extremos spiritus in Dei laudibus exhalarent. O vere mirabilis, & omni veneratione dignus grex ille beatorum, turma virorum fortium, corona splendoris gloriæ Christi!
[Annotatum]
* Ita editio Io. Schalli. at Beati Rhen. despicatisq;.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Märtyrer in der Thebais
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Märtyrer in der Thebais
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.