DE S. NAZARIO MONACHO, CVSANI IN HISPANIA.
[Commentarius]
Nazarius, monachus in Hispania (S.)
Ex variis.
[1] Svccessit S. Victoriano in Asanensis monasterij regimine Nazarius, vt scribit Martinus Carillo. Idem est fortasse qui Cusani colitur XII. Ianuarij; [S. Nazarij natalis.] de quo Ferrarius in generali catalogo SS. Cusani in territorio Ruscinonensi S. Nazarij monachi. De Cusano monasterio egimus V. Ianuarij, cum de S. Flamidiano. De S. Nazario isthæc scribit Antonius Vincentius Domeneccus in historia SS. Catalauniæ, atque ex eo Antonius Yepes tom. 3. Chronic. ord. S. Benedicti ad an. 745. cap. 4.
[2] Vita S. Nazarij Confessoris (cuius sanctum corpus cum magna veneratione adseruat monasterium S. Michaelis Cusani, [Vita ex Domenecco;] ordinis S. Benedicti, diœcesis Helenensis) excerpta ex Lectionibus matutinalibus eiusdem cœnobij.
[3] S. Nazarius natione Hispanus fuit. Cum maturam attigisset ætatem, [professio monastica,] mundique fraudes iam haberet compertas, ab iis profugere statuit. Neque diu hoc pietatis decretum distulit: religioso mox habitu assumpto. Non facile est definire, cuius potissimum fuerit instituti: vulgo tamen creditur monachus Benedictinus fuisse; sed quod id mihi non omnino sit exploratum, Sanctorum eius ordinis catalogo eum non adscripsi.
[4] Magnos ille thesauros ac diuitias congerere in cælis ab ipso religiosæ vitæ tirocinio institit. [virtutes,] Huc magna eius caritas & misericordia spectabat. Peregrinos igitur excipere hospitio, vestire nudos, famelicos cibo reficere, omni ope afflictos iuuare. [miracula,] Quam Numini hæ illius probarentur actiones, magnis miraculis patefactū est. Nam & habitu suo, eoque penitus illæso, ardentem furnum extinxit. Vita tandem religiosissime acta, multisque cumulata meritis, sanctissime obiit, [festum.] æternum in cælo victurus. Colitur in eo cœnobio XII. die Ianuar. festi duplicis celebritate.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Nazarius
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Nazarius
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung