DE S. NILAMMONE RECLVSO GERIS IN ÆGYPTO.
An. Chr. CDIV.
[Commentarius]
Nilammon, Reclusus Geris in Aegypto (S.)
Ex Variis.
[1] Gerrvm vrbs est Aegypti, apud Ptolemæum Tab.3. Africæ, vltra Pelusium versus Palæstinam. Adipson vocari Plinius tradit lib.6. cap.29. Geras, [Geræ vrbs.] Γέρας, appellant Sozomenus & Nicephorus, alij Gera. In eius ruinis Maseli vicum ignobilem extare quidam coniiciunt. Vrbs olim Episcopalis fuit.
[2] [S. Nilammon Reclusus.] Hic S. Nilammon Reclusus vitam sanctissimam egit, sibiq; imponendum & populi suffragiis & Patriarchæ Alexandrini auctoritate, Antistitij onus, morte diuinitus impetrata, declinauit. De quo Romanum Martyrologium VI. Ianuarij: Geris in Ægypto S. Nilammonis Reclusi, qui dum ad Episcopatum traheretur inuitus, in oratione spiritum Deo reddidit. Rem gestam ita commemorat Sozomenus li.8. cap.19.
[3] Theophilus (Patriarcha Alexandrinus, acerrimus S. Ioannis Chrysostomi aduersarius, vt in eius vita XXVII. Ianuarij dicemus,) statim nihil cunctatus, quamquam iam hyems ingrueret, fugiens vna cum a Isaacio monacho Alexandriam abnauigauit. Sed cum tempestas maris vrgeret, appulit Geras, quæ ciuitas est pusilla, plus minus quinquaginta stadiis a b Pelusio distans. Huius vrbis Episcopo tum vita defuncto, ciues, vt accepi, elegerant Ecclesiæ suæ Antistitem Nilammonem, virum bonum, [Eligitur Episcopus.] & qui ad monasticæ vitæ fastigium conscendisset. Is habitabat ante ciuitatem in domuncula, in quā se ipse concluserat, ianua lapidibus obturata, eo proposito vt Sacerdotium auersaretur.
[4] Theophilus itaque veniens, hortabatur vt ordinationem a se oblatam acciperet. Apud quem ille, quamuis frequenter se excusans, nihil obtinuit. c Tandem instanti, Cras, inquit, ita facias, o Pater, si placet, vt ego hodie res meas antea disponam. At cum Theophilus postridie ex condicto venisset, atque eum fores aperire iussisset; Age vero, inquit Nilammon, [Orans moritur.] oremus primum. Quo laudato, Theophilus quidem orauit, sed Nilammon inter orandum hanc vitam reliquit. Hoc autem & Theophilo primum, & iis etiam qui vna cum illo foris stabant, ignotum erat: verum cum paullatim tereretur dies, quia sæpenumero intentius euocantes non audiret, deiectis, qui ad ianuam erant, lapidibus, reperiunt hominem mortuum. Inuolutum igitur quibus oportebat, publica sepultura dignati sunt: ac templum etiam supra illius sepulchrum indigenæ construxerunt, & summa cum solemnitate c adhuc diem mortis eius celebrant. [Colitur a suis ciuibus.] Ac Nilammon quidē ad hunc modum mortuus est: si tamen mortem dicere oportet, quam ille subire maluit, quam Episcopatum suscipere, quo se indignum esse ob ingenij modestiam censuit. Hæc Sozomenus.
Eadem habet Nicephorus lib.13. cap.17. atque ex Sozomeno Baronius Tomo 5. Annal. anno 403. num. 32.
[Annotata]
a Isaac hic monachus, Presbyter fuit S. Ioannis Chrysostomi, eiusq; aduersarius, vt ex Palladio docet Baronius tom. 5. Annal. an. 403. num.14. vbi Acta recenset Pseudosynodi ad Quercum.
b Pelusium vrbs Ægypti celebris fuit, vnde Orientale Nili ostium Pelusiacum dicitur. Plura de hac vrbe IV. Februarij ad vitam S. Isidori Pelusiotæ.
c Imo Nicephorus ad suam vsque ætatem diem eius festum peragi solitum tradit: quo magis miror abesse eius a Græcorum fastis nomen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Nilammon
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Nilammon
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung