Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. ODONE CARTHVSIANO, TALIACOTII IN ITALIA.


Circiter an. MCCXXX.

[Praefatio]

Odo Carthusianus, Taliacotii in Italia (B.)

[1] Odonis quidem Carthusiani in nullo Martyrologio nomen reperimus: miraculis tamen certe, & religioso hominum ad eius sepulchrum concursu, ita a quatuor iam seculis, & quod excurrit, celebrem fuisse constat, vt Gregorius IX. Pontifex Maximus, qui ab anno 1227. ad 22. Augusti 1241. sedit, [B. Odonis sanctitas,] de eo in Sanctorum album adscribendo egerit. Vitam eius ex monumentis Curiæ Romanæ edidit to.13. Annal. Abrahamus Bzouius ad an. 1240. nu. 15. atque ex eo breuius Georgius Garneueltius in catalogo Sanctorum quorumdam Carthusianorum, [vita,] adiecto ad vitam Nicolai Albergati.

[2] Est Taliacotium, vbi is vixit, (vulgo Tagliacozzo, Bzouio Taliacorum, [locus habitationis.] Sabellico, vt testis est Leander, Taliequitium) honestum in primis castrum, eodem teste Leandro, & populi frequentia multis huius regionis vrbibus non impar; situm Tibur inter lacumq; Fucinum, huic propinquius.

VITA EX ABR. BZOVIO.

Odo Carthusianus, Taliacotii in Italia (B.)

Ex Bzovio.

[1] Circa a hoc tempus vixit Odo b Nouariæ natus. Is Carthusiensium ordinem professus, tantum in religiosa vita profecit, vt sanctitatis eius fama diuulgata, electus fuerit in Abbatē monasterij ciuitatis c Iaderæ in prouincia Sclauoniæ. Quo cum peruenisset, [B. Odo Abbas electus, multa patitur:] ab Episcopo & diœcesano loci istius tot passus est opprobria, vt paci ac tranquillitati consulens, honori & oneri cedere eligeret. Quare ad Clementem III. Pontificem Maximum accedens, officium prædictum, eo quod persecutiones Episcopi supportare non posset, [munus resignat.] vbi illud debite exequi vellet, in manibus eius renuntiauit.

[2] Ex Romana Curia discedens, Taliacorum venit, ibique aliquantulum itinere confectus, quiescere cupiens, ab Aduhisa religiosissima femina, quæ SS. Cosmæ & Damiani monasterij Abbatissam agebat, hospitio est receptus. Cumque post paucos dies discessum pararet, Aduhisa inspecta senis probitate, quiete, humilitate, ac pietate, considerataque vtilitate, quam præsentia viri sancti monasterio conferre poterat, precibus humilibus eum aggressa est, ne inde recederet, sed in dicto monasterio vitam degeret. Quod cum Odo institutum proprium sibi non permittere diceret, Aduhisa accersito nepote suo, [Taliacotij degit.] D. Berando de Taliacoro, eum ad d Clementem III. Pontificem Maximum (cui sanguine iuncta erat) misit, vt ab eo Odoni, quem vitæ sanctæ exemplum sibi præsens optabat, licentiam manendi in suo monasterio, impetraret. Romam ergo profectus, litteras sigillo plumbeo munitas id concedentes a Pontifice obtinuit, eidemque detulit.

[3] Aduhisa itaque desiderij compos, cellulam paruam, iuxta placitum Odonis, ad latus monasterij extruxit, in qua vir Dei lectum ligneum instar craticulæ, [Eius austeritas in vestitu, ac victu:] & stratum de vili sacco, sarmentisque asperis confecit; ibique vitam sanctissimam duxit. Vestimenta lanea aspera portabat, desuper straminea: cilicio ad nudam carnem continuo vtebatur. Carnem numquam gustauit. Omni tempore, præterquam diebus Dominicis, ieiunabat in cibo quadragesimali, ac pluries tantummodo parum panis sumebat. Tempore Quadragesimæ quotidie, [solitudo:] exceptis Dominicis, corpus suum disciplinis affligebat. De cellula tantum ad ecclesiam exibat in qua sacris Missæ solemniis deuotissime & cum lacrymis peractis prædicabat. Venientes ad se admonebat & animabat in bono. Si quid temporis supererat, quantum senilis ætas patiebatur, [labor manuum:] illud in manualibus exercitiis consumebat: vnde etiam calli in iuncturis manuum eius apparebant.

[4] Miraculis pluribus claruit. Nam Ioannes Bartholomæus de Taliacoro scrofulas ex vtraque parte gutturis passus, viro sancto supplicans, [scrofulas sanat:] ab eo signo crucis est liberatus.

[5] [aqua ei in vinum vertitur.] Cum aliquando Presbyter Nicolaus de Monacho Odoni aquam propinasset vt biberet, statim ac eam recepit in vinum conuersam sensit.

[6] Siluaticus quidam dolore hemicraniæ continuo afflictus, cum nullam sibi medicinam prodesse expertus esset, accedens ad Odonem, supplex petiit medelam. [Hemicraniam curat.]Cui vir sanctus respondit: Quid me tentas frater, hominem peccatorem, putridam carnem gerentem? recede a me. sanet te Dominus Iesus Christus filius Dei viui. Quibus dictis, cum lacrymari cœpisset, Siluaticus sanitatem obtinuit, Deumque in Sancto benedixit.

[7] Fere centenarius, cum debitum naturæ persoluere cogeretur; XIII. Ianuarij, conuocato Clero, [Prædicit obitum suum.] eum ad amorem Dei admonens, subiunxit: Cras in hac hora migrabo a seculo: rogo vos ex parte Dei, nullum mihi mundanum conferte honorem, sed tantum in vili sacco, quem me nunc portare videtis, corpus reponite, & crucem hanc ligneam (quam propriis manibus confecerat) ad caput meum in tumulo collocate. Postera itaque die, cum hora, qua moriturum se prædixerat, aduenisset, summa cum deuotione orabat dicens: Expecta me Domine, [Christum videt.] ecce venio ad te. Interrogatus autem a circumstantibus Clericis, cuinam hæc diceret, respondit: Iam Regem meum video: [Moritur.] iam in conspectu eius assisto porrigendoque manus sursum, erectus de strato, migrauit e vita, numquam aliqua carnis pollutione inquinatus.

[8] [Scrofulas sanat.] Tempore transitus eius Nicolaus quidam, cuius guttur scrofulæ occupauerant, accurrens ad Odonem morientem, deducta illius manu, scrofulas tangens, eas fugauit.

[9] [Cedit ei alter mortuus.] Post mortem innumeris miraculis Deus sanctitatem viri testatus est. Nam cum ante fores ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani Clerici corpus eius sepulturæ traderent, in tumulo, in quo reponi debuit, alterius cuiusdam mortui ossa dispersa iacebant, statimque ac corpus B. Odonis illuc delatum est, ossa illa per se cedendo locum semet in vnum collegerunt, & cumulauerunt in angulo monumenti.

[10] Cumque pene 40. annis ibi quieuisset, Archipresbytero Oderisio apparuit, [Iubet se honestius sepeliri.] monens eum vt præciperet Abbatissæ quantocyus corpus suum in locum honestiorem transferre. Quod Oderisius phantasticis delusionibus adscribens, mandatum exequi neglexit. Sed secundo ac tertio eidem Sanctus apparens, seuerius admonuit, ne desiderium suum contemneret. Quare Oderisius Abbatissæ visionem iteratam retulit: quæ congregato Clero castri, corpus eius in ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani transferri curauit. Dum autem Clerus ad debitas cæremonias peragendas se præpararet, plebs moræ impatiens variis instrumentis ligneis ac ferreis tumulum, ex quo corpus transferendum erat, [Miracula in tumuli apertione.] aperire tentauit. Quod tamen sine miraculo facere non potuit, donec Clero accedente, aqua benedicta conspersus tumulus, ac thure suffumigatus, absque aliqua difficultate ab eisdem discoopertus est. Statimque odor suauissimus, mentes hominum ad deuotionem excitans, ex corpore beato spirare cœpit, [Corpus post 40.annos incorruptum.] corpusque illud integrum, &, vt aliqui ex iis quibus in vita notus erat asserebant, nec colore quidem deperdito, inuentum est.

[11] Ad quod accedens Palumba vxor Ioannis de Montescianensi, [Cæcitas eius ope sublata: & strumæ:] priuata lumine oculi dextri sexennio, sanata est: idemque filiæ suæ euenit. Nicolaus quoque Blasij a scrofulis tunc liberatus est. Sepultus est itaque honorifice prope altare SS. Cosmæ & Damiani.

[12] His autem quæ in translatione eius contigerant diuulgatis, [morbi alij:] infirmitatibus oppressi, atque auxilio in quibusuis necessitatibus destituti, vndique ad tumulum Sancti confluentes, gratiam per intercessionem eius obtinebant. Maria de Tibure dæmoniaca 18. annis, [pulsa dæmonia:] mordēs noxie homines, ac in facies omnium expuens, adducta ad tumulum Beati, exclamans, Senex cur me affligis? plures spiritus malignos (vt ipsamet fatebatur) euomuit.

[13] Alia quoque mulier de territorio e Celanensi 30. annorum, a natiuitate dæmoniaca, liberata est.

[14] Nobili virgini filiæ Berin. de f Pilio, caduco morbo intantum afflictæ, [sanata epileptica:] vt tribus diebus veluti exanimis absque loquela maneret, Beatus in somno apparens, eam signo crucis signauit, monens vt ad sepulchrum eius accederet: quo facto conualuit.

[15] [contracta, lusca, asthmatica:] Filiam quoque Nicolai Ray de Sorbo per 7. annos contractam, ei apparens sanauit. Maria de g Cellis lumine sinistri oculi 20.annis priuata, asthma 7. annos passa, in inguine fistula tribus annis cruciata, ad tumulum beati viri liberata est. [contractus & mutus:] Martinus ex eodem loco manibus & pedibus contractus, surdus ac mutus, visitans sepulchrum diui viri, sanus domum reuersus est.

[16] [surdi duo:] Theodorus Ioannis Porrei, & Rogerus miles de Luculo, ambo surdi; Ioannes quoque Girandus de Talacozio, duobus annis lumine oculi dextri priuatus, [luscus:] contactu crucis ligneæ, quæ ad Sancti caput in sepulchro inuenta erat, liberati sunt.

[17] [chiragricus:] Monachus quidam h Cryptæ ferratæ podagra & chiragra afflictus, audita virtute Odonis, cum nonnihil de pannis illius accepisset, & Sanctum inuocasset, pristinam sanitatem recuperauit.

[18] His & aliis plurimis miraculis Gregorius IX. summus Pontifex permotus, hoc an.MCCXL. [inquiritur in virtutes & miracula eius, ad canonizationem.] Pontificatus sui XIII. IV. Id. Decembr. Abbati Turonensi Reatinæ diœcesis, & F. Petro Custodi FF. Minorum Marsicano, Marsicanæ diœcesis, commisit inquisitionem vitæ & miraculorum eius Diui. Ex quorum instrumento publico, nobis ab Illustri & R. D. Paulo de Angelis Abbate, & SS. D. N. Pauli V. propter virtutes & doctrinam familiari ac commensali, communicato, exscripsimus.

[Annotata]

a Annum 1240.

b Garneueltius habet, Nouariæ.

c Iadera, vulgo Zara, vrbs est Liburnorum in Illyrico, Archiepiscopalis. Ptolemæo tab.5. Europæ Ἰάδερα κολωνία dicitur. Sic & Plinius lib.3.cap.21. Rursus in continente colonia Iadera. vt mirum sit ab Autb. Miræo V. CL. in Notitia Episcopatuum insulam dici, nisi eam æui vetustas a continente auellerit, quod tamen non produnt geographi. Iader insula in Indice Pliniano reperitur, sed mendose. Verba Plinij sunt lib.3 cap.26. vbi de mille amplius insulis agit, quibus Illyrici ora frequentatur: Contra Iader est Lissa. Ast Iader eadem est quæ Iadera, cui Lissa obiacet insula, aliis alio nomine appellata.

d Sedit a 6. Ian. 1188. ad 10. Apr. 1191.

e Circa Fucinum (lacum in Marsis celebrem, millibus passuum ferme 67.ab Vrbe distantem) castella sunt, inquit Leander, Sanctapetitum, ad D. Ionæ, Paternum &c. Hæc tamen omnia cum populi frequentia, tum opibus Celanum longe vincit, iuxta montium altissimorum radices modico in colle Meridiem versus, quod nobilissima Ciborum Genuensium familia possidet, Fucinoque lacui vulgatum hac memoria nomen Celani præbuit.

f Vicus est, aut castellum, Pilium, Leandro quoque in Æquicolis memoratum.

g Leander: Dehinc summo in montis vertice Cellæ, tam difficili asperoque aditu, magis vt esse haudquaquam possent. Vicinæ sunt Taliacotio.

h In Tusculano Ciceronis, quod Plinio teste lib. 22. cap. 6. olim Syllæ Dictatoris fuerat, S. Mariæ de Crypta ferrata, Græcanici instituti D. Basilij cœnobium est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Odo von Novara

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Odo von Novara

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.