DE S. PARACODA EPISCOPO VIENNENSI.
Circa an. Chr. CCXXXIX.
[Commentarius]
Paracodas, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)
[1] Desideratur in Martyrologio Adonis Viennensis, quod Heribertus Rosvveydus noster edidit, S. Paracodæ nomen: sed in MSS. Monasterij Lobiensis, [S. Paracodæ in sacris fastis nomen.] & S. Laurentij Leodij, atque Appendice Adonis hæc habentur: Eodem die sanctissimi Paragodæ, septimi Viennensis Episcopi. Eademq; habet Martyrologium Germanicum, ac MS. Florarium Sanctorum. Eadem fere Philippus Ferrarius, Beda, aliiq;. Neque illa Adonis Martyrologio adiecta aliena manu arbitror, vt censet Rosvveydus. Quis enim credat ab Adone prædecessorem suum prætermissum? [Varie eius expressum nomen.] Pyragodam, Piragodam, Paragoden alij appellant.
[2] De eo ista scribit Ioannes Boscius in Bibliotheca Floriacensi, qui & octauum fuisse eius Sedis Antistitem ostendit. Post S. Dionysium S. Paracodas, Græcus natione, vti fuerat Dionysius, [Sub quibus Imperatoribus vixerit.] Præsulatum gessit; ætate Antonini Caracallæ, Aurelij, Alexandri, Maximini, Imperatorum; ad quem Victor Papa ita scripsit:
Victor Episcopus, fratri Paragodæ Episcopo salutem. Collega noster Dionysius dormiens, [Litteræ Victoris Papæ ad ipsum.] te nobis socium in Ecclesia Christi reliquit. Vides Frater Orientalem Ecclesiam propter celebrationem Paschæ ab Occidentali disiunctam esse. Placuit ergo nobis Apostolorum sectatoribus, vestræ vnanimitati scribere, vt secundum quod scriptum est: Vetera transierunt; Ecce noua facta sunt omnia; [2. Cor. 5. v. 17.] non tenebras sequamur, sed lucem; vt aduertamus Prophetam: Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. [Isa. 9. v. 2.] Propterea Frater & collega in Domino, doce per Ecclesias tibi commissas, a XV. Luna Pascha agendum, [Monet vt Pascha post XIV. Lunā curet celebrari.] vt dicat nobis Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus; &, Fuistis tenebræ, nunc autem lux in Domino. [1. Cor. 5. v. 7.] Vnanimitas fraterna, te in Domino salutat. Fratres qui apud te Viennæ versantur, de nobis in Domino salutans, Vale.
Honoratur vero S. Paracodas annuo recursu IV. Non. Ianuar. Cuius ætate S. Zacharias Antistes Lugdunensis florebat. Hæc Boscius. At legitimane sit hæc Victoris epistola, dubitari merito potest. [Ephes. 5. v. 8.]
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Paracodus von Vienne
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Paracodus von Vienne
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung