VITA S. PAVLINI PATRIARCHÆ AQVILEIENSIS.
ex variis scriptoribus Ecclesiasticis collecta.
An. Chr. DCCCIII.
[Commentarius]
Paulinus, Episcopus Aquileiensis (S.)
Ex variis.
§. I. Patriarchatus Aquileiensis, Foro-Iulij.
[1] Aqvileia vrbs olim ampla ac frequens, parq; maximarum Italiæ, (cuius antiquitatem libris sex descripsit Sabellicus) ab ipsis Ecclesiæ incunabulis Sede Episcopali est exornata, quam isthic a S. Marco erectam, traditione magis quam antiquorum certo testimonio, cōstare asserit Baronius tom.1.an.Ch.45. num.41. Postmodum qui ei præfuere Antistites, ante paullo quam Longobardi Italiam occuparent, [Patriarchæ Aquileienses,] Patriarchas more Græcorum & Orientalium, a suis fuisse appellatos, diximus VIII. Ianuar. ad vitam B. Laurentij Iustiniani num.6. in prolegom. Horum catalogum ex Onuphrio, Sigonio, Sabellico, Candido, Leandro, profert Claudius Robertus in appendice ad Galliam Christianam, & monet hos Patriarchas a citatis auctoribus aliquando dici Foro-Iulienses. Eius appellationis hæc, quam dicemus, origo fuit.
[2] De Pannonia, inquit Paulus Diaconus lib. 2. cap. 7. egressi sunt Longobardi mense Aprili per Indictionem primam, alio die post sanctum Pascha, cuius festiuitas eo anno iuxta calculi rationem ipsis kalendis Aprilibus fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta octo essent euoluti: aut potius euoluerentur. Aquileiensi ciuitati, [In Gradū insulam migrant.] ait idem cap. 10. eiusque populis B. Paulus Patriarcha præerat: qui Langobardorum barbariem metuens, ex Aquileia ad Grados insulam confugit, secumque omnem suæ thesaurum Ecclesiæ deportauit. Hic Paulus, ab Onufrio in Chronico Ecclesiastico, & in Claudij Roberti catalogo Paulinus I. dicitur. Itaq; Paulinus II. est is de quo agimus. Paulo, siue Paulino I. succeßit Probinus, qui ecclesiam vnum rexit annum, vt Paulus Diaconus lib. 3. cap. 14. Post eidem Ecclesiæ Sacerdos Elias præficitur. Huic, vt idem scribit cap. 20. nolenti tria capitula Chaldedonēsis synodi suscipere, Pelagius Papa epistolam satis vtilem misit, quam B. Gregorius cum esset adhuc Diaconus conscripsit. Eadem paullo fusius Sabellicus lib. 4. de Aquileiæ vetustate, qui hæc ad Seuerum Patriarcham Eliæ successorem ab aliis referri testatur. At non in eo situm Eliæ schisma fuit, quod tria capitula nollet suscipere, sed quod ea mordicus contra Ecclesiæ Catholicæ sententiam tueretur.
[3] Post Seueri obitum duo Patriarchæ fuerunt, inquit Sigonius lib. 2. de regno Italiæ ad annum Christi 605. vnus qui Aquileiam, [Duo deinceps, in Grado, & Aquileiæ.] alter qui Gradum insedit. Huic instituto caussam attulere Longobardi. Gisulfus enim Dux Foroiuliensis, Christiana religione suscepta, vetus ditioni suæ dignitatis huius fastigium quærens, sacros honores nouo exemplo distribuere ausus, Ioannem Abbatem per Clerum Aquileiensis Ecclesiæ designandum Patriarcham curauit. Contra vero Candianum Clerus Gradensis elegit. Dissidio perniciosi in futurum exempli oborto, res Romam delata: Pontifex Ioanne reiecto Candianum probauit, eumque pallio exornauit. Neque eo secius Gisulfus suum Patriarchā retinuit. Hinc ipsarum Ecclesiarum diuisio consecuta. Aquileiensi omnes Episcopi paruerunt, qui in continenti Venetia, quæ erat Longobardorum, sederunt; Gradensi, ij qui æstuaria atque Istriam, Imperatorem respicientia, tenuerunt. Hæc Sigonius; quæ breuius Paulus Diaconus lib.4.cap.34. His diebus defuncto Seuero Patriarcha ordinatur Ioannes Abbas Patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu Regis, & Gisulfi Ducis. In Grados quoque ordinatus est Romanis Candidianus Antistes. Rursum mense Nouembrio & Decembrio stella Cometes apparuit. Candidiano quoque defuncto, apud Grados ordinatur Patriarcha Epiphanius, qui fuerat Primicerius Notariorum, ab Episcopis qui erant sub Romanis: & ex illo tempore cœperunt duo esse Patriarchæ
[4] Eadem fere ex Pio Pontifice Sabellicus, qui lib.5. de Ioannis successoribus ita scribit: Successerat Ioanni Aquileiensis Ecclesiæ Antistiti, de quo proximo libro mentionem fecimus, Marcianus; post quem, vsque ad Calisti tempora, Antistites septem interfuere. His sedentibus pene nihil memoria dignum (quod ad ipsam Ecclesiam attinet) actum est. Calistus autem, qui in Sereni demortui locum (is enim illorum septem nouissimus fuit) surrogatus est, quum ingenti vir animo esset, vtpote qui non humili fortuna, sed loco clarissimo natus esset, ægerrime ferebat Patriarchicam Sedem obscuro loco esse. [Aquileiēsis Cormonibus degit.] Nam ab Helia Patriarcha ad eam diem (anni ferme centum intererant) Cromone fuerat: quum interim Longobardorum Duces Episcopum sibi Foro-Iuliensem creassent, qui in luce hominum frequentique nobilium cœtu constitutus, præstantioris fortunæ, quam Patriarcha, esse videbatur. Commotus rei indignitate Calistus, quod quispiam suæ diœcesis Antistes se dignior haberetur, Amatorem Episcopum, qui Federico successit (sed alibi Fidentium, pro Federico, legimus) Foro-Iulio expulit; quo ipse cum Patriarchica Sede paullo post migrauit, atque vbi domus Amatoris fuerat, sibi & successoribus egregias ædes pro loci conditione erexit.
[5] Clarius Paulus Diaconus lib.6. cap.51. Grauis sane per idem tempus inter Pemmonem Ducem & Calistū Patriarcham discordiæ rixa surrexit. Caussa autem huius discordiæ ista fuit. [Migrat Forum-Iulij.] Adueniens anteriore tempore Fidentius Episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum Ducum, intra Foro-Iuliani castri muros habitauit, ibique sui Episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in eius loco ordinatus est. Vsque ad eumdem enim diem superiores Patriarchæ, quia in Aquileia propter Romanorum incursionem habitare minime poterant, Sedem non in Foro-Iulij, sed in Cormones habebant. Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, vt in eius diœcesi cum Duce & Langobardis habitaret Episcopus, & ipse tantum vulgo sociatus vitā duceret. Quid plura? Contra eumdem Amatorem Episcopum egit, eumque de Foro-Iulij expulit, atque in illius domo sibi habitationem statuit.
[6] Inde factum, vt Aquileienses Patriarchæ, quod Foro-Iulij domicilium fixissent, Foro-Iulienses dicerentur. Est vero Forum-Iulij, [Inde Foro-Iuliensis Patriarcha dictus.] vel Forum-Iulium, Ptolemæo φόρος ἰούλιος κολωνία, Carnorum ciuitas ad Natisonem fluuium, quæ vulgo Ciudal di Friuli, vel ciuidad di Friuli dicitur; nam & ipsa nunc regio Forum-Iulij appellatur. De ciuitate Paulus Diaconus lib.2.cap.14. Huius Venetiæ Aquileia ciuitas extitit caput, pro qua nunc Forum-Iulij. Ergo Cormonibus (castrum est, siue oppidum, inter Forum-Iulij & Gradiscam, vulgo Cormons) Forum-Iulij migrarunt Patriarchæ: nunc Vtini commorantur, siue Vedini. Iuliense castrū, cuius Episcopum Fidentium refert Paulus, fuit fortassis Iulium Carnicum, olim celebre oppidum, cuius nunc exigua supersunt vestigia, cum vulgari nomine Zuglio.
[7] Callisto, de quo iam diximus, Sigualdus successit; huic S. Paulinus II. cuius primordia refert Onuphrius ad annum Chr.776.atque annos omnino XXV. vult præsedisse. [Quando sederit S. Paulinus.] Sub eo Episcoporum contubernium Foro-Iulium municipium, Metropolim Aquilegiensem, veneranter coaceruatum conuenisse legitur in Foro-Iuliensis, sub ipso Paulino habiti, Concilij actis, de quibus infra.
§. II. Doctrina. Familiaritas cum Carolo Magno & Alcuino Flacco.
[8] Acta S. Paulini ex monumentis Ecclesiæ Aquileiensis a Ferrario collecta, citandaq; inferius, [Ob doctrinam carus Carolo Magno.] declarant eum ob vitæ probitatem & doctrinam ad Patriarchatum fuisse assumptum. De doctrina primum, tum de vitæ probitate agemus. Illam ostendunt quæ apud Carolum Magnum præclare gessit; quippe qui rebus illius, non in Italia solum, verum in Gallia & Germania, componendis præfuerit. Certe variis synodalibus conuentibus sub Carolo coactis plurimum interfuisse se, ipse profitetur in Concilio Foro-Iuliensi, non sine querela, qui suæ interim prouinciæ, quam optabat, adhibere curam nō potuerit. Verum illustris eruditionis eius testimonium vel ipsa sunt celebrata ab eo Concilia, editiq; de rebus diuinis commentarij. [Insignis Grammaticus.] Baronius tom.9. Annal. Eccles. an. Ch.802.nu.12. ait, antequam Patriarcha fieret, fuisse litterarum politiorum professorem, quod in Caroli Magni diplomate dicatur artis Grammaticæ Magister. Ipsum diploma damus ex Baronio, quod, quantum eum tum coluerit Carolus, ostendat.
[9] Carolus Dei gratia Rex Francorum & Longobardorum, & Patricius Romanorum, omnibus Episcopis, [Donatio. Caroli Magni Paulino facta, ante Episcopatum,] Abbatibus, Ducibus, Comitibus, Castaldis, vel omnibus fidelibus nostris præsentibus & futuris. Merito quidem a nobis subleuantur muneribus, qui nostris fideliter obsequiis famulantur. Et ideo si petitiones eorum, pro quibus nostras pulsauerint aures, ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, atque illorum animum nobis deseruiendo prouocamus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter cedimus & donamus a nobis viro valde venerabili Paulino artis Grammaticæ Magistro, hoc est, res quondam & facultates quæ fuerunt Waldandij, filij quondam Mimoni de Laberiano, quæ ad nostrum deuenerunt palatium, pro eo quod in campo cum Forticauso inimico nostro a nostris fidelibus fuerit interfectus; casa videlicet in Laberiano cum omni integritate & soliditate sua, id est, cum terris, domibus, ædificiis, accolabiis, mancipiis, casis, massaritiis, cum seruis, & aldionibus, vineis, siluis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus & immobilibus, omnia & ex omnibus, quantumcumque prædictus VValdandius ibi aut alicubi habere visus fuit, tam ex domo Regum aut Iudicum, seu de comparato, aut de quolibet adtracto, prædicto Paulino a die præsenti tradimus atque cedimus perpetualiter ad possidendū, ita vt ab hac die prædictus Paulinus suprascriptis de rebus quieto ordine teneat & possideat; & quidquid exinde facere voluerit, liberum in omnibus perferatur arbitrium. Præcipientes ergo iubemus, vt nullus quālibet de fidelibus aut successoribus nostris, prædicto Paulino de iam dictis rebus vllo vnquam tempore inquietare, aut calumniam generare presumat: sed omni tempore ex dono largitatis nostræ ipsas res iure proprietario valeat possidere firmissimo. Et vt hæc præceptio firmiter habeatur, vel nostris vel futuris temporibus melius conseruetur; manu propria in æternum decreuimus roborare, ac de annulo nostro iussimus sigilare. Data XV Kal.Iulij, anno octauo regni nostri, e Loreia ciuitate, in Dei nomine feliciter. Hactenus diploma datum an. Christ.773. quo ipse Carolus, inquit Baronius, aduersus Desiderium in Italiam venit. De Carolo plura XXVIII. Ianuarij.
[10] Donationum a Carolo Magno factarum S. Paulino iam Patriarchæ meminit Sabellicus de vetustate Aquileiæ lib. 5. Paulinus autem, [in Episcopatu.] inquit, Aquileiensis Antistes præclara quædam ab eodem Carolo obtinuit priuilegia, quibus res Ecclesiæ non mediocriter aucta est.
[11] Præter hanc apud Carolum notitiam, fuit magna illi cum Alcuino ipsius Caroli Magistro animorum coniunctio, [Amicitia Paulini cū Alcuino.] forsan ex vtriusq; in litteras politiores affectu ac studio. Eam ipse manifestat Alcuinus ep. 62. Quando mihi Ausoniæ nobilitatis pagina optati prosperitatem ostendet amici? vt videam si aliqua fœderatæ in Christo amicitiæ in illius pectore maneat memoria: si Albini sui nomen stylo caritatis in cordis arcano reconditum habeat, sicut suauissimum Paulini Patris nomen perpetua dilectione in corde filij æternis viget litteris inscriptum. Et mox acceptis ab eo litteris erumpit in gaudium, & Si quid, ait, pleno caritatis modio superaddi potuisset, cumularem vtique pristinam dilectionis plenitudinem nouæ abūdantia lætitiæ. Inscribitur hæc epistola ad quemdam, sed Paulinum suggerit ad marginem in editione an. 1617. Quercetanus. Ausonium, seu Italum, eumdem appellat poemate 212. inquo & sacrorum eius carminum meminit:
Tingue tuos calamos caritas in gurgite Christi,
Atque meum pectus imple cælestibus odis;
Vt dignas valeam Paulino dicere grates,
Mellifluis nostras Musis qui impleuerat aures,
Et memor vnanimilongum post tempus amici
Carminibus sacris repetens: Albine valeto.
Quam festiua dies fuerat cum pagina nobis
Læta fuit titulis optatæ inscripta salutis!
Omnia dicta mihi caritatis melle manabant:
Quo se deuertit lætus relegentis ocellus
Cernit vbique suæ semper noua gaudia mentis:
Maxime iam gaudens in prosperitate paterna,
Quem Deus æterno conseruet tempore sanum.
O lux Ausoniæ patriæ, decus, inclytus auctor,
Iustitiæ cultor, sacræ pietatis amator,
Te mea mens ardet sacris conscripta catenis,
Diligit, exquirit, complectitur, adtrahit, ambit,
Pectoris æterna secumque recondet in arca.
[12] VValafridus Strabo hymnos ab eo sacros compositos refert lib. de rebus Ecclesiasticis cap.25. [Doctrina eius a VValafrido laudata.] Traditur siquidem Paulinum Foro-Iuliensem Patriarcham sæpius, & maxime in priuatis Missis, circa immolationem Sacramentorum, hymnos vel ab aliis vel a se compositos celebrasse. Ego vero crediderim tantum tantæque scientiæ virum hoc nec sine auctoritate, nec sine rationis ponderatione fecisse. Hæc Strabo.
§. III. Eximia eius in Deum pietas, studium orationis.
[13] Qvanta fuerit Paulinus vitæ probitate eximia eius in Deum pietas docet studiumq; orationis. Sacrificiis illius precibusq; plurimum confisus Alchuuinus est. Liquet ex epistolis eius 73. & 113. Illam, vna cum epistola 72. ad Leonem III. Fapam detulit Angilbertus Abbas S. Richarij. Earū mentio fit in Syntagmate Pauli Petauij de Nithardo Caroli Magni nepote apud Andream du Chesne tom.2. Historiæ Francorum scriptorū his verbis: Tum vero detulit Angilbertus & Alcuini litteras ad Leonem III. & Paulinum Aquileiensem Patriarcham. In altera, cuius inscriptio est, Paulino sanctissimo Patriarchæ Leuita Alcuinus salutem, [Alcuinus eius se sacrificiis commendat.] ita legitur: Si nomen Paulini mei non in cera, quæ deleri potest, scripsi; ne quæso obliuiscaris in tuis sanctis orationibus nomen amici tui Albini, sed in aliquo memorie gazo phylacio reconde illud, & profer eo tempore opportuno, quo panem & vinum in substantiam corporis & sanguinis Christi consecraueris. Diu dilectionis tuæ exspectaui promissa, hoc est vinificæ crucis, vel aliarum reliquiarum patrocinia. Noli me obsecro tanto fraudare munere. Et epist.95.scribit, se in portitoris dextram posuisse indiculum, pro filiæ suæ Liutgardis feminæ religiosæ ac Deo deuotæ caussa. Nam illa sanctitati tuæ duas direxit armillas auri obryzi, pensantes XXIV. denarios minus de noua moneta Regis quam libram plenam; vt orares pro ea cum Sacerdotibus tuis, [item alios.] quatenus diuina clementia dies suos disposuisset in salutem animæ suæ, & sanctæ suæ exaltationem Ecclesiæ. Ego, de tua indubius fide, suasi vt faceret. Tu vero Pater sancte, mei & illius memor vbique, in Christi caritate valeto.
[14] Et epist.94.ita Aerico Duci scribit: Plura tibi venerande de Christianæ pietatis obseruatione forte scripsissem, si tibi doctor egregius, & pius cælestis vitæ præceptor, [Eius pietatem idem laudat.] Paulinus meus præsto non esset: de cuius corde emanat fons viuentis aquæ, in vitam salientis æternam. Illum habeas tibi salutis æternæ conciliatorem, ne alicubi tuæ conuersationis pes impingat, sed recto itinere currens, diuina donante gratia, ad perpetuæ portas vitæ peruenire mereatur. Eadem poemate 214. repetit:
O Pauline Pater, Pastor, Patriarcha, Sacerdos,
Pars animæ melior, nostræ pars inclyta vitæ;
Sis memor Albini, sacris altaribus adstans;
Et dulces inter lacrymas super ora fluentes, [Iterum se eius precibus & lacrymie commendat.]
Dic: Miserere Deus nostro clementer amico,
Criminibusque suis veniam largire benignus:
Vt te cum Sanctis liceat laudare per æuum.
Omnipotens Patris virtus, sapientia Christus,
Obsecro te supplex toto de pectore pauper,
Vt tua conseruet Paulinum dextera semper,
Protegat atque regat, virtutum floribus ornet.
Tuque Maria Dei genitrix sanctissima Virgo, [Vicissim ei bene precatur.]
Prospera cuncta meo Paulino posce, precamur:
Vt vigeat, valeat Christi repletus amore.
Vos quoque cara simul Sanctorum turba Tonanti,
Qui bibulas proni monitis cælestibus aures
Ecclesiæ Patres habuistis semper apertas,
Et nunc cum Christo cælestia regna tenetis;
Fundite, proque mei Paulini, posco, salute
Cum pietate preces summo super omnia Regi,
Vt vigeat, valeat Christi præcepta secutus.
Et vos Ecclesiæ …. sanctissima proles,
In commune precor prostrato corpore sanus,
Angelici faciem caram Paulini habeatis in æuum,
Illius & vitam precibus commendite Christo,
Vt vigeat, valeat longæuo tempore sanus.
Angelici faciem cœtus qui cernitis almam
Perpetui Patris cælesti in culmine semper,
Expansis manibus humili sed pectore posco,
Vos quoque Paulinum precibus defendite vestris,
Vt gaudens regnet vestro sociatus honori,
Æternisque Dei vobiscum laudibus adsit,
Regna beata tenens felix sine fine polorum.
Hos rogo versiculos habeas, Pater optime, tecum,
Vt tua mens memoret læto pro carmine nutum.
Sit tibi Christus amor, virtus, decus, omnia Christus.
Sit via, vita, salus, spes, laus, & gloria perpes:
Semper in ore sonet, maneatque in pectore semper;
Vt tibi cum Sanctis tribuat cælestia regna:
Qua memor esto tui nati, te posco per illum
Qui te perpetuam cæli deducat in aulam.
Et nunc & semper, mi mi Pauline, valeto.
Carminis hic finem lacrymis faciemus amatis,
Sed numquam sacri finem faciemus amoris.
§. IV. Conciones.Fides propagata.
[15] In citata ante paullo epistola 113. ita Paulini in concionibus zelum deprædicat Alcuinus: [Alcuinus hortatur eum ad opus Euangelij.] Si quid nostra petitio apud vos valeat, & tua semper apud Deum valeat petitio, qui te in tam sublimi statuit gradu, vbi eiusdem Dei Domini nostri Iesu Christi effectus …. Vide quam sublime est hoc nomen. Contende meritis esse, quod nomine vocaris. Clama, nec cesses; exalta, quasi tuba, vocem tuam. Sit guttur tuum tuba Dei. Prædica importune, oppurtune. Tu gallus in prædicatione, succinctus in castitate: tu aries in veritate fortissimus, cui nullus Regum resistere poterit. Tu lucerna super candelabrum in domo Dei. Tua lingua cælum claudit & aperit: aperit primum per prædicationis deuotionem. Ad exemplum Christi recurre, qui per ciuitates, castella, vicos, villas euangelizando iter agebat: etiam & domus publicanorum, vel peccatorum, propter occasionem prædicationis, non abhorruit intrare. Spes præmij solatium sit laboris. Quid facio insipiens ego contra Philosophicum prouerbium, ligna in siluam ferens, stillicidiis flumina irrigans? Modulum meum extuli figuræ. Obsecro per eius amorem, qui duo minuta viduæ donis diuitum præferebat. Caritas omnia suffert, in qua qui manet in Deo manet, quia Deus caritas est.
[16] [Fertur Carinthiis prædicasse.] Hac eius prædicatione Euangelica Carinthiæ populos, & nationes finitimas ad fidem Christi perductas fuisse, ex antiquis monumentus docet Ferrarius. Idemne Auaris fidem Christi annuntiarit, dubiū. Eum in aula Caroli Magni ad id munus obeundum vel destinatum, vel certe maxime idoneum fuisse habitum, coniicimus ex epistola 112. Alcuini ad S. Paulinum: Forte, inquit, & harum lector litterarum talem se memorat, qualem me agnoscit in illis, & maxime tu, Pater sancte, de cuius corde fons vitæ emanat, caritas, & flumina de ventre eius fluent aquæ viuæ. Et qui hæc in consolationem spei nostræ promisit, tui est inhabitator pectoris, qui est virtus sapientia Dei, in cuius potentia & gratia mirabiliter de Auarorum genere triumphatum est: quorum Missi ad domnū Regem directi subiectionem pacificam & Christianitatis fidem promittentes. Et si hoc, diuina eos præueniente gratia verum est; quis se seruorum Dei tam pio & laudabili labori subtrahere debet, [Destinatus conuersioni Auarū.] vt diaboli diruatur sæuitia, & Christi Domini crescat seruitium? Sed quam plurimorum in te, Pater optime, oculi respiciunt, quid vestra veneranda sanctitas facere velit. Quia & vicinitas locorum tibi competit, & sapientiæ decus suppetit, & auctoritatis excellentia tibi appetit, & cuncta conueniunt, quæ tali operi necessaria esse videntur. Ideo meæ paruitatis curiositas propterea huius sanctæ rei desiderat veritatem, & tuæ consilium deposcit prudentiæ vel quid exinde agere tam bona voluntas deliberatum habeat, agnoscere flagitat. Opus enim arduum est, sed, ipsa attestante veritate, Omnia scimus esse possibilia credenti. [Marci 9. 22.] Et qui de persequutore fecit prædicatorem, & de stercore erigit pauperem, vt sedeat cum Principibus, ipse potest de arida cordis mei caute riuulos viui fontis & in vitam salientis, producere æternam: quanto magis de vestro pectore abundantissima flumina Gehonica, fluentia per totam Nilotici ruris latitudinem ad fecundandos diuersi generis flores, diffundere valet? Audiat obsecro, per te, vnanimis tuæ caritatis filius, quid paterna præuideat agendum prudentia. Certissimum itaque consilium salutis per os illius sperari debet, cuius pectoris septiformis consilij inhabitator dignoscitur.
[17] De Auaris alibi sæpe. In Annalibus Francorum MSS. qui penes nos sunt (consentiūt a du Chesne editi to. 2. Historiæ Francorum scriptorum Annales sed anno vno serius narrant) dicuntur an.Ch.795. ad Carolum Magnum venisse Missi Thudun, [Conuersio Auarum.] qui in gente & regno Auarorum magnam potestatem habebat. Qui dixerunt, quod ibi Thudun cum terra & populo suo se Regi dedere vellet, & eius ordinatione Christianam fidem suscipere vellet. & anno sequenti 796. Thudun, secundum pollicitationem suam cum magna parte Auarorum ad Regem venit, se cum populo suo & patria Regi dedit, & ipse & populus baptizatus est, & honorifice muneribus dotati redierunt. & anno 797. Legati gentis Auarorum cum muneribus magnis venerunt. Eadem memorant Annales Fuldenses de Hunnis. Et certe Paulus Diaconus lib.2. cap.10. Hunni qui & Auares, inquit. Relatam Alcuini epistolam post priorem legationem fuisse scriptam, facile hinc quiuis intelliget.
§. V. Hæreses oppugnatæ, celebrata Concilia libri editi.
[18] Gemina Dei Ecclesiam eo tempore hæresis turbabat: vna in Oriente de proceßione Spiritus sancti; in Occidente de Verbi Incarnatione altera. [Concilium Foroiuliense an. 791.] Spiritum sanctum Græci quidam a solo Patre docebant procedere; Christum asserebat Elipandus Toletanus Episcopus in Hispania, cumq; eo Felix Vrgelitanus, secundum naturam quidem diuinam Dei filium esse naturalem, secundum humanam vero adoptiuum; adeoq; Nestorij tanto ante extinctum dogma quodammodo suscitabant. Vtriq; malo remedium admouit Paulinus in Concilio prouinciali quod Foro-Iulij anno regni Caroli 23. Christi 791. coegit. Ibi sæpius damnata rursus iugulata hæresis est, docente Patriarcha Patrem & Filium vnum esse principium proceßionis Spiritus sancti. Eam vniuersæ Ecclesiæ a S. Leonis Magni temporibus sententiam fuisse. Ibi Elipandi & Felicis solidißme confutata, explosa, proscripta nouitas. Symbola fidei Nicænum & Constantinopolitanum vtriq; hærei opposita, Actisq; synodicis inserta.
[19] Anno sequenti 792. Concilium Ratisponæ collectum in palatio Regis, vbi Felix Vrgelitanus errasse conuictus, [Concilium Ratisponense 792.] ad præsentiam Hadriani Pontificis Romam missus, vbi etiam coram ipso in basilica S. Petri Apostoli hæresim confessus est, atque abdicauit, Ita Annales Francorū editi. at MS. codex noster: In Reganesburg hæresis Feliciana primo ibi condemnata est, quem Angilbertus in præsentiam Hadriani Apostolici adduxit, & confessione facta suam hæresim iterum abdicauit.
[20] [Concilium Francofurtense 794.] Anno 794. Pascha celebratum est, vt idem habet MS. codex, in Franconofurt, ibique congregata est synodus magna Episcoporum Galliarum, Germanorum, Italorum, in præsentia iam fati Principis, & Missorum Domini Apostolici Adriani, quorū nomina hæc sunt, Theophylactus & Stephanus Episcopi. Ibi tertio condemnata est hæresis Feliciana: quam damnationem per auctoritatem sanctorum Patrum in libro conscripserūt, quem librum omnes Sacerdotes manibus propriis subscripserunt. Extant præter canones Concilij epistola Adriani Papæ, Libellus Episcoporum Italiæ, Synodica Episcoporū Galliæ & Germaniæ nomine, Caroli Magni Regis Epistola, omnia ad Episcopos Hispaniæ missa. Nuspiam appositæ sunt subscriptiones. Libellum ab ipso Paulino peculiariter esse compositum, vt qui eruditione ceteris præstaret, licet ex ipsis eius verbis colligere: Quapropter ego Paulinus, inquit, [Libellus tum scriptus a Paulino, ceterorum nomine.] licet indignus peccator, omniumque feruorum Domini vltimus seruus, Aquilegiensis Sedis Hesperiis oris accinctæ, cui Deo auctore deseruio, nomine, non merito Præsul, vna cum reuerendissimo & omni honore digno, Petro Mediolanensis Sedis Archiepiscopo, cunctisque cum collegis fratribus, & consacerdotibus nostris, Liguriæ, Austriæ, Hesperiæ, Æmiliæ Catholicarum Ecclesiarum venerandis Præsulibus, iuxta exilem intelligentiæ nostræ tenuitatem, sancto perdocente Spiritu, corde, lingua, stylo contra eorum vesanias, qui rectæ fidei sunt aduersarij, respondere non formido: cum sit sancta & vniuersalis Ecclesia super firmam nihilominus immobiliter fundata petram, & portæ inferi nequeant præualere aduersus eam. De eodem Libello in epistola sua Carolus: Deinde secundo loco, quid Ecclesiastici Doctores & Sacerdotes Ecclesiarum Christi de propinquioribus Italiæ partibus, cum Petro Mediolanensi Archiepiscopo, & Paulino Foro-Iulianensi vel Aquileianensi Patriarcha, viris in Domino valde venerabilibus, intelligi vel firmiter credi voluissent, suis propriis responsionibus, exaratum posuimus libellum, quia ipsi quoque præsentes nostro Synodali conuentui adfuerunt.
[21] [Paulini scripta.] Nec hic Paulini zelus stetit. Tres alios contra Felicianam hæresim libros composuit (adiecta in fine Regula fidei metro scripta) quos & ipsi Carolo Magno dedicauit, ac vt eius imperiis vrgentibus ad manus peritissimi Oratoris sui Albini deferrentur, obsecrauit in epistola ad Carolum Regem, cuius fragmentum superest. Etenim Alcuinus cum impositam a Carolo Rege illius refutandæ hæresis prouinciam suscepisset, adiutores sibi in defensione fidei Catholicæ dari postulauit, Paulinum Patriarcham Aquileiensem, Richbodum & Theudulphum Episcopos, aliosque celebres Doctores ac Magistros, vt ipse testatur epist.4. & 8. ad Carolum. Hos S. Paulini libellos, cum antehac lucem non vidissent, Andreas Quercetanus vna cum Alcuini operibus edidit; & septem alios libros, qui sub S. Paulini nomine aduersus eumdem Felicē ferebantur, ostendit Alcuini verum esse ac germanum fœtum. Luculentum de S Paulini in Concilio auctoritate & libris scriptis, extat testimonium apud cōtinuatorem Pauli VVarnefridi de historia Longobardorum. Anno DCCXCIV. In Galliis, in loco qui Franconofurth dicitur, aduersus Elifandum Hispaniarum Toletanæ Sedis Episcopum, & Felicem eius socium, magna Synodus congregata est. Hi asserebant Dei filium adoptiuum, non proprium esse. Quam hæresim viri sanctissimi Paulinus Aquilegiensis Patriarcha, & Petrus Mediolanensis Archiepiscopus, seu Alchuinus insulæ Britannie Archidiaconus, cum cæteris Episcopis, diuinarum Scripturarum adsertionibus destruentes, proprium eum, & non adoptiuum dici sanxerunt. Contra quam hæresim Leo tertius Papa cōgregata Romæ Synodo, multis eam Euangeliorum & sanctorum Patrum testimoniis in perpetuum damnauit. Nam & Paulinus, vir miræ scientiæ Patriarcha, aduersus hanc nefandissimam hæresim tres libros luculento sermone composuit.
[22] [Laudata ab Alcuino.] De his Alcuinus epist. 81. ad Sanctum Paulinum sic scribit: Cum beatitudinis vestræ litteras omni fauo dulciores intueri mereor, nonne videor mihi inter varios Paradisi flores totus conuersari, & auida desiderij mei dextera spiritales exinde capere fructus? Quanto magis cum sacratissimæ fidei vestræ Libellum recensui, Catholicæ pacis puritate ornatum, eloquentiæ venustate locundissimum, sensuum veritate firmissimum, totius animi mei habenas in lætitiam laxaui! Vbi de vno lucidissimo & saluberrimo Paradisi fonte, quatuor virtutum flumina, non solum Ausoniæ fertilitatis prata, sed totius Ecclesiasticæ Latinitatis rura irrigare conspexi. Vbi & auriuomos spiritalium sensuum gurgites gemmis scholasticæ vrbanitatis abundare intellexi. Quamplurimis vero profuturum, & pernecessarium fecistis opus, in Catholicæ fidei taxatione, quod diu optaui, & sepius Domino Regi suasi, vt Symbolum Catholicæ fidei planissimis sentibus, & sermonibus luculentissimis in vnam congregaretur chartulam; & per singulas Episcopalium regiminum parochias omnibus daretur Presbyteris legenda, memoriæque commendanda: quatenus licet lingua diuersa loqueretur, vna tamen fides vbique resonaret. Ecce, quod mea optauit humilitas, vestra impleuit sublimitas. Habet apud salutis nostræ auctorem, perpetuam scilicet & huius bonæ voluntatis mercedem: & huius perfecti operis apud homines laudem. Semper feruentissima caritas vestra castra perpetui Regis vndique inuictissimis fidei clypeis muniat: ne antiqui hostis versuria, aliqua ex parte aditū sue nequitie inuenire valeat.
[23] Et post pauca: Tu vero vir Apostolice, hac armatus potestate, viriliter pugna, fortiter vince, vt feliciter regnes cum Christo. Heu proh dolor! multi solent desuper contextam Christi tunicam hæreticis scindere vnguibus, & in pace Ecclesiæ facere, quod milites in passione Christi non ausi sunt facere. Quapropter venerande Pater & doctissime athleta, & dulcissime Doctor, simus semper in castris Christi commanipulares, & in vna acie, [Variæ eiusdem laudes.] sub vexillo sanctæ Crucis concordi consilio & virtute præliantes, vt suos aduersarios per nos vincat, qui vinci non potest. Ac tandem sub finem: Tuum est, o Pastor electe gregis, & custos portarum ciuitatis Dei, qui clauem scientiæ potente dextera tenes, & quinque lapides limpidissimos læua recondis, blasphemantes exercitum Dei viuentis Philistæos in superbissimo Goliath vno veritatis ictu totos conterere. Nostrum est eleuatis cum Moyse manibus in cælum, humilitatis precibus te adiuuare, & spectare cum Dauid in munitissima a ciuitatis turre, donec speculator ex alto culminis fastigio clamitans, nobis tuam adnuntiet victoriam. Ad te omnium aspiciunt oculi, aliquid de tuo affluentissimo eloquio cæleste desiderantes audire: & feruentissimo sapientiæ sole frigidissimos grandinum lapides, qui culmina sapientissimi Salomonis ferire nō metuūt, per te citius resolui expectātes. Tu vero lucerna ardens & lucens, nos in tua luce exultare gaudemus, vt te lucente & ducēte ad lumen, quod illuminat omnē hominem venientem in hunc mundum, eiusdem æternæ lucis gratia adiuuante peruenire mereamur.
§. V. Immunitas Ecclesiastica defensa.
[24] Celebravit Altini, oppido prouinciæ Aquileiensis, S. Paulinus Concilium anno Christi vt vult Baronius, 802. Leonis Papæ III.7.imperij Caroli Magni 2. cuius Concilij nomine S. Paulinus Carolum prouocauit ad vltionem immanissimi sceleris a Venetorum Duce perpetrati, cum in Gradensem furens Episcopum, eumdem e turri præcipitem dedit. Produnt Annales Veneti, vt Baronius anno Chr. 802. & Binius tomo 3. Conciliorum parte 1. sect. 2. annotarunt, Ioannem Ducem aduersus Ioannem Gradensem Patriarcham ira commotum, [Ducis Veneti aduersus Patriarcham Gradensem immanis crudelitas.] classe comparata, ingentem patrasse cædem, ipsumque Patriarcham e celsa turri præcipitem dedisse. Aduersus ista adeo nefanda, eius regionis Episcopi in vnum coacti, litteris scriptis auxilium postulauere Francorum. Porro sequenti anno in locum necati Patriarchæ substitutus est Fortunatus; cui Leo Papa pallium concessisse reperitur, eodem anno Indictione vndecima, duodecimo Kalendas Aprilis. Sed quæ caussa præcesserit, vt Ioannes Episcopus Gradēsis tam immaniter trucidaretur, sic accipe: Christophorus homo Græcus Vliuolensis Episcopus, Ioanne Duce concedente, ac gratia Nicephori Imperatoris ea in re seruiente, fuerat constitutus. Quam rem cum iniquo animo ferrent Venetiarum Tribuni, Ioannem Gradensem Patriarcham, ne illum cōsecraret, orarunt. Itaque Ioannes obsecutus, Christophorum non solum non consecrauit, sed etiam a piorum communione semouit. Quo facto Ioannes Dux vsque adeo exarsit ira, vt Mauricio filio Duce assumpto classem Gradum adduxerit, atque oppido primo aduentu capto, Patriarcham arreptum ex celsissima turri precipitarit. Hæc Baronius. At Sabellicus Enneadis 8. lib.9. & Petrus Iustinianus Historiæ Venetæ lib. 1. scribunt Patriarcham illum a nefariis Ducibus occisum, quod eorum immania flagitia argueret.
[25] Epistola S. Paulini ad Carolum Imperatorem ita habet: Catholico semperque inclyto triumphatori Domino Carolo, diuina coronante clementia Imperatori, Paulinus minimus omnium seruorum seruus, concordi parilique deuotione, cum fratribus, & cum consacerdotibus nostris, roseo in Christo Iesu cruore æternas multipliciter supplici concinamus stylisona voce salutes. Et sacris paternorum canonum valenter incitantibus documentis, & vestris (vt verum resonat) mellitis salubribus irrorantibus syllabis in hac, cui Deo auctore, licet indignus indignoque famulatu deseruio. Sede, Concilium habitum Altini fuisse, sub nomine Regis tranquillissimis vestræ serenitatis auribus operæ pretium duximus humillimis horum, quamuis incultorum, apicum suppliciter notululis intimare. & inferius. De Sacerdotibus autem plagis impositis semiqueuiuis relictis, vel certe diabolico feruescente furore, per eius satellites interemptis, non meum, sed vestræ definitionis erit iudicium: in vestræ itaque potestatis altitudine, in quodam iudiciali libello a sanctis olim Patribus salubriter prælibato legisse me recolo reseruatū. Ob quam igitur caussam hæc fecerint, vestris certius scio omnino non latuisse, neque latere sacris memoriis. Neminem namque alium arbitrati sunt sanctam Ecclesiam de illatis iniuriis tam potentissime, [Paulinus Carolum ad vltionē hortatur.] quam regali animaduersione vlcisci, vicariam ab eo vicissitudinis expetens curam, vt quemadmodum illa eum & in præsenti seculo, & inter bella spiritalibus non cessat coronare triumphis, & cælesti regno, diuinam implorando clementiam, participem fieri imprecatur, ita & ille principalem adeptus potentiam, & ab inimicis eius valenter eam defendere, & de hostibus eius vltrici inuectionis sententia non desinat vindicare. Non igitur dedignetur benignitatis vestræ excellentia, sollicitudinis erga eam pro hoc negotio vigilanter gerere curam, rememorantes per omnia sacri fontis vtero, de quo multo longe felicius estis renati, fideique lactis dulcene enutriti, quam prius materna, bene quamuis, vulua generati, carnalibus estis vberibus ablactati. Egrediatur quapropter (si placet) vna de hac re per vniuersam regni vestri late diffusam monarchiam decretalis sententiæ vltio, quæ nulla vmquam possit inimica veritatis, & aduersatrix iustitiæ, quolibet vrgente refragationis instinctu, obliuio abolere. Valde enim huius sceleris truculenta præstigia, ob incuriam disciplinæ, per cunctas mundi Ecclesias perualuere partes. Vnde vestri est censura magisterij resecanda hæc noxalis morbi modis omnibus pestis, & potentissima docilique funditus manu extirpanda, quatenus sit sancta Ecclesia vestris adiuta præsidiis libera, ab humano sanguine impolluta, quæ Christi est pretioso sanguine purpurata; quocirca eiusdem retenti feliciter gremio, & in hac vita incolumes, & gloriosi, & æterna beatitudine gaudebundi, semper potiamini & felices, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in Trinitate perfecta per omnia secula seculorum, Amen.
§. VII. Obitus. Publica veneratio.
[26] Habitvs est, inquit Quercetanus, Paulinus ipse, sicut & Alcuinus doctrina ac sanctitate celebris, [Annus mortis.] ipsumque & in vita & post mortem miraculis claruisse testantur Aquileiensis Ecclesiæ, cui præfuit, antiqua monumenta. Diem extremum obiit anno salutis DCCCII. vt auctor est Hermannus Contractus in Chronico. Hæc Quercetanus. In Chronico Hermanni Contracti, quo vsi sumus, altum de obitu Paulini silentium. Ast in Annalibus Francorum Fuldensibus hæc habentur: Anno DCCCII. Paulinus Patriarcha Foro-Iuliensis obiit. e quibus Baronius an. 802. num. 11. corrigit, quæ habentur in eius vita, ipsum diem obiisse anno Domini octingentesimo quarto. Constat ex superius dictis Leonem Papam Gradensi Patriarchæ Fortunato, Ioannis a Veneto Duce interempti successori, pallium conceßisse Indict. XI.ann. 803. mense Aprili; quo fortaßis anno inuente obiit Paulinus, mense Ianuario, qui secundum calculum Gallorum, annos a Paschate auspicantium, anno præcedenti accensebatur.
[27] Natalem eius celebrant hoc die Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: Item Paulini Patriarche Aquileiēsis. Idem habet Martyrologium Germanicum, [Annuafestiuitas.] in quo Aquileia Aglar appellatur. MS. Martyrol. S. Mariæ Vltraiecti: In Aquilegia Paulini Patriarche. MS. Martyrol. monasterij S. Martini Treuiris: Aquileiæ Paulini Patriarchæ. Ferrarius in catalogo generali Sanctorum ex Tabulis Ecclesiæ Ciuitatensis & Aquileiensis: Foro-Iulio in Carnis S. Paulini Episcopi Aquileiensis. Eius res gestas ex monumentis citatæ Ecclesiæ breuiter ita describit idem Ferrarius in catalogo Sanct. Italiæ.
[28] Paulinus ob eius vitæ probitatem, & doctrinam ad Episcopatum, [Vita ex Ferrario.] siue Patriarchatum Aquileiensem Carolo Magno Imperatore assumitur, cui Imperatori ita carus fuit, vt rebus non Italia solum, verum & in Gallia, ac Germania, componendis eius opera vteretur; & multas opes, quas tamen ille pauperibus distribuit, elargiretur. Aduersus hæreticos strenue certauit, maxime vero in Concilio Francfordiæ, Hadriano primo Pontif. Max. aduersus Iconoclastas coacto. Ipse Concilium Foro-Iuliense, in quo plura contra hæreses, & pro morum reformatione sanciuit, indixit, & celebrauit. In iis occupatus, haud tamen de vitæ suæ austeritate aliquid remittebat, cum ieiunia, vigilias, pias meditationes, & ceteras exercitationes spirituales assidue prosequeretur. Prædicationi quoque Euangelicæ vacabat, qua Carinthiæ populos & nationes finitimas ad fidem Christi perduxit. Martyrij cupidus fuit, licet autem voti compos non fuerit, multas nihilominus a Barbaris perpessus est iniurias & molestias. Multis etiam claruit miraculis, quibus doctrinam a se prædicatam confirmabat. Eius caussa Carolus Imperator multis muneribus ac priuilegiis Aquileiensem Ecclesiam decorauit. Multis tandem laboribus pro Ecclesia perfunctus, senioque confectus migrauit ad Christum an. sal. DCCCIV. Foro-Iulij in maiori basilica sepultus. Cuius natalis III. Non. Ian. ab Ecclesia Aquileien. celebratur. Hæc Ferrarius, qui videtur voluisse scribere III. Idus Ianuarij. Basilica prædicta Dei Genitrici semperq; Virgini sacra fuit, in qua ipse Concilium Foro-Iuliense celebrauit. Ferrarius in generali Catalogo ait, corpus eius adhuc in Ecclesia Ciuitatensi asseruari & coli. Ei hoc Epitaphium posuit Alcuinus poemate 213.
[Epitaphiū.]
Hic Paulinus ouans toto requiescit in æuo,
Hocque cubile Pater dignus dignetur habere.
Inuidus hoc templum numquam pertranseat hostis,
Ne caros animis subito disiungat amicos,
Quos Christi caritas caros coniunxit amicos.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Paulinus von Aquileia
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Paulinus von Aquileia
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung