Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO PETRO EPISCOPO SEBASTENO IN ARMENIA.


Secvl. IV.

[Commentarius]

Petrus, Episcopus Sebastenus in Armenia (S.)

Ex variis.

[1] Sebaste, quæ & Sebastia, vrbs antiqua & præclara Armeniæ minoris fuit: cuius muros, cum ruinam æuo labefactati minarentur, a Iustiniano reædificatos scribit lib.3.Procopius. Eius sæpe alibi mentio erit. Episcopali cathedra iam olim celebris fuit: quam quarto seculo Christiano exeunte, [S. Petri Episcopi Sebasteni natalis.] S. Petrus rexit, frater SS. Basilij Magni, Gregorij Nysseni, & Macrinæ Virginis, quos celebrabimus XIV. Iunij IX. Martij, & XIX. Iulij. S. Petri natalem hoc IX. Ianuarij ita refert Martyrologium Romanum: Sebastæ in Armenia, S. Petri Episcopi, fratris S. Basilij. Subnotat Baronius, eodem die a Græcis coli. Sed in nullo eorum menologio illius reperimus nomen.

[2] Extat in vita S. Macrinæ, a S. Gregorio Nysseno scripta, hoc Petri elogium: [Puer a Macrina sorore, sanctissime instituitur.] Ad hunc perfectionis tam præclarum scopum assequendum magno S. Macrinæ erat adiumento frater quidam, eodem ex vtero editus, qui Petrus appellabatur, in quo pariendi dolores finierat mater. Hic enim vltimus a parentibus susceptus est filius, qui simul & natus, & orbus fuit. Quo enim tempore ipse in lucem edebatur, pater e vita decessit. Hunc, quæ inter liberos erat natu maxima, qua de instituta hæc est oratio, paullo post eius ortum ab vbere nutricis sublatum, ipsa statim enutriit, excellentique disciplina educauit, sacris institutis a puero ipsum erudiens adeo, vt nihil otij concesserit, quo posset studiis inanibus vacare. Nam illi se & patrem, & magistrum, & custodem, & matrem, & ad optima quæque consultricem, præbuit: talemque reddidit, vt antequam excederet e pueritia, in tenero illo ætatis flore ad excelsum philosophiæ gradū ascenderit. Ea quidem erat ingenij bonitate, vt ad omnia artium genera, etiam quæ manibus exercentur, perdiscenda natus esse videretur. Quare nullo duce perfectam eorum peritiam est assecutus, quæ ceteri multo tempore & labore discunt a præceptoribus. [Eam imitatur.] Is ergo studiorum externorum occupationes aspernatus, & ingenium ad omnes bonas disciplinas percipiendas aptum habens, semperque respiciens ad sororem, quam sibi tamquam totius boni scopum proposuerat, eos ad virtutem progressus fecit, vt in reliqua vita Magno Basilio virtutis præstantia nihilo inferior fore iudicaretur. Tunc autem sorori & matri erat instar omnium, & vna cum illis ad Angelicā illam vitam contendebat.

[3] Cum autem quodam tempore graui laboraretur inopia & fame, multi que fama beneficentiæ excitati, [Pauperes alit.] vndique confluerent ad eum recessum, quem incolebant, tantum industria sua cibariorum pauperibus subministrauit, vt aduentantium frequentia locus ille non solitudo videretur esse, sed ciuitas. Interim senex admodum mater, in vtriusque filij manibus moriens, migrauit ad Deum. Cuius quæ benedictionis vox fuerit illius, qua erga liberos vsa est, commemorare non erit alienum. Nam cum de absentibus singulatim amanter mentionem fecit, vt nullus esset expers benedictionis; tum præcipue præsentes ipsa precibus suis obtulit Deo. Etenim cum ei ex vtraque parte lectuli aduersi assiderent, altera manu vtrumque tangens, hisce verbis postremis Deum allocuta est: Tibi, Domine, [A matre moribunda benedicitur cum sorore.] & primitias & decumam dico fructuum vteri mei. Primitiarū enim locum hæc mihi obtinet primogenita: decumæ vero, extremus hic decimus filius. Tibi autē lege vtraque debentur, & tua sunt munera. In hanc igitur primogenitam meam, & hunc decimum veniat sanctimonia: oratione perspicua designans filiam & filium. Ita benedictioni simul & vitæ finem statuit, cum prius mandasset filiis, vt se in sepulcrum paternum inferrent. Id illi, vt iussi fuerant, cum præstitissent, in reliquum tempus ad sapientiæ fastigium, semper cum anteacta vita pugnantes, & præterita benefacta posterioribus superare studentes, contendebant.

[4] Interea insignis inter Sanctos Basilius, magnæ Cæsareæ declaratus est Antistes, & mysticis sacrificiis suis fratrem consecrans, [Fit Sacerdos.] ad sacram presbyterij dignitatem prouexit. Atque hic rursus eis vitæ cursus ad grauiora sanctioraque dirigebatur, cum sacerdotij dignitas, sapientiæ studio coniuncta, cumularetur. Post autē annis octo transactis, & nono inchoato, per totum orbem celeberrimus Basilius ab hominibus ad Deum concessit, communem patriæ & Ecclesiæ luctus occasionem præbens.

[5] Post Basilij obitum, vt additur ibidem, nono mense aut paullo amplius Episcoporum concilium indictum est Antiochiæ. Quod celebratum fuisse postquam Theodosius Imperator est renuntiatus, scribit Socrates lib.5.cap.4. Porro Theodosius, vt idem refer cap.2.creatus est Augustus XVII. Kalend. Februar. Ausonio & Olybrio Coss id est an.Ch. CCCLXXIX. quo eodem anno ineunte, [Mors S. Basilij 379.] Kalendis Ianuarij deceßit S. Basilius, nono Episcopatus anno, quippe Christi CCCLXX. Iulij XIV. ordinatus: circa cuius Episcopatus initia S. Petrus consecratus est Sacerdos. Baronius hæc omnia anno vno citius scribit contigisse. A Synodo Antiochena antequam annus præteriret, cupiditas incidit S. Gregorio, vt de semetipso testatur, sororem S. Macrinam inuisendi. Cumq; iam domui appropinquaret, familiarium quemdam interrogauit, primum de fratre suo Petro, an adesset. Quo respondente, illum quarto iam die inde absceßisse; cognouit eum sibi alia via obuiam prodiisse. [Mors S. Macrinæ 380.] Tum de S. Macrina sorore perconctatus est; quam ægram intellexit, adiit, & postera die morientis oculos clausit. Annus hic erat Christi CCCLXXX. & dies Iulij XIX. quo eius natalem celebrari diximus. Hinc manifestum est S. Petrum non migraße e vita temporibus Valentis Imperatoris, quod in Notis ad Martyrologiū Romanū aßeritur, cum Valens ad Hadrianopolim dimicans sagitta confossus, & cum tugurio, quo se receperat, viuus a Barbaris exustus sit, v. Idus Aug. an. Ch. CCCLXXVIII. vt testis est Idatius in Fastis Consularibus. S. Petrum non nisi post mortem S. Macrinæ ad Episcopalem dignitatem promotum fuiße, multo probabilius est. Imo nec forte anno CCCLXXXI. quo synodus habita est œcumenica Constantinopoli, Episcopus fuerit, quod illi subscripsisse non reperiatur.

[6] Quod autem eius ante Episcopatum viuendi genus fuerit, ab eodem S. Gregorio in fine vitæ S. Macrinæ describitur: Vir quidam illustris in re militari, [Vita S. Petri ante Episcopatum.] qui in ciuitate Ponti, cui nomen Augustæ, Dux exercitus erat, audita calamitate, atque ægre ferens, cum subditis humaniter obuiam processit. Erat enim mihi & sanguinis & amicitiæ necessitudine coniunctus. Hic mihi de ipsa (S. Macrina) miraculum narrauit, quod vnum adiungens historiæ, faciam scribendi finem. Etenim cum lacrymis modum adhibentes, colloqui cœpissemus, ille ad me, Audi, inquit, quale quantumque bonum migrauite vita: atque ita sermonem exorsus est: Magna mihi, vxorique meæ quondam cupiditas incidit videndi virtutis gymnasium. Sic enim, inquit, locum illum, in quo beatus ille animus degebat, appellandum arbitror. Nobiscum autem erat filiola, cuius oculum ex pestilenti morbo calamitas occuparat, adeo vt obducta tunica circa pupillam, contractoque albore, fœdum esset miserandumque spectaculum. Diuinam igitur illam domum ingressi, ita separati sumus in eo sapientiæ vacantium loco, vt ego quidem diuerterem, vbi habitabant viri, quibus præerat Petrus frater tuus; illa autem intus, vbi erant virgines, cum S. Macrina versaretur. Hic cum aliquantulum essemus commorati, tempus esse duximus, vt discederemus. Iamque discessum adornabamus, cum vtrimque nobis humana quædam vis illata est. Nam & frater tuus mihi iubebat, vt manerem, & studiosorum mensæ particeps fierem: & beata illa non dimittebat vxorem meam, sed filiolam in sinu gerens, non prius illam se reddituram aiebat, quam mensam apparasset, & nos philosophiæ diuitijs accepisset. Puellulā autem exosculata, & admouens os oculis eius, vbi pupillam affectam vidit; Si hoc mihi, inquit, cōcesseritis, vt apud nos esse velitis, [Hospitalitas eius at sororis.] gratiam vobis tali honore non indignā referam. Ecquam? inquit puellulæ mater. Est mihi, respondit Magna, medicamentum, ad curandum hunc oculum, appositum. Quæ quidem promissio cum mihi a quodam ex virginum conclaui nuntiata esset, libenter mansimus, posthabita, quæ nos vrgebat, proficiscendi necessitate. Cum igitur cōuiuium, quod Petrus humanitate & gratia sua condiuerat, haberet finem, vxorque nobis a S. Macrina omni conuenienti iucunditate recreata remissa esset, lætitia & gaudio pleni, nos in viam dedimus. Et quæ vtrique nostrum contigerāt, inter eundum narrabamus: ego quidem quæcumque in virorum conclaui vel videram, vel audiueram, recensebam. Et illa vicissim tamquam ex historia singula repetens, nihil omnino, quantumuis paruum, omittendum existimabat, &c. Hucvsque ex vita S. Macrinæ, quam suo tempore integram dabimus, extatq; apud Lipomanum tom.2.de vitis Sanctorum, & XIX, Iulij apud Surium, & Græcolatine in auctario operum S. Gregorij Nysseni, a Iacobo Gretsero Nostro edito.

[7] Meminerunt huius a S. Petro actæ solitariæ vitæ alij scriptores: Socrates lib.5.cap.21. Basilius duos fratres habuit Petrum & Gregorium: Petrus solitarium vitæ genus Basilij secutus est. Gregorius autem docendi rationem. [Studium solitudinis.] Theodoretus lib.4.cap.28. In eiusdem cum illis (Nazianzeno & Nyßeno) laudis societatem venit Petrus, qui Basilij & Gregorij frater germanus fuit: quique tametsi humaniore litteratura non perinde vt illi instructus erat, pio tamen viuendi genere admodum excelluit. Eadem fere Nicephorus lib.11. cap.44. Petrus eisdem, quibus Basilius parentibus prognatus, profanis quidem litteris non tantopere imbutus, virtutis autem splendore non illis inferior. & cap.19. Habuit autem Basilius fratres, quorum vnus Gregorius fuit Ecclesiæ Nyssenæ lux & ornamentum, &c. Secundus Basilij frater Petrus fuit, qui vna cum illo vitam monasticam primum consectatus, deinde vrbem Sebastiam sacrorū Antistes gubernauit. Tertius Naucratius, qui iuuenis in ascetico instituto defunctus est. Verum ex Macrinæ iam citata vita constat Petrum reliquis tam fratribus quam sororibus iuniorem fuisse. Forte recenset Nicephorus fratres S. Basilij non ordine nascendi, sed celebritate nominis.

[8] Philostorgius Theodoreto synchronos apud Suidam in Basilio, meminit eius Episcopatus: Magnus, inquit, Basilius quatuor habuit fratres, Gregorium Nyssenaæ vrbis Episcopum, [Episcopatus.] Petrū item & ipsum Episcopum, duos proinde alios monasticen professos. Et Poßeuinus noster in Apparatu sacro, de Basilio: Fratres, inquit, duos Episcopos habuit, & hos insignes Gregorium Nyssæ, Petrum Sebastæ; duasque sorores, quæ sæculo valedixerunt, alios item fratres. S. Petro rogante, confecit frater eius S. Gregorius librum in Hexaemeron, quem affirmat Socrates supra citatus, a S. Basilio morte præuento imperfectum esse relictum. Exstat etiam inter opera S. Nyßeni Epistola eiusdem ad S. Petrum fratrem Episcopum Sebastenum de suscipienda refutatione Eunomij, & responsio S. Petri ad fratrem cum hac inscriptione: [Epistola.] τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Πέτρου Επισκόλου Σεβασείας, πρὸς τὸν ἅγιον Γρηγόριον Νύσσης τὸν ἀντοῦ ἀδελφὸν. Epistolam, etsi vnicum operum eius superstes monumentum, hic integram dare operæ pretium non est, quod Græco-Latine extet cum operibus S. Nysseni. Reliqua a S. Petro in Episcopatu præclare gesta, tradita litteris non sunt, aut certe etiamnum latent.

[9] Eum ante Gregorium fratrem e vita discessisse supponit Baronius in Notis ad Martyrol. quod putet de anniuersaria die natalis eius meminisse eumdem Gregorium in epist. ad Flauianum Episcopum. [Mors.] Verba huius sunt: Tandem cum memoriam beatissimi Petri, quæ tū primum celebrari cœpta est, apud Sebastenos peregissem, itidemque Sanctorum Martyrum, qui, vt eodem cum Petro vixerunt tempore, ita celebrari vna cum ipso consueuerunt; conuerso itinere ad meam me Ecclesiam recipiebam. Hæc Gregorius; e quibus difficulter probabitur de hoc S. Petro, & non de aliquo seniore agi. Nam qui illi sunt Martyres Sebasteni, qui eodem cum illo vixerunt ten pore? Obiit quidem S. Gregorius grandis natu, qui in epistola de profeßione Christiana, lib. de virginitate cap. vlt. & alibi senectutem suam excuset.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Petrus von Sebaste

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Petrus von Sebaste

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.