DE S. SALVATORE EPISCOPO BELVNI IN ITALIA.
[Commentarius]
Saluator, Episcopus Beluni in Italia (S.)
Belvni ad Anassum siue Plauem fluuium in Marchia Taruisina, hodie S. Saluatorem Episcopum coli tradit Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum, atque in Catalogo Sanctorum Italiæ. Idem ad III. diem Februarij hæc de eo scribit: S. Saluator Episcopus, ex antiqua traditione, Belunensis fuit Antistes: eamque Ecclesiam plures annos sanctissime rexit, multis in vita editis miraculis, ac post mortem, [Templa S. Saluatori Episcopo dicata.] circa eos qui opem ipsius implorabant. Quapropter aræ illi erectæ, templaque diuersis in locis dicata fuere. Ex quibus etiam nunc in pago Maretio haud procul a Beluno vnum sub eius inuocatione conspicitur, & alterum apud Carthusianos, quod præ vetustate maxima ex parte collapsum est. Eius memoria ab Ecclesia Belunensi anniuersaria celebritate colitur; alia tamen die propter intercurrentes solemnitates In Annotatione deinde hæc subdit: Corpus huius sancti Episcopi in lapideo sepulchro ecclesiæ dirutæ memoratæ apud Carthusianos quiescere putatur, vbi in pariete huiuscemodi adhuc legitur inscriptio: S. Salvator Episcopvs Belvni. Qui quo tempore apud nos vixerit, ignoratur. Eius festum in tabulis ad diem III.Ianuarij adnotatur.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Salvator von Belluno
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Salvator von Belluno
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung