DE S. SALVIO MARTYRE IN AFRICA.
[Commentarius]
Salvius, Martyr in Africa (S.)
[1] Hvivs omnia Latinorum Martyrologia meminere; vetus Romanum, Adonis, Bedæ, Vsuardi, Notkeri, Rabani, Bellini, Maurolyci, Galesinij, &c. adduntq; in eius natali sermonem a S. Augustino habitum ad populum Carthaginensem; [S. Saluij natalis.] cuius meminit Posidius in Indiculo cap. 3. per natalem S. Saluij Martyris contra supradictos, &c. At cap. 9. meminit alterius, de natali S. Saluij tractatus. Eius corpus, vt scribit in Notis Galesinius, in basilica Carthaginensi honorifice religioseque olim reconditum fuit. De eo VVandelbertus:
Saluius hinc trinas Karthagine consecrat Idus.
Male MS. Cusanum, Saluimus. Bellinus, Maurolycus, & aliij, Siluium vocant: editio Parisien. Vsuardi anno 1536. male Salinium, & Lubecana anni 1475. Salinū: MS. Martyrol. monasterij S. Maximini Treuir. Sale. Perperam idem MS. & Rabanus Confessorem appellant, cum ceteri ex Posidio Martyrem fuisse tradant. Neque sat probatur quod MS. Martyrol. monasterij S. Martini Treuiris, & MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti habent Episcopum fuisse.
[2] Ne quis autem decipiatur, alius longe ab hoc est Saluius ille hæreticus Donatista, factionis Maximianistarum, [Alius Saluius, hæreticus.] Membresitanus in Africa Pseudoepiscopus, qui, vt refert S. Augustinus lib. 4. Contra Cresconium Grammaticum cap. 48. & 49. coram Serrano Procos. a Restituto itidem Donatista, sed alterius factionis, iam grauis ætate accusatus, atque a Procos. ex Bagaiensi Donatistarum synodo damnatus est. Sed cum pro defendendis ex quantacumque que parte sedibus suis, etiam post Procos.iudicatum, turbæ sibi fauentis (Membresitanorum scilicet) fiducia repugnare tentaret, victus aliquando comprehensus est ab Abitinensibus, [Hæretici in suos sæui.] non iam ducendus ad iudicium, vbi in partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triūphandus. Capto enim seni, mortuos canes alligauerūt in collo, & sic cum illo quantum libuit saltauerunt: & quidem, vt idem ait Augustinus lib. 3. contra epistolam Parmeniani cap. 6. ad turpes voces cantationesque plagasque & contumelias intulerunt. Non tamen narrat Augustinus ab iis occisum, vt vult Baronius in Notis hic, qui Pseudomartyrem appellat.