DE S. SEVERO MARTYRE RAVENNÆ.
An Chr. CCCIV.
[Commentarius]
Seuerus, Martyr Rauennae (S.)
Ex variis Avctor.
Sanctum Seuerum Rauennatem Episcopum, quem Kalendis Februarij Ecclesia celebrat, Kalendis Ianuarij quædam referunt Martyrologia; hinc fortaßis nato errore, [S. Seuerus Martyr diuersus a S. Seuero Episcopo.] quod cum hoc die S. Seuerus martyrium Rauennæ subierit, eum cum altero multo celebriori & Episcopo auctores quidam confuderunt. Et Maurolycus quidem Episcopum & Martyrem appellat eum qui Kalendis Ianuarij colitur, vti & MSS. Martyrologia duo, Bedæ nomine insignita, alterum domus Professæ Societatis Iesv Antuerpiæ, [Eius in Martyrologiis memoria, sed vitiose, vt plurimum, expressa.] alterum Ecclesiæ S. Lamberti Leodij; item MS. Florarium Sanctorum Martyrol. Coloniense vetus solum Episcopum; quædam MSS. Episcopum & Confessorem eum vocant. Martyrologium S. Hieronymi ista habet: Rauennæ depositio S. Seueri cum fratribus. iterum deinde Kalend. Februar. Rauenna, Seueri Episcopi. Quæ obscura; præsertim cum depositio vix soleat nisi de Confessore vsurpari. quid vero illud sibi vult Cum fratribus? deinde an duo fuere Seueri Episcopi Rauennates Confessores, in vnum deinde conflati; quorum vnus Marcellino Caij Papæ temporibus successerit, alter Agapito anno Christi 346. Constantio IV. & Constante III. Coss.
[Colitur I. Ianuarij.] Quidquid sit de ea quæstione, alius Rauennæ fuit Seuerus Martyr, quem Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ, & in generali catalogo Sanctorum, Kalendis Februarij refert, testaturq; eius ob S. Seueri Confessoris solemnitatem officium differri. Ast Hieronymus Rubeus Kalendis Ianuarij mortem pro Christo oppetiisse asserit lib.2.Historiar.Rauen. Caio, inquit, subrogatus Marcellinus, & Marcellino Marcellus fuit. Quo tempore Seuerus Rauennas, alius ab Archiepiscopo, [Quando passus. Clarus miraculis & sanctitatis opinione.] e medio sublatus est ab Maximiano Augusto; qui decimus & postremus in Occidente Christianos persequebatur. Viri enim sancti prodigia, & vitam innocenter actam cum Maximianus accepisset, ob inueteratum in Christianos odium, captum, & sacrificare falsis diis renuentem, [Corpus Vrbeueteri seruatur, vt putat Rubeus.] vti diximus, interfici iussit Kal. Ianuarij: cuius cadauer nunc summa religione in Orbito, quam plerique veteribus Herbanum fuisse putant, ab incolis conseruatur, & colitur. Hoc loco, mea quidem sententia, Franciscus Maurolycus Messanensis Abbas manifeste aberrasse deprehenditur, qui in suo Martyrologio, hunc fuisse Episcopum scribat: & longe magis Ferrettus, qui hunc Seuerum cum illo confundat, qui fuit Ecclesij Archiepiscopi fratris filius.
[Negat Ferrarius.] Falli Rubeum ait Ferrarius: non enim huius Seueri extare Vrbeueteri reliquias, sed alterius qui XV. Februarij & 1.Octob. colitur. Petrus de Natalib.lib.3.cap.66. S. Seuerum Martyrem & S. Seuerum Presbyterum, illum qui XV. Februarij colitur, in vnum conflauit.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Severus von Ravenna
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Severus von Ravenna
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung