DE S. SIMEONE STYLITA.
An. Chr. CDLX.
[Praefatio]
Simeon Stylita, iuxta Antiochiam in Syria (S.)
Ex Variis.
§ I. Simeonis Stylitæ senioris celebre nomen.
[1] Tres Simeones Stylitas fasti Ecclesiastici exhibent. Senior, eiusq; instituti primus parens V. Ianuarij colitur a Latinis, a Græcis I. Septembris. Fallitur enim Baronius dum scribit eius natalē agi XXIV. Maij, Menologium Cardinalis Sirleti temere secutus, in quo cum de iuniore Simeone eo die agatur, illud non recte adiicitur, res ab eo gestas a Theodoreto Cyri Episcopo litteris traditas esse: constat enim Theodoretum multo ante vita functum esse, quam iunior Simeon nasceretur. Alter igitur Simeon Stylita in monte mirabili, in Martyrologio Romano relatus III. Septembris, colitur a Græcis XXIV. Maij, quo die de illo pluribus agemus. Tertius ab iisdem Græcis celebratur XXVI. Iulij, vocaturq; Presbyter & Archimandrita; idem fortaßis, qui a Ioanne Moscho cap. 57. Prati spiritualis, siue libri 10. de Vitis PP. fulmine ictus memoratur.
[2] [Hic senior: celebris in Martyrol.] Seniorem ita celebrat Martyrologium Romanum V. Ianuarij: Antiochiæ S. Simeonis monachi, qui in columna stans multos annos vixit, vnde & Stylitæ nomen accepit: cuius vita & conuersatio extitit admirabilis. Eadem fere habent Beda, Hrabanus, Vsuardus, Bellinus; & fusius Ado, Notkerus, aliiq;. Menologium Græcorum I. Septembris: Commemoratio S.P.N. Simeonis Stylitæ, qui fuit sub Imperatore Leone Magno, & Martyrio Antiochenæ vrbis Pontifice, a prouincia Ciliciæ ex castello Sesan: qui monasticam vitam ingressus in columnam ascendit; in qua quadraginta septem annos stetit, & multis per eum editis miraculis in pace quieuit. Eadem habent eo die Menæa, & Græcorum Anthologion a Clemente VIII. approbatum. Christophorus Patricius & Proconsul Mitylenæus in epitome Menologij eodem die: Συμεὼν ἀνυμνείοθω μοι, οὗπερ σύλος τὸ γνώρισμα. Laudetur a me Symeon, cuius insigne columna.
[3] [Maurolycus correctus.] Franciscus Maurolycus in Martyrologio ad V. Ianuarij ita de eo scribit: Apud Antiochiam S. Simeonis Stylitæ admirabilis: nam in puteo sicco pluribus annis, in columna per annos quadraginta stans super vnū pedem vixit. Defunctum etiam aues defleuerunt. Sed fallitur Maurolycus, quod in puteo sicco existimet pluribus annis vixisse, vbi pauculis tantum diebus fuit: neque quod innuit, aßidue pede vno nixus in columna stetit, sed vno solum anno. Petrus Galesinius: Antiochie S. Simeonis Stylitæ monachi, [& Galesinius.] qui in columnam cauam annis quadraginta inclusus, in hebdomada cibum semel capiens pane herbarumque radicibus & aquæ potu victitabat. Qua admirabili abstinentia & sanctitate vir, multis etiam miraculis clarus migrauit ad Dominum. Verum vnde didicit Galesinius cauæ columnæ inclusum fuisse? Contrarium patebit ex § sequenti. Nec semel in hebdomada cibum capiebat, nisi in principio vitæ monasticæ; sed quadragesimo demum die, vt in Vita dicetur.
§. II. Stylitæ vnde dicti. Quæ columnæ forma.
[4] [Origo nominis.] Operæ pretium est, dum de Stylitis agimus, quæ vocis notio, quæ columnæ forma fuerit, exponere. Prius ita breuiter exequitur Rosvveydus noster in Notatione ad S. Simeonis Stylitæ vitam: Ducitur a Grammaticis & σύλος & σήλη ab eadem origine ἵσημι, sto. Suidas: Στυλίτης, ὁ ἐπὶ κίονος ἱσάμενος, Stylita qui columnam insistit. Quis primus apud Romanos super columnam cellulam struxerit, docet nos Asconius in Ciceronis Orationem in Q. Cæcilium, quæ Diuinatio in Verrem dicitur: [Ædificiū in colūna.] Mænius cum domum suam venderet Catoni & Flacco Censoribus vt ibi basilica ædificaretur, exceperat ius sibi vnius columnæ, super quam tectum proiiceret ex prouolantibus tabulis, vnde & ipse & posteri eius spectare munus gladiatoriū possent, quod etiam tum in foro dabatur. vnde ab eodem Mænio dicta sunt Mæniana. Festus: Mæniana ædificia a Mænio sunt appellata: is enim primus vltra columnas extendit tigna, quo ampliarētur superiora. Glossa: Mænianum, ἐξώσρα. Menianus, ἐκθέτης. Hæc Rosvveydus. Eadem fere habet Raderus Viridarij parte 3. cap.4. de Stylitis, qui addit: Στήλη erat, [Στήλη.] proprie cippus sepultorū tumulis impositus, cum inscriptione. Moxq; subdit, σήλαις ignominiæ caussa nocentium facta inscribi solita, fuisseq; quodammodo tabulas seu columnas proscriptionum. Vnde λόγον σηλευτικὸν, & epistolam σηλευτικὴν pro scripto famoso accipi, [Στηλευτικὸς λόγος.] quo rei crimina publice legenda proponuntur.
[5] [Columnæ forma. in ea domicilium.] De forma ita disserit idem Raderus: Columnarum, quas ego omnibus Ægypti prodigiosis pyramidibus elaboratis, & pictis obeliscis, colossis, columnisque Traiani, propter ipsa quæ supra illas fulgebant sidera antepono; forma fere fuit, vt arbitror, rotunda, altitudo varia. Auctor enim Stylitarum Simeon primum columellam ascendit non nisi senum cubitorum (siue nouē pedum) mox duodenum, postea vicenum duum, postremo tricenum senum, siue, vt Nicephorus & alij tradunt, quadragenum. Modius seu cella siue domicilium columnis impositum, in quo consistebant, in omnem partem binos cubitos seu tres pedes patebat, tecto nullo, vt libere cælum omne contemplarentur, & omnibus iniuriis cæli expositi maiorem haberent tolerantiæ segetem & messem. Ianuas habebant nonnulli, nullas alij, quod tempestatis violentia parietis partem disiecisset. Scalæ admouebantur, cum vel alij ad illos enitebantur, vel illi ad alios se demitterent, quod quidem vel numquam, vel ad summa Reipub. pericula deuocati factitabant. Statione porro æterna se cruciabant: nec enim iacendi vel decumbendi spatium erat: poterāt tamen sedere; sedisse vero nusquam lego, numquam puto. Nam primis quadraginta diebus Simeon ad trabem se alligari curauit, alterisque quadraginta mox liber absque adminiculo cōsistebat, medio corpore superne velut Ecclesiastes in ambone extabat. Etsi de omnibus non affirmarim. Hactenus Raderus. De domicilij supra columnam exædificati mensura, idem testatur Euagrius lib.1.cap.13. vix duorum fuisse cubitorum, & Nicephorus Lib.14.cap. 51.
§. III. S. Simeonis Stylitæ ætas.
[6] De S. Simeonis ætate hæc tradit Rosvveydus noster in Notatione ad eius vitam lib. 1. de vitis PP. De tempore quo vixit, ex Theodoreto, inquit Baronius, eius primordia colligi possunt, dum ait columnam iam incoluisse temporibus Meletij Episcopi Antiocheni, [Baronij sententia.] qui sub Valente Imp. vixit, desiitque ab humanis eo anno, quo celebrata est magna Synodus Constantinopolitana, Siagrio & Euchario Coss. qui numeratur annus a Christo iuxta veriores Chronographos CCCLXXXI. [Annus obitus.] Superuixit autem Simeon, vt ait Cedrenus, vsque ad IV. annum Leonis M. Imp. quod etiam colligitur ex Actis Danielis Stylitæ. Est annus is a Christo CCCCLX. qua ratione iam centenario maior obdormisse dignoscitur. Apud Nicephorum in margine * habetur vixisse Simeonem CIII. annos. sed nihil tale in textu.
[7] Euagrius summam Vitæ eius seuere actæ ita colligit lib.1.cap.XIII. [Euagrij calculus.] Διέτριψε τοίνυν ἐν σαρκὶ τόνδε τὸν βίον, διαβλέυων ἔτη ἓξ καὶ πεντήκοντα. Ἐν μὲν τῷ πρώτῳ φροντισηρίῳ, ἔνθα τὰ θεῖα κατηχήθη, ἔτη ἐννέα· ἐν δὲ ἀυτῇ καλουμένῃ Μάνδρᾳ, ἑπτὰ καὶ τεσσαράκοντα· ἔν τινι μὲν σενωπῷ ἔτεσι δέκα τὸν ἀγῶνα διανύσας· ἐν δὲ κίοσι βραχυτέροις ἑπτά· καὶ ἐπὶ τεσσαρακοντα πήχει, ἔτη τριάκοντα: Iste Simeones hoc seuerum viuendi genus in carne traducēs, vitam ad LVI. annos propagauit. Nam in monasterio, in quo primum diuinas viuendi præceptiones didicit, annos vixit IX. In Mandra autem, sic enim vocatur, XLVII. atque horum annorum, X. in loco admodum angusto confecit: in columnis breuioribus, VII. denique in columna quadraginta cubitorum, XXX. Eadem habet Nicephorus libro XIV. cap. LI. in quo error in numerum irrepsit. Nam pro vndetriginta, scribendum triginta. Quæ putatio si vera est, non potuit peruenisse ad centesimum annum. Alioqui necesse esset asserere cum, cum XLIV. erat annorum, primum ingressum esse monasterium. quod non quadrat cum Vita hic ab Antonio scripta, qui eum statim ab adolescentia ingressum esse monasterium scribit.
[8] [Rosvveydi, ex Latina vita.] Ex quo hæc Vitæ summa colligitur: Cum erat tredecim annorum, pascebat oues. Inde videtur ingressus monasterium, vbi vixit anno I. inde III. annis in clausura: post IV. annis in columna cubitorum IV. iterum XII. annis in columna cubitorum XII. rursus XII. annis in columna cubitorum XX. post IV. annos in columna cubitorum XXX. demum XVI. annos in columna cubitorum XL. Atque ita exercitationis anni exsurgunt LII. haud multum differentes a numero Euagrij.
[9] [Theodoreti.] Apud Theodoretum habetur, quod II. annos mansit in primo monasterio: X. annis in monasterio Heliodori: III. annos in vico Telanesso: XXVIII. annis in columna, in id tempus, quo Theodoretus eius Vitam scripsit. Hic tantum habentur anni XLIII. exercitationis. sed eo tempore adhuc viuebat.
[10] [Cedreni.] Cedrenus in Compendio historiæ ait, an. XXV. Theodosij iunioris eum columnam ascendisse, & an. IV. Leonis vita functum. Ex quo interuallo iuxta computum Annalium Baronij conficiuntur tantum anni XXVIII.
[11] Hactenus Rosvveydus. Singula expendenda sunt. De Meletio, qui cum S. Simeone egit, accepit Baronius ex Theodoreto cap. 26. Philothei, ita scribente: Postquam autem Meletius ille admirabilis, cui tunc mandata erat cura Episcopatus regionis Antiochenæ ciuitatis, vir cordatus & prudentia clarus, & ingenij solertia ornatus, &c. Ita vertit Gentianus Heruetus. Ast Albericus Longus Salentinus: Cum vero Meletius, qui tunc Antiochenæ regioni præfectus erat. Quibus ex verbis non liquido constat, [Plures Meletij Episcopi, Simeonis æquales.] Meletium illum Antiochenæ Sedis Patriarcham fuisse, licet id clare asserat Metaphrastes. Si iam inde a Magni Meletij (cuius vitam XII. Februarij dabimus) tempore, in columna stetisset Simeon, quomodo non eius vspiam vel S. Ioannes Chrysostomus, vel illius æquales historici meminissent? Arbitror igitur hunc Meletium a Theodoreto laudatum, alterius fuisse Sedis Episcopum, in regione Antiochena. Nam præter Meletium illum Theodoreti collegam in Conciliabulo contra S. Cyrillum, qui fortaßis a minori aliqua sede sub Antiocheno Patriarcha ad Neocæsareensem fuit translatus; alius sæpe memoratur in Synodo Chalcedonensi Meletius Larissæ Episcopus, qui in ea Synodo vices obiit Metropolitæ sui Domni Apameæ Syriæ II. Episcopi. Est autem Larissa vrbs Caßiotidis, qua in prouincia & Antiochia quoque est. Quamquam si hic Meletius fuit, non videtur tum Larissæ adhuc Episcopus fuisse, cum Concilij Ephesini tempore, anno CDXXXI. Episcopus Larissæ esset Iulianus, qui eidem schismaticorum conciliabulo subscripsit. Fuit fortaßis Chorepiscopus Patriarchæ Antiocheni: nam & quosdam legimus Concilio Chalcedonensi per Chorepiscopos subscripsisse. Quod munus esset Chorepiscoporum, [Chorepiscopus quid.] exponit Concilium Antiochenū, anno Christi CCCXLI. Marcellino & Probino Coss. ab Arianis Episcopis celebratum, can. 8. & 10. vbi eos vocat τοὺς ἐν ταῖς κώμαις, ἢ ταῖς χώραις, ἢ τοὺς καλουμένους χωρεπισκόπους,, qui in vicis vel pagis constituti sunt Chorepiscopi, vt habet versio Dionysij Exigui.
[12] [Domnus Episc. Antioch.] Si Chorepiscopus eiusmodi fuit ille Theodoreto laudatus Meletius, (vt omnino fuisse coniicio) iam collabascit calculi Baroniani fundamentum. Accedit quod Domnus Antiochenus, vt refert Nicephorus lib.14.cap.51. & Euagrius lib.1.cap.13. ad Simeonem venit, eoq; viso consternatus est præ admiratione: vnde coniicitur, non multo ante cœpisse Simeonem in præalta illa columna morari. At Domnus, vt habet Baronius, an. CDXXXII. ab eremo, inuito S. Euthymio receßit, vt auunculum suum Ioannem Antiochenum Patriarcham Nestorio fauentem conuerteret: anno deinde CDXXXVI. ei in Episcopatu succeßit. Quæ vero ei fuisset tanti stuporis caussa, si iam annis quinquaginta stationem illam tenuisset Simeon? Quid? quod ab eo tempore, quo rigidam illam abstinentiæ rationem, sub Blasti aut Baßi disciplina, iniit Simeon, vsque dum Philotheum scripsit Theodoretus, anni fluxerunt solum XXVIII? Atqui annis minimum tribus ante illum cum Meletio congressum, eam assumpserat inediam. Ergo si Magnus Meletius is fuit, iam ab anno CCCLXXVII. aut CCCLXXVIII. numerandi illi erunt anni; sicq; anno Christi CDV. [Theodoreti Philotheus quando scriptus.] vel CDVI. scripsisse Theodoretum fateamur necesse est; quod ipsemet refellit, dum in epistola ad Eusebium Ancyræ Episcopum inter alia a se post Synodum Ephesinam scripta recenset librum de vitis Sanctorum.
[13] [Verior numerus annorum Simeonis.] Cum ergo hæc ita sint, & numerum annorum ab Euagrio traditum sequantur Menæa, Menologium Sirleti, & Anthologion a Clemente VIII. probatū, non video cur ei refragemur: præsertim cum & Metaphrastes assentiri videatur, dum ait totos sex & quinquaginta annos vixisse, in vitæ nimirum religiosæ exercitatione.
[14] Quem vero Rosvveydus in numeros apud Nicephorum irrepsisse errorem notat, is nec in Frontonis Ducæi accurata editione correctus est. In Græco tamen expresse dicitur ἔτη τριάκοντα, annos XXX. in quadraginta cubitorum columna transegisse.
[15] Quem deinde ex vita Latina a se edita colligit annorum numerum Rosvveydus, is, vt infra patebit, non omnino est certus, cum MSS. codices, negligentia librariorum vitiati, haud parum discrepent. Hic iuxta eam vitam nobis maxime probaretur (nisi Theodoretus obstaret) calculus: In domo parentum vixit annos XIII. in primo monasterio IV. in cella III. vel IV. in quatuor pedum columna IV. in duodecim cubitorum columna XII. in columna cubitorum XX. annos XII. in columna cubitorum XXX. annos IV. tandem in columna XL. cubitorum annos XVI. sicq; efficiuntur vitæ LXVIII. vel LXIX. monasticæ exercitationis LV. vel LVI. qui ad numerum Euagrij propius accedunt: atque is numerus exprimitur in Latina vita cap.8.nu.33. Pauciores longe annos numerat Antonius in vita prima, quam e Græcis MSS. dabimus: sed aliquod mendum irrepsisse in comperto est.
[Annotatum]
* edit Paris. ann. 1574.
§. IV. Vita S. Simeonis a quo scripta.
[16] [Antonius Simeonis discipulus eius vitam scripsit.] Vitam S. Simeonis scripsit Antonius eius discipulus, quem Euagrius significat, cum lib.1.cap.13. ita scribit: Τούτου τὰς θεοσημείας γέγραφε μὲν κάι τις τῶν ἀυτοπτῶν γενομένων· γέγραφε δὲ, καὶ λογίως ἀπέθετο καὶ Θεοδώρητος ὁ τῶν Κυρεσῶν ἐπισκοπήσας. Huius res gestas, quæ omnino diuinæ virtutis signa erant, scripsit aliquis ex iis qui oculis conspexerant. Scripsit etiam, diserteque exposuit Theodoretus Cyrensis Episcopus. Duplicem vitam hic damus, [Ea iam primum editur.] cuius Antonius auctor citatur. Priorem Græce scriptam e bibliotheca Serenißimi Bauariæ Ducis accepimus, quam Latine reddidit Guilielmus Gratius Brugensis Societatis nostræ Sacerdos. Eam, quia breuior longe, crediderim potius ab Antonio esse scriptam. Ita namq; Metaphrastes: Μέγας τοίνυν οὕτως ὢν, καὶ πολὺς τὴν φήμην γενόμενος, πολλῶν ἔτυχε καὶ τῶν γραφέων· ἀλλ᾽ οὐδεὶς οὐδέπω κατὰ μέρος τὰ κατ᾽ αὐτοῦ διεξῆλθεν, ὅπως ἅπαντα καθῆκεν ἑαυτῷ· οὐδὲ ἀκριβῶς, ὅπως ἕκασα εἶχεν, ἔγραψεν. Magnus igitur adeo cum esset, famaque celebratus, multos quidem nactus scriptores est. Verum nemo prorsus omnia quomodo ei euenerint singillatim exposuit; neque accurate, vt singula sese habuerint, scripsit. Quod scilicet facturum se Metaphrastes pollicetur. Verum altera pridem sub Antonij nomine vulgata vita haud multo pauciora habet Metaphraste.
[17] [Altera Latina:] Arbitramur igitur eam iam olim ex breuiore illa Antonij relatione concinnatam, additis quæ vel fama vel aliorum scriptis de eo ferebantur. Certe quem Theodoretus adeo celebrem tradit fuisse Romæ, totoq; in Occidente, eius non isthic quoque vulgatam fuisse vitam, credibile non est. Eam e vetustißimo codice monasterij S. Laurentij Leodij exarato ante annum Christi MXXXIV. descripserat Rosvveydus noster, quam nos cum aliis MSS. Imperialis monasterij S. Maximini Treuiris, S. Mariæ de Ripatorio, Ecclesiæ S. Audomari contulimus. In codice Ripatorij erat paßim contracta. Eamdem, sed phrasi plerumque aliquantulum discrepante, edidit lib.1. de vitis PP. idem Rosvveydus.
[18] [Immerito a Ioan. Hesselio reprehensa.] De hac vita seueram olim censuram tulit Ioannes Hesselius a Louanio, adscripsitq; libro Parcensis monasterij, qui inscribitur Passionale de Sanctis per annum, cum isthic Theologiam prælegeret. Eam vulgauit Ioannes Molanus Hesselij discipulus; quæ sic habet: Vita Simeonis qui in columna stetit, (quæ incipit, S. Simeon ex vtero matris suæ a Domino electus est, & meditabatur a pusillo opera placentia Deo. Hic erat filius Isici nomine) displicet, non solum ob fabulosa; sed quia ipse dicitur docuisse homines: Ne præsumas iurare per Deum, quia peccatum est: sed magis per me humilem & peccatorem, & iura siue iuste siue iniuste. Hanc vitam non scripsit Theodoretus, sed fortassis Metaphrastes Simeon, qui eam post Theodoretū scripsit, teste Nicephoro lib.14. cap.51. Ita Hesselius. Sed bene habet, quod, vt idem Molanus testatur, hanc aliasq; id genus censuras dicebat se reuisere atque recudere velle, postquam eas historias denuo accuratius relegisset. Fortaßis neque fabulosa visa ei tunc fuissent, quæ admiranda in ea vita narrantur: & per suum nomen iurandi facultatem factam barbaris illis hominibus censuisset ea ratione, qua dicitur minus malum suaderi posse ei, qui omnino alterutrum facturus sit, siue ex obstinata voluntate, siue ex mala consuetudine. Vincentius Bellouac. cap.53.lib.20. idem refert. Baronius, cetera seuerus censor, cum Acta Simeonis citat in vitis PP. edita, nihil addit quo ea sibi non probari indicet. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad an. CDLVIII. hoc ipsum ex Simeonis vita profert. Simeon, inquit, qui XL. annis inclusus in columna stetit, mira sanctitate Antiochiæ claruit: qui inter cetera monebat, ne quis per Dei aut Sancti alicuius nomē, imo per nomen Simeonis iuraret, promittens impunitatem in se peieranti se a Deo postulaturum.
[19] [Tertia scripta a Metaphraste.] Demum S. Simeonis vitam optime post Magnum Theodoritū, vt scribit Nicephorus lib.14.c.51., ei cognominis Simeon Metaphrastes conscripsit; nouū quoddam & admirandum in ea ex omnis generis cibariis conuiuium omnibus proponens. Hanc Baronius in Not. ad Martyrol. Raderus parte 3. Viridarij SS. cap. 4. Molanus in Annot. ad Martyrol. Vsuardi, Heribertus Rosvveydus in vitis PP. Petrus Ribadineira in Flore SS. scribunt non extare. Nos primi eam proferimus ex MS. Græco Regis Galliæ, Latine versam ab eodem Guilielmo Gratio nostro. Priora omnia fere ad verbum e Theodoreti Philotheo cap.26. descripta sunt, vt conferenti patebit.
§. V. Qui alij scriptores eius meminere.
[20] [De Simeone agunt Rosvveydus,] Avam secundo loco damus Simeonis vitam, ea ab Heriberto Rosvveydo nostro lib.1. de vitis PP. edita ex aliis est MSS. sed phrasi paullulum discrepante. Quam vero primus omnium, cum in viuis adhuc esset Simeon, scripsit Theodoretus Cyri Episcopus, [Theodoretus,] ea tum in ipsis Theodoreti operibus vulgata extat, tum a Laurentio Surio tom. 1. de vitis SS. ex interpretatione Alberici Longi Salentini, ac deinde in eiusdem Rosvveydi nostri lib.9. de vitis PP. ex interpretatione Gentiani Herueti. [Surius,]
[21] [Vincētius.] Vitam præterea eius scripsere alij complures: Vincentius Bellouacensis lib. 20. cap. 51. 52. 53. 54. Petrus de Natalibus lib.2.cap 45. [Petrus de Natal.] Corrigendus tamē hic dum ait, Primo, in columna concaua eum inclusum quadraginta annis stetisse; Secundo, in puteo sicco pluribus annis miram pœnitentiam egisse; Tertio, in columna 12. cubitorum annis XL. permansisse; Quarto, draconem populis infestum, versus ciuitatem properantem, eius oratione, ligno in oculum impacto, in deserta illico abijsse; Quinto, Ab Abbate Antonio, qui ad eum visendū venerat, mortuum repertum esse, ac sepultum. Quæ omnia falsa esse, quiuis vita perlecta facile intelliget. [Haræus. Grasius.] Scripsit & Franciscus Haræus Vltraiectinus; Cornelius Grasius Carthusianus, qui quod translatas S. Simeonis Constantinopolim reliquias tradit, ex S. Danielis vita accepit, vt infra dicemus. Sed quod ait capillos tunc omnino integros repertos, frontisq; cuticulam, non recte ad Leonis tempora reuocat, cum non ita pridem mortuus Simeon esset; Mauritij anno IV. id accidisse infra dicemus, Christi nimirum DLXXXVI.
[22] [Villegas.] Alphonsus Villegas parte 1. Floris SS. in Sanctis Extrauagantibus, vt vocat, Simeonis quoque gesta narrat, præcipue ex Theodoreti Philotheo & Euagrio: sed præter alia quæ inferius in Notis obseruabimus, corrigendum, Primo, quod tradit obiisse sub Theodosio iuniore, circa annum Christi CDXL. cum constet post Concilium Chalcedonense vixisse, a Leone Imper. consultum, ad Basilium Patriarcham Antiochenum scripsisse, &c. Secundo quod ait translatas eius reliquias Antiochiam Ciliciæ; cum Antiochiam Syriæ, quæ ad Orontē, deportatæ sint.
[23] [Ribadineira.] Petrus Ribadineira noster parte 2. Floris SS. sed non recte ait celebrari eum a Græcis XXIV. Maij, vt §. 1. diximus. Vitam a Ribadineira Hispanice scriptam, vertit Latine Iacobus Canisius, Belgice Heribertus Rosvveydus, nostri ambo; Italice Gratiamaria Gratij. Ita omnium gentiū linguis magni illius viri celebratæ sunt laudes.
[24] [Theodorus Lector. Glycas. Variæ SS. vitæ.] Multa de eo scripsere Euagrius & Nicephorus sæpe a nobis citādi. Eius meminit Theodorus Lector lib.1. Collectaneorum; Michael Glycas par.4. Annal. qui tamen fallitur, dum Marciano regnante columnam ascendisse S. Simeonem tradit; Vita S. Danielis Stylitæ XI. Decēb. vita S. Theodosij Cœnobiarchæ XI. Ianuar. Cyrillus monachus in vita S Euthymij, XX. Ianuar. Vita S. Auxentij XIV. Februar. Suidas verbo Symeon, [Suidas. Cedrenus. Turonen. Baronius. S. Eulogius.] qui testatur Marcianum Imperatorem ad eum plebeio habitu ventitare solitum; Georgius Cedrenus ad an. XXV. Theodosij, & IV. Leonis. S. Gregorius Turonensis de gloria Confessor. cap.26. Baronius in Notis ad Martyrol. & in Annalibus variis locis, præcipue ad an. CDLX. num.17. & sequentibus; S. Eulogius Episcopus Alexandrinus orat.9. apud Photium Cod.230. Litteræ Theodosij Imperatoris ad S. Simeonē Stylitam datæ, vt pro Ecclesiæ pace atque Imperij incolumitate oraret, & Ioannem Antiochenum Patriarcham a Nestorij tuendis partibus reuocaret, recitantur in Concilio Ephesino par.3.cap.25. S. Simeonis mentio fit in 2. [Conc. Nicæn. 11. S. Damascenus. Recentiores Chronologi. Guinisius.] Synodo Nicæna siue 7. œcumenica, act. 4. Eiusdem meminit S. Ioannes Damascenus orat. 3. de imaginibus; Alfonsus Ciacconius in Hilaro; Iacobus Gualterius noster in Tabula Chronol. Seculo 5. Iacobus Gordonus noster ad an. CDLX. Henricus Spondanus & Abrahamus Bzouius in epitome Annal. Baronij, Sigebertus ad an. CDLVIII. Extat & Vincentij Guinisij nostri elegans de S. Simeone epigramma XXI.
[25] [Vita S. Genouefæ.] Denique S. Simeonis mentio fit per honorifica III. Ianuarij in S. Genouefæ priore vita, cap.6.n.26. in altera cap.6. num.22. quæ loca citans Baronius ita scribit: In Galliis etiam notissima extitit eius fama, prædicante eius admirabilem sanctitatem S. Genouefa, quæ licet longe absens, eum tamen velut præsentem diuinitus nouerat, vt constat ex eiusdem S. Genouefæ Actis. Imo potius ex Actis constat, Simeonem Genouefæ sanctitatem prædicasse, eiq; salutem per negotiatores impertitum, & vt pro se oraret rogasse. In secunda tamen vita innuitur, mutuam hanc fuisse ex diuina reuelatione notitiam.
[26] [Bellarminus] Contra calumniatores Magdeburgenses eumdem egregie defendit Illustrißimus Cardinalis Bellarminus tom.2. Controu. general.2.lib.2. De monachis cap.39. & Alanus Copus Dial.2.cap.18.
VITA S. SIMEONIS AVCTORE ANTONIO EIVS DISCIPVLO INTERPRETE GVILIELMO GRATIO SOC. IESV.
Simeon Stylita, iuxta Antiochiam in Syria (S.)
Avct Antonio ex mss. Græcis.
CAPVT I. S. Simeon tredecennis fit monachus.
[1] Novvm & mirabile a nostris tēporibus factum mysterium est. Visum proinde & mihi Antonio peccatori, discipulorūq; eius minimo, ea quæ sum assecutus mādare litteris. Magnē enim mysteriū hocce ad animi cōpunctionē habet vtilitatē. Quamobrē adhortorvos, aduertite aures ad ea que narraturus sum vobis.
[2] [S. Simeon oues pascit.] Sanctus & Beatissimus Pater Noster Simeon etate etiā tū puer patris sui pecora pascebat, quēadmodum Dauid Propheta. Diebus vero Dominicis sanctā Dei ecclesiā adibat, ac diuinas audiebat scripturas. Cumq; [Dominicis frequentat ecclesiam.] adoleuisset, ac Dei timore cōpunctus quadam die ingressus esset ecclesiā, audita lectione Apostoli, quæsiuit ex sene quodā: Dic mihi pater, [Inuestigat viam salutis.] quidnā illud est quod legitur? Respōdit senex: De continētia animæ, fili. Sciscitatur denuo B. Simeon: Et quid est animæ continentia? Respōdit senex: Quid me tentas, ista sciscitādo? Video enim te & iuuenē ætate, & magna simul teneri ignorātia. Ad hæc B. Simeon, Non hoc, inquit, Pater, ago vt te tentē, sed inuitat me cōtinentiæ mētio. Tum senex, Cōtinentia, inquit, salus animæ est, dux lucis, introducēs in regnū cælorū. Dicit ei B. Simeon: Doce me, Pater, quæ dicis; rudis enim sum. Respōdit senex: Fili, cōtinētia est, si quis ieiunat mūdo corde, & Deo orationes suas persoluit cum omni timore & reuerētia: videlicet b prima hora orationē vnam, sexta quoque & nona, similiter & nocturnas precationes, aliaq; his similia & quæ consequūtur noctu faciēda. Hæc autē omnia rite peragūtur in monasterio. Intellexisti fili, que audisti? Perpēde hæc omnia in corde tuo. Oportet enim te esurire & sitire; [Quæ patiēda monacho.] nudum esse, & iniuriis affici, & colaphis cædi, & conuiciis impeti, gemere & plorare; vigilare, & vix leuiter somnum libare, nunc aduersa, nunc prospera valetudine vti; expetere & renuntiare, ac humiliari; persecutionē pati & flagris cædi; perquiri & deprehendi, multa ab hominibus perpeti, & necdū ab Angelis Domini solatio leuari. Audisti nunc fili hæc omnia? Dominus glorie det tibi mētem bonā secundum voluntatē suam.
[3] [Orat Simeon 7. diebus.] Hec cum audisset B. Simeō, exiit de ecclesia, abiitq; in locū desertū, & se pronū humi prostrauit dies septē plorās, & Deum orans, neque vt cibū sumeret aut potū surrexit. Post diem septimū surgens accurrit ad Monasteriū, moxq; se ad pedes Archimandritæ abiecit, plorās & obtestās, Miserere, inquit, mei peccatoris, & ærūnosi, serua animā pereuntē, & desiderantē seruire Deo. Dixit Archimādrites: Quis es? & cuias? aut quod tibi est nomē? & vnde nobis ades? Respōdit Beatus: [Fit monachus.] Genere quidē ingenuus suum, nomē mihi est Simeō; atqui parētes & vnde venerim querere noli Domine, sed redime vnicam animā pereuntē. Quod vt audiit Archimandrites, benigne eum a terra alleuat. Et, Si, inquit, a Deo ades, Deus custodiet te, & defendet ab omni malo, insidiis, periculis & tentationibus: & omnibus fratribus obsequiū impendes, vt ab omnibus ameris. At parētes eius duos annos non destiterunt eum deflere & perquirere. Beatus autem Simeon commoratus est in Monasterio, famulans omnibus fratribus, facileque omnibus se acceptum reddidit, implens omnē Monasterij regulam.
[Annotata]
a Hinc etiam probabilius fit, ab Antonio scriptā esse hanc vitam.
b En quam antiqua Ecclesiasticarum horarum consuetudo.
CAPVT II. Mirabili pœnitentia se macerat. eiectus e monasterio, cum honore reducitur.
[4] Invenit autem ad puteum, ex quo aqua hauriebatur, situlam habentem a funem textum e setis; quo dissoluto secedit tantisper, [Fune cili cino corpus cōstringit.] eoque totum corpus circumcingit, ac lacernam suam cilicinam superinduit, ingressusque Monasterium, dixit fratribus: Exij vt aquam haurirem, & funem non inueni. Dicunt ei fratres: Tace, ne resciscat hoc Archimandrites. Et nemo sensit funem eius corpori esse circumuolutum. Perdurauit autem ita circiter b anno vno. At vero funis depastus est carnes eius, [Caro inde putrescit.] & penetrauit vsque ad ossa, & carne putrefacta tegi cœpit. Præ graueolentia autem nemo prope eum consistere poterat: nec cuiquam mysterium quod patrauerat in mentem veniebat. Sed & stratum eius vermibus repletum est. Accipiebat quoque cibum qui quotidie præbebatur, & erogabat in pauperes.
[5] Forte igitur prodiens monachorum quispiam, offendit eum pauperibus panem ac legumina, quæ acceperat, largientem: [Integra hebdomada ieiunat.] nam cum omnes ieiunarent ad vesperam, ille a Dominica ad Dominicam vsque inediam protrahebat. Monachus ille ingressus, apud Archimandritam eum calumniatus est, dicens: Hic homo euertere vult monasterium nostrum, & regulam quam nobis dedisti. Archimandrites, Quomodo, inquit, euertere vult regulam? Dicit ei frater: Nos ad vesperam ieiunare recepimus, hic Dominicis solum diebus comedit; cibum vero, quem accepit, dat pauperibus. Neque hoc solum, sed & ab eius corpore procedit fœtor intolerabilis, vt nemo prope eum stare queat, tum & stratum eius vermibus scatet: nec amplius perferre possumus. Quin si eum hic diutius retineas, nos hinc discedimus. Eum igitur eo vnde aduenit dimitte. Hoc vt audiuit Archimandrites, admiratione perculsus ad stratum eius accessit, & inuenit vermibus plenum, nec stare ibi præ fœtore poterat. Et ecce, inquit, alterū Iobum. eum que accersitum ita increpuit: Quid hoc fecisti o homo? vnde hic fœtor? quid fallis fratres? quid dissoluis regulam Monasterij? Ecquid vmbratilis larua es? si enim reuera homo esses, & humano connubio procreatus, indicasses nobis quo genere esses, & vnde huc appulisses.
[6] Hæc audiens B. Simeon demisso vultu tacebat, & lacrymæ vbertim ab eius oculis in terram cadebant. Tum Archimandrites quodam quasi furore percitus, Exuite, inquit, eum, vt videamus vnde hic fœtor oriatur. Tentarunt ergo eum exuere, sed plane non valuerunt. [Veste carni agglutinata, ægre exuitur.] ita erant eius indumenta putrefactæ carni agglutinata. Tres igitur dies iugiter eum tepida aqua atque oleo macerarunt, & ægre eum vel sic exuere potuerunt. Repererūt autem ita corpori funem implexū, vt iam propemodum cerni non posset. Vermium vero e plagis scaturientiū copia erat infinita. Monachos sane immedicabile id malum attonitos reddidit. Et deliberare inter se cœperunt, quo remedio funem excipere possent. Clamabat autem B. Simeon: Sinite me, fratres, sinite me sic mori, canem fœtidum; sinite scelera mea sic puniri. ego enim peccatorū pelagus sum. Archimandrites autem & fratres vbertim flebant, inusitatam eam plagam intuentes. Dixitque ei Archimādrites: Nondum duodeviginti annos natus es, & quæ tandem habes peccata? Respōdit B. Simeon: Propheta Dauid inquit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea. [Psal. 50.] Et ego pariter.
[7] Miratus est Archimandrites illius sapientiam, quod adolescens rusticanus ita esset Dei timore compunctus; Medicisque aduocatis, [Curatur.] magno labore & molestia funem a corpore eius auelli curauit, vt omnes eum iam pro mortuo haberent. Intra dies tandem quinquaginta magno studio & industria eum ex parte curarunt; dicitque ei Archimandrites: Fili, ecce conualuisti, quo libet discede. Quod vt audiit B. Simeon, [Dimittitur e monasterio.] monasterio egreditur. Erat vero in propinquo puteus sine aqua. Et magna vis spirituū impurorū eum inhabitabat; nec horum modo, sed & aspidum & viperarū ac serpentium. Quamobrem multi iuxta locum illum transire verebantur. At B. Simeon egressus e Monasterio, [Puteum siccum ingreditur.] nemine vidente in eum se puteum deiecit, & in recessu eius septem diebus delituit.
[8] Vidit porro in somnis Archimādrites a magna virorum multitudine circumdari Monasteriū, qui candidis omnes vestibus induti, ac faces manibus gestantes inclamabant: Comburemus te, [Visione territus Abbas eum perquirit.] nisi seruum Dei Simeonem nobis tradas: cur ipsum eiecisti? quid commisit? an nescis eum te maiorem esse, maioremque in die iudicij inuentum iri? Et simul experrectus Archimandrites, totoque contremiscens corpore, fratribus ait: Quantum ego perspicio, fratres, homo ille verus Dei seruus est; multa enim nocte hac passus sum propter eum.Sed, amabo, discurrite & quærite eum; nec vestrum quisquam eo non inuento huc redeat. Egressi vero fratres vbique eum quæsiuerunt: cumque eum inuenire non potuissent, id Archimandritæ renuntiarunt: Nullum prætermisimus locū, vbi non eum quæsierimus, præter solum puteum illum siccum; in eum vero nemo audet se demittere. Dixit Archimandrites: Facto signo Christi, cum facibus descendite, & eum quærite. At illi digressi, preces supra puteum fuderunt, & quinque monachi per demissum funem descenderunt. Reptilia visis facibus in angulos refugerunt. At B. Simeon conspicatus eos, exclamauit dicens: Obsecro vos, sinite me paullisper, dum reddam spiritum: doleo enim non mediocriter, quod cuius gratia huc me conieci, nondum id impleui: sed monachi correptum eum, quasi mali aliquid perpetrasset, ad Archimandritam adduxerunt.
[9] Qui vt B. Simeonem vidit, ad pedes eius procidens, [Veniam ab eo petit.] Condona mihi, inquit, serue Dei, quod in te per imprudentiam cōmisi. Et obsecro te, vt te ipsum præfectum mihi esse patiaris, & doceas quæ scis. Verum B. Simeon non destitit plorare & orare: & tres annos in monasterio cōmoratus, clam omnibus exiit, & discessit in locum desertum, prope quem vicus erat qui c Thalampsin dicitur, ibique ex siccis lapidibus paruā casam construxit, in qua annos quatuor exegit; [In cella 4. annis habitat Simeon.] ieiuniis sese, imbribus, æstusque molestia perferenda affligens, multique ad eum accedebant. Victus autem eius erat lens macerata, & aqua.
[Annotata]
a Græc est, σχοίνιον τρίχινον.
b Theodoretus habet 10. dies.
c Græce, ἔγγυςα δὲ ἀυτοῦ ἦν χωρίον ἐπιλεγόμενον Θάλαμψιν.
CAPVT III. Vitam agit in columna. matri mortuæ bene precatur.
[10] Dehinc construxit sibi columnam cubitorum quatuor, [In columna viuit.] & stetit super eam annos septem. Sancta vero eius fama quaquauersum dimanauit. Post hec construxerūt ei turbæ duas mandras e siccis lapidibus, ostiumque intra mandram fecerunt, & columnam ipsi cubitorum quadraginta erexerunt: in hac stetit annos quindecim multas curationes faciens, auctorem imitans Christum, cæcis visum restituēs, claudis gressum, leprosos mundans, mutis loquendi facultatē tribuens, paralyticis incessum, iis quoque qui longa ægritudine confecti erant, opem afferens. [Vetat sibi tribui miracula.] Edixit adhæc & præcepit vnicuique: Si quis roget quis te sanauerit, dicito: Deus. Caue dixeris, Simeon; si dixeris, prædico in eadem denuo mala recides. Et hoc dico tibi ne vmquam mentiaris, iuresve per Deum; sin necesse sit tibi, a iura per me humilem, siue serio siue falso: magnum enim peccatum & periculum est per Deum iurare.
[11] [In suo nomine iurari sinit.] Miraculum. Audi mirabile mysterium. Mater ipsius septimo demum & vigesimo anno cum resciuisset vbi terrarum degeret, accedens cupiebat eum videre: & cum vbertim fleret in vestibulo mandræ eius, [Matrem non admittit in suū conspectā.] non est ei concessum vt illum cerneret; sed scalis appositis ad mandræ parietem in terram corruit; significauit que ei B. Simeon: Da veniam mihi in præsentia, mater; &, si digni erimus, in illo seculo nos inuicem videbimus. Mater vt hoc audiit, magis videndi eius desiderio inflammata est. At significauit ipsi Sanctus dicens: [Moritur mater.] Asside paullisper, & quiesce, moxque te videbo. Deseditque in vestibulo mandræ, & confestim spiritum tradidit Domino. Iussitque eam inferri; posuerunt vero eam ante columnam: ille eam intuitus, sic fari cœpit: Domine Deus virtutum, dux errantium, moderator Cherubinorum, qui deduxisti velut ouem Ioseph, qui inclyta auxisti virtute Prophetam Dauid, qui Lazarum quatriduanum resuscitasti, accipe in pace animam famulæ tuæ. [Eius corpus orante filio mouetur.] Illo ita precato matris corpus commotum est, ac vultu subrisit: omnesque adstantes id viderunt, & Deum laudarunt. Ceterum exequiis eius factis, sepelierunt eam ante columnam, iusta ei ibidem persoluentes.
[Annotatum]
a Vide quæ in Præf. §. 4. dicta sunt.
CAPVT IV. Variæ infirmorum curationes. vermis in vnionem mutatus.
[12] [Mutis restituta loquendi facultas.] Alivd audi nouum ac mirabile. Quidam e longinquo ad orationem ibant, & occurrit illis pascens cerua, eademque prægnans. dixitque vnus ex illis: Adiuro te per virtutem S. Simeonis, sta vt te cōprehendam: & subito stetit cerua. At illi eam comprehensam occiderunt, carnesque comederunt, pellis vero ibi remansit. Et statim lingua eorum quasi visco cōstricta est; cumque loqui vellent, nequiuerūt. Ocyus igitur accurrerunt, procidentes ante columnam, medelam petentes; & cum aliquamdiu multis præsentibus ibi moram traxissent, & cum magna pœnitudine expectassent, reuersi sunt sani ad propria, glorificantes Deum.
[13] [Mulier a serpente, quem de glutierat, liberata.] Accidit etiam vt mulier quædam nocte siti correpta, cum aqua paruum anguem deglutiret. At ille nutritus magnum incrementum in ventre eius cepit. Multi vero Medici laborarunt vt eum educerent: at nequicquā. Deportant igitur eam ad Sanctum, eique narrant vt res se habeat. Ille vero, Mitrite, inquit, in os eius aliquantum aquæ & terræ. Et vt sensit fera, humi eam affligit, & egreditur longa quatuor cubitos, proceditque ante columnam, & virum, medio Angelorum inferentem caput, quasi venerata expirat: omnesque qui adstabant Deum laudarunt.
[14] Columnam dein eius altiorem fecerunt; extulerūt quippe ad cubitos circiter quadraginta. Et longe lateque fama eius sparsa est, adeo vt & Saracenos ad illum exciret, qui & ad timorem Dei ab ipso conuersi sunt. [Simeon a diabolo tentatur.] Hominum igitur osor diabolus, vt illi mos est tentare seruos Dei, & eis insultare, informam sese Domini transmutauit, currui Cherubico insidens; dixit que Sancto: Ades, & conscende currum hunc, & accipe coronam tuam. Sanctus, non existimans inane esse spectrum, pedem sustulit, curruique imposuit: vbi vero spiritu cognouit diaboli esse technas, ocyus pedem retraxit a deprehenso iam phantasmate, & in femore plagam a diabolo accepit, [Pannucula laborat.] quēadmodum B. Iob: vnde morbus a Pannucula dictus: & conuulsum est femur illius: [Vno pede nititur.] & vno solum pede deinceps niti cœpit, & in eo stetit longo tempore vsque ad mortem. Vermes vero innumerabiles in terram ab eius femore ceciderunt. Quare ego minimus nil aliud habebam negotij quam vt eos colligerem, sublatosque reponerem in locum vnde ceciderant, dicente Sancto: Edite, vnde vobis dedit Dominus.
[15] Accidit vero Dei nutu, [Vermis ab eius corpore lapsus in vnionem vertitur.] vt ad eum veniret Rex Saracenorum. Et cum propius ad columnam accessisset, benedictionemque a Sancto postulasset, cœpit eum Sanctus admonere: & dum colloquerētur, cecidit vermis a femore eius, aduertitque animum Saracenus, verumtamen nesciebat quidnā illud esset quod ceciderat: & accurrēs vermem illum tollit, oculisque & cordi applicat; abitque foras eum in manu gestans. Significat ei Sanctus dicēs: Accede, abiice onus, quod decidit a me peccatore; vermis est enim fœtidus ex fœtida carne. Quid manus tuas violas vir illustris? Et hæc dicente viro Sancto, accessit Saracenus, dixitque ei: Hoc mihi erit in benedictionem, & in remissionem peccatorum: & aperiens dextram videt vermem in vnionem pretiosum esse mutatum; & videns Saracenus glorificauit Deum.
[Annotatum]
a Græce πανοῦκλα. quæ vox, vt in Glossario notat Ioan. Meursius, etiam λοιμὸν pestem significat: hic pro magno vlcere accipitur, quod Chironium appellat Theodoretus, id est, magnum, quasi Chirone præstante Medico opus habens, quod & Telephium dicitur, vt ait Hadr. Iunius in Nomenclatore.
CAPVT V. Antiochi latronis conuersio, pia mors.
[16] Erat in a Isaureorum vrbe latronum dux quidam, [Antiochus latro ad eius colūnam confugit:] Antiochus Agonatus nomine, cuius vbique celebrabantur latrocinia. Summissa aliquando in eum est valida militum manus, complures item b Patricij eum vt peruestigarent, & Antiochiam perducerent: sed nequiuerunt propter immane eius robur. Expedierunt ergo numerum qui sufficeret, omnisque ciuitas in eum commota est. Exierunt milites lecti, armis instructi centū quinquaginta sex, inuenerūtq; eum in diuersorio vinum potantem. Ille re cognita tragœdiari cœpit. In propinquo autem flumen erat: equam autem habebat, cui velut homini imperabat: & surgens in eam vestimēta sua iniecit, dixitq; ei: Abi, & ibi me opperire. Nec mora, exiit equa e diuersorio mordicans & saltabunda, ac digressa expectauit eum in flumine. Prodiit & latro stricto ense, cœpitque vociferari dicens: Facessite cuncti ocyus, ne omnes contrucidem. Nec vllus ausus fuit manus ei iniicere: statimque equam conscendit, abitque celerrime, & Sancti columnam amplexus magna voce clamat: Serua animam pereuntē, serue Dei. At S. Simeon, Quid tibi vis, inquit, homo? At ille: Ego ille sum famosus princeps latronum, qui huc confugi, vt seruer. Ait Sanctus: Si possis dolorem excitare de peccatis. Respondit princeps latronum: Eius gratia huc veni. Eo adhuc loquēte superueniunt milites, eumque cum Sancto colloquentem inueniunt, & dicunt Sancto: Non æquum est, sancte Pater, vt maleficum hunc recipias; dimitte eum vt pœnas pendat. Respōdit ipsis Sanctus Simeon: Ego, filij mei, eum huc non aduocaui; sed ille qui scit propositum eius & facta, faciet cum eo misericordiā. Ego enim persequi eum non possum. Scitote vero pœnitentium esse regnum celorum. Etenim cum Domino nostro Iesu Christo crucifixi sunt duo latrones; horum vnus regno cælorum potitus est, alter prout meritus erat accepit. Si quis autem queat resistere ei qui eum huc misit, veniat, eumque hinc abripiat. Quo quidem dicto dimisit eos.
[17] His vero abeuntibus dixit ei latro: Mi Domine, ego quidem abeo. Dixit ei Sanctus: Iterumne ad scelera tua reuerteris? Respondit latro: Nequaquam Pater, sed vocat me Dominus Christus.[Pœnitentiæ signa edens moritur.] Et extensis in cælum manibus hoc solum locutus est: Domine Iesu Christe Fili Dei, suscipe spiritum meum. Plorauitque horas duas, ita vt & Sanctum & adstantes ad lacrymas quoque prouocaret: & inclinato columnam versus capite spiritum Deo reddidit. Turbæ composuerunt eum, & sepelierunt ante mandram. Nec multo post veniunt milites rapturi eum, cœperuntque Sancto dicere: Dimitte maleficum hominem, vt recipiat prout meritus est. Sanctus vero, Fratres, inquit, is qui eum huc misit, potētior est vobis & nobis, ille eo opus habuit vt viro sibi vtili. Misit ergo in ipsum duos milites terribiles armatos, [Duo Angeli eum ex vita euocant.] qui vel totam valerent exscindere cum incolis vrbem. Hi eum abripuerunt: ego vero abiectissimus mortalium, intuitus eorum terribilem speciem, exterritus contradicere eis non fui ausus, ne & me interficerent. Hi autem cognito quid de ipso factum fuisset, & quam præclare animam tradidisset, laudarunt & ipsi Deum, & cum timore reuersi sunt Antiochiam.
[Annotata]
a Isauria regio est Asiæ inter Lycaoniam & Ciliciam ad Taurum montem, eiusdemq; regionis vrbs, quæ Ptolemæo Isaura, aliis Claudiopolis.
b Græce est ἀρχιπάτριοι, quod melius fortassis Magistratus, vel Præfecti verteretur.
CAPVT VI. Aqua accolis, sterili proles obtenta, benedictio absenti impertita, seruata nauis.
[18] [Simeon aquā precibus impetrat.] Accidit vt aqua illius regionis incolis deesset, adeo vt siti extinguerentur. Sanctus Deum precatus diebus septem nemini locutus est, sed orationi intētus erat: & septima die circa horam nonam repente ebulliit aqua copiosissima ad Orientalem partem mandræ: fodiendo autem inuenerunt specum immensæ aquarum scaturiginis. Struxerunt vero ibidem turbæ ora septem, omnesque Deum glorificarunt.
[19] [Reginæ Saracenorum obtinet prolē, & huic vocem ac gressum.] Regina quædam erat Saracenorum sterilis. Venit hæc rogans Sanctum, vt sibi precibus prolem a Deo impetraret. Et cum diu multumque precata esset, sancto viro preces suas iungente; significauit ei Sanctus, domum vt discederet; Dominum facturū quod e re eius esset. Illa domum digressa, paullo post concepit, perperitque filiolam. Hæc iam annos quinque nata, neque locuta est, neque ingressa pedibus. Mater cum viro suo & filiola accessit iterum, seque ante virum sanctum humi venerabunda prostrauit. Quibus ille respōdit: Expectate, & Dominus opem feret. Cumque iam isthic mansissent diebus septem, nihil auxilij sensere, ac mœsti discessere, dicentes: Noluit Dominus ei mederi. Illi ergo viam ingressi, conuersi sunt vt columnam Sancti adspicerent, & ecce, repente filia exclamauit dicens: Gloria tibi Deus S. Simeonis. Parentes eius viso miraculo laudauerunt Deum, qui mirabilia facit per Sanctos suos.
[20] Die quadam militibus iter facientibus mulier quædam pridem Sancti Simeonis videndi cupida, secumque perpendens qua ratione voti fieri compos valeret, vt eos iam iter ingressos vidit, & ipsa militari ornatu se induit, cumque iis in viam se dedit. Cum ad locum columnæ peruenissent, [Mulier virili habitu venit vt eum videat.] dixit illa militibus: Si hic relinquere tantisper equos vultis, intrate & sumite a Sancto benedictionem; cumque egressi fueritis, ingrediar & ego, vt benedictionem ab eo percipere merear. Illis ergo ingressis, Sanctumque veneratis, dixit eis: Miles quidam relictus a vobis est foris. Hi vero dixerunt: Ita est venerabilis Pater. Sanctus vero dixit eis: Exite & dicite ipsi: Bono animo esto. exaudita est enim oratio tua, & benediceris a Domino. Milites rogarunt eam: [Simeon nondum ingressæ benedicit.] Quod bonum opus fecisti? Præcepit enim nobis Sanctus: Egressi dicite militi, qui præ foribus præstolatur, Bono animo esto, exaudita est oratio tua, & benediceris a Domino. Respondit illa: Confiteor vobis fratres, quod mulier sum, multumque desideraui videre Sanctum. Peccatrix enim sum ego. Milites re audita, stupefacti sunt, Deumque laudauerunt, & claritatē Sancti, & in pace iter suum prosecuti sunt.
[21] Accesserat aliquando magna hominum multitudo, vt ab eo benediceretur. Ascendit ergo minister cum suffimento, qui magna voce Sancto dicebat: Serue Dei, turba benedictionem tuam patiēter exspectat; iube ergo & dimitte eos, ecce enim iam dudum exspectant te. At ille nihil respondit ministro: neque enim spiritus eius penes illum erat. Dumque ita solus vociferaretur, nec responsum tamen acciperet, cœpit ad columnā eiulare, obiisse Sanctum existimans. Turba id conspicata cœpit lugubriter lamentari & plangere eiulatu magno, dolentes de peccatis suis. Aliquanto post reuersus est spiritus eius, [Naui in mari periclitanti absens succurrit.] respondensque dixit turbæ: Fratres, magna nauis in mari hoc eodem tempore periclitabatur; vehebantur ea animæ trecentæ, & omnes clamabant auxiliū meum implorantes planctu multo: ego rem præsentem contemplatus, inuocaui longanimem semper in peccatis nostris Deum; & ad mare accedens manum iis præbui, eosque seruaui. Et audientes turbæ glorificauerūt Deum S. Simeonis. Ille cum benedictione eos dimisit in propria.
CAPVT VII. Serpens curata. sedatus terræmotus, coerciti improbi.
[22] [Serpenti ægræ medetur.] Alivd miraculum Sancti Patris Nostri Simeonis cupio vobis narrare. Serpens femina vlcus ingens contraxit, vt e dolore fremitus eius ac sibilus ad milliare audiretur. Masculus eius condolens cruciatui, cum ea ad Sanctum adiuit; cumque ad columnam peruenissent diuersi ire cœperunt, femina enim non audens in Sancti conspectum venire, secessit in eam partem qua mulieres solebant cōsidere. Mas vero cum multitudine virotū ingressus, columnā veneratus est, capite sursum deorsum moto, quasi Sancti viri opem implorans. Turbæ conspicatæ molem serpentis exterritæ fugerunt. Quod vt vidit S. Simeon dixit turbæ: Ne metuite fratres, reuera accessit, vt orationis nostræ particeps fiat, quia compar eius ægra ad locum mulierum concessit. Dixitque serpenti: Tolle aliquātum terræ, & defer eam ad comparem tuam, eique imponens adspira, atque malo illius medeberis. Serpens sumpto luto abiit illam curaturus. Conspicate id turbæ secutæ sunt eum, videruntque feminam rectam stare, & habere ingentem abscessum. Tum masculus sumptum lutum ei imposuit, & adspirans inspectantibus omnibus eam sanauit, vnaque discesserunt. Turbæ viso miraculo Deum laudauerunt.
[23] [In terræmotu & tempestate ad eum cōcurritur.] Accidit cum magna quædam calamitas hominibus eius regionis impenderet, vt omnes ad eum cōfluerent, ad Deum placandum. Multæ enim passim ruinæ ædificiorum cernebātur, mortesque hominum, adeo vt & Sanctus cum columna vt folium a vento concuteretur. Sanctus ergo cum ceteris collacrymans dixit: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est vsque ad vnum; non auditis me, sed auaritia certatis. Fornicationes vestræ & iniustitiæ superabundauerunt. Facilius mihi est loqui cum Domino meo, quam vobiscum infidelibus. Simulque iussit cessare supplicationes. Cumque ipse orasset, iterum cum ventorum tempestate periculum increbuit. Iussitque eos exclamare: Kyrie eleison, [Vnus ex omni turba cum eo exauditur.] id est, Domine miserere. Cumque aliquantisper expectassent, data eis pace, preces fecit; quibus completis, dixit turbæ: Fratres, e vobis omnibus vna exaudita est anima. Cuius rei vt vobis plenam fidem faciam, ecce statuam eum in medio vestrum. Iussumque prodire, ita alloquitur: Crede mihi frater quod ex his omnibus tu solus exauditus es. Sed dic mihi, quid boni fecisti? Respondit ille Sancto: Da veniam Pater, homo ego sum peccator. Coactus tandem a Sancto, (nam & veniebat cælitus vox dicens: Exaudita est tua precatio, istiusque rustici qui in medio eorum stat) confessus est iis: Homo ego sum rusticus, soleoque mercedes diurnas in tria partiri; primum largior pauperibus, secundum ad tributum Reipublice, [Rustici cuiusdā sancta vita.] tertium sumptibus quotidianis impendo. Hactenus eam vitæ regulam seruare non destiti. Omnes ergo eum complexi, venerati sunt, vrgebantque vt virum talem possent videre.
[24] Aliud audite. Homo erat quidam, Iulianus nomine, qui a Ardaburio seruiebat. Hic quadam correptus insania, assidue instare cœpit apud Ardaburiū, dicens: [Quidam Simeoni iniurius punitur.] Permitte mihi, ascendam & rapiam eum ex columna, probrisque afficiam, & plectam vt volo. Impostor enim est, & decipit homines. Et cucurrerūt ad eum; scalaque admota columnam ascēdit Iulianus, se eum posse deturbare cōfidens. Cumque ad tertium ascendisset gradum, sublata est scala a columna, & suspensa est in aere quatuor circiter a terra cubitis. Omnesque qui intuebātur stupebant, timueruntque. b Ardaburius ira cōmotus arcum suum tetendit, Sanctum volens trāsfigere; & confestim manus ipsius stuporem contraxit, nec sagittam valuit emittere; & non tantum manus stupore, sed & pedes podagra correpti fuere, ad vitæ vsque finem.
[Annotata]
a Duo fuere Ardaburij: prior Dux egregius sub Theodosio iuniore, Consul an. CDXXVII. pater Asparis, vt refert Socrates lib. 7. cap. 23. alter Asparis filius fuit, a Marciano Dux Orientalium copiarum constitutus, vt habet Suidas. Atque is est qui corpus S. Simeonis Antiochiam deduxit, vt infra dicetur.
b Alij de ipso Iuliano id referunt.
CAPVT VIII. Moritur S. Simeon. corpus defertur Antiochiam.
[25] [Mortuum deprehendit Antonius.] Stetit Sanctus Simeon in diuersis columnis annos quadraginta septem. Post hosce autē euocauit eum Dominus. Eratque a dies Parasceues, & aduocatus pro more ad benedictionem dandam iis qui flexerant genua, b …. & vt vidi minimus ego, secunda die ascendi ad illum, & contemplor vultum eius. video esse clarum instar solis, talemque qualis esse solebat, cum vel occurreret mihi, vel loqueretur. At nihil respondit. Primum eum suspicatus sum quiescere. Mox vero certiora explorare cupiebam: sed me erga virum Dei reuerentia ac metus retrahebat. Tandem sumpta fiducia, dico: Pater quid est quod mihi non loquaris? Multi tuam exspectant benedictionem. Hodie enim tertius dies est cum salutatione eos priuas. Et cum expectassem horam vnam, iterum dico: Non loqueris mihi Pater? Et tunc extensa manu cōtigi barbam eius, deprehendique corpus eius languidum factum esse: tuncque cognoui plane quod ad Dominum emigrasset.
[26] [Corpus eius dulcē odorem spirat.] Tum quoque, reducta eius veste, pedes deosculatus sum: totumque eius corpus odorem velut vnguenti respirabat, adeo vt obstupuerim ad illam fragrantiam. [Mouetur cum colūna. Vox cælestis.] Cumque paullisper constitissem, motum est totum eius corpus cum columna. Audiuique vocem quæ dicebat mihi: Amen, Amen. Ego præ timore ita locutus sum: Benedic mihi Pater, memento mei, sanctifica me in sancta tua requietione.
[27] [Antonius mortem nuntiat Episcopo.] Cumque abiissem, nemini rem aperui, ne forte tumultus oriretur, sed per hominem fidum significaui Episcopo Antiocheno, Præfectoque Ardaburio. Venit ergo Episcopus Antiochiæ cum sex aliis Episcopis, & Præfectus Ardaburius cum sex virorum millibus, ne regionis istius incolæ eum raperent. Sic enim proposuerant. Cortinæ igitur argenteæ pendebant ad cancellos vsque columnæ. Ascendunt vero Episcopi tres, demuntque ei vestes, dictisque Psalmis tribus, demittunt eum. [Lugēt eum innumeri, ipsæ etiam aues.] Tuncque demum cognouit omnis turba quod diem obiisset. Facta que est confusio totius multitudinis, adeo vt mons non appareret præ turba, suffitibus, & facibus. Vox vero planctus virorum & mulierum exorta, adeo vt mons eis vna conlugere videretur. Volucrum istius deserti congregatarum ad mandram non erat numerus.
[28] Vtigitur eum deorsum demiserant, [Deponitur de colūna.] iamque funus ei apparabant, cum iam dies esset ab eius excessu quartus, ita tamen compositum erat ad decorem corpus mortui, velut fuerat cum obdormiret. Et videbatur facies eius quasi rosa floridissima, capillus barbaq; instar niuis purissi næ. [Episcopo tollenti Reliquias manus arescit: sanatur.] Episcopus autem Antiochenus ex barba eius pilos tollere parabat, & ocyus arefacta est manus eius. Dixitque ei: Benedicte Dei, saluus es, nihil tibi reliquum est malorum, neque vestimentorū per virtutem Dei. Tuncque manus ei ad sanitatem rediit. Et protinus misit eum in sandapilam.
[29] cEgo autem, fratres, minimus, quinque ante eius excessum diebus viri amictum vidi, [Antonio obiecta ante visio.] facies autem erat terribilis, non valeo cuiquam referre habitum eius. Mens certe mihi rapta est, neque loqui præ horrore potui, quousq; experrectus fuit sanctus Pater Noster. Qui vt accessit, contemplatus sum eum edentem, at quid nescio. Cecinit & Psalmum, qui iam mihi in memoriam non venit, nisi extremum, Amen. Ego quidem ad aspectum viri exhorrui. Facies enim eius splendida erat vt sol.
[30] Imposuerunt vero eum in feretrum cum psalmis & hymnis, [Deducitur corpus Antiochiam.] turbis plangentibus lessumque canentibus. Similiter fecerunt Antiochiæ, cum infinita turbarum frequentia. Cumque iam peruenissent d in locum qui vocatur Mero, quinque circiter milliaribus ab Antiochia, constiterunt mulæ quæ Sanctum portabant, neque processerunt. Mirabile enim ibi mysteriū erat. Ad dextram enim viæ illius erat monumētum, in quo habitabat vir quidam. Perdite quippe amauerat matronam coniugatam viginti integros annos, neque ea valuerat potiri. Matrona tandem obiit, inque illo monumento sepulta est. At ille valuas monumenti aperuit, inque mortuo corpore libidinem expleuit. Nec mora: ocyus quasi compedibus constrictus fuit, & detentus in monumento. Assidue igitur sedens in gradibus monumenti, a multis passim viatoribus visebatur. Et vnusquisque quorum indigebat ei afferebat pretio, alius indumenta, cibum alius. Ordinatione autem Dei factum est, [Mutus & surdus eius meritis curatur.] vt cum S. Simeon ad eum locum delatus esset, peccator qui & voce & auditu priuatus fuerat, repente stante rheda ex monumento cursim ascenderet, vociferans: Miserere mei S. Simeon; & prehensa rheda statim inde sese mouerūt mule, omnesque Deum laudarunt, adeo quidem vt locus ille clamore concuteretur. At ille homo omnium maxime clamabat, dicens: Hodie per te seruatus sum serue Dei, exemisti enim me ex pœna.
[31] [Funus magno plausu excipitur Antiochia.] Et vniuersa ciuitas obuiam processit mirando spectaculo: omnesque albo amictu induti erant, cum facibus & hymnis, dicebantque: Venit Pastor noster, thesaurum apportans cælestem. Et exultantes omnes gloriam Deo tribuerunt: intuleruntque eum ecclesiæ Cassiani dictæ. Verum post dies triginta iussit Dux Ardaburius eum deferri in magnam ecclesiam. Et ibidem rursus reuelatione Dei exstructum est ipsi oratorium, cōdignum gloriosis sanctisque ipsius Reliquiis. Atque ita multa cum gloria & hymnodia deposuerunt eum in sacellum eius, laudantes Patrem & Filium & Spiritum sanctum. [Multi Reliquias eius expetunt.] Multi vero homines Episcopo vrbis magnam auri summam obtulerunt, vt se participes faceret sanctarum reliquiarum in benedictionem. At non ausus fuit dare quidquam, propter iusiurandum quod dederat. At homo ille, de quo hic sermo, solitarius factus, ad suæ vsque vitæ finē perseuerauit,…. e gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cui omnis laus, honos, & veneratio, cum æterno Patre & sanctissimo & optimo & viuifico ipsius Spiritu, nunc & semper in sæcula sæculorum, Amen.
[Annotata]
a Consentit de die Latina vita.
b Videtur aliquid deesse.
c Hæc satis confusa, etiam in Græco.
d Ἐν τόπῳ ἐπιλεγομένῳ Μέρῳ. vide vitam per Metaphr. cap. 14. num. 57.
e Aliquid rursus videtur deesse.
ALIA VITA S. SIMEONIS STYLITÆ EX VETERIBVS MSS. LATINIS.
Simeon Stylita, iuxta Antiochiam in Syria (S.)BHL Number: 7957
Ex mss. Latinis.
CAPVT I. S. Simeon salutis studio fit monachus.
[1] [S. Simeon puer oues pascit.] Sanctvs Simeon ex vtero matris suæ a Domino electus est, & meditabatur a pusillo opera placentia Deo. Is erat filius cuiusdam a Hesychij nomine: mater autem eius b Mathana dicta est. A quibus diligentissime nutritus, cum esset annorum c tredecim, ad similitudinem B. Dauid pascebat oues patris sui.
[2] Quadam vero die videns ecclesiam fidelium, relictis pecoribus cucurrit ad eam. Ingressusque audiuit quemdam Apostolicam lectionem recitantem. Et interrogans quemdam Senem, ait: Domine Pater, quid est istud quod legitur? Cui Senior respondit: Fili, substantia animæ, & continentia, & contemptus sæculi istius, in lectione ista legitur. Et ille: Quid est substantia animæ? [Inquirit de via salutis.] doce me Pater. Ait Senior: Timere Deum ex toto corde, ex toto animo, & ex tota mente. Respōdens autem beatissimus Simeon ait: Quid est timere Deum? Dixit illi Senior: Fili quare me fatigas? forsitan tentas me. Et ille: Non tento te Domine Pater, sed plenius quod dixisti scire desidero. Et addidit ille: Quasi Deum te interrogo. Ista discere volo, quia idiota sum, & ignorans de his quæ dicis Pater. Et Senior dixit illi: Fili, si quod verum est audire desideras, diligenter attende quæ dico: Si quis ieiunauerit iugiter, & obsecrationes Deo dignas reddiderit per momenta, & humiliauerit seipsum in cōspectu Dei & hominum; & non diligit aurum, neque argentum, neque vestimētum, neque possessiones; & honorat patrē & matrem, & Sacerdotem prosequitur; hic hereditabit Regnum cælorum. Si quis vero fuerit multiloquus aut iniuriosus, patrem aut matrem non honorificans, nec seniorem, nec proximum; iste hereditabit tenebras exteriores, quas parauit Deus diabolo. Ista omnia bona quæ commemoraui licet in Ecclesia a multis fideliter impleantur, facilius tamen cum Dei adiutorio in monasterio examinantur & d exercentur.
[3] [Gratus erga Doctorem.] Audiens hæc beatissimus Simeon cecidit ad pedes illius Senis dicens: Tu es pater meus & mater mea, & doctor bonorum operum, & tu deductor ad regna cælorum. Tu enim acquisisti animam, quæ iam mergebatur in perditionem. Dominus reddat tibi vicissitudinem pro anima mea. Ista enim sunt quæ ædificant, sicut & saluant. Ego autem, Domine, vadam, sicut docuisti me, in monasterium vbi Dominus voluerit, & fiat volūtas eius in me. Dicit ei ille Senior: e Fili priusquam ingrediaris monasterium, dicam tibi mysteriū istud, id est regulam & disciplinā monasterij tibi aperiam. Tribulationes habiturus es. Necesse est tibi, seruire & vigilare in nuditate, & f patienter sustinere mala: iniuriæ enim tibi sunt irrogandæ, quia factus es vas pretiosum Domino.
[4] [Petit monasterium S. Timothei.] Et statim valedicto illi seniori exiliens beatissimus Simeon ibat in monasterium S. g Timothei magnifici viri. Proiecitque se ante fores monasterij, per h tres dies non manducans neque bibens. Die vero i quarta egrediens Abbas Timotheus eleuauit eum, & dicit illi: Vnde es fili, aut de quibus parētibus? Quare sic macie affectuses? & quod est nomen tuum? Numquid mali aliquid gessisti? aut forsitan seruus es, & dominum tuum timens ad monasterij defensionem fugisti? At B. Simeon dixit cum lacrymis: Nequaquam Domine aliquod crimen admisi, nec alicui homini seruitium debeo; sed opto vt sim seruus Dei, si ipse voluerit. Si autem volueris seruare animam meam perditam, iube me introire monasterium, & fratribus omnibus seruire, & ne patiaris me hic k excruciari diutius.
[5] Tunc apprehendit manum eius, & inducens in monasterium dixit fratribus: Filioli mei, ecce trado hunc iuuenem vobis: docete eum canones monasterij. Fecit autem in monasterio illo quasi l annos quatuor, seruiens Deo sine querela, & omnibus fratribus præstans obedientiam cum omni humilitate. In quibus psalterium velociter m & perfecte discendo percurrit. Et accipiens cibum suum n diurnū, occulte pauperibus erogabat, non sollicitus de crastino. [Tota hebdomada ieiunas.] Fratres enim, vt vsus erat, ieiunabant vsque in vesperum; ille vero septimo tantum die cibum sumebat.
[Annotata]
a Ms. Leod. Isici. S. Max. Ysicij. Aud. Hisirici, & in margine Isici. Rosvv. Susocionis. Rip. Ysichij.
b Ms. Rip. Marabana, alijs Martha dicitur. Vide quæ infra de eius morte narrantur.
c Ms. Rip. viginti septem.
d Rosvv. exaggerantur.
e In MS. S. Maximini hæc fusius exponuntur, fere vt in priori vita.
f Alij, indesinenter.
g Metaphrastes duorum monasteriorum meminit, in quorum altero II. in altero X. annis vixerit. Qui hic Timotheus, apud Metaphrasten & Theodoretum Heliodorus dicitur, fortassis priore abdicato nomine, Timotheus dictus: aut binominis fuerit. Colitur I. Februar. a Græcis Timotheus quidam, quem hunc S. Simeonis magistrum esse coniicit Raderus noster.
h Alij, quinque.
i Alij, quinta.
k Alij, cremari. alij, criminari.
l Mss. S. Max. Rip. menses sex. alij, menses quatuor.
m Ms. Audom. parauit.
n Rosvv. diuinum; additq; in margine: quotidie communicat. quod non probatur; nec habetur in vllo alio MS.
CAPVT II. Ob nimium pœnitentiæ studium e monasterio eiectus, cum honore reducitur.
[6] [Aspero fune corpus cōstringit.] Vna autem die egressus ad puteum, cum vidisset situlam vnde hauriebant aquam, funem habentem de palma asperrima, quæ a ruscus dicitur; apprehendit illum, & corpori suo nudo arctissime circumtorsit a renibus vsque ad scapulas, & regressus dixit fratribus: Exiui haurire aquam, & funem non inueni in situla. Illi autem dixerunt ei: Tace frater, ne forte cognoscat hoc Abbas, donec tempus prætereat. Putrefactum est autem in paruo tempore corpus eius de obligatione & asperitate funis, quia secabat eum, & vsque ad ossa ingressus est, ita vt vix appareret. Quadā vero die exeuntes aliqui ex fratribus, inuenerunt eum dantem cibum suum pauperibus, & ingredientes dixerunt Abbati: Vnde nobis adduxisti hominem istum? Non enim possumus abstinere sicut ipse. De Dominica in alteram Dominicam ieiunium cōtinuat: & cibos quos accipit pauperibus erogat: [Scatet vermibus.] sed & fœtor grauissimus de corpore eius ascendit, ita vt nullus iuxta eum stare possit: etiam cum ambulat vermes de corpore eius b cadūt. Etenim lectulus eius vermibus plenus est.
[7] Et egressus Abbas, inuenit sicut illi dixerunt. Tunc vocauit illum, & dixit: Fili, quid est quod dicunt fratres de te? Non tibi sufficit ieiunare sicut & nos? Aut non audisti Euangelium dicens de Doctoribus: Quia non est discipulus super magistrum: erit enim perfectus si sit sicut Doctor eius? [Matth. 10. 24.] Dic mihi, fili, fœtor iste talis vnde procedit? & vnde isti sunt vermes, quibus plenus est lectus tuus? Stans itaque B. Simeon inclinato capite, nihil respondebat ei. Et iratus Abbas ait: Expoliate eum, & videre vnde fœtor iste procedat. Et expoliantes eum, inuenerunt funem circa corpus eius impactum, & rupta cute immersum, ita vt nihil appareret ex eo nisi summitas. Exclamans autem Abbas voce magna ait: Vnde nobis aduenisti o homo? Destruere vis, vt video, regulam monasterij. Rogo ergo te, recede hinc, & perge quo cupis. Et tamen cum labore & dolore tulerunt a corpore eius funem, de quo erat inuolutus, [Curatur.] vna cum carne eius putrida. Facientes autem illi studium & diligentiam per multos dies, sanauerunt eum.
[8] Post hæc autem exiit de monasterio nullo sciente, & ingressus est in desertum puteum non longe a monasterio, in quo non erat aqua; sed immundi spiritus habitabant ibi. [In siecum puteum intrat.] Et ipsa nocte reuelatum est Abbati, quod multitudo populorum circumdarent monasterium suum cum fustibus & gladiis, dicentes: Da nobis Simeonem seruum Dei Timothee. Sin autem, incendemus te cum monasterio tuo, quoniam exasperasti hominem iustum. Et euigilans, dixit ad fratres: Filioli mei, visionem vidi, & multum turbatus sum in illa. Et exposuit Abbas quod viderat. Et in nocte alia vidit multitudinem virorum fortium adstātium sibi, & dicentium: Da nobis seruum Dei Simeonem: dilectus est ab Angelis. Quare eum c vexasti? Maior te est apud Deum & merito & gratia. Omnes enim Angeli cōtristati sunt propter illum. Istum autem proponere habet Deus mundo, ita vt multa signa faciat quæ nemo fecit. [Abbas duplici visione territus eum perquirit.] Exurgens autem Abbas cum timore grandi, dixit ad monachos: Fratres, requirite mihi hominem illum, & adducite in hunc locum, ne forte propter illum omnes moriamur. Vere sanctus Dei est. Mirabilia enim magna vidi & audiui de illo. Vidi enim eum stātem in medio Angelorum, excubias super eum celebrantium.
[9] Tunc omnes Monachi exierunt requirere eum, & vbique perambulantes non inuenerunt eum. Et venientes nuntiauerunt Abbati dicentes: Nullum locum reliquimus, vbi non quæsissemus eum, nisi tantummodo in deserto puteo. At ille dicit eis: Rogo vos,fratres, vadam & ego vobiscum ad quærendum eum. Vere sanctus Dei est. Et sumens secum quinque ex illis venit ad puteum. Vidensque illos B. Simeon, cœpit adiurare eos dicens: [Reperitur in puteo.] Rogo vos serui Dei, relinquite me vna hora vt reddam spiritum meum. Modicum adhuc deficiens est. Valde autem fatigatur anima mea, quoniam exasperaui Dominum. Dixitque ad illum Abbas: Veni serue Dei, eamus ad monasterium. Nunc autem cognoui de te, quod vere seruus Dei es. Illo vero nolente, d adducunt eum vi ad monasterium: & omnes prosternunt se ad pedes eius flentes & dicentes: Peccauimus in te serue Dei, indulge nobis. Beatus autem Simeon gemebat dicens: Quare me grauatis, fratres, canem putridum & humillimum, infelicem & peccatorem? Vos enim estis seruir Dei & patres mei. Fecitque ibi annum vnum.
[Annotata]
a Ruscus vulgo siluestris myrtus dicitur, Belgis pungens palma. Virgilius ecl. 7 horridior rusco.
b Ms. S. Max. stillant.
c Ms. Rip. contristasti. Leod. exasperasti.
d Ms. Leod. ingressus in puteum cum quinque monachis adduxit eum vi.
CAPVT III. In columna stat. multos conuertit. tentatur a dæmone.
[10] Post hæc egressus occulte perrexit in montem non longe a monasterio, ibique multum temporis fecit: ædificauitque sibi clausurā de sicca petra a & stetit sic annos b tres. & veniebant ad eum multi ad orationem. Deinde fecit sibi columnam breuem quatuor cubitorum, [Stat in columna.] stetitque super eam annos c quatuor. Et perambulabat fama sancta de eo per orbem terræ, & cum omni admiratione prædicabatur. Et rursum faciunt ei columnam habentem duodecim cubitos, & stetit in ipsa annos d duodecim. Rursumque faciunt columnam cubitorum viginti, stetitque in ea annos e duodecim.
[11] Tunc congregati sunt omnes habitatores loci illius, & ædificauerunt iuxta columnam duas Basilicas, & columnam cubitorum triginta. Et super ipsam stetit annos quatuor. Et cœpit multas virtutes facere: sed & multi languidi veniebant ad eum, & dæmonia habentes, & curabat eos. Cæci visum recipiebant, [Claret miraculis.] surdi auditum; debilium manus restituebātur, leprosi mundabantur. Hic autem fide sua humiliauit gentes multas, & ad fidem Christianam adduxit, [Varias gētes conuertit.] id est, Saracenos, Persas, f Armenios & g Lazos & h Azabenos. Similiter i Allophyli audientes de eo & de virtutibus quas faciebat, veniebant & adorabant eum; & ita mitigabantur de sua barbarie, vt prouincias loci illius omnino non læderent.
[12] k Tunc autem permittente Deo inuidia diaboli vulnus adcreuit in femore eius, & putrefactum est, ita vt multitudo vermium scatesceret de eo. decurrebātq; de pede eius in columnam, & de columna in terram. Anno autem integro stetit in columna super pedem vnum. Quidam autem iuuenis adsistens ei, [Antonius colligit vermes, eiq; reddit.] Antonius nomine, qui vidit & scripsit hæc, iuxta præceptum illius colligebat vermes, qui cadebant in terram, & porrigebat illi sursum. At ille ponebat illos sibi ad ipsa vulnera, ad similitudinem iusti Iob, dicens: Manducate quod vobis Dominus dedit.
[Annotata]
a Addit MS. Leod. nullo bitumine vel cæmento ligatam.
b Ms. Leod. quatuor.
c Mss. Rip. & S. Max. octo.
d Ms. Rip. decem.
e Alij, viginti duos.
f Rosvv. Armacenos, ab Armaca, vel potius Armaxa vrbe Cappadociæ apud Antoninum. sed legendum censet Armenios, vti etiam habent omnes MSS. codices, quibus sum vsus.
g Ita mss. aliquot. at Rip. Lagos. alij Lautos. Rosvveydus Laotos, in quam vocem ista notat: Gentem hanc nullibi inuenio. Auritum populum vox Græce sonat. An iidem qui Panotij? Isidorus lib. II. Orig. cap. III. Panotios apud Scythiam esse ferunt tam diffusa aurium magnitudine, vt omne corpus ex eis contegant. πᾶν enim Græco sermone omne, ὦτα aures dicuntur. Quas hæc Vita gentes habet, Saracenos, Persas, Armacenos, Laotos, & Allophylos, eorum loco apud Theodoretum habes Ismaelitas, Persas, Armenios, Iberes, Homeritas. Iidem apud Cedrenum exceptis Homeritis; nisi quis suspicari velit, apud eum ὁσημέρας, quotidianos, ex Homeritis deprauatum; vel contra apud Theodoretum. vel potius Cedrenus sua expressit ex posteriore loco Theodoreti, vbi Homeritas omittit, licet priore loco eos aliis adiungat. Hæc Rosvveydus. sed Lazos legendum. Λαζοὶ, Lazi Scythiæ populi sunt Stephano, Ptolemæo Tab. 3. Asiæ, Λάζαι vel Ζάλαι qui maritima Colchidis tenent. Homeritæ Arabiæ populi sunt, de quibus pluribus agemus XXIV. & XXVII. Octob. cum de SS. Areta & Elesbaan.
h Ms. S Max. Azabinos. Arabiæ felicis populi a Ptolemæo numerantur Astageni vel Astapeni, aliis Asateni. an forte Asabeni vel Asapeni? an Arabeni? nomen hoc in vita per Metaphrasten occurrit. Fuere in eadem Arabia Rhabanitæ, vt patet ex Ptolem. Tab. Asiæ 6. vel Arabanitæ. an pro Adiabenis Assyriæ populis positi forte Azabeni? an qui aliis Azazeni? an Asibeni siue incolæ Antiochiæ Mesopotamiæ, quæ & Mygdonia dicitur, ab indigenis Ἀσίβη, vnde Ἀσιβηνὸς, inquit Stephanus?
i Haud memini alias hac voce peculiarem gentem significari, at solum generaliter alienigenas.
k Fusius hæc narrantur in editione Rosvveydi, in hunc modum: Tunc inuidus diabolus transformauit se in speciem Angeli, fulgens in splendore cum equis igneis. & currus igneus apparuit iuxta columnam, vbi stabat beatus Simeon, illuxitque cum fulgore & splendore quasi specie Angeli fulgens. Et dixit diabolus blandis sermonibus: Simeon, audi verba mea, quæ tibi Dominus mādauit. Misit me Angelum suum cum curru igneo & equis igneis, vt rapiam te, quomodo rapui Eliam. Tempus tuum iam est. Et tu similiter ascende iam mecum in currum: quia Dominus cæli & terræ transmisit hunc. ascendamus pariter in cælos; vt videant te Angeli & Archangeli cum Maria matre Domini, cum Apostolis & Martyribus, Confessoribus & Prophetis: quia gaudent videre te, vt ores Dominum qui te fecit ad imaginem suam. Etiam locutus sum tibi, ne tardes adscendere. Simeon completa oratione, dixit: Domine, vis rapere me peccatorem in cælum? Et eleuans dexterum pedem vt adscenderet in currum, leuauit dexteram manum, & fecit signaculum Christi. Cum signum crucis fecisset, continuo diabolus nusquam comparuit. cum argumento suo euanuit, sicut puluis ante faciem venti. Tunc intellexit Simeon artem esse diaboli.
Reuersus ergo in se, dixit pedi suo: Non reuerteris retrorsum hinc, sed stabis hic vsque ad obitum meum, donec accersiat Dominus me peccatorem. Interea diabolus in frigore apposuit vulnus super femur eius, & putrefactum est ita vt multitudo vermium scatescens de eo, descenderet de corpore eius, decurrebatque de pedibus eius in columnam, & de columna in terram. Anno autē integro stetit in columna super vnum pedem. Quidam autem iuuenis adstitit ei, Antonius nomine, &c.
CAPVT IV. Vermis in vnionem mutatus. matri negatus aspectus: æternæ requies obtenta.
[13] Avdiens autem a Basilicus Rex Saracenorum famam eius, venit ad eum cum grandi humilitate & fide, vt eius benedictionem accipere mereretur. Et videns illum stantem sursum, & orantem, subito cecidit vermis de corpore eius ad terram; & currens apprehendit illum cum fide, b & posuit super oculos suos. Beatus vero Simeon videns hoc ait: Quare hoc fecisti vir illustris? & quare me grauasti? quia grauis sum sub peccato meo? Vermis est de corpore meo putrido, quem oculis tuis imposuisti. Cum hæc Basilicus Rex audisset, aperuit manum suam, & inuenit pretiosissima margaritam: [Vermis de corpore eius lapsus in vnionem mutatur.] & dixit ad B. Simeonem: Non est istud vermis putridus,sed est pretiosissima margarita. At ille dixit ei: Homo, hoc secundum fidem tuam non pro meritis meis datum est tibi. Et benedicetur in manibus tuis omnibus diebus vitæ tuæ. Quæsisti benedictionem, a Domino dabitur tibi. Et sic reuersus est homo plenus fide & gaudio.
[14] Post multum vero temporis cognoscens mater sua de eo, veniens volebat videre eum: & prohibita est, quia mulier in illum locum non ingrediebatur. Et dicit illi: [Matri sui aspectum negat Simeon.] Sustine mater modicum tempus, & simul nos videbimus, si Deus voluerit. At illa hæc audiens cœpit plangere & rogare vt videret eum; & solutis crinibus increpabat eum dicens: Fili, quare hoc fecisti? Pro vtero qui te portauit, satiasti me luctu: pro lactatione, qua te lactaui, dedisti mihi suspiria: & pro osculis quibus te osculata sum, reddidisti mihi amarissimas lacrymas: pro labore & dolore, quos pro te passa sum, posuisti mihi seuissimas plagas. Et tantum locuta est vt omnes adstantes faceret flere. Audiens ille voces ponit faciem suam in manus suas, & plorat amarissime, mandans illi & dicens: Quiesce modicum, mater, & videbimus nos in æterna requie. At illa cœpit dicere: Per Christum qui te ædificat, si est possibilitas videndi te in tanto tempore alienum a me. Et, si non est, vel vocem tuam audiam, & statim moriar; quia pater tuus in tristitia propter te mortuus est. Et non me in ista amaritudine perdas, fili. Et de tristitia & planctu in somnum conuersa est. Habebat autem tres dies & tres noctes, non cessans deprecari eum.
[15] [Illa ipso orante exspirat.] Tunc B. Simeon, faciens orationem pro illa ad Dominum, illa reddidit spiritum. Et colligentes corpusculum eius, adducunt in conspectu eius, & cœpit amarissime flere dicens: Dominus suscipiat te in gaudio, quoniam tribulata es, & laborasti propter me, & portasti me in vtero nouem mensibus, & lactasti & nutriuisti me in labore. Et hæc eo dicente, matris vultus sudauit, & corpus eius commotum est, c omnibus qui aderant inspicientibus. [Orat pro eius anima.] Ille autem leuauit oculos ad cælum, dicens: Domine Deus virtutum, qui sedes super Cherubim, & scrutaris fundamenta abyssi; qui cognouisti Adam antequam esset; qui promisisti regni cælestis diuitias diligentibus nomen tuum; qui locutus es Moysi de rubo ignis; qui benedixisti Abraham patrem nostrum; qui introduxisti in paradiso animas iustorum, & animas impiorum mersisti in perditionem; qui duos geminos leones d humiliasti, & fortia Chaldeorum incendia mitigasti seruis tuis; qui Eliæ coruis deferentibus in montē escam misisti; suscipe animam eius in pace, & colloca eam in locum patrum, quia tibi est potestas in sæcula sæculorum, Amen.
[Annotata]
a Ita MSS. & Vincent. Bellouac. at MS. S. Max. Basiliscus.
b Ritus venerationis hic est.
c Ms. Rip. nos omnes gaudere incipientes.
d Addit MS. Leod. Nabuchodonosor & Holofernem.
CAPVT V. Varia mortalibus collata beneficia.
[16] Post hos vero dies rursum fecerunt illi columnam habentem cubitos quadraginta, & stetit in ipsa annos a sedecim vsque ad obitum suum. Quo tempore draco grandis nimis habitabat iuxta eum, & stabat in parte aquilonis: vnde nec herba ibidem nascebatur, cui etiam introiuit lignum in oculum b sinistrum, & obtenebrauit ei visum. [Draconem cæcum curat.] Quadam autem die ecce veniebat cæcus ille draco trahens se, & applicuit ad ostium monasterij iuxta columnam, nemini nocens, & posuit oculum suum dextrum in limine monasterij, per dies tres iacens nulli intrantium insidias faciens. Tunc iussit S. Simeon, vt de terra & aqua perfunderetur. Et statim exiliuit de oculo eius lignum, habens cubitum vnum. Videntes autem omnes glorificauerunt Deum: fugiebant tamen propter metum. Sed bestia ipsa inuoluit se, & mansit in loco immobilis, quamdiu omnis populus pertransiret. Et tandem surgens adorauit per duas fere horas ad ostium monasterij, & sic reuersus est in cubili suo.
[17] [Mulierem a serpente, quem biberat, liberat.] Mulier quædam sitiens nocte, venit ad hydriam bibere aquam, in qua erat paruulus serpens: & bibens transglutiuit serpentem illum, & remansit in ventre eius; & fuit in ea annis tribus. Sed & multi medici, & incantatores & c magi adhibentes illi studium, nihil profecerunt. Post multos vero dies adducta est ad sanctum Simeonem. At d ille iussit de terra & de aqua in ore eius mitti. Et illa exclamauit fortiter. Statimq; exiuit de ore eius serpens, cuius longitudo erat cubitorum trium. Eadem hora crepuit, & ad multorum testimonium suspensus est ibi septem diebus. Et sana facta est mulier ex illa hora.
[18] [Aquām oratione impetrat.] Multæ autem & innumeræ sunt virtutes eius, quas enumerare vix quis valeat. Tamen prout sunt vires, breui explicabo sermone. Factum est vt aqua in illo loco non inueniretur, & periclitabatur omnis populus, & omnia animalia præ aquæ penuria. Videns autem S. Simeon contritionem eorum, stetit ad orationem. Circa horam vero diei decimam subito disrupta est terra, & factum est chaos magnum ab Orientali parte ipsius monasterij: & inuenta est quasi spelunca inæstimabilē habens aquam. Tunc iussit in ea fieri introitum, idest septem aditus: & ex eo abundauit ibi aqua vsque in hodiernum diem.
[19] Quodam tempore venientes quidam de longe ad orationem eius, meridiana diuerterunt paullulum ad vmbram arboris propter æstum ad repausandum. Cumque sederent, ecce prægnans cerua præteribat secus illos. Et dixerunt ad eam: [Mutis loquendi facultatem restituit.] Per virtutem & orationem S. Simeonis te adiuramus, modicum sta vt comprehendamus te. Et eadem hora stetit. Et apprehendentes eam occiderunt impiissima temeritate: & manducauerunt partem aliquam ex ea; statimque obmutuerunt, & cœperunt balare sicut cerua. Currentes autem venerunt ad virum Dei portantes corium eius, & fecerunt ibi duos annos: & vix aliquando sanitatem recipere potuerunt. e Iniquum est enim peccatum eorum. Corium autem ipsius ceruæ suspenderunt ibi ad testimonium multorum.
[20] Pardus quoque immanis erat in locis illis, qui & homines & animalia interficiebat. Venerunt autem homines loci illius, & nuntiauerunt S. Simeoni, quod tanta mala pardus operaretur. At ille iussit de terra & aqua monasterij aspergi loca illa. Et factum est. Et cum pardus ille ibi venisset, [Sparso puluere & aqua monasterij pardus interit.] statim cecidit & expirauit. Requirentes inuenerunt ipsum mortuum. Cuius pellem tollentes suspenderunt iuxta illam quam ceruæ detraxerant. Videntes autem omnes glorificauerunt Deum Simeonis.
[21] [Curationū honorem Deo tribui iubet.] Et quemcumque sanabat, præcipiebat illi dicens: Vade in domum tuam, & honorifica Deum qui te curauit: & ne audeas dicere quod Simeon te curauit, ne subito aliquid deterius tibi contingat. Et ne præsumas iurare per nomen Domini, quia peccatum est: sed magis per me humilem & peccatorem iura, [Per se vt iurent permittit.] siue iuste, siue iniuste. Et ob hanc rem omnes Orientales & barbaræ gentes quæ sunt in illis regionibus, per ipsum iurant.
[Annotata]
a Ms. Aud. tredecim. MS. S. Max. & Rip. quadraginta. additq; MS. Rip. & factum est totum tempus vitæ suæ anni 1C. sed bis habet de columna XL. cubitorum; primo dicit in ea XL. secundo XVI. annis habitasse. Alterutro loco videtur oscitasse librarius.
b Al. dextrum.
c Ms. Leod. Marsi. De Psyllorum Marsorumq; vi contra serpentes agit Plinius lib. 28. cap. 3. & alibi. Italiæ populi sunt Marsi.
d Ms. S. Max. solum habet, aquam Sancti orationibus benedictam, ei in potum oblatam.
e Non apparet in quo grauitas flagitij huius consistat, nisi aut alterius fuerit hæc cerua, intraq; viuariū aut septum custodita; aut forte cum blasphemiis & iocis impijs eam occiderint; aut denique id factum sit die quo vesci carnibus fas non erat.
CAPVT VI. Prodita fraus. auaritia castigata.
[22] a Post hæc duo quidam socij simul laborātes & simul colligētes per annos quinque diuiserunt inter se quod visi fuerant acquisisse. Vnus autē ex ipsis fraudem fecit socio suo, subtractis de communi labore auri solidis centum: & abscondit in caligulis suis quinquagenos per singulas, ignorante socio suo. Et post hæc quod reliquum fuit, [Fraudem cuiusdam detegit.] diuiserunt æqualiter. Ergo ille alius collega ignorabat fraudem socij sui, & dixit ad eum: Frater laborauimus tot annis, & quod Dominus donauit nobis, partiti sumus æqualiter. Eamus ergo ad S. Simeonē Et abierunt pariter. Cumque venissent ad eum, rogauerunt vt pro ipsis oraret. Et interrogauit eos S. Simeon: Vnde estis? Et dixerunt: Nos socij fuimus, & simul laborauimus: & quod Dominus donauit nobis per orationes tuas, diuisimus equaliter. Nunc ergo venimus gratias agere Deo. Quibus S. Simeon dixit: Videte ne aliquam fraudem feceritis. At illi dixerunt: Nullam fraudem fecimus Domine, sed simpliciter omnia diuisimus. Tunc S. Simeon dixit illi qui fraudem fecerat socio suo: Tolle caligulam de crure tuo, & da socio tuo, & sic eritis æquales. Quod cum factum fuisset, dixit S. Simeon illi cui caligula data fuerat: Aperi illam caligulam, & solidos quos inueneris, quibus te socius fraudauerat, habeto tibi, vt ad integrum sitis æquales, quia & in illa alia caligula socius tuus aliud tantum habet, & ad propria redite cum pace.
[23] [Pecuniæ non collatæ ad pia opera pereunt.] Erat homo quidam diues valde, & hic erat de ciuitate Antiochia, cuius domus subito incendio combusta, & exinde homo ille nudus exiuit. Abiit ergo ad S. Simeonē clamans & dicens ei: Domine, domus mea incendio concremata est, & periit in ea facultas mea. Dixit ad eum S. Simeon: Quantos solidos ibidem habuisti? Et ille ait: Habui tria millia. Et B. Simeon dixit: Ecce non vis dicere, Habui medium modium. Quare non dicis veritatem? O homo, habuisti septem modios solidorum, & numquam aliquid boni fecisti, non fratribus subuenisti, non nudos vestisti, non orphanos continuisti, non viduis solatium præstitisti, non in ecclesia aliquando oblationem obtulisti: & modo quid quæris? At ille respondit: Illos solidos Domine quos perdidi. Dixit ei S. Simeon: Respice sursum. Et respexit, viditque cælum. Et dixit S. Simeon: Quid vides? At ille ait: Video cælum. Et dixit S. Simeon: b Quantum altum est cælum, tantum in profundum terræ introierunt illi solidi, pro eo quod exinde nihil boni fecisti.
[Annotata]
a Hoc caput deest in edit. Rosvveydi, & quibusdam MSS. habetur in Leod. & S. Max.
b Hæc est hyperbole. Nam certum est, maius esse inter cælum ac terram spatium, quam sit totius terræ diameter.
CAPVT VII. Latronis egregia conuersio, mors.
[24] Qvidam latro famosissimus nomine Antiochus, qui & cognominabatur a Gonathas, multa mala faciens, cum a multis persequeretur, [Agonatus latro ad eum confugit.] & non posset se ab illis abscondere, quadam die quasi leo a facie multorum persequentium fugiens, subito ingressus est monasterium, & amplexatus columnam S. Simeonis, cœpit amarissime flere. At ille dixit ei: Quis es, aut vnde venisti homo? aut cur huc introisti? Respōdit ille: Ego sum Gonathas latro, qui omnia mala feci, & venio huc pœnitere. Ait illi S. Simeon: Talium est enim regnum cælorum: sed ne velis tentare meam miseram animam, & iterum inueniaris in ipsa scelera quæ gessisti. Hæc illo dicente, ecce Officiales venerunt ab Antiochia dicentes: Trade nobis inimicum & maleficum Gonathan, ne subito cōmoueatur in seditionem ciuitas: bestiæ enim paratæ sunt ad deuorandum eum. Respondit eis S. Simeon: Filioli mei, non ego huc illum adduxi: quoniam qui adduxit eum, maior nobis est, & istis talibus subuenit: etenim talium est regnum cælorum. Sed si potestis, intrate & accipite eum hinc: ego autē non possum, quia timeo eum qui illum misit ad me.
[25] Audientes hæc viri illi, regressi sunt cum timore magno, & nuntiauerunt omnia in Antiochia. At vero Gonathas per septem dies amplexans & tenens columnam, dicit ad B. Simeonem: Domine si iubes, ambulare volo. Respondit ille: Iterum ad ipsa mala festinas? [Feliciter moritur Agonatus.] Dixit Gonathas: Non Domine, sed tempus meum iam impletū est. Et cum hæc loqueretur, reddidit spiritum.
[26] Et cum vellent eum sepelire iuxta monasterium, ecce alij Officiales venerunt ab Antiochia, dicentes: Da nobis inimicum Dei & nostrum. Omnis enim ciuitas turbata est propter illum. Respondit eis B. Simeon: Qui illum adduxit, venit cum multitudine cælestis militiæ, qui potens est in tartarum mittere ciuitatem vestram cum habitantibus in ea; qui etiam hunc reconciliauit sibi. Et ego timui eum, ne subito & me occideret: ideo benigniter ipsum cōfugientem ad me recepi. Ne ergo amplius inquietetis & fatigetis me humilem & pauperem. Et reuersi sunt cum timore, nuntiantes omnia quæ audierant & viderant.
[Annotatum]
a Vincentius Beluac. editio Rosvv. & MS. Rip. Ionathas, ms. S. Max. Zonathas. Rectius in duabus aliis vitis Agonatus.
CAPVT VIII. Varia mortalibus, communiter & priuatim, impensa beneficia.
[27] a Regina quædam cum esset sterilis, misit ad S. Simeonem, [Reginæ filium impetrat, eiq; incessum & vocem.] deprecans vt a Domino obtineret partum dari ipsi Reginæ: improperium enim ex eo non valebat sustinere. Cui sanctus vir ita mandauit: Reuertere in domum tuam, præstabitque Dominus petitionibus tuis effectum. Quæ reuersa, mox partum concepit, peperitque filium, qui per annos quinque nec ambulabat nec loquebatur. Tunc prope fines viri sancti accedens Regina, misit ad eum virum suum cum infantulo plorans. Qui cum accessissent, dixit eis B. Simeon: Manete hic, potens est Deus adiuuare puerum. Manentibus autem eis, puer sanatus est: & reuersi sunt cum pace.
[28] Vna die ambulantibus quibusdam militibus ad sanctum virum, mulier quædam erat cupiens videre eum. Sed quia non poterat, vt vidit milites plures euntes, accipiens habitum militarem, comitabatur cum eis. Peruenientibus autem eis ad dispositum locū, dicit mulier militibus: [Mulier virili habitu, agnita ab eo & benedicta.] Relinquite me, si vultis, ad animalia vestra seruanda, quia non audeo vobiscum introire in habitaculum viri Dei. Vos ergo ingredimini ad benedictionem eius. Cumque fuissent ingressi, dicit eis S. Simeon: Vnus miles ex vobis foris remansit? Qui dixerunt: Etiam Domine; animalia nostra seruat. Dixit eis S. Simeon: Ite ad eum, & sic dicite ei: Noli vexari, neque ingrediaris contra propositum meum. Nam & Dominus videns fidem tuam misertus est tui. Qui egredientes precabantur eum, quē adhuc opinabantur esse militem, non mulierem, vt veritatem illis diceret. Et mulier patefecit eis omnem veritatem. Et audientes milites benedixerunt Dominum, admirantes fidē eius.
[29] [Nauim periclitātem liberat.] Quodam autem tempore veniente multitudine hominum, vt benedicerentur ab eo; ascendit minister eius secundum consuetudinem cum thymiaterio, clamans: Famule Dei, populus hic benedictionem tuam expectat, iube dimitti eos. Ecce enim multas horas sustinentes expectant te. Et nullam responsionem dedit. Et post paullulum ait ad populum inclinantem sibi: Fratres carissimi, rogo ne molesti sitis mihi de tarditate; quia magnæ naui periclitanti in mari cum hominibus fere trecentis sensi in spiritu præsidio me fuisse, vt pro illis orarem; & oraui pro ipsis ad Dominum Iesum Christum, qui eis suum præstitit auxilium. Et benedicens eos, dimisit in pace.
[30] [In terræmotu ad eum confugiunt Antiocheni.] Tempore igitur illo erat ira diuinæ animaduersionis magna in regione eadem, & diffusi sunt ad eum omnes Antiocheni, deprecantes eum, vt oraret pro illis. Multæ enim ruinæ fiebant domorū, & mors hominum innumerabilium, ita vt frequenter terræ motus etiam ipsius Simeonis columnam mouerent. Tunc B. Simeon lacrymans dixit eis: Fratres mei, non sine caussa hæc mala veniunt. Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt in suis voluptatibus. Non sunt in tanta multitudine qui faciant bonum. Et iubet eos omnes in oratione secum prosterni. ipseque cum eis fecit orationem ad Dominum, omnibus clamantibus cum lacrymis: Domine miserere. Et cum diei partem in vocibus cum gemitu consumpsissent, dixit eis S. Simeon: Ab hac omnium vestrum multitudine vnus mecum exauditus est. [Ipse solus cum quodam exauditur.] Nam vox in auribus meis audita est, quæ dixit mihi: Exauditus es tu, & agricola iste, innotescens eum mihi, vt sciretis quantum valet homo iustus apud Dominum. Tunc iussit agricolam illum venire coram omnibus; & mirante turba dixit ei: Frater, persistens esto in omnibus bonis operibus tuis. Cognitum mihi est quod tu solus ab hac turba exauditus es a Domino. Sed satisfac nobis, quid tibi boni operis sit, vt isti audientes te imitentur. Ille autem hoc confiteri recusabat: sed se indignissimum ac peccatorem protestabatur. Cui S. Simeon ait: Noli fili bonum opus Dei in te abscondere: nec enim pro iactantia iubemus vt dicas; sed vt Deo gratias agens opera tua ceteris pandas, quatenus ea imitari appetant. Tunc cœpit dicere homo ille: [Rustici illius sancta vita.] Cum sim agricola, consuetudo mihi est vt diurno labore quæ operatus fuero in tres partes diuidam; vnam in pauperes, alteram in fisco, tertiam in victu meo; cupiens, iuxta illud quod legitur in Euangelio, proprio stipendio contentus reddere quæ sunt Dei Deo, & quæ sunt Cæsaris Cæsari. [Matth. 22. 21.] Sed & numquam insidiatus sum alicui, nec nocui proximo meo, cupiens ei sicut mihi. Hæc audientes Antiocheni honorabant eum, deosculantes benignitatem eius. Quos B. Simeon dimisit in pace.
[31] Quidam homo malignus, Iulianus nomine, Ardaburium Magistrum militum rogauit, dicens: Iube mihi Domine, & ego ascendens, deponam Simeonem illum de columna, & afficiam contumeliis. [Cupiens eū iniuria afficere, punitur.] Seductor est enim, & seducit populum. Et accepto permissu abiit cum plurimis. Accedētes autem socij eius erexerunt scalam ad columnam vt ascenderet, & inde deponeret S. Simeonem. Et ascendente eo vsque ad tertium gradum, segregata est scala a columna, & suspensus est a terra quasi cubitis quatuor, & pendebat in aere, & omnes mirabantur. Pendens autem præ angustia & dolore tetendit arcum suum, volens sagittare S. Simeonem; & statim arefacta est manus eius, nec potuit emittere sagittam: & non solum chiragra, sed etiam podagra detentus est, vsque ad obitum suum, pro præsumptione & audacia. Stetit autem beatissimus Simeon in columna quadraginta & septem annis.
[Annotatum]
a Hoc caput abest a Rosvveydi editione, & quibusdam MSS.
CAPVT IX. Moritur S. Simeon. corpus Antiochiam defertur.
[32] [Moritur feria sexta Simeon.]Post multos vero annos imminente die obitus sui, factum est vna die, hoc est a sexta Sabbati, inclinauit se ad orationem, sicut consuetudo erat ei, & migrauit ad Dominum. Et omnis populus expectabat ab eo benedictionem, sustinens tres dies a sexta Sabbati vsque ad Dominicam. Et Sanctus Dei per tres dies quemadmodum se inclinauerat ita permansit. Tunc ego pauefactus ascendi ad ipsum, & non paruo horæ spatio steti in conspectu eius, dixique ad eum: Surge Domine, & benedic nos; quoniam populus tres dies & tres noctes habet expectans benedictionem a te. Et cum nihil responderet mihi, ego iterum dixi ad eum: Quare me contristas? aut quid offendi? b Supplico Angelo tuo remitti mihi. Aut forsitan a nobis migrasti, & quiescis in Dominica pace? & sentiens quod non loqueretur, cogitaui vt nulli dicerem, quia timebam illum tangere.
[33] Et stans quasi hora media inclinaui me, [Mortui corpus suauem odorē spirat.] & posui aurem meam ad auscultandum, & non erat flatus, nisi tantum quasi odor multorum aromatum ascendebat de corpore eius. Et sic intellexi quia requieuit in Domino. Et hebefactus nimis ploraui amarissime, & inclinans me c osculatus sum oculos eius, & barbam complexus, crinesque capitis eius, cum gemitu & rugitu increpans dixi: Cui me Domine derelinquis? vel vbi requiram Angelicam tuam doctrinam? Quale responsum dabo de te? aut quis respiciat columnā tuam sine te, & non lugeat? Quid respōdebo infirmis, quando venient & quærent te hic, & non inuenient? Quid dicam, aut quid loquar? Ego humilis video te hodie; crastina vero considero ad dextram siue sinistram, non inuenio te. At quo amictu operiam columnam tuam? Heu me! quando venient aliqui de longe quærentes te & non inuenient, quid respondebo, vel quid agam miser ego?
[34] Et hæc dicens præ multa tristitia obdormiui, [Apparet Antonio discipulo suo.] statimque apparuit mihi dicens: Noli timere. non enim derelinquam columnam hanc, nec locum, nec montem hunc benedictum, in quo illuminatus sum. sed descende, satisfac populo, & annuntia de me secrete Antiochiæ, ne tumultus fiat in populo. Ego autem requieui, sicut Dominus voluit. d Tu autem ne cesses ministrare in hunc locum, & Dominus reddet tibi mercedem in cælis. Exurgens autem a somno pauefactus dixi: Domine memento mei in requie sancta tua; & subleuans vestimenta eius, procidi ad pedes eius, & osculatus sum vestigia illius, & tenens manus eius posui super oculos meos dicens: Benedic obsecro me Domine. Et iterum fleui & dixi: Quales reliquias tollam a te in memoriam? Et hæc dicente me motum est corpus illius: ego autem timui tangere eum.
[35] Et vt nemo sciret, descendi celeriter, & fratrem fidelem misi Antiochiam ad Episcopum. Qui statim e veniēs cum tribus Episcopis, & cum iis Ardaburius Magister militum cum suis. [Deducitur Antiochiā.] Et extendentes cortinas circa columnam, defixerunt vestimenta eius; erant enim f confixa propter auram. Et deponentes eum de columna, g posuerunt ante altare iuxta columnam. Colligentes autem se aues volabant super columnam clamantes quasi lugentes, [Lugent eū etiā aues.] ita vt omnes viderent. Et planctus populi & iumentorum resonabat per millia septem. Sed & montes & campi & arbores h contristati sunt circa loca illa.
[36] [Ab Angelis deducitur Simeō.] Vbique autem nebula tenebrosa facta est per circuitum. Ego autem considerabam Angelum veniētem ad visitandum eum. Circa horā vero i decimam seniores septem loquebantur cum Angelo, cuius vultus erat sicut fulgur, & vestimenta sicut nix. Et vocem eius in timore & tremore tamdiu consideraui, quamdiu respicere potui. Quod tamen fuerit mysterium ignoro. Nam & ille k discipulus qui eum defunctum Episcopo nuntiauit, dixit se secretioribus horis frequēter Angelum vidisse cum illo loquentem, cuius species erat tamquam fulgur, & vestimenta eius sicut nix.
[37] Cum autem iaceret S. Simeon in feretrum, volens Papa Antiochiæ de barba illius pro benedictione aliquid contingere, vt extendit manum suam, statim arefacta est. [Volens Reliquias tollere, punitur.] Et multæ orationes & obsecrationes fiebāt ad Deum pro eo: & sic restituta est manus eius. Et eleuantes corpus eius cum feretro, deduxerunt Antiochiam. Omnis autem populus, qui erat per circuitum regionis illius, plangebat, quia tales reliquiæ tollebantur ab eis: & quia Episcopus Antiochiæ adiurauit vt nemo tangeret corpus eius.
[38] Venientes vero in quinto milliario ab Antiochia in vico qui dicitur Meroë, nullus potuit mouere eum. In quo loco erat antiqua memoria iuxta viam, & erat ibi quidam homo surdus & mutus per annos l vndecim, qui subito veniens cecidit pronus ante feretrum, & cœpit clamare dicens: [Surdus ac mutus sanatur.] Bene venisti serue Dei: tuus enim aduentus me saluauit; & si meruero viuere, ego tibi seruiam omnibus diebus vitæ meæ. Et eleuans se apprehendit vnum de m burdonibus qui portabant feretrum, statimque mouit se de loco isto: & ita sanus factus est ex illa hora; & omnes dederunt gloriā Deo. Peccatum autem hominis illius tale erat: Hic amabat alterius vxorem, & volēs eam adulterare, non potuit; & mortua est, & posita in monumento. At ille iuit & violauit sepulchrum eius, statimque obmutuit & surdus factus est, & obligatus est in loco illo.
[39] Tunc exeuntes omnes de ciuitate Antiochia, susceperunt corpus S. Simeonis super aurum & argentum, cum psalmis & hymnis, canticis, & lampadibus, & ramis palmarum, & portauerunt in Cassiani ecclesiam maiorem; de qua reuelatione Domini transtulerunt in ecclesiam aliam quæ vocatur n Concordia pœnitentiæ. [Apparet ad funus eius Angelus.] Et ecce vir aureā virgam in manu tenens, lineis indutus affuit: & tamdiu ibi stetit, quamdiu cum omni diligentia clausum est sepulchrum. Et vltra non apparuit in locis illis, nec aliquando visus est.
[40] Multæ etiam virtutes fiunt ad sepulchrum eius, magis quam in vita sua. Et homo qui sanus factus est ibi seruiuit vsque in diem mortis suæ. [Multi Reliquias eius expetūt.] Multi autem obtulerunt thesauros Episcopo Antiochiæ, pro fide, poscentes reliquias de corpore eius, sed propter iusiurandum nemini o præstitit.
[41] Ego humilis & peccator Antonius in quantum potui lectionem hanc breuiter p exposui. Beatus autem qui habet illam scriptam, & legerit in Ecclesia & in domo Domini, & commemorationem eius fecerit, mercedem ab Altissimo recipiet, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.
[Annotata]
a Neque quintus Ianuarij anno IV. Leonis incidit in feriam VI. sed in feriam III. neque primus Septembris quo eum colunt Græci.
b Ms. S. Maximini: Te adiuro per Angelum tuum remittas mihi.
c Rosvveydus: Ritus venerationis, qua præstantissima quæque membra, & partes corporis osculo delibabant. S. Hieronymus in Vita S. Pauli primi eremitæ cap. XI. Osculatis eius oculis manibusque. Sic mox ex humilitate: Et osculatus sum vestigia illius.
d Ms. Leod. vicissitudinem in cælestibus.
e Addit MS. Max. alio die.
f Rosvv. conficta ab auro. quæ lectio non placet, & abest ab omnibus MSS. quibus vsus sum.
g Ms. Rip. super.
h Pluribus verbis id exponitur in MS. Leod. Cominus stantes, se grauari obitu viri Dei quibusdā indiciis infecūditatis & sterilitatis significabant. Nam montes cum vallibus, nulla viriditate vernantes, hiemali ariditate horrebant. Arbores vero nulla florum feracitate pubescentes, vel fructuum prouentu pinguescentes, ea maledictione credebantur aruisse, qua aruit ficus cui Dominus esuriens legitur maledixisse.
i Rosvv. septimam.
k Plures fuerunt S. Simeonis discipuli, e quibus Sergius memoratur in vita S. Danielis Stylitæ XI. Decemb.
l Alij, quadraginta.
m Rosvveydus: Etsi burdo ambiguum sit vocabulum, clarum hic intelligi de animali; quia in Græco μοῦλαι. Isidorus lib. 12. Orig. cap. 1. Burdo, ex equo & asina. Glossarium: Burdo, ἡμίονος ἐξ ἵππου καὶ ὄνου θηλείας. sic mulus ἡμίονος ἐξ ἵππου θηλείας καὶ ὄνου. quod apud Varronem est II. de RR. cap. VIII. Ex equa & asino sit mulus; contra ex equo & asina hinnus. Burdonum mentio fit in L. XLIX. D. Delegat.lib. III.
n Ms. Leod. Concordia & Pœnitentia. MS. Aud. Pœnitentialis. Rosvv. Pœnitentia.
o Addit MS. Leod. Iurauerat enim in angustia manus arefactæ, se compagem corporis eius numquam soluere, sed integrum vni loco seruare; quem tamen, etsi non corpore, vbique crederet meritis esse: & sic in huius iuramenti attestatione, manum suam mortuam ariditate, digitis se subrigentibus ad sanitatem surrexisse.
p Hinc patet, esse hanc antiquam vitam ab Antonio scriptam, versam iam olim Latine, sed amplificatam, vulgatamq; in Occidente.
ALIA VITA S. SIMEONIS STYLITÆ AVCTORE SIMEONE METAPHRASTE INTERPRETE GVILIELMO GRATIO E SOC. IESV.
Simeon Stylita, iuxta Antiochiam in Syria (S.)
Avct. Metaphraste.
CAPVT I. S. Simeonis ortus, & vitæ religiosæ rudimenta in duobus monasteriis.
[1] [Simeonis celebritas, resgestæ.] Simeonem virum fama celeberrimum, magnūque habitati orbis miraculum norunt omnes Romanorum imperio subditi: eius nomen vsque ad Scythas & Nomadas peruolauit: Persæ, & Indi, Æthiopumque natio, & quicumque aliam orbis plagam incolunt, alij oculis perspicientes, nonnulli auditu eius res gestas cognoscentes, eum laudibus prædicarunt. Magnus igitur adeo cum esset ac celebris, multos quidem scriptores consecutus est; qui tamen eius virtutes hactenus singulatim scripto complecteretur, extitit nemo, neque vllus ad singulas accurate percensendas animum applicuit. Verum qui superioribus temporibus breui compendio de eius vita disseruerunt, quædam quæ mediam eius ætatem continent cursim perstrinxerunt, neque tam celebres eius actiones ad finem perduxerunt. Quapropter vtilis maxime de hoc viro nobis sermo futurus: remque a capite ordiemur, atque ad finem prosequemur. Sed vereor ne posteris fabularum similior, & nuda a veritate narratio videatur. Consueuerūt enim homines natura metiri res præteritas: vbi vero quippiam naturæ terminos excesserit, omnis de eo rerum diuinarum imperitis falsus esse sermo existimatur. Quoniam vero hic vir naturæ legibus non cessit, ac ne humana quidem passus est, verum incorporeorum in mortali corpore ostendit constantiam; cum præsertim ijs qui ab eo diuina edocti sunt, terra omnis ac maria ipsa repleta sint; hinc igitur narrationem meam inchoabo.
[2] Vicus quidam inter Syriam & Ciliciam situs est, incole a Sisam nominant: ex illo admirandus hic Simeon oriundus fuit. [Patria eius.] Ac primum quidem a parentibus oues pascere docetur, vt in eo magnarum quondam virtutum viris adnumeretur, [Puer oues pascit.] Iacob, inquam, Patriarchæ, Ioseph continenti, Moysi legislatori, Dauidi Regi & Prophetæ, vt & Micheæ, cæterisque demum sanctissimis eius ordinis viris.
[3] Cum vero aliquando ob nimiam vim niuium e cælo labentem oues domi manere cogerentur, otium nactus ad sacram Ecclesiam cum parentibus cōcessit: illic cum vocem Euangelicam inaudiisset, [Conuertitur.] quæ lugentes & flentes beatos prædicat, infelices vero ridentes denuntiat, itemque imitatione dignos omnes qui mūdo sunt corde, & quæcumque his similia adiuncta sunt; vnum e præsentibus interrogauit, ecquid quis faciendo horum singula consequeretur: tum alter, qui & virtutis, vti apparet, cultor erat, monasticam ei vitam suadet, eiusque sublimem philosophiam ostendit.
[4] Simeon igitur acceptis diuini verbi seminibus, iisque in intimis animi recessibus absconsis, b ad proximum sacrorum Martyrum templum confugit, illic facie & genibus in terram defixis, Deum qui omnes homines saluare cupit precatur, vt ad rectam pietatis viam dirigat. Huic rei dum aliquamdiu intendit, paullatim in somnum delabitur, ac tale demum visum cognoscit. Fundamenta quædam sibi effodere visus est, deinde ab astante quodam audire, vt fossam adhuc altius effodiat. [Visione excitatur ad perfectionē.] Cum igitur iam, vti iussum fuerat, effossioni institisset, cœpit ab opere quiescere. Cum ecce rursus, qui apparuerat, vlterius effodere iubet, neque ab opere cessare. Cum tertio ac quarto hoc fieri mandasset, ac tandem ob nimiam fossæ profunditatē amplius fodere non valeret, satis iam effossum esse declarat, ac ædificium strui imperat, neque eo a labore iam cessante difficilem deinceps fore structuram monet. Huic vaticinio respondit euentus. Significabat enim visio, quod quæ deinceps ab eo gesta sunt naturæ limites excederent. Monastica enim vita post eximios illos labores, quos in principio exercuit Simeon, illi ex animi sententia successit.
[5] [Fit monachus.] Inde cum surrexisset, ad vicinum Monachorum cœrum diuertit: vbi biennio commoratus, perfectioris virtutis cupidus in c Teledam pagum concessit; in quo admirabili viro d Heliodoro monachorum cura erat cōcredita, [Heliodori cœnobium in Teleda vico.] qui e quinque & sexaginta quibus vixerat annis, totidem, tribus demptis, se in cella concluserat, tres enim in lacte & infantili institutione consumpsit; nam a tertio ætatis anno a parētibus Deo est consecratus, & hunc admirabilem monachorum gregem ingressus est. Vir hic exemplo magni illius Iacob simplex erat, ac eo demum mansuetudinis ac pietatis peruenerat, vt asceticas leges supergressus, homines omnes omni virtutum genere superaret, ac ipsi Deo demum propinquus fieret.
[6] [Id ingreditur Simeō:] Ad hunc quinquertio noster perueniens, ille pietatis certator decē in hoc spirituali certamine transegit annos: qui cum octoginta commilitones haberet, omnes anteiuit; aliisque post biduum semper cibum sumentibus, ipse totam hebdomadam sine cibo ducebat: quod reliqua e consodalium turba ægre admodum ferebat, [Ieiunat tota hebdomada.] quippe qui Simeonem imitari nequibant, eiusque spirituale exercitium confusionem ac temeritatem quamdam esse dicebant.
[Annotata]
a Theodoretus Sesan vocat. Græce hic est Σισάν.
b Græce est, ἐπὶ τὸν πλησίον τῶν ἱερῶν μαρτύρων ἀποτρέχει ναόν. ad proximum sacrorum Martyrum excurrit templum.
c Fuse describitur Teledæ situs XXIII. Ianuar. in vita S. Eusebij. In vita S. Danielis Stylitæ XI. Decemb. Telada, Τελλαδὰν dicitur.
d Theodoretus addit, non ingressum esse Simeonem monasterium S. Eusebij, sed aliud quod ex eo germinauit, ædificatum ab Eusebona & Abitone, quibus vita functis successit Heliodorus. De hoc autem Heliodoro agere videtur Sozomenus lib. 6. cap. 33. & 34. vbi celebres Cœlesyriæ monachos recenset. Theodoretus cum eo egisse se, eiusq; simplicitatem & animi puritatem admiratum scribit.
e Etiam ipsos præsides ægre id tulisse ait Theodoretus.
CAPVT II. Pœnitentia, & abstinentia mirabilis.
[7] Vervm non in iis rebus stetit, neque promptitudinem hanc frænauit, sed occultum occultorum omnium scrutatori Deo certamen obtulit. a Nostis omnes quam asperi, [Fune palmeo lumbos cingit.] quamque vel leuiter manibus attacti molesti sint funes ex palma contexti. Tali fune Simeon lumbos cingebat, non tantum exterius, sed & cuti quasi agnasci faciebat, ac ita vehementer stringebat, vt omnis illa corporis pars in saniem vndequaque difflueret. Decem dies aut amplius ita transegerat, cum ecce, vlcere iam ingrauescēte, sanies vna cum sanguine inde profluens latentem intus plagam denuntiabat. Tum vnus ex spectantibus, quæ tanti sanguinis caussa esset, interrogauit. Dum Simeon nihil omnino doloris subesse dicit, neutiquam persuasit, sanguine in omnium conspectu defluente, ac supra omnem viri clamorem & patientiam contradicente, & quasi de mysterio triumphante. Itaque cum quidam e commilitonibus manum violenter in latus intulisset, tandem caussam didicit, remque omnem Præfecto nuntiauit: qui cum eum grauiter reprehenderet, ac iurgiis tantam rei crudelitatem argueret, vix tandem vinculo liberauit, quo se solui quidem patienter tulit; b verum vt vlceri aliquod remedium adhiberetur pertinaciter obstitit.
[8] Quare cum ascetici sodales hæc & eiusmodi alia Simeonem perpetrantem viderent, & hinc quidem neque se cum minimis eius virtutibus cōcertare posse, inde superari se non ferentes, iusserunt vt a pago recederet, ne fors, vt aiebant, imbecillioribus damni alicuius caussa existeret. [In lacu sicco moratur.] Simeon ad montis solitudinem pergens inuenit lacum quemdam sine aqua, nec admodum profundum, in quem se demisit, consuetis precibus ac meditationibus insistens. Post quinque dies facti pœnitere cœpit eos, c qui caussa dimissionis fuerant: quapropter duos ex omni numero delectos ad Simeonem quærendum miserunt, quibus mandatum, vt si vsquam eum inuenirent, ad commune cœnobium reducerent. [Reducitur ad monasterium.] Illi montem passim oberrantes in pastores ouium incidunt, quos cum de illo, viri formam & habitum describētes, interrogassent, lacum eis proximum, in quem se coniecerat, digito ostenderunt. Illi ad locum festinantes, Simeonem nomine suo euocatum, fune demisso e puteo extraxerūt, non fine magno labore: solet enim descensu ascensus esse difficilior.
[9] Inde rursum ad cœtum fratrum reduxerunt: vbi Simeon exiguo tempore moratus, ad d Telanisum pagum concessit, (is ad pedem montis situs est) vbi parua reperta casa, in eam triennio se conclusit. [Tres annos in parua domuncula conclusus degit.] Hic porro numquam non virtutum diuitias sibi accumulare contendebat, cum Moyse & Elia præclarum certamen iniens, quadraginta ipsos dies sine cibo perdurabat.
[10] e Blasus vero erat vir in Deum religiosus, & valde attendens ad fratrum approbationem & vtilitatem; præterea Sacerdotibus in vicis degentibus tum temporis Præfectus, circumquaque loca sibi concredita obibat, ad vitam spiritualem Monachos magis magisque roborabat, ad precum maiorem tolerantiam ac ieiuniorum incrementum adhortando. Contigit autem vt aliquando ex officio quoque Simeonem visitaret; qui virum tantum tamquam instituti sui consultorem excepit, cum eoque arcana mentis suæ communicauit. Blasus dum vsque adeo arduum ac violentum viuendi modum cognoscit, serio Simeonem monet, suadetque ne mortem violentam virtutis loco habeat; contra vero huiusmodi virtutem extremam dementiam, ac a Deo separationē, animæ denique mortem præsentissimam esse existimet. [40. dies sine cibo ac potu transigit.] Enimuero ad hæc Simeon: Decem panes iuxta me colloca, necnon aquæ vasculum, vt cum videro corpus alimento indigere, statim aliquid sumam, illudq; merito refocillem. Probatur Simeonis sententia: panes cum aqua iuxta ponuntur, clauduntur domunculæ fores, & seræ loco argilla circumlinuntur, vt locus cuiuis adeunti inaccessus maneat. Trāsactis tandē quadraginta diebus adstat pro foribus admirabilis ille Blasus, Simeonem denuo visitaturus accedens, qui claustro argillaceo sublato domum ingressus, panum numerum ne minima quidem parte minutum, vtrem aqua adhuc plenum inuenit; ad hæc pugilem suum humi prostratum videt, qui solo respirationis signo se mortuum non esse declarabat; neque enim mouere se, neque loqui vllo modo poterat, vitalibus spiritibus per longam inediam fere extinctis. [Tum Eucharistiam sumit.] Quapropter diuinus ille Blasus aquæ spongia ore Simeonis irrigato, simulque abluto, sacrorum mysteriorum symbola illi porrexit.
[11] Quibus sumptis corroborari cœpit: tum e solo paullatim assurgens, leui alimento, lactucis nempe agrestibus acintybo, [Tota vita eam abstinentiam seruat.] corpus reficiebat. Itaque Blasus præ inedia fere consumptum vlterius reprehendere desiit, magis vero viri temperantiam admiratus, ad proprium gregem reuertitur, magnum illud miraculum fratribus suis (supra ducentos habebat f) narraturus. Simeon vero ex illo tēpore g in omni vita eadem inedia vsus fuit, ac nouem omnino & triginta dies sine cibo vllo transigebat; quadragesima dies, præsentis abstinentiæ finis, initium dabat futuræ, corpusque exhaustum, neque par perpetuæ stationi, sed iam iacēs velut manu subleuabat. [20. diebus stans psallit, tum sedet, vltimis iacet.] Ieiunium cum iam denuo inchoaret, consuetam stationem, cælestes hymnos cantando vsurpabat, illosq; erectus Deo dedicabat. Cum ad medium quadragesimæ peruenisset, nimia defatigatio etiam nolentem sedere cogebat, corporis facultatibus præ inedia paullatim consumptis. Euoluto deinde certo dierum circulo vitales actiones cessabāt, tum & hunc quidem in solum prosternebāt: ipse vero neque sic constitutus a sacris hymnis abstinebat; verum laborum remissio, imo alimentum, denique & somnus illi erant diuina eloquia. Hæc Simeoni iam cælo digno, licet terram incolenti, vitæ ratio erat.
[12] Posteaquam vero eum in sublime eleuatum columna tenuit, omnium quæ in rerum natura sunt oblitus esse videbatur, omnem sedem ac cubandi opportunitatem recusabat. [Postea 40. diebus stat, trabi alligatus.] Ad hæc trabem erectam super columnam statuebat, cui se adeo fortiter alligabat, vt ne volenti quidem aut sedere aut inclinare se liceret, hac ratione illud quadraginta dierum ieiunij stadium perficiebat. [Postea etiā solutus perpetuo stat.] Postmodum vero vberiorē e cælo adeptus gratiam, neque hoc auxilio indigebat: verum quadraginta totos dies vinculis solutus, sine tecto, erectus, non inclinatus, impastus, imo fere sine carne, columna quædam viua & animata consistebat.
[Annotata]
a Theodoretus hæc se ab eo, qui cum hæc scriberet monasterio præerat, dicit accepisse.
b Longe aliter narrantur hæc in aliis duabus vitis.
c Theodoretus dicit fuisse illius palæstræ Præfectos.
d Theod. Telanessum, & addit, vicum illum subiectum cacumini montis, in quo postea sublimis stetit. Haræus vocat Telasinum oppidum.
e Theod. Bassum vocat.
f Exponit hic Theodoretus austeram eorum vitæ rationem.
g Ribadineira ait quot annis semel id Simeonem factitasse, postea vero propter corporis imbecillitatem coactum ei austeritati moderari. Citat Theodoretum: verum id Theodoretus non dicit; cuius hæc verba sunt: Tēpus autē & assuefactio multū detraxit de labore.
CAPVT III. Maximi ad eum populorum concursus.
[13] Vervm ordinem rerum gestarum nostra præuertit oratio, quæ instat florum bene olentium omnia ad se trahunt. Nobis vero prioribus inhærens progrediatur narratio. In prædicta domuncula postquam triennio perdurasset, celebratum illum montis verticem ascendit, vbi circumcirca muro cinctus casam subdialem habuit, [Catena se petræ alligat.] in qua cum frigore & calore luctabatur. Ad hæc catenam e ferro longitudine cubitorum viginti sibi comparat, cuius vnam extremitatem ingenti saxo annectit, alteram per annulum a proprio pedi adaptat, vt ne si vellet quidem limites statutos transire posset. Verum intus perpetuo morabatur, vni cælo intendās; inque eius ita hærebat defixus aspectu, quasi iam animo inhabitare videretur; maiori tamen ac feruentiori desiderio in cælestium rerum conditorem ferebatur. Tunc b Meletius, vir in quo religio sedem fixerat, c qui Patriarchalis Antiochiæ throni gubernacula tenebat, ad viri spectaculū excitus fama iam longe lateque currēte, postquam illum sub dio habitare vidit, [Eam, Meletio non probante, soluit.] ad hæc catenam ferream alteri pedi alligaram; alia quidē admirationis loco habuit, ferream autem catenam minime probauit, superfluam esse dicens, quandoquidem mens sufficeret ad apponēdum vincula rationabilia corpori. His sine mora admirandus ille Simeon obtemperat, ac fabro vocari iusso, pedem ferreo vinculo solui imperat: verum solutus, neque sic catenæ terminos excessit: quippe amor Christi illum omni vinculo ferreo magis strictum tenebat.
[14] Porro ei tibiæ parti, quæ ferro circumcingebatur, pellis erat ouina supposita, quæ idem cum ferro tibiæ spatium occupabat, ne forte in nudum carnem impingens eam grauiter vulneraret. Postquam igitur ferrea catena soluta est, ac supposita pellis ablata, d cimices plures quam viginti in tibia eius latitantes, [20. cimices in eius tibia.] carnemque depascentes apparuere. Neque me hic quisquam iure reprehendat, qui ista narrē, cum alia magna & supernaturalia suppetant, quæ commemorentur opera. Nam neque hæc tenuissima prætermittam, neque quod cimices exigua sint animalcula, idcirco & exiguos in humano corpore morsibus suis dolores creant, aut minus indunt molestiæ. Norunt id qui experti sunt. Sufficiebat equidem catena ad maioris tolerantiæ specimen, verum accedentibus insuper cimicibus, tanto tempore in hoc malo perdurare, præsertim cum facile esset & manu occidere, & sic a doloribus liberari, quos iam contra & nutrire pergebat, & propria carne saginare, quam non tandem quantumuis illustris tolerantiæ magnitudinem adæquat?
[15] Simeonis igitur fama iam nescio quas non orbis plagas longe lateque per currente, [Magni ad eum cōcursus.] ad eum confluxisse nouimus non tantum vicinos, verum etia multorum dierū, imo mensium itinere distantes, qua quisque torquebatur molestia, eius curationem flagitantes. Neque quales ad eum aduentabant, tales reuertebantur: sed cum tristes & mœsti venirent, læti & hilares recedebant, suarum singuli ægritudinum reperta curatione; denique omni vexatione & calamitate deposita, læta voce & lingua gratias Deo & Simeoni agentes. Omnis igitur via, quæ ad hunc medicum ferebat, fori speciem imitabatur; locus vero, in quem affluens multitudo congregabatur, ciuitatis formam exhibebat, his morbum miserabiliter deplorātibus, aliis adeptam sanitatem celebrantibus. Neque hoc semel tantum, sed sæpius accidit, vt qui populi turbam eminus cernebat, ciuitatem esse coniiceret; cominus autem accedenti non iam ciuitas, sed multarum vrbium congregatio secundum multitudinem distinctarum esse videretur.
[16] Quid modo attinet Syros aut Cilices, aut Phænicum greges enumerare, aut quibuscumque Romanorum innotuit sceptrum? [Ex omnibus orbis partibus.] Etiam Ismaelitarum natio, & Arabum, Persarum quoque, Armeniorum, & quicumque Iberiam populus incolit, eo confluebat. Quin imo & Homeritæ, & his remotiores, huius multilinguis multitudinis numerum implebant. Aduentabant ex Occidente non pauci, vt Britanni, Hispani, & Galli, & quicumque intermedias regiones inhabitabant.
[17] [Imago eius proposita ad præsidium.] Vix verbis exprimere licet, quantum in Italia huius viri virtus splenduerit: etenim Roma ipsa tantum hunc admirabilem virum obstupuit, tantumque ei honoris & venerationis exhibuit, vt multis passim columnis, porticibus, thalamorū septis, denique quouis fere loco eius effigiem insculperer, quasi infinitorum bonorum thesaurum inde consecutura.
[18] [Dessidētes solo aspectu reconciliat.] Ea in vultu Simeonis gratia & decor elucebat, vt si quis alteri infensus & inimicus, in eum coniecisset oculos, omne illico odium & inimicitiam ei ex animo eraderet vel vnus illius aspectus; atque amicitæ, consensionis ac beneuolentiæ vinculo animos inuicem adstringeret. Quod inde planum fit. Variæ ex iis gentibus, quæ ad ipsum confluebant, prius mutuo sanguine gaudentes, postquam vtrimque in Sancti conspectum venissent, inimicitias primo quidē dissoluebant, fœdus dein inter se percutiebant; in præclaram deinceps contentionem antiqua cōuertentes dissidia, dum quisque alios anteuertere, ac viri benedictionem prior consequi summo studio enititur. Sancti quoque viri pedes labris aut manibus contingere magnum videbatur. Multi qui pellem tantum, [Vestis eius attactus, ampla benedictio.] qua vestiebatur (id enim ei solum indumentum erat) contingebant, omnem omnino se benedictionem adeptos fuisse existimabāt. Verum manum eius contrectare, aut ore osculari, id eorum erat quibus familiaritas ex virtute contracta vberiorem aliis libertatem concedebat.
[Annotata]
a Theodoret. dextro pedi.
b Quis hic fuerit meletius, quæsiuimus in Præf. §. 3. Haræus, Grasius, Metaphrastes, & alij Antiochenum Episcopum faciunt.
c Græce: τὸν ἀρχιερατικὸν θρόνον τοῦ Ἀντιόχου διέπων.
d Non recte vertit Villegas mosquitos siue cyniphes. chinches voluit scribere.
CAPVT IV. Columnaris statio. probata a Patribus.
[19] [In colūna stare incipit.] Cvm vero accedentes omnem numerum excederent, primum vt honorem declinaret, deinde quod molestiam grauabatur; tum quia cælo, qua poterat, non tantum mente & cogitatione, sed corpore quoque ipso, tanto esse vicinior percuperet, illam excogitauit in columna stationem. Et primum quidem columna ad sex erecta cubitos est, deinde ad duodecim, post ad viginti duos extensa est, tandem tota altitudo triginta sex constitit cubitis.
[20] Si quibusdam nouum hoc ac prope incredibile videatur, mirum non est: cum enim multa eaque magna, quorum nullum prius exemplar exstabat, ab hoc pugile primum suscepta sint; tum certe columnaris illa vita, non solum quia exemplo caret contemnenda non est, verum etiam quia sine vllo exemplo in exemplum potius proposita ceteris est, laudanda. Præsertim quod non sine matura consideratione ac diuino instinctu factum esse, quæ deinceps sequuntur, testatum facient. a Ismaelitas enim, qui ad plures myriadas excreuerant, [Conuertit Ismaelitas, aliosq;.] ac impietatis tenebris erant inuoluti, noua hæc agendæ in columna vitæ ratio inde eripuit, ac diuini verbi lumine eorum mentes illustrās, filios lucis & diei, qui noctis prius & tenebrarum filij erant, constituit. Denique susceptis a diuino illo ore legibus, Veneris orgia (b hic enim dæmon patria iis dea erat) prompte abdicarunt. Multi vero Iberorum, vti dictum est, Persarum, ac Armeniorum auitum errorem ludibrio habētes, Euāgelicæ & ipsi doctrinæ adiuncti sunt.
[21] Igitur dum nouam hanc Simeon in columna viuendi rationem excogitasset, fama eius quam celerrime quaquauersum vulgata (ipsa enim in rebus adeo nouis celerioribus quodammodo vt alis consueuit) c Patres qui spiritualibus exercitiis ac laboribus ex eremo cælestem quamdam ciuitatem faciebant, [Humilis obedientiæ experimēto probatur.] hoc tam inusitato ac peregrino obstupefacti vitæ instituto, quosdam ad sublimem hunc hominem mittunt, iisque præcipiunt, vt ob tam peregrinas inuentiones eum reprehendant, ac consuetam ac tritam omnibus Sanctis viam inire doceant, neque eam contemnere, quam tantus Beatorum chorus calcauit, quaque ad cælum peruenit, æternaque illa subiuit tabernacula. Veriti deinde ne hoc eius institutum reuera Deo placeret, hanc eius actionem periclitari cupientes, hoc illis quos ad ipsum mittebant mandarunt; vt si virum viderent propria relicta voluntate e sublimi velle descendere, statim se opponerent, ac primo proposito inhærere iuberent, neque scopum negligere permitterent. Hac enim ratione id vitæ institutum non nisi a Deo procedere arbitrati, non amplius esse quod de futuris ambigerent: vbi enim bonum est initium, talem & exitum fore liquido constat. Contra vero si indignaretur, nec admonitionem vel in minimo admitteret, verum simpliciter & sine ratione propriæ voluntatis ductum sequeretur, clarum esse, longe eum ab humilitatis virtute abesse, atque adeo eiusmodi cogitationes non nisi a maligno ei suggestas iudicari oportere. Itaque mandant vt si ita res habeat, statim inde auellant, & vel inuitum descendere & columna cogant.
[22] Mandatis hoc pacto conceptis, [Iussus e columna descendere, obedit.] postquam legati ad Simeonem omnis obedientiæ & humilitatis parentem peruenerunt, hi vel ex solo aspectu compellare eum præ reuerentia obliti fuerunt, neque intueri eum ausi sunt: tamen tum propter mittentium Patrum mandatum (hæc siquidem ministerij perfectio) ipsi omnia sibi a Patribus commissa exponunt. Ille vero mansueto animo, vere mansuetus ipse & humilis corde, reprehensionem ferens, non contradixit, non indignatus est, non in conuicia prorupit, imo neque parum neque multum locutus est; verum vultu maxime hilari, oculisque demissis obiurgationem acceptans, gratiis Deo primum religiose actis, atque ipsis deinde Patribus pro tanta cura & sollicitudine plurimum se debere professus, neutiquam cunctatus e columna descendere parat. Illi vero statim id vetuerunt, [In proposito confirmatur.] Patrum mentem aperientes, quorum auctoritate stabilitam perpetuo & approbatam in columna stationem esse declararunt. Denique optimum finem, ac firmam continuorum laborum quietem Simeoni precantes, inde abierunt. Sed & eius humilitatis sublimitatem, & obedientiæ magnitudinem in aliis multis videre licet.
[Annotata]
a Fusius hæc deducit Theodoretus, & Cedrenus ad annum XXV. Theodosij iunioris.
b Idem constat ex Euagrio lib. 6. cap. 21. vbi refert, auream Veneris statuam a Naamane Saracenorum Duce, igne liquefactam, erogatam in pauperes.
c Deest hoc Theodoreto. Refertur & ab Euagrio lib. I. cap. 13. & Nicephoro lib. 14 cap. 51. Suidas verbo Simeon dicit, ab Ægyptiis monachis hanc ad virum sanctum missam esse legationem.
CAPVT V. Diuinis inhærens, matri etiam sui conspectum negat: defunctæ parentat.
[23] Vervm ordinem, quem incidens præcidit narratio, tandem nostra resumens exponat oratio. Cum Ismaelitæ in tribus distincti ad Simeonem salutis ducem accederent, [Theodoretum rogat vt populos baptizet.] atque auitam impietatem detestarentur, diuino denique Baptismate fruerentur, alij aliis sacrorum rationem tradentes; aderat aliquando & Theodoretus Ecclesiæ a Cyri Antistes. Ei igitur non exiguam populi multitudinem vir Dei offert, hortaturque vt consuetas super eos preces recitet, eosque b baptizet. Dum eius mandatis obtemperare Antistes aggreditur, illorum quisque primus criminū suorum sordes eluere, necnon impietatis illuuiem abstergere contendebat; quiuis prior gratiam consequi satagens, litem quamdam ex resacra faciebat: ita inurbane ad eum concurrebant, alij horsum eum trahebant, alij vicissim retrahebant. Qui vero distabant, in alios incurrebant, & manus protendebant. Quidam eius barbam, nonnulli vestem apprehendebant: parum denique aberat quin virum discerperent, nisi admirandus Simeon ex alto vocem extulisset: ita enim inordinatos illorum impetus compescuit, vt omnes statim mutarentur, atque ad percipiendam gratiam cum omni modestia accederent, ac diuino lauacro tingerentur. Ita eius linguæ fax, & terrere quos vellet, & illuminare poterat; vtrumque enim fraternæ salutis caussa prestabat. De diuinis præceptis continuas meditationes instituebat. [Res diuinas assidue meditatur.] Verum neque in horum obseruantia eius quiescebat industria: nisi enim quid amplius his addidisset, non vulgare damnum existimasset: tam irremisso vtebatur studio, & tam indefesso in his omnibus erat animo.
[24] Et patrem quidem, vti prius relatum est, sed & matrem reliquit, illi soli quem amabat adhærens, eiusque amori totus intendens, quod Dominici præcepti caput est. Sed & illud ad cetera ex seipso addidit. c Septem & viginti iam lapsi erant anni, ex quo naturæ leges, quæque in mundo sunt, vir hic mundo excelsior abdicauerat: [Matrem in conspectum non admittit.] cum ecce mater, innatum filialis affectus ignem intra viscera sua gerens, neque aliter valens flammam extinguere, ad filium suum abiit, adhuc in carne sine carne viuentem (ita me de eo loqui ratio cogit) cupiens filium intueri, & eius frui colloquio, quo tanto tempore caruerat. Ipse vero intellecto matris aduentu, vide quomodo & matri honorem partitus sit, & præcepto satisfecerit. Eius congressum quidem non admisit, verum hæc ei iussit renuntiari: Si tibi, o mater, ita visum fuerit, mutuum aspectum in aliud æuum reseruabimus; & si quidem grata fuerit Deo conuersatio nostra, postquam hinc emigrauerimus, in Christo inuicem multo familiarius clariusque videbimus. Hæc ad eam referri iussit. Sed cum mater præ amoris flamma, animam intus exurente, quæ dicta fuerant non intellexisset, sed adhuc filij videndi desiderio flagraret; Ego quidem, denuo per nuntium ait, o mater, quod vtrique nostrum conueniens est mallem admittere te, neque ita mutuum congressum vrgere. Postquam vero cuncta, vt video, votis tuis posteriora ducis, antea me quiescere oportet. Te vero breui videbo: ita enim Deo visum est. Mater, summa cum voluptate ac desiderio promissione acceptata, animum erexit, & spe rei futuræ tantum gauisa ac exhilarata fuit, vt filium prope iam præsentem videre, eumque amplecti ac osculari, denique iam eius vocem audire videretur. [Illa pie moritur.] Res hunc exitum sortita est. Illa paullo post vitam finiuit, animamque Deo tradidit, quæ felix & beata in vita fuerat, multo sub finem felicior, quod talis filij mater audiuerit, tantisque virtutibus ornatum post se reliquerit.
[25] Diuinus vero Simeon intra mandram (ita columnæ ambitus vocabatur) eius corpus inferri iussit; erat enim circum columnam murus ædificatus, vt mulieribus ingredi fas non esset. [Simeon pro ea orat.] Postquam igitur mater illata esset, vidit eam filius, quemadmodum prius pollicitus fuerat: cui postquam cōsueta impendit, precesque pro ea fudit, iuxta columnam sepulturæ mandauit. Ita matri debitum honorem impertitus est, & Dominicum præceptum non tantum custodiuit, sed & proprio profectu augere perrexit.
[Annotata]
a Cyrus recensetur ab Auberto Miræo inter metropoles autocephalas, Patriarchæ Antiocheno subiectas. Distat duorum dierum itinere ab Antiochia, vt ipse cap. 2. tradit Theodoretus. Non est ea quæ Ptolemæo Cyropolis dicitur: nam Cyropolis in Media est ad mare Caspiū; Cyrus vero in Syria, Κύῤῥος Stephano, vnde Κυῤῥέσης, vt ait, & regio ipsa Κυῤῥεςική. Ptolemæo quoque Κύῤῥος est. sed vereor vt recte. Nam Procopio lib. 2. de ædificiis Iustiniani, Κὺρος dicitur, & traditur a Iudæis ædificata, & de Cyri Regis nomine dicta.
b Apud Theodoretum Baptismi nulla mentio, sed solius Sacerdotalis benedictionis.
c Hæc de matre historia deest Theodoreto.
CAPVT VI. Varia Ismaëlitis collata beneficia.
[26] Exinde iterum quasi fax clarissima omni virtutum eximiarum genere resplenduit: quibus & in densissimis noctis tenebris, quasique maris procellis, impietatis inquam, iacentes, ad verum religionis portum perducebat: multosque videre erat ope Simeonis serenioris auræ tranquillitate perfrui. a Erant aliquando simul duæ eius, quam paullo ante commemoraui, gentis Ismaëlitarum tribus; [Ismaëlitæ de benedictione eius prius accipienda cōtendunt.] vtraque supplex ex eius ore benedictionem postulabat, vt eam quasi donum amplissimum suo Phylarcho deferret: verum circa ipsum donum contentio repente ac seditio inter eos non leuis oborta est; vna pars suo primum Tribuno benedictionē deferendam censebat, altera suum præferebat Præfectum, ac præripere benedictionem nitebatur. Itaque tribubus inter se dissidentibus, in barbaricam crudelitatem res erupisset, nisi Simeon, vir pacis & concordiæ amantissimus, graui comminatione b tumultum sedasset, & æquali precatione & benedictione impertita in pace eos dimisisset. Tum demum vidisses, prius infideles, ac contra pietatem linguam quasi hastam vibrantes, nunc pro viri sancti benedictione quæuis facere & pati eligentes. Neque etiam in inuicem ita seuiissent, nisi diuini huius viri benedictionem maximam vim habere plane credidissent.
[27] Nunc alius Præfectus in medium prodeat, Saracenorum & ipse Princeps. Is accedens sacrum illud obtestatur caput, vt ne grauetur opitulari viro in via membris corporis soluto: dicebat autem hunc iuxta Callinicum (hæc erat arx maxima) subiisse ægritudinem, eam vero in vigore & adhuc in exordio esse; & morbum ei esse grauissimum, tum quod decumbendi insuetus, tum quod vehementes illas laborum molestias superare optaret. Hæc ille rogabat; simulque iubet hominem membris fractum introduci, atque admirando Simeoni dignum commiseratione spectaculum proponi, si qua ratione ipso calamitatis aspectu eum ad misericordiam inflecteret. [Curat paralyticum.] Ille vero productus in medium, immissum in se malum deflebat, & sanctum virum ad commiserationem prouocabat, denique a malo suo liberari postulabat. Hic vero celer ad commiserandum, ac multus ad compatiendum, de animæ curatione prius quam corporis sollicitus, ægrum parentum suorum impietatem abiurare iubet: sciebat enim eum adhuc hac delectari. Vt vero libens obaudiuit, & iussa adimpleuit; tum Simeon, vere magnum orbis miraculum, sciscitatur ex eo, Num credat in Patrem, eiusque vnigenitum Filium, ac in Spiritum sanctum. Dum vero alter se credere palam fatetur; In istas, inquit, personas credens, surge: statimque sermo (o ineffabilem tuam Christe erga virum gratiam!) debili dolorum curatio effectus est. c Ille autem, Dominum suum etiam hic imitatus, eum proprium lectulum humeris deferre iussit, quod & præsentes ad maiorem gratiarum actionem adhortabatur.
[28] Et hoc neutiquam prætereundum silentio est. Vir quidam inter Ismaëlitas, qui iam Christo dederant nomina, illustris, [Votū violanti cibus lapidescit.] votum teste venerabili Simeone nuncuparat, se numquam ad mortem vsque ex animali quod vitam habuisset gustaturum. Temporis successu nescio qua ratione, siue voti oblitus, seu concupiscētiæ illicto inescatus, auem occidit; quam dum comedere parat (o rem prodigiosam!) in lapidis euestigio mutata est naturam; vnde neque admodum volenti gustare licuit, lapis enim appetitum reprimebat. Barbarus homo hac re stupefactus, sine mora pœnitentiæ magistrum accedit, peccatum suum & culpam summa cōtritione cordis aperit, rogat qua fieri id possit, vti Numen sibi propitium reddat, cui datam fidem fefellerit: neque petitione sua frustratus fuit. Nam quod circa auem contigit miraculum, licet non statim, post tamen temporis successu plurimorum oculos testes habuit: d pectus enim, quod propriam figuram retinuit, a multis postea visum est ex osse constare & lapide, vt os primigeniam declararet naturam; superinducta vero lapidea substantia, carnis testaretur conuersionem.
[29] e Alius quidam tribus Saracenorum Præfectus fidelium gregi adscriptus, ad magnum & ipse venit Simeonē. Tandemque cōsecutus id cuius gratia venerat, columnæ assedit, suauissimos sacræ illius linguæ flores carpens, [Vermes e Simeonis exulcerata tibia nascuntur.] eiusque sermone, dum licebat, perfruens. Interea vermium e sacro crure scaturientium (nam ex assidua illa & irremissa statione pede vlcus contrahente, tibia vermium quoddam habitaculum erat effecta) vnus e columna deuolutus ante Præfecti pedes decidit, quem ipse euestigio auidis manibus collegit, & honorifice in sinum reposuit, oculisque, ori, auribus, ac membris ceteris, veluti omnium morborum leuamen admouebat: & (o amoris excessum!) non vermem esse id quod honorabat, [Vnum colligit Saracenorum Præfectus.] verum quidpiam diuinū, & oculis spectare & circumferre se credebat: superabat quippe fides aspectum, & desiderium formam occultabat. Cum magnus Simeon id ex superiore loco vidisset, ob honorem vermi delatum Præfectum increpuit, eumque & quod ex suo corpore decidisset, & quod tantum vermiculus esset cui honorē exhibebat, clare edocuit; neque decens esse vt quod e corruptione ac putrefactione natum esset, vel manibus contrectetur, vel alia corporis parte attingatur. [Is in gemmam mutatur.] Præfectus manu explicata consideraturus cuiusmodi esset vermis, in gemmam (o miraculum!) splendore & pulchritudine conspicuam mutatum deprehendit, qui inde & fidei dono gaudens, & gemmæ miraculo ditatus recessit.
[Annotata]
a Theodoretus se præsentem fuisse ait, & conatum verbis tumultum sedare.
b Addit Theodoretus, illos canes ab eo vocatos.
c Theodoretus hæc paullo aliter: Iussit vt tribus Præfectum suis ferret humeris vsque ad ipsum tabernaculum (habuit autem corpus maximum) & ille quidem eo accepto statim abiit.
d Aliter, & non recte, vt opinor, Theodoreti interpres ait, auis partem ex osse & lapide constantem visam in eius pectore.
e Deest hoc miraculum Theodoreto.
CAPVT VII. Proles sterili impetrata: sanata.
[30] a Mvlier quædam haud ignobili genere nata, Saracenorū Principi iuncta, [Reginæ Saracenorum sterili prolem impetrat.] sterilis erat; hoc præterea suæ habens calamitatis augmentum, virum frequenter liberorum orbitatem exprobrantem. Quapropter liberorum cupida ad magnum Simeonem perrexit, vbi stans ad septi vestibulū (mulieribus enim aditus omnis erat preclusus) casum suum lugebat, morbum lamentabatur, viri opprobria in medium proferebat, orabat, non raro per eos etiam quibus ingredi licebat supplicabat, obsecrabat, sterilitatis solutionem postulabat: addebat, vt ex se prolem videret, se vitam suam libenter profusuram. Diuinissimus Simeon hic nequaquam consuetæ oblitus est commiserationis; verum mulieris calidas illas lacrymas miseratus, precibus suis partus ei priuationem sustulit, ac domum abire hortatus, addidit, Deum, qui ab initio naturam humanam architectatus est, eius sterilitatem cum prouentu in meliora commutaturum. Tum illa (neque enim vllatenus dubitare decebat his, quæ diuinum illud os quasi a Deo motum pronuntiauerat) plurimum animata, domum reuersa, sine mora concepit, post filiolæ mater effecta: cuius natalis dies magna pompa a parentibus celebratus est. [Filiorum natales celebrāt Saraceni.] Verum breui temporis spatio terminata est felicitas, gaudiumque festiuum amara tristitia excepit, ac solutio calamitatis in grauiorem conuersa est luctum; adeo vt parentes calamitatis loco haberent, quod vmquam peperissent; multoque priorem orbitatem præoptarent. Iam filiola tres annos nata erat, iam prima balbuties, & puerilis incessus, quæ res parentibus solent esse iucundissimæ, expectabantur: illa vero lectulo affixa, elinguis plane & immobilis manebat; nam & pedes quasi solutos, & linguam constrictam habebat: parētibusque monstrum quoddam esse videbatur, talisque familiæ hæres non solum indigna maiorū splendore, sed & ipsorum gloriæ ignominiam, omnibusque adeo propinquis extremum dedecus allatura. Cum parētes dolori plus æquo indulgentes nihil omnino proficerent, iterum ad rerum immedicabilium ingeniosum & industrium curatorem confugiunt, & gratias ei quidem pro beneficiis rependunt, rogant autem & vehementer supplicant, ne prolem a se diuinitus impetratam, hoc in statu esse diutius permittat, vt donum magis probro & dedecori ipsis esse videatur, vnde & maiorem mœrorem & tristitiam quam gaudium & lætitiam vita pariat; verum membrorum solutionem tollere, prolemque integrā & perfectam reddere dignetur. Hæc cum lacrymis dicebant, & perseuerabant misericordiam expectantes. Simeon, tamquam commiserationis thesaurus, verbis tantisper calamitatem leniebat, neque diu animo cruciari passus est: septima exinde agebatur dies, postquam eorum perseuerantia irrita esse videretur; penitus de salute filiæ desperantes, animi mœrore pleni, vultu inamœno domum reuertuntur, filiam secum reportantes, sibi ob intempestiua consilia succēsentes, quod & parentes vocari ab initio voluerint. [S. Simeon puellæ mutæ & debilis vocem & vires impetrat.] Postquam vero tantum itineris confecissent, vt columnam amplius videre non liceret, puella ad eam plagam, in qua stabat columna, conuertitur, & improuiso vinculo linguæ soluitur, &, Laus tibi & gloria Sancte Simeon, exclamat. Motum deinde & robur pedum adepta, recta domum pergit, parentibus suauissime inter eundum assultans. Illi improuiso miraculo stupefacti, vix suis ipsi oculis credebant, sed præ desiderij magnitudine, ne non vere sanata filia esset, verebantur, sed oculorum fascinationem esse quamdam existimabant. Deinde re diligenter post accuratam inquisitionem cognita, cum filiam omnino sanam deprehenderent, tum Deum ob præstita beneficia laudare, Simeonem eius famulum deprædicare cœperunt: & natalitiorum filiæ lætitiam longe superauit, ob eius curationem instituta celebritas. Beatos se demum filiæ partu prædicabant: & eos quidem cum gaudio & festiuitate tota domus exhilaratos excepit.
[Annotatum]
a Deest hoc Theodoreto, qui alterum refert, quod & hic paullo inferius, de filio Reginæ Ismaelitarum impetrato.
CAPVT VIII. Mulier nondum mandram eius ingressa, agnita & benedicta.
[31] Vervm vnum me fere Simeonis factum præteriisset.[Muliervirili habitu ad visendum Simeonem accedit.] Mulierem sanctum virum coram oculis intuendi, eiusque gratia & benedictione fruendi, diuina inuaserat cupiditas: verum huic desiderio obicem ponebat septum oppositum, mulieribus aditum omnē præcludens. Pia matrona hoc amoris igne correpta, omnes secum vias & rationes animo agitabat. Milites interea quidam visendi Simeonis gratia capessiuerunt iter: mulier simili suscepto habitu, ad omnem se illorum speciem conformauit: ad hæc omnia tuta videns, equo ascenso vna cum eis equitando viam celeriter confecit. Ad septum vbi peruentum est, ex equis descendentes, eos milites mulieri tamquam vni commilitonum committunt, cum nondum mulierem esse manifestum esset. Illa depositum libens apud se assernandum suscepit, parem gratiam ab illis consequi volens; ita enim cum iis paciscebatur, vt suum vicissim equum illorum fidei committeret, posteaquam a Simeonis aspectu reduces reuersi essent: ea illi vnica erat cura, eo omnes cogitationes suas dirigebat, vt viri sancti conspectum obtineret, eiusque benedictione frueretur. Verum neutiquam ei contigit vt votis suis potiretur: posteaquam enim milites ad Simeonem peruenissent, & voti iam essent compotes, tum sic ad eos diuinus Simeon: Vnus quidem vestrum, ait, relictus est, ad quem cum perueneritis, nuntiate ei in hæc verba: a Mentis tuæ oratio ad aures Domini peruenit; iam Dominus Deus, [Nō ingressa, cælitus benedictionem impetrat.] qui intima cordis desideria & cogitationes perscrutatur, benedictionem tibi suam impertitus est: eius consecutus benedictionem & summa votorum, nihil necesse erit huc venias. His ab admirabili Simeone dictis, milites septo egressi non minus sancti viri alloquium obstupuerunt, quam foris relicti commilitonis admirati sunt virtutem; (adhuc enim milites nomine indigitabant, quam nondum mulierem esse subodorabantur:) tanto enim tamque beato ore deprædicatum non nisi eximiis virtutum ornamētis decoratum esse credebant. Foras igitur egressi, iussa continuo, quæ in mandatis habebant, nuntiarunt; tum variis interrogationibus beatam matronam fatigarūt, & quænam esset, & vnde tantis virtutum meritis ornata. Neque enim vllo pacto, addebant, mellifluum illud & suaue os, beata illa Simeonis lingua tam honorificam tui mentionem fecisset, nisi latens aliquis virtutum thesaurus in te esset reconditus. [Rogata indicat militibus se feminam esse.] Tum illa, cognito quod nihil rerum suarum virum sanctū lateret, animi sui arcana viris illis vel inuita detexit, dicens in hæc verba: Me quidem, fratres, pridem ingens sanctum virum coram aspiciendi, & quæ in eo insunt Spiritus dona & gratias oculis cernendi occupauit desiderium; cum vero vallum oppositum mulieribus nequaquam ingredi liceret, æquum iudicaui sexum occultare (mulier enim sum) eiusque contuitum arte assequi: verum cum latere non possim eum qui etiam occultorum est cognitor, lubens hinc recedam, neque mandato huic refragabor, iam enim benedictionem obtinui; neque quia latui, sed quia deprehensa sum, gratiam quam volui impetraui. His dictis a proba illa muliere, multo magis admirati sunt virum milites, & in suam quique ditionem reuersi sunt.
[Annotatum]
a Disparem euentum similis consilij, sed cum aliqua (vt apparet) temeritate & procacitate suscepti, refert S. Gregorius Turon. de gloria Confess. cap. 26. vbi de S. Simeone agens ita scribit: Postquam vero columnæ editiori se sanctitate feruens inuexit, non modo extraneæ mulieri, verum etiam nec propriæ matri se videndum permisit. Et nunc etiam locum ipsum ab huius sexus defensat accessu. Nam ferunt, quamdam mulierem indutam fuisse veste virili, & in basilicam ingredi voluisse columnæ. Tractauit secum misera, agere posse per indumentum, quod latere posset Altissimum, ignorans illud Apostoli: Quia Deus non irridetur. & licet ibi veniens ad templum erexit pedem, vt sanctum ingrederetur limen, tamen protinus retrorsum ruens cecidit, & mortua est: satisque fuit populis, ne hæc vltra mulier vlla præsumeret, cum in istam cerneret vltionem pessime irrogatam. Ado quoque Viennensis in Martyrologio, Notkerus, & quædam MSS. sub Bedæ nomine, idem referunt.
CAPVT IX. Antiochi latronis conuersio, pia mors.
[32] [Antiochus Agonatus latronum dux.] Et hoc quidem miraculum tale. Quis autē prætereat quod deinceps narratū eo? Latro omniū prædonum longe crudelissimus, & maxime sanguinolentus, Antiochus nomine, cognomento a Agonatus, sicariorū cohorti præerat, & non magis consilio quam virium robore & animi audacia subditis imperitabat, atque insigni in adeundis periculis temeritate. Tantum enim corporis robore, & pedum celeritate pollebat, itaque iis fidebat, vt populosissimos pagos, etiam ipsa Antiochiæ vrbis suburbia, inuadere ac diripere non dubitaret. Si quando equo vehi necesse erat, equas ob maiorem celeritatem conscendebat. Hunc postquam multorum fama vulgauit, nullo prohibente vitæ prædatoriæ operam dantem; multi illi insidias struxerunt, tum potissimum quibus flagitiosos puniendi cura cōmissa est, Antiochum comprehendere totis viribus adnisi sunt. Cum aliquando in hospitio moraretur, [Perrumpit solus cohortem.] ibique potaret, militum cohors quinquaginta supra centum, hoc idoneum ad eum capiendum tempus rata, domum vndique circumdant. Hic vero vt sensit insidias, neque ventris onere, neque vini veterno quidquam de prædatoria audacia remittens, iracundia æstuans exsurgit, indumentorum sarcina quanta potuit festinatione equæ imposita, manu gladium educit, eoque assidue in aere instar furiosi & dementis vibrato, nemini sibi appropinquandi fecit licentiam; totusque adeo formidabilis hospitio egreditur. Et equa non parum ad terrorem incutiendum ipsi profuit; illa enim & calcibus anterioribus insiliebat in occurrentes, & dentibus mordebat, planeque sufficiens erat accedentes percellere, & magnum iis terrorem iniicere. His omnibus cum militum multitudinem turbasset, habens præterea famam rerum gestarum veluti viam sibi aperientem, multumque cooperantem, ac pluribus, qui eum necdum viderant, terrorem iniicientem, extremum periculum deuitat: & conscenso iumento, tamquam alter latro ad Simeonem columnæ affixum confugit: nouerat enim, [Ad Simeonem confugit.] eum illius qui pro humani generis salute cruci affixus fuerat, esse discipulum. Ac tum quidem latro, totus dolore fractus, miserandum in modum eminus clamabat: Salua animā pereuntem, Sancte Dei; serua, inquam, hanc animam. E heu! [Magna cōpuncti animi signæ edit.] quod mihi erit refugium? quemnā omnis mali depulsorem inueniam? omnis abiit salutis spes: neque mihi curationem vltra quærendi tempus reliquum est: mille mortibus ob malefactorum conscientiam dignus sum: neque eas reformido, licet sæpius mori liceret. Quid enim quæ ferro consciscitur mors formidabile habet? Quantulum hoc supplicij est, semel præsenti solum luce priuari, ei qui multis vitam ademit, seque quotidie contribulium sanguine polluit? Verum ignis ille inextinguibilis, & cruciatus perpetuus, mihi timorem incutit, adeoque perturbat, vt tantum non animi impotentiam inducat: eius meditatione totus cohorresco, quæ intimum mihi cor lancinat, adhuc enim manus fraternum sanguinem distillant, recētes sociorum cædes adhuc animo obuersantur. Quænam igitur mihi consolationis spes? quæ salutis via? Adfer opem, serue Dei, consilij omnis inopi; porrige manum animæ in extremum interitus discrimen adductæ.
[33] Hæc & similia dum coram sancto viro lamentatur, [Ad spem eum excitat Simeō.] vehementer eum ad suarum commiserationem calamitatum commouit; qui & antequam sermonem ordiretur, intimi cordis pœnitudinem intuebatur. Condolens itaque latroni, magna verborum humanitate animum eius recreare cœpit, ac bene sperare iussit. Dum hæc ita agerentur, milites eum non amplius latronum, sed supplicum more manus in altum protendere conspicientes, crudelissime eum ad supplicium deposcunt; vsque adeo, vt apud sacrum caput incredibili ausu, non conuenire dicerent, neque esse humani iudicij, viro qui propria manu tot homines interfecisset, auxiliari. At tranquillum illud ac mansuetum os parui longas eorum nugas faciens, ita fatur: Qui peccatorum semper pœnitentiam cupit, [Cōtra milites eum defendit.] idem & hunc in perditionis iam barathrum ruentem, præter omnem spem, incolumem seruans huc perduxit, non ego. Quomodo igitur quispiam, quem ipse propriis manibus aduocauit, eumdem tortorū manibus tradat? Militum illa manus his auditis recessit, viri enim virtutem & ipsi verebantur, licet toto impetu in Antiochum ferrentur. Ipse vero Antiochus pronum se in terram iactat, calidas fundens lacrymas, & amare suspirans. Magno denique affectu, instar latronis in crucem cum Christo acti, & pœnitudinem ostendens animi, noxas Deo aperiebat: sed facinorum multitudo omnem illi ad diuinæ clementiæ nutum præcludebat accessum. Verum dum sequestro bono vtitur, diuini Simeonis precibus, breui & ipse delictorum veniam obtinuit. [Latro voce cælesti euocatur.] Itaque vox cælitus audita, sacri oris suffragium confirmauit, acceptam nempe esse latronis pœnitentiam, simulque vitæ exitum ei imminere, & instantem ad communem omnium Dominum discessum, promittens, & hoc signum satis idoneum diuinæ erga ipsum benignitatis præbens. Cum igitur & hæc ipsa latronis auribus insonarent, ad pœnitentiæ ducem se conuertit, illique inusitatam vocem narrat: dum verba adhuc inter labra cunctantur, [Pie moritur.] Antiochus manus attollens in cælum hæc in verba prorumpit: Domine Iesu Christe, inquit, Fili Patris principio carentis vnigenite, qui non iustorum gratia, sed pro peccatorum pœnitentia venisti, suscipe spiritum meum. & simul hunc in modum orantem euestigio vita defecit, & manifesta viro admirabiliter venia indulgetur. Quapropter ingens omnes tenuit admiratio, & noua pœnitudo populi animos occupauit: theatrum ipsum partim lacrymis, partim voluptate perfundebatur: hec enim a delictorum remissione, illa vero a pœnitentia proficiscebatur, atque ob hæc omnia laudabatur Deus ab omnibus, & b saluator illius famulus Simeon celebrabatur. Sic autem hæc superna administrabat prouidentia, quæ & magnum Simeonem magis extollebat, omnibusque pœnitentiæ portam ad salutem sine excusatione amplectendam aperiebat.
[34] Milites eorum quæ contigerant ignari, (nam in id vnum, vt Antiochum comprehenderent, omnes vires conferebant; præsertim cum rumor rei gestæ propter facti insolentiam haudquaquam ad fidem faciendam sufficere videretur, nisi quis quod factum erat oculis ipse suis spectasset: [Milites sibi eum dedi postulant.]) itaque maiori quam antea temeritate & impudentia ad magnum Simeonem accedunt, & hominem grauissimorum facinorum patratorem, qui iniurias omni venia maiores intulisset, in maximis sceleribus deprehensum, denique vrbis vniuersæ euersorem, magno clamore tradi sibi postulabant, ista vociferantes: Itane legibus omnibus ac decretis tuum iudicium præferendum censes? eorumque cōtemptorem benigno ad commiserationem aspectu intueris? meritis suppliciis eximere contendis? Ille vero nihil de solita lenitate remittens, hilari & mansueto vultu respondit: Quoniam non ego virum huc accersiui, sed communis omnium Dominus huc eum perduxit, quod primum ego asserui, idipsum nunc eius tumulus indelebili veritatis testimonio confirmat: qui ad pœnitentiam eum vocauit, idem & hinc transtulit, & ad se ex humanis eripuit. His dictis, cum funus illis admirabilis Simeon coram ostenderet, omnium animos tremor incredibilis occupauit, ex quo ingentem dolorem concepere, [Re cognita compunguntur.] deinde erroris sui a beata illa anima venia obtenta, huius tanti miraculi promulgatores, ac minime fallaces præcones abierunt.
[Annotata]
a Ἀγόνατος, sine genibus. Id forte ei ex aliquo euentu cognomen adhæsit, inquit Rosvveydus.
b Ita Græce: Καὶ ἐπὶ πᾶσιν ὑμνεῖτο Θεὸς, καὶ σωτὴρ ὁ ἐκείνου θεράπων ἀνεκηρύττετο.
CAPVT X. Absentia & futura diuinitus cognoscit.
[35] Nobis in hoc miraculorum pelago nauis infinita ferens proferatur, salutēque precum eius interuentu, periclitātibus in mari præbeat. Hanc enim aliquando in medio mari grauissima procella inuasit, & iam illisis ad eam magna vi fluctibus prope mergenda videbatur. Nauigantes omni arte, omnique rei bene gerendæ spe deposita, postrema sibi inuicem salutis verba inter amplexandum, periculum exspectantes, [Periclitātibus in mari subuenit.] impertiebantur: tandem vltimam anchoram iaciunt, & Simeonis ad communem Dominum memoriam refricantes, simulque eum in columna habuerunt pro sua salute deprecantem, & simul ipsis rursus in naui apparentem: & mox mare sedatum perceperunt: nam leni mox aura afflante, plenis velis per tranquillum pelagus deducti, ad continentem peruenerunt.
[36] Nec illud de eo prætereatur. [Famē imminentem prædicit:] Virgam aliquando e cælo delapsam videre visus Simeon: Flagellum, inquit, nobis Deus post duos annos immittet. Iam tempus ab eo præscriptum aderat, & terra nihil omnino tulit, imbribus carens; ingens siquidem siccitas eam occuparat, & simul fames ac pestis, mala inde prouenientia, quauis pœna grauius eam affligebant, hominesque amare cruciabant. Tales igitur habebat oculos mentis Simeon, ita omni terrena caligine perpurgatos, vt futura omnia quasi iam præsentia intueretur. Deinde prædixit erucarum plagam. [tum erucarum plagam.] Verum non ita in Dei ira prænuntianda celer & promptus erat, vt ad malum depellendum negligens aut impotens esset; sed eam ob causam præmonebat, vt præuisa minus nocerent: Intra enim, inquiebat, minas adhuc decreta stat pœna: solum quæ peccauimus corrigamus. Hoc vero dicebat, propriorum laborum recte facta tegens: hinc & non tam suam erga Deum fiduciam, quam illorum pœnitentiam testatam esse volebat; nouerat enim se indigna passos non neglecturum, sed ita fore, vt propria interpellatione iram diuini Numinis sedaret, imminensque flagellum sistere se posse confidebat. Nondum igitur triginta dies elapsi erant, cum ecce ingens erucarum circumfusa nubes, parum abfuit quin totam terræ faciem occuparet. Homines neque quid boni de futuro sperarent, habebant, neque vero, si quæ mali solutio futura esset, cognoscere poterant; denique de tanto reptiliū periculo euadendo penitus iam desperabant, [Erucæ eius precibus cōsumptæ.] neque aliud quam præsentissimū inde exitium expectabant, terræ fructibus partim nondum enascentibus, partim ab erucis iam consumptis. Simeon vero vix Deum erat deprecatus, cum ecce omnis erucarum copia, quæ iumentorum pabulum fere labefactauerat, extemplo consumpta est, terræ frugibus in hominum vsus accomodatis nullo penitus nocumento illato.
[37] Dignum quod his addatur & illud. [Imminens a Persis & Scythis bellum præuidet, & precibus auertit.] Duæ aliquando virgæ huic inuisibilium istarum rerum spectatori e cælo deferri visæ fuerant, quarum vna versus Orientem solem incumbebat, altera a versus Aquilonem. Eam visionem Persarum & Scytharum in Romanos irruptionem indicare declarauit, & hanc visionem præsentibus narrauit. Ipse vero multa lacrymarum profusione, & precibus Deo supplicabat: neque prius ab oratione destitit, quam Persæ in Romanos incitati, ciuili inter se dissensione oborta, apparatum militarem dissoluerent. Scythæ vero, cognita Persarum cunctatione, & ipsi quieuerunt, neque vulgo sensum commotionis præbuerunt.
[38] Talis erat admirabilis ille Simeon: ita communem omnium salutem curabat, vt nec singulorū etiam negligeret. Sed & hic prænuntius ac vates fuit. Nouit id Theodoretus Episcopus, cuius iam antea mentionem fecimus. b Vehementer is a quodam oppugnabatur, vnde & mœrorem contrahebat, & accusationem grauiter ferebat. Postquam vero omnibus, [Theodoretum solatur & futura prædicit.] vt prouerbio decantatur, rudentibus contenderat, neque vllum ex labore fructum se consequi videbat; tum ad admirabilem Simeonem, tamquam ad omnis spei caput, confugit, eique negotium omne suum committit. Ille mœrentem animum consolatione recreat, calumnias ferendas monet, etiam ex sacris paginis ostendens, quantum ex tentationibus lucrum proueniat: deinde paullulum moratus, Te vero etiam Deo, inquit, gratias quam potes maximas agere oportet, carissime; post quindecim dies tuus morietur aduersarius: tum demum omnem hanc procellam a te repelles. Eo igitur dierum numero absoluto, vitam ille cum morte commutauit; hic vero extra omnem tempestatem in tranquillo constitit, diuini Numinis suffragio S. Simeonis verbis terminum statuente.
[Annotata]
a Aliter Theodoretus, in terram autem Orientalem cadebant & Occidentalem. Baronius hæc ad annum CDXX. refert, quando mortuo Isdigerde successor Vararanes fœdus rupit, malo suo. At non tum in exordio ipso sopitum est ob ciuiles dissensiones bellum, vt patet ex iis quæ narrat Socrates lib.7.cap.18.quod hic S. Simeonis precibus factum scribit Theodoretus & Metaphrastes. De Regibus Persarum Isdigerdem & Vararanem secutis vide Agathiam lib. 4. & Petrum Teixeiram lib.1. de Regib. Pers.
b Multa perpessus ab aduersariis Theodoretus, quæ recensentur a Baronio Tom. 5. & 6.
CAPVT XI. Theodosium & Danielem monachos ad sanctiora hortatur. barbaris varie opitulatur.
[39] a Theodosivs quoque magnus sacræ huius linguæ eloquio irroratus effloruit, [Theodosiū Cœnobiarcham ad sanctitatē hortatur.] Theodosius, inquam, ille spiritualium exercitationū, nec non pastoralis sapientiæ summa & caput. Ille nuper virtutis amorē in intimo mentis thalamo fouerat, nondum tamen in flammam accensum habebat: communem salutis mystagogum accedit, atque ad columnam propius accedens, priusquam ex ore aliquam emitteret vocem, ita ab admirando Simeone compellatur: Bene venisti vir Dei Theodosi. Tum proprij nominis præcognitione stupefactus, quod cum nondum in viri notitiam venisset, quasi multo tempore cum illo habitasset, ita proprio nomine appellaretur. Itaque capite terræ admoto, benedictionem sibi dari postulauit. Cuius petitioni non tantum satisfecit Simeon, sed & ad se sursum ascendere iussit, ad ascetica certamina ad se venientem excitauit; &, Amice, inquit, Theodosi, cum gaudio iter arripe; a Domino gressus tui dirigentur. Neque vero huc vsque ititit sermonem, [Ei euentura prædicit.] sed & futura illi prædixit, vt quod ad magnam virtutem peruenturus esset, multosque sæculari vanitate implicitos ad monasticam vitam inducturus; denique quod hominum gregi præficiendus; quod ad eximiam magnitudinem virtutisque excelsitatem peruenturus; quod plures suorum laborum imitatores effecturus, & Deo oblaturus esset. Hæc omnia admirabilis ille Simeon Theodosio prædixit, quæ num postea euenerint, qui illius Theodosij vitam legerit sciet.
[40] Prodeat in medium b Daniel, qui idem cum Simeone suscepit certamen, [Daniel Stylita ad eum in columnam ascendit.] eiusque propheticæ linguæ in se charismata patefaciat. Adhuc enim sub magistro & pastore asceticæ concertationis labores exercebat Daniel, & ingens eum desiderium inuasit ascendendi columnam, & cum Simeone coram agendi. Aliquando igitur cum magistro suo ad Simeone cum peruenisset, ambos maxime rogauit, hunc quidem, vt sibi columnæ ascensum permitteret; dein magistrum, vt sibi ascensum annueret. Vtriusque fit compos voti, columnam enim libere ascendit. Quem dum Simeon conuenienter venientem excipit, Confortare, ait, & virum te præbe fili Daniel: multi enim tibi ob communem Dominum labores perferendi sunt. Verum gaude; eius enim gratia roboratus, communi hoste superato, frueris tandem ea, quæ ita fortiter dimicantes manet, beatitudine. Simulque manu capiti Danielis imposita, precibus a se iam dicta consignauit.
[41] Hæc ita dicta, opere deinde fidem fecerunt. Simeon enim Danielem a se gratia & benedictione repletum dimisit, & magis eum posthac in visceribus habuit, magnoque eius non tantum præsentis adhuc amore, sed post discessum etiam absentis desiderio exarsit. Cum aliquando c e Mesopotamia Hierosolymam, loca sancta adorandi gratia, Daniel proficisceretur, inde autē eremum petere cuperet; [Simeon ei in via apparet.] ecce tibi Simeon, assumpto viatoris habitu, præsens, ab eo itinere, quod iam fere iniuerat, detinuit, cum ob multas rationes, tum potissimum ne cum d Samaritanorum prauitate quidquam commune haberet: nam ingens tunc & ferox seditio inter eos excitata, viam Hierosolymorum malefactoribus infestam fecerat, qui passim transeuntibus deprædationem & cædem minitabantur. Contra vero Danieli, vt Byzantium versus iter capessat, persuadet, vbi nihil quod ad salutem animæ pertineat ei defuturum. Erat autem circa vesperam, cum S. Simeon viatoris persona assumpta hæc Danieli præcepit. Qui cum ad hospitium diuerteret, & itineris comitem ad quietem vna expectaret, is nusquam comparuit. [Iterum in somnis.] Verum Danieli sumpta cœna somnum capiēti, iterum Simeon apparuit, ac eadem, quæ prius, præcepit: hic vero animo vigili, somno ab oculis excusso, mandata executus est. Simeon multo post relicto corpusculo & columna, [Mortuus eum monet vt in columna viuat.] ad immortalium ac beatarum mentium sedes translatus, Danieli rursum secundum quietem adstare visus est, eumque ad columnarem vitam euocatum, columnam quoque ascendere præcepit. His visis e lectulo consurgens, statim vt visio ipsi declarabat, sic ascendere in columnam cōstituit, eamdemque vitæ rationem, quam Simeon prius seruauerat, iniuit, visus nouus Elisæus qui Eliæ sibi exemplum proposuit. Et hæc quidem hactenus.
[42] e Persarum Rex hactenus a nemine se vinci passus, solius huius viri fama audita superatus est: ita diligenter omnes, qui Simeonem frequentabant, [Regi & Reginæ Persarum est venerationi.] de eo percunctatus est, & quænam viri vita, qualia miracula: eratque publicis curis non inferior Simeonis memoria; neque vero viri tantum gesta, sed & fama ipsa percellebat. Verum & vxor eius admirandis Simeonis miraculis simul cum coniuge obstupefacta, oleum benedictum ab illo sibi mitti postulauit, & libentissime accepit: quo non solum proprios morbos curauit, sed & multis e consanguineis, [Oleo benedicto morbi pulsi.] quocumque malo premerentur, medelam adhibuit. Et vero Regis ipsius subditi omnes fama viri capti, accurate rebus eius gestis cognitis, diuinum virum passim appellabant Simeonem.
[43] Regina Ismaelitarum sterilis cum esset, ac liberorum carentiam amaro animo ferret, [Reginæ Ismaelitarum filium impetrat.] nec vllam e rebus creatis voluptatem hauriret; primo quidem viros quosdam illustres submisit, qui vt prolem concipere & parere posset supplicabant; postquam vero compos voti facta, soluta omni mœstitia; & animæ tranquillitate, sicut & voluptate repleta, natum Regem accipiēs, ad S. Simeonem accurrit; & cum septum eius mulieribus inaccessum esset, misso ad ipsum filio, eius benedictione impertiri rogabat: Tuus, ait, ille est manipulus. ego enim cum lacrymis & precibus semen conieci, tu manipulum diuinæ gratiæ effecisti, precibus desuper pluuiam eliciens. Mulier itaque, quæ magno desiderio quæsiuerat consecuta, domum suam læta rediuit. Nos vero quousque pergemus res omni humano ingenio sublimiores oratione prosequi?
[Annotata]
a XI. Ianuarij S. Theodosij Cœnobiarchæ vitam dabimus, vbi hæc ipsa narrantur, dicunturq; accidisse sub finem vitæ Marciani Imperatoris.
b Hæc ipsa fusius narrantur XI. Decemb. in S. Danielis Stylitæ vita, & alia, quæ inferius referemus, de S. Simeonis reliquiis.
c Paullo aliter in vita S. Danielis: dicitur enim, cum e monasterio suo venisset ad mandram S. Simeonis, inde abiisse Hierosolymam versus.
d De Samaritanorum flagitiis fusius agemus in Simeonis Stylitæ iunioris vita XXIV. Maij Sed quod Baronius ad an. CDLII. nu.27.ait prohibitum esse Danielem proficisci Hierosolymam ob tumultum ab Eutychianis monachis excitatum contra Iuuenalem Episcopum Hierosolymitanum, id in Danielis vita non dicitur, licet eam citet.
e Hæc paullo aliter narrat Theodoretus, atque vnde sibi cognita sint ostendit, ita scribens: Eius quoque fuit magna fama apud regem Persarū: vt enim narrarunt Legati qui ad ipsum venerunt, diligenter sciscitabatur quænam esset eius vita, & quænam miracula. Dicunt autem eius quoque coniugem, & petiisse oleum dignatum eius benedictione, & tamquam donum maximum accepisse. Quin etiam omnes Regis asseclæ & a fama commoti, & multas in eum a Magis adornatas accipientes calumnias, diligenter rogabant; & cum intellexissent, virum diuinum nominabant. Cetera vero turba, & ad muliones accedentes & ad famulos & milites, & pecuniam offerebant, & rogabant vt essent participes olei benedictionis.
CAPVT XII. Quotidianæ eius exercitationes. Præcepta variis data.
[44] a Stabat ille noctes & dies omnibus conspicuus; & ostio aperto, [Noctu & diu stat.] ac septi parte non minima dissoluta, omnibus propositus erat velut spectaculum omnem admirationem superans, nunc multo tempore stando, nunc frequenter corpus inflectendo, Deoque adorationem offerendo. Multi vero adorationes illas numerare conati sunt: [Sæpissime corpus inflectit.] semel autem quidam apud virtutis amantem Theodoretum se mille ducentas & quadraginta quatuor adorationes enumerasse retulit. Flectendo frontem semper pedum digitis applicabat; b facile enim venter ob alimenti defectum dorsum inflecti permittebat.
[45] [Vlcus illi in pede natum:] Porro ex illa perpetua & supra naturam admirabili statione effectum, vt in altero pede ingens vlcus contraxerit, e quo plurima sanies defluebat. Verum nihil horum eius philosophiam repressit; omnia enim generose pertulit, labores animi promptitudine vincens. Vlcus vero istud cuidam aliquando ostendere coactus est. Erat enim vir quidam dignitate Diaconus, virtutis studiosus: is Simeonis fama excitus, venit c Rauenna, & collis illius vertice conscenso, Dic mihi, ait, per ipsam veritatem, An tu homo es, an vero alia quædam natura corporis expers, & humanam effigiem ementita? [Id cuidam ostendit, non credēti eum hominem esse.] Hanc interrogationem cum adstantes moleste ferrent, diuinus Simeon tumultum sedauit, & ad illum conuersus, Quid, inquit, me tu hoc rogas? Subnectit alter: Quia, quoscumque de te audio sermonem facientes, nec cibum sumere, nec somnum capere te affirmant; vtrumque vero homini proprium: neque enim quispiam hanc habens naturam sine somno aut nutrimento viuit. Ad hæc Simeon scalas columnæ adhiberi iubet, & ad se vt ascendat monet: quo cum peruenit, primo quidem manus cognoscere præcepit, deinde intra vestem d pelliceam manum iniicere, neque solum pedes videre, sed & grauissimum illud vlcus aspicere. Vix visa vlceris scaturientis magnitudine, e columna descendit, & ad Theodoretum, de quo prius sermo incidit, profectus, omnia accurate narrauit. Inde in patriam reuertitur præco disertissimus omnem naturam excedentium viri huius certaminum.
[46] [Variæ eius die ac nocte exercitationes.] Aliis enim certatoribus dierum circumuolutiones grata quadam remissione labores excipiunt; huic vero continuæ illius pœnitentiæ quies, erat laborum mutatio. e Sol iam occubuerat, ille ad intelligibilem & inocciduum Solem manus tum extendens, noctes integras stabat, neque somno delinitus, neque ignauia victus, donec ille iterum ad Orientis horizontem reuerteretur, & noctis tristitiam diei amœnitate terminaret. His deinde certaminibus exercitia alia, aliæ praxes, aliarum denique precum modi multo difficihores succedebant.
[47] [Affabilitas erga omnes.] Ita ille in tantis molestiis, tanta rerum præclare gestarum mole, tanta miraculorum multitudine, virtutis culmine ascenso, multis spatiis omnes mortales longe supergressus, ita erat animi sensu moderatus, ita suauis & gratus, vt singulis accedentibus responsa daret, siue opifices essent, siue mendici, siue agrestes qui illum accederent. Quemadmodum vero ceteros omnes virtutis dignitate longe post se relinquebat, ita præ aliis sermonum spiritualium venustas in eius labris efflorescebat, & diuina quædam suadela, vt bis quotidie adhortationes faceret, gratia quadam singulari conditas, plurimumque afferentes vtilitatis: & vt in cælum suspicerent, [Exhortationes binæ quotidie.] atque alis virtutum sursum euolarent cohortabatur; & terra relicta præparatum cæli regnum contemplari iubebat: alias iterum gehennæ minas metuere, terrena contemnere, futura denique expectare.
[48] Erat etiam ipsum videre iudicantem: [Lites componit.] nam multi, qui prius variis probris vitam suam infamauerant, post eius iudicium insignes iustitiæ cultores effecti sunt: & quem eius calculus victum declarabat, ille nihilo minus victore lætus recedebat. Sed hæc quidem & similia post horam nonam exercebat, nam noctem omnem & diurnum spatium vsque in horam nonam precando transigebat. [Catechismum exponit.] Post nonam horam primo quidem doctrinam sacram præsentibus explicabat; dein de singulorum postulatis f medelam adhibebat, & rectum iudicium ferebat, dubitantibus ac inter se dissidentibus controuersias dissoluebat. Circa solis occasum iterum cum Deo colloquium inibat.
[49] Atque in his cum esset, atque ita in multa diuisus, neque Ecclesiarum curam negligebat, [Iudæos, gētiles, hæreticos expugnat.] nunc Gen tilium impietatem oppugnando, nunc sudæorum dissoluendo audaciam, alias denique hæreticorum societatem dissipando; [Imperatorem; & Episcopos monet.] tum Regem de huiusmodi negotiis per internuntios admonens, tum Principum animos in Dei amorem excitando, & Ecclesiarum Pastoribus maiorem gregum curam commendando. Dignum autem est de aliquo in particulari meminisse.
[50] g Theodosius iunior, ad quem Romana sceptra per successionem deuoluta erant, [Theodosius Imp. ob synagogas Iudæis restitutas ab eo reprehēsus, eas aufert, & veniam petit.] (iuuenis enim imperauit, ac proinde ad aui discrimen iunior appellatus est:) Pius igitur ille Theodosius quorumdam improbitate, qui pecuniis (eheu!) pietatem prodebant, inductus, in vrbe Antiochia Iudæis, vti prius, suas synagogas concessit. Hoc cognito rerum diuinarum & pietatis feruidus admodum zelator Simeon, rei impietatem vehementer arguit, & maxima libertate reprehendit. Hic statim sententiam mutat, & proprias cōstitutiones reuocat, easque non tantum Iudæis sustulit, sed & ipsum Prætorem (hic enim ipsi malignas illas inuentiones suggesserat) a cura publica remouit, & in tantum periculum coniecit, vt de sua vita & incolumitate timeret, ne vna cum Prætura ea illi eriperetur. Hæc Theodosius adhuc iuuenis præstitit: deinde epistolam ad Simeonem orbis terrarum miraculum destinauit, veniamque delicti sui, quod aliorum culpa commiserat, supplex rogauit. h
[Annotata]
a Habet hæc Theodoretus.
b Paullo aliter Theodoretus: Nam cum venter semel in hebdomada alimentum accipiat, idque exiguum, quantum est diuinorum Sacramentorum participatio, dorso concedit vt facile inflectatur. Vnde colligitur, eum singulis hebdomadis solitum Christi corpus percipere. Nam si de alio cibo ageret Theodoretus, secum ipse pugnaret, qui ante scripserit, eum quadragesimo solum die cibo refici consueuisse. Haræus certe sibi contradicit, dum primo non nisi quadragesimo die, postea semel in hebdomada cibum sumere solitum scribit. Idem habet Alphonsus Villegas.
c Græce est, ἀπὸ Ῥαβέννης. Theodoretus Herueti, ab Arabena, Longi, a Rhamene. Vide notata ad cap.3.vitæ secundæ lit.h.
d Villegas & Ribad. cilicinam.
e Theodoretus hæc eum festis factitare solitum scribit.
f Clarius Theodoretus, cum aliquas fecerit curationes.
g Idem narrant Euagrius lib.1.cap.13. Nicephorus lib 14.cap.51.Baronius Tom. 5. an. 432. num.51. At num. 49. recitat (quod huc quoque pertinet) eiusdem Theodosij litteras, quibus Simeonem rogat, vt ad pacem Ecclesiarum sarciēdam adlaboret, ac præcipue vt Ioannem Antiochenum Patriarcham a Nestorij defendendo dogmate reuocet.
h Huc referendum est quod Euagrius lib.2.cap.9. commemorat, nimirum dedisse Leonem Imperatorem litteras tum ad Episcopos, tum ad alios viros pios, ob monasticum vitæ genus commendatos, ac nominatim ad Simeonem Stylitam, quibus eos consuluit de Concilio Chalcedonensi, & Timothei Æluri caussa, qui flagitiis omnibus coopertus, cathedram Alexandrinam inuaserat, S. Proterio (de quo XXVIII. Februar.agemus) trucidato. Et respondit quidem Leoni Simeon, atque ad Basilium Antiochenum Patriarcham alias litteras dedit, quas idem recitat Euagrius, & Nicephorus lib. 15. cap. 19. ac Baronius an. 458. qui tamen falli videtur, dum legatum tunc a Simeone ad Leonem Imp.putat Sergium monachum, vt XI. Decemb. ad S. Danielis Stylitæ vitam dicemus: nam mortem tunc nuntiauit Simeonis Danieli Sergius, & donum ad Imperatorem missum ei obtulit. Ad eumdem S. Simeonem Legatum misit Eudocia Augusta, sciscitatum quid de Concilio Chalcedonensi sentiret, cum ipsa Eutychianæ hæresi obstinato animo diu adhæsisset. Scias, inquit S. Simeon, quod malignus, videns opes tuarum virtutum, expetiuit te vt cribraret sicut triticum, & per pestiferum illum Theodosium (qui eiecto S. Iuuenale Episcopo, de quo nos II. Iul. sedem Hierosolymitanam inuaserat, secta Eutychianus, de quo Baronius ad an.452.num.27.) tuam corrupit animam. Deinde ad S. Euthymium eam remittit, vt pluribus narrat Cyrillus monachus in vita eiusdem Euthymij XX. Ianuarij, Nicephorus lib.15.cap.13. Baronius ad an. 451. num. 18. & seqq.
CAPVT XIII. Mutis vox reddita. Publica calamitas depulsa.
[51] Et hæc quidem res talis fuit: illa autem quomodo non explicanda? Viatores nonnulli a via sua deflectentes, in campo non multum remoto, sed eo fere spatio, ad quod oculus aspectu res distinguere potest, [In Simeonis nomine ceruus sistitur.] ingentem ceruum pascentem contuentur: illi feræ amore detenti, cum ad manum non haberent quo ceruum ex tempore venari possent, nouo retis genere, nempe Simeonis nomine inuocato vsi, statim feram quasi pedicis quibusdam vinctam capiunt, mactant, & cænam parant, vtroque simul, & animalis venatione, & conuiuio recreati. Verum gaudium istud non multo post dolor superueniens excipit. nam & sermo illis quasi extinctus, & vix subito, cuius ope ceruum ceperāt, intercepta est. Itaque sese vndequaque discutientes, cum huius rei caussam ne coniectura quidem assequi possēt, nutibus se inuicem interrogāt, & quam ob caussam vox illos deficeret, inquirebant. Tandem rationem subodorati sunt, & ob malitiam suam se in hanc calamitatem incidisse cognouerūt: diuinus enim Simeon qua erat clementia, benigne illis ceruum elargitus est; illi vero crudeliter nimis dono vsi, & feram propriis manibus immisericorditer mactare aggressi sunt. [Simeon mutis vocem restituit.] Igitur ad Simeonem iterum magno cum dolore & planctu confugiunt, ceruinam pellem, quam tunc manu gestabant, suæ inhumanitatis ac feritatis argumentum proferunt, quorum pœnitudinem & confessionem miseratus, loquendi facultate restituta, gratos æque ob beneficium acceptū & gaudentes a se dimisit.
[52] Haud multo post a terræ motus ingens vrbem Antiochenam & loca vicina concusserat: [Terræmotus horribilis.] hunc æstus maris secutus, hiatus quoque, qui vsque ad montes Orientis horribilem in modum protendebatur. Itaque templa omnia ac ædificia solo strauit, hæc quidem e summo deiiciens, alia a fundamentis euellens. Homines ad hæc cum diuersis animalium generibus, illi quidem euersis intus interclusi domibus, simul & ipsi vitam ad exitum perduxere, illi vero terræ scissura veluti ex tempore sibi sepulchro parato miserandum in modum viui defodiebantur. In tam acerbo exitio, cum flagellum tam intolerabile per omnem sexum & ætatem promiscue ferretur, vnicum erat & commune omnibus solatium admirandus ille Simeon. Eo apud Deum reconciliatore vtuntur, & leuamine inuento, a malo suo liberantur. Ipse enim postquam b primum luxum & intemperantiam eorum, [Luxū populi reprehendit Simeon.] aliaque scelera reprehendisset, eosque sufficienter increpuisset, tum hortatur vt vnanimi voce omnes cum lacrymis inclament: Kyrie eleison, id est, Domine miserere. Dein placare iis Deum, & ad compunctionem excitare eos cupiens, ad preces & ipse conuertitur.
[53] Cum in longum cum lacrymis protenderetur deprecatio, annuit populo, manu silentium indicens, ipseque vehementem voce & sensu dolorem præseferens in hæc verba prorupit: Viri fratres, inquit, quæ dicturus sum vobis, primum cor mihi vehementer cruciant, intimumque animum quasi vulnere quodam confodiunt: scio equidem quod ea ipsa vos etiam vehementer afficient, dicam tamen. Videte, obsecro, [Vnus ex omni populo exauditur.] quanto numero sitis, quantum lacrymarum fuderitis, quem clamorem emiseritis; tamen vni solum ex omnibus Deus aurem præbuit, eiusque solius deprecatio aures eius attigit. His dictis virum quemdam nominatim compellat, ac omnibus audientibus ad se venire iubet: Tua, inquit, oratio iustam Dei iram stitit, ac proinde malum omne quantumquantum fuerit, cessabit. Dic vero mihi nihil omittens, qua re potissimum ita Deo placuisti? Præcipit enim tibi Deus vt omnia exponas, vt virtutem æmulati, ad eadem præstanda stimulentur. Hic vero multo magis metuebat, ac peccatorem se, omnique virtute nudum proclamabat, neque conscium esse se in omni vita boni quippiā etiam inuitum præstitisse. Cum vero diuinus Simeon admodum instaret, & ad dicendum cogeret; tum tandem sic ait: Vitam opere manuum sustento, [Eius virtutem populo proponit Simeō.] terræ colendæ addictus, & sub dio dormio, & primo meum mihi agellum colo, alio autem tempore etiam cuiuis volenti pacta mercede seruio; colligens vero tum quæ ex proprio prædiolo mihi proueniunt, tum quæ ex terræ cultura in mercedē accipio, in tres ea partes distribuo; primam indigentibus elargior, altera annuum vectigal soluo, tertiam partem in necessarios vsus expendo. Interim nūquam in vita me aliquid boni egisse agnosco. Hæc ab innumera hominum multitudine audita sunt; quæ cum iram Dei placari, flagellisque successum sisti vidit, obstupefacta, vt decens erat, Deum cum lacrymis glorificauit; Simeoni omnes gratias egerunt, rusticum illum faustis acclamationibus deprædicarunt, deduxerunt, salutarunt, amplexi sunt, gratias egerunt, virtutem æmulati sunt, seipsos negligentiæ in bonis operibus accusarunt: multis denique in vicinia habitantibus fuit id vtile ad meliora animo capessenda exemplum.
[Annotata]
a Accidit hic terræmotus anno 2. Leonis Imper. narrat eum Euagrius lib.2.cap.12. Nicephorus lib.15.cap.20.Baronius ad an. CDLVIII. num.27. & seqq.
b Euagrius caussam huius terræmotus eamdem videtur assignare. Τινῶν μὲν παρὰ τοῦ κατ᾽ ἀυτὴν δήμου παραγεγενημένων, πρὸς πᾶσαν ἐκβακχευθέντων μανίαν, πάσης τε θηριώδους ἐπέκεινα γενομένων γνώμης, ὥσπερ δὲ προοίμιον τοῖς τοιού τοις κακοῖς παρασχομένων. Quibusdā e populo, omni debacchātibus insania, atque omnē belluinam longe superantibus indolem, & veluti initium præbituris eiusmodi malorum. Nicephorus quoque illud ait fuisse malorum istorum principiū, quod πόῤῥω τῶν θείων νόμων οἱ ἐκεῖσε γενόμενοι, θηριώδεις πρὸς πᾶσαν γνώμην ἐγένοντο, μανίᾳ πάσῃ ἐκβακχευθέντες. quod a diuinis legibus alieni ciues, belluini omni ratione fierēt, omni furore debacchantes. sicq; vterque eadem videtur notare, quæ hic Sanctus perstringit scelera, ῥασώνην καὶ ἀκρασίαν, luxum & intemperantiam, &, quæ scilicet consequi ea solet, humani sanguinis fundendi libidinem. Baronius loco citato, num. 29. non aliunde mala hæc manasse existimat, quam ex impietate hæreticæ prauitatis, quæ ex Nestorij diu isthic cōmorati malo semine pullulans sub Ioanne Patriarcha adoleuerit. Apollinaristas certe isthic multos fuisse, ostendit idem Baronius ad an. CDLXXI. num.7.
CAPVT XIV. Moritur S. Simeon. corpus Antiochiam defertur.
[54] a Simeon multis iisque magnis benefactis ornatus, postquam vniuersim b quinquaginta sex annos vixisset, soluto corporis vinculo, [Moritur Simeon.] ad dilectum suum, purius & propius illo fruiturus, transiuit. Materia fluente, homo tandem ab iis qui tunc in terris degebant, creditus est, quod antea propter laborum, quæ naturam omnem superabat, tolerantiam, & tanta præclarissimarum virtutum insignia nemo sibi persuadere poterat. A corpore separatus est, qui prius res corporeas omnes abnegauerat, & spiritu in cælestibus versabatur, Angelicisque non raro splendoribus intererat; nunc autem ad priora sua vota reuertitur. [Corpus etiā exanime erectū stat.] Corpus iam anima vacuum erat, & sine spiritu relictum: neque tamen vel sic potuit a consuetis exercitationibus abstinere: nam vel ad modicam quietem captandam in terra reclinari recusauit, verum in columna erectum permansit, sui pugilis figuram ad viuum exprimens.
[55] [Vbicumq; antea habitarat, fiunt miracula.] Posteaquam vero in puluerem extenuatum terræ debitum persoluit, neque lutum eius cælestis opifex quasi honoris expers neglexit; sed venerabili tumulo reconditum multis miraculis claruit: c quæ non tantum circa sepulchrum patrata sunt, verum etiam in quibuscumque locis mirificus ille vir versatus egregia illa certamina subiuerat, ea omnia quasi specimen quoddam mutuæ miraculorum æmulationis præ se ferentia, vberius vndique diuinis donis efferebantur.
[56] Non multo tempore post, cum d Leo cognomento Magnus ad Imperij gubernacula sederet, qua tempestate & e Martyrius rerum sacrarū erat administrator, splendido admodum apparatu sacri corporis funus ex mandra in vrbem Antiochenam deportatum est. [Corpus eius solēniter defertur Antiochiam.] Mœstum quodammodo & tristē solem efficiebat luminum ingens copia, comitantium æque atque obuiantium; & vndequaque omnis ætatis eo confluentium multitudo montem ipsum & campos angustos reddebat. [Deducit illud Ardaburius.] Aderat Orientalium copiarum Dux Ardaburius, qui suos hastatos sacris reliquiis adhibens custodes, & illorum custodiam tamquam murum opponens, aduersus vrbium vicinarum incursum muniebat: singulæ enim ciuitates sibi sacrum hunc thesaurum præripere atque apud se collocare studebant.
[57] Cum interea sacri corporis sarcina rheda delata f ad eum locum, cui Meros nomen, qui Antiochiam venientibus ad dextrum latus situs est, peruenisset, currus subito immobilis stetit, atque ab eo quod in vrbem ferebat itinere penitus arcebatur. Hæc inopinata currus retentio omnibus admirationem non minus quam terrorem iniecit. [Energumenus ope S. Simeonis liberatur.] Vir quidam e monumento, qualia non pauca iuxta locum illum erant condita, impetu egressus, magno cursu ad sacrum loculum ferebatur: & cum varios animi tumultus vociferans testaretur, tum scelera ipse sua miserabiliter lamentabatur; adhæc vinculis & flagello solui postulabat: porro flagellum, quo cruciabatur, erat dæmon malignus, qui olim in ipsum, mulieris cadaueri petulanter vim inferentem, insilierat, statimque manus illi insolubilibus vinculis constringens, & oculos fœde contorquens, tremoremque incutiens, vinctum iam inde iuxta violatæ mulieris sepulchrum huc vsque detinuerat, & tam insignis contumeliæ pœnas persoluentem assidue opprimens. Quibus vinculis mox vt ad loculum sacrum accurrit, statim liberatus est: quo facto, currus illico motus est, & splendidissimo apparatu in vrbem illatus, quæ desideratum thesaurū proprio gremio suscepit, ac in illustri Cassiani Ecclesia collocauit. [Templum S. Simeoni ædificatū.] Paullo deinde post diuina visione superueniente, aliud templum in vicino loco ædificatum fuit, in quo sacra lipsana collocata sunt. Ille vero qui mali leuamem ab ipso consecutus fuerat, non exiguo ab illo tempore in virtute progressu facto, fuit huius templi ædituus, & vitæ in melius commutationem, iustam mercedem Sancto persoluit: nec vlla gratior supplicis ipsius salute accidere ei poterat.
[Annotata]
a Id quoque refertur in Theodoreti Philotheo, sed additum ab alio quo piam, cum mortuus sit ante Simeonem Theodoretus. Et abest in edit. Surij, ex interpretatione Alberici Longi.
b In exercitatione scilicet monastica. Vide quæ dicta sunt in Præfat. §. 3.
c In Theodoreto habetur: Non solum apud loculos sanctarum reliquiarum, sed etiam apud summæ eius virtutis & diuturnæ decertationis monimentum: magnam, inquam, illam & celebratam columnam huius iusti & laudibus celebrandi Simeonis.
d Cedrenus anno Leonis IV. Christi CDLX. mortuum S. Simeonem scribit.
e Hic Martyrius anno CDLIX. Sedem Antiochenam adeptus, eam anno CDLXXI. dimisit ob seditiones Zenonis Comitis & Petri Fullonis opera contra se excitatas.
f Κατὰ τὴν Μερὸν τὸ χωρίον. In Latina vita est Meroe. Nam præter Meroen Æthiopiæ, ἐσὶ καὶ Μεροὴ, inquit Stephanus, κατὰ ἀνατολὰς τῆς περὶ Δάφνην Ἀντιοχείας. Est & Meroe ad Orientem Antiochiæ quæ ad Daphnen. ita ille, qui alibi Daphnen ait esse celeberrimum suburbium Antiochiæ versus Orientem.
CAPVT XV. Reliquiæ a Leone Imp. expetitæ. Templum in monte, in quo stetit.
[58] [Leo Imper. iubet corpus Constātinopolim deferri.] Cvm deinde sacra vrna omnem circa regionem miraculorum fama complecteretur, qui Romanum Imperium administrabat, de quo paullo ante sermo incidit, ad Antiochenos litteras scribit, quibus sacri corporis exuuias ad regiam vrbē asportari mandat. Illi contra supplicibus votis Imperatorem rogant, ne vrbem maximam & admirabilem, toties iam cælestem iram expertam, ac solotenus fere euersam, & in cineres redactam, tanto bono spoliet; ne eum inde tollat, [Deprecantur Antiocheni.] qui & Dei iram auertere, & sistere flagella cælitus inflicta soleat, a quem pro mœnibus omnibus, & muro, & armis sibi posuit. Denique omnis spei caput ne auferat rogant: nam vt non eos denuo diuina vindicta comprehendat, hostium tamen incursibus vrbem munitione carentem patere. b His dictis Imperator inductus, Antiochenis communem thesaurum retinere permisit: qui licet apud illos esset reconditus, tamen miraculis suis late omnia peragrabat loca, & proprius cuique fiebat thesaurus.
[59] In c montis vertice, in quo tam præclara certamina diuinus Simeon perfecit, [Mirabilæ templum in monte, vbi in columna stetit.] templum exstructum est, quod ab vtroque latere quatuor porticus complectebatur, quas columnæ e secto lapide a summo tecto sustinebant: huic subdialis aula multo sole vndique splendida interiacebat: in ea columna illa quadraginta cubitorum visebatur, in qua Angelicam illam vitam transegit. Porro in porticuū summitate fenestre erant, per quas inferiora loca diei lumen excipiebant. In illa igitur parte, qua ad sinistram ingredientibus columna sita erat, stella fulgebat, quæ cælestia sidera splendore non minus quam magnitudine obfuscabat: [In eo templo portentosa stella.] illa nunc occidebat, nunc iterum oriebatur; & ad omnem fenestræ partem lucidissime emicabat; ab iis qui præsentes aderant ad terram accedere, eamque circumire videbatur, tamque ineffabili erat splendore & pulchritudine, vt nihil ad miraculi magnitudinem posset accedere, omnes spectatores ad diuinas vere diuino Simeoni pangendas laudes prouocaret, inde coniecturam facientes splendoris quo ipse magno lumini adstans perpetuo fruitur, atque a Trinitate purius illustratus, vnumque ex vnica diuinitate suscipiens radium, in Christo Iesu Domino nostro, cui omnis gloria, honor, & potestas in sæcula sæculorum, Amen.
[Annotata]
a Idem narrat Euagrius lib.1.cap.13. & rationem hic allegatam clarius exponit: Διὰ τὸ μὴ ὑπάρχειν τεῖχος τῇ πόλει (πέπτωκε γὰρ ἐν ὀργῇ) ἠγάγομεν τὸ πανάγιον σῶμα, ὅπως ἡμῖν γένηται τεῖχος καὶ ὀχύρωμα. Quod ita vertit Christophorsonus: Quoniam ciuitas mœnibus caret (Imperatoris namque furor ea diruit) sanctissimum Simeonis corpus huc apportauimus, vt nobis & muri & munimenti loc sit. Verum illud πέπτωκε γὰρ ἐν ὀργῇ, corruerunt enim in ira, non videtur mihi apte versum, nec enim alibi eius rei mentio fit. Rectius adterræmotum id referatur, vti apud Nicephorum habetur: Πέπτωκε γὰρ ἐν ὀργῇ σεισμοῦ μεγάλου γεγενημένου. Corruit (murus) magno terræmotus impetu.
b Aliquas tamen eius reliquias deductas esse Constantinopolim, patet ex vita Danielis Stylitæ.
c Quæ sequuntur, ex Euagrio subiiciemus paullo plenius descripta.
DE S. SIMEONIS RELIQVIIS ET TEMPLO. Ex Euagrio lib. 1. Hist. Eccles. cap. 13. & 14.
Simeon Stylita, iuxta Antiochiam in Syria (S.)
Ex Evagrio.
[1] Evagrivs Scholasticus, qui sub Tiberio II. Quæstor fuit, sub Mauricio vero Tabularum seruandarum Præfectus, lib.1.Historiæ Ecclesiasticæ cap.13. & 14. cum alia narrat de S. Simeone, quæ paßim superius in Notationibus indicata sunt, tum de corporis eius reliquiis & templo hæc sane miranda, quæ ipse coram spectauit.
[2] Istius corporis cum multæ aliæ partes ad nostrā vsque ætatem fuere reseruatæ, tum caput ipse equidem conspicatus sum, a Gregorio viro magni nominis id temporis Episcopatū illius Ecclesiæ gerente, & b Philippico efflagitante, vti Sanctorum reliquiæ, c quo tutius in Oriente expeditiones militares faceret, [Caput S. Simeonis vidit Euagrius 126. annis post eius mortē.] ad ipsum mitterentur. Atque quod valde mirandum videtur, capilli in capite inhærentes, minime consumpti sunt, sed perinde ac si viueret, & cum hominibus versaretur, integri manserūt. Frontis item cuticula, quamquam contracta fuit in rugas exaruitque, tamen mansit incorrupta: multi etiam ex dentibus, qui hominum fidelium manibus minime fuissent euulsi: hique figura sua indicarunt, qualis diuinus ille Simeones fuerit, & qua statura. [Catena ferrea cum corpore seruata.] Ibi quoque catena ferrea, quam collo gestabat, reponebatur: quacum (nam ne mortuum quidem carum illud ferrum Simeonem deseruit) corpus omnium sermone celebratum, quod tam graues exantlasset labores, diuinos honores consecutum est. Cuius singulas res gestas cum ad meam ipsius, tum ad legentium vtilitatem narrando percenserem, nisi de eisdem a Theodorito, vt supra dixi, vberius diffusiusque disputatum esset.
[3] Deinceps aliud, quod ipse oculis vidi, scriptis mandabo. Permagno tenebar desiderio templū istius Sancti Simeonis aspiciendi. Abest autem d Theopoli, id est Antiochia, [Antiochia Theopolis dicta.] stadiis ad summum trecentis, positum in ipso montis iugo. Istud mandriam vocant indigenæ: cui loco seuera vitæ disciplina, arbitror, quam sanctissimus Simeones in eo exercuit, istud nomen tribuit. Montis autem accliuitas porrigitur ad viginti stadia. [Descriptio montis & templi S. Simeonis.] Templi ædificium extructum est in modum crucis, porticibus ex quatuor lateribus pulchre illustratum. Porticibus vero columnæ, ex polito lapide concinne fabricatæ, adiunctæ sunt, quæ tectum scite admodum in sublime erigunt. Versus medium templum, atrium est sub dio, summo artificio elaboratum, in quo sita est columna illa quadraginta cubitorum, in qua vitam cælestem iste terrestris corporeusq; Angelus transegit. Atqui porticus, quas diximus, tamquam cancellos, quos fenestras vocant, in tecto habent, tum ad atrium tum ad ipsas porticus vergentes. Ad læuam columnæ in vno cancellorum ipse equidem, cum tota agricolarum circa columnam incedentium multitudine ibi in vnū coacta, [Stella admirabilis ipsius festo die apparet.] vidi stellam inusitata magnitudine discurrentem per totam rimam, iubarque fundentem: neque id quidem semel, bisve, aut ter, sed sæpius, eamdemque crebro euanescentem, & ex improuiso apparentem denuo: quæ solum in istius sanctissimi viri die festo cernitur.
[4] Sunt qui memorant (ac miraculo sane tum propter fidem eorum qui idem ipsum narrant, [Ipsius quoque persona.] tum propter alia quæ ipsi sumus conspicati, credendum est) veram persone illius effigiem huc illucque volitantem se vidisse, barba demissa, & capite, vt solebat, e tiara operto. Viris, qui ad eum locum veniunt, [Viri cum iumentis columnam circūeunt.] liber & facilis patet introitus: hique cum iumentis suis columnā sæpe circumeunt. Fit autem custodia accuratissima, ne mulier (f qua de caussa, haud equidem habeo dicere) aliquando in templum ingrediatur: sed si quæ accedunt, [Feminæ in templum non intrāt.] extra limen consistunt, miraculum admiratæ. Nam e regione stellæ fulgentis vna ex portis sita est. Hæc Euagrius, quæ & Nicephorus lib.14.cap.51.
[Annotata]
a Hic, S. Anastasio Sinaita eiecto, (iniuste quidem, sed tamen coacto ad id Episcoporum conuentu, quasiq; legitima iuris forma seruata) Antiochenus Patriarcha creatus est anno DLXXII. vir præclarus, vt ex Euagrio pluribus locis ostendit Baronius. De eo iterum agetur XXI. April. in vita S. Anastasij Sinaitæ, & XXIV. Maij in vita Iunioris Simeonis Stylitæ.
b Dux hic fuit Orientalium copiarum sub Mauritio Imp. qui suam ei sororem Gordiam matrimonio iunxerat. Rebus multis aduersus Persas & alios hostes præclare gestis, Phoca imperium inuadente, sacerdotio initiatus, quietam vitam sectatus, pariterq; coniux Gordia. Multa de eo Baronius Tom. 7. & 8. ex Euagrio, Historia miscella, & alijs.
c Huc quoque spectat quod in Historia miscella lib.17.cap.10. refertur, Philippicum anno Mauritij IV. assumpta Christi imagine non manufacta, insignem de Persis victoriam retulisse.
d Theopolis, id est Dei-ciuitas. Maxima vrbs Orientis, inquit Stephanus Byzantius, quæ post terremotum sic appellata est a Iustiniano, cum prius Antiochia diceretur. Idem refert Euagrius lib.4.cap.6. & Baronius ad an. DXXVIII. Iustiniani 11.nu.21.
e Ex vita S. Danielis Stylitæ patet, eum cucullo tegere caput consueuisse. Nam κουκόλιον τῆς κεφαλῆς κάλυμμα, cucullum capitis tegmen, Leoni Imp. missum ab eo munus, Sergius monachus, cum Imperator variis Reipublicæ negotiis occupatus, non satis aduertere animum ad ista posset, Danieli donauit. Cucullis proprie puerorum velabantur capita. Ita S. Dorotheus serm. 1. Λαμβάνομεν δὲ καὶ κουκούλλιον· τοῦτο δέ ἐσι σύμβολον τῆς ταπεινάσεως· τὰ νήπια γὰρ τὰ μικρὰ, τὰ ἄκακα, φοροῦσι κουκούλλια, ἄνθρωπος δὲ τέλειος κουκούλλιον οὐ φορεῖ. Ἡμεῖς οὖν διὰ τοῦτο φοροῦμεν, ἵνα νηπιάζωμεν τῇ κακίᾳ, ὡς λέγει ὁ Απόσολος. Assumimus cucullam. Est ea symbolum humilitatis. Paruuli enim pueri, & innocentes, gerunt cucullas, vir autem perfectus cucullam non gerit. Nos igitur ideo eam gerimus, vt malitia paruuli simus, vt ait Apostolus, &c. Cassianus quoque Instit.lib.1.cap.4.de monachis Ægyptiis loquens: Cucullis namque perparuis vsque ad ceruicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus vtuntur ac noctibus; scilicet vt innocentiam ac simplicitatem paruulorum iugiter custodire, etiam imitatione ipsius vt velaminis commoneantur. Quod vero cucullam Euagrius tiaram vocat, inde patet acuminatam fuisse & κωνοειδῆ, qualia multorum in Occidente ascetarum caputia. Nicephorus lib.9.cap.14. vtrumque confirmat, & acuminatos fuisse monachorum cucullos, & ad puerilium imitationem mitrarum assumptos a monachis. Τὸ δὲ τῆς κεφαλῆς κάλυμμα, inquit, εἰς ὀξὺ λῆγον, ὡσθ᾽ ἁπλοῦς εἶναι, καὶ μὴ ἀμύνεσθαι, καθαρῶς δὲ καὶ ἀκεραίως βιοῦν, ἐπίσης τοῖς γάλακτι τρεφομένοις παισιν οἷς φίλον τριαύταις ἐξ ὀθόνης τιάραις καλύ πτεσθαι, αἳ τὸ ἡγεμονικὸν σκέπουσί τε ἅμα καὶ περιθάλπουσι. Capitis vero tegmen acummatum, vt simplices sint, & iniurias non vindicent, pureque & innocenter viuant, lactentium puerorum instar, quorum capita eiusmodi lineis mitris operiri solent, quæ partem rationis principatum imperiumque obtinentem tegunt atque fouent. Vox cuculla non ita monachalis est, vt putant quidam, quin antiqua sit & Latina; licet cucullus apud ethnicos scriptores vsitatior sit. S. Hieronymus in vita S. Hilarionis: Omnes diuitias suas ei derelinquens, Euangelium scilicet, & tunicam saccineam, cucullam, & palliolum. Et paullo post iubet se S. Hilarion sepeliri, sicut vestitus erat, in tunica cilicina, & cuculla, & sago rustico. S. Paulinus carm.13.ad Cytherium: Donumque tunicæ, quo sodalem ornauerat, Geminat cucullæ munere.
f Non dubium, quin id propterea factum sit, quia intra septum mandræ suæ vir sanctus, dum viueret, nullam feminam, ne propriam quidem matrem, admisit, vt superius dictum est.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Simeon Stylites der Ältere
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Simeon Stylites der Ältere
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung