DE B. STEPHANO EPISCOPO BITVRICENSI.
An. Ch. DCCCXXXV.
[Commentarius]
Stephanus, Episcopus Bituricensis in Gallia (B.)
[1] Bituricensis Ecclesiæ quadragesimus tertius Antistes recensetur a Ioanne Chenu & Demochare Stephanus, a Cl. Roberto quadragesimus quartus; rectius forte quadragesimus quintus, cum Ebroinum constet ante eum sedisse, quem ille postponit. Ab eodem autem Roberto Beatus, ab illis Sanctus appellatur, ab Andrea Saussaio solum piæ memoriæ. At Chenu, qui peculiari studio Archiepiscoporum Bituricensium res gestas digeßit, ait quiescere eum in ecclesia S. Austregisilli de castro iuxta Bituricam vrbem, & ibidem pie coli. [B. Stephani natalis,] Constantinus Ghinius, qui Sanctum quoque vocat, refert eum 13. Februarij; at ceteri iam citati, hoc die.
[2] Cl. Robertus scribit interfuisse conuentui ad Theodonis villam pro restitutione Ludouici Pij 835. citatq; Baronium, in quo id non reperimus; nec omnino verum est, cum isthic Aiulfus Archiepiscopus eius successor adfuerit. Nedum id verum esse queat, quod idem ait Robertus Concilio II. Aquisgranensi anno 836. interfuisse. Chenu ait anno 835. Idibus Ianuarij obiisse, cum sedisset annis 8. temporibus Gregorij IV. Papæ, [ætas,] qui a 24. Septemb. 827. ad finem fere 843. Ecclesiam gubernauit. Fuit, vt inquit Robertus, ita modestus, [modestia.] vt vno Sacerdote & vno famulo contentus esset; illud in ore frequenter habens, Bona Ecclesiæ patrimonia esse pauperum. Idem commemorat Saussaius.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Stephanus von Bourges
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Stephanus von Bourges
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung