DE S. SYNCLETICA SACRARVM VIRGINVM ANTISTITA.
Svb Constantino M.
[Praefatio]
Syncletica, Virgo Alexandriae (S.)
[1] Syncleticæ Virginis AEgyptiæ celebris extat in Martyrologio Romano memoria V. Ianuarij. Alexandriæ S. Syncleticæ, cuius res præclare gestas S. Athanasius litterarum monumentis commendauit. [S. Syncletica a Græcis 4. Ianuar. colitur.] Hoc quoque die eam refert Molanus in Addit. ad Vsuardum. At Græci IV. Ianuarij eam venerantur. Menologium: Eodem die commemoratio S. Encleticæ Virginis. Menæa hoc vitæ eius compendium exhibent:
Syncletica vitæ seruitutem deserens
Conuiuit electis Dei serua in polo.
Hæc illustri genere orta, claraque opibus, & in Deum pietate, propter splendorem generis copiamque diuitiarum a multis in sponsam & vxorem petebatur: sed illa toto desiderio in Deum ferebatur. Vnde demum omnibus mundi curis abdicatis se totam ad religiosas exercitationes studiaque transtulit. Hostem autem nacta aduersarium, priusquam a corporis vinculis solueretur, animo iam tum peregrinabatur ad Deum. Sub finem autem vitæ ab generis humani hoste exagitata est. Nam quemadmodum magnus ille Iobus, cum ingentibus corporis morbis conflictata, & verberibus & cicatricibus corpus depastum est. Decessit cum annum ageret octogesimum; quo ipso tempore nihil vnquam de solitis exercitationibus præteritæ vitæ remisit, sed ex ipso certamine laborum ad Dominum emigrauit.
[2] [Vita a S. Athanasio scripta.] S. Syncleticæ vitam scripsit Magnus Athanasius, teste Nicephoro lib.8.cap. 40. vt sicut in hoc mulieres, ita in illo scripto (vita Antonij) viri, quod sequerentur institutum, tamquam in commentario expressum haberent. Eam vitam periisse non sine graui totius orbis Christiani iactura, queritur Baronius. [Latine reddita a Dauide Coluillo.] Verum tandem in Escuriali Regis Catholici Bibliotheca reperta est, & Latine reddita a Dauide Coluillo Scoto, atque ab eo ad Andream Scottum nostrum transmissa, in cuius schedis eam reperi: sed, quod doleo, pueri manu incorrecte variis locis transcriptam. Eam igitur hic dabo: Ex qua in vitis PP. varia S. Syncleticæ Apophthegmata referuntur; quæ suis locis adnotauimus. Iacobus Pontanus Noster vna cum opusculis Simeonis Iunioris Theologi, aliquotaliorum Auctorum capita ascetica de disciplina monachorum olim edidit, interq; ea ex S. Syncleticæ vita decem, quæ suis locis indicabimus.
De altera Syncletica Virgine hoc ipso die inferius agemus, vbi & de tertia a Coelio Sedulio celebrata.
VITA
AVCTORE S. ATHANASIO
INTERPRETE DAVIDE COLVILLO.
Syncletica, Virgo Alexandriae (S.)
Avct. S. Athanasio.
Præfatio.
[1] Omnes homines bonis decet studiis incumbere, quibus si vitam excolerent, non vtique ita obnoxij essent damnis. Nam multa vtilia sæpe latent simplices, propter imperitiam rerum; quia iam hebetatus est animus eorū socordia: & sæpe etiam pretiosæ margaritæ incidunt in manus pauperum & tenuium, [Syncletica margarita multis incognita.] qui nullam vnquam notitiam habuerunt margaritarum, qui spernūt illas & abiiciunt tamquam res nullius momenti: sicut & nos cum incidimus in margaritam hanc, velut qui simplici animo eramus & inexperto, nihil magni concipiebamus de ea; intenti tantum exteriori figuræ. Quam longe fateor aberamus a notitia & dignitate gemmæ: & cum modicum cæpimus postea instrui de ea, amor quidam cælitus accendere videbatur studium ad diligentius considerandum id quod oculis tantum vsurpabamus; atque etiam ipsi progressus quos indies feliciter faciebamus in cognitione eius, ad laborem nos animabant.
[2] Quorsum autē traducam quempiam ex iis, quos viuere scimus? quin potius me ipse cōnumerem inter eos, qui nihil adhuc nouerā aut publicauerā de venerabili Syncletica? cuius quidem vitæ enarrandæ, vix puto omnes humanæ eloquentiæ vires sufficere posse; [Eius pretiū inenarrabile.] vt si quis sapientissimus licet dicendi & rerum cognitione versatissimus alioqui, munus istud aggrederetur, quam longe, puto, a proposito fine deficeret. Nam quemadmodum ij, qui pertinacius insistere conantur in radiis solis, eo magis semper offendunt visum; sic & qui intueri conantur vitam & actiones Syncleticæ, non mirum si a magnitudine rerum, velut vertigine correpti, sentiant confusionem in animo.
[3] [Vnde hæc acceperit Athanasius.] Sed nos pro tenui nostra facultate quasi per vestigia quedā rimātes, quæ strictim accepimus a coetaneis de prima ætate eius, & quæ ex ipsis rebus hausimus, eo animo accessimus ad scribendum, vt epulas salutares nobis ipsis recondiremus. Nam res gestas illius pro dignitate scribere, non solum nobis τῶν ἀδυνάτων, sed & cuiuis alteri perarduum erit.
CAPVT I.
S. Syncleticæ genus, adolescentia.
[4] [Oriunda est e Macedonia.] Syncletica (ac si Latine senatoriam diceremus, accepta nomenclatura a cælesti Senatu) Macedonia oriunda est. Nam maiores eius cum audissent famam religionis Alexandrinorum, relicto patrio solo, Alexandriam petunt, quæ olim ab Alexandro Macedone condita est. Vbi paululum commorati essent Alexandriæ, & reperissent omnia maiora fama, cœperunt eam cum studio incolere; non frequentia populi, nec amœnitate vrbis capti, sed vniformi fide, & sincera caritate, alteram patriam in incolatu posuerunt Alexandriæ.
[5] Genere quidem & sanguinis nobilitate illustris fuit, [Genere nobilis.] tum aliis vitæ pietatis commodis & bonis ornata, hæc nostra Syncletica. Soror ei vnica & vnanimes fratres duo: quorum alter statim in limine pueritiæ cessit naturæ, alter vero sub annum vigesimum quintum destinatus thalamis a parentibus, & tabulis de more cōpositis, & aliis omnibus rebus ad nuptias præparatis, iam iam ducturus adolescens vxorem, euolat e clathris, & sponsam terrestrem cum Sanctorum illibato cœtu commutauit.
[6] [A teneris pia.] Syncletica vero cum hæreret adhuc in vlnis parentum, in tenera ætate cœperat animum vera pietate imbuere: nec tantum impendebat curando corpori, quantū animo, vt quæ omnes motus animi obseruaret.
[7] [A procis expetitur:] Forma autem pulcherrima erat, vt multi eam ambirent in thalamos sub primam ætatem, allecti qua opibus, qua parentum honestate, & qua denique pulchritudine puelle. Et parentes etiam serio adhortabantur eam ad nuptias, vt in qua conseruationē generis sui collocassent: sed illa, nequaquam cedens consiliis parentum, animo firmo manebat: mundanas has nuptias auretenus admittens, cælestes hymenæos cogitabat: & contempta procorum manu vnicum Iesum Christū in cælestem sponsum elegit. [Eos reiicit.]
[8] In Syncletica videre est genuinam discipulam * B. Theclæ, quæ eisdem vestigiis incederet. Vnus ambarum procus, Christus scilicet; vnus auspex & paranymphus, nimirum Paulus; idem communis thorus, Ecclesia nimirum. Epithalamium cecinit ipsemet Propheta Dauid, [S. Theclæ cōparata.] qui in cymbalis rite sonantibus amat quam concinne oblectare animas Deo consecratas, & cantica præstātissima modulari tympanis & decachordo. Maria Moysis restim duxit choreis, præcinens illud: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. Fercula etiam posita in medio vescentibus: Eia gustate, inquit, & videte quoniam suauis est Dominus. Denique eadem textura & stamen flammeolorum virginalium vtrique. [Exod. 15. 1., Psal. 33. 9., Gal. 3. 27.] Nam quicumque in Christo baptizati sunt, Christum induerunt. Vnde vniformis erat amor vtrique erga Christum; quia eisdem dotibus donatæ eisdem studiis incumbebant. Theclæ quidem martyria nulli non nota, per ignes, per feras, & per quæ non tormēta cruciatæ. Nec minus notos arbitror laudabiles sudores & labores Syncleticæ. Nam cum vnus & idem dilectus fuerit vtrique sponsus, nimirum Christus Dominus, necesse est eumdem fuisse aduersarium vtrique, diabolum scilicet. Sed in Thecla quidem moderatiores existimo fuisse cruciatus; cum malignitas aduersarij in illa grassata videatur in corpore tantum, & in rebus exterioribus: sed in Syncletica, in animo & interioribus; ac proinde omnia acerbiora; cum prælium excitauerit per perniciosas cogitationes animi.
[9] [Superat omnes illecebras.] Sed numquam pretium vestium fascinauit oculos Syncleticæ; numquam gemmarum splendor dementauit animum illius; numquam sistra præstrinxerunt autes; numquam Tyria nec deliciæ frangere potuerunt tenorem animi; non lacrymæ parētum emollire; non consanguineorum preces flectere potuerunt: sed adamantino vigore animi auertebat exteriora spiramenta sensuum ab his omnibus rebus, & præcludebat veluti fores, secreto tractans omnia cum interiori nouo sponso, quem iam elegerat, & solemne carmen illud accinebat ei: [Cāt. 2. 16.] Dilectus meus mihi & ego illi. Et cum pestifera colloquia aut conuersationes aliquæ malesanæ offerebantur, sedulo eas euitabat, seipsam recolligens ad interiora adyta cordis: vbi vero aliquid salutare agebatur, aut admonitiones spirituales tractabantur, sæpe recolebat eas memoria, & animum oblectabat recordatione earum.
[10] [Abstinentia dedita.] Quod vero ad corpus attinet, nō immemor erat salutaris illius medicinæ, quæ in abstinentia consistit: nam valde familiarem sibi & ordinariam eam fecerat. Appetebat semper æqualis esse reliquis: nam abstinentiam reputabat esse custodiam & fundamētum omniū aliarum virtutum. Et vrgente aliquando necessitate si aliquid sumendum erat extra consuetum tempus, non solum non sumeret aliquid, sed penitus abstineret, & inter eas maneret, quæ non comedebant. Vnde facies pallebat, & attenuata erat moles corporis. Nam flaccescente quod mouet, necesse est vna alterari quod mouetur: quomodocumque enim principiū se habet, reliqua quæ inde dependent quasi omnino sequuntur, & attestantur principiis. Quibus enim cibus ingeritur cum gustu & copiose, iis floridus est habitus corporis; quibus vero e contra subtrahitur, tenuis & sublestus est. Infirmi enim fidem faciunt ei quod dico. Ideo B. Syncletica operā dabat, vt corpore detereretur, & animo vigeret. Faciebat enim iuxta id quod ab Apostolo dictum est: [2. Cor. 4. 16.] quo magis exterius homo infirmatur eo magis interius renouatur. Et cum seipsam exercebat, illud faciebat in secreto, vt lateret alias.
[Annotatum]
* de qua 23. Septemb.
CAPVT II.
Religiosæ vitæ illustria tirocinia.
[11] Cvm vero parentes illius iam supremum diem obiissent, tunc magis inspirata Spiritu & diuino consilio, reliquit domum patris: & vnicam sororem accepit secum, quæ iam oculis capta erat; & in monumentum quoddam affinis secessit paululum ab vrbe remotum, venditis omnibus facultatibus, que a parentibus relictæ fuerunt, & statim distributis pauperibus: ac denique accersito sene quodam prouectæ ætatis, curauit precidi comam capitis sui. Tunc enim primum dicitur abiecisse omnem κόσμησιν, hoc est mundum & compturam. Nam in vsu erat apud mulieres, vt comam vocarent κόσμον, & cum comam ponerent dicebantur posuisse mundum & compturam. [Curat comam sibi præscindi.] Erat autem præscissio ista comæ, symbolum iam animum purum esse, & expurgatum ab omnibus superfluitatibus, & excrementis; & tunc primum dignata est, vt solemni nomine vocaretur Virgo.
[12] [Dat sua pauperibus.] Cum autem bona sua distribuerat pauperibus, referunt ad hunc modum prælocutam esse: Magno quidem nomine accepta sum: non suppetit quod retribuam pro merito ei, qui me isto nomine donauit. Nam si in vilissimis rebus mūdi huius mortales omnes facultates suas impendunt, vt corruptibilem honorem consequantur; quanto magis me decet & corpus vna cum putatis bonis ei consecrare? Sed quid nomino bona aut corpus? cum omnia sint illius, iuxta id quod scriptum est: [Psal. 23. 1.] Domini est terra, & plenitudo illius. Atque ita cum verbis iis humilitatem amplexa, vt cum Apostolo loquar, tranquillitatem vitæ solitariæ elegit.
[13] [Antea se ad vitam asceticam pararat.] Verumenimuero & dudum intra priuatos parietes parentum, iam satis superque præexercitata fuit laboribus; & nunc in stadium producta, admirabiles progressus in virtute edidit. Nam quicumque inconsulto & re non bene expensa accedunt ad mysterium istud, deficiunt a proposito, non cōsiderantes ante ea, quæ rei particulariter insunt. Sicut igitur illi, qui iter facturi sunt, primum curam agunt viatici; ita & Syncletica seipsam præparans exercitiis anteactæ vitæ, velut viatico, intrepide aggressa est iter ad superiora. Nam ante reponens omnia quæ necessaria erant ad ædificationem, exstruxit arcem suam munitissimam. Verum si spectetur ars ædificandi; domus exstruitur ex materia & rebus exterioribus, sed illa contrarium fecit: non enim emendicauit materiam a rebus externis, quin potius seipsam nudauit interius. Nam bona sua distribuens pauperibus, & iram omnem deponens ac memoriam iniuriarū, abiiciensque inuidiam & ambitionem, ædificauit domū super petram. Perillustris quædam hæc arx & domus est nulla vnquam tempestate labefactanda.
[14] [Statim superat prouectiores.] Sed quid opus est multis? prætergressa est initio vel eas quæ iam confirmatæ erant in habitu vitæ solitarie. Sicut pueri qui solertiori ingenio prediti sunt, etiam cum in elementis versantur apud magistros, contendunt cum prouectioribus in ludo, & iis qui ætate & etiam tempore eos antecedunt; sic & B. Syncletica feruens spiritu prætergressa est alias omnes in asceticis.
[15] [Occultat bona sua opera.] In primis vero cauebat, ne bonæ suæ actiones diuulgarentur aut innotescerent aliis, quæ cum illa degebant: nec tantum dixerim curæ ei fuit eas fecisse, quantum vt fierent cum hac cautione, ne aliis innotescerent. Neque vero hoc faciebat ex æmulatione & inuidia. Semper enim memoria tenebat dictum illud Domini: [Matth. 6. 3.] Si quid fecerit dextera tua, nesciat sinistra. Atque ita secreto faciebat omnia, quæ ad professionem vitæ solitariæ pertinebant.
[16] [Vitat consortia virorum & mulierum.] A prima vero pueritia vsque ad prouectiorem & statam ætatem, non solum ab omni virorum consortio abstinebat, sed etiam vt plurimum muliebres recusabat congressus: idque duabus in primis de causis; ne scilicet vel nimium sibi cederet in gloriam exemplaris ille asceticæ vitæ rigor, aut ne quando distraheretur inde propter necessitates corporales.
[17] [Obseruat etiam animi motus primos.] Sic igitur obseruabat primores insultus animi, non permittens eis, vt distraherentur a cupiditatibus corporeis, sicut in arboribus oportet præscindere, quæ fructum non ferunt, ramalia. Sic Syncletica semper operam dabat producere fructum animi per ieiunia & orationes, subiugans appetitum per varios labores.
[18] Non solum vero contenta erat natura panis & succulenta pinguedine; sed etiam tenui aquæ paupertate, quæ nullis aut paucis artificiis culinæ indiget. Quādocumque igitur aduersarius classicū canebat ad bellum, ante omnia vocabat Dominum ad auxilium: nec solum contenta tenui cibo, in quo parum artificij adhibendum erat, seipsam macerabat; [Austeritas eius in victu & strato.] sed etiam operam dabat abstinere omnibus rebus, quæ voluptatem saperent. Pane furfuraceo vescebatur, & sæpe aquam bibebat, & humi dormiebat aliquousque. Cum classicum canebatur ab aduersario, istis armis vtebatur, [Arma cōtra dæmonem.] orationem induebat cassidem contextam ex fide, spe, & caritate. fides quidem familiam ducebat: aderat etiam eleemosyna si non effectu, saltem affectu: his armis palmam referebat de aduersario.
[19] [Discretio.] Verumenimuero rigorem hunc exercitij temperabat, & seipsam subinde subleuabat, ne membra mortalis corpusculi confestim labascerent: quod quidem signum erat victoriæ; deficientibus enim armis, quæ spes pugnæ esse potest etiam veterano militi? nam quicumque immoderata & indiscreta inedia seipsos absumunt, lethalem plagā inferunt sibi ipsis, & seipsos perdunt, ac si facerent id rogatu aduersarij. Verum Syncletica non ita, sed omnia gerebat cum discretione & prudentia: nam mimicum animose propulsabat orando, & exercitiis spiritualibus animi: sed interim eam sollicitudinem corporis gerebat, quæ necessaria erat ad securitatem nauiculæ. Nam quemadmodum nautæ, præsente tēpestate & agitatione maris, immemores sunt ciborum, & solum incumbunt periculo quod ante oculos est; & cum defuncti sunt periculo, & postliminio veluti incipiunt iterum viuere, tum indulgent necessitatibus naturæ, & curam faciunt nouæ vitæ, ne totum tempus laboriose ita impendatur in insanam rabiem maris. Verum quamuis videantur ex aliqua tranquillitate maris vel minimā laborum cessationem consecuti, numquam tamen transigunt sine aliqua sollicitudine, neque somno profundo abducuntur, experientiam habentes præteritorum; & inde cōiicientes futura. Nam quamuis tēpestas vna deferbuit, non tamen desinit esse mare: atque etiam quamuis & altera procella desiit, tamen & tertia in procinctu est. Et quamuis id quod factum est, iam transiit & remotum est, tamen manet id quod id fecit. Eodem modo se res habet in præsenti. Nam quamuis spiritus cupiditatis profligatus est, tamē non longe abest eius auctor: ideoque oportet nos indesinenter orare, vt procellosum hoc mare, & salsuginosam malitiam vitæ huius transeamus. Sancta igitur exacte callens præsentaneas tempestates vitæ, atque etiam superingruentes ventorum turbines, cum sollicitudine ratem ducebat pietate & religione in Deum. Nam posita anchora illa tutissima fidei in Dominum, inconcussam deduxit nauem absque tempestate in salutarem vitæ portum.
[20] Cum igitur Apostolica vita eius fide & paupertate præcincta esset, ac etiam caritate & humilitate reluceret, vere in se complebat dictum illud salutare: [Psal. 90. 13.] Ambulabis super aspidem & basiliscū, & super omnem potentiam inimici. & specialiter attenderat, quod dicitur in Euangelio: [Matth. 25. 21.] Euge serue bone & fidelis, quia in paucis fuisti fidelis, super multa te constituam: quod quidem dictum licet referatur ad dona, tamen hic accommodetur in præsenti: Et quia vicisti, ac si dixisset: [De dæmone trophæ.] Quia vicisti prelium materiale, faciam vt me protectore erigas trophæum de inimico immateriali & spirituali, & vt noscant magnitudinem fidei principatus & potestates, quæ a glorioso seruo meo Paulo memoratæ sunt: vicisti enim contrarias potestates, conniteris cum maioribus.
CAPVT III.
Præcepta Syncleticæ ad Virgines.
[21] [Multæ ad eam confluunt instruendæ.] Ad hunc igitur modum a vulgo secedens, bonas actiones edebat, & procedente tempore ac florentibus virtutibus, diffusa laudatissimorum laborum eius fragrantia, & ad multos delata est: [Matth. 10. 26.] Nihil enim occultū, (vt dicitur) quod non manifestetur. Nam Deus nouit eos qui diligunt eum, & diuulgat famam eorum, ad correctionem & vtilitatem eorum qui audiunt. Eo tempore igitur, ita dirigente supremo numine, cœperunt nonnullæ accedere ad eam, & colloquia agitare in propriam ipsarum ædificationem: nam colloquiis eius præcepta vitæ sibi comparantes magis ac magis confluebant, cupientes inde proficere & lucrum haurire sibi. Pro consueta igitur conuersatione interrogarunt eam, qua ratione anima possit saluari. Illa grauiter ingemiscēs & vbertim lacrymas effundens, se ipsam colligebat, & videbatur responsum dedisse per lacrymas; iterumque conticuit: attamen illæ concurrentes, vi cogebant eam proferre magnalia Dei. Obstupuerāt enim, vel solo spectaculo perculsæ, iterumque hortantur loqui. [Diu se excusat.] Illa igitur veluti coacta atque euicta, post longum silentium submissa voce illud Scripturæ protulit: [Prou. 22. 22.] Non facias violentiam pauperi, quia pauper est. Illæ hilariter accipientes dictum, sed velut melle & fauo delibutæ, pergunt interrogando, & vicissim eam aggrediuntur sacræ Scripturæ dictis: [Matth. 10. 8.] Gratis, inquiunt, accepisti, gratis elargire. caue ne abscondas talentum tuum, ne luas pœnam serui illius. Ad quæ illa: [Matth. 25. 30.] Quid tam magnifice sentitis de peccatrice, ac si vnquam fecissem aut dixissem aliquid ad rem? communem magistrum habemus omnes, nimirum Dominum Iesum Christum: ex iisdem fontibus haurimus spirituales latices: eodem lacte nutrimur vberum eorumdem, nimirum ex veteri & nouo Testamento. [Sacra scriptura bonus pædagogus.] Ad hæc illæ: Nouimus (inquiunt) nos, vnum eumdemque pædagogum esse nobis, Scripturam; & eumdem esse magistrum nobis: sed tu assidua cura & studio antecellis virtute. Cum autem vt quæ in habitu sunt & possessione bonarum virtutum, velut præstantiores instillent tenerioribus præcepta, id nobis præsta, hoc enim præcepit communis Magister noster. Cum hæc audiret Beata, iterum in lacrymas profusa flebat, sicut infantes ad vbera solent. Sed illæ concurrentes continuata interrogatione adhortantur, vt sisteret fletum: cumque cessasset, iterum silentio facto cœperunt illam inuitare ad loquendum. Tandem illa commiseratione ducta, & sciens ea quæ dictura erat, non tam sibi laudem paritura esse, quam illis vtilitatem, incipit sic verba facere:
[22] Audite cuncti & cunctæ. Nouimus quidem omnes quomodo possimus saluari, sed deficimus propria nostra incuria. Oportet enim nos primum conseruare precepta ea Domini quæ per gratiam nobis reuelata sunt, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde & proximum tuum sicut teipsum: [Dilectio Dei & proximi.] in his consistit principium legis, & in eisdem sita est perfectio & plenitudo gratiæ. Breuis quidem verborum periodus, sed virtus in eis magna atque adeo immensa. Nam hinc pendent omnia quæ spectant ad salutem animæ. Quod & testatur Paulus cum dicit, finem præcepti esse caritatem. [Timoth.1 1. 5.] Ac proinde quæcumque possunt homines dicere vtilia per gratiam spiritus, a caritate sunt, & in caritate desinunt. adeoque salus nostra, vt illa caritas, duplex est.
[23] [Semper oportet vlterius progredi.] Sed addendum est præterea hoc, quod a caritate etiam proficiscitur, vt intelligamus quid sit apperere maiora. Sed illæ dubitabant, ægre percipientes quid diceret: interrogāt eam de integro. Tū illa ad illas: Non est ignota vobis parabola illa Euangelica semen iacientis, de cētesimo & de sexagesimo, & de tricesimo. [Matth. 13. 8. & 23.] Sumus virginitatem professæ inter centenarios; qui vero continentes sunt, numerantur inter sexagenarios; & temperantes inter tricenarios. Pulchrum est ac gloriosum transire a triginta ad sexaginta; sed a maioribus ad minora delabi non vacat periculo. Nam qui semel incipit vergere ad deterius, ne in minimis quidem poterit consistere, sed fertur in præceps, velut ad imum interitus barathrum. Aliquæ igitur inter nos, quæ virginitatem profitemur, ex infirmitate iudicij ratione priuatæ & vacillantes, quærunt prætextum in peccatis. Nam ad se ipsas ita loquuntur, vel potius ad diabolum: Quid etsi vixerimus, inquiunt, σωφρόνως, eo magis ἀφρόνως viuemus, hoc est, si temperate & continenter, eo stultius; quamuis dignatæ fuerimus ordine tricenarum? Nam omnes, inquiunt, maiores nostræ operam dederunt liberis. Scitote hanc esse suggestionem dæmonis. Nam qui labitur a maioribus ad minora, is ab aduersario detruditur: sicut enim miles, emansor & fugitiuus iudicatur hoc ipso quod fugerit, nec venia dignus est quod ad inferiorem numerum & militiam transierit, sed supplicio traditur, quia fugerat. Oportet igitur nos simili modo, vt dixi, a minoribus progredi subinde ad vlteriora: & hoc est quod Apostolus docet; [Philip. 1. 13.] posteriorum obliti vt ad vlteriora contendamus. Oportet igitur eas quæ centum obtinuerunt, reuoluere illa in gyrum in seipsis, nec vllum terminum admittere in numero: nam dictum est; [Luc. 17. 10] & cum hæc omnia feceritis, dicite, Serui inutiles sumus.
CAPVT IV.
Alia præcepta pro custodia castitatis.
[24] a Oportet nos, quæ professionem hanc virginitatis suscepimus, super omnia tenere b tēperantiam. quamuis enim σωφροσύνη temperantia videatur & apud sæculares in pretio esse, c tamen semper coniuncta est cum illa ἀφροσύνη, aliqua species impudentiæ, [Temperātia tenenda.] quia aliis omnibus sensibus etiamnum peccāt: nam aspiciunt indecenter oculis, inordinate rident. Nos vero in primis & illa abiicientes, incumbamus virtutibus, & ab oculis auellamus omnem vanā phantasiam. Etenim sic dicit Scriptura, [Prou. 4. 2] Oculi tui recta videant. Et reprimamus linguam ab eiusmodi peccatis. Iniquum enim est instrumentū hoc ad laudes Dei conditum proferre turpia verba; verba quæ non solum non proferenda, sed neque audienda quidem.
[25] [In publicū non prodeundum.] d Possumus autem hæc seruare, si non adeo frequenter in publicum prodeamus: latrones enim subrepunt & ingrediuntur etiam nobis inuitis per sensus. Quomodo enim domus non denigrabitur fumo extrinsecus ingruente, & foribus apertis? Necessario igitur conuenit nos fugere frequentationem fori. Nam si graue est nobis & displicet, videre patres vel parentes nudos; quanto damnosius est intueri alienos in plateis indecenter denudari, atque etiam inhonesta loqui? Ex his enim solent plerumque turpes & pestiferæ phantasiæ exoriri.
[26] [Semper vigilandum contra fornicationē.] Quando vero & domi nos continemus, non oportet tunc omni sollicitudine vacare, sed aduigilandum est. Scriptum est enim: [Eccl. 1. 18.] Vigilate. Quo vero magis confirmabimus animum ad temperātiam, eo acerbioribus cogitationibus conflictabimur. Nam qui addit scientiam, addit laborem. Athletæ quo magis proficiunt in palæstra, eo maioribus committuntur antagonistis. Vide quantum abes a meta, & non te geres ignaue in præsens. Vicisti fornicationē materialem & quæ in opere consistit? aduersarius obiiciet tibi eam quæ est per sensus. Et cum etiam hanc represseris, latet hostis in secretis animi, moturus tibi bellum occultum. Suggerit enim eis etiam, quæ vitam sequuntur tranquillā, personas pulchras, facies decoras, & colloquia simplicia. Sed non oportet præbere assensum phantasiis. Scriptum est enim: [Eccle. 10. 4.] Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. nam assentiri istis nihil est aliud, quam præludere fornicationi corporali. Dictum est enim: [Sap. 6. 7.] Potentes potenter tormenta patientur. Magnum igitur certamen est contra fornicationem: hoc enim est principale caput aduersarij, quo vtitur inducendo suos ad perniciem. Et hoc ipsum innuens B. Iob dixit de diabolo: [Iob. 40. 11.] quod virtus illius in vmbilico ventris eius est.
[27] Multis igitur ac variis machinis vibrat aduersarius stimulum fornicationis contra fideles Christi seruos. Sæpe enim transmutat amorem fraternum in propriam suam malitiam. [Varie insidiatur dæmon.] Nam virgines, quæ renuntiauerunt nuptiis, & omni cogitationi mundi, supplantauit specie fraterna; atque etiam monachos, qui omnia, atque adeo seipsos fugiunt, lancinauit eos larua ista fornicationis. Quin etiam decepit eos religiosis & timore plenis colloquiis. Hæ enim sunt artes aduersarij, vt alienis se vestiat, & clanculum obtrudit sua. Ostendit granum frumenti, sed tegit sub illo laqueum. Et puto Dominum de illo locutū esse cum dixit: [Matth. 7. 15.] Venient ad vos in pelle ouium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces.
[28] Dices: Quid igitur faciendum est nobis contra ista? e Simus prudētes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ. [Matth. 10. 16.] Callido enim consilio vtendum contra machinamenta diaboli. Nam illud quod dicitur, vt simus serpentes, [Remedia cōtra eum: prudentia, simplicitas.] innuit non debere nos ignorare conatus illius. Nam simile facile agnoscit simile. Simplicitas deinde columbæ induat puritatem actionum. Omne igitur opus bonum consistet in fuga diaboli. Sed quomodo fugiemus quod ignoramus? Oportet igitur nos præcipientes animo vilitatem aduersarij, cauere a malis technis ac dolis illius: de quo dicitur: [1. Pet. 5. 8.] Circuit quærens quem deuoret: &, cibus eius electus. [Abac. 1. 16.] Oportet itaque assidue vigilare. Nam inimicus semper vigilat per res exteriores, & regnat per interiores cogitationes; atque adeo magis per interiora: nam die & nocte clam vt spiritus accurrit.
[29] [Item continuum exercitium & oratio.] Quid igitur, inquies, ad præsens hoc bellum est opus? laborioso scilicet exercitio vitæ spiritualis, & pura oratione ad Deum. Sed hæc quidem ingerere, sunt remedia alexiteria contra quamcumque cogitationem perniciosam; sed opus est præterea singularibus quibusdā præsidiis, [Particularia remedia: Pulchritudini turpitudinem opponere.] vt præsentaneam hanc pestem ex animo exstirpemus, & subeunte cogitatione aliqua turpi, oportet contraria inducere. Si enim occurrerit in regione mentis species formosi vultus alicuius, ratione sic est reprimenda: A vultu fac auferas oculos, a genis eximas pulpam, fac præscindātur labra, & deinde dic: Quid est id quod erat amabile vel expetendum? sic quidem refrenari poterit cogitatio vanæ illusionis. Nam formosum illud quod concupiscimus, nihil est aliud quam sanguis commixtus cum phlegmate, & velum quod vsum præbet animalibus tegumenti. Sic igitur par est per eiusmodi rationes vt abigamus abominabilem nequitiam, & sicut clauus clauo truditur, sic conuenit explodere diabolum. Præterea etiam affingere oportet vlcera graueolentia & verminosa occupasse corpus cupidinis, & vt vno verbo dicam, tantum non esse cadauer mortuum; aut potius te ipsam reputare mortuam oculis internis animi, qui tali specie captus sit. [Item gulā refrenare.] Sed quod est maximum omnium, oportet tenere imperium ventris, sic enim poterimus continere voluptates abdominis.
[Annotata]
a Idem refertur lib.5.de vitis PP. interprete Pelagio, libel.4.n.41.
b Pelagius vertit, castitatem.
c Idem: sed adest ei & stultitia, propter quam aliis omnibus sensibus, &c.
d Refertur ibidem libel. 11. num. 32.
e Idem refertur lib. 6. de vitis PP. Ioanne interprete, libel.1.n.2.
CAPVT V.
Paupertatis voluntariæ bona.
[30] Divinvm igitur erat conuiuium istud earum: nam poculis sapientiæ exhilarabantur, & B. Syncletica pincerna diuinos latices effundebat, quæ & palato suo eligebat, quod volebat. a Sed vna ex eis que concurrerant, interrogat num b actemosyne, hoc est spontanea paupertas, & plenaria possidendorum bonorum mundi huius renuntiatio, esset bonum perfectum? Bonum est insigniter perfectum, respondit, [Paupertas perfectum bonum est.] eis qui eam possunt sustinere: nam sentiunt quidem in carne afflictionem, sed in spiritu habent tranquillitatem. Sicut enim c impilia & compactiora vestimenta conculcata & frequentius conuoluta candescunt, sic & indoles animæ generosa magis corroboratur per paupertatem spontaneam. Sed quæ debiliore sunt animo, patiuntur contraria: nam vel tantillum afflictionis vbi senserint, fatiscunt & in nihilum abeunt, velut scruta semilacera, cum non sint ferendo fullonicam virtutis & vitæ spiritualis: & quamuis eadem sit ars fullonicæ in vtroque panno, & idem etiam artifex; tamen diuersus est exitus. Hi enim rumpuntur & pereunt, illi vero nitescunt & renouantur. Dixit igitur aliquis vere paupertatem hanc spontaneam esse pretiosum cimelium animo generoso: nam est pæne frenum peccatorum.
[31] [Ad eam præparatio.] Verumenimuero prælibanda sunt alia priora ante illa, ieiunia dico & humisternia, & alia particularia, per quæ oportet hanc partem virtutis acquirere, quæ in spontanea renuntiatione bonorum consistit. Qui enim non ita faciūt, sed præpropere ad abiectionem bonorum præcipitant; fere semper videmus eos in grauem hanc vocem incidere: Pœnitet fecisse.
[32] [Diuitiæ incentiua sunt vitæ deliciosæ.] Vitæ enim deliciosæ incentiua diuitiæ: abscinde primo pulpæ tuæ magisteria, picam dico gulæ & vitam deliciosam, tum poteris facile præscindere materiam & occasionem diuitiarum. Maximum enim puto detrimentum vitæ deliciosæ, organis suis orbari: qui non ante abiicit primum a se, quomodo poterit secundum abiicere? Propterea & Christus Dominus in dissertatione illa cum adolescente diuite, non ex abrupto præcepit abiectionem bonorum; sed prius interrogat, an fecisset omnia quæ præcepta essent in lege. [Matth. 19. 21.] Ecce vt Dominus genuini Magistri partes egerit. Interrogat an nosset elementa, an syllabas sciret coniungere, an voces nosset legere. Tunc inquit: Veniamus ad summū magisterium. Vade, inquit, & vendeomnia bona tua: veni & sequere me. Et vere equidem opinor, si interrogatus non tam ingenue professus fuisset se ea omnia fecisse, forte non adeo facile hominē mouisset ad abiectionem bonorum. Quomodo enim is, qui syllabas nondum nouit, poterit derepente ad legendum prorumpere?
[33] [Paupertas recta ad Deum fertur.] Paupertas igitur spontanea, bona est eis que iam in habitu sunt & possessione aliarum virtutum. Nam qui abiecerunt omnia excrementa & superflua recta feruntur ad Deum, pure canentes diuinum illud carmen Psalmistæ: [Psal. 144. 15.] Oculi omnium in te sperant, & tu dabis escam diligentibus te, in tempore opportuno.
[34] [Dimenso diurno cōtenta est.] Præterea maximum emolumentum lucrantur ex abiectione terrenorum bonorum. Nam cum auertunt oculos a thesauris mundi, respiciunt ad regnum cælorum, & verbum illud proferunt, quod a Psalmista decantatum ita sonat: [Psal. 72. 23.] Iumentum factus sum apud te. Nam sicut dorsuaria (absit omnis dysphemia comparationi) quotidie opera sua obeuntia contenta sunt dimensis quæ in vitam numerantur; ita & qui amplexi sunt paupertatem spontaneam, nullius faciunt vsum argenti aut pecuniæ, sed contenti sunt solo in diem victu, propter vsum & ministerium corporis. Hi tenent pinnaculum fidei: nam ad eos dictum est a Domino illud euangelicum: Ne solliciti estote de crastino: [Matth. 6. 25.] nam volucres cæli neque serunt neque metunt, & Pater cælestis pascit eas. Idcirco quæ his verbis confidunt (Deus enim ea protulit) cum confidentia & libertate proferunt: [Psal. 115.] Credidi propter quod locutus sum.
[35] Plurimum autem detrimenti patitur aduersarius a pauperibus istis, qui mūdum reliquerunt. d Non enim habet in quo noceat eis: [Flagellum est dæmoni.] nam plurima seges artium & tentationū diaboli versatur in priuatione fortunarum. Quid potest aduersarius, quæso, facere? an prædia incendio delere? sed nulla sunt eis. Iumentane perimere? sed nulla sunt eis. carissima quæque prosternere? sed istis omnibus iam dixerunt longum vale. Nonne igitur paupertas hæc spontanea maximum flagellū aduersario simul & pretiosus thesaurus anime?
[36] Quanto vero paupertas illustrior admirabiliorque ad virtutem, eo amor pecuniæ ad vitium vilior & nequior. Vere itaque Apostolus Paulus dixit, esse causam & fontem omnium malorum. [1 Timoth. 6. 10.] Hinc enim sequitur cupiditas deliciarum, [Philargyria est fons multorum malorum.] periuria, rapinæ, cædes, inuidia, odium fraternum, bellum, idololatria, pleonexia; & stolones istorum, hypocrisis, adulatio, & scurrilitas; omnium istorum caussam in confesso est esse philargyriam, hoc est amorem pecuniæ. Vnde & Apostolus vocauit eam velut parentem omnium malorum. Sed Deus non solum punit istos; [Est insatiabilis plaga.] sed etiam ipsi semetipsos intus destruunt, insatiabilem semper ferentes appetitum: nullum terminum habent appetendi, quare insatiabilis est plaga. Qui nihil habet, pauca desiderat; quæ cum nactus est, plura concupiscit. Centum aureos habet? mox appetit mille: & cum istos acceperit, in infinitum progreditur interminabilis cupiditas. Atque ita ij qui nequeunt ponere terminum, semper deplorant paupertatem. [Inuidiam generat.] Fert autem semper amor pecuniæ secum inuidiam. Inuidia vero primo necat dominum: sicut enim viperæ recenter natæ primo necant proprias matres, quam aliis noceant; ita & inuidia prius marcescere facit possessorem, quam quempiam petat ex vicinia.
[37] Præclarum quidem esset si tot labores sufferre possemus in quærendo vero & puro illo thesauro cæli, quot insanabili studio implicant se venatores mundi huius vanissimi: naufragia ferunt, noua experimenta fatigant, in terra incidunt in manus latronum, tempestates maris sustinent & ventorum vehementissimorū; e & sæpe cum rem, faciunt, simulant se esse pauperes propter inuidos. [In veris virtutibus negotiandum.] Nos vero ne tantillum quidem ipsorum laborum & periculorum subimus propter veras diuitias: & si quid vel minimum lucratæ fuerimus, erigimus cristas & magni nos facimus, proponentes nosmetipsas conspiciendas hominibus, & sæpe etiam neque prout nude se res habet, proferimus factum in medium sine fuco. Inde statim aduersarius, cum videmur assiculum virtutis iam assecutæ e manibus nobis præripit: cum illi e contra, cum vel teruncium lucrati fuerint, plura appetunt, & præsentia tamquam parua habent, semper tendunt ad ea quæ nondum sunt assecuti.
[Annotata]
a Refertur idem in vitis PP.lib.5.interprete Pelagio libel.6.n.13.
b Simplicius Pelagius: si perfectum bonum est nihil habere.
c Pelagius: fortia vestimenta. Impilia sunt, inquit Læuinus Torrentius in MS. annotat. ad Plinij lib.19.cap.2. vestis loco, quibus ex lana coactis pedes inuoluimus. Adrianus Turnebus lib.11. aduersar. cap.14. negat solis pedibus seruire. De iis agit Vlpianus L. argumento sunt. 25. ff. auro, argento, mundo.
d Lib. 6. de vitis PP. libel. 4. n. 23. idem refertur.
e Lib.5.de vitis PP.libel.10.n.70. vbi idem habetur, aliquanto tamen breuius, hoc paullo aliter refertur: quando multa lucrantur, tunc plura desiderant, & quæ habent, velut nihilum reputant; ad ea vero quæ necdum habent, omnem intentionem animi tendunt. Repetitur idem lib.6.libel.4.n.24.
CAPVT VI.
Vitæ monasticæ & sæcularis comparatio.
[38] [Virtutes celanda.] Oportet igitur nos omnem curam ponere vt quæstus noster & lucrum fiat clanculū. Que enim diuulgant prospere sua gesta & prædicant aliis; procurent etiam & vna cum illis dicere secus facta sua & imperfectiones suas. Quod si ista alios celant vt culpam vitent & ignominiam apud audientes; quanto magis & illa tacere oportuit, quæ aliena erant a Deo. Nam qui viuunt secundum virtutem spiritualis vitæ, contrarium faciunt: paruos enim lapsus suos libere promunt etiam cum additamento eorum quæ non fecerunt quidem, retro reiicientes post se omnem æstimationē apud homines; & quæ bona fecerunt, tacent, ad maiorem securitatem & præsidium conscientiæ. a Sicut enim thesaurus publicatus, dissipatur, ita virtus proclamata labascit: & sicut cera liquescit ab igne, ita & animus soluitur a laudibus, b & tonum illum vigoris amittit.
[39] [Non laudes quærēdæ, sed opprobria.] Igitur contrarium istorum contrario modo se habebit. Nam si calor soluit ceram, frigus contra illam compingit; sic si laudationes priuant animam bono suo, vituperia & contumeliæ eam deducent ad apicem virtutis. Gaudete, inquit, & exultate cum omne mendacium dixerint aduersum vos [Matth. 5. 11.]: & alio loco: [Psal. 4. 2.] In tribulatione dilatasti mihi: & alio: [Psal. 68. 21.] Improperium expectauit cor meum & miseriam; & alia eiusmodi innumera bona videre est ex sacra Scriptura, quæ veluti reditus promissa sunt afflictis, qui opprobriis afficiuntur & lugent.
[40] c Sed est dolor quidam salutaris, & alius exitiosus. Doloris quidē salutaris opera sunt dolere de propriis peccatis, nec non de cæcitate proximi, [Duo genera doloris.] a recto proposito non excidere, & semper aspirare vt perfecte boni fiamus: hæc enim sunt effecta & species genuinæ tristitiæ. Sed est alia quædam tristitia, quæ ab inimico suggeritur, & istis agglutinari & adhærere solet. Nam iniicit diabolus tristitiam & dolorem quemdam brutum & ferinum, qui omnis rationis expers est, & d ab aliquibus nominatur acedia: sed oportet abigere spiritū hunc tristitiæ in primis psalmis, hymnis, & oratione.
[41] [Nulla vita expers curarum.] Dumque bonis istis curis & studiis detinemur, oportet nos cogitare & existimare, nullum in hac vita carere curis. dictum est enim in Scriptura: Omne caput ad laborem, & omne cor ad dolorem. [Isai. 1. 5.] Vnica hac sententia complexus est Spiritus sanctus vitam monasticam & sæcularē. Nam per caput innuit statum monasticum. Caput enim est membrum ἡγεμονικὸν, hoc est regimini destinatum, iuxta dictum illud: [Eccle. 2. 14.] Oculi sapientis in capite eius. Ac propterea vis contemplandi opinor, residet in capite. Laborem autem dixit, quia germen virtutis a laboribus perficitur. Per dolorem vero in corde, [Comparatio vitæ monasticæ & sæcularis quoad mulieres.] indicat instabilem & ærumnosum statum sæcularium. Nam dicunt quidam cor esse sedem & officinam iræ & doloris. Si enim non honorantur pro voto, tristantur; alienis inhiantes, si non potiuntur, marcescunt; in egestate cadunt animo; cum affluūt diuitiis, debacchantur: nesciunt quid agunt, nec somno frui possunt propter custodiam diuitiarum.
[42] Ne igitur aberremus a recta sententia, dicentes eas quæ in mundo degunt expertes esse curarum: forte enim, vt ad comparationem rem exigamus, multo maioribus conflictantur. Difficulter enim pariunt, & cum periculo, obnoxiæ sunt doloribus lacticinij, cum filiolis ægrotātibus ægrotant, & cum ista patiuntur, nullum terminum mundi vnquam assequuntur. Nam vel recens nati filij febribus infestantur; vel male educati vbi adoleuerint, nefando consilio ad parricidium adiguntur. Igitur cum sciamus ista, ne decipiamur ab aduersario, ac si illæ delicioso fruerentur vitæ genere, & a curis animo libero: si pariunt, laboribus enecātur; si non pariunt, meris improperiis tabescunt, vt steriles & sine prole contemnuntur.
[43] [Non omnia omnibus quadrant.] Ista quidem dico, non alio fine, quam vt tutæ & securæ reddamur ab aduersario. Non conueniunt autem, fateor, ex se quæ dicta sunt quibuslibet, sed iis tantum quæ vitam solitariam amant. Sicut animalibus non vnum est alimentum, ita nec hominibus eadem oratio quadrat. Non enim oportet, vt dicitur, infundere vinum nouum in vtres veteres. [Matth. 9. 17.] Nam aliter conuiuanturij qui contemplationi dediti sunt, ac aliter qui vitam asceticam exercent, & denique aliter ij qui pro viribus iustitiam mundi sequuntur. [Tres ordines hominum.] Sicut enim animalium quædam sunt terrestria, quædam aquatilia, & quædam denique volatilia; ita & hominū alij mediam vitam secuti sunt, vt terrestria; alij alta petunt, vt volatilia; alij aquis peccati immerguntur, vt pisces; de quibus insinuauit Propheta: Veni in altitudinem maris, & tempestas me demersit: & ita se habet natura animalium. Sed nos velut aquilæ, quibus alæ concessæ sunt, sublimia petamus, & conculcemus dracones & leones; & sub iugum mittamus aduersariū, qui nos olim subiugatos tenebat: hoc autem faciemus, si totum animum consecramus Saluatori nostro Iesu Christo. [Psal. 68. 3.]
[Annotata]
a Idem habetur in vitis PP.lib.5.libel.8.n.19.
b Clarius loco cit. in vit. PP. & amittit virtutum rigorem. malim vigorem.
c Idem refertur in vitis PP.lib.5.libel.10.n.71.
d Melius Pelagius loco cit. in vitis PP. vertit: quam tædium appellauerunt.
CAPVT VII.
De cauendis dæmonum insidiis.
[44] [Diabolus impedit ascensum ad cælos.] Sed quo magis nos in altum subleuamur, eo magis aduersarius impedire conatur volantes, obiectis tendiculis ante oculos. Verum quid miri est, vt aduersarios habeamus cum ad Deum tendimus, qui vilissima etiam nobis inuident? Ægre enim permittunt hominibus eruere thesauros sub viscera terræ abditos. Vnde si aduersantur nobis in rebus quæ constant tantum exteriori terrestri specie, quanto magis id facient in regno cælorum?
[45] a Igitur oportet nos omnino armari contra illos: nam extrinsecus circumeunt, [Cauendæ tentationes externæ & internæ.] nec minus intrinsecus nos aggrediuntur. Anima quidem nostra ad instar nauis aliquando submergitur, a superingruentibus b tricymiis & fluctibus vndarum extrinsecus, quādoque vero c a sentinæ & saburræ intus pondere deprimitur. Perdimur enim aliquando ab extrinsecus peccatis actualibus, quandoque vero ab internis cogitationibus. Igitur oportet nos obseruare, cum externos insultus dæmonum, tum internam sentinam cogitationum expurgare. Oportet nos omnino vigilare cōtra cogitationes: semper enim nobis imminent. Sæpe in periculis maris etiam maximis, cum montes vndarum ingruunt, nautas seruari videmus, implorato a vicinis nauigiolis auxilio; sed sentina tranquillo sæpe mari, & nictantibus proretis periculosius discrimen inferre solet, vt incautos sæpe opprimat.
[46] [Varie impugnat nos dæmon.] Oportet igitur nos impensissime adhibere animum cogitationibus: nam aduersarius statuens conuellere animam ac domum, vel deiicit eam funditus a fundamento, vel incipiens a tecto demolitur eam integre, vel ingressus per fenestras, patremfamilias constringit, & inde cetera omnia in potestatem redigit. Fundamentum sunt bona opera, tectum fides, fenestræ sunt sensus: per hæc omnia præliatur aduersarius. Igitur oportet eum qui seipsum seruare cupit multos oculos habere. d Non habemus hic in quo feriemur ab omni cura: dictum est enim in Scriptura: Qui stat videat ne cadat. [1. Cor. 10. 12.]
[47] In ignoto mari vela facimus; & vita nostra vocatur mare a Psalmista. [Psal. 103.] [Comparatio vitæ monast. & sæcul.] In mari autem quædam sunt loca petrosa, syrtes & aræ, quædam monstris & phocis plena, quædam denique tranquilla. Nos videmur in tranquillis locis maris nauigare, sæculares in periculosioribus. Præterea die nauigamus sub ductu proretæ, qui est Sol iustitiæ; illi noctu feruntur, quo fors ventusque tulerint; non sciunt quo feruntur. Sed contingit sæpe vt sæculares in tempestate & tenebris existentes ratem suam seruent e clamando & vigilando; nos vero in tranquillitate maris submergamur, relicto clauo iustitiæ.
[48] Videat igitur qui stat ne cadat. Nam qui cecidit, vnica modo cura superest, [Qui stat videat ne cadat.] vt resurgat: sed qui stat, det operam ne cadat. Casus enim varij: omnes qui cadunt, vere priuantur statione; sed aliqui vbi surrexerint parum notabilis damni accipiunt: qui vero stat non spernat casum alterius, sed caueat sibi ipsi & timeat ne cadens pereat, & in profundissimum barathrum deturbetur. Probabile enim est, vt tanta sit profunditas barathri, vt cum vox inclamantis nequeat exaudiri, opem nec petere neque consequi valeat. Dicit enim iustus: [Psal. 68. 16.] Ne absorbeat me profundum, neque vrgeat super me puteus os suum. Primus qui cecidit, hæsit in luto: considera illum & vide ne cadas, & tu fias etiam præda feris. Qui cadit non firmauit gressum nec præclusit portam domus. Ne permittas oculis ne nictari quidē; sed semper in ore habe diuina illa Psalmistæ: Illumina oculos meos ne vnquā obdormiā in mortē. Vigila continuo propter leonem illum rugientem. [Psal. 12. 4., 1. Pet. 5. 8.]
[Annotata]
a Idem habetur in vitis PP.lib.5.libel.11.n.33.
b Τρικυμία dicitur procella maxima, quod triplex fluctus in vnū quasi coeat. Latini fluctum decumanum vocant, quia fluctus decimus esse maximus dicitur.
c Ibidem Pelagius, crescente sentina demergitur.
d Habetur hoc eodem libel.11.n.34.
e Additur recte loco cit. ad Deum.
CAPVT VIII.
De arrogantia & pusillanimitate curandis.
[49] Verba quidem ista conferunt ad repellendam præsumptionem, vt per pœnitentiam & contritionem salutem consequamur: vide & considera teipsam; tu illa es quæ stat. Duplex tibi incumbit metus, ne aut conuertaris ad vomitum per socordiam suggerente tibi aduersario materiam, aut inter currendum rumpantur tibi crura, & supplanteris. Aduersarius enim a tergo nos trahit ad se, [Præsūptio cauenda.] cum videt nos torpescere aut segnescere: aut contra cum videt nos sedulo nimis incumbere exercitiis spiritualibus, clam irrepit & latenter insinuat se animis nostris per presumptionem, & ita perditū it generosissima quæque pectora & animos viriles mortalium. Præsumptio enim telum extremum est, & præcipuum omnium malorum aduersarij; a qua ipsemet deturbatus fuit, & per quam potentissimos mortalium conatur diruere. Nam sicut peritissimi rei militaris magistri solēt, postquam minora tela consumpta sunt pendente adhuc victoria & stātibus etiamnum aduersariis, sumere fortissima arma, in quibus omnis spes victoriæ sita est; ita & diabolus postquam absumpsit primores laqueos, in extremis arripit acinacem arrogantiæ. Sed quænam sunt primæ tendiculæ illius? Patet quod eæ sunt gula, voluptates, lautitia, & luxuria: hæc enim maxime quadrant adolescentibus in tenera ætate: post ista vero sequentur amor habendi, pleonexia, & similia his. Vnde cum misera anima se expedierit istis laqueis, ventrem superarit, & voluptates abdominis subiugauerit, & cum pecuniam contempserit; tunc ad incitas redactus male semper animatus aduersarius, suggerit animo incompositum motum: inflat eum, vt se indecenter efferat supra sorores. Graue hoc & deleterium venenum aduersarij: [Quomodo ea suggeratur a dæmone.] multos repente occæcatos eo solo perdidit. Suggerit animo cogitationem spurcam & lethalem: facit vt videatur sibi cōprehendere ea quæ ab aliis non poterant intelligi, & quod antecellit alias ieiuniis, & grauem segetem affingit bonorum operum præ aliis omnibus: memoriam vero peccatorum omnium expungit, vt seipsam extollat supra alias quibuscum conuersatur. Nam decumana errata e memoria labuntur. Non facit autem istud aduersarius ad vtilitatem animæ illius, sed vt misera non habeat vnde proferat medicinalia illa & salutaria verba: Tibi soli peccaui, miserere mei. [Psal. 50. 6.] Sicut neque ista: Confitebor tibi Domine in toto corde meo. [Psal. 9. 2.] Sed quemadmodum ipse in superbia sua dixit: [Isai. 14. 14.] Ascendam & ponam thronum meum; sic & miseram istam protrudit ex arrogantia ad principatus, primos consessus, atque adeo magisteria & professionem sanandi. Sed reuera talis anima ad hunc modū delusa & insanabili quasi vulnere percussa perit.
[50] Quid igitur faciendum, cum eiusmodi cogitationes iam subierunt animum, & illum tenent? Incessanter oportet meditari eloquia illa diuina Prophetæ: [Psal. 21. 7.] Ego sum terra, & non homo. & alio loco: Ego terra sum & puluis. Nec non & illa Isaiæ: [Isaiæ 64. 6.] Omnis iustitia hominis sicut pannus menstruatæ. Quod si cogitationes istæ acciderint ei quæ seorsim agit solitariam vitam, [Remedia cōtra præsumptionē.] ingrediatur cœnobium, hoc est communem cum aliis solitudinem, & cum aliis degat: & si acciderit propter nimium rigorem vitæ vt hoc modo capta sit, cogatur & bis quotidie comedere, & ab æqualibus ætate obiurgetur identidem & improperetur, ac si parum præstitisset: quodlibet ministerium obeat: [SS. exēpla.] proponātur ipsi & recitentur Sanctorum præclariores vitæ, quæ sunt supra imitationē & omni prædicatione maiores: & virgines quæ cum illa conuersantur in hoc incumbant in primis, vt actiones suas & exercitia virtutis ad aliquot dies intendant, vt illa cum viderit præstantiam virtutum aliarū, discat Christiana vela submittere & se ipsam minus æstimare.
[51] [Inobedientia monachalis ante præsumptionem.] Verumenimuero ante venenum arrogantiæ præcedit aliud malum, nimirum inobedientia: sed per alexipharmacum obedientiæ præscindere possumus late serpens virus, quod animam perrodit ad instar phagedænæ vlceris. Nam obedientia, vt dictum est in sacris litteris, plusquam sacrificium. [Eccle. 4. 17.]
[52] [Præsumptuosos oportet deprimere.] Oportet igitur aliquando præcidere æstimationem in tempore, aliquando vero in tempore laudare & ad admirationem vsque extollere: laudare quidem cum anima dedita desidiæ torpescit veterno, in primis enim cum mortua videtur ad omnem sensum & progressum virtutis, [Segnes excitare laudando.] hanc oportet excitare laudando, & si cœperit vel tantillum boni facere, oportet predicare admirando, & peccata illius, elephantina licet & inhumana, ducere tamquam minima & parui momenti. Nam diabolus cum statuit omnia susque de que agere, subtrahit quidem peccata e memoria bonis, & bene exercitatis; intendit enim tunc augere præsumptionem: sed in neophytis, quæ recens susceperunt professionem solitudinis, & leuiter tantum imbutæ sunt ascetica disciplina, proponit ante oculos omnia peccata, quotquot fecerint nullo præterito, quia scilicet intendit inducere eas ad desperationem. Oggerit enim aliquando: Quæ spes tibi reliqua esse potest, quæ vsuram corporis præbuisti viris? alij vero ita: Tanto desiderio flagras habendi, vt impossibile sit te salutem consequi posse. Sed eiusmodi animas fluctuātes oportet consolari, & hoc modo eis dicere: Raab quidem scortum fuit, sed tamen per fidem seruata est. Paulus persecutor erat, sed postea factus est vas electionis. Matthæus publicanus fuit, sed nemo ignorat gratiam quam accepit. Latro etiam furtis & homicidiis infamis, sed tamen primus reserauit fores paradisi: ac propterea vt ad istos intendens oculos ne despondeat animum propter peccata.
[53] [Vt reprimenda superbia.] Sed iis, quæ præsumptionis veneno tinctæ sunt, accuratior medela a maioribus rebus petenda videtur? Oportet enim dicere eis: Quid ita inflaris? an quia abstines carne? sed alij sunt qui etiam a piscibus: an quia vino? sed & alij etiam oleo: an quia profers ieiunia vsque ad vesperam? sed & alij sine cibo agunt vsque ad secundum & tertium diem: an quia non vteris balneo? sed & multi valetudinarij abstinent eo penitus, ob morbum aliquem corporis: an places tibi quia dormis humi in vlua & cilicino stramento? sed quamuis & hoc faceres, non foret alioqui magnum; nam sunt alij qui substernunt scrupulos vt licitis alioqui naturæ priuentur, atque alij etiam se suspendunt in oscillis tota nocte: & quamuis hæc omnia faceres, & ad extremum exercitij peruenires, vltra quod non posses vlterius progredi; non debes tamen inde cristas erigere: nam dæmones plura fecerunt & faciunt: nec enim comedunt, nec bibunt, & etiam in eremis agunt, cum tu in antro degens videris tibi magnum aliquid præstitisse.
[54] His igitur & similibus rationibus sanare poterimus ista carcinomata cōtraria inter se, nimitū desperationem & præsumptionem: [Cōtra præsumptionē & desperationem.] nam quemadmodum ignis cum nimis ventilatur perit, sicut & cum nouo subinde respiraculo aeris destituitur non minus extinguitur; ita & virtus eneruatur ex præsumptione & arrogantia, quantumuis extremum exercitij consecuta fuerit; atque etiam ex socordia corrumpitur, cum nosmetipsos non mouemus ad vētilationem Spiritus sancti. Acies acuta procliuius sub cote frangitur; sic & ascesis intentior breui a præsumptione corrumpitur. Vnde oportet nos ex omni parte tenere animam bene munitam, & rigorem exercitij a a causone arrogantiæ deflectere ad moderatiora & vmbrosa tempe humiditatis. Est quando oportet proscindere superflua ramalia & luxuriantia, vt radix promat bona germina.
[55] [Desperatio & torpor animi curandus.] Quæ vero capta est periculo desperationis, procurandum est prædictis rationibus, vt cogamus eam quasi vi, si fieri possit, vt animum sursum erigat. Nimis enim tum animus serpit humi. Nam agricolæ periti, cum vident plantā aliquam sublestam & exiguam, largius irrigant, & magnam curam adhibent vt crescat: sed cum vident surculum præcocem, amputant in tempore, & vt superfluū & luxuriantem abiiciunt, nam solent eiusmodi citissime siderari & arescere. Sic & medici aliquos ex infirmis alunt ampliore diæta, & ad deambulandum & exercitia inuitant; alios vero quasi vinctos detinent in inedia & tenuiore victu.
[56] Manifestum igitur est arrogantiam malorum pessimum esse: quod & contraria virtus ostendit, nimirum, humilitas. Sed haud facile est humilitatem assequi. Nisi enim quis reiecerit a se omnem opinionem æstimationis, non poterit thesaurum hunc nancisci. Est enim humilitas virtus adeo sublimis, [Humilitas quam sublimis.] vt diabolus cum videatur alioqui omnes alias virtutes specie aliqua imitari; sed humilitatem non tantum nequit imitari, sed nihil penitus nouit de illa, quid omnino sit. Igitur Apostolus cum probe sciret stabilitatem & firmitatem humilitatis, præcepit nobis ἐγκομβῶσαι, [1. Pet. 5. 5.] hoc est in sinu illam & vlnis gestare eamque induere, qui bonas actiones agunt, siue ieiunant, siue opera misericordiæ exercent, siue docent. Si temperatus es & intelligentia præfulges, pone humilitatem tibi in murum aheneum, cingat humilitas omnes virtutes. Vides hymnum illum trium puerorū, [Dan. 3. 87.] vt aliarum virtutum tam raram mentionem fecerit, & humiles conuinxerit cum tribus collaudatoribus illis, nec numerauerit inter eos temperatos, nec eos qui paupertatem susceperunt. b Sicut impossibile est nauem extrui sine clauis, ita salutem consequi sine humilitate.
[57] [Docet eam Christus.] Quam autem præcellens sit virtus & salutaris humilitas, vel hinc discere licet, quod Christus Dominus cum in terras descendit vt economiam incarnationis impleret, humilitatem induerit, Discite, inquit, a me quia mitis sum & humilis corde. [Matth. 11. 29.] Considera quis est qui dixit: Disce ad vnguem quod dico: sit humilitas alpha & omega omnium bonarum actionum tuarum. Humilitatem autem seu mentem humilem dicit, non specie tenus exteriori tantum, sed innuit interiorem hominem. Verum quidem, quod exterior homo sequitur interiorem. Nouit Dominus, quod omnia mādata fecisti, sed iniunget tibi de nouo, vt redeas ad carceres & sumas principium nouæ seruitutis: dicit enim, & cum hæc omnia feceritis, dicite, serui inutiles sumus. [Luc. 17. 10.]
[58] [Perficitur improperiis.] Humilitas igitur perficitur per improperia, cōtumelias, & plagas; vt audias amens, stultus, egenus, mendicus, caducus, vilis, inconsideratus in agendo, infans in loquendo, ignobilis, impotens & similia: hi enim sunt nerui Christianæ humilitatis. Nam Christus Dominus audiuit & passus est ista. Vocarunt enim Samaritanum, & dixerunt quod dæmonium haberet: assumpsit formam serui, colaphis cæsus, & contumeliis grauissimis affectus.
[59] Oportet igitur nos imitari humilitatem Christi quæ opere ostensa est. [Opere ostēdenda.] Nam sunt quidam qui specietenus sumunt laruam humilitatis, & humiliant seipsos; sed nihil aliud intendunt, quam vt captent gloriam: ex operibus vero cognoscuntur. Nam cum in compitis afficiuntur conuiciis, non possunt sufferre; sed sicut aspides e vestigio euomunt virus iracundiæ.
[Annotata]
a Καύσων æstus, ardens febris.
b Idem habetur in vitis PP. lib. 5. libel. 15. n. 48.
CAPVT IX.
Alia Syncleticæ monita, de ira, detractione, odio vitandis.
[60] Sermonibvs istis omnes præ gaudio valde exultare, & constanter adhuc perseuerare audiēdo, nec satietatem vllam capere bonorum. Vnde sermonem continuans, Magnum, inquit, certamen accedentibus ad Deum, & labor ingens in principio quidem, sed exinde gaudium ineffabile. a Nam veluti qui ignem accendere cupiunt, [Initiapiæ vitæ dura.] primo fumo corripiuntur & lacrymas fundunt, inde optato calore potiuntur; sic oportet & nos diuinum ignem accendere cum lacrymis & labore. Ipse enim Dominus protestatus est: [Luc. 12. 49.] Veni mittere ignem in terram. Nonnulli quidem qui tolerant molestiam fumi per socordiam, non tamen accendunt ignem nec calefiunt propter impatiētiam, quia recesserunt extra limites Christianæ longanimitatis, & quia gustus eorum valde languidus est.
[61] [De caritate & ira.] Vnde caritas magnum fundamentum & cimelium est, de quo Apostolus solide sic loquitur: [1. Cor. 13.] Etsi omnem substantiam distribueris, & corpus tuum in seruitutem redegeris, caritatem vero non habueris, factus es velut æs sonans, & cymbalum tinniens. Vnde caritas in bonis præcipuum est, sicut & ira in malis grauissimum. Nam totam animam obtegit tenebris & in feritatem trahit, vt rationis impotentes & brutos reddat. Proinde Christus singularem curam gerens salutis nostræ, nihil omnino reliquit vel minimum non munitum in nobis. Aduersarius accendit libidinem, Christus nos armauit temperantia; dæmon præsumptionem induxit, Christus posuit ad manum humilitatem; ille odium excitauit, Christus posuit in medio caritatem.quæcumque igitur arma mouet aduersarius contra nos, pluribus nos armauit contra armis Christus, quibus vtamur ad salutem nostram & ruinam aduersarij.
[62] [Ira moderanda.] Iracundia igitur inter mala pessimum. Ira enim viri, vt scriptum est, iustitiā Dei non operatur. [Iac. 1. 20.] Oportet igitur eam moderari freno prudentiæ, cum & in tempore vtilis sit. Conuenit enim animari & concitari contra dæmones, contra homines vero nequaquam, quamuis peccauerint: conuertere quidem oportet eos sedato animo, cum deferbuit furor iracundiæ.
[63] [Perniciosa memoria iniuriarū.] Atque ita irasci quasi inter mala minus videri posset; sed memoria iniuriarum est omnium grauissimum. Nam excandescentia, velut fumus ad modicum tempus conturbans animum resoluitur & euanescit; sed memoria iniuriarum, vt quæ animæ magis infixa est, efferat & terribiliorem facit. Canis etenim rabie licet percitus offulæ lenocinio mitigatus furorem ponit, & alia animalia similiter conuersatione curari solent; sed qui vitio isto, retinendarum iniuriarum memoria tenetur, non exhortationibus persuaderi, nec alimento mitigari potest; neque tempus, quod alioqui omnia mutat, illum sanare potest. Hi igitur impiissimi sunt omnium mortalium & crudelissimi. Non enim audiunt, nec parēt Domino, cum dixit: [Matth. 5. 24.] Vade primum, & reconciliare fratri tuo, & sic offer munus tuum. Et quod alio loco dicitur: [Eph. 4. 26.] Sol non occidat super iracundiam vestram.
[64] Bonum igitur est non irasci. Sed si res ita tulerit, non concessit passioni vel spatium vnius diei; dixit enim, [Matth. 6. 34.] Ne Sol occidat. cum tu interim expectas dum totum æuum transeat, non potes dicere: Sufficit diei malitia sua. Quid odio habes hominem qui te affecit molestia? non est ipse qui te affecit iniuria, sed diabolus. [Eius damna.] Odio habe morbum, non misellum laborantem morbo. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? De te clamuit Psalmista, cum dixit alio loco: [Psal. 51. 3.] Iniquitatem locutus est toto die; hoc est, toto vitæ tempore prætergrederis præceptum legislatoris dicentis, Ne occidat Sol super iram tuam. Dicit autem quod iniustitiam cogitauit lingua tua: non enim imposuisti finem obloquendi patri tuo. Ac proinde iustissima est castigatio illa Spiritus sancti in te ab eodem Psalmista pronuntiata: [Psal. 51. 7.] Propterea, inquit, destruet te Deus, in finem euellet te & emigrabit te a tabernaculo tuo, & radicem tuam de terra viuentium. Hæc scilicet sunt præmia eis qui memoria retinent iniurias.
[65] [Noxia effecta.] Igitur oportet nos cauere ab hoc vitio, nam sequuntur illud plurima mala grauia, inuidia, tristitia, & maledicentia: quorum malitia virulenta, licet parua videantur & nullius momenti fere: (sunt enim velut arma ludicra aduersarij.) sed sæpenumero vulnera inflicta a bipenni, & maiores in vsus reseruata machæra (qualia sunt fornicatio, homicidium, & pleonexia) sanantur per salutare pharmacum pœnitentiæ, cum interim præsumptio, memoria iniuriarum, sugillatio, quæ leuiter cadentia videntur tela & nullius considerationis, clanculum nos perdunt & incautos, vbi principales partes animæ occuparint. Verum quidē quod non interimunt magnitudine vulneris, sed mera negligentia eorum qui vulnerantur. Contemnunt enim & nihili faciunt sugillationem, & alia ista vitia, sed paullatim ab illis perimuntur.
[66] [Sugillatio vitanda.] Graue igitur & ærumnosum malum est sugillatio. Est enim cibus & ludus & feriatio nonnullis hominibus. Tu vero noli admittere auribus eiusmodi acroamata vana, neque patiaris tam bonum membrū receptaculum esse vitiorum fratris tui: animum redde purum ab eiusmodi inanibus rebus. Nam vbi receperit semel graueolentem illam impuritatem affectuum rationis expertium, inures non dubium animæ per cogitationes eiusmodi teterrimas maculas. Gratis odisti quibuscum conuersaris, quia aures iam tinctæ fuerunt & occupatæ inhumano felle obtrectatorum. Aspicis omnes illiberali oculo, quia & oculus, cum a vehemētiore aliquo colore imbutus est, nequit de aliis coloribus incorrupte iudicare.
[67] Oportet igitur nos caute conseruare linguam & aures, ne quidquam proferamus aut audiamus ex passione. Scriptum est enim: [Eccli. 13. 16.] Stultam auditionem ne admiseris. Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. Et alio loco: [Psal. 100. 5.] Non loquatur os meum opera hominum. Nos vero ne loquamur ea quæ non sunt facta ab illis. [Psal. 16. 4.] Oportet igitur nos nullo modo adhibere fidem eiusmodi dictis, sed facere & loqui iuxta Lydium sacræ Scripturæ: [Psal. 37. 14.] Ego autem factus sum sicut surdus & mutus.
[68] [Non lætandum pœnis alienis.] Neque lætandum est de aduersis proximi quantumuis malus sit & peccator. Sunt enim nonnulli cum vident miserum aliquem fustuario vapulantem, aut abductum in carcerem, barbare occinunt prouerbium illud populare & mundanum: Qui male lectum strauit sentiet noctem laboriosam. Tu igitur, quæ præclare strauisti tibi res tuas, confidis scilicet te quietem habituram in vita. Quid autem faciemus istis qui dicunt, eumdem esse interitum iusto & peccatori? verum quidem quod ipsum viuere quamdiu hic sumus, est commune omnibus; sed alia ratio viuendi est in hoc, alia in illo.
[69] [Inimici nō habendi odio.] Neque oportet odio habere inimicos: ipse enim Dominus hoc præcepit nobis propria voce, dicens: Diligite non modo diligentes, quod peccatores & publicani faciunt, &c. Bonum enim & quod honestum est, non eget lenocinio ad amorem sui; seipso enim attrahit amantes: malum autem, indiget etiam doctrina Dei & labore magno vt euellatur & abstergatur. [Matth. 5. 46.] Regnum enim cælorum non est otiosorum & hominum sine cura, sed violentorum qui vim faciant. [Matth. 11. 12.]
[70] Quemadmodum igitur non oportet nos odio habere inimicos, [Nec fugiēdum consortiū peccatorum.] ita neque oportet nos fugere aut naso suspendere tepidiores & homines desides & pigros. Nam sunt quidam qui dictum illud Scripture accommodant sibi ipsis: Cum Sancto sanctus eris, cum peruerso peruerteris; ac propterea, inquiunt, fugiamus peccatores, ne peruertamur ab eis. [Psal. 17. 26.] Ex ignorantia faciunt isti contrarium dicto. Nam præcepit Spiritus sanctus non conuersari, id est peruerti vna cum peruersis, sed auertere eos a peruersa via eorum: συνδιατρίψεις enim est idem eo loco ac συνελκύσεις quod trāsferendum fuit, cum peruerso conuerteris, hoc est peruersum conuertes, & trahes ad te a via sinistra ad dexteram.
[71] [Tres hominum Ordines:] Tres sunt hominum sententiæ de eligendo vitæ genere; quarum vna est extremæ malitiæ, altera in statu mediocri, vt quæ ad vtrumque extremum respicit, & participare videtur de vtroque; [1. Extreme improbi.] tertia denique in apice speculationis sita, non solum seipsam stabilit, sed etiam alias duas inferiores conatur quasi manu ducere ad bonum statum. [2. Medij in virtute.] Mali quidem peioribus mixti plus augent malitiam: medij vero conantur fugere dissolutos & intemperantes, meruentes scilicet hoc ipsum quod modo diximus, ne attrahantur & peruertantur ab illis; pueri enim sunt adhuc in negotio virtutum. Sed tertij qui virili animo præditi sunt, [3. Perfecti.] & iudicio cōfirmato vna degunt libere cum malis, & conuersantur cum eis; quia cupiunt seruare eos quamuis grauia patiantur ab eis. Nam dæmones insuper eos perditum eunt, vt quorum opera orbantur incendiariis ministris suis. Atque etiam a dyscolis improperia sustinent, & ludribrio habentur ab iis, qui conspiciunt eos vna agere cum dissolutis: vituperantur enim vt similes iis quibuscum conuersantur. Sed illi audientes ista, quæ ab hominibus profecta sunt, velut encomia sua, intrepide exequuntur opus Dei. [Matth. 5. 11.] Dictum est enim: Gaudete & exultate, cum omne mendacium aduersus vos dixerint homines. Vere igitur actiones istorum similes erant actionibus Domini: nam Dominus comedebat cum peccatoribus & publicanis. Magis autem studiosi sunt fratrum suorum, quam sui ipsorum: nam aspiciunt peccatores sicut ædes conflagrare; propria sua negligentes, aliena procurant seruare, & vstulata recolligētes etiam ex mediis flammis acerrimarum contumeliarum ambusti emergunt. Qui vero medij sunt cum vident fratrem flagrantem incendio peccati, aufugiunt, timentes ne & ipsos tangat incendium. Primi denique partes agunt malorum vicinorum insuper augentes incendium, in exitium proximi subministrāt propriam malitiam, seu nouam materiam igni: ac si quis ardenti nauigio ex pice pro aqua suggereret pissasphaltum aut cedriam. Boni vero contra faciunt: nam proprias facultates suas postponunt saluti proximi. Hæc enim sunt signa veri amoris, & hi sunt custodes sinceræ caritatis.
[Annotatum]
a Idem habetur lib.5. de vitis PP. libel. 8. nu. 16.
CAPVT X.
De eleemosyna spirituali & corporali vitæq; religiosæ exercitatione.
[72] [Connexa inter se vitia: item virtutes.] Sicvt vero vitia dependent inter se mutuo vnū ab alio; nam cupiditatem habendi sequitur inuidia, dolus, periurium, ira, & memoria iniuriarum; sic & virtutes cohærent cum caritate; nimirum mansuetudo, tolerantia, longanimitas, & perfectum illud bonum actemosyne dicta, quæ est spontanea abiectio bonorum propter Christum. Nec enim accidit virtutem hanc dilectionis attingere nisi ex abiectione bonorum: neque iniunxit Deus caritatem erga vnum solum, sed erga omnes. Non oportet igitur diuites, quibus suppetit copia, despicere egenos: sic enim abraditur aliquid a caritate: quamuis non sit penes hominem sufficere omnibus, Dei enim hoc opus.
[73] [Quomodo eleemosynæ virtus conueniat monachis.] Quid igitur, inquit, de eleemosyna angustaris? & ipsa occasio est retinendarum diuitiarum. Secularibus iniuncta fuit. Non enim tam præscripta fuit nutriendorū pauperum gratia, quam ob caritatem: nam Deus qui regit res diuitis, idem nutrit pauperem. Superflue igitur datum est preceptum eleemosynæ? absit, quin potius est initium caritatis idiotis & ignorātibus: sicut enim corporalis præcisio preputij; delineatio erat præputij cordis, sic & eleemosyna constituta vt esset pædagogus caritatis, ac proinde quibus caritas ex gratia data est, insuper erit eleemosyna.
[74] Hæc vero non ita dicta sunt a me, vt traducam eleemosynam, sed vt ostendam puritatem paupertatis spontaneæ, & abdicationis vel renuntiationis bonorum. Minus non sit impedimento maiori. In paruo recte fecisti id quod est minus: omnia enim distribuisti ad assem: age respice sursum ad id quod est maius, caritatem scilicet: sub cruce enim es: liberalem illam vocem emittere debes, Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te. [Matth. 19. 27.] Dignus factus es imitari libertatem illam linguæ Apostolorū: Dixit enim Petrus cum Ioanne: Aurum & argentum non est mihi: gemina quidem lingua, sed fides vniusmodi ambobus. [Act. 3. 6.]
[75] [Eleemosyna discreto facienda.] In sæcularibus etiam non simpliciter agendæ eleemosynæ indiscrete pro re nata. Dictum est enim: Oleum peccatorū non impinguet caput meum. Oportet igitur eum qui exercet eleemosynam habere iudicium & animum Abrahami, qui factum iustum iuste exhibuit. [Psal. 140. 5.] Nam cum conuiuio acciperet hospites, cum epulis & scitum factum edidit. Scriptum est enim: Ipse stabat ministrans, non permittens vt vernæ participes essent tanti ministerij. [Gene. 18.] Vere tales accipient mercedem eleemosynæ, & in secundo ordine existunt. [Antithesis vitæ cælibis & coniugatorum.] Dominus enim qui mundum fabricatus est, duplicem ordinem posuit incolarum; aliis quidem qui recte vitam agerent permisit matrimonium filiorum procreandorum causa, aliis vero propter puritatem vitæ assignauit castitatem, æquales faciens eos Angelis. Illis quidem tradidit leges vindices & disciplinas; his vero dixit: Mihi vindicta, ego retribuam, inquit Dominus. [Rom. 12. 19.] Illis dixit: Laborate terrā; his vero: Nolite solliciti esse de crastino. [Matth. 6. 31.] Illis legem dedit, his vero in propria persona intimauit ex gratia mandata sua.
[76] Crux est nobis trophæum victoriæ. Nam professio nostra nihil aliud est quam renunciatio vitæ, & meditatio mortis. Sicut enim mortui non operantur corpori, ita neque nos debemus operari: iam enim fecimus quæ facienda erant corpori, cum eramus pueri. Dicit enim Apostolus: [Gal. 6. 14.] Mundus mihi crucifixus est & ego mundo. Viuamus igitur animo, & animo ostendamus virtutes, exerceamus animo eleemosynam. [Matth. 5. 7. & 28.] Beati enim misericordes spiritu. Sicut enim ibi scriptum est, qui concupiuerit mulierem, sed sine consummatione operis, facit peccatum quidem, sed ἀμάρτυρον,[Eleemosyna interna & externa.] hoc est, cui nullus est qui testimonium ferat, nisi vermis intus; ita se habet in negotio eleemosynæ. Nam eleemosyna perficitur, cum anima intus operationem complet, quamuis non adsit pecunia, maiori honore afficimur.
[77] [Comparatio vitæ cælibis & coniugalis.] Quemadmodum in mundo patribusfamilias varia sunt ministeriorum genera; nam alios rus ablegant ad colenda prædia & sobolis procreandæ caussa; ex quibus qui nascuntur si viderint aliquos ex eis modestos & subliberali alioqui forma, domum ducunt & nutriunt eos in propriis ædibus ad ministeria propriæ sibi personæ; sic & Dominus alios quidem posuit in prædiolo mundi huius, qui honestum matrimonium patrarent; alios vero melioris vtpote consilij viros in proprium vsum sibi reseruauit: & hi quidem sunt qui ab omnibus terrenis negotiis separantur. Nam iam herili mensa dignati sunt, nec sunt solliciti de vestitu; Christum enim induerunt.
[78] [Vtriusque finis.] Amborum igitur vnus Christus est. Nam sicut ex eodem frumento est palea & semen; sic ex eodem Deo sunt qui vitam recte traducunt in mundo, & qui vitam solitariam elegerunt. Vtrique autem suus vsus. Folium quidem ad vtilitatem & tutelam seminis, fructus vero & semen ad propagationem. Ideo necessaria inquisitio seminis: ex eo enim generātur omnia. a Sicut igitur non est tempore eodem herba cum semine, sic impossibile est, vt circumstante nos gloria mundi huius cælestem fructum producamus: sed decidentibus foliis, & arescente culmo, seges messoris falcem expectat; sic nos abiectis cogitationibus terrenis velut foliis, & exsiccato sceleto corporis velut arista, & erecta mente in altum, poterimus fructum salutis producere.
[79] b Periculosum quidem opus, fateor, hominem in ista incumbere, [Vitæ religiosæ præparanda mens.] qui non prius in palæstra practicæ vitæ præexercitatus est. Sicut enim si quis sub caduca & ruinam minantia tecta alios domo exceperit, pauperiem facit cadente domo; ita & isti nisi prius semetipsos bene ædificauerint, vna perdunt accedentes cum seipsis. Verbis quidem exhortantur & inuitant ad salutem, sed malis moribus & exemplis athletas potius graui damno afficiunt. Nam nudi sermones eorum & monogrammi videntur similes picturis quæ scitis quidem, sed facile delebilibus coloribus exaratæ pereunt breuissimo tempore, & leuiusculo auræ flamine, vel aquæ guttula euanescunt. Sed doctrinā practicā quæ agēdo cōparata est, non omne tēpus delere potest: sermo enim ad viuum insidens solida penetralia animæ æternum monumētum & exemplar præbet fidelibus.
[80] [Tota excolenda anima.] Oportet igitur nos habere curam animæ, non in superficie tantum, sed eam totam excolere quanta est, & in primis ad profunda illius descendere. Abscidimus quidem comam, abiiciamus etiam cum coma & tineas in capite, quæ si diutius relinquentur, non exiguum dolorem excitabunt. Capillamentum erat mundus, vitæ huius honores, gloria, facultates, vestes splendidæ, stolæ, balneæ, cupediæ: hæc omnia iam dum decreuimus abiicienda: eia agite, quin potius abiiciamus lethales tineas animæ? sed quænam sunt hæ tinee? sugillatio, iuramentum, & amor pecuniæ. Caput igitur nostrum est anima. Quousque quidem in aulis rerum mundanarum tegebantur animalcula ista, videbantur latere; nunc vero præscissa coma denudata omnibusque exposita sunt. [Peccata monachorū & virginū magis conspicua.] propterea in virgine vel in monacho etiam leuissima peccata prostituta sunt, sicut in munda domo animalculū vel galbano tenuius fit conspicuum: in sæcularibus vero sicut in teterrimis lustris latent maxima venenatorum monstra stabulantia, & sub densitate siluæ delitescentia. Oportet nos assiduis februis expurgare domum, & circumspicere ne aliquod ex venenoso hoc genere animalium subeat penetralia animæ, & diuino suffumigio orationis intimos recessus obire. Sicut enim acerrima pharmacorum fugant animalia venenosa, sic & oratio cum ieiunio profligat cogitationes immundas.
[Annotata]
a Idem habetur lib.5 de vitis PP. libel.8.n.20.
b Hæc etiam habet Pontanus nu.1.
CAPVT XI.
Vana Genethliacorum iudicia refelluntur.
[81] [Fatū credere, grāde nefas est.] Inter lethalia animæ est & hoc, quod sinimus nobis persuaderi ab assertoribus fati, quam & γένεσιν vocant. Grauissimus si quis alius est hic stimulus aduersarij:in bonis quidem vbi primum pestiferam notionem menti exhibuerit, abscedit illico; sed in incautis vel tyrannidem exercet. Nemo enim eorum qui cum virtute vitam transigunt, crediderit aut admiserit tam lethalem & subuentaneam doctrinā. Deum enim ponunt principium omnium bonorum quæ sunt & fiunt, & secundarium ponunt propriam cuiusque voluntatem, penes quam sit arbitrium & imperium virtutis & vitij. Sed cum aliqui ex incuria patiuntur quæ alioqui non sperabant, statim confugiunt ad dæmonē hunc & sacram anchoram fati. Nam sicut filij dissoluti & nepotizantes, qui ægre ferunt ferulam parentum, quamuis in salutem eorum adhibitam & vtilitatem, emansores tamen fiunt, & fugiunt in deserta ista loca moriæ, & seipsos mancipāt ferinis & barbaris opinionibus dæmoniorum. Nam cum verentur cōfiteri propriam voluntatem ipsorum caussam esse eorum quæ ab ipsis facta sunt, culpam coniiciunt in nescio quæ, quæ dicunt sibi deesse; ac si illa caussa esset mali, quia illis carent.
[82] [Genethliacorum impietas.] Atque adeo seipsos plane alienantes a numine Dei, dicunt omnia quæ libidinem sapiunt, prouenire a natiuitate. Nam cum scortationibus, furtis, auaritia laborant, & sponte dolos elegerunt; ipsi actiones suas & vitam torserunt a recta via veritatis, & finis intentionis eorum est peremptoria desperatio. Necesse est etenim rationibus istis apud eos e medio tolli Deum, & præterea iudicia. Dicunt enim: Ita statutum est & ratum in tabulis fati, me scortaturum, aut expilatorem futurum. Frustrane sunt iudicia? iusta enim est pœna eorum quæ sponte committuntur. Et actiones inuoluntariæ, quæ ab aliqua caussa fiunt velut coactæ, reddunt auctores inculpabiles: ac proinde tollitur e medio iudicium.
[83] [Dei maiestatem tollunt.] Quomodo vero tollatur maiestas Dei apud eos etiam, audiendum est. Dicent enim Deum vel primas tenere vel secundas, vel tantum iuge coexstitisse aliis causis agentibus, secundum vanam futilitatem eorum. Si dicunt Deum primas tenere, necessario sequitur omnia facta esse per eum: ipse enim in omnibus est; atque ita dominus esset fati. Vnde si dixerint se expilatores esse, aut subsessores alieni thori, ex natiuitate, necesse est Deum esse caussam mali media natiuitate. quod est absurdum & impium dictu. Si vero dicunt Deum tantum secūdas tenere, consentaneū est Deum esse ministrum, & sub aliquo alio: necesse est autem secundarium obsequi primario, & quodcumque primarium decreuit facere. Atque ita etiam Deus erit caussa mali secundum eos. quod nefas est dictu. Si denique volunt Deum tantum coexistere aliis causis, ac si nihil operaretur, tunc ea quæ naturas habent inter se repugnantes, continuum bellum agitabunt contra se mutuo. Vnde rationibus istis summario conuellitur vana istiusmodi opinio, de quibus loquitur Scriptura: Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. [Psal. 13. 1.] &, Iniquitatem in excelso locuti sunt.
[84] [Vana eorū argumēta, ex Scripturis.] Prætendunt autem isti prætextus in peccatis. Cecutientes enim mutilant Scripturas, ex quibus male sanam doctrinam suam comprobent. Primum venenum suum haurire & euomere conantur ex Euangelio, vbi dicitur: Generatio autem Christi sic erat. Præterea id quod dicitur Verbum incarnatū esse, insinuat consequenter natiuitatē. & si aliquid etiam mentiuntur de stella, discant demonstratum in ea gloriosum aduentum illius. Vnica stella illa lucidissima fuit nobis preco veritatis. Sed fatuum hoc fatum multos induxit ad captandum natiuitates humanas: vnde manifestum fit omnibus, quam omnino malitia sibi aduersetur. Deinde & Isaiam trahunt in confirmationem amentiæ suæ. Ferunt enim eum dixisse ista: Dominus faciens pacem, & creans mala. [Isai. 45. 7.] Apud omnes in confesso est pacem esse opus Dei, sed malitia apud eos regnat; malitia, inquam, quæ est in anima, sed mala quæ a Deo infliguntur nobis, sunt vtilissima; sunt enim ad salutem animæ, & disciplinam corporis, fames, pluuiæ, morbus, paupertas, & aliæ eiusmodi calamitates. Salutaria enim medicamenta ista reputant illi mala animæ, & concipiunt vt vere mala. Infliguntur autem ad correctionem bonorum: quis enim filius est, quem non castigat pater? [Ieremiæ 10. 23.] Denique & ista proferunt, Non sunt in homine viæ suæ, sed in propriam confusionem eorum. Nam cum viam non habeant, cupiūt rimari vias: pleonexia non habet viam, neque gula, nec fornicatio: sunt enim ἀνυπόσατα in seipsis, μὴ ὄντα, hoc est res quæ in se ipsis nullum fundamentum habent, nec vere sunt. hæc illi putabant esse vias; sed scriptura eo loco vocat vias illas, nimirum quæ sunt communes omnibus, vitam & mortē: vere enim hæ viæ sunt introitus in theatrum istud mundi, & exitus inde.
[85] [Eorum finis.] Omnia igitur faciunt mali vt semetipsos dimoueant a libero arbitrio: & omnem curam suam ponunt in hoc, vt libertatem cum seruitute commutent. Hoc enim est proprium opus malitiæ, vt semper seipsum commisceat cum deteriori: ipsi sibi testes assidui sunt & locupletes, [Eius opinionis auctor diabolus.] vt qui se ipsos manciparunt malitiæ. Sed magisterium impostorij stratagematis huius est diaboli: operam enim dat per malesanas eiusmodi prolepses deorsum inclinare inertia & seruilia ingenia, non permittens eis, vt caput erigant ad recognoscendam veritatem: sicut nauis sine gubernaculo in alto semper fluctibus agitatur, sic istis vndequaque ingruunt pericula, nec portum salutis petere valent, quia nauarchum & proretam dereliquerūt. Atque ita in errore detinet diabolus eos, qui ipsi mancipati & dediti sunt. Sæpe etiam bonis insidiatur, volens per ista cursum eorum laudabilem interrumpere. Suggerit enim illis in mentem, omnem bonam fortunam & prosperitatem a motu astrorum prouenire: proponit autem rationē istam aduersarius iis, qui a philosophia sæculari transmigrant ad professionem vitæ solitariæ. Prudens quidem diabolus in malo, suggerit congrua naturæ cuiusque, aliis quidem assidue instat per desperationem, alios trahit per vanam gloriam, alios supplantat per cupiditatem: in summa, sicut perfidus medicus propinat deleteria hominibus; hunc quidem iecinorosum perdit suggerens venenosum pharmacum cupiditatis; alium vero cardiacum, accendens animum ad iram; aliis denique obtundit hegemonicas partes animæ, vel cæcitate obfuscans, vel vertigine curiositatis distorquens.
[86] [Stolida quorumdā curiositas.] Quosdā igitur peruertit per quæstiones ineptas: nam cum insana libido mentem incesserit Deum & naturam Dei scrutari, impingunt, & naufragium patiuntur: aurigulæ quidem male experti, qui nondum didicerunt lora vitæ practicæ regere, audent se committere alis speculationis; vnde pessum cadunt præcipites vertigine acti mysteriorū. Nam id quod primum erat ordine cum non sunt assecuti, aberrant etiam a secundo. Vt qui in primum elementum litterarum incidunt, primo aspiciunt figuram, inde nomen addiscunt, deinde numerum, ac denique tonum & rectam pronuntiationem. Si igitur opus est tanto impendio moræ & artis ad cognoscendum primum tantum elementū, quanto plus temporis & laboris præmittendum est ad contemplandum ineffabilem maiestatem creatoris mundi? Verumenimuero nemo gloriose præsumat diuinam naturam comprehendere per exoticas scientias gentilium: decipit enim seipsum hic quicumque ita cogitat illusus a diabolo. dicit enim Psalmista: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. [Psal. 8. 3.] Et ipse Dominus in Euāgelio voce propria dixit: Sinite paruulos venire ad me: talium est enim regnum cælorum. [Luc. 18. 16.] & alio loco dixit: Nisi efficiamini sicut paruuli isti. [Matth. 18. 3.] Eruditus es propter mundum? sis stultus propter Christum: euelle vetera, vt plantes noua: destrue fundamenta caduca, & ponas adamantinam basim Christi, & ædificeris sicut Apostolus super petram firmam.
[87] Non oportet igitur nos contentiosos esse in inanibus verborum disceptationibus; ne nimium vacemus eis. [Fugiendæ vanæ disputationes.] Nam potest diabolus non parum detrimenti inferre per intempestiuam loquacitatem: multos laqueos habet, auceps peritus est, paruos laqueos ponit minoribus auibus, maiores & robustiores destinat maioribus. Grauis & perniciosus laqueus est, fidē ponere in natiuitatibus. Fugiēdæ omnes ratiocinationes, [Genethliaca tota cōiecturalis & vana.] quæ eo tendunt: Atqui nolenti fidem, inquis, extorquebunt per opera & prognostica. Sed tota ratio coniecturalis iudiciumque incertum est: non enim quæ ab illis prædicuntur, necessario succedunt. Nam sicut in idiotis & nautis est qualis qualis ratio prædicendi ventos & pluuias ex acquisita experientia & proprietate nubium; ita in istis est putidiuscula quædam notitia prædicendi a dæmonibus profecta: nonnulla enim & ipsi coniectura consequuntur, sicut & ventriloqui pythones. Atque hoc in primis sufficiens est ad detegendum vanam opinionem eorum: nam si coniecturæ & mendacia eorum a dæmonibus profecta sunt, vana est omnis natiuitatum calculandi professio.
[88] [Casus & fortuna a diabolo suggeruntur.] Et si adhuc perseuerauerit diabolus patrocinari scientiæ diuinandi; poterimus & hinc eum falsi cōuincere, ex eo quod alias bellum infert animæ per alias opiniones contrarias huic. Nam quod inconstans, & instabile est; & quod instabile est, proximum est interitui. Non enim contentus est diabolus prima illa malitia, sed etiam suggerit animæ casum & fortunam, quæ sunt contraria fato; & mentem nostram statuit nihil aliud esse, quam germen quoddam naturæ, & dissoluto corpore vna interire animum. Hæc suggerit nobis, vt animam sopitā detineat philtro socordiæ. Sed non debemus assentiri eiusmodi suggestionibus tamquam veris: ipsæ enim malitiam suam aliquando prodent, modo hoc modo illo modo obuersant, & nictu oculi euanescunt. Noui etenim seruum quemdam Dei, [Ingressus cogitationum examinandus.] qui vitam transigebat in virtute: cum sedebat in cellula, obseruabat insultus cogitationum, & in numerato tenebat quænam prima esset & quæ secunda, & quantum quæque duraret; quo ordine succederent inter se, præcederentne an subsequerentur collatæ cum die præcedente: sic accurate cognoscebat gratiam Dei, & proprias vires suas ac perseuerantiam, ac præterea demolitionem aduersarij.
[89] [Negotiatio spiritualis assidua.] Oportet nos eamdem regulam obseruare. nam qui mercaturis incumbunt, expendunt quotidie commodas occasiones negotiandi, lucrum semper & plus libenter arripiunt, iacturas fugiunt. Multo magis istis oportet eos vigilare qui mercaturam profitentur verorum thesaurorum, & plura bona appetere, & grauiter ferre metu iudicij, si aduersarius vel pauxillū surripuerit; non tamen despondere animum, & desperanter omnia proiicere propter delictum, quod ab inuito profectum est. sunt tibi nonaginta & nouem oues, vade quæsitum vnicam quæ amissa est: ne consterneris propter vnam & fugias Dominum. Alioqui sanguisuga ille tartareus diabolus in captiuitatem ducet vniuersum actionum tuarum gregem, & te perdet. Ne igitur locū deseras propter vnum. Dominus benignus est. Nam per Psalmistam dictum est: [Psal. 36. 24.] Cum ceciderit non collidetur, quoniam Dominus supponit manum suam.
CAPVT XII.
Profectus spiritualis. ornatus sponsarum Christi.
[90] [Omnia huius mūdi nullius momenti sunt respectu alterius.] Qvæcvmqve fecerimus aut lucrati fuerimus in hoc mundo, reputemus parua, si conferantur cum bonis futuræ vitæ. Ita enim sumus in terra, ac si iterum includeremur vtero materno. Quemadmodum in claustris matris non est nobis eadem vita, atque hic; neque enim tunc alimur tam solido nutrimento in illis partibus ac nunc, neque possumus actiones ita edere atque hic; nam sumus extra lucem Solis & omnem splendorem cæli. Vnde sicut dum sumus in cellulis illis, destituimur multis quibus hic abundamus; ita & in mundo isto copia, qua affluimus, debet esse propter regnum cælorum. Iam fecimus periculum alimentorum quæ hic sunt, appetamus cælestia. Iam vsi sumus sole isto mundano: desideremus Solem iustitiæ, superiorem Hierusalem reputemus in ciuitatem nobis & matrem, & Deum vocemus patrem. Temperanter hic viuamus, vt vitam æternam consequamur.
[91] Quemadmodum pueri in matrice matris adolescunt, & cum paupere alimento ab angusto vitæ carcere ad amplius theatrum transferuntur; sic & iusti a curriculo in hoc mundo transeunt ad vitam cælestem, iuxta id quod scriptum est: [Psal. 83. 8.] Ibunt de virtute ad virtutem. Peccatores vero sunt sicut embryones, qui in vtero matris moriuntur: transeunt a tenebris ad tenebras: nam dum sunt in mundo, reuera mortui sunt, & saburra peccatorum obruti, defunctique vita, post mortem transferuntur ad loca tartarea & tenebrosa in inferno. Ter quidem nascimur in vita: [Tres vitas viuimus.] primo e sinu materno, cum a terra in terram transferimur; deinde vero cum a terra ducimur ad cælum, quarum altera est cōcessa nobis ex gratuita benignitate Dei, quæ fit per diuinum lauacrum Baptismi, quam & vere regenerationem vocamus. Tertia denique vita prouenit nobis a pœnitentia & bonis operibus. In hoc tertio vitæ genere nos nunc agimus.
[92] [Virgines, spōsæ Christi, debent virtutibus ornari.] Oportet igitur nos ad genuinum sponsum accedentes comptius ornari. Sint nobis exemplo nuptiæ quas cernimus in mundo celebrati. Si puellæ tantum operæ & pretij insumunt in lauacris, vnguentis, succo, & id genus aliis, vt viro, qui alioqui facile captatur, mox copulandæ comptiusculæ compareant in thalamo; hac enim via putant se amabiliores fore sponsis; si istæ tantum se vexant in nuptiis temporalibus, quæ in corpore transiguntur; quanto magis decet nos eas excedere animo, quæ desponsatæ sumus sponso cælesti; vt zeloso exercitio virtutis abstergamus sordes peccatorum, & vestes corporales transmutemus cælestibus? Illæ ornant corpus terrenis nescio quibus flosculis, nos animum lucentem reddamus virtutibus loco lapidum pretiosorum: ponamus in capite triplicem illam coronam, fidei, spei, & caritatis. Loco monilium circumponamus nobile illud ornamentum humilitatem; pro zona cingamur temperantia; pro flammeo sit nobis actemosyne & paupertas spontanea; conuiuio afferantur numquam peritura fercula, preces, psalmi. sed sicut Apostolus dicit, non solum moue linguam, sed etiam spiritum. [1. Cor. 14. 14.] Percipite quæ dixi: nam os sæpe loquitur, cum cor aliis cogitationibus distrahitur. Studium vero adhibere oportet, ne cum accedimus ad nuptias cælestes, laboremus penuria lampadum, hoc est virtutum. Alioqui sponsus nos habiturus est odio, nec vllo pacto nos admissurus est, priusquam acceperit tesseram & pollicitationes nostras virginales. Quænam autem sunt ista promissa & auctoramēta nostra sponso? [Pacta nuptialia spōsarū Christi.] minus puta sollicitas esse de corpore, animam vero vberius irrigare. Hæc sunt capita tabularum cum sponso.
[93] Quemadmodum non possumus duas situlas in vno & eodem tollenone ambas simul plenas haurire; nam voluente subinde rota, vacua in altero transennæ extremo subsidente, plena sursum trahitur: eodem modo se res habet nobiscum; cum omnem curam impendimus animæ, & eam implemus latice bonarum actionum & virtutum, ipsa se sursum eleuat studio rerum sublimium affecta, & corpus tunc leue redditum exercitio virtutis non deprimet principes partes animæ. Quod & Apostolus testatur cum dicit, Quanto magis qui foris est externus homo corrumpitur, eo magis qui intus est renouatur. [2. Cor. 4. 16.]
CAPVT XIII.
Parænesis ad religiosas.
[94] a Intra claustra cœnobij agis, hoc est viuarij communis voluntarij? Noli mutare locum: [Locus non temere mutandus.] plurimum enim nocebit. Quemadmodum auis, si quibus incubat oua deseruerit, subuentanea reddet; sic & velata virgo vel monachus cum e loco in locum migrat, refrigescit fides, atque adeo emoritur.
[25] b Ne te moueant deliciæ, nec inescent opulentorum in mundo lautitiæ, [Deliciæ cōtemnendæ.] ac si pondus aliquod in se haberent sub specie voluptatis. Colunt illi quidem & in pretio habent peritiam obsonatricem, tu vero ieiuniis & vilibus esculentis supera omnem eorū copiam. Scriptum est enim, quod anima saturata fauum calcabit. [Prou. 27. 7.] c Ne te ingurgites cibo, nec concupiscas vinum.
[96] Tria sunt precipua capita aduersarij, vnde omnis prauitas oritur, & vnum aliud sequitur, [Voluptas, tristitia, concupiscētia.] sicut annuli in catena. Voluptatem quidem aliqualiter temperare possumus, cōcupiscentiam vero impossibile: voluptas enim corpore adimpletur, concupiscentia vero ab animo incipit, dolor ab vtroque. Ne permittas igitur concupiscentiam in actum exire, & alia facile profligabis. Si permiseris vt primum prouergat præponderetque d vices daturum secundo, in orbem se mutuo agent sursum deorsum agitata, vt anima nullo sufflamine se ipsam sistere queat, iuxta id quod scriptum est: Ne des exitum aquæ tuæ. [Eccli. 25. 34.]
[97] Non omnia omnibus quadrant. e Quæque sibi persuadeat proprio sensu. [Varia variis conueniunt.] multis enim expedit in cœnobio viuere, hoc est, communi solitudine cum aliis, multis etiam expedit seorsim recedere. Sicut enim plātarum aliæ vberius crescunt humidiore solo, aliæ firmius in sicciore, ita & hominum alij felicius degunt in subliminibus locis, alij in humilibus: ita vt multi in ciuitatibus seruentur, qui cogitatione solum attigerūt eremū, & multi contra in montibus & eremis pereant. Fieri potest vt qui versatur in magna frequentia hominum, sit solitarius animo, & contra qui in solitudine degit, turbas sentiat in animo.
[98] Multa sunt tela diaboli cōtra nos. f Non potuit flectere nos egestate? diuitias adducet in escam. Non potuit præualere per conuicia & improperia? laudes obiicit & gloriam. Per sanitatem frustra adortus est? valetudinem tentabit. [Multa tela diaboli cōtranos.] Nam cum non poterat decipere nos voluptatibus, operam dat vt nos ipsæ nos subuertamus propriis laboribus. Nam grauissimas infirmitates, velut poscentibus inferet dedita opera, vt propter illa segniores reddamur, & caritatem erga Deum conturbemus. Sed si corpus cruciatur, [Consolatio afflictorū.] & ardentissimis febribus inflammatur, atque etiam intolerabili siti vexatur, si ista quidem pateris peccator existens, recordare pœnarum alterius sæculi, & ignis æterni, & iudiciorum inferni; tunc non monstrabis negligentiam circa præsentia: lætare, quia Dominus visitauit te, & semper in ore habe fausta illa verba Psalmistæ: Castigans castigauit me Dominus, & morti peccati non tradidit me. [Psal. 117. 18.] Ferrū enim es, & in igne expurgaris a ferrugine. si vero laboras morbo iustus existēs, tunc a magnis progrederis ad maiora: aurum es, per ignē expurgatior fies. Datus est angelus satanæ carni tuæ qui te colaphizet. [2. Cor. 12. 7.] Exulta, videns cui factus es similis. Pauli enim honore dignatus es. g Per ardores probaris, per rigores erudiris. Sed & scriptura dicit: Transiuimus per ignem & aquam. Refrigerium paratum est. [Psal. 65. 12.] Iam habes primum, præstolare secundum. Dum vita suppetit, semper in ore habe verba illa Prophetæ: Tamquam pauper & inops & dolens sum ego. [Psal. 68. 30.] Perfectus eris ternario; etenim & scriptum est: In tribulatione dilatasti mihi. [Psal. 4. 2.] In his palæstris exerceamus animas nostras: aduersarium præ oculis habemus.
[99] h Ne tristemur quod propter debilitatem & plagam corporis non sufficimus stando ad orandum, aut voce ad psallendum: omnia ista facta sunt ad exstirpationem cupiditatū. [Consolatio in morbo.] Nam ieiunia & humisternia instituta sunt propter fœdissimas voluptates carnis; quas si morbus præscidit, superuacui erunt labores spontanei. Sed quid superuacuos dico? deterrima quidem symptomata concupiscentiæ obdormiscunt, fateor, morbo, ceu medicamento magno & robustiori nepenthe. Sed hæc est magna ascesis nobis, morbos patienter tolerare, hymnos effundere Deo optimo maximo, cum gratiarum actione. Oculis orbatæ sumus? ne feramus ægre: nam organa amisimus i insatiabilis cupiditatis; sed oculis internis animi inspiciamus tamquam in speculo gloriam Dei. Surdæ factæ sumus? gratias agamus, quod tam vanum auditū penitus amisimus. Manibus mancæ sumus? sed manus internas animæ expeditas teneamus ad præliū cum internecino aduersario diabolo. Infirmitas totum corpus occupauit a capite ad calcem? k sed eo magis vigeat sanitas interioris hominis.
[100] l Cum viuitur in cœnobio, hoc est, communi solitudine vitæ, [Obedientiæ vtilitas.] præferamus obedientiam ascesi: nam ascesis præsumptionem, obedientia vero humilitatem promittit: m est enim quædam ascesis intenta a diabolo, & quam discipuli eius sequuntur. [De ascesi bona & vitiosa.] Quomodo igitur distinguemus diuinam & regiā ascesim, a tyrannica & dæmoniaca? ex moderatione scilicet. Tota vita tua quantaquanta est, vna æquali & vniformi rubrica ieiunij protrahenda: non est ieiunandum ad quartū quintumve Solem, & inde farciendum nimia ingluuie corpus vsque ad resolutionem virium: sic enim faciendo bene mereberis de aduersario. [De moderanda ascesi.] Arma nostra sunt corpus, & miles est anima: vtriusque gere curam, in suos quodque vsus. Iuuenis & sanus ieiuniis vaca: senectus cum debilitate præforibus sunt. Cum vires ferunt, reconde viaticum: vt cum vires non suppetunt, habeas quo vtaris. Ieiuna cum ratione & diligentia: caue ne stellio velificationi se immisceat: hoc enim puto Dominum insinuasse cum dixit: n Estote nummularij experti, hoc est diligenter dignoscite regium numisma. sunt enim & alia numismata peregrina, in quibus licet natura auri sit eadem, differunt tamen charactere: aurum quidem suntieiunia, continentia, & eleemosyna. Sed & Græci, hoc est Gentiles, etiam edidere imagines suas tyrannicas, atque etiā hæretici cristas erigunt, & multum præsumunt sibi in istis. Oportet igitur diligenter intueri numismata istorum, & vitare cum illos tum numismata eorum peregrina. Vide ne cum incideris in eos sine experientia, damnum accipias, confidenter sumas in manibus crucem Domini celatam virtutibus, nimirum fide recta cum bonis operibus.
[101] o Oportet nos cum prudentia gubernare res animæ. Cum in cœnobio sumus & communi vita, non oportet sua quærere, neque propriis sensibus viuere; sed morem gerere communi parenti quæ est secundum fidē. [Voluntaria castigatio.] Tradidimus nosmetipsas exilio, hoc est exiuimus extra limites mundi, vnde eiectæ sumus, ne quæso redeamus: ibi gloriam habebamus, hic ignominiam; ibi lautitias, hic famem. p In mundo si quis quæpiam cōmiserit, nolens volens in carcerem coniicitur; nos propter peccata nostra sponte contineamus nosmetipsas in custodia carceris, vt per id quod voluntarie facimus, euitemus supplicium futuræ vitæ.
[102] q Cœpisti ieiunare? Ne prætexas postea valetudinem: nam quæ non ieiunant, [Perseuerādum in bonis.] eisdem malis etiam conflictantur. r Cœpistis bona facere? Noli reflectere pedem interrumpente te aduersario: nam perseuerantia tua ille eneruatur. Et qui incipiūt nauigare, in principio quidem cum vento secundo vtuntur, tum velis ministrant & aplustria pandunt: ingruit deinde ventus contrarius, & omnia aduersa; sed nautæ non propter turbinem istum tum deserunt nauem, s quiete se gerunt, aut etiam certant cum vndis, & velificationem qua datur persequuntur. Eodem modo & nos oportet facere ingruente spiritu diabolico: crucem pro velo pandentes intrepide cursum prosequamur.
[Annotata]
a Habetur & in vitis PP. lib. 5.libel.7.nu.15. & apud Pontanum nu.2.
b Habetur lib. 5. de vitis PP. libel.4.nu.43.
c Pontanus nu. 3. Ne panem vsque ad saturitatem comedas.
d Iac. Pontanus n.4. vbi eadem habet, hoc ita reddit: cum secundo confusum.
e Pontan. n.5. Vnumquodque ab vnoquoque circumspiciatur, ac certo quantum valeat cognoscatur.
f Ibid. libel.7.n.16.
g Clarius in vitis PP. Si febribus, si rigore frigoris castigaris.
h Habetur ibidem nu.17.
i In vitis PP. extollentiæ.
k In vit. PP. sed nostro interiori homini sanitas crescit.
l In vit. PP. lib.5.libel.14.nu.9. vbi pro ascesi, continentiæ dicitur præferenda obedientia.
m Idem habet Pontanus breuius. Ast aliter in vitis PP. libel.10.n.72. Est enim ex immissione diaboli extensa dura abstinentia, nam & sequaces eius faciunt hoc. Quādo ergo discernimus diuinam & regalem abstinentiam a tyrannica atque diabolica? Manifestum est, quia mediocri tempore conuersationis tuæ vna regula ieiunij sit tibi. Non subito quatuor aut quinque dies continuos ieiunas, & iterum multitudine ciborum soluis virtutem? hoc enim lætificat diabolum. Semper enim quod sine mensura est, corruptibile est. Noli ergo subito arma tua expendere, ne nudus inuentus in bello facile capiaris; arma vero nostra corpus nostrum est, anima vero nostra miles est. Vtrisque ergo diligentiam præsta, vt paratus sis ad id quod necesse est.
n Videtur hoc sumptum ex eo loco, vbi Christus ait: cuius est hæc imago?
o Idem habetur lib. 5. de vitis PP. libel.4.n.10.
p Ibidem libel.7.n.18. idem refertur & a Pontano n.7.
q Minus apte hæc efferri a Pontano videntur: Ieiunas? ne morbum simules: nam qui non ieiunant; eadem solent fingere.
r Pontanus idem habet nu.9.
s Clarius in vitis PP. sed paullulum sustinentes aut pugnantes aduersus procellam, iterum rectum cursum inueniunt. Pontanus: sed vbi paullulum quieuerunt, aut etiam contra aduersantem procellam nitentes, nauigationem continuant.
CAPVT XIV.
Tribus annis & dimidio hectica laborat, suas interim instruit.
[103] [Syncletica præclara opera.] Hæc erant grauissimæ & omni virtutum laude cumulatissimæ Syncletice documenta, quæ potius actiones erant & exempla, quam verba. Et multa alia plurima & magna gesta sunt ab ea, ex quibus audientes & videntes vtilitatem capiebant. Tot enim bona ab ea gesta sunt, & tanta multitudo bonorum ex ea pullulauit, vt humana lingua narrando sufficere nequeat.
[104] [Ægritudo.] Sed male animatus aduersarius & boni odio semper flagrans, ægre ferens tam numerosum prouentum bonorum, contabescebat, & in se molitur nouas strophas quibus ortum hunc bonorum interturbaret, & tandem in peremptorium prelium deposcit generosissimam hanc virginē Syncleticam; quam vsque adeo odiis exercuit, vt ab exteriori parte corporis noluerit plagam ordiri; sed interiora petens, in profundo corporis dolorem disseminauit, vt ab humana cura penitus deploratæ salutis ab omnibus haberetur.
[105] [Tabes in pulmone.] Primum quidem adoritur per necessarium vitæ membrum pulmonem, & paullatim plagam accendit lethalibus plagis. Effecerat enim vt lente & precario quasi morbus vitam siniret: sed velut carnifex sanguinolentus feritatem monstrabat multitudine plagarum & mora temporis. Consumpto enim paullatim pulmone, & etiam per os excreatu eiecto, totum quasi viscus amiserat. inde febris interrupta, [Febris hectica.] dicta, instar limæ corpus depascebatur.
[106] [Anno ætatis 80.] Octogesimum annum ætatis agebat, cum diabolus inflixerat ei plagas istas, quales Iob; nam & flagellis eisdem vsus est, sed in Syncletica abbreuiauit tēpus, grauiores reddens dolores. a Iob quidem transegerat triginta & quinque annos in plaga; in Syncletica vero aduersarius delibatis decimis annorum Iob velut primitiis ad plagas, quibus tam sanctum corpus virginis torqueret: nam tribus annis cum dimidio, sub glorioso hoc martyrio & laboribus restitit aduersario. [Comparatio Syncleticæ cum Iob.] In Iob quidem cœpit ab exterioribus partibus, sed in Syncletica ab interioribus, ideo cum interna membra peteret, longe maiores dolores & molestiores excitauit, cuiusmodi vix puto generosissimos alioqui Martyres perfunctos ac venerabilem hanc virginem Syncleticam. [cum Martyribus.] Illis enim sanguinarius draco infligebat per exteriora: quamuis ensem, quamuis ignem & eiusmodi inferret, tamen mitiora iudico tentationibus, quibus Syncleticam aggressus est. Viscera enim velut in fornace adurebat, ignem accendens lente ab intrinseco, & longo tempore ad instar limæ decerpebat florem corporis, vt vere dixeris hoc quam quod maxime graue fuisse & inhumanum. Nam cum iudices quibus suppliciorum tribunalia commissa sunt, exquisitius delinquentibus tormenti genus excogitare desiderant, lento igne eos absumunt; eodem modo & carnifex aduersarius, ab intrinseco accederat in Syncletica febrem inextinguibilem, vt quæ carnem absumeret, & tormenta die & nocte foueret.
[107] [Eius constantia.] Verum illa generose plagam ferens, numquam conciderat animo, sed semper fortiter se armauerat contra aduersarium. Nam illos qui ab illo vulnerati erant, sanabat bonis documentis, & tamquam e faucibus leonis illæsos extrahebat. Vulneratos enim curabat salutari balsamo Christi: alios vero intactos præseruabat a vulnere: nam dolosos laqueos aduersarij detegens liberos conseruabat & immunes a peccatis.
[108] b Sæpe admonebat admirabilis hæc virgo animas semel Deo cōsecratas numquam debere feriari & vacare sollicitudine: [Admonitiones ad Religiosas.] nam tales aduersarius frequentius adoritur, quæ cum fruuntur tranquillitate solitaria, immane rugit, & voto cadens angitur; sed subducto pede paullulum & recolligens se, obseruat num aliquando vel minimum nictare cœperint, & ex improuiso eas aggreditur, c & supplantare conatur per id ipsum, per quod putat eas assiduitatē illam meditandi, & numquam concessum iustitium sollicitudinis habituras. Quemadmodum autem impossibile est insigniter sceleratos non micam aliquam boni habere; sic & contra se res habet in bonis. d Sæpe enim qui est omni turpitudinis labe circumdatus, misericors tamen e & compatiens est: sic & in bonis regnat sæpe temperantia, abstinentia, laboriosa ascesis; videbis tamen eos subparcos, & alienæ prodigunculos famæ aliquando.
[109] [Etiā parua non negligenda.] Non oportet igitur nos contemnere parua, ac si non possent nobis damnū inferre: gutta enim cauat lapidem tempore. f Maxima igitur bona in hominibus concessa sunt ex diuina gratia, sed quæ parua videntur mala, datum est profligare ea per semetipsos. vnde qui resistit maioribus per gratiam, sed contemnit parua, insigniter lædebatur. Nam Dominus velut genuinus pater, tendentibus modo filiolis ad ambulandum manum porrigit, & omnino nos liberat a quocumque periculo magno, sed ad parua permittit nobis a nobismetipsis moueri, ac si pedibus monastrasset liberum arbitrium: nam qui facile capitur in paruis, quomodo poterit cauere magna?
[Annotata]
a Neminem legi qui tam diuturna calamitate exercitum Iobum scribat. Quidam annuo spatio omnes eius plagas circumscribunt, vt videre est apud Iacobum Salianum nostrum anno mundi 2398. nu. 18. & seqq. alij ad tres annos & dimidium extendunt; alij denique, vti & ipse Salianus, ad septennium.
b Pontanus num.10.
c Aliter Pontanus: Ac per quæ securum se quispiam arbitratur, per ea ipsa illum euertit ac prosternit.
d Additur in Pontano: Pugnantium quippe inter se bonorum & malorum pars quædam in partibus aduersariis est.
e Pontanus: & cum bonis habet commercium.
f Locus hic caute intelligendus iuxta ea quæ nunc ab Ecclesia determinata sunt de rebus gratiæ & liberi arbitrij.
CAPVT XV.
Vocis vsus priuatur. acerba patitur. pie moritur.
[110] [Tabes organum vocis corripit.] Sed cum malignus aduersarius cerneret illam ita animatam & corroboratam contra ipsum, ægre ferebat: & cum videret sublatam tyrannidem, excogitat alium modum malitiæ; vocalia membra ferit, vt * prophoricam vocem virginis præcluderet: sic enim videbatur, vt per hoc aliæ virgines, quæ ad illam accedebant, diuinis sermonibus excluderētur. Verum quamuis auditum priuauit fructu isto, cessit tamen lucrum ei maiori copia: nam cum visu intuerentur martyrium Virginis, magis confirmabantur animo. Vulnera enim in corpore illius vulneratas animas earum sanabant. Erat videre simul medicinam præseruatiuam & curatiuam in eis quæ intuebantur magnanimitatem & tolerantiam Syncleticæ.
[111] [Totius morbi origo & progressus.] Hanc autem occasionem dederat aduersarius malo: in principio molaris male eam habere; inde gingiuæ subito putredinem contrahere, & os quidem excidere, labes in totam maxillam serpere, vt lichen in subiectas partes circumreperet: & spatio quadraginta dierum os carie & teredine exoculatum, & bimestri penitus exesum esset: tum omnia circum putredine nigricantia, caro gangræna, ossa sphacelo paullatim per se ipsa labem contrahentia absumebantur: exinde putredo: graueolentia totum corpus occupauerat, vt ministrantes dixeris plus ipsa passas esse, ideoque cum non possent tam horrendam mephitim tolerare, vt plurimum recedebant, & apppetente necessitate, [Ingens fœtor.] accensis prius in copia suffitibus fragrantibus, ingrediebantur, & subinde egrediebantur, propter horribilem & cadauerosum odorem. Beata tamen semper intuebatur aduersarium exporrecta fronte. Nec vmquam passa est viriles manus sibi admoueri, monstrans in hoc genuinam fortitudinem animi, vt neque rogantibus licet quæ eo conuenerant, vt ipsarum causa id fieret, vmquam induci potuerit, vt parietes vnguentis saltem vngerentur. Gloriosum enim ducebat externum hominem vinci in societate tam gloriosi martyrij cum illis. Verum cum virgines medicum quemdam accersissent vt videret num spem aliquam salutis promittere posset, nullo modo permittebat, sic dicens illis: Quid me impeditis a palma tam boni certaminis? Quid versaris putamina, & nucleum non cognoscitis? quid satagitis quod factum est, & non respicitis ad eum qui id fecit? Tum medicus qui aderat, Non est, inquit, nobis in animo adhibere medicamentum vllum sanandi palliandiue caussa; sed solum vt pro more partes iam corruptæ & mortuæ sepeliantur, ne & ipsæ quæ hic præsentes sunt tecum corrumpantur. [Remedium contra fœtorem.] Nam quod mortuis applicant, hoc & nos nunc facimus, aloen ecce cum myrrha & myrto in vino maceratā applico. Tum illa potius mota commiseratione comitum, permisit sibi applicari medicamentum, & paullulum mitigata est vehementia graueolentiæ.
[112] Quis vero non perhorresceret qui immanitatem plagæ intueretur? Quis non perciperet vtilitatem qui patientiam Beatæ videret? Quis non ædificaretur qui casum aduersarij cerneret? Ibi inflixerat plagam vbi erat salutaris & suauissimus fons eloquiorum, & immanitas feritatis aduersarij omnem spem mitigationis excluserat. Nam sicut fera sanguinolenta abigere studebat omnia ministrantium & frequentantium officia, vt oblatam prædam solus discerperet. Sed vulpes, quæ predam captabat, ipsa facta est preda. Allectus enim velut esca ab infirmitate corporis, & videns se agere cum muliere, parui faciebat eam. Non cognouerat autem virilem animum virginis: considerabat solum morbida membra. cæcutiebat enim cum non poterat intueri tam generosum animum virginis. [Tres menses in hoc conflictu fuit.] Tres igitur menses in martyrio consumpsit, & diuina plane virtute totum corpus sustentabat: alimenta enim subtrahebantur quæ ad conseruationem faciebant: atrophia iam aderat: quomodo enim poterat alimento indulgere in tanta putredine & fœtore! somno etiam destituebatur ob dolores.
[113] Et cum terminus vitæ, & palma victoriæ in vicino micarent, vidit in visione custodiam Angelorum, & virgines inuitantes ad ascensum, & splendorem lucis ineffabilis, & regionem Paradisi: & post visionem quasi recolligens se ipsam in se, hæc vltima quæ aderant virginibus in mandatis elocuta, vt generose se gererent, nec in præsens vmquam segnescerent: Post triduum, inquit, & ego exuam corpus istud. [Mortis die & horam prædicit.] nec solum hoc, sed & horam secessus etiam prædixerat: qua quidem appetente ad Dominum profecta, regnum cælorum in præmium certaminum accipit.
[Annotatum]
* Id est externā, siue corporis, quæ scilicet profertur.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Synkletike
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Synkletike
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung