DE S. TELESPHORO PAPA ET MARTYRE.
Circiter an. Christ. CLIII.
[Praefatio]
Telesphorus, Papa et Martyr (S.)
Sancti Telesphori Papæ & Martyris vitam scripsit Notisq; illustrauit Zegervs Pavllvs Ordinis Carmelitarum Theologus & Monasterij Coloniensis Supprior. Colitur a sacro illo Ordine V. Ianuarij; quamquam Hrabani, Notkeri atque alia nonnulla MSS. Martyrologia II. Ianuarij eius Natalem consignent. Liber quoque de Romanis Pontificibus, alterq; sub nomine Luitprandi Ticinensis editus, Abbo Floriacensis IV. NON. Ianuarij martyrio coronatum scribunt. Restituit hoc festū Clemens VIII. vel potius instituit cōmemorationem, vt testatur Gauantus comment.in rubric.Breuiarij sect. 7. cap. 3.
VITA AVCTORE R. P. SEGERO PAVLLO ORD. CARMEL. THEOLOGO.
Telesphorus, Papa et Martyr (S.)
Avctore Segero Pavllo.
§. I. Sub Antonino Imperatore florescente
Ecclesiæ statu, floret quoque vetustum Prophetici,
seu Eliani Ordinis Institutum Monasticum.
[1] Cvm Anno Christi * quadragesimo supra centesimum mortuo Adriano Augusto, Antoninus ad Romani arcē imperij euectus esset, Christiana per orbem fides, quæ sub Adriano Cæsare a persecutionis rabie respirare nonnihil cœperat, sub hoc eodem Antonino ampliori pace frui visa est. Nam sicut Hadriani tempore B. a Quadratus Propheta, Athenarum Episcopus, & b S. Aristides, philosophus Christianus libellos pro Ecclesia Apologeticos Imperatori exhibuerunt, ex quibus is comperta fidelium innocentia, ratus est iis parcendum esse; sic quoque imperante Antonino c D. Iustinus ex Philosopho Theologus Christianus Romæ docens, [S. Iustinus apologiam pro Christianis scribit.] Imperatorem (exhibito ipsi & senatui Apologetico libro) deterruit a Christianis cruciandis; tametsi non ipsius mandato, sed ex sententia potius Præsidum, & furore Gentilium nonnulli sub eodem Cæsare (veluti & ipse S. Telesphorvs Papa) martyrium passi legantur, ante nimirum a lustino habitam Apologiam. Ipse namque Antoninus cognomento Pius, bonitate, amore & auctoritate Imperium, velut alter Salomon, perpetua pace, nullo penitus bello gesto continuauit annis viginti duobus & vltra; subinde illud Scipionis dictitans: Satius est vnum ciuem conseruare, quam mille hostes perdere: & principatum aiens non per seueritatem, sed a clementia auspicandum esse.
[2] [Vetus institutum Eliæ Prophetæ, siue Carmelitarum.] Sub hoc itaque Imperatore pacifico, non tantum Christi fideles feliciorem aspiciebant statum Ecclesiæ, sed & Prophetici seu Eliani Ordinis florebat Institutum Monasticum; quod vetus Carmelitarum Religio a tempore magni Eliæ Prophetæ vsque in præsens, licet varie tēperatum, d Hereditaria successione, vt plures loquuntur Romani Pontifices, continuatum seruat: quodque hoc etiam S. Telesphori sæculo non paucos vtriusque sexus in variis mundi partibus sectatores habuit; vsque adeo, vt ad ipsius quoque Ethnici Cæsaris Antonini aures eiusdem vetustæ Religionis fama nomenque peruenerit. Eo namque tempore, quo viri doctrina ac scriptis illustres apud Imperatorem in pretio habebantur, (qui nihil inconsultis grauibus viris negotiorum peregisse memoratur) florebant Galenus medicorum Coryphæus, Proclus Philosophus, Aulus Gellius, Balbinus, ac plures alij.
NOTÆ EIVSDEM R. P. SEGERI PAVLLI IN VITAM S. TELESPHORI.
Vita huius Pontificis breuiter scripta reperitur in antiquo MS. Codice Carthusiæ Coloniensis, [Qui de S. Telesphoro scripserūt.] item apud Petrum de Natalibus lib. 2. cap. 46. Cornelium Grasium Carthusianum Tomo 1. Petrum Ribadeneiram Soc. Iesu: quibus inter alios auctores in hac vita cōscribenda vsi sumus. Meminerunt porro huius quoque Telesphori, Martyrologia Romanum, Bedæ, Vsuardi, Adonis, vetera manu-scripta ac recentiora omnia. Eiusdem insuper ex antiquis Scriptoribus mentionem faciunt Irenæus, Epiphanius, Eusebius, Optatus, Tertullianus, Augustinus, Nicephorus, & alij apud Baronium in Notis Martyrologij. Plures vide infra ad §. 3.
a Quod hoc loco S. Quadratum Episcopum (de quo Martyrol. Rom.26.Maij) Prophetam præ aliis appellemus, [S. Quadratus Episc. Athenien. Propheta Carmelita, vt plures alij.] docuit nos Miltiades scriptor antiquus (qui an. Christi 173. floruit) apud Eusebium Cæsariensem hist. Eccles. lib.5.cap.16. vbi ista leguntur: In eodem libro Prophetas noui Testamēti recitat, quibus Ammiam quemdam, & Quadratum annumerat. Et post pauca predictus Miltiades eumdem Quadratum Atheniensem & Ammiam Philadelphiensem cum SS. Agabo, Iuda, Sila, & Philippi filiabus nouæ legis Prophetis, recenset: qui non idcirco tantum specialiter Prophetæ appellantur, quod prophetiæ dono seu spiritu præditi fuerint, nam & hoc multis aliis Sanctis temporibus istis cōmune fuit; sed quam maxime quod Prophetici Ordinis sectatores extiterint, cuius professores olim Prophetarum filij, hoc est discipuli, & a D. Hieronymo veteris legis Monachi appellati leguntur. Et idcirco iidem, qui supra, Agabus, Iudas, Silas, & alij quidam a Paleonydoro, & Didaco de Coria in Annalibus suis expresse inter Eliani seu Prophetici ordinis viros recensentur.
b De Sancto autem Aristide philosopho Christiano, agit Romanum Martyrologium ad XXXI. diem Augusti.
c De S. Iustino XIII. Aprilis.
d Hereditariam successionem a tempore S. Eliæ, [Carmelita ab Elia descendūt.] Carmelitanum Ordinem vsque in præsens retinere, vt in hoc I. §: dicitur, testantur præter alios recentiores Romanos Pontifices, Sixtus IV. in Bulla quæ incipit, Dum attenta meditatione, &c. data Romæ, Anno Christi 1476. 4.Kal. Decembris. Iulius II. anno 1504. & Gregorius XIII. anno 1577. Qui omnes vno ore sic proloquuntur post alia: Et inter ceteros Regularium Ordinum professores in firmamento Catholicæ fidei militantes, tamquam Religionis speculum & exemplar speciali caritate fulgentes, Sanctorūque Prophetarū Eliæ, & Elisei, & Enoch, nec non & aliorū Sanctorū Patrum, qui Montem Sanctū Carmeli iuxta Eliæ fontem inhabitarunt, successionem hereditariam tenentes, &c. Sic illi. Nouerint autem simpliciores, [S. Enoch de Anathim 7. Iulij.] hec lecturi, predictum S. Enoch non illum esse qui dudum ante Eliæ tempora translatus est, Genes.5. sed alterum longe iuniorem Ioannis Baptistæ & Christi Discipulum, qui postmodum ab Apostolis Episcopus Nicopolis creatus est, de quo Palæonydorus lib.2.cap.2.Bibliotheca Tigurina [Side Note: ] [edit an. 1583.] fol.214. vbi Enochus de Anathim vocatur, & nos alibi de eo latius, in eius vita ad 7. diem Iulij.
Alios non paucos huius Instituti Religiosos, quos eodem S. Telesphori seculo floruisse, hoc §. primo diximus, nominatim recensere, hæ Notæ non patiuntur: de quibus in Annalibus nostris ad idem sæculum, atque in vitis quorumdam Sanctorum seorsim conscribendis, latius agemus: vt inter alios, de Sancto Serapione, [S. Serapion Episc. Antioch. 30. Octob.] octauo Episcopo Antiocheno eruditione clarissimo, qui ex Carmelitarum Ordine an. Christi 191.teste Eusebio in Chronico ad sedem illam sublimatus est; cuius festiuitatem annuam Carmeliticus Ordo, auctoritate Sedis Apostolicæ, veluti eiusdem Ordinis Professoris, ad 30. diem Octobris (quo etiam in Romano Martyrol.annotatus cernitur) sub duplici officio celebrat vsque in præsens.
* potius 138.
§. II. S. Telesphorus Carmelitanæ Religionis,
hoc tempore Ethnicis quoque scriptoribus cognitæ, sectator existit.
[3] Hic autem a Balbinus dum inter ceteros Imperatori familiaris esset, quadam ei inscribēs epistolam, in hunc modum huius, de qua loquimur, vetustæ Religionis Montis Carmeli meminit dicens: Mons est nomine Carmelus, in quo vetus religio, & sanctitas antiqua est: Elias illic sacrificia semper Deo offerebat: apparēt etiā & nunc vestigia de ara sacrificiorū Sic ille. Et quidem aræ ac Oraculi huius Montis, consequenter autem & cultus religiosi, etiam ante hæc tempora, apud Ethnicos scriptores mentio habetur, vt apud b Cornelium Tacitū Equitem Romanum anno Christi centesimo decimo; & Suetonium Tranquillū anno centesimo vigesimo, dum vterque Vespasiani Imperatoris res gestas conscribit. Cornelius siquidem in hunc modum: Est Iudæam inter Syriamque Carmelus, ita vocant Montem. Deumque. Nec simulacrum Deo aut templum, (sic tradidere maiores) ara & reuerentia: illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, c Basilides Sacerdos, inspectis identidem extis, Quidquid est, inquit, Vespasiane quod paras, seu domum extruere, seu prolatare agros, siue ampliare seruitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominū. Hæc ille inter alia. d Suetonij vero in Vespasiano, cap. [Vespasianus in Carmelo oraculum cōsulit.] 5. vbi agit de præsagiis & signis imperium eius præcedentibus, sunt ista: Apud ludæam Carmeli Dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, vt quidquid cogitaret volueretque animo, quantumlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur. Ita Suetonius. Hoc vero Dei oraculum (inquit Basilius Augussola, Theologus & orator Apostolicus) non fuisse Gentilium, qui ibi non commorabantur, certum est, neque a Iudeis, contra quos tamquam hostes procedebat, petiisse est manifestum: vnde reliquum est confirmari ibi religiosos Carmelitas commoratos esse. De sortium vero confirmatione loquitur Suetonius Gentilium more. Sic ille. Quod idem intellige de Cornelio Tacito, dum Basilidem eodem Gentilium ritu sacrificio intendisse falso astruit: qui vir Catholicus, sanctimonia præcipuus, & Carmeli Religiosorum Rector seu Abbas erat.
[4] Porro istorum Carmeli montis Religiosorum multo clarius, ac verius Suetonio, & Cornelio meminit Iosephus Antiochenus, qui ipsis proxime contemporaneus, & Catholicus scriptor floruit anno Christi centesimo trigesimo, in libro suo, quem inscripsit, De perfecta militia primitiuæ Ecclesiæ, capite XII. de quo mox infra. Omitto hic Philonem Iudæum, S. Petro Apostolo contemporaneum, doctis viris sat cognitum; plura de huius instituti viris religiosis, [Esseni religiosi.] sub Essenorum nomine commemorantem. Similiter chronicon, seu Historiam Romanorum antiquissimam, quæ luce clarius præmissa confirmat; de qua alias. His propter incredulos quosdam, & domesticæ ignaros historiæ, præiactis necessario fundamentis, ad Sancti, de quo agimus, Telesphori Acta, tametsi breuia, sermonem conuertamus.
[Annotata]
a Balbini huius, ad Antoninum Imperatorem Epistolæ, meminerunt: [Balbinus de Carmeli religione scribit.] Philippus Ribotus, lib.3.de peculiaribus gestis Carmelitarum cap. 5. qui claruit anno Christi 1395. Arnoldus Bostius, in patronatu Mariano cap. 2. anno 1460. Ioannes Palæonydorus, lib.1.cap.6. anno. 1480. Didacus de Coria Dilucidarij Carmel.lib.1.cap.26.an.1570. & alij. Porro cum de hoc Balbino, vtique viro celebri, & notæ dignitatis, quis fuerit inquiro, occurrit MS. Indiculus Romanorum Pontificum, Liberij Papæ tempore scriptus, qui apud PP. Societatis Iesu Antuerpie extat; ex quo sequentia descripta: Telesphorus annis vndecim, &c. Fuit temporibus Antonini Macrini a Cōsulatu Titiani & Gallicani, vsque Cæsare & Balbino. Hæc ibi. Potuit igitur hic Balbinus, (alias P. Cælius Balbinus Vibullus Pius, Baronio autē ad annū Christi CXXXIX. dumtaxat Vibullus Pius dictus) qui anno XX. Hadriani Imperatoris Consulatum gessisse fertur, postmodum Antonino Imperatori (qui Hadriano in Imperio successit) prædictam scripsisse Epistolam. Sed hæc ex coniectura dicta sint, dum aliud certi de eo non habeo. Hoc tantum dico, Epistolam illam potius videri scriptā esse ad Antoninum Primum eius nominis, quam Secundum, Tertium aut Quartum; partim quod ipse Antoninus Imperator ab omnibus Auctoribus citatis semper absolute absque cognomine ponatur; & hoc modo cum, exempli caussa, Gregorium Papam, aut Constantinum Imperatorem absolute nominamus, potius eius nominis primum quam alium intelligimus; partim etiam quod Balbini istius tempus cum hoc Antonino magis cohærere videatur. Si quis nihilominus aduersariorum vrgeat, posse etiam intelligi Secundum, Tertium aut Quartum eius nominis Antoninum; esto: nihilominus antiquitati Epistolæ huius nihil derogabitur; cum omnes isti Antonini intra sexaginta dumtaxat annos vixerint. Nam secūdus eius nominis, cognomēto Verus, Antonino Primo (qui Pius cognominatus est) successit anno Christi [Side Note: ] [imo 161. 6. Mart.] CLXIII. Tertius, cognomento Caracalla, Imperium iniit anno [Side Note: ] [211. 4. Feb.] CCCXIII, & Quartus, cognomento Heliogabalus, anno [Side Note: ] [218. 7. Iul.] CCXX. qui quadriennio tantum in Imperio spurcissimam vitam egit. Vide Sebastianum Verronium lib. 6. a cap. XVI. vsque ad XXV.Baronium in Annalib. &c.
b Ad Cornelij Taciti auctoritatem quod attinet, illa dumtaxat ex eo Auctore Ethnico hic adduximus, quæ nostro congruebant intento, alias eius verba plenius discussuri in Historia Commemorationis solemnis B.V.Mariæ de Monte Carmeli, ad 16. diem Iulij; [D. Virgini viuenti templum dicatum.] dum probabimus primum in orbe terrarum templuma a Carmelitis Deipare Virgini in monte Carmeli erectum & cōsecratum esse anno Christi 38. ipsa adhuc viuente, non autem 83. vt perperam, & inuerso numero in Maiori Ordinis speculo legitur, vnde liber D.Ioannis 44. Ierosolymorum Episcopi desumptus est, & alij quidam errandi ansam ceperunt. Iterum de Cornelio Tacito mox infra.
c Agunt de B. Basilide Presbytero & Ordinis huius Rectore, seu Abbate Montis Carmeli inter alios Didacus de Coria lib.7. cap.3. per totum, & fuse Petrus Thomas de Saracenis in Menol. par. I. fol. 77. vsque 81. ex quibus & aliunde satis patet Basilidem hunc non Ethnicum & aduenam, sed Catholicum Sacerdotem, Carmeli incolam, virum sanctum extitisse; nec Gentilium ritu, sed Christianorum more, per incruentum altaris Sacrificium, non diis gentium, sed Deo cæli viuenti, idque in ara ac templo Deiparæ Virgini sacro, præsente Vespasiano, sacrificasse, (quod contigit anno Christi 68. ipso exordio belli Iudaici, ante vrbis Hierosolymæ excidium anno quinto. Vide Verroniū in Nerone.licet Cornelius Tacitus Gētilis, in odium Christianorū, & fauorem gentis suæ, prædicta aliter accidisse mentiatur. Sane Tertullianus vetustissimus & celeberrimæ famæ vir (qui haud longe post Cornelium, ann. Christi 197. [Tacitus mendax.] florebat) hæc de eodē in Apologet. cap.15. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert. Hæc Tertullianus. Et quid mirum si nos illum mendacij arguamus, dum negat templum in Carmelo, sed aram tantum extitisse? reclamante expresse Iosepho Antiocheno, de quo infra. Plura de prædicto Basilide dicenda occurrunt, cur scilicet illum Abbatem appellemus, & qualiter historia illa, de oraculo Carmeli tunc ad Vespasianū facto, in antiquis monumentis & picturis reperiatur, &c. que prolixitatis vitande caussa in aliud tempus & locum differimus.
d Ad citatum Suetonij locum ita commentatur Læuinus Torrentius: Carmeliū vocat Tatitus & Suetonius Deū qui sine nomine est, & regnat in eternū. Vnde liquet ipsum quoque existimasse sacra isthic Christiana peracta. Tamen Paulus Orosius, lib.7.cap.9. scribit quibusdam in Carmelo monte seductos sortibus, quæ portenderent exortos a Iudæa duces rerum potituros fore, prædictumq; ad se trahentes in rebellionem exarsisse. Nisi forte etiam Christianorum vaticinia illi ad rem suam traxerunt.
§. III. Idem Telesphorus Romanæ Ecclesiæ Pontifex creatur.
[5] Is itaque natione Græcus, ex Orientis partibus ortus, Anachoreta Eliani siue prophetici Carmelitarum instituti, ex eorum numero vnus fuit, de quibus a Iosephus Antiochenus vetustissimus Auctor, eidem cōtemporaneus loco supra citato, scribit in hunc modum: Perfectorum militum Christi, Apostolorum coadiutores surrexerunt, strenuissimi viri solitarij, contemplationique dediti, Sanctorum Prophetarum Eliæ & Elisæi sequaces: [Carmelitæ initio Ecclesiæ.] qui de Monte Carmeli descendentes, per Galilæam, Samariam & Palæstinā, fidem Christi constantissime sparserunt; quique in Virginis Marie honore in Carmeli Montis decliuio fabricantes Oratorium Saluatoris Matri specialissime seruierunt. Hæc ille. Ab his, inquam, perfectis militibus Christi virisque Apostolicis, Telesphorus fama sanctitatis inclytus, præclarisque in omnes meritis spectatus, descendit. Et quidem ex Anachoreta ipsum ad Pontificatum assumptum esse, b Liber Pontificalis S. Damaso Papæ inscriptus, & iam olim ab Ecclesia receptus, aperte contestatur.
[6] Cum ergo eximia vitæ sanctimonia nedum Ordinem suum Propheticum exornaret, [S. Telesphorus Pōtifex eligitur.] sed & clarissimis virtutum ac scientiarum radiis Romanam illustraret Ecclesiam, post dura Eremi certamina, summus in terra Christi Vicarius est factus. Nam post Sixti eius nominis primi Pontificis sanctissimi martyrium, quo is anno Christi centesimo quadragesimo secundo coronatus est, cum cessasset Episcopatus dies dūtaxat duos, S. Telesphorus, qui ex Oriēte religionis ergo iam ante Romam aduenerat, vnanimis omnium applausibus atque suffragiis nonus in ordine ad sacrosanctum illud summi sacerdotij solium Petri euectus est ad octauum Aprilis diem. Fuere autem S. Telesphori mores sanctorum antecessorum Pontificum persimiles, & omnino tales, quales sacrosanctam Pontificum persimiles, & omnino tales, quales sacrosanctam decebant dignitatem.
[Annotata]
a Hæc Iosephi Antiocheni in præsenti §. adducta Auctoritas, ab omnibus pene tam antiquis quam modernis citatur pro Carmelitana Antiquitate scriptoribus; nam præter auctores superiori §. memoratos Ribotum, Bostium, Paleonydorum, Didacum, proferunt eamdem Constitutiones Ord. Carmelitarum a Sede Apost. approbatæ part..1.cap.1.§1. Ioannes de Molinis in speculo historiali c.4.qui claruit an.1360.Bernardus Olerius, Generalis Ord.sui ad Vrbanum VI. Pontificem Max. ann. 1378. Thomas Waldensis celeberrimæ famæ doctor & insignis sanctimoniæ vir, Doctrinalis fidei lib.4.art.2.cap.27.an.1420. Thomas Scropæus cognomento Bradley Episcopus Dromorensis, lib.ad Eugenium IV. Papam an.1440. Baptista Mantuanus notissimus Doctor ac Poeta, in Apologetico ad Sigismundum Cardinalem, an.1480. & plures alij etiam non domestici. Ipsum autem Iosephum Antiochenum claruisse anno Christi 130. videri poterit in Bibliotheca Tigurina fol.517. & apud Antonium Posseuinum Soc. Iesu, in Appar.sacro.
Fuisse vero S. Telesphorum Carmelitanæ Religionis Professorem, partim antiqua istius Ordinis traditio, [S. Telesphorus Carmelita.] cum domesticis scriptoribus, præsertim Didaco de Coria Theologo, lib. 7. Dilucidarij sui cap. 11. testatur; partim etiam vetusta Ordinis eiusdem Breuiaria ac MSS. Psalteria declarant; tum denique & exteri non minimæ famæ viri huic nostræ assertioni subscribunt, vt inter alios Carolus Tapia, nono §. citatus, de quo Philippus Metius Straubingensis, Superioris Germaniæ Carmelita, lib. de vitis illustriorum aliquot Ordin. Carmelitarum cap. 2. S. Telesphorus Papa, natione Græcus, fuit monachus Instituti Carmelitani, vt testatur Carolus Tappia in sua Chronica: Hic post multa salubria in Ecclesia decreta, & vitam sanctissime transactam, cum sedisset annis vndecim, menses tres, Romæ pro fide Christi martyrium subiit anno 154. sepultus in Vaticano iuxta corpus S. Petri. Ex Archiuo Carmelitar. Hæc Philippus Metius qui supra. Eiusdem etiam Caroli Tapiæ mentionem facit Dominicus Grauina, Ordinis Prædicatorum in voce Turturis par. 2. cap. 15. dum ait. Cardinea vero, & Episcopali dignitate (in Carmelitarum Ordine) fulgentes multos recenset Carolus Tapia, Regens supremi Concilij, vir doctissimus & religiosissimus, lib. de Relig. & alij scriptores. Hæc Grauina Dominicanus. Accedit Ioannes Carthagena Minorita, eodem 9. siue vltimo §. allegatus, qui ait: Sed & his non cōtentus, alios non minus insignes Sanctos nunc commemorabo. Hi sunt S. Telesphorus, S. Dionysius Papæ; qui fuerunt primi, qui ex monachis assumpti sunt ad Pontificatum. S. Anastasius Persa Martyr; S. Benedictus Papa & martyr. De quibus omnibus, tamquam de palmitibus vineæ Carmeli, Apostolica auctoritate fit officium in Ordine Carmelitarum, & appositi sunt in Calendario & Breuiario sub nomine Carmelitarum. Hæc Carthagena inter plura alia.
b [Ante Pontificatum Anachoreta.] Sunt præterea in præsenti §. tertio notāda verba illa Pontificalis Romani: Telesphorus natione Græcus, ex Anachoreta; factus scilicet Pontifex: Nam non ex patre Anachoreta, vt Platina, & Onuphrius non recte explicant, quasi pater seu genitor eius Anachoreta vocatus fuerit, sed ex Anachoreta, hoc est, qui ante Pontificatum Anachoreticam seu Eremiticā vitam duxerit. Sanctus enim Damasus Papa, cui idem liber Pontificalis inscribitur, si tamen is auctor est, nec vllam quidem parentis Telesphori mentionem facit, cum nihilominus in aliis Pontificibus, quorum progenies ipsi innotuit, semper illam voculam, Ex patre, addere soleat, exempli causa: Linus natione Italus, patre Herculano: Cletus natione Romanus; patre Æmiliano: Clemens natione Romanus, ex patre Fausto; Anacletus natione Græcus, ex patre Antiocho. Hæc ibi: & sic deinceps. Dum autem summorum Pontificum genealogiam, seu patris nomen inuenire nequit, statum seu conditionem eorum addere solet, vt in Dionysio: Dionysius ex monacho, cuius generationem inuenire non potuimus: In Hyginio, Telesphori immediato successore: Hyginius natione Grecus, ex Philosopho de Athenis, cuius genealogiam non inueni. quod similiter in Sixto, Dionysij prædecessore repetit dicens: Sixtus natione Græcus, ex Philosopho de Athenis. Quod si ista Platinæ & Onuphrij explicatio valeret, iam æquali ratione Hyginium & Sixtum ex patre Philosopho, ac Dionysium ex patre Monacho (hoc est quorum parentes Philosophi, vel Monachi fuerint, vel appellati sint) natos dixerim; quod & ridiculum videtur, & communi Patrum ac scriptorum interpretationi repugnat. Siquidem nec apud Baroniū vox illa (ex patre) addita reperitur, nec apud alios recentiores Auctores interpretatio ista locum habet, sed illa potius quam nos dedimus.
§. IV. Quadragesimam collapsam instaurat:
Clero septem hebdomadarum abstinentiam carnibus præscribit.
[7] Porro cum propagandæ, stabiliende, ac ornandæ Ecclesiæ vigilantissimus intenderet ac præsideret Pastor, plura vtilia in ea sanciuit decreta. Congregato namque Episcoporum concilio, statuit primo vt septem plenis hebdomadibus ante Pascha Clerici omnes a carne & deliciis ieiunent. Sic enim eius super hoc statuto sonat decretalis Epistolæ tenor: a Quapropter cognoscite (inquit) a nobis & a cunctis Episcopis in hac sancta & Apostolica Sede congregatis statutum esse, [7. Hebdomadas iubet Clericos carnibus abstinere.] vt septem hebdomadas plenas ante sanctum Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne ieiunent; quia sicut discreta esse debet vita clericorum a laicorum conuersatione, ita & in ieiunio debet fieri discretio. & infra: Et sicut hi amplius sunt applicati diuinis cultibus, & familiares Domini dicuntur Saluatoris, ita moribus & conuersatione atque sanctitate debent esse distincti. Has ergo septem hobdomadas omnes Clerici a carne & deliciis ieiunent; & hymnis & vigiliis atque orationibus Domino inhærere diu noctuque studeant.
[8] Præterea quadragesimale Ieiunium tam clericis quam laicis commune, [Quadragesimale ieiunium lege sancit.] quod ab Apostolica quidem institutione manauit, cum fideles traditione dumtaxat seruarent, atque de eius obseruantia diuersa esset consuetudo Ecclesiarum; nec non ob persecutionis acerbitatem multis in locis negligeretur; idem Sacer Pontifex primus edita constitutione Apostolica, perpetuo stabiliuit. Nam ipsam Quadragesimalis Ieiunij obseruantiam, ante Telesphori tempora S. Ignatius Episcopus & Martyr Apostolorum temporibus, scribens ad Philippenses suadet in hunc modum: Quadragesimale Ieiunium ne spernatis; continet enim exemplum conuersationis Dominicæ. Sic ille. Vt interim omittamus Apostolicum Canonem sexagesimum octauum idipsum præscribentem. Igitur hoc Ieiunium sacrum S. Telesphorus tam exemplo quam doctrina, ritu sanctissimo ita confirmauit, & obseruandum decreuit, vt laicis omnibus quadraginta Ieiuniorum dies sufficerent, clerici autem ob rationem dictam ad septem hebdomadas plenas idem Ieiunium extenderent.
[Annotatum]
a Referuntur hæc in decret. cap. statuimus. dist. 4.
§. V. Tres Missas in Natiuitate Domini celebrandas,
& hymnum Angelicum, Gloria in excelsis,
ac sacrum Euangelium in Missa recitandum decernit.
[9] [3. Missæ in Natiuitate.] Insvper, quantum ad Missarum solemnia instituit Primo S. Telesphorus vt in sacra nocte Natiuitatis Domini tres celebrentur Missæ; Prima in pullorum seu galli cantu, iam nocte media proximante; quādo Christus in Bethlehem nasci dignatus est. Secūda, illucescente Aurora, quando in cunabulis a pastoribus adoratus est. Tertia in ipsa hora diei Tertia, quando illuxit nobis dies Redemptionis nostræ.
[10] [Vt Gloria in excelsis.] In his deinde, atque aliis Missarum solemniis, hymnum Angelicum, Gloria in excelsis Deo, decantari præcepit dicens: Nocte vero sancta Natiuitatis Domini Saluatoris Missas celebrent, & hymnum Angelicum in eis solemniter decantent. & infra: Ab Episcopis autem idem Angelicus hymnus pro tempore & loco in Missarum solemniis celebrandus est, atque solemniter recitandus. Ad hæc quoque statuit, vt sanctum Christi Euangelium in Missa ante Canonem, [Euangelium.] veluti & prædictus Angelicus hymnus pronuntiaretur.
[11] [Missæ solēnes ante Tertiam non fiant.] Denique, vt extra noctem Natalis Domini, ante horam diei Tertiam Missæ non celebrentur, instituit, subsequenti tenore: Reliquis etiam temporibus Missarum celebrationes ante horam diei Tertiam minime sunt celebrandæ, quia & eadem hora Christus crucifixus est, & super Apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur. Hæc tamen notant quidam accipienda esse de his, quæ frequentiori vsu in Ecclesia seruarentur, cum alioquin multis constet exemplis, in sacris vigiliis noctu sacrificium offerri consueuisse. Attamen adhuc temporibus nostris sacrum solemne, quod conuentuale dicimus, apud Religiosos præsertim ordines, ante horam diei Tertiam (quæ nobis Nona est) communiter, iuxta eamdem S. Telesphori constitutionem, non celebratur.
§. VI. Alia multa præscribit documenta.
[12] Qvantvm vero ad reliqua vtilissima beati Pontificis documenta, quæ pro Christi fideliū instructione in prememorata Decretali scribit Epistola, quæque inde veluti e fonte vberius, qui volet, haurire poterit, hæc pauca in præsenti annotasse sufficiat. Statuit namque in primis Episcopos ac Dei Sacerdotes a nullo secularium arguendos, [Varia vtiliter a Telesphoro statuta.] accusandos, seu quibuslibet machinationibus maculandos esse. Ad hæc alienum seruum, seu proximum nostrum non temere esse iudicandum. Adiungit deinde, qui & quales in iudicio accusatores admittendi sint. Multis præterea diuinæ scripturæ testimoniis malitiam insidiatorum seu accusatorum Dei seruorum demonstrat: Ac salubri tandem exhortatione omnes admonens, hanc inter alias, ad resistendum diaboli insidiis, congruam sub finem eiusdem Epistolæ suæ adducit sententiam dicens: Tales enim membra sunt diaboli, qui sursum atque deorsum peruolans, quærit quos possit occidere, quos possit separare, quos possit deuorare. Propter quam rem vigilandum est, & armis cælestibus sumus muniendi, ne in eius compedes incidamus, aut eius foueis illaqueemur.
§. VII. Sollicitam Ecclesiæ curam gerens Telesphorus,
per diuersas orbis partes diuini verbi præcones mittit.
[13] Vervmtamen, vt nedum scripto & doctrina per semetipsum, sed & per idoneos ministros cōmissum sibi Ecclesiæ ouile fidelissimus Pastor quaquauersum per orbem terrarum studiose curaret, & euangelicæ doctrinæ pabulo esurientes oues pasceret, errantes seu deuias Dominicis humeris reimponeret, triginta tres, iuxta annorum Christi numerum, ex omni selegit fidelium multitudine viros, vita ac doctrina spectatos; quos iuxta illud Magistri sui, Euntes in mundum vniuersum prædicate Euangeliū omni creaturæ, [Varios ordinat & ad prædicandum mittit.] ad simile Euangelici muneris officium selegit. Ex his autem in quatuor a se habitis ordinationibus Episcopos creauit tredecim, presbyteros duodecim, & Diaconos octo; prout in Pontificali Romano his verbis scriptū reperitur: Hic fecit Ordinationes quatuor per mensem Decembrem, Presbyteros XII. Diaconos VIII. Episcopos per diuersa loca XIII. Et hos quidem Episcopos in diuersas, vt dictum, misit orbis terræ prouincias, Presbyteros vero & Diaconos in Romanæ vrbis & vicinarum partium adhibuit ministerium. Recenseri etenim idcirco solent in singulis Romanis Pontificibus non solum ordinationes Clericorum, qui Ecclesiæ Romanæ vsui essent, sed & Episcoporum, qui in diuersas, longeque dissitas prouincias mitterentur: vt vel ex his etiam perspicuum reddatur, fuisse muneris Romanorum Pontificum, non solum vrbis, sed & orbis totius Ecclesiæ consulere.
§. VIII. Valentino & Marcioni hæresiarchis, suis temporibus exortis,
cum ceteris Apostolicis viris fortiter resistit.
[14] Consvlvit sane Telesphorus Ecclesiæ, modo iam dicto: & non hoc solum, verum etiam cum aduerteret suo tempore impiam inter Christi Fideles disseminari hæresin Valentinianam, quæ tam in Christum Dei filium, quam in Matrem eius benedictam blasphema erat; Apostolico armatus zelo, eam debellare aggressus est, ipsamque anathematis fulmine damnauit. Hic quippe Valentinus hæresiarcha, [Valentini & Marcionis hæreses.] Platonicus Sectator, Antonino imperāte ac B. Telesphoro quartum in Pontificatu annum agente, inter alia dogmata peruersa docere cœpit Christum Saluatorē nostrum, sic quidem de Virgine natum, vt ex ea tamen nihil carnis acceperit, sed per ipsam velut per canalem seu fistulam transierit, carnemque de cælo secum deuexerit. Negabat & Resurrectionem eiusdem carnis, sed aliud esse ex alio corpus componendum, imo nec omnium esse resurrectionem. Addebat Deum creatorem temporis habuisse initium: & his similia. Prodiit insuper eiusdem Pontificis Telesphori quinto, ex quo sedere cœpit, anno, teste Tertulliano, Marcion itidem hæresiarcha, Stoicorū scholæ Philosophus, Cerdonis discipulus, qui vti & magister suus, duos ponebat Deos sibi contrarios, quorum alter bonus, malus alter esset; vnus veteris auctor legis, alius nouæ; a malo Deo mundum creatum esse, a bono restitutum, ac redemptum. Respuebat ipse vetus testamentum tamquam a malo Deo prolatum, nouum vero pro libitu suo mutilabat, aliaque absurda multa & damnata superaddebat dogmata; ipsum nimirum diabolum Deum faciens: vt non immerito S. Polycarpus, D. Ioannis Apostoli discipulus, ipsum (vt B. Irenæus attestatur) primogenitum satanæ nuncupauerit.
[15] [His resistit S. Telesphorus.] Per hos igitur Valentinum ac Marcionem hæresiarchas eorumque Discipulos, Catholica Ecclesia miris vexata pressuris, longeque molestius ac periculosius horum circumuenta dogmatibus quam gentilium persequentium exagitata cladibus, diruta ferme atque conuulsa fuisset, nisi super firmam Petram fundata, atque in Petro (eiusque temporibus istis successore Telesphoro) Christi promissionibus stabilita, omnibus hostium, & aduersantium potestatum ictibus fortior atque solidior semper incōcussa mansisset. Hic nempe Pontifex sacerrimus, ceterique quos ea tulit ætas, Apostolici viri, pro veritate tuenda, aduersus tantam impostorum colluuiem, egregiam nauarunt operam. Factumque, hinc est, vt magistra veritate, hæretica improbitas, ac probitas Catholica, singulæ suis distinctæ characteribus, agnoscerentur, & illa quidem condemnaretur, hæc autem commendaretur.
§. IX. Illustri coronatur martyrio Telesphorus,
& annua eius in Ecclesia celebratur festiuitas.
[16] [Martyriū subit.] Tandem vero bonorū operum gloria clarissimus Pōtifex, cum sedisset annos vndecim, mēses nouem, triduo minus, felici cruore aspersus, ad cælestem patriam magno bonorū omnium gemitu, cum palma migrauit martyrij anno Christi centesimo quinquagesimo quarto, a Nonis Ianuarij: sepultusque est in Vaticano, iuxta corpus B. Petri Principis Apostolorū. Eius porro cum illustris martyrij, tum pro Ecclesia impensi studij, Romanum Martyrologium ad quintum diem Ianuarij meminit in hunc modum: Romæ, S. Telesphori Papæ, qui sub Antonino Pio, post multos labores pro Christi confessione illustre martyrium duxit. Sed & D. Irenæus de eodem: Gloriosissime (inquit) martyrium fecit. Tertullianus etiam, in poemate contra Marcionem, a se, cum esset iunior, scripto, de eodem his versibus: Post expleta sui qui lustri tempora, tradit Telesphoro: excellens hic erat, Martyrque fidelis.
[17] Memoria autē eius anniuersaria non tātum in tabulis Ecclesiasticis Martyrologij Romani, [Colitur 5. Ianuarij.]vt iam vidimus, notata reperitur, sed & Clemēs Octauus Pontifex Maximus, hoc nostro seculo, videlicet anno Christi millesimo sexcentesimo secundo, ipsum Romano Breuiario, a se reformato inseruit: Tametsi etiam Carmelitarum Ordo ante illa tempora ab antiquo eius festiuitatem annuam quinto die Ianuarij celebrauerit; quo die ipsum in antiquis manuscriptis Psalteriis Carmelitarum annotatum vidimus. Quod proinde iure optimo pro stabilienda Carmelitana antiquitate notauit vir eruditus Ioannes de Carthagena Ordinis S. Francisci in Homiliis suis super festo Commemorationis solemnis B. Dei Genitricis Mariæ de Monte Carmeli. Sed & ante ipsum Carolus Tapia supremi Concilij Regens, vir religiosissimus, pariterque doctissimus lib. de Relig. eumdem S. Telesphorum Carmelitanæ adscribit Religioni.
[Annotatum]
a Græci eum colunt XXII. Febru. vt patet ex Menæis.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Telesphorus
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Telesphorus
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung