DE S. THEODOSIO COENOBIARCHA, IVXTA HIEROSOLYMAM IN IVDÆA.
An.Chr. DXXIX.
[Praefatio]
Theodosius Coenobiarcha in Iudaea (S.)
Ex variis.
§. I. S. Theodosij natalis, sacri honores.
[1] Qvatvor vno seculo Ecclesiam illustrauere Theodosij; Imperatores duo, duo Archimandritæ; illi prudentia, pietate, Catholicæ studio religionis, senior etiam bellica virtute; hi vitæ sanctimonia, gloriaque miraculorum. Horum vtrique publica decreta vno eodemq; die sacrorum veneratio est, [Duo hoc die SS. Theodosij.] priori fere abs solis Græcis, vt supra diximus, alteri etiam a Latinis. Ille Antiochenus fuit, condiditq;, in Cilicia celebre, etiam apud posteros, cœnobium, in Scopulo appellatum: hic Cappadox in Palæstina monasterium construxit, de quo post paullo: iunior hic fuit, aliquot post alterius obitum annis natus, vt qui sacram populo scripturam explicaret, cum Theodosius II. Imperator e viuis exceßit an. 450. Longe alius ab his Theodosius ex monacho pseudoepiscopus Hierosolymitanus Eutychianus, qui Marciani Imperatoris vixit ætate, vt infra in vita S. Euthymij 20. Ianuarij dicetur.
[2] [S, Theodosij Cœnobiarchæ natalis.] Natalem igitur S. Theodosij Cœnobiarchæ hoc die ita celebrant Græci in Menologio a Canisio edito: Commemoratio S.P.N. Theodosij Cœnobiarchæ, ex oppido Marissi Cappadociæ. Refertur & in Horologio, ac Menologiis Maximi Episc. Cytheræi, atque Christophori Proconsulis Mitylenæi: in Kalendario quoque Græcorum a Genebrardo edito, & eisdem verbis a Molano in addit. ad Vsuard. Die vndecima sancti Patris Theodosij Cœnobiarchæ. Martyrologium Romanum: In Cappadocia, in vico Magariasso, S. Theodosij Cœnobiarchæ, qui multa pro fide Catholica passus est. Galesinius secutus Græcorum Euchologion, eum X. Ianuarij refert: In Grecia S. Theodosij Cœnobiarchæ. Is incredibili abstinentia fuit, vt per triginta ipsos annos panem non gustarit, palmæ fructu & paucis siliquis victitans: sicque corpori cum cibum detraheret, animam diu noctuque pauit assidua cælestium rerum contemplatione. Galesinium sequitur Martyrologium Germanicum.
[3] De eo isthæc prædicant Menæa: Venerandus hic S. P. N. Theodosius in Mogariso Cappadociæ pago, [Vita ex Menæis.] Christianis & religiosis admodum parentibus, Proæresio & Eulogia, natus; vitam complexus monasticā, sacram induit religionis vestem: Hierosolymamq; profectus, inde, Antiochiam adiit, vbi Simeonem eximium illum Stylitā conuenit, a quo futura illius vitæ sanctimonia illi prædicta, vt qui magni gregis ouium ratione pollentium futurus esset Pastor. Deinde apud Longinum laudatissimum quemdam virum rebus diuinis in solitudine eruditus, ad eam peruenit abstinentiam, vt in hebdomada non nisi semel cibo corpus reficeret, tandemque totis triginta annis panem non gustaret: pariterque in aliis virtutum studiis tantum promouit, vt in summuni pietatis culmen enisus, illustria ederet miracula. Basilium quemdam monachum defunctum, [Miracula.] & in tumbam depositum, vidit vnus ille cum altero quodam monacho Fratribus adstantem, & psalmis accinentem. Carbones nullo subiecto igne, vbi monasterium erat conditurus, accendit. Feminam ad se adeuntem sanguinis profluuio liberauit. Ex vno frumenti grano per preces integra granaria repleuit. Puerum in altam putei delapsum voraginem, inadspectabili præsentia extraxit. Fœtuum abortiones repressit, qui dum in vitam immaturi prodibant, per mortem ex vita exturbabantur. Quare horum matrem ob hanc affectionem perinde ac si sterilis fuisset fœcundam reddidit. Ingens locustarum agmen verbo increpitans abegit. Kericum Orientis Comitem veste sua cilicina, qua pro thorace illum induerat, inuulnerabilem præstitit. Sata terræ ardore læsa, impetrato per preces imbre recreauit. Prædixit ingentem per terræ motum Antiochiæ ruinam. Multos, qui naufragium fecerant, cum fluctibus colluctantes, periculo spectabilis eripuit. Multis auctor vitæ religiosæ factus, ad Dominum e vita excessit. Dies illi solennis in veneranda B. Petri Apostoli æde peragitur. Hactenus Menæa. Quæ hic dicitur femina sanguinis profluuio liberata, in vita num. 58. refertur cancro in mamilla laborasse. Eadem, omißis tamen plerisque miraculis, leguntur in Anthologio Græcorum, a Clemente VIII. approbato.
§. II. Vitæ S. Theodosij Scriptores.
[4] Vitam S. Theodosij ex metaphraste edidit Lipomanus tomo 5. atque ex eo Surius. [Vita edita,] Plurima ex ea Baronius tomo 6. & 7, suorum Annalium intexuit. Nos eamdem damus cum MS. Græco bibliothecæ Vaticanæ collatam, & pluribus locis emendatam. Eadem extat, sed contracta, Latine in vitis Francisci Haræi & Lippeloi, ac Fastis Marianis; Italice edita a Gabriele Flamma; Hispanice a Ribadineira nostro, &c.
[5] Acta vero hæc asserit Baronius in Notis ad Martyrolog. omni acceptatione dignissima. & tom.6. Annal.an.Chr. 511.num.20. quam exactissime descripta, [solida,] etsi ab incerto, certo tamen temporis eiusdem auctore, vt nihil sit quod iure reuocari possit in dubium, vtpote veritate omni ex parte constantia. Coæuum auctorem fuisse probant quæ de Anastasio Imperatore scribit num. 45. [a coæuo scripta.] Tulit aliquādo nostrum quoque tempus Imperatorē, qui quidem prius fuerat (quantum apparebat) paradisus voluptatis, postremo autem rebus fuit cognitus campus destructionis, & vnus scilicet ex his pastoribus qui gregis oues dispergunt, & perdunt, & eas turbida potant subuersione, &, vt reliqua illius prætermittam, hoc quidem accipiet quod post nos sequetur tempus.
[6] Auctorem hunc coniicit Baronius fuisse Cyrillum monachum, a quo Acta SS. Euthymij, [Baronius existimat a Cyrillo.] Sabæ, & Ioannis Silentiarij descripta sunt. Ita an. Ch. 491. num. 14. scribit: Sed & eiusdem auctoris creduntur esse Vitæ Theodosij Cœnobiarchæ, nec non Quiriaci Anachoretæ, qui iisdem temporibus claruere viri sanctissimi: sed quod illæ careant auctoris inscriptione, feruntur nomine eius, qui postremo edidit Metaphrastes, cum tamen ipse ea antiquitus scripta tantum exscripserit. & anno 511. n. 21. Auctor etsi nomine habeatur incognitus, Cyrillum hunc ipsum existimo, qui sicuti Sanctorum Sabæ & Euthymij atque Ioannis Silentiarij & aliorum vitas scriptis est prosecutus, ita haud pat est credere, quem habebat præ oculis, Theodosiū præteriisse, prætermisisseque res ab eo præclare gestas, minime præ sui dignitate obruendas silentio, posteris tradere. Coniicio quidem ab imprudente aliquo obliteratum Cyrilli auctoris nomen, qui referens illud ad Cyrillum Hierosolymitanum Episcopum, qui claruit sub Constantio Imperatore, falso putarit tribui Cyrillo historiam, qua res gestæ sub Leone, Zenone, & Anastasio Augustis tractantur, ignorans ipsum de quo est sermo, nobilem historicum Cyrillum, atque Palæstinum, hoc vixisse tempore.
[7] Hæc Baronij coniectura. Cyrillus iuuenis admodum eo tempore fuit, [Cyrille ætas, & vitæ institutum.] quo S. Sabas ex suscepta ad Iustinianum Imperatorem legatione anno 530. reuersus est, haud diu dein superstes. Eum tunc Scythopoli adiuerunt Cyrilli parentes atque ipsi puero impetrarunt benedictionem. Ita de se ipse Cyrillas in vita S. Sabæ: Cum me magnus Sabas adspexisset, & salutasset, & sua dignatus esset benedictione; Hic exhinc, inquit patri, est meus discipulus. Doceatur ergo psalterium eo enim opus habeo. In vita S. Quiriaci XXIX. Septēbris, dicitur fuisse ex monasterio Magni Euthymij, & a Magni Euthymij Laura ad B. Sabæ Lauram accessisse, vt videret Silentiariū Ioannem Episcopum, cui fit minister litterarum ad B. Quiriacum & ab hoc didicisse res gestas SS. Euthymij & Sabæ, quas conscripsit. Plura 20. Ianuarij ad vitam S. Euthymij. Hæc sufficiant vt profeßio eius, & ætas agnoscatur.
[8] Alium tamen ab hoc arbitramur vitæ S. Theodosij auctorem; velideo, quod nusquam in ea mentio fiat aut S. Euthymij, [Non videtur scripsisse hanc vitam;] aut certe S. Sabæ, inter quem tamen & S. Theodosium constat summam amicitiam atque familiaritatem interceßisse, vt infra §. 5. patebit. Deinde multus est Cyrillus in describendis circumstantiis, loci, temporis, sociorum, &c. quas alter vix attingit. Denique seipsum alibi citat, & vitas a se descriptas: at ne quidem in S. Sabæ actis, vbi toties meminit S. Theodosij, vel leuiter indicat a se eius esse vitam compositam.
[9] Dicuntur infra n.40. multi eruditione insignes S. Theodosij institutum amplexi. [sed alius anonymiis.] & num. 39. multi ex hac eruditione prodiisse, Ecclesiæ Episcopi & Pastores, & variorum monasteriorum Antistites. Quidni aliquis horum præclaras magistri sui optimiq; Parentis virtutes descripserit? Quod haud diu post eius obitum, sub successore fortaßis, factum indicat citatus locus, in quo & qui S. Theodosij, & qui eius successoris eruditi sunt disciplina, enumerantur. Fuit inter Theodosij discipulos Iulianus, [Laus Iuliani Bostrensis,] quem magnus Theodosius, vt num. 71. legitur, semper habebat socium vitæ ex Christo agendæ, volebatq; cum eo philosophari, & esse eum sibi socium solitudinis. Ex eius relatione, aut forte etiam commentariis, haud pauca hausisse hunc auctorem, coniicere licet ex iis quæ cap. 16. n.71. dicuntur. Fuit vero Iulianus vir magnus, dignusq; tanto magistro discipulus, ipso etiam tum viuente factus Episcopus Bostrensis, coactusq; quod Seuero Antiocheno hæretico cōsentire nollet, fugā vltro arripere, vt Euangrius lib.3.c.33. Isq; ipse est, cuius vitam, seu potius miraculū calicis venenati, signo crucis ante edito, innoxie epoti, narrat cap.94. Prati Spiritualis Ioannes Moschus; qui & ipse, vt in præfatione operis refertur, principio quidē sæculo renuntiauit in monasterio S.P.N. Theodosij Abbatis & Archimandritæ omniū, [& Ioannes Moschi;] quæ sunt Hierosolymis cœnobiorum, siue monasteriorū. ad cuius cœmiterium reliquiæ eius Roma, vbi obierat, delatæ requiescunt. Est autem, vt ibidem additur, locus cœmiterij spelunca, in qua, cum a Magis illusus esset Herodes, [vbi hic sepultus.] iuxta Euangelij oraculum, illi inde soluentes, cum in patriam redirent, manserunt. In hac spelunca sanctus Pater noster Theodosius cum religiosæ vitæ certamina confecisset, gratiā donatus est dæmones eiiciendi: neque tantum in hac temporaria breuique vita, sed etiam post obitū illos eiicit ad hunc vsque diem, ad gloriam & laudem Christi veri Dei, & Saluatoris nostri, cui gloria in sæcula sæculorum, Amen. Hæc in Elogio Auctoris, ex MSS. Græcis in posteriori editione a Rosvveydo nostro præfixo, quod ab obitu ipsius Moschi ab aliquo eiusdem cœnobij monacho concinnatum suspicamur. Multa ex eo in bibliotheca Photij, Tmemate 199 citantur. Quæ porro hic de Magis, sepultura & potestate S. Theodosij in dæmones referuntur, eadem leguntur in vita num.9. 10. &c. quam pridem antea conscriptam fuisse vel inde coniicere fas est, quia non alioqui eius virtutes non idem commemorasset Moschus, nisi in omnium iam fuisset manibus scriptus de iis libellus.
§. III. Aetas eius. Tempus obitus.
[10] Vt Cyrillus in temporis ratione annotanda diligens fuit atque accuratus, ita hic auctor eam fere neglexit; vnū hoc dixisse contentus num. 84. S. Theodosium obiisse, cum annos vixisset centum & quinque & paullo amplius. Ex quo, si annus aut natiuitatis aut obitus sit compertus, reliqua facile deducentur. Tempus obitus (nam quæ senex potißimum geßit, ea diligentius descripta sunt) prius inquirendum. Superuixit S. Theodosius Anastasio Imperatori (nu.55.) extincto an Ch. DXVIII. [Tempus mortis eius examinatur.] Prædixit terræmotum Antiochiæ(nu.76.) aliquot diebus priusquam fieret, an. Ch. DXXVI. Sepulturæ eius (num. 87.) interfuit Perus III. Huius nominis Hierosolymorum Patriarcha, qui Ioanni II. an.524.22. Aprilis, Indict. 2. mortu, osuccessit, supremū diem clausit an. DXLVI. Hæc ex vita. Nicephorus Callistus lib.17. Hist. Ecclesiast c. 24. ita scribit: Iustiniano adhuc imperium administrante, [Viuebat adhuc an. 527. initio Augusti.] & magnus ille Sabbas & præclarus Theodosius, eremi præsides, superstites erant. Verum prior Theodosius ad Deum transiit. Sabbas autem nonagesimum tunc agens annū ab Æliensi Antistite legatus iterum Constantinopolim ad Iustinianum, in tenui atque imbecilli admodum senecta fluctuans, profectus est. Samaritani namque, Iuliano quodam Rege sibi creato, plurimas Christianis superbe iniurias tulerant, &c. quæ Nicephorus e vita S. Sabæ desumpsit, vbi ea sic refert Cyrillus: Cum iam autem imperium assumpsisset lustinianus, & rerum suscepisset administrationem, agebat quidem B. Sabas XCI. annum, finem vero vitæ acceperat diuinus Theodosius. Qui in Palæstina quidem erat populus Samaritanorū, [Mortuus ante motū Samaritanorum an. 529.] cum Iulianum quemdam, qui ipse quoque erat Samaritanus, sibi Regem creassent, multas iniurias faciebant Christianis, &c. Petauius noster lib.13. de Doctrina temporū, scribit an.Ch. DXXIX. Iunio mense, a Samaritanis & Iudæis rebellantibus hunc Iulianum Regem constitutum: & deinde a copiis Iustiniani cum suis rebellibus interemptum. Anno sequenti DXXX. refert legationem S. Sabæ ad Iustinianum, quo tempore S. Sabas agebat annum ætatis XCI. vtpote natus sub Consulatu XVII. Theodosij, id est anno Ch. CDXXXIX. vt ex Cyrilli assertione apparet initio vitæ S. Sabæ. Obierit ergo S. Theodosius hoc XI. Ianuarij anno Ch. DXXIX. ante inchoatam Samaritanorum seditionem, [Obiit II. Ian. 529.] secundo anno imperij Iustiniani, qui Iustino auunculo anno DXXVII. Augusti I. aut 2. (variāt auctores) defuncto, successerat, ipsis ante kalendis Aprilis, feria 5. in Cœna Domini, ab eo Imperator creatus. Quo imperante superuixerit S. Theodosius anno vno, mensibus quinque, aut nouem. Quo tempre Kericus victoriam de Persis reportauit, indutus S. Theodosij cilicio, eiusq; admonitione ante confirmatus, vt num.73. & 74. dicitur. His ita constitutis, natus fuerit S. Theodosius anno Ch. CDXXIII. Decesserit e patria, post sacram scripturam populo diu prælectam, num. 4. anno ætatis XXVIII. Christi CDLI. dum Chalcedonensis synodus congregabatur.
[11] [An post Sabam obierit, vt] Baronius 7. Annal.Eccl.an.Ch.532.num.21. censet Theodosium longe post S. Sabam diem extremum clausisse, & vixisse adhuc temporibus Agapeti Romani Pontificis; itaque plane corrigendum, quod additum est in actis Sabæ, Theodosium ante eum diem obiisse. [vult Baronius.] Hæc Baronius. Sed quomodo id Actis additum probat? Ipse to.6. an.Ch.475.num.43. hunc Cyrillum diligentem & veritatis cultorem illorum temporum florentem historicum dixerat. & an.Ch.491.num.5. historiam eius scitu dignā, & Annalibus Ecclesiasticis cōgruam vocarat; cum præsertim, inquit, [Cyrillus historicus a Baronio laudatus.] a Cyrillo monacho discipulo admirandi illius Euthymij, qui his viuebat temporibus, scripta fuerit. Liceat absque inuidia dicere, me neminem reperisse post SS. Athanasium atque Hieronymum, qui maiori fide scripserit sanctissimorum virorum res gestas, digerens eas atque distinguens accurate per tempora, ac ipse Cyrillus, dum quæ ipse vidit, vel sanctorum omni probitate præstantium virorum relatione didicit, absque leui suspicione mendacij sinceram veritatem veluti sacrosanctum depositum posteris tradidit, nempe acta Euthymij, itemque Sabæ atque Ioannis Silentiarij. Cur non igitur illæsam atque intactam hanc tanti scriptoris historiam suscipimus, a Patribus quoque Synodi Nicænæ II. actione prima, honorifice citatam?
[12] Caussam corrigendi hæc Acta deducit tom.7. anno Chr.536. num. 1. vbi relato ex Synodo Constantinopolitana sub Menna act. 1. libello monachorum, oblato Agapeto Papæ contra Anthimum, Seuerum & cæteros hæreticos, subiungit: [An Theodosius vixerit tempore synodi Constantinopol. an. 536.] Inter alios affuit legatio a magno illo Theodosio Cœnobiarcha, de quo plura superius laude dignissima pro fide perfuncta enarrata sunt. Hesychius enim Presbyter eius monasterij, Theodosij legatus subscriptus eidem libello legitur. Viuebat adhuc quidem Theodosius ipse, de quo ista in eius vita, postalia suscepta pro fide orthodoxa certamina, leguntur: Cum de eo (Theodosio scilicet) intellexisset & qui veteris Romæ Sedem pulchre tenebat (is autem erat Agapitus) & qui Antiochenam Sedem regebat Ephraim, [Laudatus ab Agapito Papa.] siue Ephræm; ipsi quoque populis rectam fidem prædicabant. In quibus multa sunt ad laudem huius Beati composita, quæ non minorem gloriam afferunt iis qui scripserunt, quam ei qui laudabatur, quod non ad gratiam, sed plane ad veritatem fieret laudatio. Ita Baronius. Verum neque Agapetus Papa, neque Ephraim Patriarcha, dicuntur viuum laudasse S. Theodosium; sed cum certamen eius, cum Anastasio Imper. pro fide orthodoxa iam pridē initum, huic laudationi ibidem num. 55. coniungatur, videtur oblatus ab eius succeßoribus libellus occasionem præbuisse laudandi non ita pridem defunctum Theodosium, piißimum eorum Parentem & monasterij fundatorem. Creatus est Agapetus II. Iunij anni 535. decessit anno sequenti.
[13] Deinde difficile probatu est Hesychium hunc (qui Isychius, Isichius dicitur) mißū fuisse a B. Theodosio tum superstite; & nonpotius a Sophronio eius successore. Ita enim actione I. eiusdem Synodi, in libello a morte Agapeti ab iisdem monachis oblato subscribitur: [Hesychius Sophronij, non Theodosij, legatus.] Hesychius diuina miseratione Presbyter & monachus monasterij Beati Abbatis Theodosij, locum tenens Sophronij Presbyteri & Archimandritæ ipsius monasterij & primi totius eremi Hierosolymorum, cum omnibus his, qui mecum missi sunt, Archimandritis Hierosolymitanis ad hanc regiam vrbem, qui faciunt pro omnibus Archimandritis & monachis, qui habitant ipsam eremum & tres Palæstinas, qui vna mecum supplicarunt; subscripsi de consensu omnium & porrexi. Imo hic Hesychius, qui cum Polyeucto Diacono & Iuliano monacho, vtroque eiusdem monasterij B. Theodosij alumno, interfuit illi Synodo, modo dicitur Ambasiator, vt actione 2. & 4. modo Prior, vt act.5. modo etiam Archimandrita, vt act.1. & 5. vel quia alterius cœnobij, illi Theodosiano subiecti, Præfectus iam fuerit, vel quod mortuo Sophronio successerit, additusq; in exemplaribus sit Archimandritæ titubus a librariis. Præfuit huic monasterio Gregorius Archimandrita tempore Tiberij Imperatoris circa an.Ch. 580. cuius meminit Ioannes Moschus cap.92.93. & 94. Prati Spiritualis. [Alij Abbates monasterij S. Theodosij.] In Elogio Ioannis Moschi, cum corpus eius anno 619. vel 620. ineunte, (vt colligitur ex initio indictionis 8.) referretur Roma ad hoc monasterium, nominatur Antistes eius Georgius, Gregorij forte illius succeßor.
[14] Hæc de ætate S. Theodosij, quasi velitando, subtimide quia contra magni Annalium Ecclesiasticorum auctoris sententiam, nusquam tamen nisi in solido firmum figentes vestigium, disputaueramus; cum nouum oblatum est nobis, quo coniecturam nostram stabiliremus, argumentum, idq; eiusmodi, vt conuelli non posse existimemus. [Irrefragabile de ætate S. Theodosij testimonium.] Nam quæ a Metaphraste edita est S. Sabæ vita, hactenus hic citata a nobis, iterumq; infra citanda, quia in omnium est manibus; eam e vetusto codice, ante annum Christi 1034. exarato, nacti sumus Latine versam ante ipsius Metaphrastæ ætatem: e qua cum illud animaduertimus, eam quæ vulgata est esse a Metaphraste paullum hinc inde amplificatam, tum S. Theodosij obitus annum diemq; didicimus. Ita enim habet: Incipiente autem nonagesimo primo ætatis anno Patris nostri Sabæ, Beatus supradictus Theodosius iam senex & plenus dierum, vitam hanc terrenam deserens, ad cælum transiuit, Mense Ianuario, die vndecima, Indictione septima. Cui in monasterij regimine Sofronius successit, in monachicis actionibus satis perfectus. Post defunctionem autem Abbatis Theodosij irruentes Samaritani, totam gentem Palæstinæ concitauerunt, multa illicita operantes, ecclesiasque deprædantes atque incendentes, Christianos absque vlla misericordia occidentes, omnem regionem igni tradebāt. Venientes autem ad Neapolim, nimisq; superbientes, Imperatorem sibi constituerunt Iulianum quemdam; inuadentesque ciuitatem, Episcopum interfecerunt, virum sanctitate plenum, Mamon nomine. Similiter & quosdam Presbyteros apprehensos, diuersis suppliciis laniatos, igni tradebant; viasque, quæ regiæ vocabantur, Christianis inuias exhibuerunt.
§. IV. Situs monasterij S. Theodosij.
[15] Qvod supra §.I.num.2 & 3. in Martyrologiis nominatur, veluti S. Theodosij sedes, Cappadocia, [Patria S. Theodosij.] Græcia, vicusq; Magariassus (qui in Anthologio μωγαρισός, in vita MS. bibliothecæ Vaticanæ μογαριασσὸς, in Menelogio Marissus) non ita id accipiendum est, quasi isthic aut obierit, aut præcipuam vitæ partem exegerit; sed quod circiter an. Christ. CDXXIII. vt diximus, in lucem isthic editus, educatusq; ad annum ætatis XXVIII. vixerit, & sacram populo exposuerit Scripturam.
[16] Inde anno Christi CDLI. cum Concilium Oecumenicum IV. Chalcedone celebraretur, profectus Hierosolymam, aliquot isthic annos moratus est, & spiritum hausit vitæ solitariæ. Abiit itaque in solitudinem aliquam vicinam, [Vita solitaria.] quam eremum sanctæ. Christi Domini nostri ciuitatis appellat Ioannes Moschus in Prato spirituali cap.92. & 105. Hic incoluit speluncam eam, ad quam traduntur Magi adorato in Bethleem Christo diuertisse, cum ab Angelo iußi essent per aliam viam in suas redire prouincias. In hanc speluncam descensum per decem & octo gradus patuisse docet Moschus cap. 105.
[17] Fama sanctitatis eius deinde exciti alij, se eius disciplinæ subiecerunt; & præclari ibidem ædificandi cœnobij occasionem præbuerunt. [Monasterij locus diuinitus ostensus.] Locum, vbi id statuere monasterium deberet, diuinitus sibi monstrari precatus, instinctu diuino thuribulum carbonibus implet, absque igne suffitum imponit, per solitudines Iudaicas quaquaversum defert: ad ripas maris mortui transit: conatu necdum succedente redit ad speluncam: accedit & ecce fumum ex carbonibus videt adscendentem: iacit fundamenta, templumq; ac monasterium ædificat, quod deinde dilatatis pomœriis amplißimum fecit extructis in eo quatuor templis vt nu.37. dicitur. Prima & præcipua pars eius ad speluncam Cathisma dicitur in vita S. Sabæ his verbis: Theodosius iam recesserat ab ecclesia quæ dicitur Cathismatis, & in parte Lauræ, quæ vergit ad Occidentem, constituerat monasterium, quod vitæ communiter degendæ conueniebat, distans a Laura (S. Sabæ) triginta quinque stadiis, id est fere sesquimilliari Belgico, seu quatuor millibus passuum.
[18] Lauram hoc fere tempore vocabant monachorum mansiones seu cellas, quas additis propriis nominibus discernebant, vt Lauram S. Euthymij, S. Sabæ, Pharan, &c. Origo eius videtur repetenda a fluuio Laura, qui regioni vicinæ, quam præterfluit, [Vnde Lauræ nomen.] & monasteriis in ea ædificatis nomē dedit. De hac Laura ita scribitur in vita S. Quiriaci XXIX. Septembris: Diuinus rursus Quiriacus venit in eam partem solitudinis, in qua nullus anachoreta nec manserat, nec vmquam transierat. Nominabatur autem locus ab accolis Susacim, & in eo & nouæ Lauræ & Sucæ fluuij ambo conueniunt, eorum quos scimus maximi & profundissimi. Feruntut autem ij esse de quibus Christo dictum a Dauide: Tu siccasti fluuios Ethan. [Ps. 77. 15.]
[19] S. Isidorus Pelusiota de hoc loco consultus ab Epiphanio Diacono, ita respondet lib.2.Epist.66. [Ethan locus.] Ethan locus erat in Palæstina fluuiis irriguus, atque arboribus & fructibus abundans, & ob ingentium animantium ac piscium copiam ad venandum accommodus, &c. Allegat deinde auctoritatem Iosephi, cuius hæc verba sunt lib.8. Antiquit. Iudaic. cap.2. Aberat autem ab Hierosolymis duorum schœnorum spatio prædium quoddam, nomine Ettan, hortis & inductis fontibus amœnum simul & opulentum: in hoc exitus faciebat libens (seu exire delectabatur) Salomon. Est autem Schœnus, σχοῖνος, [Schœnus.] mensura terræ Aegyptiaca, continens sexaginta stadia, Herodoto auctore lib.2.cap.6. licet Plinius lib.12.cap.14. quadraginta stadia dicat; vbi tamen notarum errorem suspicatur Budæus in Annotat. priorib. in π Distabat ergo hic locus Hierosolymis, iuxta Herodoti calculum, septem millibus & quingentis passibus seu duarum horarum ac dimidiæ itinere. Consonat Peregrinatio Hierosolymitana Christophori Radziuilij, qui egressus extra portam Piscium, emensis tribus milliaribus magnis, peruenit ad monasterium S. Sabe quod etiamnum extat; [Laura S. Sabæ.] e quo circa mediam noctem egressus, itinere nocturno confecit tria passuum millia, & in aurora mare Asphalticum conspexit, ad cuius littus hora diei secunda peruenit. Consulendus Adrichomius qui id collocat ad Austrum Herodij, inter Herodium & Thecuam. Ab hoc distabat monasterium S. Theodosij sesquimilliari versus Occidentem, Hierosolymæ propinquius; vt exigit visio in eo facta S. Sabæ, ostendens Torrentem, [Cœnobiil S. Theodosij.] qui a Siloe defluit ad Austrum, & denuntians vt habitaret Torrentis speluncam, quæ vergit ad Orientem. Hic Siloe, seu piscina natatoria, respectu Hierosolymæ ad Austrum, illabitur in Cedron, vulgo Torrentem; qui fluuiolis ac fontibus auctus per plana deserti versus Orientem in mare mortuum influens, absorbetur. Huic Torrenti immiscentur citati fluuij Laura & Suca. ad huius vero confluentes Susacim S. Quiriaci, nonaginta a Laura S. Sabæ stadiis situm erat. Hæc de loco & Lauræ S. Sabæ & monasterij S. Theodosij.
[20] [Visitur ab Eudocia Augusta.] In hoc celeberrimi Theodosij doctrinæ fructum percepisse dicitur (in vita S. Sabæ) beata Imperatrix Eudocia, Theodisij II. defuncti vxor, cum hæresim Eutychianam, quam a pseudomonacho Theodosio hauserat, abiurasset, & remißa a Simeone Stylita ad S. Euthymiū, vna S. Theodosium inuiseret: obiit illa anno Chr. CDLX. De ea actum in Notis ad vitam S. Simeonis Stylitæ auctore Metaphraste V. Ianuarij cap.12. Lit. h. & pluribus agetur in vita S. Euthymij XX. Ianuarij. Hoc S. Theodosij monasterium, [Praeminet cateris Palæstinæ cœnobiis.] ab obitu eius ita semper denominatum, præclaros habuit fidei orthodoxæ propugnatores, quibus præ reliquis Palæstinæ monasteriis præeminentia summa apud Imperatores, & in Conciliis fuit. Sæpius eorum virtutes deprædicat Ioannes Moschus in Prato spirituali, potissimum cap 3.22.23 92. & duodecim sequentibus, & 109. quorum nonnulla perperam titulum monasterij S. Theodosij in Scopulo Ciliciæ præferunt, vt capita 95. & 99. quod mirum a nemine hactenus fuisse animaduersum.
§. V. SS. Sabæ & Theodosij familiaritas.
[21] Avctor vitæ S. Theodosij ne vel nomen quidem S. Sabæ exprimit. In huius vita pluribus vtriusque amicitiam collaudat Cyrillus. Accedit ad Sabam, inquit, [Prima notitiæ occasio.] quidammonachus, nomine Anthus, vir amicus virtutis, qui ipsi quoque longo tempore versatus fuerat cum magno Theodosio…. Hic in vita Latina Florus appellatur: Tunc primum diuinitus hic Sabas euadit notus B. Theodosio, cum eis ad hanc cognitionem Anthus pulchre intercessisset. Deinde autem etiam solitudinem facit Sabas, & Lauram in ea constituit. Annus is erat Christi CDLXXVII.
[22] Diuinus Sabas (pergit ibidem Cyrillus) si quem ex iis qui mundo renuntiabant videret eiusmodi, cui scilicet facies nondum esset tecta pilis, eum mittebat ad Theodosium, [Mutuus amor.] qui eos qui mittebantur lubenter admodum excipiens, omnibus modis studebat eorum curam gerere, ei qui miserat gratificans: erant enim magno inter se amore coniuncti diuinus Sabas & hic B. Theodosius: & vterque alterius voluntatem præferebat voluntati suæ, imo vero voluntatem alterius putabat esse suam; cum Christi amor sic eos coniunxisset, & vt idem sentirent eis persuasisset. Hoc autem erat omnium sermone celebratum, [Par Apostolorum dicti:] & aliud par Apostolicum ab Hierosolymitanis iudicabantur atque nominabantur. Eis ab Archiepiscopo, a Salustio, inquam, qui erat in Christo consummandus, mandata fuit præfectura vniuersi cœtus monachorum, non quod ipsi eam rem concupiissent, [præfecti ceteris cœnobiis.] sed potius electi fuissent a monachis, & præmium virturis eam accepissent præfecturam. Quonam modo autem ad hanc administrationem peruenerint, dicam paucis.
[23] Cum Elpidius & Elias, successores magni Pasarionis, e vita excessissent, consequenter ad Lazarum transit administratio. Sic etiam ad Gerontiū. Qui cum decessisset, Anastasio cura Fratrum committitur. Cum ij ergo, Lazarus, inquam, & Anastasius, præessent administrationi, res monachorum erant admodum turbulentæ, & maximis agitabantur fluctibus. Cum hi ergo, quos diximus, Lazarus, inquam, & Anastasius, monasticæ perfectionis paruam aut nullam curam gererent, ad quasdam autem mundanas curas & pecuniæ emolumenta tota mente & anima conuersi essent; [a Salustio Patriarcha ceteris monachis præficiuntur;] maxime cum Anastasius tunc post Zenonem suscepisset imperium, & schismata cum summa impudentia & licentia loquerentur aduersus Ecclesiam. Cum tunc ergo diuinus Salustius (erat autem is Patriarcha Hierosolymitanus) statuisset liberare Fratres ab illa tempestate, primum quidem constituit, vt, qui iam a me dictus est, Marcianus eis præesset, & eorum susciperet rectionem. Cum autem intercessisset aliquantum temporis, ægrotabat quidem diuinus Salustius, & corpore erat male affectus: ad eum vero conueniunt omnes qui erāt in solitudine: ipse autem communi suffragio eorum qui simul conuenerant, statuit vt monasteriis, quæ erant circa sanctam ciuitatem, [Theodosius simul viuentibus,] præessent Sabas & Theodosius, ij, quos præsens vobis ostendit narratio. Ab illo ergo tempore Theodosius quidem iis, qui communiter viuebant: [Sabas solitariis.] Sabas autem iis, qui cum nemine congrediebantur, & erant omnino separati, præerant. Subiungitur obitus Salustij vt is ei morbus videatur fuisse letalis. Deceßit anno Christ. DXIII.
[24] Cum Sabas a Ioanne Hierosolymitano Pontifice vocatus esset ad conuiuium, quoniam vna etiam aderat Antonius Episcopus Ascalonitanus, qui erat frater Archiepiscopi, [Ambo cōuiuio excipiuntur a Patriarcha.] cum illi Sabam medium intercepissent, illi amice propinabant, & pro viribus eum inuitabant & accipiebant. Sed neque rursus Sancto erāt manus otiosæ: sed, vt par erat, remota omni fictione & simulatione, vescebatur appositis. Aderat autem diuinus quoque Theodosius, qui erat ei valde amicus & familiaris, vt iam a me sæpe dictum est: qui cum veluti quoddam condimentum, vellet mensæ speciosam aliquam & gratam iniicere orationem, vrbane admodum & lepide inferens dixit, diuinum Sabam ita esurire, vt ne vos quidem ambo, aiebat, qui sufficitis ad totam simul alendam Palæstinam, possitis eius ventrem alere ad satietatem. Tale & tam validum ac robustum corpus B. Sabæ generosæ contigerat animæ. Erat autem summa modestia præditus, & moribus lenis ac facilis. Et ad eum quidem conueniendum facilis patebat aditus: erat vero in sermone iucundus & moribus quidem simplicissimus, prudentia autem constantissimus, caritatem non fictam & synceram apud omnes conseruans. Erat vero valde affectus in Theodosium, [Visunt sæpe inuicem.] adeo vt quotidie ad se inuicem ventitarent, & inter se de virtute conferrent, & essent ambo instar luminarium omnibus, qui vitam amplectebantur monasticam. Sed ille quidem eorum, qui vitam exercebant communem; hic autem, Sabas inquam, eorum qui a congressione separatam & quietam, susceperat præfecturam. Dicitur certe B. Sabam vrbane sæpe dixisse diuino Theodosio, illum quidem puerorum, se autem esse Præfectum Præfectorum. ὡς ἐκεῖνος μὲν παίδων, ἀυτὸς δὲ ἡγουμένων ἡγούμενος εἴη. Quod nempe solos adultos, ille etiam imberbos & eunuchos admitteret, vt de his infra dicitur.
[25] [Pro fide simul laborant.] Non minor animorum coniunctio in fide Catholica contra hæreticorum vim propugnanda emicuit. Ita cum prædictus Ioannes in Sedem Hierosolymitanā, pulso Elia, esset ab Olympio Cæsariensi intrusus, quod Seueri suscepturus communionem videretur, anathemati vero subiecturus Synodum Chalcedonensem, tum B. Sabas, cui S. Theodosium socium fuisse mox patet, assumpto sacro monachorum exercitu, in Ioannem incidens, [Ioannē III. Hierosolymitanum Patriarcham reuocant a communione Seueri.] nouum Patriarcham testificatur, & denuntiat, ne Seuerum admittat in communionem: sed tueatur potius Synodum Chalcedonensem, & pro ea ad sanguinem vsque periclitetur. Quod quidem facit ille, reueritus Patrum protestationem, omnino oblitus conuentorum cum Olympio. Deinde a submisso Anastasio Duce varie exagitatus, in templo S. Stephani caute, præter Ducis præsentis opinionem, fidem Catholicam profitetur. Protinus ergo ascendit suggestum Ioannes, vtraque manu tenens Sabam & Theodosium pietatis propugnatores. Cum se autem sustinuisset aliquantulum, visus est sensim susurrantem audire multitudinem, & dicentem, oportere ferire anathemate eos qui non recte sentiunt. Hoc ergo ille cum tamquam diuinum aliquod signum accepisset, & cor habuisset repletum audacia, vnam emittit vocem cum multitudine: Si quis ea sentiat, quæ Eutyches, Nestorius, Seuerus, & Soterichus Cæsareæ Cappadociæ Episcopus, sit anathema. Tunc sentit Dux fraudem, & veritus populi consensum vnanimem, satis habuit si se subducens silentio fugeret, & abiit Cæsaream.
[26] Eadem referuntur actione I. Synodi VII. Oecumenicæ, seu Nicænæ II. vbi S. Theodosius præponitur: ἔχων Ιωάννης μεθ᾽ ἑαυτοῦ Θεοδόσιον καὶ Σάββαν, τοὺς τῶν μοναχῶν κορυφαίους καὶ ἡγεμόνας. At vita Sabæ Latina, [Theodosij publica fidei professio.] post anathematismos a Ioanne Patriarcha pronuntiatos, subdit: Hæc dicentes, descenderunt. Iterumque Abbas Theodosius ad populum conuersus, magna cum voce sic effatus est: Qui, inquit, quatuor Synoda non suscipit, sicut & quatuor Euangelia, sit anathema. His ita peractis, Dux multitudinem monachorum valde pauescens fugit in Cæsaream. Consul autem (Zacharias, nepos Imperatoris) multis iuramentis se constringens ita ad venerandos Patres locutus est, dicens: Quia veni huc, non vt consentire Seuero velim, sed vt vestram promereri possim societatem. Hoc dicto obtulit centum libras auri sanctæ Resurrectioni, sanctoque Caluariæ centum, & sanctæ Cruci centum. Insuper autem & centum venerabili Theodosio, sanctoque Patri nostro Sabæ alias auri libras centum, ad distribuendum his qui per regionem erant monachis, dedit. Imperator autem Anastasius dum audisset quæ facta fuerant Hierosolymis, cogitauit & consilium iniit, vt Archiepiscopum Ioannem, & Theodosium, Sabamque exilio condemnaret.
[27] Demum vtriusque amicitiam & monasteriorum propinquitatem indicant varij ab vno ad aliud trāsmißi monachi. Ita quidam, Iacobus nomine, ob sui ex præpostero zelo castrationem a Saba e monasterio expulsus, S. Theodosio intercedente receptus est, ad quem cum iussus fuisset descendere, eumq; salutasset, pie obdormiuit. Aphrodisium etiam quemdam a a S. Theodosio, [Magna vtriusque cœnobij inter se communicatio.] quod mulū pugno interemisset, expulsum, in monasterium suum excepit S. Sabas, eiq; conceßit ante mortem descendere ad S. Theodosium, vt ab eo remißionem consequeretur. Ad hæc S. Sabas, cum ex suis monachis duos, qui in Turre monasteriorum ab Eudocia Imperatrice ædificata habitabant, in Nestorianam hæresim prolapsos intelligeret, eis locum in conuentu S. Theodosij impetrat, & quem Turris curationi præficeret, Ioannem Byzantinum, moribus & doctrina excellentem.
VITA EX METAPHRASTE,
auctore anonymo coætaneo,
cum MS. Græco biblioth. Vaticanæ collata.
Theodosius Coenobiarcha in Iudaea (S.)
Avct. anonymo.
CAPVT I.
S. Theodosij ortus, educatio, peregrinatio ad S. Simeonem Stylitam.
[1] Inter tempora quidem ver est iucundissimum, inter stellas autem sol est pulcherrimus: [Nomen Cœnobiarchæ,] inter vitas autem optima quoque est vita magni Theodosij. Theodosij, inquam, qui nomen non solum esse nomen ostendit, sed id ad rerum perduxit veritatem; vt qui vere conspectus sit hominibus θεοῦ δόσις, id est, donum Dei, & vniuersæ vitæ, quæ virtutis amore tenetur, exemplar commune: qua quidem de causa eum iustius fuerit nuncupare Cœnobiarchā, quam quod cœnobio præfuerit. Nam hoc quidem est magis eius proprium; alterum vero, multorum quoque aliorum: & hoc quidem ostēdit imperij beatitudinem, sicut re vera fuit; alterum autem finem habet incertū, & nondum manifestum euentum. Is autem quisnam fuerit ab initio, & ex quibusnam ortus sit parentibus, & quemadmodum ad spiritualia aggressus sit certamina, prius oportet persequi: deinde vero dicere de eius monasterio, quod ab omni lingua communiter decantatur, & de aliis rebus illius dicere pro viribus, nec aures grauādo immoderata oratione, neque rursus nimia breuitate in iis quæ sunt opportuna, dando damnum egregiis animis.
[2] Beatum Theodosium tulit quidam vicus, nomine a Magariassus, situs in regione Cappadocum: qui tunc quidem erat multis ignotus & obscurus; [patria,] nunc autem fere omnibus propter ipsum cognitus. Oportebat enim eum esse potius causam splendoris patriæ & parentibus, [parentes.] quam illa vitæ Theodosij decus afferre & gloriam. Erant autem ei parentes & vero Dei cultu religiosi, moribusque pij & Deo grati: qui vel ex ipsis nominibus bonam vitam & mores ingenuos optime significabant. [Mater eius exemplo fit monacha.] Vocabatur enim pater quidem Proæresius, Eulogia autem, quæ eum genuerat. Quæ quidem postea quoque vitam amplexa monasticā, vt quæ boni huius instituti occasionem inuenisset ex bona vita filij carissimi, eum patrem habuit spiritualem, cuius ipsa fuerat mater secundum carnem: pro carnali generatione recte accipiens spiritalem regenerationem. Et si difficile est filio, dignas gratias referre parentibus, qui vt sit sunt auctores; cur non hic quoque est superior, qui fuit causa matri, vt bene esset?
[3] Ex his ergo ille ortus, generosa & beata planta, pie ac religiose nutritur & augetur, [Apuero quibus deditus fuerit.] simul in corporea & spiritali ætate, & quomodo omnino oportebat eū, qui ex talibus quidem esset natus, & talis quoque esset euasurus. Cum autem eam iam attingeret ætatem, quæ prouidet & discernit, statim ostendit, ad quænam esset eius propensus animus, non amans pecunias, non corpora, que quidem sunt exultationes & germina non generosæ & non recte eductæ iuuentutis; tamquā equini pulli qui fræno minime assueuit, & terræ, cui non obtigere manus & labores agricolæ: sed vite philosophice amorē parturiēs, & loca sancta videre cupiēs, in quibus omnium opifex & Deus, toti mundo salutares sustinuit passiones, has ipsas Christi vtique reueritus passiones, [Statuit visere loca sancta.] si illas ipse tam parui faceret, vt propter corporis laborem cedens otio ac socordiæ, ad sancta illa loca non veniret: præterea autem volens etiam accipere solitudinem, adiutricem egregiam ad philosophiam, & amplecti vitam plane solitariam & quietam. Non enim cupiebat nomen, quod eam, quæ est in rebus, mentitur veritatem. Quænam autem fuerit ei occasio huius peregrinationis, vult iam persequi oratio.
[4] Dexter erat ad diuinas legendas Scripturas præclarus Theodosius, si vllus alius. Lubenter enim audiebatur, [Lectoris fungitur officio.] non solum quod hac in re pulchre esset eruditus; sed etiam, quod acre iniiceret omnibus desiderium, & ex morum moderatione & verecundia, qua nihil aliud magis decet iuuenes. Propterea ergo ei mādatū fuerat, vt sacros libros legeret populo. Quos quidē concinne & diligenter legens, cum aliquando quidem Deum Abrahamo præcipientem audiret, vt exiret e terra & cognatione; [Genes. 12. 1.] aliquando autem & patriæ derelictionem, & domus & parentum & fratrum, quæ fit propter ipsum, vt sacra loquuntur Euangelia, iis qui sic fecerunt, esse causam vitæ æternæ; hæc legens, & ea quæ sunt his similia, & in mentis sinus immittens, ita vt par erat, accendebatur animo, & sequendi Christum magno tenebatur desiderio, per viam angustam & asperam. [Matth. 19 29.] Cumque has assidue versaret animo cogitationes, preces fūdit, quæ vitæ pulcherrimæ fuere proœmium; Deduc me Domine, dicens, in via tua, & ambulabo in veritate tua. Deinde diligenti studio init viam, quæ ducit Hierosolyma, illo quidem tempore, [It Hierosolymam.] quo b Marcianus Imperator erat in vitæ occasu; c Chalcedonensis autem Synodus (eam autem esse quartam & sanctam cognoscimus) congregabatur aduersus d Nestorium & alios hæreticos.
[5] Cum autem iam venisset Antiochiam omni ex parte bonus Theodosius, non statuit oportere eam transire, nisi ad insignem e Simeonem, Simeonem, inquam, Styliten, id est, in columna stantem, prius veniret, [Simeonem Styliten inuisit.] & eius vultum contemplaretur, & sermones audiret, & ex his veluti viæ solatium caperet, orationisque & benedictionis eius esset particeps, quæ simul & virtutis viam, quam habebat in animo, & eam, quæ cernebatur, leuem facilemque redderet. Cum ad eum autem abiret, statim non contemnendū nec leue signum accipit illius apud Deum fiduciæ & familiaritatis, priusquam ad sacram accederet columnam & vocem emitteret, ipse desuper illum audiens clamantem, & ipsum nominatim vocantem. Vox autem ita habebat: Bene venisti homo Dei Theodosi. Ille autem obstupefactus, [Simeon illi futura prædicit.] & ei genu inclinat, & vultum humi prosternit, gloriosiorem appellationem specie humiliore respondens. Deinde ad ipsum lætus ascendit, cum ille iussisset, & amplectentem est complexus; hoc quoque magni faciens, membra attingere venerabilia, & illius complexum suscipiens tamquam diuinum aliquod signaculū, confirmans ei gressus ad virtutem. Ille autem ei omnia diuinissime prædixit, & qualemnam sit huius viæ finem inuenturus, & cuinam sit gregi postea præfuturus, & quod multas pecudes ratione præditas abrepturus sit a lupo, qui percipitur intelligentia; & alia, que paulo post finem singula accepere, quæ etiam per vnumquodque tempus procedens dicet orato.
[Annotata]
a In MS. exemplari Græco μογαριασσός; aliter Menæa, Anthologion & Menologium, citata in prolegomenis n.2.3. & 15.
b Cœpit Marcianus imperare an. Ch.450. obiit exeunte Ianuario anni 457.
c Cœpta est 8. Octob. absoluta post 13. sessiones I. Nouemb. ann. Christ. 451.
d Ita etiam Græcum MS. Νεσόριον, improprie. Damnati in ea sunt Eutyches Constantinopolitanus Archimandrita, qui naturarum in Christo discrimē tollebat, eiusq; fautor Dioscorus Patriarcha Alexandrinus. Nestorius vero sub Theodosio iuniore ann. Chr. 431. in Synodo Ephesina Oecumenica 3. damnatus, quod Christum assereret duplici constare persona, ac B. Mariam haud esse θεοτόκον.
e De eo fuse actum V. Ianuarij, vbi in vita ex Metaphraste n. 39. hæc eadem narrantur.
CAPVT II.
Hierosolymis habitatio. Secessus.
[6] His ergo adhuc magis animo confirmatus, cum preces admirabilis Simeonis tamquam duces quasdam & custodes accepisset, [Visitat reuerenter sanctam ciuitatem.] alacrius quam prius iter persequebatur, & peruenit ad sanctam ciuitatem, cum a Iuuenali tunc esset commissus Archiepiscopatus Hierosolymorum. [Cœnobiticam vitā ad tempus præfert solitariæ.] Cum autem totum illum diuinum locum obiisset, & sancta sancte adorasset, apud se in animo versabat, quomodo inciperet philosophari, & vtrum ex duobus vitæ institutis eligeret; idne, quod est plane solitarium, & quod non habet aliquam cum vllo consuetudinem; an quod agitur cum aliis piis, & qui eundem scopum persequuntur. Ceterum separatim silere, & quietem agere, non probauit in præsentia, id nequaquam tutum esse iudicans ei, qui nondum esset expertus per se luctari cum spiritibus nequitiæ. Si enim ex iis qui in mundo militant, nemo, inquit, est tam inuicta audacia, & tam insigni stultitia, vt si sit plane rudis & in re militari omnino inexercitatus, a linea in medios statim hostes irruat; quomodo ego, cui manus non sunt eruditæ ad prælium, nec digiti ad bellum, neque superna sum accinctus potentia; idque cum sit cōflictus longe periculosior & incertior, aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi principes tenebrarum huius sæculi, aduersus spiritualia nequitiæ, possem in acie consistere? Restat ergo, vt postquam ego a sanctis Patribus didicero, qui se in his prius recte exercuerunt, & satis ab eis fuero institutus ad decertandum contra hostes, qui percipiuntur intelligentia, deinde in tempore percipiam fructus, qui colliguntur ex quiete & silentio.
[7] Hæc cum sapientissime cogitasset (erat enim ei inter alia perfecta quoque intelligentia) statim se conuertit ad eos quærendos, qui bonum cum labore meditantur: vt qui sciret, quod patiendo tutius docetur & discitur. b Longino itaque beato seni, qui erat excellentissimus Patrum sui temporis, [Longino se tradit in disciplinā in Turre Dauid.] seipsum tradit: vndique cum eo & degit & habitat, illius moribus admodum delectatus, & ideo totus ei veluti inhærens, & vt dicam cum diuino Dauide, anima post eum agglutinatus. Nam cum quo quis versari delectatur, talis etiam esse creditur: & id pulchre dicitur ab antiquis. [1. Reg. 18. 1.] Admirabilis autem hic Longinus se in quadam domuncula c turris diuini Dauid (hoc enim perhibet longi temporis traditio) incluserat, & illic dulce mel virtutis laboriose conficiebat.
[8] Apud quem cum omnes sensus pius Theodosius, ita vt oportebat, exercuisset, & in iis quæ sunt expetenda & fugienda, [Migrat postulante Icelia, ad templum Deiparæ.] discernendis summe elaborasset, in Veterem sedem (eum enim locum ita vocant: est autem in via publica, quæ tendit versus Bethleem) commigrat, inuitus quidem, sed cedens paternæ voluntati, cui potius, quam sibiipsi morem gerebat. Quænam autem fuit causa migrationis? Mulier quædam admodum pia & honesta, nomine Icelia, diues facultatibus, sed virtute ditior. Ea cum aliquo quidem prius cohabitauit; postea autem Christi fit ministra propter pietatem. Etenim templum quoque quod illic est, dicitur posuisse omnium Dominæ & Deiparæ. Cum ea ergo tunc seni magnopere supplicasset, vt in templo, quod ipsa condiderat, collocaret Theodosium; ille quidem paret inuitus: persuadet autem multo magis nolenti Theodosio, vt admittat translationem. Cui enim iucundum erat simul habitare, consequens est, vt ei quoquemolesta fuerit separatio: maxime cum B. Theodosius mallet parere, quam imperare, sicut declarabit oratio.
[9] Cum itaque persuasus & translatus esset, & diuinum illud templum habitasset, eius deinde fama ad omnes peruadente (solet enim virtus non minus eum, qui eam possidet, cōspicuū reddere, quam eum, qui eā fert, lucerna) nō ferens illic versari diutius, trāsit in hunc sacrū montē & hanc d speluncā: ex qua facit ille vnam solam eam, quæ est ad Deum, transitionem, [Discedit in speluncam.] illic relicto corpore. Tribus autem de causis pie fit eius in montem translatio. Primum quidem, vt præfecturam tamquam magnum aliquod onus fugeret, quam illi erant imposituri Patres, vel potius eius virtus eximia. Secundo, vt loci quoque translationem, ad excelsioris vitæ institutum translationem efficeret, solitudinem ab hominū conuictu secretam multiplices virtutis fructus producere arbitrans. Tertio autem, quod non a se, sed a Deo motus fuerit, vt isthic ei Christi phalanx ducenda committeretur, vbi tot militum, vel potius spiritualiū Procerū millia, erat cōmuni Domino oblaturus. Sic ergo pia mente commotus, accedit ad verticem montis, & in hac spelunca perpetuohabitat, quæ etiā hucusq; eius sacris diues est reliquiis.
[10] [In ea olim 3. Reges pernoctasse perhibentur.] Quædam autem fama ab alto a Patribus tradita, ad nos vsque peruenit, quæ dicit, fideles illos Magos, qui Bethleem venerunt ab Oriente, cum Deo, qui ex superna specula in Occidentem huius mundi venerat, aurum, thus & myrrham pie admodum obtulissent, deinde ab Angelo responsum accepissent, ne eamdem viam rursus inirent, sed per aliam potius redirent in suam regionem: Hos, inquam, dicit e Magos in hac spelunca in reditu fuisse diuersatos: cumque hic noctu dormiissent, mane ingressos esse viam, quæ ducebat in patriam. Et tale quidem est id, quod dicitur, & fortasse eam nulla labefactat improbabilitas. Nam primum quidem, cum statuissent ingredi iter per Hierosolyma, non est admodum facile, vt ij alia ex Bethleem domum reuerterentur. Sicut etiam nunc videmus eos, qui a Bethleem, vel ab ea quæ est circumcirca regione, transeunt, per hanc proficisci.
[11] Præterea autem multa exiis, quæ olim quidem facta sunt, sita autem non sunt in diuina Scriptura, sola scriptis non mandata traditio, efficit vt in hodiernum vsque diem pro certis habeantur. Qualia sunt ea, quæ dicuntur de loco cranij, quæ sunt, inquam, tractata a magno f Basilio. Ille enim dicit in quadā sua oratione, (oportet enim ea tāquam condimentū aliquod addere orationi) non scriptam nobis exponens traditionem, Adam, inquit, primus noster parens in hoc, [Traditio de loco sepulturæ Adami.] qui nunc dicitur cranij, loco dicitur esse sepultus: vbi meus quoque Christus pro nobis crucem & mortem suscepit, propter eam, quæ verbis explicari non potest, benignitatem. Et hæc quidem sic.
[Annotata]
a Iuuenalis Episcopus ordinatur mortuo Prahylio an.Chr.429. interfuit Synodis Oecumenicis Ephesinæ & Chalcedonensi: moritur an. 457.
b Longinus quidam anno Christ.469. a S. Euthymio præfectus monasterio inferiori non procul a Laura S. Euthymij; de quo in huius, & S. Sabæ vitis agitur. Græci in Menæis XVII. Nouemb. referunt pium S. Longini obitum, quod forte de alterutro intelligendum.
c Eam exhibet Adrichomius in topographia & descriptione vrbis Hierosolymitanæ. VVillermus Tyrius lib.9. de bello terræ sanctæ cap.3. refert in arce & turri Dauidis omne vrbis munimentum fuisse, cum a Christianis reciperetur.
d De hac spelunca & loco fuse actum in prolegomenis, §. 4.
e Eadem referuntur in Elogio Ioannis Moschi supra relato in prolegomenis. Didicerant, inquit Barradius noster tomo 1. in comment. in Concordiam Euangelicam, speculam palatiis anteponere, cum Christum in spelunca natum conspexissent.
f Basilius in cap. 5. Esaiæ: Obtinuit fama quædam in Ecclesia memoriam conseruans, non quidem scripto proditam, quæ & talis est; quod prima vtique Iudæ hominem habebat incolam, nimirum Adam, simul atque excidit deliciis paradisi, in hac terra collocatum, ad mitigandam iacturā bonorum quibus fuerat exutus. Primaigitur etiam mortuum hominem excepit, [Locus Caluariæ vn de dictus.] qui & illic eam, cui addictus erat, sententiam condemnationis plene est executus. Itaque insolens esse ac nouum videbatur illius ætatis hominibus spectaculum, os capitis defluente carne nudum. At illi recondentes cranium, loco illi nomen indidere Κρανίον, id est, Caluariam. Probabili ratione potuit Noe non ignorasse sepulchrum principis huius, & mortalium omnium primigenij: siquidem hac de re fama a diluuio mox per orbem propagata est ab ipso, & dimanauit, eoque Dominus excussa origine humanæ mortis, in loco qui Κρανίον dicitur, id est, Caluaria, passus est, vt quo in loco corruptio, siue mors hominum initium accepit, illic vita regni suum sumeret exordiū; Hæc Basilius. Idem sentiunt Tertullianus, Cyprianus, Origenes, Epiphanius, Athanasius, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, aliiq;, quos refert Salianus noster tomo 1. Annal. Eccl. veteris testamenti anno mundi 930.num.7. & seqq.
CAPVT III.
Exercitatio virtutum in spelunca.
[12] Sapiens autem Theodosius cum fuisset in hoc loco, & semper cuperet excelsiora, diuino Apostolo sibi veluti exemplati proposito, euasit illius imitator, omnia quidem sacra amans mandata similiter, præcipue autem captus amore diuinæ dilectionis. [Amor eius in Deum.] Eius enim suaui iaculo sic erat illius sauciata anima, & ita eius insolubilibus adstringebatur vinculis, vt excelsum illud & diuinum præceptū, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua, re ipsa ab eo impleretur: quod quidem non aliter fieri potuerit, nisi omnes naturales animæ facultates ad nihil aliud, quod adsit, contendant, nisi ad solum Creatoris desiderium. [Matth. 22. 37.] Has, inquam, intelligetes animæ operationes, vt musicæ peritus, pius Theodosius concinne & numerose mouens ad ea, quæ oportet, & quando, & quantum oportet, & vt par est, vnamquamque coniungens, omnium harmoniarum numerosissimam & iucundissimam effecit suæ vitæ temperaturam; vnum solum scopum sibi proponens, vt ex Deo a se omnia fierent, & nihil ab eo dissentiret & discreparet.
[13] Quis enim in iis, quæ pro Deo suscipiuntur, periculis æque excelsi & fortis animi visus est atque ille, qui neque vincebatur a minis potentiorum, neque illiciebatur inducebaturve blanditiis, quando de Deo fortasse, sed non ex Deo, erat quod iubebatur? sed de ea re quidem differatur oratio. Quis autem ita nouit discernere cordis cogitationes, & accurate eas examinare, & maligni nosse artes, a dextræ subrepentes, sicut ille? [Varia virtutum exercitia.] Quis sic animo moderari, spiritum conterere, omnem intelligentiam & altitudinem deprimere, quæ extollitur aduersus Dei cognitionem? & vt breuiter dicam, quomodo quis res illius imitetur, quas ne digne quidem laudare possit? ieiunij constantiam, vigilandi perseuerantiam, orandi assiduitatem, pulchrum psalmodiæ ordinem, oculorum in lachrymas innatam profusionem, vt prius spes esset sisti perennia fluuiorum fluenta, quam fontes illius lacrymarum; per totas noctes stationem; occulta lora, quibus, eo quod in somnū difflueret & resolueretur, cum inguinis dolore suffulciebatur; humilitatem spiritus, mansuetudinem, animum vt plurimum cogitabundum & attentum, acre ingenium, & quod admodum facile recta ad cælos vsque volabat? Hæc optare quidem possunt etiam alij; sunt autem ad imitandum omnino difficilia.
[14] Quis ventri ita imperauit, aut eum abstinentiæ legibus magis habuit obedientem? Qui eo vtebatur nō secus ac ancilla, cibum sumente quando ipse iuberet; sumente, [Abstinentia, victusq; asperitas.] inquam cibum, non quantum ipse vellet, sed quantum sufficeret ad continendum vinculum naturalis coniunctionis. Alimentum autem erat fructus palmæ, aut pauce siliquæ, aut legumen aliquod aqua madefactum, aut etiam quæ ex agrestibus herbis erant esui aptæ. Quod si horum quoque, quæ dicta sunt, erat penuria propter summam solitudinis inopiam, ossa dactylorum madefacta, erant illi lautum & splendidum nutrimentum propter necessitatem, & famis scitum solatium. Perpetuis autem triginta annis panis nihil gustauit penitus. Sed et si ita parce & stricte se gerebat in iis, que pertinebant ad vsum corporis, non ita tamen se habebat in iis, quæ pertinebant ad animam: sed illam contra abunde & copiose noctu diuque alebat: vt qui in lege Domini quotidie meditaretur, & sacris oraculis quotidie rigaretur. Quo factum est, vt visus sit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, & fructum dedit in tempore iucundissimum & copiosissimum. Atque corporis quidem in iuuentute ad libidines incitationem sic pulchre effecit conquiescere. Hanc autem abstinentiæ legem non statuit simul abiicere cum flore iuuentutis, neque eam repulit tamquam adhuc inutilem & minime necessariam; sed conseruauit vsque ad profundissimam senectutem, augēs, & non remittens: & non secus ac quemdam socium nauigationis, qui vna nauigauit in hyeme & tempestate, multorumque laborum & ærumnarum fuit particeps, cum iam fuerit in portu, erubescens amandare.
[Annotatum]
a Græce τέχνας εἰδέναι τοῦ πονηροῦ διὰ τῶν δεξιῶν κλεπτούσας. Lipomanus, maligni nosse artes, quæ suffurantur per dexteras.
CAPVT IV.
Accessus Discipulorum. Pius Basilij obitus.
[15] [Conueniunt ad illum discipuli.] Amplectebatvr itaque labores, sicut alij voluptates: remissiones autem & delicias repellebat vt hostes, cum longa consuetudo ei talem impressisset habitum. His non secus ac stella iucundissima, splendidissime ac pulcherrime micans radiis, iam etiam procul apparebat. Nam ciuitatem quoque sitam supra montē, est celari difficile. Ergo nec latuit, etiam si illud ipsum perpetuo fugeret. Cum non lateret autem, consentaneum erat omnino, vt boni & honesti studiosas animas ad se traheret, non secus ac magnes ferrum, aut potius vt bonas quasdam apes, iucundum illud mel virtutis. Ad illum itaque iam ventitabant quidam ex iis, qui erant amatores virtutis, & malebant cum eo incolere solitudinem, quam cum Imperatoribus præclaras ciuitates. Qui vim afferentes, vix quidem, sed tamen persuadent, ne sua solum consideraret, sed ea etiam, quæ sunt proximorum: & eius, quæ est ex Deo, vitæ eum accipiunt veluti pædotribam. Et tunc quidē sex vel septē numero erant chorus qui erat circa ipsum.
[16] [Iubet eos sibi sepulchrum ædificare.] Cum autem sciret ille magnus, iis qui ex Deo viuere elegerint, nihil æque conducere ad parandam virtutem & ad partam conseruandam, ac mortis memoriam, que etiam vera philosophia & dicitur & creditur; quid facit? Sepulchrum iam construere his suis iubet discipulis: simul quidem vt eius esset monumentum finis, sicut etiam vocatur, & sic eos magis excitaret ad decertandum, & diligentius stimularet ad virtutem; & simul etiam & mortuos acciperet; quin etiam ille ex futuris aliquid præuidens & præsagiens; iam enim hæc charismata & gradus attigerat, in luce gratiæ lucem videns. Quid autem erat quod præsagiebat, iam declarare aggreditur oratio. Paratum enim erat sepulchrum, & adstabat quidem ipse desuper; discipuli autem ipsum circumsistebant Ille autem acuto mentis oculo intuens id, quod erat euenturum, sic lepide dicit, eos adspiciens: Sepulchrum quidem est paratum, quisnam autem ex vobis est encænia eius celebraturus? Et ille quidem sic, lepidæ & vrbanæ orationi miscens seria: solebat enim ipse quoque inter alia tempus nosse, austeritatemque & tristitiam gratia moderata soluere.
[17] Quidam autem Basilius, dignitate quidem Sacerdos, propter rerum autem bonarum desiderium, expressos aperte seruans paternos characteres; & eum qui ipsum genuerat spiritaliter, non minus referens similitudine virtutis, quam carnales patres ij qui ex illis nati sunt, & alioqui sciens quæstionem non frustra esse propositam a magistro, primus arripiens sermonem, erat prompto & alacri animo ad mortem eligendam, tamquam rem non repudiandam, sed valde vtilem & conducibilem. Protinus ergo genibus flexis, cum se humi proiecisset, [Basilio viuo fiunt tertianæ, nouenæ, & quadragenæ, vt defuncto;] Benedic mihi, inquit, Pater. Ego autem, inquit, huius sepulchri primus celebrabo encænia. Hic ergo petiit, ille vero dedit. Et ipsum quidem habuit sepulchrum. Iubet autem Pater omnia ipsi fieri, quæ lex vult fieri mortuis; tertianas, inquam, & nouenas, & cōsequenter etiam quadragenas. Cum autem iam finem acciperent quadragenæ, (o quomodo explicauerit oratio id, quod est valde quidem verum, sed est valde creditu difficile, propterea quod modum exuperat!) Basilius neque a febre arreptus, nec capitis dolore vexatus, nec vllum dolorem sentiens in vlla parte corporis, tāquam molli quodam & suaui somno sopitus, excessit ad Dominum: [Moritur is absque dolore:] præmium virtutis, & illuc migrandi promptitudinis. Quod quidem aperte significauit eum eorum, quæ hic sunt, nequaquam affici voluptate: vt qui primus vt ante Deum sisteretur, & primus coronaretur, elegerit; adeo vt ipse hac in re laudem magistri superauerit: nisi forte nimis videatur curiosum id, quod dictum est; siquidem magna res est, Dei faciem placidam ac benignam intueri.
[18] [mortuus 40. dies cum viuis psallit.] His sic perfectis, miraculo miraculum successit. Quadraginta enim deinceps dies, in canticis vespertinis inter sacrum chorum discipulorum hic diuinus quoque stans Basilius, & vna cantans videbatur & andiebatur a magno Theodosio. Et ex aliis quidem nullus alius, aut vocem audiebat, aut illius formam cernebat. Solus autem quidam Aetius, (qui ipse quoque magistri sequebatur vestigia, & volebat esse discipulus Theodosij non ex eo solum, quod res illius & sciret, & narraret, sed eum etiam imitaretur) ipsum quidem videre non poterat, sed vocem audiebat. Rogauit autem magistrum, an ipse mortui quoque vocem audiret. Ille vero dixit se & videre & audire: &, si vellet, se ei esse ostensurum eo tempore, quo apparuerit. Atque nox quidem successit, & peragebatur conuentus, & homo Dei rursus plane videbat Basilium cum iis, qui stabant & canebant, [Videt eum Theodosius & Aetio ostendit.] simul stantem & canentem, eumque digito ostendens Aetio, preces quoque addidit, Aperi Domine, dicens, huius quoque oculos, & videat hoc quoque magnum tuorum operum mysterium. Cum is autem statim vidisset & agnouisset, atque etiam accurrisset, & præ desiderio eum complecti voluisset, Basilius non solum apprehendi nō potuit, sed etiam euanuit, cum dixisset aliis audientibus, Salui estote, o Patres & Fratres, salui estote: me autem de cetero non videbitis amplius. Quamobrem id quod a Christo dictū fuit in Euangeliis, Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, viuet, ostendit id quod factum fuit, esse verissimum & fide dignissimum. [Ioan. II. 25.]
CAPVT V.
Annona ei diuinitus submissa.
[19] Hoc fuit primum testimonium virtutis Theodosij. Secundum autem mea iam vult persequi oratio, quod priori nullo modo est inferius. Dies erat festus, & festorum omnium primus & præcipuus, ipsum, inquam, [In Paschate desunt panes ad sacrificiū, aliaq; alimenta:] Pascha, mei Christi, vel mea potius resurrectio & reformatio. Sacræ autem noctis aderat quidē vespera: iis autem, qui ad eum ventitabant, nihil erat eorum, quæ sunt ad vescendum necessaria, non panis, non oleum, non aliquid aliud erat ex iis, quæ sunt esculenta. Atque chorus quidem discipulorum ægre ferebat, vt est verisimile, qui iam erant numero duodecim: ægre ferebant autem non pro se tantum, sed quod cum iam non adesset panis, qui offerretur ad sacrificium, erat eis futurum Pascha absque sacrificio, & absque corpore Christi dies festus celebrandus. Circumsistentes itaque aduersus magistrum murmurabāt, cum causam rationi consentaneam veluti ex re cepissent. Ille vero cum tantum dixisset, Parari oportet sacram mensam; reliquorum autem, inquit, nihil vlli curæ sit. Nam qui olim tot Israelis millia in solitudine, deinde etiam non paruam multitudinem aluit ad satietatem, hic ipse nostri quoque curam gerit, nec est viribus imbecillior, nec ad prouidendum debilior. Hæc ille quidem dixit: sed quemadmodum eius verba effectum sint quam primum consecuta, nec spe fraudauerint discipulos, iamiam dicet oratio.
[20] Quomodo enim olim ouis in vepribus a Sabec adfuit, Abrahæ parata ad holocaustum; ita etiam huic quoque Beato, sole iam terram relinquente, accedit quidam par mulorum ducens, [insperato asseruntur S. Theodosio.] per quos afferebatur sarcina variorum alimentorum, conuenientium hominibus, qui se exercent: & nec aberat quidem ipse sacræ mensæ, qui videtur & intelligentia percipitur, panis, sed erat vna cum aliis. Propter quod magis lætati sunt Theodosij discipuli, Christi cultores. Et hoc quidem donum, fuit donum illius precum, quod non ex cælo pluerat, vt prius manna; sed ex terra scaturierat nutibus cælestibus, & aluit non solum sensibiliter, sed etiam spiritaliter, quod ad panem quidem attinet, qui fuit oblatus sanctificationibus. Sic ergo cum simul terrestribus bonis & cælestibus se iucunde satiassent, qui apud ipsum erant, vsque ad sanctam Pentecosten, paullatim discebant, qualis esset illorum Doctor. Et hoc quidem ita se habuit.
[21] Quod autem consequitur, illius dico esse fraternum, & similis fidei & spei fœtum germanissimum. Vir quidam cuius erant magnæ opes, bonis autem operibus laudem assequi statuerat, suas facultates distribuebat in benedictionibus, [Inopiam suorum viro locupleti & benefico indicare renuit.] & pecuniæ materiam efficiebat animæ salutatem. Is, inquam, cum omnibus aliis, & præcipue iis, qui viuebant ex Christo, & se a mundo remouere, ad Deum autem prope accedere recte cogitabant, dextera apparuisset iucundissima, vt diuina dicit Scriptura; aut rursus, vt cum Scriptura magis dicam, hortus eius non conclusus, & fons conspectus esset non signatus; solis Theodosij discipulis, per obliuionē aut ignorationem non impertiit beneficentiam; aut forte etiam Deo in his Sanctum probante aut glorificante. [Cant. 4. 12.] Atque discipuli quidem accedentes, ei exhibebant molestiam, vt & se & illos manifestos redderet diuisori, & magno studio instabant: neque enim se habere, quo deinceps alantur, qui paucas quidem habebant siliquas, & cum eæ nonnumquam deficerent, ea quæ restabant ossa coquebant, vt iam dictum est, & eis vtebantur ad famis solatium. Sic ergo illi hominē, qui semper latere studuerat, manifestum fieri cogebant propter pusillum suum & abiectum animum: & eum, qui ad Deum oculos conuertere consueuerat, vrgebāt, vt turpiter manus porrigeret hominibus, relicta manu, quæ est aperta, & implet omne animal benedictione, vt qui eam esse angustam vel parcam ac sordidam iudicasset in præsentia. Atque illi quidem erant tristes. [Suos consolatur.] Is vero eos sensim admonens, Quis, aiebat, ex iis qui in Deo confisi sunt, omnino est derelictus? At quis, qui ipsum ad finem vsque sustinuit, non accepit consolationem? Qui inebriat omnem sitientem animam. Hæc nobiscum dicat diuinus Hieremias: Et omnem esuriētem implet animam. Qui præparat coruis cibum, & pullis coruorum; vt Iob quoque & diuinum Dauid introducam simul loquentes. [Ier. 31. 25., Iob. 38. 4., Ps. 146. 9.] Cognoscamus quantū interest inter humanū studium & diuinam prouidentiam, quæ pertingit vsque ad extrema: & sciemus, quēadmodum iis etiam, quæ propter Christum lubenter reliquimus, diuina rursus prouidentia abunde & copiose fruimur.
[22] Hæcdixit, & paulo post apparuit quidam, ducens animal onustum. Ibat autem non ad magni Theodosij monasterium; sed scopus quidem erat ei id transire, onus autem in aliquo alio loco deponere. Postquam vero fuit iam prope monasterium, [Quidam diuinitus monetur, vt eis alimenta subministret.] vel inuitum virum sistit iumentum: cumque ei flagello multas plagas incuteret, illud erat immobile, non secus ac si esset saxum. Cum homo ergo recte existimasset id non fieri sine Dei numine, mox conuerso ordine, animali vtebatur tamquam duce, & laxato fræno ei permittebat ire, quo eum ferret impetus. Cum homo sic fecisset, animal confestim nusquam quidem alio, sed perinde ac si aliquis frænum, cum a nemine videri posset, traheret & dirigeret, recta vadit ad monasterium. Quo cum vir esset ingressus, & inopiam, quæ eos vrgebat maxima, didicisset, & Dei prouidentiæ arcanum esset admiratus, quemadmodum scilicet effecisset vt inopiæ molestia eis esset occasio coronarum, & vt ipse eam solueret molestiam, & quod ea de causa non parebat animal, eum diuina vocāte prouidentia ad alendas animas, quæ Deo quidem ministrabant, ministrantis autem corporis laborabant imbecillitate. Hæc cum ille didicisset, duplum præbuit eius eleemosynæ, quam primus diuisor dederat. De cetero ergo eius discipuli cessantes ei exhibere molestiam, & esse pusillo & abiecto animo, studebant potius eum imitari, beatumque eum ducebant propter firmam spem & fidem in Deum. Sed hæc quidem hucusque.
[Annotatum]
a In Hebræo legitur Gen. 22.13. detentus aries cornibus suis in Sabech: quod LXX & Theodotion vt proprium retinuerunt: κριὸς εἱς κατεχόμενος ἐν φυτῳ σαβέκ. Significat autem Sabech Hebraice perplexitatem, cuiusmodi est illa, quæ in condensis vepribus cernitur, a radice sabach, implecti, intricari, vt optime in vulgata editione; Vidit arietem inter vepres hærentem cornibus:
CAPVT VI.
Extruitur monasterium.
[23] [Augetur numerus discipulorum.] Qvoniam autem ei quotidie accedebant discipuli (fontes enim illius gratiarum vocabant bonas & virtutis studiosas animas; ceruas rationis cōpotes dixerit aliquis, aquas amantes spirituales) aliique plurimi accesserunt, & non pauci ex iis, quorum magna erat auctoritas & opes. Et iam magnus quidem erat numerus discipulorum: spelunca autem exigua, & plane minor, quam vt eos posset capere; ipsi autem accedentes solicitabant, vt excitaret monasterium, & ampliorem eis faceret caulam ouium spiritualium, dicentes, nihil oportere eum curare sumptus faciendos ad ædificationem. Nam & sumptu, aiebant, qui ad eam sufficit, manus, & manu nobis animus largior. Sic cum maiori gregi cogeretur præesse vere bonus pastor, dici non potest quantis iactaretur curis, & quam variis distraheretur cogitationibus. Quando enim ad bonum quietis & silentij respiciebat, & ad puram & tranquillam mentem, ab hac cara quiete tamquam a matre se auelli dolebat. Quando autem considerabat, curam esse gerendam eorum qui ventitabant, & non oportere sibi soli viuere, sed multo magis etiam proximis, & eius rei ipsum Dominum fuisse nobis ab initio exemplar propositum, qui & sibi congregauit discipulos, & conspectus est pastor ouium rationis compotum, & pro eis emisit animam.
[24] [Diuinum nutum in dubiis exquirit, & sequitur.] Hæc ergo quando per otium considerabat, & in cōtrariam partem trahebatur animus, neque sciebat cuinam pure adhæreret. Nam quietis quidem & silentij fructus non ignorabat; rursus autem sciebat, quinam essent fructus curæ, quæ gereretur Fratrū: & ideo vtrisque adhærebat, & neutrius erat penitus: & ab vtroque recedebat, & cum ambobus rursus conueniebat. Quid ergo facit? Deo permittit vniuersum, qui vel solus potest miscere, quæ misceri non possunt: & illius auxilio credit posse fieri, vt & conseruetur bonum quietis & silentij, & non priuetur mercede præfecturæ. Non enim in eo, quod sit corpus solitarium, sed in eo, quod sit cor bene compositum & tranquillum, vitam recte geri monasticam, vt a diuino Dauid est definitum. Certe etiam si ita se haberet, iudicium tamen Deo permirtit, & ei supplicat, si omnino ei gratus esset conatus, (ei enim in mente verfabatur, quod olim diuinus Simeon de eo prædixerat) si ergo omnino Deo placeret, vt hoc signo declararet, & locum aperte indicaret, in quo erat monasterij iacturus fundamenta.
[25] [Orat sibi diuinitus monstrari ædificandi monasterij locum.] Cum ergo in manus sumpsisset thuribulum, & implesset carbonibus, & deinde absque igne imposuisset suffitum, peruasit solitudinem, labris preces decantāns. Preces autem ita habebant: O Deus, qui per multa & magna miracula olim Israelem confirmasti, qui famulo tuo Moysi multis & variis prodigiis persuasisti, vt eos regendionus subiret, & virgam quidem in serpentem, in alborem autem lepro fananinum mutasti, & deinde ei rursus priorem restituisti colorem; qui aquam quidem mutas in sanguinem, ipsum autem rursus facile in aquam restituis; qui Gedeoni signum victoriæ vellus exhibes, & quæ circa vellus; qui omnia fabricaris & contines; qui Ezechiæ vmbræ graduum retro reuersione descripsisti vitæ additamentum; qui etiam. Eliæ preces prius exaudiisti, ignemque de cælo demisisti; & propter eorum, quise impie gerebant, ad te conuersionem, ligna & holocausta & aquam vna eum ipsis lapidibus combussisti; ipse etiam nunc es Domine, ipse quoque exaudi me seruūtuum, & ostende vbi tibi placeat, vt templum quidem tuæ potentiæ, tuis autem seruis & meis discipulis habitaculum ædificem. Ostendes autem omnino, vbi iubebis accendi hos carbones, ad gloriam quidem tuam, multotum autem agnitionem, & veritatis confirmationem. Hæc & his similia decātans, obibat loca, quæ nouerat aliis aptiora.
[26] Cum autem solitudinis multam terram peruasisset vsque ad locum, qui dicitur a Gutilla, & ripas b lacus Asphaltidis, sic mortuis & minime ignitis carbonibus, [Carbores sponte accenduntur.] cum vidit eos minime accendi, neque conatum ei ex animi sententia succedere, cōstituit reuerti. Cum hoc autem fecisset, & parum esset remotus a spelunca, (o quis tuam digne laudarit potentiam, Rex immortalis!) fumus repente ascendit ex carbonibus, fumus bene olens, cum ignis modo ineffabili percurrisset carbones, & eos latenter suscitasset. Cum itaque ignis melius quam lingua locum significasset, & iacta sunt fundamenta, & templum extructum est, & ædificatum est c monasterium, vel, vt melius dicam, virtutum habitaculum, aut tabernaculum in terra, [Ædificat monasterium amplissimum.] quod est revera terra superius & cæleste: quod quidem est & magnitudine maximum, vt quod paullatim creuerit iis, quæ factæ sunt, accessionibus, & abundat bonis omnibus, non iis solis, quæ sunt ex spiritu & virtute, sed iis etiam, quæ sunt ad vsum corporis. Nam eis quoque erat illis opus, cum essent homines, non lautis quidem & superuacaneis, sed quorum est necessarius vsus & ineuitabilis. Quomodo enim in præclara ciuitate & populo frequenti, ita etiam hic quoque licet videre omnigenas artium officinas, quæ communi fraternitati omnia præbent citra laborem, & ab externis, quæ eos auellant, curis liberant.
[Annotata]
a Ms. Græcum Κουτιλᾶ.
b Lacus Asphaltidos, id est bituminis, vulgo mare mortuum dicutur, post euersas ibidem Sodomam, Gomorrham, aliasq; vrbes.
c Cathisma appellatur in vita S. Sabæ. vide prolegom.
CAPVT VII.
Benignitas in pauperes, ægros, hospites, diuinitus remunerata.
[27] Iam vero habitationū varietas & diuersitas quēnam oculum quidem non mouet ad cōtemplandum? [Variæ hospitum mansiones.] quānam autem non linguā ad laudandū? Quam enim omnino animam, aut quod corpus eorum, qui diuersantur, non curat? Hæc est monachorum, illa eorum qui promiscue vitam agunt; alia egenorum, alia eorum, qui alias peregrinantur. Et vt in summā dicam, vnicuique eorum, qui accedunt, & locus quo excipiantur, & modus quo curentur, alius alij est attributus. Vnum est, quod ex æquo omnibus exhibetur, nempe summa hospitij hilaritas & benignitas. Ceterum pauperum quidem magnam curam gerebat Theodosius: quorum ille egestatē vincens suppeditatione, eam rursus habebat voluntate inferiorem: quomodo etiam voluntatē semper victam a liberalitate & munificentia spiritus, vt paullo post ostendetur. [Theodosij benignitas in pauperes;] Hoc autem est ipsis rebus cōsentaneum & valde consequens. Si enim ipse cum esset homo, studebat hominum egentium superare cupiditates voluntatis magnitudine; quomodo non humana rursus voluntas superanda erat ab opibus diuinis & benignitate?
[28] Cum autem in omnes, qui egestate premebantur, ita esset misericors, eius magis augebatur misericordia in eos, in quibus rursus erat malum grauius, & cum egestate erat præterea morbus, aut membrorum mutilatio excrucians, ea que sacra, quod est grauissimum. Ea ratione erat etiam oculus quidem cœcorum, [in ægrotos.] pes vero claudorum, indumentum autem nudorum, eorum, qui recta carebant, tegumentum, ægrotorum medicus, largitor, administer, famulus; omnibus omnia factus propter excellentem benignitatem; sanguinem abluens, vulnera mundans, labra admouens labris eorum, quorum erat caro mutila, & ita eos sapienter consolans, & persuadens, vt moderate ferrent calamitatem, cum scirent eos, qui sapiunt, non modo ipsos non auersari, sed eos potius beatos ducere & amplecti. Non autem se superbe & inhumane gerens, vt complures, quos cum oporteret miserādo fratres, Dei sibi conciliare benignitatem & clementiam, illi (o inhumanitatem) adeo sunt elati & sublimis animi, aut (vt verius dicam) nimis sui amantes, & tam pusilli & abiecti animi, vt non solum eos non admittant, sed eos etiam videre non inducant in animum: perinde ac si nolint meminisse neque omnino scire, quod ipsis quoque sunt carnes subiectæ talibus affectionibus. Sed non sic hic Beatus, sed fuit magno (sicut diximus) & generoso animo. Et sunt huius quidem multi oculi testes: [Alij eum imitātur.] maxime autem ex iis, qui hoc ministerium vna cum eo obibant: qui cum primo hanc insignem benignitatem & commiserationem similiter atque alij auersarētur, illius deinde egregiam reueriti moderationem, persuasi fuerūt recte sapere, & iuxta imbecillitatem humanam & humilitatem.
[29] Quamobrem si quis eum dixerit communem portum, [Nemo inde repellitur.] & communem medicinæ officinam, communem domum, cōmune penu, recte dixerit & congruenter veritati, ægrotantium, esurientium, algentium, peregrinantium. Eorum enim omnium, quam par erat, curam gerebat. Qui autem contemneretur aut despiceretur, propterea, quod esset vilis & humilis, si quæsiuisses, illic inuenisses neminem: sed propter hoc ipsum, quod esset, inquam, vilis & minimus, maiorem consequeretur curationem; quoniam Christus quoque est inter minimos, & quæ sunt illorum, aperte sibi tribuit. Quare eorum qui expellerentur, nulla illic habebatur ratio. Nullus despiciebatur, nullusque indignus reputabatur commiseratione. Quod quidem patrum quoque nonnullis non est admodum facile seruare in filios. Sed aliis quidem vestes quoque dabantur, quibus iis erat opus: omnibus similiter dabantur alimēta. Atque meminerunt quidem, [Vno die plusquam 100. mensæ parantur.] qui ad hæc ministrabant, se vno die plusquam centum mensas parasse. Et humanus quidem misericordiæ fons erat huiusmodi, & tam abunde scaturiens. Dei autem fons qualis? Numquid est manifestum, quod multis atque adeo infinitis partibus superabat? Nunc autem declarabit oratio, quibusnam indiciis, & finem imponet ei, quod est pollicita.
[30] Castigabat aliquando terram Deus, castigabat autem fame: erat autem non breuis aliqua fames, neque in hos quidem dominabatur, in alios vero non; sed ex æquo omnes inuaserat flagellum. Cum sic autem affligerentur homines, vt eorum, quæ scelerate fecerāt, pœnas darent (malorum enim studiorum hæc esse fructum, dicit diuinus Micheas) & adeffet dies festus Palmarum, quo pauperum & agrestium multitudo, festi accepta occasione, in eum locum conuenerat, iam hoc quidē pro more facientes, sed tunc magis a fame iussi. [Mich. 6. 13.] Qui itaque ad parandum prandium inseruiebant, ad tantam caligantes multitudinem, conabantur quibusdam libris & trutinis alimentum distribuere, vt hac accurata subtilique ratione & parcitate posset pluribus alimentum sufficere. Pondus autem eis ad libram, vt dixerit quispiam vtens lingua Romanorum, redibat. Accedens autem magnus ille Theodosius, cum id quod fiebat, visu apprehēdisset, & a magna multitudine vim afferri ianuis, & idem quod Iob, didicisset sentire & dicere: [Iob. 31. 17. & 18.] Foris non diuersabatur hospes, & patebat ostium omni viatori; iubet portas aperiri, & permittere, [Famis tēpore omnes pauperes admittit.] vt omnes volentes possent ingredi: & hominibus mensas consuetas apponere, quos difficile erat vel numerare, non solum eos cibo satiare. Quicumque ergo ei erant inseruitum, quando ad solam tantum modo adspiciebāt multitudinem, non credebant: tantum abest, vt aliquid facerent, propterea quod modum iussio exuperabat. Postquam autem adspexerunt ad virtutem & gratiam eius, qui iubebat, ab humanis destiterunt, & altius adspexerunt, & portas statim aperuerunt, & lubenter admiserunt eos qui veniebant: & deinde etiam parandis mensis dabant operam, & hilariter ea etiam apponebant, quæ habebant. Quid ergo Deus admirabiliū? Rursus quoque suffecit ad paucis alendam magnam multitudinē. sicut etiam prius quinque panibus quinque millia. Simul ergo eorum impleti sunt ventres, [Multiplicatur diuinitus annona.] & arcæ panariæ ostendebantur plenæ panibus: & illi quidem existimabant fore, vt omnia deficerent: eæ vero erant plenæ, & plura tenebant quam præbuerant, & per orationem veluti ad replendos ventres pauperum plurimum fructum produxerant. Sic pro eius proposito Deus ipsum est remuneratus, & pro eius beneficētia in pauperes, non solum abunde desuper pluens propter eius munificam voluntatem; sed etiam efficiens, vt vir ille in admiratione haberetur & celebraretur, propterea quod sit minime falsum promissum. Promisit enim eos glorificare, qui eum sciunt glorificare per opera. [1. Reg. 2. 30.]
[31] Post hoc autem aliud quoque dicatur, quod parem continet & voluntatis munificentiam, [Festum S. Mariæ celeberrimū.] & patrandi miraculi virtutem. Rursus erat dies festus, & festus virginis Dei matris: in quo, propterea quod erat valde insignis ac solennis, tam magna conuenerat multitudo (oportebat enim & festi caussa esse multos celebraturos, & eius qui festi celebritatem peragebat, dexteram, aut vt potius dicam, propositum, habere etiam conuenienter multos qui alerentur) vt ne sufficerent quidem ad faciendum accumbere eos, qui accedebant, illi quibus hoc commissum fuerat; tantum abest, vt haberent quod satis esset ad eos alendos, nisi in singulis mensis oporteret vnum panem apponere. [Iterū annona diuinitus augetur.] Qui autem arcas panarias ante impleuerat Dominus, (larga & copiosa dextera, quæ aperitur & nutrit, quicquid ab ipsa est creatum) is tunc quoque mensas impleuit, vel vt potius dicam, ventres: adeo vt cum innumerabilis ille hominū conuentus fuisset plenus ad satietatem, tot essent sportæ reliquiarum, vt ipsi quoque, qui accubuerant, multa domum tulerint, & iis qui seruiebant, ex iis sint opiparæ postea mensæ appositæ.
[32] Videntur autem hæc esse difficilia non solum ad imitandum, sed etiam ad laudandum, & ad recte explicandum oratione. Quis enim adhuc videns Ægyptios confluentes ad magni Theodosij monasterium, non existimauerit vel puteos esse tante multitudini defecturos ad solum potum? Illi autem ita ad satietatem fruuntur appositis, vt iis etiam, qui post ipsos veniebant, sufficerent quæ remanserant, [Sæpius id accidit.] ad secundum conuiuium. Quis ergo videns, quæ in hodiernum vsque diem fiunt in solitudine, non statim est habiturus fide dignū testimonium, quod qui per Moysem in solitudine mirabile prius pluit Hebræis nutrimentum, hic ipse nunc quoque per Theodosium (etenim in Christo viuere creditur) hoc quoque magnum & diuinum efficit, & tot viris nutrimentum copiose suppeditat? Propterea ergo multos quoque videtis ad hunc locum festinantes, hunc ipsum reuera esse illum existimantes, propter quem Seruator & quinque prius panes benedixit, & tot hominum millia aluit ad satietatem. Sed hæc quidem ita se habent. Nobis autem redeundum est ad ea, quæ consequuntur.
CAPVT VIII.
Varia valetudinaria extructa. Energumeni liberati.
[33] Qvoniam enim præcipuum indicium caritatis in proximum, est cura quæ geritur ægrotorum; quæ etiam maxime nouit purgare patibilem nostræ animæ facultatem: quoniam non sufficit ad perfectionem, fratrem nutrire esutientem, & potum dare sitienti, eumque qui est hospes & nudus, in domum introducere & vestire; sed oportet præterea eius etiam cum mutuo quodam sensu misereri, [Extruit valetudinaria:] vt non sit solummodo bonum, sed etiam bene fiat, ex animæ scilicet affectione: vt non manu solum, verum etiā anima ostendat misericordiam. Qualis autem ille esset in ea re, iam vult declarare oratio. [1. monachis,] Cum tres domos ædificasset, vnam quidem iis, qui propter Christum erant seiuncti, & toti mundo crucifixi, [2. honestioribus externis,] tribuit ad curam corporis in infirmitatibus. Deinde duas permisit iis, qui in mundo viuebant & versabantur: & ex iis ipsis vnam quidem iis, [3. vilioribus,] qui erant insigniores & honestiores; alteram vero iis, qui erant viliores & pauperiores, & qui opus habebant alterius auxilio. Quinetiam suis monachis, quorum propter senium & labores lōgæ exercitationis soluta erat vis membrorum, [4. senioribus monachis recreandis.] (Oportebat enim ne hoc quidem effugere Theodosij solicitudinem) iis cum in loco separato aptum extruxisset gerontocomion, id eis permisit ad recreationem diuturnæ afflictionis, [5. e bonis piæ mulieris.] tamquam bonis viatoribus, longa via & aspera defessis, accommodatū diuersorium. Præterea autem aliud quoque ab eo constructum est nosocomiū, nempe ad opera commiserationis vere misericorde & clemente anima: quod etiam erat donum mulieris vere honeste moribusque piæ & religiosæ: quæ quidem eius admirans bonitatem, domumque & seipsam cum filiis ei largitur, mundo quidem renuntians, Deo autem totam seipsam permittens, & volens vt sui filij sub illo viuerent.
[34] Quinetiam, quod maius est signum clementiæ & benignitatis, [Pia opera sibi adscribentes monachi, traduntur satanæ.] quicumque in montibus & speluncis degere quidem propter Christum, sed non ex Christo, elegerant, inconsiderato & non stabili calore secuti exercitationē, & humanæ quidem imbecillitatis, & Christi verborum, quod absque illo nihil possumus facere, obliti; [Ioan. 15. 5.] inani fastu & vana persuasi arrogantia, & quæ recte gesserant miseri sibi adscribentes (o mea malal o grandem insolentiam, vel potius amentiam! Quid enim boni fecerit humana natura, tuo, o Saluator, nudata auxilio? [Isa. 37. 27. iuxta LXX.] qui me doces per linguam Prophetæ, dicentem: Remisi manus, & aruerunt, & facti sunt tamquam fœnum siccum super tecta, tamquam gramen. Quid vero per hæc significat? Quod amisso flore virtutis, quem qui tuam habent manum opem ferentem, amplexi sunt, deinde exiccati defectu tuæ pinguetudinis, dedecus deformitatis miserabiliter induerunt.) [1. Cor. 5. 5.] Qui ergo sic stulte senserant, & ideo traditi erant satanæ ad interitum carnis, vt ait Paulus, vt saluus fiat spiritus; aut alioquimente erant læsi & male affecti, & pœnas dederant in eo quod peccauerant; vt discerent cum in honore essent, effecti rationis compotes, intelligere ac noscere opificem & auxiliatorem, & non esse ingrati in eum, qui eis dederat gratiam; [Eos benigne excipit Theodosius.] ij experti sunt eum valde benignum, & paterne in ipsos se gerentem. Pro eis enim accēdebatur, tamquam pro filiis propriis, & alioqui beneuole in eos afficiebatur. Cumque eis constituisset locum quietum & tranquillum, permisit vt in eo agerent: vt esset ei quodammodo alterum monasteriū, & ob multitudinem eorum, qui erant congregati, & ob ordinem ministerij, & ob statum eorum qui ministrabant, & ob sumptum eorum, quæ suppeditabantur.
[35] Magis ergo quam aliorum, homo Dei, sicut diximus, vincebarui ipsorum commiseratione, & in eis recreandis magnam adhibebat curam & diligentiam, & eos consolabatur verbis aptis ad persuadendam tolerantiam. Nequaquam o filij, dicens, nequaquam resoluamini, [Hortatur eos ad patientiam.] & eneruemini hac temporali afflictione. Neque hoc vobis videatur optandum, a Deo omnino non corrigi. In laboribus enim, inquit, & in flagellis castigare Hierusalem. [Ierem. 6. 8. iuxta LXX.] Sic dicit Deus per Hieremiam: Anima mea numquam a te deficiat. Castigat enim, sed benigne: & castigat omnem filium, quem recipit, possum discere ex diuina scriptura, adeo vt disciplina eius & castigatio non sit iræ, sed dilectionis, ad correctionem peccatorum, inducta propter benignitatem. [Hebr. 12. 6.] Bonum est ergo, o fratres, & valde bonum, cum hic spiritualiter castigati fuerimus, illic Dominicas plagas non experiri: & cum hic ad tempus afflicti fuerimus, quæ finem non habent tormenta effugere. Hic enim nihil pati, longe est grauius quam pati: & excedere e vita absque tentationibus, vt cuius non fuerit purgata materia peccatorum multis afflictionibus, quod est apertum indicium terribilium afflictionum, & nothorum potius, quam germanorum filiorum signum euidens. Quamquam ne illud quidem omnino conturbabit animum eorum qui sapiūt, [Cur diabolus sinatur possidere homines.] si figmenti diuini dæmon euadit dominus. Nam datur quidem eis potestas ab eo, qui creauit, tamquam quibusdam punitoribus, (hei mihi!) ad castigationem filiorum qui declinarunt. Daturautem, quantum ille nouit sufficere ad castigationem, non quantum ipsi volunt. Vix enim parcerent hominibus, qui ne brutis quidem pepercerunt, vt sacra docent Euangelia. Conspiciamur ergo per hanc disciplinam sensum accipere eorū quæ peccauimus, & non egere aliis plagis grauioribus, quod incorrecti maneamus post plagam. [Matth. 8. 32.] Efficiamur probati per afflictionē. Quod contra nostram voluntatē est illatum, fiat etiam proprium voluntatis, in eo quod moderate feramus ea quæ contigerunt: & gratias agamus ei, qui intulit disciplinam legibus benignitatis. Ipse percussit, & ipse nos sanabit. Et hoc habeo a Prophetis: Percutiet & alligabit, & non tardabit ad curationem. [Oseæ 6. 2.]
[36] Hæc dicens admirabilis Theodosius, omnibus quidem procurabat consolationem, [Quosdam liberat Theodosius.] & nonnullis etiam a morbo liberationem: alios admonens, vt forti & magno animo ferrent eam calamitatem, & persuadens esse vtilius eam tolerare, quam ab ea liberari. Hac ratione plurimum studij ponebat Theodosius, non vt eos, qui male habebant, liberaret ab eo, quod erat eis molestum; sed vt potius eis persuaderet, vt ea forti & magno animo ferrent.
CAPVT IX.
Varia templa extructa. Exercitatio monachorum.
[37] Sedenim quomodo aliorum illius bonorū epulis auditores excipiemus? Quid enim, perinde ac si desint res præclare ab eo gestæ, excogitabimus, quēadmodum possimus immorari in oratione? Quis enim cum eas, quæ hic fiunt, audierit hymnodias, non demulcetur quidem auribus, lætatur autem animo, corde autem vehementer exilit, promptoque & alacri animo labra mouet ad laudandum eum qui fecit, quod diuersis quidem linguis, [Ædificat in suo cœnobio 4. ecclesias.] vna autem mente & sententia canantur pie & religiose? Quomodo enim in lyra, ea quæ fit vicissim pulsatione, contemperatur vocum diuersitas numero admirabili; ita etiam hic quoque diuersis linguis, quidam varius & valde conciunus cantatur hymnus. Hic etiam vir sapiens, sicut olim Beseleel diuini architector tabernaculi, sapiētissime & pulcherrime dispensat & administrat in hoc sancto monasterio, & a quatuor ædes intra id ædificat. Ex quibus vnam quidem dimisit iis, qui lingua Græca vtuntur; in qua & ipse & aliorum quoque Patrum chorus hymnum canebat. In secunda autem genus b Bessorum sua voce communi Domino fundebat preces. Tertiam autē sortita fuit gens c Armeniorum: in qua quidem ipsi quoque lingua patria Deo hymnos emittebant. Vltimam autem & quartam seorsum ab aliis ij, qui vexabantur a dæmone: qui cum erant alioqui furiosi & emotæ mentis, vt ante meminimus, cum ipsi ad se reuersi erant cōpositæ mentis, cum iis, qui eis ministrabant, in ea preces emittebant Altissimo.
[38] Ita ab eis peragebatur d hymnodiæ regula, quæ (vt dictum est) septies in die offerebatur Deo vniuersorum. Sed hæc quidem alio tempore. [In vna earum omnes communicant.] Nam quando oportebat veneranda participare Sacramenta, lex erat apud eos pulchre admodum constituta, vt vsque ad diuinitus inspirata Euangelia vnusquisque in sua ecclesia simul & lingua, diuinam audiret vocem; postea autem omnes congregatentur in vna, exceptis dæmoniacis; in magna scilicet Græcorum ecclesia. Quod quidem in hodiernum vsque diem faciunt: & illic sunt participes sanctificatorum.
[39] Et quid opus est omnia recensere, illius, inquam, sacri pastoris & gregis; & vtrum eorum magis admiretur quis virtutem, an multitudinem? Nam quos tota sua vita parturiit spiritualiter, paterne autem nutriit, & deinde etiam ad Deum emisit, cum pulchre suam vitam finissent, fuerunt numero sexcenti & nonaginta tres. Quos autem e Præfectus, qui post illum successit monasterio, [Multi eius discipuli monasteriis & Ecclesiis præfecti.] fuerunt plusquam quadringenti, paternæ virtutis apertum seruantes characterem, filij patrem amantes, & filij qui insigniter amabantur a patre. Causa autem amoris, qui erat in vtrisque, erat non natura, quæ est res laude carens & mercede; sed bona voluntas & bonum animi institutum, amans id quod bonum est & honestum, & ideo laudem omnino meretur. Et possem quidem dicere cum magna voluptate, quot Pastores, quot f Episcopos protulerit eius educatio, & quot ex eius ouibus fuerunt pastores aliorum, & præfuerunt sacris g monasteriis, non ipsi amantes imperium, sed potius iudicati digni qui imperarent, & digni quibus crederetur præfectura animarum: & quot solitarie vixerunt, propter quietis ac silentij desiderium, & cupiditatem maiorum certaminum: quorum nonnullis producta fuit exercitatio vsque ad octoginta annos, & & eis annorum multitudo congregauit multitudinem diuitiarum spiritalium. Per quæ omnia cognoscebatur & prædicabatur Theodosius, & ei aureum conseruabatur genus, quod honore, inquam, antecellit: per quæ ei implebantur fructus & manipuli, & merces augebatur. De vnoquoque ergo eorum libenter meminisset oratio, nisi produceretur ad immoderationem. Oportet ergo paucis dicere, nullum fuisse relictum locum, qui non commodi & vtilitatis aliquid ex eo sit consecutus.
[40] Postquam ergo huius viri diuini fama per vniuersum orbem terræiam peruasisset, [Multi eum sequuntur illustres, docti, &c.] & virtutis studiosas ad se attraxisset animas; multi quidem ex militibus, bella multum valere iubentes, referebantur in numerum eius phalangis: multi autem ex iis quoque, qui valebant dignitate, & honores fuerant consecuti, hæc non secus atque somnia despicientes, aut potius vt alias Sirenes, quæ demulcent ad eorum, qui eas attendunt, exitium, dimittentes, toto pede ad ipsum contendebāt, propter Christum ignominiam, veram esse gloriam & ipso etiam regno meliorem credentes. Multi autem ex iis quoque, qui erāt insignes eruditione, libros quibus adhærebāt, tamquam aliquibus vberibus aut fontibus, vel tamquam iucundissimas voluptates, vel tamquam pulcherrima spectacula despicantes, maluerunt attingere institutiones elementorū vitæ, quæ ex Christo agitur: relictisque plausibus & laudibus ciuilibus, humanæ sapientiæ prætulerunt eam, quæ est propter Christum, stultitiam. [Eius in illis instituendis prudētia.] Quibus admodum apte vsus fuit hic bonus pastor, imbecillioribus quidem labores alleuans, augens autem robustioribus; adeo vt neque imbecillitas opprimeretur immoderatione, neque vires insolescerent si non comprimerentur; erga omnes seipsum varians & mutans spiritali sapientia: non virga castigans, sed sermone instituens, sermone sale condito, & qui animam penetrabat, ac peruadebat vsque ad profundum motuum mentis, vt qui vim haberet ex ipsa operum fiducia. Ea ratione & consolans, erat multis terribilis, & increpans, desiderabilis, & iucundus in omnibus.
[Annotata]
a Recessisse S. Theodosium ad partem Lauræ Occidentalis, ibidemq; extruxisse monasterium, refertur in vita S. Sabæ, quæ de hæc ampliatione intelligenda esse diximus in prolegomenis.
b
Bessi, seu Bessæ, populi Boreales sunt. Meminit eorum S. Paulinus Episcopus Nolanus in poemate de reditu S. Nicetæ in Daciam, quod VII. Ianuarij dedimus, vbi num 22. hæc canit. Nam simul terris animisque duri, Et sua Bessi niue duriores, Nunc oues facti, duce te gregantur Pacis in aulam. Ouidio etiam Danubij accolæ habentur, & Getis vicini, ita lib.3. Tristium Eleg. 3. Sauromatæ cingunt fera gens, Bessique Getæque. An hæc eorum lingua fuit fortassis, quæ hoc æuo Slauonica dicitur, & late per Septemtrionem in officio Ecclesiastico vsurpatur?
c De lingua Armenica quædam habet Athanasius Kircherus naster, in Prodomo Copto.
d Antiquus horarum canonicarum vsus.
e Hic est Sophronius ille, cuius legatus Hesychius huius monasterij Presbyter pro eo interfuit Synodo Constantinopolitanæ sub Menna. De vtroq; actum in Prolegom Sub hoc Sophronio aut non multo post, hanc historiam S. Theodosij descriptam ex subiuncta laude subditorum putamus.
f Ex his Iulianus Episcopus Bostrensis, de quo infra num 71. & supra in prolegom. Ita tempore Ioannis Moschi Theodosius quidam creatus Episcopus Capitoliadis, de quo in Prato spirituali cap. 109. Tres Episcopi morienti Theodosio adfuerunt num. 84.
g Præerat cum S. Saba, ex commissione Salustij Episcopi Hierosolymitani, reliquis circumcirca monasteriis. Vide prolegomena §. 5.
CAPVT X.
Sacræ eius lectiones & exhortationes.
[41] Qvis ita fuit, & cum multis conuersans, vtilissimus, & ad sensus colligendos, & ad efficiendum vt intro conuerterentur, aptissimus? adeo, vt is in maiori esset tranquillitate in mediis tumultibus, quam ij, qui sunt in solitudine; & idē simul esset & cum multitudine, & separatus; & illud quidem aliis, hoc vero sibi afferret vtilitatem, vel suam potius per vtrumque; siquidem iuuare proximum, est aperte iuuare seipsum. [Lectio sacræ Scripturæ assidua.] Quod autem & permansit cum eo toto vitæ suæ tempore, & est veluti necessarium aliquid & semper consequens, erat diuinorum lectio eloquiorum: quam non tempus, non morbus, non senium, non aliquid aliud exiis, quæ accidunt, interrupit. Quin etiam cum iam esset imbecillis, & iam ad extremam venisset senectutem, nec de cetero posset amplius progredi, liber erat in manibus, & vincebantur labores a laboribus; a meditationis, inquam, laboribus labores senectutis & imbecillitatis. Ad quos cum dies non sufficeret, illius lucem lucerna supplebat in noctibus.
[42] [Senex per famulum officia Ecclesiastica dirigit.] Quoniam autem cum esset homo, oportebat eum esse multis defessum & exhaustum laboribus, non poterat quidem noctu vna esse cum Fratribus canentibus, & admonere quæ oportebat: ministro autē tamquam lingua vtens, qui ei fundebat aquam manibus, per eum significabat Fratribus, & quisnam esset canticum inceptutus, & quisnam facturus lectionem sedentibus, & quis chorum ducturus. Hæc autem faciebat his duabus de causis, & sibi quidem prouidens, vt assidue vigilaret, & illis, vt regulam spiritalis officij seruarent citra vllam reprehensionem. Sed noctu hæc quidem illi magno erant præcepta Ecclesiastica; interdiu autem ad eum accedentes, qui erant ex spiritu ei geniti filij, eum seorsum interrogabāt propter cogitationem, quæ eis afferebat molestiam. Aperte autem ea suadebat, quæ pertinebant ad eorum vtilitatem, non sermone solum docens, sed etiam vita ea quæ dicebantur confirmans.
[43] [Neruose suos adhortatur.] Quo quidem tempore erat, quod fiebat, non procul a miraculo. Nam vir ille, qui externam ne gustauerat quidem sapientiam, & in libris gentilium ne linguam quidem exercuerat, tanta verborum copia faciebat admonitiones, vt nullus eorū, qui in his libris consenuerant, & arte dicendi linguam satis acuerant, facile possent cum eo contendere. Docebat itaque non ex humana sapientia, sed ex gratia boni spiritus (qui ad eum veluti dixerat: Ecce dedi verba mea in os tuum, sicut olim Hieremiæ sapienti) ex seipso quidem multa dicens, eaque elegantia, multa autem etiam ex dictis Apostolicis. [Ierem. 1. 9.] Maxime autem crebro recordans salutarium constitutionum & sermonum, [Crebro legit constitutiones monasticas S. Basilij.] qui instruunt ad exercitationem, Magni, inquam, Basilij, cuius etiam vitam imitans, & eius orationis magno captus amore, studebat animam quidem illius moribus, linguam autem eius ornate eloquentia. Certe per ipsam quoque proferebat ea, quæ sunt rerum illius pulcherrima, meditando assumens, & conseruās memoria, quæ possent prompti animi studium iniicere vel socordioribus. Bonum autem fuerit illorum ipsorum quoque meminisse verborum, quæ memoria tenere curæ erat Theodosio.
[44] [Exhortationes ad Fratres.] Rogo, Fratres, per caritatem Domini nostri Iesv Christi, qui dedit seipsum pro peccatis nostris, aggrediamur aliquando curam gerere nostrarum animarum: dolore afficiamur ob vanitatem vitæ nostræ præteritæ: decertemus pro futuris ad gloriam Dei & filij sui. Ne remaneamus in hac socordia & mollitie, præsens quidem semper otium admittentes, in crastinum autem diem & perendinum, principiū operum differentes: ne si comprehensi fuerimus ab eo, qui nostras animas decipit, nequa quam instructi operibus, excludamur a thalamo gaudij: frustra autem & incassum defleamus, despectui male habitum vitæ tempus lugentes, tunc quando nihil iuuabit eos, qui agent pœnitentiam. Nunc est tempus acceptabile, nunc est dies salutis. Hoc est tempus pœnitentiæ, illud remunerationis. Hoc est tempus operandi, illud vero dandæ mercedis. Hoc est tolerantiæ, illud consolationis. Nunc Deus est adiutor eorum, qui conuertuntur a mala via; tunc erit terribilis, & qui decipi non poterit, examinator actionum & verborum, & cogitationū. Nunc fruimur patientia; tunc iustum cognoscemus iudicium, quando resurrexerimus, alij quidem ad æternum supplicium, alij autem ad vitam æternam, & recipiet vnusquisque congruenter suæ operationi. In quod tempus Christo obedire differimus, qui vocauit nos ad regnū suum cæleste? Non expergiscemur? Non nos reuocabimus a vita consueta, [Diem iudicij inculcat.] ad perfectionē Euangelij? Quomodo oculis apprehēdemus illū terribilē & insignem diem Domini, in quo eos quidē, qui dexteræ Domini, per bonas appropinquāt actiones, excipiet regnū Domini; eos vero, qui ad sinistram sunt abiecti, propterea quod a bonis deserti sint operibus, abscondet gehenna ignis, & tenebræ æternæ, & stridor dentium? Nos autem dicimus quidem nos cupere regnum cælorum; ea autem non curamus, quibus id possimus assequi: sed pro præcepto Domini nullum laborem suscipientes, in vanitate mentis existimamus nos esse æquales honores consecuturos iis, qui vsque ad mortem resistunt contra peccatum.
[45] Deinde cum hucusque perfecisset orationem, nonnumquam ea etiam, quæ sua erāt, addebat, [Sua subinde profert, & quomodo.] & quæ excitabant ad obedientiam, & parabant ad tolerantiā, & vniebant ad concordiam. Addebat autem sua, non vt quispiam se iactans & glorias, sed qui seipsum ostēderet eadem sentire: & simul ea quidem, quæ iam dicta sunt a veteribus, propter breuitatem vero vel sententiæ magnitudinem, vulgi captum excedūt, ipse suis additamentis reddens apertiora, manifestaque & clara reddens omnibus. Atque sic quidem vtebatur sacer Theodosius ea, quæ ad docendum comparabatur, oratione; ea vero, qua traduntur dogmata, quomodo se habebat? & quis erat eius in iis sermo & zelus? Anne de hoc quidem est sciscitandum, vtpote quod res omnes loquantur quauis voce apertius, [Zelus eius pro fide.] & eius zelum pro pietate prædicent? Illud autem est potius diligenter quæ rendum, quænam lingua sit erudita & facunda, vt possit recte explicare illius linguæ tropæa. Nam is quidem in aliis quidem omnibus erat mansuetissimus, & promptissimus, vt honeste potius vinceretur quam non laudabiliter vinceret. Vbi autem erat in pietate & vera religione periculum, erat illic stabili & forti sententia Theodosius, & nullius cedebat obiectioni, vt qui cerneretur acri & inuicto animo, ignis comburens, aut securis scindens, aut romphæa pugnatoris, vt dicam quæ diuinæ sunt Scripturæ. Eius autem quod dico, argumēta sunt multa quidem alia, mihi autem sufficiet vnum reducere in memoriam.
CAPVT XI.
Anastasius Imp. pecunia tentat peruertere S. Theodosium.
[46] Tvlit aliquando a nostrum quoque tempus b Imperatorem, qui prius quidem fuerat, quantum apparebat, c paradisus voluptatis; d postremo autem rebus fuit cognitus campus destructionis, [Anastasius Imperator Ecclesiam impugnat.] & vnus scilicet ex iis pastoribus, qui sui gregis oues dispergunt & perdunt, & eos turbida potant subuersione. Et vt reliqua illius prætermittam, hoc quidem accipiet, quod post nos sequetur, tempus. Neque enim par est, vt id mandetur obliuioni propter eos, quorum est scelus infigne: qui, vt dicit Isaias, concipiunt laborem, & pariūt iniquitatem. [Isaiæ 59. 4.] Impius (heu) siue ab aliis ad hoc motus, siue hunc sceleratum fœtum ex se produxerit, (Stultus enim, inquit, stulta loquetur, & cor eius vana cogitabit) Patrum, qui e Niceæ fuerunt, sacra dogmata, tamquam montem Sion & turrim fortitudinis, scilicet aggreditur; illa quidem volens abrogari, valere autem sententiam f Acephalorum, quam a ratione alienam, & vere ἀκέφαλον, hoc est, carentem capite, iure quis dixerit. [Isaiæ 32.] Potentiæ autem admiscet improbitatem, vt hac quidē deciperet, illa vero effectum redderet, quod contendebat: vt neque vis, si esset immixta & persuasione minime contemperata, molesta videri possit, & plane violenta, vt quæ robur accepisset ex sola occasione; neque rursus persuadere, si impotens sit, si imbecilla, & quod possit pauca & apud paucos efficere.
[47] Hinc alios quidem ex Episcopis adoriebatur g minis & exiliis, alios autem honoribus & assentationibus: & nonnum quam etiam corrumpere pecunia, & suum malum aliorum quoque efficere, & morbum cōmunicare contendebat; mutabilis non minus quam Proteus, vt Græcorum fabulæ loquūtur, & non minus mente, quam ille adspectu varius. Postremo autem hanc quoque magnam turrim aggreditur. Machinæ autem erant aurum; idque non paucum, vt posset contemni, sed quod redibat ad summam triginta librarū: eratque donum non nude & aperte donum, ne non acciperetur, [varie Episcopos; Theodusiū muneribus tentat.] vt quod suspicionem pareret auaritiæ: sed id quoque occultabat pretextus speciosus & valde probabilis, nempe pauperes, & quæ erant necessaria ad vsus Fratrum ægrotātium. His virum conabatur ingenuum redigere in seruitutem. Et si bonum existimas & gratum piorum animis id, quod a te, o vir egregie, innouatur, ego illi dixerim, cur non ab eo ipso sinis trahi amatores, & propria vinci pulchritudine eos qui sunt pulchri amatores; sed id pecuniis ornas & muneribus, quod solet fieri turpibus & deformibus, vt quæ sint aliena ornamenta & artificīa?
[48] Cum ergo cognouisset ille magnus id quod fiebat ab illa pusilla & abiecta anima, [Pecuniam eius accipit Theodosius;] temere aduersus se comparari, erat, vt vulgo dicitur, aquila in nubibus, vt qui nec posset capi nec vinci; sed reuera potius eum capit, qui simulabat. Nam aurum quidem non repellit, ne forte videretur temere suspicari, & offensionis aliquam præberet occasionem; sed duplici damno afficit aduersarium, simul quidem priuans pecuniis, cum esset alioqui auarus, & simul etiam spem vanam & inanē ostendens, qua ducebatur, & quæ nihil habebat ad scopum pertingens. Sed quem leonem existimabat se iam habere in pedicis, eum cum in se concitasset vehementissime, præclare ostendit, vt est in prouerbio, capream inusse pugnam aduersus leonem. Nam cum iam tempus aduenisset, & ille ab eo petiisset confessionem, & adessent qui ea de causa missi fuerant, hic mihi considera eius animi virtutem & fortitudinem. Nam cum omnes simul congregasset ciues solitudinis, & dixisset esse tempus, vt finem acciperet dictum illud Propheticum, quod iubet mitem fieri pugnatorem, & eos instruxisset ad suscipienda pro pietate certamina, se ostēdit esse ducem, se militem, se virum strenuum & fortem, & primum in omnibus, & cum Imperatore per litteras est congressus. [eius postulata fortissime reiicit.] Et lubentissime quidem meminissem illarum ipsarum probationum, quibus Theodosius apertas nugas esse ostendit ea, quæ ex propositis videbantur esse validissima; sed propter prolixitatem, & ea spectans, de quibus agitur in præsentia (multis enim manibus opus esset & libris) solum meminero eius dicendi libertatis, qua vsus est in fine. Sic enim paucis ostēdetur, quam esset homo liber, & qui nequaquam deiici deprimive poterat. Sic autem habent ea, quæ scripta sunt.
[Annotata]
a Hinc auctorem coætaneum S. Theodosio fuisse patet, vt supra diximus.
b Is est Anastasius, qui imperium suscepit Olybrio solo Consule an. Ch. 491. Sub hoc vixisse S. Theodosium Cœnobiarcham notat Suidas ad verbum Anastasius.
c Priusquam imperium capesseret, Euphemio Patriarchæ Chalcedonensis professionem fidei chirographo suo testatam dedit. Mox iniqua tributa sustulit, magistratus gratis contulit, multa præclare constituit, quibus eius initia magnam spem & expectationem omnibus attulerunt. Ideo Felix III. Papa illi scripsit, in eius se imperij promotione gaudere, vt testatur huius successor Gelasius in Commonitorio ad Faustum, qui & in epistola ad ipsum Anastasium missa laudat studium pietatis in priuata vita, quo optarit semper fieri particeps promissionis æternæ, &c. eius adhuc priuati pietatem ceterasq; virtutes prædicat Cedrenus.
d Anno imperij 2. Christi 492. chirographum professionis fidei ab Euphemio sibi restitui iussit. Ita Cedrenus & Theodorus Lector Collectan. lib.2. Dein liberum cuique fecit quam vellet amplecti sectam. Euagrius lib.3.cap.30.
e Concordat MS. Græcum, τοῖς ἱεροῖς τῶν ἐν Νικάιᾳ πατέρων. Sed vtrobique mendum legendum, Patrum qui Chalcedone fuerunt, vt sequentia declarant.
f De Acephalis actum X Ianuarij in vita S. Ioannis Camilli Boninum.2. & in vita S. Agathonis. Cedrenus scribit Anastasium fuisse in hæresi Acephalorum, seu Synchytarum. Acta etiam Concilij Chalcedonensis authentica ex altari ablata conscidisse atque igni tradidisse docet Nicephorus lib.16.cap.25.
g Ita pulsi in exilium Patriarchæ Constantinopolitani, Euphemius, & Macedonius; quorum sectatores, exilio, relegatione, accusationibus iniquis, aut bonorum publicatione afflicti sunt.
CAPVT XII.
Epistola S. Theodosij ad Imperatorem, & huius responsum.
[49] aCvm hæc duo sint nobis proposita, o Imperator, vel turpiter & illiberaliter viuere consentiendo Acephalis, vel honeste mori sequendo recta Patrum dogmata; scito mortem a nobis esse præferendam. Tantum enim abest, vt hæc noua sequamur dogmata, vt non solum in loco mansuri simus, præcedentes Patrum leges sequentes; sed eos etiam, qui præter hæc alia tueri sustinuerint, pie abdicabimus, & subiiciemus anathemati: sed nec vllum ex Acephalis ordinatū, per vim suscipiemus. Absit vt hoc fiat, o Rex Christe! & si tale quid contigerit, veritatis Deum præsidem testantes, vel potius illum ipsum, qui nunc ab ipsis maledictis & blasphemiis appetitur, vsque ad sanguinem resistemus: & quomodo pro patria, ita multo magis pro recta fide lubenter animas profundemus, etiamsi ipsa sancta loca igni perdenda visuri sumus. Quid enim opus esse solo nomine, quando ipsa sacra reuera afficiuntur contumelia? bNos ergo nequaquam admittemus aliquid sentire, tātum abest vt dicere, [Quatuor Concilia Oecumenica.] quod discrepet a sanctis & Oecumenicis cōciliis. Ex quibus primū quidem ornatur trecentis decem & octo Patribus, qui cum aduersus Arium in sancto Spiritu Niceæ conuenissent, anathemati miserum subiiciunt, & a corpore abscindunt Ecclesiastico, alienantem a Patris essentia eum, qui est natura Filius, & introducentem dogmata aliena a recta fide. Secundum autem impulsu diuino congregatum aduersum Macedonium, qui ipse quoque scelerate loquebatur aduersus bonum Spiritum, eum abdicat. Tertium autem aduersus profanam & execrandam linguam Nestorij, qui ipse quoque absurda erat locutus aduersus Christi carnis susceptæ consilium, pulchre Ephesi conuenit. Post hæc, quod fuit etiam Chalcedone sexcentorum & triginta diuinorum Patrum: qui cum etiam ea dixissent, quæ conueniebāt prioribus, & quæ illi dixerant, adhuc accuratius exposuissent, infelicem & execrandum Eutychem vna cum Nestorio abscindunt a corpore Ecclesiæ, & fidem confirmant Apostolicam: & quicumque non ita sentiebat, decernunt esse alienum ab Ecclesia. Aduersus hæc & ignis accendatur, & ensis acuatur, & mors quoque nobis acerba adferatur, imo vero, si fieri possit, pro vna innumerabiles; nos vero numquam prodemus veram religionem, neque ea, quæ recte placuerunt Patribus, ea abrogando probro afficiemus. [Theodosius constanter fidem profitetur.] Testes sint eorum sudores, quos pro fide susceperunt, & multæ dimicationes. Sed ea manebunt firma & immobilia, & apud nos, & apud eos, quos fas est & Deum & nos sequi. Pax autem Dei, quæ superat omnem mentem, sit custos & dux tuæ potentiæ.
[50] Cum hanc imperator accepisset epistolam, mittens & vim afferre, & conari persuadere, se potius submittens, [Epistola Anastasii ad Theodosium.] aggressus est se de iis excusare, quorum accusabatur, & sic composuit epistolam: Huius innouationis, o homo Dei, nos non sumus auctores. Testem cōfidenter inuocamus, qui omnia cernit, Dei oculum: sed ab illis oritur hic motus, quos plus, quam alij, oportebat hæc honorare silentio. Nunc autem cupientes singuli primi videri & dicendi facultate & dignitate, seipsos feriunt, & nos ad se inuicem attrahunt. Quid nos ergo aliud oportet facere, quam dum ij mouentur, nos non simul moueri, sed quietem amplecti: vt sic persuadere possimus eis, qui hic mouere statuerint, dimissa tali contentione, vna nobiscum quiescere? Omnino enim tuam non latet pietatem, quod quidam monachi & Clerici, qui rectam fidei sibi vindicant sententiam, hæc mouere scandala, seipsos, vt diximus, studentes ostendere primas obtinere partes in harum rerum cognitione; & quod mysterium & fidem in ore suo circumferant. Quæ quidem cum non possint comprehēdi ab hominibus, nihil aliud quam illos mēdaces ostendunt & sycophātas? Ex quo etiam proficiscitur magna Dei in nos indignatio, eo quod existimamus mysteriū non esse mysterium, nec ex sola fide consistere, sed ex absurdis nugis: & condemnamus eos, qui nos docuerunt fide & mysterio diuina venerari. Vos ergo nunc quoque oportet, si vnquam, orare pro Ecclesia, vt nos benignis oculis adspiciat, & pacem suis conciliet Ecclesiis, quæ tam male sunt diuisæ propter studia ipsorū Præsulum. Quæ autem a vobis missæ sunt eulogiæ, eas admodum lubenter suscepimus: nostrum autem quale sit institutum, annuntiabunt pij monachi, qui a vobis missi sunt. Et hoc quidē modo se habuit epistola.
[51] Verum Imperatorem, qui hæc quidem scripserat, & tunc de furore paullulum remiserat, [Iterū Catholicos persequitur Anastasius.] & bellum quod aduersus rectam opinionem vel suum potius caput gerebat, represserat; non multo interiecto spatio, grauis subit pœnitentia: & perinde ac si eum pœniteret, quod omnino parum esse pius statuisset, & se facilitatis nimiæ condemnaret, ad priora est reuersus. Difficile enim est, vt est in prouerbio, asinum confricantem auertere. Rursus ergo edicta aduersus pietatem; rursusque egregius Martyr citra sanguinem: siquidem consideranda est voluntas, & non rerum exitus.
[Annotata]
a Epistolæ hæ referuntur a Baronio ad an. Ch.511. Eiusdem spiritus & zeli extat epistola S. Sabæ ad Imperatorem, quæ an. Christ.513. refertur a Baronio: licet non constet, quo quæque tempore fuerit scripta.
b S. Sabas in sua ad Imp. epistola: Nos ergo nec patiemur aliquid aliud addere præter ea quæ decreta sunt a trecentis decem & octo Patribus, qui fuerunt Nicæe, & tribus, que postea consecutæ sunt, Synodis, nec quidquam aliter innouare; sed pro eis etiam animas profundere, & innumerabiles, si fieri possit, mortes parati sumus suscipere.
CAPVT XIII.
Zelus, & exilium fidei caussa.
[52] Cvm omnes essent plane consilij inopes & dubij quid agerent; & alij quidem a blasphemiā defenderent, [S. Theodosius 4, Synodos vt 4. Euangelia suscipiendas docet.] alij autem vererentur vel solummodo contradicere; fortasse autem etiam hac in re communi Patri, dicendi libertate cederēt, & veluti ducis signum expectarent: tunc tunc euadit manifestum, qualis etiā senectus, quando zelo confirmatur, se fortiter & iuueniliter gerit aduersus ea, quæ pro bono & honesto suscipiuntur pericula. Contemptis enim illis scriptis & decretis, minisque innumerabilibus, turbaque quæ Imperatorem & Deum ex æquo reuerebatur, militibusque qui eos obseruatent, qui essent tale quid dicturi; illis omnibus contemptis, tamquam vanis strepitibus, & dicens non esse suum, sed puerorum talia horrere tonitrua, leonis suscipiens impetum, cum Dei templum esset ingressus, & suggestum conscendisset, in quo solent legere Sacerdotes, manu populo significans silentium, vocemque attollens: Si quis, inquit, quatuor sanctas synodos non tanti esse existimat, quanti quatuor Euangelia, sit anathema. Hec cum dixisset, & tamquam Angelus populum adduxisset in admirationem, & vocem omnibus ademisset præ miraculi magnitudine, silentio procedit per medium eorum tacentium & tamquam dormientium, & existimantium se somnium videre, non autem vere id quod fiebat. Et fuit hoc quidem viri stratagema: ex quo dictas quoque sanctas synodos in sacris diptychis collocare statuerunt.
[53] Cum post hæc autem nihil esset cunctatus, & nec parum quidem substitisset, obiit ciuitates que erant circumcirca, discipulos & alios zelotas ex solitudine, veluti quidam b Dux exercitus, eos qui sub se erant, inducens, primus canos, [Ciuitates obit cum suis omnes instruens.] primus etiam ostendens promptum animi studium: omnes obiens, factus omnia omnibus, certiores reddens eos qui dubitabant, adhuc confirmās eos, qui erant stabiles; eos excitans, qui erant socordiores, eorum qui erant prompto & alacri animi studio, augens diligentiam; addens animum iis, qui extimescebant; adhortans eos, qui decertabant; terrens aduersarios, quod tam esset magno ac generoso animo, vt ad eum non pateret aditus; medicinæ celeritate omnem hæreticū morbum preueniens; docens omnes, quod Dei verbum esset quidem idem simul Deus & homo, vna autem hypostasis siue persona, vtrumque eorum habens natura, diuinitatem scilicet & humanitatem.
[54] Ad ea autem, quæ dicta sunt, probanda adduxit illam sanctam synodum c Oecumenicam, quæ ipsa quoque de Christo sic agit, [Nestorij & Eutychetis hæreses.] & ea ratione effugit declinationes hæreticorum, quæ fiunt in vtramque partem. Nam eo, inquit, quod vnam confiteatur personam, repellit impiam Nestorij hæresim: eo autem, quod non neget duas naturas, Eutychetis & Dioscori magis impiam exturbat hæresim: neque similiter, vt Nestorius, Christum vnum diuidens in duos filios & hypostases; neque similiter ac Eutyches, & Dioscorus, & etiam d Seuerus, in vnam confundens naturam, vnius scilicet Christi diuinitatem & humanitatem. Nam plus quam par sit, habet vnusquisque eorum: vnus quidem fugiēs diuisionem, alter vero coniunctionem: ille quidem ad hoc, vt duos diceret filios; alij vero, vt ne vnum quidem proprie filium faterentur, misere exciderunt. Nam Nestorio quidem, quoniam vtique timebat confusionem, venit in mentem, vt diceret habitudine solum & dignitate seu auctoritate factam esse diuinitatis coniunctionē cum humanitate: adeo vt cum naturis duas quoque valde impie defenderet hypostases, & duos introduceret filios, vnum quidem Deum, genitum ex Patre seorsum & separatim, alterum vero, qui ex sancta Virgine, per gratiam solum ei tribuens dignitatem adoptionis.
[55] Eutyches autem & Dioscorus, atque etiam Seuerus, qui se eis nuper adiunxit, [Eutychetis hæresis refutatur.] & impieratis elegit esse particeps, vt qui vellent absurdissimam Nestorij tollere diuisionem, malum malo medicantur: & ipsi quoque rursus stulte audent introducere confusionem, vnam & eamdem nominantes naturam diuinitatis & humanitatis, & ad passionem, quantum ad eos attinebat, non verentes deducere impatibilem diuinitatem. Si enim eorum sentētia vna est Christi natura, is autem est reuera Deus & homo, fuit ergo diuinitas mortis quoque particeps. Sed scelerata his ora obstruantur, & mali male cum suis pereant dogmatibus. Eos autem increpet Beatus quoque Petrus, Christo passo pro nobis carne, dicens, sed non addens, diuinitate. [1. Pet. 4. 1.] Nam etsi quod attinet ad essentiam, vnita erat Christi diuinitas carni patienti, non fuit tamen ipsa socia passionis. Nam quomodo esset? est enim diuinitas omnino impatibilis. Recte ergo & secure prædicatum est ab hac sancta synodo, duas naturas diuinitatis & humanitatis, inconfuse, immutabiliter, citra diuisionem, in vna honorari persona: eumdem ante secula quidem genitū ex Patre, quod attinet quidem ad diuinitatem; in extremis autem rursus temporibus natum ex sancta Virgine, recentiori lege humanitatis: patri & matri similem essentia; eumdem sine patre & sine matre: vt qui illud quidem pulchre esse cognoscatur ex ea, quæ inferne fuit, generatione, hoc vero ex ea, quæ superne, vnigenitum, & primogenitum: illud quidem, quod attinet ad naturam diuinitatis: neque enim, quod ad eam attinet, est ei frater; hoc vero, quod attinet ad essentiam humanitatis: multi enim post eum fuerunt, a patre in filios adoptati per baptisma.
[56] Hec ergo & his similia docens illa lingua libera, & quam acuerat confidenter loquendi audacia, [S. Theodosius mittitur in exilium.] quoniam Imperatorem ad iram magis prouocauerat, ab eo perpetuo damnatur exilio: ab eo, inquam, qui iam ineuitabilem suam exterminationem, & quæ hinc erat futura, venientem ignorabat migrationem. Et ideo ipse quidem a e vita tunc præsente, hic autem vir diuinus liberatur statim ab exilio; & vehemens ille fluctus sedatur Ecclesiis, nutu eius plane qui facit iudicium iis, quibus fit iniuria, [Reuocatur.] & diuiniore decreto. Et qui in eas quidē prædonum instar impetum fecerant, quod facturi erāt, ipsi passi sunt: & testa, vt est in prouerbio, conuersa, damnati sunt exilio. Qui autem expulsi fuerant e suis Sedibus, in eas gloriose sunt restituti, & gregi suo vnusquisque redditus est mirabiliter.
[57] [Laudatur a Pontif. Romano.] Sic ille conseruatus, non iis solum, qui aderant & spectabant certamina, sed iis etiam, qui omnino lōge erant remoti, fuit admonitio & zelus ad virtutem. Nam cum de eo intellexissent, & qui veteris Romæ Sedem pulchre tenebat, (is autem erat f Agapitus) & qui Antiochenam Sedem regebat g Ephraim; ipsi quoque litteris rectam fidem prædicabant: in quibus multa quoque sunt ad laudem huius Beati composita, quæ non minorem afferebant gloriam iis, qui scripserant, quam ei qui laudabatur; quod non ad gratiam, sed plane ad veritatem fieret laudatio. Quoniam autem difficile est, recensere omnia eius certamina pro fide orthodoxa, oportet illud in summa dicere, quod ipsi quoque cum Propheta inimicos Christi odisse mirabiliter inerat: maxime autem ostendebat se auersari h Origenem, qui existimauit suum in hoc ponendum studium, [Auersatur Origenem.] vt diuinæ Apostolorum prædicationi nugas contexeret gentilium, & luderet in rebus minime ludicris. [Psal. 138.]
[Annotata]
a Cedrenus scribit multos Episcopos, in gratiam Imperatoris, Chalcedonense Concilium impugnasse.
b Hæc refert Baronius ad an.Ch.511. vbi num.36.ita exclamat: Hoc certamen magni Theodosij, quem vita Angelis haud impar, & in editione signorum, ac propugnatione Catholicæ veritatis, Apostolis comparanda, mirifice nobilitauit. Ita plane decuit præconem veritatis huiuscemodi confessionis insignibus decorari, &c.
c Chalcedonensem intelligit.
d Hic plenius describitur in vita S. Sabæ, in cuius epist. citata appellatur omnium malorum auctor atque origo. Idem Clementino & Probo Coss. an. Chr.513. Eutycheris perfidiæ cultor, Anastasio Cæsare volente, Sedem Flauiani Antistitis, ex monacho factus Episcopus, occupauit. Ita Marcellinus in Chron. Huius in monachos Syriæ dira persecutio & carnificina refertur in epistola ad Hormisdam Papam scripta ab Archimandritis & monachis secundæ Syriæ; extat ea cum subscriptis nominibus inter epistolas Hormisdæ.
e Interiit fulmine, vt plerique scribunt, exanimatus, anno 518.feria 5.maioris hebdomadæ II. Aprilis. Successit illi Iustinus anno eodem 9.Iulij.
f Græcum MS. Vatic. Αγάπιος. Inter hunc & S. Hormidam, cuius tempore Anastasius obiit, intercesserunt quatuor Pontifices. Colitur in Martyrol. Romano 20. Septembris, die, vt ait Baronius, translationis. Supra vero B. Theodosium iam defunctum aliquot annis, ab eo laudatum diximus.
g Ephræm aliis, qui cum Comes Orientis esset, de voluntate Iustini Imperatoris factus est Antiochenus Patriarcha an Ch. 526. post conuulsam terræmotu vrbem. Euagrius lib.4.cap.5. Eo munere cum laude 20. annis perfunctus, obiit an.546. Eius vitam & contra hæreticos zelum describit Ioannes Moschus in Prato spirituali cap.36.
h Origenis errores ex variis breuiter colligit Iacobus Gualterius noster in tabula Chronographica seculo 3.c.6. Palæstinam ab Origenistis hoc tempore infectam fuisse ostendit pluribus Cyrillus in vita SS. Sabe & Ioannis Silentiarij. At tandem cum Seuero aliisq; hæreticis condemnati sunt in Synodo Oecumenica V.
CAPVT XIV.
Cancer miraculo curatus. frumentum multiplicatum.
[58] [In Hierateo Crux quotannis exaltatur.] Sed tempus est transeundi ad ea, quæ deinceps sequuntur, & huius viri miraculis piorum ac religiosorum auribus gratificandi. Nam cum Imperator impius edicta omnes partes misisset, vt omnes, per familias, inquam, & sodalitates, in eumdem locum cōuenirent; congregatus quidem est hic quoque sacer cœtus, senum qui erant in solitudine insignis canities, circa locum qui dicitur a Hierateon, cum communi patre & filiorum amante. Est autem hoc, locus cathedræ, quod fama est excitasse Constantinum, magnum inter Imperatores: in quo mos est, qui perpetuo seruatur, vt crux veneranda quotannis exaltetur.
[59] [Mulier cancro laborans ad Theodosiū accedit:] Quædam autem mulier, quæ morbo laborabat in mamilla (cancrum eum solent nominare medici:) & iam longo tempore ab eo premebatur; & a nulla quidem abstinuerat medicina, ex ea autem nullum adiumentum ceperat, nisi quod in Deo magis sperabat, quod humana desperaret remedia. Ea cum ingressa esset per Angelicam, quæ dicitur, portam, tristis sterit prope chorum, qui erat circa ipsos: & ad vnum ex iis (is erat religiosissimus Isidorus) adspiciens, qui postremo præfuit sancte Lauræ siue monasterio b Syca dicto, cum & specie ipsa, & adspectu & lacrymarum fluxu significasset dolorem, qui eam vehementer cruciabat, & deinde propius eum accessisset, (neque enim sinebat dolor eam seruare illum pudorem, qui decet mulieres) rogauit an cum sacra hac multitudine magnus quoque esset Theodosius, & qualis is esset adspectu: viri enim fama ad eam satis peruenerat. Is autem cum didicisset causam, propter quam eum quærebat, & simul morbū vidisset, & quam vel solo adspectu esset molestus, quique oculos ab acerbo spectaculo posset auertere, sciens illius esse, & eius qui esset in eo spiritus, hæc potenti soluere medicamento gratiæ; quoniam nec ipse erat ignarus illius in Christo virtutis, mulieri medicum ostendit digito, & signis eum accurate describit.
[60] Illa vero sensim & sine vllo strepitu accedit, eum valde sitiens, & in animo habens illam, quæ laborabat c profluuio sanguinis. [Matth. 9. 20.] Deinde cum prope esset, mamillam sensim aperuit, fecitque vt cucullam attingeret: & rursus sicut illa suffuratur curationem, [attacta clam eius cuculla subito sanatur.] & a magnis doloribus citra laborem inuenit solutionem. Simul enim ac pannum attigit, eius dolor recessit: perinde ac si tenebræ aliquæ solutæ essent aduentu luminis, aut fœnū ignis irruptione. Ille autem (nullo enim modo poterat ignorare, quod ea tam pulchre & ex fide fuerat suffurata) protinus est conuersus, & cum vidisset mulierem, soluit timorem, qui eam inuaserat, in magnū gaudium curationis, Esto, dicens, bono animo o filia. Meus enim dixit Dominus: Fides tua te saluam fecit. Diuinus Isidorus confestim currens ad mulierem, (cupiebat enim oculos quoque suos pascere adspectu miraculi) cum ad eam peruenisset, & curiosius adspexisset, videt mamillam plane sanam, & omnis morbi adeo expertem, vt nec cicatrix, nec vllum in eo esset impressum vestigium grauis, quod paullo ante fuerat, vlceris. [Matth. 9. 22.] Ita Deus aperit illam, quæ latet, virtutem, & eos, qui illius solum oculis volunt manifesta fieri, quæ ab eis recte geruntur, non sinit abscondi, nec relinquit in angulo: nec vt prædicentur, eis solummodo reseruat in futurum; sed eos quoque, qui hic sunt abditi, producit in lucem, & prædicat: & eos, qui sunt sæpe obscuri & inglorij, claros facit & illustres, & sedere facit cum Principibus populi. Verumenimuero hoc quidem est eiusmodi. Oportet autem alia quoque persequi.
[61] [Theodosius visitat Bethleem.] Postquam enim tyrannum quidem falx mortis abstulit, Patribus autem certe successit id, cuius studio tenebantur, & vnusquisque ad suum rediit monasterium; modo quidem ibat Bethleem orationis caussa hic vir præclarus; modo cum orasset, reuertebatur. Magnum autem laborem itineris recreans, diuertit ad Marcianum. Vir hic erat plenus spiritualium gratiatū. [Diuertit ad Marcianum.] Cum autem venissent ad amplexus, & se inuicem spiritali impertiissent osculo, cum eo anima quoque congrediente, primum quidem fuit eis apposita mensa sermonum, quibus præclare suos pascebant animos, se oblectantes Sanctorum eloquiis, & senum narrationibus, cum quibus intercedebat eis morum cognatio. Cum autem tempus inuitaret, vt meminissent etiam alimenti corporis, non aderat quidem frumentum, vt panis apponeretur: lentem autem discipulis iussit coquere bonus Marcianus. Et illa quidēm fuit apposita sine pane. Cum autem cognouisset magnus Theodosius tam apertam inopiam, qui egens erat, fuit diues in inopia, ipseque magnopere studebat, vt lautiori conuiuio exciperentur hospites. Iussit ergo discipulo, vt e pera proferret panes, quos parauerat ad viaticum. Et illi quidē producti sunt & appositi. Ij vero propter caritatem, quæ lætificat, non minus lautum celebrarunt conuiuium ex iis, quæerant necessaria, quam si prolati essent cibi superflui.
[62] Vt solet autem fieri, sermones quoque admiscentur conuiuio, [Ex vnico frumenti grano, diuinitus impletur totum horreum.] & complures ex iis lepidi & iucundi. Hilariter autem diuinus eum rogabat Marcianus, dicens: Noli ægre ferre tanta fame laborans hospitium, nec conqueri quod panem vobis non apposuerimus, cum frumentum nobis admodum turpiter defecerit. Cum hoc dixisset, admirabilis Theodosius defixis oculis in barbam Marciani, vidit granum frumenti, quod nescio vnde ceciderat; & illinc sustulit hilari & cauta dextera, & dixit: Ecce frumentum. Quomodo ergo dicitis vos egere frumēto? Et hoc quidem ab eo dictum, vel etiam factum fuerat lepide & iucunde. Ille autem cum granum, tamquam egregiam aliquam & præstantem sementem, supinis manibus accepisset, id ponit in horreo frumenti, credens eam sine labore multum fructus allaturam, & esse superaturam agricolarum industriam. Id autem ei accidit longe amplius & copiosius, quam sperabat. Nam cum sequenti die esset horrei ostium aperturus (o arcana tua Domine miracula!) videt quæ intus erant plena fructibus; qui reuera prouenerant absque agricultura, aut potius cum agticultura solius orationis. Cum ergo nihil esset in eo cunctatus Marcianus, statim mittit vnum ex suis discipulis ad magnum Theodosium, ei significans mirum & ineffabilem rei euentum, & simul ad admirabilis spectaculi societatem eum vocans. Postquam ergo is quoque venit, ostium quidem erat parum apertum, frumentum autem a seipso extrudebatur, cum non posset horreum capere multitudinem, & sic ex eo permultum foras effundebatur. Hoc est prioribus quoque simile, & miraculo de panibus nihil dissimile, quod olim meus effecit Christus. Nam vna omnino est vtrisque operatio: nisi quod illic quidem ipse erat præsens & administrans; hic autem suo famulo vtens ministro miraculi, sicut prius quoque Apostolis. [Matt. 14. & 15.] Post hoc autem oportet illius quoque meminisse.
[Annotata]
a Andreas Cretensis vocat Speculam Cruci demonstrandæ & publice honorandæ ab ipso Constantino Magno deputatam, locum ecclesiæ excelsum, &c. vt scribit Gretserus noster lib.1. de sancta Cruce cap.73. vbi hunc de Hierateo locum explicat.
b Laura Syce, seu Suce, ad fluuium Sucam, de quo in prolegom. num. 18.
c Hæc occasio auctori Menæorum fuit scribendi hanc feminam liberatam a profluuio sanguinis; vt num.3. in prolegomenis dictum.
CAPVT XV.
Submersionis, abortionumq; depulsum periculum.
[63] Mvlier quædam, cui insignis patria erat Alexandria, ingentibus autem abundabat opibus: dicatur id etiam quod erat in ea multo melius & dignius quod committatur auribus, nempe quod & diues erat bonis moribus, & curam gerebat vitæ piæ ac religiosæ. Ea cum accepisset filium, (erat autem hic ei vnigenitus, & solus in se recte seruans semina generis) ventitabat ad monasterium, & adducebat eum ad pedes magni Theodosij. Puer vero etiam antequam adduceretur a matre, vbi procul vidit Theodosium, protinus illum esse exclamauit, qui eum super puteum sustinens conseruauit. [Puer in puteum, labitur:] Rogata autem mulier, quidnam sibi vellent ea, quæ dicebantur a puero, dicebat eum quidem lusisse vna cum æqualibus; cum autem ludo esset intentus, & non præuideret quæ erant in pedibus, deiectum fuisse in puteum, eumque profundissimum. Et qui aderant quidem, immaturam & acerbam mortem pueri deflebant. Nemo enim erat, qui non existimaret puerum fuisse statim ab aqua suffocatum. Quid enim ex ea re poterant aliud suspicari? Deinde etiam se humane gerentes, seipsos statim demittunt in puteum, non vt eum acciperent antequam moreretur, (quomodo enim eius esse posset vel spes minima?) sed vt antequam corrumperetur, eius corpus attraherent, matri donum calamitatis, & acerbum oculis spectaculum, & stimulum doloris, tamquam ex naufragio conseruatum, simul & fugiendum & desiderandum matris oculis.
[64] [seruatur a S. Theodosio.] Postquam autem descenderunt, & eum inuenerunt sedentem super aquas, & nec tantillum quidem madefactum, sed qui sustinebatur veluti ab aliquo solido, ore aperto manebant, mirabantur, dubitabant, nesciebant quidnam cogitarent de eo, quod cernebāt. Sed cum eum ex aquis extraxissent, & non absque diuina prouidentia rem factam fuisse iudicassent, eum rogabant: is dixit, quemdam adstitisse monachum, tali habitu, amictu & forma præditum, dicens omnia insignia, quæ erant Patris Theodosij longe simillima. Et huius, inquit, mihi manus causæ sunt, ne in aquis interierim, quæ me recte sustinebant, & efficiebant vt essem aquis superior.
[65] [Agnoscitur diuinitus beneficium.] Hæc mater & narrabat & adiiciebat; Ego, inquit, cum ex illo tempore filium accepissem, vrbes obeo & vicos & montes & præcipitia, labores subiens, multos quidem, sed non iniucundos, vt liceret mihi incidere in eius seruatorem. Nunc autem cum eminus eum agnouit filius, mihi quoq; matri dedit vt agnoscerem: & eum aperte prædicat libera lingua, & quæ suspicionem omnem superat & mendacium, meque gaudio repletam & admiratione, & veluti quodam diuino furore percitam, non sinit quiescere. Hæc cum dixisset, ad opus quoque accessit, vt que protinus ad genua Patris aduolueretur, & illius vestigia ambabus prēsaret manibus, & cōplecteretur labris simul & animo, calidas in ea lacrymas effundens: & seruatorem, & vitæ auctorem, non solum filij, sed suæ quoque magnum vocans Theodosium: reuera enim ei fuisse futuram deinceps vitam non vitalem, aut vel ipsa morte longe amariorem, si tam intempestiue, inquit, & misere ei filius interiisset.
[66] [Mulier post crebro abortus saluum filium parit:] Potest autem oratio quoque aliquid aliud dicere, simile præcedenti. Nam quædam alia mulier, quæ in partu quotannis grauiter laborabat, & nec ex eo aliquam capiebat vtilitatem. Priusquam enim infans editus esset in lucem, e vita excesserat, & labores luctus, & mors partum excipiebat. Hæc ergo quæ sic & multos pariebat filios, & erat orba filiis, cum iam longo tempore eo malo esset vexata, vix tandem inuenit mali medicamentum: & cum ad Sanctum confugisset, eique affectionem suam dixisset & calamitatem, lacrymis potius quam verbis virum orat vehementer, vt malum ei sisteret, ne amplius progrederetur. Sistetur autem, inquit, non aliter, quam solo tuo nomine, si permiseris id quod nascetur, sic vocari. Et hoc erit, inquit, mihi & solutio calamitatis, & filio causa vitæ.
[67] [Theodosiū appellat: vt monachus sub S. Theodosio fiat, adducit.] Hæc cum petiisset, & annuentem magnum nacta esset Theodosium, & quod deinde natū est, Theodosium nominasset, vehementi quoque fide dignam inuenit mercedem. Non amplius enim partus labores ei peperere lacrymas, sed aperte lætitiæ occasionem, cum eum, qui inter viuos erat primogenitus, Theodosium adhuc videret superstitem, & complentem chorū monachorum eius, qui illum genuerat secundum spiritum; & orationis fructum potius, quam alui, conspici ex operibus; quādoquidem hæc quidem morientium, illa vero viuentis mater fuit: & ideo adductus est ad monasterium ab ea, quæ genuit, & vicissim Deo est redditus: vt sicut præsentem, ita etiam manentem vitam consequeretur. Multa alia eiusmodi posset quispiam illius recensere.
[68] Quædam itaque alia mulier, profecta quidem ex ciuitate Bethleem, [Alia eodē malo liberatur.] quæ similiter in partu laborabat, æque autem infelix erat eius euentus, & in pariendo grauiter affligebatur, & in magnum vocabatur periculum, eamdem quoque impetrat a magno Theodosio, eodem medicamento vsa, curationem, & filio suo eodem, quo ille, vocato nomine. Quem non solum vidit grandem, & qui iam ad virilem ætatem peruenerat; sed manuum quoque artificio præstantem, & qui fuit ædificator optimus sui temporis. Sunt admirabilia, quæ dicta sunt: sed quæ restant, sunt iis longe admirabiliora.
CAPVT XVI.
Noxia animantia cohibita. Homines maleuoli puniti.
[69] [Theodosius bruchos & locustas ne noceant, coercet.] Cvm bruchus aliquando & locusta terras depopularentur, ineuitabilibus senectutis vinculis vinctus magnus Theodosius, & qui nec liberis quidem pedibus vti poterat, saluti multorum postponens omnia, ita vt erat affectus pedibus, & baculo more senum supplens quod sibi deerat, viam peragit: vt sic magis Deum quoque traheret ad misericordiam, vt qui adspecturus esset necessitatem eius profectionis. Discipulis ergo manus sustinentibus, & omnibus modis eius ingressum adiuuantibus, peruenit iis innixus ad locum, vbi bruchorum & locustarum multitudo ingens, agros non minus quam hostes, populabatur & deuastabat. Cum ergo Sāctus illic staret, & manus sustulisset Deo supplices, & deinde horum bruchorum & locustarum vnum in manus sumpsisset; & partim quidem cum vilissimis & breuissimis animalibus, tamquam cum conseruis, disseruisset; partim autem iussisset, vt labori pauperum & agriculturæ parcerent; (hoc enim vobis, inquit, communis quoque præcipit Dominus,) cumque cum eis ita placide locutus esset, tamquam cum animatis; ea quæ dicta fuerant, consecutum est miraculum. Tantum enim examen deinceps mansit in regione, & nec transiuit alio, nec damnum dedit iis locis, in quibus versabatur: sed veluti fœdere inito cum agris de cætero circumuolabat quidem, & arrodebat spinas: amicitia autem & pax ei intercededat cum fructibus, & ab eis omnino abstinebat.
[70] Sed hæc quidem per se, alia autem recte quoque gessit per alios. Nam cum alias flagellum simile terram premeret, & videbatur fore, vt mox ei vico incumberet, ex quo & vicini omnes parabant commeatum, & qui multis benigne communicabat ea, quibus opus habebant; [Oleo benedicto arcet noxia animantia.] cum vas quoddam implesset oleo, & hoc inuocatione diuina sanctificasset, id mitit in vicū: & cum viris tradidisset fidelibus & piis, hoc solum suffecit, vt esset tanti mali solutio. Tunc enim repente de medio sublatum est id quod lædebat, & vicus conseruatus est illæsus.
[71] Vestimentis aliquando fuit opus Fratribus: & illi quidem ei exhibebant molestiam, vt aliquid præberet ad emendum: quoniam si velle & commiserari tolleretur, nihil erat. Sed tamen confidens veridicæ Domini promissioni, ea tunc apud eos est vsus, dicens: Nolite esse soliciti de crastino. [Matth. 6. 34.] Sequenti autem die effectum sunt consecuta ea, [Vestimenta diuinitus monachis curata.] quæ promissa fuerant. Protinus enim quidam alicunde adueniens, centum dedit aureos: qui quidem dati, ad vsum vestimentorum seruierunt Fratribus.
[72] Iulianus quidam, qui ab ineunte quidem ætate ventitauit ad magnum Theodosium, [In eum maledica punitur.] postea autem fuit ipse quoque cognitus Pastor optimus, Ecclesiæque, quæ est in a Bostra, fuit ei credita administratio. Is ergo de ipso quoque hæc narrabat, quod cum essent in ciuitate Bostrenorum (semper enim Magnus Theodosius eum habebat socium vitæ ex Christo agendæ, volebatque cum eo philosophari, & esse socius solitudinis) cum ergo fuissent in dicta ciuitate, primum quidē mulier quædam insignis & vitio nobilis, cum Sanctum dixisset planum & impostorem, in oculis eorum dedit pœnas, intemperantis linguæ acerrimum subiens supplicium, cum graui morte eius erupisset anima.
[73] [Ligno pulsato ad orationem conuocari solent monachi.] Deinde autem, inquit, nos quidem ciuitate egressi, proficiscebamur ad Apostolorum templum, quod est propinquum. Monachi autem quidam ex monasterio propinquorum, qui morbo Seueri laborabant, cum nos vidissent accedentes, lignum quod conuocat ad ecclesiam, pulsabant ante horam consuetam, & synaxim significabant Fratribus. Magnus autem Theodosius, intellectis insidiis, cum diuino zelo accensus esset eius animus, verbis Domini opportune est vsus: eos, [Prædicta euersio monasterij hæreticorū.] & qui ipsi insultabant, iuste est vltus, lapidem non esse mansurum supra lapidem in eo loco, ipse quoque minatus. Porro autem minas consecutus est effectus. Breue tempus intercessit, & quædam Agarenorum multitudo, nocturna facta incursione, illud quidem igni mandant monasterium, & diripiunt etiam quæcūque illic erant: & abducunt captiuos monachos, & nunc proponitur locus, acerbum oculis spectaculum, qui non magis meretur videri, quam defleri. Sed hæc quidem narratio aperte est disciplinæ & castigationis. Alteram autem, quæ est plane gratiæ particeps & vtilitatis, vult addere oratio.
[Annotatum]
a Bosra aliis, & Bostrum, Sedes Metropolitana Arabiæ primæ, seu desertæ, sub Patriarcha Antiocheno, vrbs munitissima; nunc Busseret. Consule Adrichomium.
CAPVT XVII.
Adest variis periclitantibus. Prædicit terræmotum Antiochiæ.
[74] Dvx Romani exercitus, (most est autē eum vocare Comitem Orientis) nomine a Kericus, in bello audax, in Deum autem pius. [Comes Orientis eū adit:] Is iam incursionem facturus cōtra Persas, existimauit oportere se primum currere Hierosolyma, & illinc aduersus hostes assumere auxilium. Cum autem statuisset in transitu ire ad hominem Dei (eum enim valde trahebat illius fama, & virtutis illecebræ) dum abiret, & multa alia licuit ei audire ex sacra illa lingua, & hoc inter cetera, Ne, quomodo diuinus Dauid, in arcu speraret, nec poneret salutē in gladio; sed nec in multorum hominum confideret millibus: vnum autem sciret adiutorem, vim inexpugnabilem, cui est facile, vt vnus mille persequatur, & decem millia profligentur a duobus. [eius cilicio indutus victoriam reportat.] Hæc cum Comiti Sanctus disseruisset, ita fuit ille captus ab eius admonitionibus, & ita flagrare cœpit eius desiderio & ardenti fide, vt ipsum cilicium, quo magnus ille interius induebatur, loco cuiusuis alterius rei, arma peteret, quibus se conseruaret. Quod quidem cum accepisset & induisset, & consueta aggressus esset certamina, paullo post victor rediit, cum & animi & manus præclara ostendisset facinora, & digna quæ commemorentur.
[75] [Apparet ei in prælio, eumq; dirigit Theodosius.] Cum rebus ergo fortiter in bello gestis insignis & clarus esset reuersus, nequaquam ingratus fuit in benefactorem; neque vt multi, qui postquam sunt consecuti, obliuiscuntur beneficij: sed se similem conseruans in omnibus, rursus venit ad Sanctum cum vehementi cordis exultatione, & gratias agēs, & ei vniuersam adscribens victoriam. Dicebat enim: Illo ipso tempore pugnæ, mihi quidem cum pro thorace tuum induissem cilicium, veniebat in mentem confidere, & in hostes irruere. Cum autem manus conseruissemus, magnæ exoriebantur tenebræ, tamquam in densa caligine: & ab aliis quidem omnibus ea etiam, quæ prope erant, cerni non poterant: ego autem te solum mihi videbar videre me præcedentem, & manu significantem & admonentem, vt has quidem prælij partes dimitterem, in has autem pugnarem; & te ducem equum agere, donec conspectus terribilis & intolerabilis inimicis, vehementi terrore omnibus iniecto efficerem, vt se coniicerent in pedes, & turpem fugam lubenter eligerent. Et hæc quidem ille, qui etiam dignus est habitus diuina hac apparitione.
[76] [Plurimis laborantibus apparens subuenit.] Non ad illam autem solum, sed etiam ad alios magnus Theodosius, ad multos quidem inter nauigandum, ad multos autem in faciendo itinere, & ad alios quidem, qui cum furenti mari & vi ventorum colluctabantur, ad alios autem qui in ora ferarum inciderant, & ad alios quidem in somnis, ad alios autem vidētibus reuera eorum oculis accedens, liberauit a periculis. Non hominibus autem solum adeo promptus fuit adiutor, sed bonæ huius quoque animæ benignitatem vel in bruta animantia, parata est ostendere oratio. Viatori enim aliquando asinum deducenti sæuus leo occurrit, qui viatorem quidem neglexit, in asinum autem irruit. [Eius nomine inuocato, leo cōprimitur.] Atque viatorem quidem, vt accidit iis malis, quæ præter spem eueniunt, stupor inuasit & metus; temporis autem velocitas effecit, vt vnum solum inueniret medicamentum ad ferendam opem, nempe nomen S. Theodosij. Quod quidem cum dixisset, statim cessauit & ira feræ, & repressus est vehemens eius impetus.
[77] Iam vero qualis fuit in futurorum præscientia? Oportet enim paucis quecumque sunt illius ostendere, & veluti eorum gustum præbere, vt sit etiam manifestum omnibus, quod quomodo nullius ex iis, quæ ex virtute geruntur, [Claret spiritu prophetiæ.] ita nec charismatum seu gratuitorum donorum fuit expers. Iussit aliquando, vt præter solitam horam pulsaretur lignum; nondum enim erat hora secunda diei: & precepit, vt Fratribus significaret synaxim. Illi autem conuenerunt quidem, (neque enim poterant contradicere, vt qui optime didicissent obedientiam) cum autem fuissent congregati, rogabant curnam conuenissent ante tempus. Ille vero (o puram animam! o oculos procul omnia cernentes! flebiliter lugens & miserabiliter, Orandum est, inquit, o Patres, orandum est. Video enim iram Domini, quæ iam mouetur aduersus Orientem. Hæc ille quidem dixit. Illi autem tunc quidem neque videbant aliquid, neque vna cum eo dolorem accipiebant: quoniam non iisdem, quibus ille, intuebantur oculis. Sexto autem aut septimo die, postquam prædixerat, auditum est, b Antiochiam fuisse magno terræ motu euersam, [Antiochia terræmotu corruit.] illo tempore, quo iam prædixerat ille magnus; totque ornamenta, tantamque cecidisse speciem & pulchritudinem, & in vilem puluerem redactam iacere ciuitatem: quæ neque tanto casu dignas cōsecuta est lacrymas, neque luctum, qui exæquaretur calamitati. Atque talis quidem fuit eius præscientia. Res autem multas præclare ab eo gestas, præcedens ostendit oratio.
[Annotata]
a Ms. Græcum Κήρυκος. Menæa Κήρικος. Eius meminit Cedrenus anno Iustiniani primo, Christi 527. Eodē anno Rex Persarū Tzatho bellum ob initam cum Romanis societatem intulit. Huic Tzatho Iustinianus auxiliares mittit copias, Ducibus Belisario, Keryco, (Græce Κήρυκος dicitur) & Petro; qui cum in bello gerendo mutua inuidia transuersi agerentur, a Persis victi sunt. Hæc ipse. Verum ex Procopio lib.1. de bello Persico constat, ad quatuor annos id bellum fuisse productum, & Romanos plures de illis tulisse victorias. Ceterum quod inter Duces simultas esset, ideo Procopius, qui Belisario inhærebat, hanc Kerici de Persis victoriam prætermisit. vt obseruat Baronius an. Christ. 527.
b Contigit hic terræmotus Indictione IV. Olybrio solo Consule, vt habet Marcellinus. IV. Kalend. Iunij, die Veneris anno septimo & mense decimo regni Iustini, vt Euagrius lib.4.cap.5. quæ omnia in annum Christ. DXXVI. incidunt, vt mirum sit a Baronio ad annum præcedentem referri: sed videtur anni septimi mensem decimum accepisse, cum sit decimus post septimum expletum.
CAPVT XVIII.
Eius in senectute, & vltimo morbo virtus.
[78] Oportet autem hoc quoque addere, & perspicue exponere, ad quantam humilitatis altitudinem peruenerit. Contendebant, & depugnabāt inter se aliquando duo ex Fratribus. Is autem suadebat, vt componerent inimicitias, & odium commutarent amicitia, que decet omnem Christianum, multo autem magis monachos. [Dissidentes reconciliat, humiliter iis prostratus.] Quoniam autem dicens non persuadebat, videbat autem illorum esse maiores inimicitias, quam vt suis verbis placari possent; fit supplex protinus pastor ouium; magister discipulorum; pater filiorum: & illorum bonum postulabat ipse, tamquam proprium beneficium: eorumque morbum & vulnus medicus rogabat vt sanaret. Rogabat autem non leuiter, nec contemptim, sed magnopere & vehementer, sed magnam moderationem afferens & humilitatem. Se enim humi deiiciens iacebat, aperta figura humilitatis mollire se credens duritiem inimicitiarum: nec prius destitit rogare, quam eorum odium mollierit, & eos, qui a se inuicem male erant diuisi, amicitiæ vinculis colligarit.
[79] [Iniuste a Fratre excommunicatus non contemnit.] Segregauit aliquem ex Fratribus, iuste se gerens, cum iusto scilicet coniuncta clementia: videbat enim morbum egere tali medicamento. Ille vero bona malis commutans, simul & ordinem transiliit, & eamdem rursus intulit pœnam ei, qui nihil habebat simile, perinde ac si quis iuberet sanos ea tolerare, quæ tolerant ægroti: adeo vt sit manifestum, Fratrem quoque alio morbo laborare grauiori, nempe impudentia. Quid ergo magnus Theodosius moderatione & humilitate valde excelsus & cælestis? Pœnam quidem suscipit, tamquam quæ recte fuerit imposita, & vt que in ipso locum habeat: neque prius diuinis communicauit sacramentis, donec ipse, qui ligauit, induxit ipse quoque solutionem. Erat enim Moysis euidenter imitator, terribilis quidem & inexorabilis iis, qui in Deum peccabant; valde autem mitis & mansuetus iis, qui ipsum ofrendebant: adeo vt nec veniret in contemptum propterea, quod esset mitis & mansuetus; nec grauis ac molestus esset propter nimiam austeritatem, & vt qui solum corporibus imperaret, non animis. Voco enim, quod ex metu quidem solum est imperium, imperium corporum; id autem quod desiderium quoque habet contemperatum, etiam animorum.
[80] Non solum autem Moysis, sed etiam cuiusuis alterius in virtute excellentiam imitabatur: vtpote Abrahæ, [Variorum Sanctorum virtutes in se exprimit.] quod Deo pareret in omnibus, & omnia propter illum contemneret, non solummodo pecuniam aut patriam, aut familiares & cognatos, sed ipsam quoque naturam & vitam. Cognatis enim, non Deum solum, sed eos etiam, qui ex Deo viuebant, putabat esse præferendos, & eos magis attrahebat ad cognationē, propter virtutis rationem & studij & voluntatis, quæ in idem confertur. Isaac in spiritales Patres vsque ad mortem obedientiam, & eius corporis gratum & acceptum sacrificium imitabatur: Iacob perfectam sinceritatem & libertatem ab omni improbitate: (huius autem sunt fidei digni testes, qui cum eo consuetudinis & familiaritatis fecere periculum) Ioannis solitudinem & inediam: Petri, cum exacta fide vehementiam & ardorem: Pauli, pro eo quod est honestum, perpetuam actionem, afflictionem & diligentiam; & quod propemodum vniuersum orbem terræ, sicut ille, partim quidem pedibus, partim vero sermonibus, partim vero fama peruaserit: & vt semel dicam, quomodo quis pictor præstantissimus, qui præstantissimos virtutis colores vndique collegit & recte miscuit, is veluti quoddam exemplar suam vitam, laudatu quam imitatu faciliorem, proposuit virtutis studiosis.
[81] Neque vero Iob admirabilis erat extra chorum eorum, qui sumpti sunt ad imitandum: sed eius etiam tolerantiam, semper quidem, in fine autem apertius est imitatus. [Morbo diuturno cruciatur.] Nam cum iam esset e vita humana excessurus, & pro iis, quos tulit, laboribus mercedes & remunerationes, quas sperauit, accepturus; postremo eum inuadit morbus diuturnus, & propemodum ne iuueni quidem & florenti corpori tolerabilis, nedum tanta senectute confecto, & quam virtutis caussa susceperat, afflictione. Ea de causa & toto anno iacebat in lecto, cū inexpugnabilibus colluctans doloribus, & talibus dilatatus afflictionibus. Tunc enim tabe exhaustus, pelleque exesa, atque vmbræ, vt dicitur, simulacrum effectus, adeo vt nihil ei præter ossa relinqueretur; nihil tamen molle, nihil illiberale, nihil indignum aut fecit, aut est locutus eo spiritu, qui tali vitæ conuenit. Quin etiam cum quidam senex intensam ac vehementem vim morbi aspexisset, & ei dixisset: Roga Deum, forte enim malum sic sistetur; non amico nec benigno, vt solebat, eum adspectu intuens, Ne tu mihi, inquit, o Pater, quidquam de eo dixeris. Nam cum me sæpe tales subiissent cogitationes, arbitratus has esse potius maligni insidias, [Non vult orare eo liberetur.] quam consilium, eas toto studio repuli, vt qui illud apud me reputauerim, quod præsentis quidem vitæ bonorum satis magnum fructum ceperimus, vt qui gloriam scilicet & nomen simus consecuti. Oportet ergo omnino affligi, & mala perpeti, & aliquā habere partem, quæ digna sit ea, quæ est illic, consolatione; ne nobis quoque merito illud dicatur, quod diuiti dictum est: Percepisti bona tua in vita tua. [Luc. 16. 25.] His auditis, se abscondit senex, & nec habebat quidem omnino quod Sancto responderet.
[82] Ceterum illius patientiæ & tolerantiæ multa quidem sunt alia quoque signa; testes autē sunt ij quoque, qui in tempore infirmitatis ei inseruiere, quod nihil ex anime operationibus a morbo fuerit ei surreptū, [Etiam dormiens orat.] nec in amore diuinorum eloquiorum ipse omnino seipso visus sit inferior, aut frigidior. Est autem hoc quoque signum vehementis illius rerum diuinarum meditationis. Nam etsi illius oculus somnum sæpe gustauit, vtpote flexus ab ea, quæ omnia vincit, natura; at eius quidem certe labra faciebant, quod consueuerant. Quocirca etiam interim, dum a somno surgeret, canticum ad Deum comprehendebat labris: adeo vt quod dicit diuinus Dauid, in eo impleretur: Et noctu canticum eius est apud me. [Psal. 41. 9.]
CAPVT XIX.
Mors, sepultura, miracula.
[83] [Moribundus multa prædicit.] Porro autem multa quoque dicūt eum in morte diuinasse, multa autem etiam prædixisse de futuris, per Spiritum qui in ipso cohabitabat. Nam cum eum circumsistens totus cœtus fraternitatis, specie quidem illum, reuera autem seipsum vnusquisque deflebat, vt qui talem Patrem amitteret, qui eos in Christo genuit ex Pauli sententia, quique carnalium patrum viscera longe vincebat sua in illos affectione, & cum quo vna maluissent deficere, si fieri potuisset, quam eum videre excedentem. Is autem cum eos satis esset adhortatus, vt in loco permanerent, & vt ingruentes tentationes ad finem vsque fortiter ferrent, & vt eis obedirent, qui post ipsum præfuturi essent monasterio; & prædixisset omnia, quæ erant euentura, dat eis illud signum, quod finem essent acceptura ea, quæ dicta sunt. Si enim post meum, inquit, decessum videritis mihi gregem augeri, & quo magis tempus processerit, tanto se maiorem euadere & meliorem, tunc dico vos de aliis quoque bonam spem oportere concipere. Quod si nō sint hæc hoc modo se habitura, clarum est, fore vt nec reliqua finem sint acceptura.
[84] Quæ quidem an euenerint, sicut ille prædixit, & finem acceperint, ipsa ante alia testantur quæ videntur, magnitudo quidem ædificiorum monasterij, [Cœnobiū eius & structuris & monachis auctum.] & multitudo eorum qui inhabitant, & eorum virtus eiusmodi, vt cum eis nemo possit contendere. Viuam autem illius post mortem quoque gloriam, & quanta ei fuerit apud Deum fiducia; quinam alij apertius ostenderint, quam oculi quidem cæcorum, pedes vero claudorum, & manus eorum qui erant manci ante illius preces: ex quibus illæ quidem vt mouerentur, hi vero vt currerent, oculi autem vt viderent, per eum acceperunt: & præ his ipse loculus reliquiarum, qui vnguenti fons esse cognoscitur?
[85] Sed huc nos quidem oratio, tamquam fluentum aliquod detulit: oportet vero in eius morte amplius immorari, & tractare quemadmodum excesserit, & ea etiam, quæ post ipsam sunt consecuta, apertius eloqui. Postquam enim vidit magnus illam appropinquare, & sciuit futurum, vt post tres dies ad communem patrem & cælestem transmitteret; [Episcopis 3. præsentibus pie moritur annos natus 105.] cum tres solos Episcopos accersiisset, perinde ac de re aliqua communi cum eis tractaturus, (turbam enim & tumultus vitabat ille maxime) & simul etiam, vt dierum numerum per ipsos ostenderet, quod scilicet plusquam tres non viueret; cum eos ergo accersiisset, salutat lætus tristes, lacrymantes non lacrymans, animo anxios ipse hilaris, sicut etiam erat consentaneum. Nam illi quidem priuabantur eo, qui desiderabatur; hic vero deducebatur ad eum, quem magis desiderabat; & illi quidem se patre priuari ægre ferebant, hic vero proficiscebatur ad Patris tabernacula. Hic quidem videbat finem eorum, quæ ei afferebant molestiam; illi vero ducebant illius mortem esse rerum molestarum principium. Deinde cum manus sustulisset ad orandum, & labra sensim mouisset, ita vt iis, qui adstabant, relinqueret cogitandum, quod extremi ad Deum excessus verba loqueretur, & post orationem eas decore pectori imposuisset, generosam illam & vere dæmonibus terribilem & inexpugnabilem animam commendat in manus Dei, cum omnes annos vixisset centum & quinque, & paullo amplius. Deus autem eius mortem statim honorat diuino miraculo. Hoc autem fuit.
[86] [Dæmoniacus ab eo in vita nō liberatus, ad corpus exanime eiulat:] Vir quidam nomine Stephanus, genere Alexandrinus, qui iam longo tempore vexabatur a maligno spiritu; & Magnum quidem prius rogarat Theodosium, vt eum curaret, & ideo vsque ad extremum eius spiritu permanserat, non autem impetrauerat, quodam diuiniori omnino consilio, vtpote quod post vinculi solutionem, & beati Patris dimissionem, maligni quoque spiritus reseruaretur dimissio. Hic ergo cum fuisset prope lectū, qui corpus ferebat iam mortuum: tunc enim erat sanæ & compositæ mentis, quod maiorem quoque ei dolorem afferebat, vt qui posset considerare, in qualē incidisset infelix calamitatē, & quod, quam solam habebat spem liberationis, ea quo que sit priuatus, mansurus sit autem perpetuo hanc grauem sustinens tyrannidem, & ferens motum dæmonis, secretos illos impetus, furorem horribilem, & quæ dici nequit, agitationem, casusque miserabiles, qui ex eis oriuntur, & inenarrabilē apud homines ignominiam. Hæc cum animo versaret, & recte intelligeret, quod nulla spes de cetero, & nulla ab eis relicta esset liberatio, graui dolore cor ei feriebatur, igne viscera incendebantut, grauissimo luctu anima tenebatur: quid non dicebat, quid non faciebat miserabile? capillos acerbe vellens, pectus valde feriens, fronte misere solum pulsans, longum & acutum eiulans, pedes rigans lacrymis, eum qui iacebat, tamquam viuum alloquens, qui solus erat spes, inquit, solus seruator, recedit, reliquit nos deditos dæmoni. Quodnam adhuc est refugium? Quænam est adhuc expectatio? Nunc ensi melius est sua sponte incumbere: nunc ignem, nunc mare ingredi, & sic dæmonis insultus effugere.
[87] Hæc deflens infelix, se in lectum deiecerat, amplectebatur reliquias, [liberatur.] malebat vna cum eo sepeliti, quā lucem adspicere, tali tyranno seruiens. Quid ergo Deus rerum admirabilium? Mouet quidem dæmon interim, dum flet, hominem, & cum eum humi deiecisset, & totum ipsum in oculis omnium dilacerasset, vt vel sic inuoluntarium significaret recessum, quamque hominibus infestus, & quanto in eos cieatur furore, eum relinquit, aut potius ipse exturbatur, motus flagello diuiniore. Sic ergo ei & viuo, & post mortem cessit terra, & cælum, & mare, & aer, & dæmones; Terra quidem a feris, cælum vero a siccitate, mare autem a periculis, aer vero a locusta & brucho, dæmones autem a plagis homines liberos relinquentes: & nihil fuit, quod non deinceps eius testaretur virtutem, apud Deum fiduciam.
[88] [Conueniūt Episcopi ad eius sepulturam,] Cum autem fama repente in omnem locum peruasisset, quod & magnus Theodosius ad suum Dominum iam excessisset, & magnum de dæmoniaco miraculum esset a non paucis auditione acceptum; Petrus ille magnus, qui tūc Apostolicam Sedem tenebat Hierosolymis, ille, inquam, Petrus, cuius magna quidem fuit fama, famam autem superabat virtus; accedit cum multis aliis Episcopis ad sepeliendas reliquias. Vndique autem concurrebat & multitudo monachorum simul, & promiscui vulgi. Omnes autem multum ponebant studij, vt & partem aliquam attingerent, [diu populi multitudine impediuntur.] aut sanctorū illius capillorum, aut sacræ vestis, aut certe vt vel solum appropinquarent, & beatum illum vultum viderent: & de eo tanta certabatur contentione, vt ne diu quidem permitteretur sepelire reliquias, sed melius existimaretur prætermittere iusta quæ fiunt mortuis. Deinde vero tandem permittente multitudine, honorifice simul & splendide illud venerandum & cælis dignum corpus terræ mandatur & contegitur: non vt quod oporteret quidem abdi & latere, sed quod seruabatur potius piis, tamquam opes & thesaurus, ad gloriam Domini nostri Iesu Christi, simul cum Patre & sancto Spiritu, nunc & semper & in sæcula sæculorum, Amen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theodosius „der Große”
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theodosius „der Große”
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung