DE S. THEODVLO PRESBYTERO MONACHO IN MONTE SINA.
Svb finem Sec. V.
[Commentarius]
Theodulus, Presbyter monachus in monte Sina (S.)
[1] Lvculente a S. Nilo Theoduli filij eximiæ virtutes supra memoratæ, cum Patrum Sinaitarum cædem daret, quam ille, ad senis parentis solatium, cælesti ope euasit. Tamen quia nec Martyrij lauream tulit, & superstes fortißimis illis suis commilitonibus fuit, peculiariter referri meruit, etsi ad eius præconium omnis illa superior pertinet laudatio. De eo igitur ita hoc die Ferrarius: Ibidem (in monte Sina) S. Theoduli monachi. [S. Theoduli natalis.] Et Menologium Canisij: Eodem die S. Theoduli. Hic fuit filius Nili viri sapientis, qui relicto seculo in montem Sina se contulit, vbi cum filio vitam monachi exercuit.
[2] Plenius Menæa: Ipso die commemoratio S. P. N.
Theoduli, filij Nili Sapientis.
Theodulum conuenienter prædicabo
Theodulum (id est, Dei seruum) re & nomine.
Hic filius fuit Nili Sapientis, [Vitæ epitome ex Menæis.] qui cum Præfectus esset vrbis
Constantinopolitanæ, spreta mundi gloria, in montem
Sina concessit, ibique vitam monasticam cum hoc
suo filio egit. His igitur aliisque isthic degentibus & ad
religiosæ vitæ exercitationem gnauiter incumbentibus,
repente irruere barbari; a quibus alij trucidati sunt Patres,
Nilo fuga elapso; Theodulus vero eius filius captiuus
abductus est cum alio quodam adolescente, vinclis
adstrictus. Barbari vero positis tentoriis, mactare, ac
stellæ ante Solem exorienti immolare ambos parabant.
Verum cum & alter profugisset, & ipsi alto sopore pressi
non nisi orto sole, stellaque iam depulsa euigilassent,
Theodulo pepercere. Eum dein venalem exposuere: sed
cum nemo mercari pluris duobus aureis eum vellet,
quidam stricto gladio interimere eum cogitabat. Tunc
illum Episcopus redemit ac manumisit: qui vita tandem
pie peracta defunctus est. Agitur horum sanctorum Patrum
simul celebritas in veneranda S. Pauli Apostoli basilica,
quæ est in orphanotrophio.
[3] Hæc Menæa; quæ rursus 12. Nouembris cum de S. Nilo agunt: Conditus est, vt fertur, inquiunt, & ipse Nilus, [Translatio.] & filius eius Theodulus cum aliis religiosis Patribus, in venerando templo sanctorum Apostolorum, in orphanotrophio, sub altari, Iustino imperante isthuc translati. Sed mendose eadem Menæa eo die, vixisse S. Nilum sub Mauricio Imperatore volunt, qui, vt supra ex Nicephoro retulimus, S. Ioannis Chrysostomi discipulis fuit. Et qui potuere a Iustino iuniore transferri eius filijq; reliquiæ, si sub Mauritio vixit qui tertius a Iustino imperauit? De translatione Nicephorus lib. 14.cap. 54. Quem (Nilum) vita functum, Iustinus posterior inde translatum, in basi sacratioris mensæ, in eo quod ab ipso, Petro & Paulo Apostolorum Principibus ad Orphanotrophium constructum est, templo reposuit. Imperauit Iustinus iunior a fine anni 565 vsque ad 4. Octob. 578.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theodoulos vom Sinai
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theodoulos vom Sinai
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung