DE SANCTIS MARTYRIBVS THEOPEMPTO EPISCOPO ET THEONA.
Circa An. Chr. CCLXXXIV.
[Commentarius]
Theopemptus, Episcopus Martyr (S.)
Theonas, Martyr (S.)
[1] Martyrologivm Romanum hos cum Zosimo & Athanasio coniungit, refertq; III. Ianuarij; quos Galesinius, & Ferrarius IV. Molanus V. vti & Menæa; in quibus ita eorum memoratur certamen:
[2] Sanctus hieromartyr Theopemptus Episcopus, excitatæ a Diocletiano Imperatore persecutionis primam procellam excepit, & quod Christum Deum intrepide confiteretur, [S. Theopemptus in ignem coniectus, excœcatus, veneno potatus innoxie;] corona donatus est martyrij. Captus quippe atque ad Imperatorem pertractus, cum ei errorem suum exprobaret, in ardentem coniectus fornacem, inde innoxius euasit. Tum oculus ei eruitur. Post lethale venenum combibit, cuius tamen vis diuinitus, ne labem pateretur, exstincta. Quod cum cerneret Theonas magus, qui illud ei miscuerat, [Theonam magum conuertit.] Christi fidem est amplexus.
[3] Sed Theopemptus aliis quoque cruciatibus suppliciisque affectus, demum gladio percussus occubuit. [Vterque pro Christo occiditur.] At Theonas in effossam scrobem demissus, iniecta desuper terra oppressus est; sicque ad Christum victor migrauit.
[4] Eadem Menæ II . Ian. hæc habent: SS. Theopemptus & Theodote, quæ fuit mater sanctorū medicorū, qui sine pecunia ægrotos curarūt, Cosmæ scilicet & Damiani. Hunc Theopemptum eumdem esse censet Raderus noster, qui III. Ianuarij colitur: sed nullum video certum eius coniecturæ fundamentum. Theodoten isthic retulimus.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theopompus
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theopompus
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung