DE S. TITO EPISCOPO CRETENSIVM APOSTOLO.
Circa An. Chr. CV.
[Praefatio]
Titus Episcopus, Cretensium Apostolus (S.)
[1] Sanctvm Titum omnia hoc die memorant Latinorū Martyrologia, cum Romano, in quo Pridie Nonas Ianuarij de eo hæc habentur: In Creta Natalis S. Titi, qui ab Apostolo Paulo Cretensium Episcopus ordinatus, post prædicationis officium fidelissime consummatum, beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia, vbi a beato Apostolo dignus minister fuerat constitutus.
[2] Eius sæpe meminit Paulus, ad quem & epistolam scripsit Nicopoli in Epiro; in quam qui Commentarios scripsere Patres & Doctores, plura in Titi laudem congeßere: vnum profero Cornelium Cornelij a Lapide nostrum. Titus, inquit, vtroque parente Gentilis & Græcus, adeoque, si credimus Chrysostomo hic homilia 1. Corintho oriundus fuit. Vnde & identidem Titum nominat Apostolus scribens secundo ad Corinthios, eoque apud eos quasi populares suos administro vsus fuit, ad colligendas eleemosynas, aliasque res Ecclesiasticas. Hic Titus a Paulo conuersus ad Christum & baptizatus, [S. Titus Pauli interpres.] eidem adhæsit, ac in prædicatione fuit insignis adiutor & interpres. Vnde 2.Corinth.2. vers.13. Paulus Titum fratrem suum vocat. Fuit enim Titus insigni morum innocentia ac sanctimonia præditus, adeoque tota vita virginitatem coluit & seruauit, [Semper virgo.] vt docet S. Ignatius epistola ad Philadelph. Hinc a Paulo creatus est Archiepiscopus Cretæ, aliarumque vicinarum insularum: quin & in Dalmatiam a Paulo missus, [Vbi prædicarit.] ibidem prædicauit; vt patet 2. Timoth. 4. vers. 10. Ac tandem multis Ecclesiis erectis & fundatis, in Cretam reuersus, sancte mortuus est, anno ætatis 94. ibidemque sepultus. Hæc Cornelius.
[3] Titi meminit S. Ignatius ep.3.ad Philadelphienses; Volaterranus lib.19. Eusebius lib.3. Historiæ Ecclesiast. cap.4. auctor libelli de 72. discipulis, S. Isidorus Hispalensis lib. de vita & morte Sanctorum cap.87. & alij. Agit & de eo Baronius ad annum Christi XLV. ita scribens: [Tom. 3. ep. 150. qu. 11.] Interpretis apud Apostolum Paulum functum esse munere Titum S. Hieronymus tradit scribens ad Hebidiam; imo eius officio adeo Paulum opus habuisse, [Paulo necessarius.] vt absentia Titi non modicum detrimentum eiusdem prædicationi attulerit, idem ipse ad Corinthios scribens his verbis testatur: [2. Cor. 2. 12.] Cum venissem Troadem propter Euangelium Christi, & ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inuenerim Titum fratrem meum: sed vale faciens eis, profectus sum in Macedoniam. Hæc non alia causa accidisse putauit Hieronymus, nisi quod sicut Petrus Marco, ita & Paulus Tito vteretur interprete: [2. Cor. 7. 6.] in cuius aduentu se magnopere gauisum esse testatur, cum ait: Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in aduentu Titi. Quæ autem (inquit Hieronymus) fuit tanta consolatio, & quæ requies spiritui in præsentia Titi; quem quia non inuenit, vale faciens eis profectus est in Macedoniam? Aliquoties diximus, Apostolum Paulum virum fuisse doctissimum, & eruditum ad pedes Gamalielis; cumque haberet scientiam sanctarum scripturarum, & sermonis diuersarumque linguarum gratiam possideret, vnde ipse gloriatur in Domino, & dicit: [1. Cor. 14. 18.] Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum linguis loquor; diuinorum sensuum maiestatem digno non poterat Græci eloquij explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem, sicut & B. Petrus Marcum, cuius Euangelium, ipso narrante, & illo scribente, compositum est, Hæc Hieronymus, atque ex eo Baronius.
EIVS VITA EX MENÆIS.
Titus Episcopus, Cretensium Apostolus (S.)
Ex variis Avct.
[4] [Colitur a Græcis 25. Augusti.] Græci XXV. Augusti S. Titi agunt solemnitatem, de qua ita eorum Menologium: Item S. Titi Episcopi Gortynæ vrbis Cretæ, discipuli S. Apostoli Pauli. Hic B. Titus annos 20. natus, venit ex Creta Hierosolymam, & vsque ad Domini nostri Iesu Christi ascensionem expleto anno vno, decem alios annos illic permanens ordinatus est Apostolus. Prædicauit Euangelium annos decem & octo apud Cretam, & reliquas insulas annos sex, in patria vero….. Ex quibus XCIV. annorum colligitur numerus.
[5] [Eius regium genus. Vita a Zena IC. scripta.] Fusius Menæa: S. Apostoli Titi Episcopi Gortynæ in Creta, discipuli S. Pauli Apostoli. B. Titus ex Myroi Cretensium Regis stirpe oriundus erat, quemadmodum testatur Zenas Iurisconsultus, qui vitam ipsius perscripsit. Meminit Titi etiam S. Paulus. Titus ergo primos ætatis annos litteris profanis, quæ apud Græcos in magna sunt admiratione, consecrauit.
[6] Vicennis iam, accepit e cælo vocem, quæ, Tite, inquit, hinc tibi emigrandum est, vt animam serues; parum enim tibi hæc eruditio Græca & profana proderit ad salutem. Cupiebat Titus hanc vocem denuo audire: norat enim etiam ex idolorum statuis subinde voces superstitiosas mitti. Itaque totum adhuc annum substitit. [Sacras litteras legit.] Tum iussus est per visum, Hebræorum volumen legere. Ergo cum Isaiam aperuisset, incidit in hanc sententiam: [Isai. 41. 1. iuxta LXX. in vulgata: taceant ad me insulæ.] Innouamini ad me insulæ multæ. Israel saluatur a Domino salutem sempiternam; & quæ sequuntur. Ergo Proconsul Cretæ & auunculus S. Titi, cum audisset de Christi Domini salutari natiuitate & miraculis, quæ Hierosolymis & alibi patrabat; ex virorum primariorum consilio misit Titum Hierosolymam: hunc enim existimarunt aptum fore, [Mittitur in Iudæā.] qui audiret & loqueretur cum Christo, & sibi renuntiaret, quæ audisset ipse. Titus ergo cum venisset Hierosolymam, & vidisset & adorasset Christum Dominum, mansit Hierosolymis, & miraculorum eius spectator præsens factus, vidit etiam salutarem eius passionem & sepulturam & resurrectionem, & diuinam assumptionem, & Spiritus sancti in Apostolos aduentum & descensum, crediditque, [Conuertitur ad fidem.] & centum viginti, & tribus millibus accensus est, qui ex prædicatione S. Petri Principis Apostolorum crediderunt in Christum.
[7] Deinde consecratur Apostolus, & mittitur cum Paulo ad docendum & consecrandum alios, [Peregrinatur cum Paulo.] quos visum est Paulo: venitque cum illo Antiochiam, transitque Seleuciam, & Cyprum, & Salaminem, & Paphum, atque inde proficiscitur Pergen Pamphyliæ, & Antiochiam Pisidiæ, & Iconium ad Onesiphori domum; deinde Lystram, & Derben: & vbique cum sancto Apostolo Paulo verbum Dei prædicauit. Rustilo ergo sororis marito iam alterum annum Cretæ Præsidem agente, [In Cretā cum eo venit, ac deinde Romam.] appulerunt in Cretam Paulus & Titus, ibique templum ædificarunt: indeque digressi venerunt in Asiam, atque ex Asia peregrinatur cum illo Romam vsque, quoad Paulus a Nerone sublatus est.
[8] [Moritur natus annos 94.] Inde reuersus in Cretam, ibique Episcopis & Presbyteris ordinatis, vitaque ad Apostolorum normā peracta, in Domino quieuit. Vixit ad annos quatuor & nonaginta. Erat enim viginti cum e Creta primum Hierosolymam profectus est, ibique annum vsque ad ascensionem Christi in cælum, deinde decem alios ibidem mansit: tum delectus Apostolus a Principibus discipulorum Domini, absoluit in prædicatione Euangelij decem & octo. Rursus in Creta & aliis insulis annos sex, & in patria triginta nouem exegit, ex quibus annis collectis numerus annorum nonaginta quatuor absoluitur.
EX PETRO DE NATALIB. ET ALIIS.
Titus Episcopus, Cretensium Apostolus (S.)
[9] Eodem quoque XXV. Augusti die eum refert Petrus de Natalibus lib.7.cap.108. hæcq; ex Græcorum, vt apparet, monumentis de eo scribit: Titus discipulis B. Pauli Apostoli fuit, cui idem Apostolus specialem epistolam dirigit. Huius vitam scripsit Zenas legisperitus, cuius idem Apostolus eadem epistola, tertio capite mentionem facit. [Titigenus.] Qui a Minoe Rege Cretæ generis duxit originem, in eadem insula nobilibus parentibus ortus. Desiderans autem Homeri & aliorum Philosophorum poemata, [Vocatio.] vacans circa illa, cum esset annorum 20. audiuit de cælo sibi vocem illapsam, quod oportebat eum inde recedere, & animam suam saluare. Post hæc * nouem annis elapsis, iussum est sibi, quod librum Isaiæ legeret vbi dicit: [Isa. 41. 1.] Renouamini a me insulæ multæ: Israel seruabitur a Domino æterna salute. Missus est itaque ab auunculo suo Proconsule Cretæ Hierosolymam, audire & videre de miraculis Iesu Christi. Qui abiens vidit passionem Christi, resurrectionem, atque ascensionem, & Spiritus sancti aduentum in Apostolos. Sicque perfectam certitudinem de Christo assumens credidit, [Conuersio.] & annumeratus est cum 120. discipulis, in quos Spiritus sanctus corporaliter descendit.
[10] Postquam autem ab Apostolis Episcopus consecratus est, missus est cum Paulo ad gentes prædicandas. Qui nauigantes ad Cretam insulam, [Prædicat in Creta. Rutilium cognatum conuertit. Creatur Cretæ Episcopus.] Christum prædicabant: quos Rutilius Titi cognatus deridebat. Interea vero Rutilij filius moritur, & a Paulo suscitatur: sicque Rutilius credens cum omni domo sua baptizatur. Paulus vero Titum Cretensem Episcopum ordinauit, ipsumque Cretæ dimittens abiit. Post duos autem annos Titus ad Paulum Romam accessit, [Romam venit.] cum quo & fuit vsque ad interfectionem eius a Nerone: corpusque ipsius vna cum Luca Euangelista sepeliuit. [Paulum sepelit.]
[11] Post hæc Titus ad Cretam deuenit, vbi gratiose de fide Christi disputans, tandem cum increduli persisterent, orauit ad Dominum, statimque idolum Dianæ, [Multos conuertit.] quod colebant, cecidit & in puluerem redactum est, & mox crediderunt animæ quingentæ in Christo, & baptizati sunt. Consecrauit autem Titus Presbyteros & Diaconos, ipse vero metropoli præsidebat. Cum die quadam transiret ante palatium, [Secundi Procos. profanum opus maledictione euertit.] quod Secundus Proconsul iussu Imperatoris in Iouis nomine construebat, maledixit illud: & statim opus funditus dissipatum est. Tunc Secundus venit ad Titum cum lacrymis rogans se indemnem ab opere conseruari. Cui Titus imposuit vt opus in nomine vnius Dei Christianorum inciperet, & sic opus perficere posset: quod & factum est. [Eum conuertit.] Completo vero opere Secūdus cum filio suo baptizatus est.
[12] [Visitatur ab Angelis. Resplendet facies eius. Moritur. Claret miraculis.] Dum igitur B. Titus morti appropinquaret, vidit Angelos ad se missos: & resplenduit facies eius sicut sol: qui spiritum suum & plebem sibi commissam Domino commēdans in pace quieuit, ætatis suæ anno 94. VIII. Kalend. Septembris: sepultusque est in metropoli Cretæ, vbi & quiescit miraculis coruscans. Hactenus Petrus de Natalibus, quem sequuntur alij quidam Latinorum, & Titum hoc die venerantur.
[13] De Tito hæc habet Dextri Chronicum anno CCXX. Titus, cognomento Iustus, Episcopus factus, [Putatur in Hispania prædicasse.] secutus primo S. Paulum, mox Eugenium, prædicat in Carpetania; vbi eius memoria magnitudoque miraculorum celebratur. Is Titus conuerterat ad fidem Plinium iuniorem ex Bithynia Pontoque redeuntem, in Creta insula, vbi iussu Traiani Ioui templum erexerat. Nec desunt qui putent VII. Sextilis ad Nouocomū esse passum. Sitne Plinius Secundus a Tito conuersus, non disputo. Non est saltem ille Secundus qui VII. Augusti Comi colitur, quem constat ex Legione Thebæa militem sub Maximiano subiisse martyriū, vt alibi dicemus. Titus vt in Hispania dicatur prædicasse, facile patior: sed ad annum demum CCXX. cur eius meminerit Dexter, non video.
[14] Magni vero Dionysij Areopagitæ epistolam nonam Tito Pontifici inscriptam, ad hunc ipsum Titum fuisse exaratam, [Dionysij ad eum epistola.] omnino mihi persuadeo, quod & video Georgium Pachymeram sensisse. Petrus Halloix noster quæstione 3. in vitam S. Dionysij num.6. ait a nemine controuerti.
[15] [Eius caput in Creta.] Porro S. Titi venerandum caput integrum Candiæ Archiepiscopali Cretæ vrbe asseruatur, magnaque cæremonia certis temporibus spectandum populo proponitur. Estq; summum templum eidem sancto Apostolo dicatum; vt in Peregrinatione sua Ierosolymitana, epistola 1. testatur Nicolaus Christophorus Radziuilius.
[Annotatum]
* Imo vnico, vt habent Menæa.