DE SANCTO ADEGRINO MONACHO VEL SOLITARIO ORD. S. BENEDICTI CONFESSORE.
BALMÆ APUD SEQUANOS.
Sec. X.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De sanctitatis titulo, Actis & ætate.
Adegrinus monachus, Palmæ apud Sequanos (S.)
J. B. S.
Balmam sacri Ordinis Benedictini vetus cœnobium, paucis olim descripsit Bollandus ad diem XIII Januarii pag. 822, agens de S. Euticio abbate, in Actis S. Odonis memorato (quem non alium a S. Benedicto Anianensi fuisse, [Celebre olim fuit Balmense asceterium,] censuit postea Mabillonius) atque in proxime ibi sequente vita S. Bernonis abbatis prædicti cœnobii Balmensis, quæ paulo fusius explicata sunt a præfato Mabillonio seculo V, in elogio historico laudati S. Bernonis toto cap. 2, a pag. 68. Ea hic pluribus referre operæ pretium non existimo, ne actum agamus, imo ne brevissimis sancti hujus Adegrini Actis longum commentarium præmittere cogamur, qui opportunius locum alibi inveniet. Sufficiat dixisse, asceterium istud Balmense, ineunte seculo X, sub sancti Bernonis regulari disciplina ita floruisse vitæ vere monasticæ religiosis institutis, ut sancti Odo & Adegrinus nullum tota Francia aptius repererint, in quod se ambo reciperent, sub tam illustri moderatore sanctioris vitæ tirocinium posituri, uti testantur vitæ sancti Odonis scriptores Joannes Italus lib. 1, a num. 21, & Nalgadus a num. 15, qui ad XVIII Novembris operosius erunt illustrandi.
[2] Ex prioris longioribus Actis desumpta est vita, quam ad Majores nostros olim transmisit indefessus operis adjutor Petrus Franciscus Chiffletius, [ad quod Sanctus divertit] toties a nobis alibi laudatus. Notatur in fronte Ms. Balmense, ex quo descripta fuerit, immutato nonnihil vitæ Odonianæ ordine, at servata ferme eadem rerum substantia. Compendio rem tractat Mabillionius in prævio elogio historico ad illam ipsam S. Odonis vitam cap. 3, pag. 128, his verbis: Cum in suo apud sancti Martini basilicam secessu, lectitandis meditandisque Patribus operam insumeret Odo, incidit in Regulam S. Benedicti, ex cujus præscripto per triennium decubuit nudus, & necdum monachus, monachorum leve ferebat jugum, teste Johanne num. 15. Fulconem ad suas partes forte invitaverat, cum ille necdum tempus esse allegans, Adhegrinum quemdam militem armis strenuum, Odoni designavit conciliavitque. Ambo itaque parvissimo tugurio contenti, ad monastica vota in dies anhelebant. Sed non occurrebat eis locus, in quo vigeret ea disciplina. Missus Romam Adhegrinus, ut aliquem exploraret, in itinere Balmam divertit.
[3] Arrisit ipsi abbatis humanitas, ac monachorum religio: [ibique præclaris virtutibus eluxit,] eoque Odonem secum pertraxit, qui sumptis secum centum voluminibus librorum, ad istud monasterium commigravit. Erat autem ætate tricenarius, cum Christi annus fere DCCCCIX excurreret. Hæc carptim ex Johanne a num. 21. De Balma dictum in elogio Bernonis. Odo probatione facta, puerorum seu novitiorum curam & educationem in se suscepit, quos scholæ nomine Johannes designat, ut apud veteres non raro. Adhegrinus, Odonis socius, in unam se coartavit cellulam, & permittente abbate Bernone per triennium mansit in ea. Postmodum eremum petiit, ibique parva subartatus est spelunca. Istic divina post multos angores consolatione dignatus, & dæmonum tentamentis ope sancti Martini liberatus, ejusdem etiam recreatus est alloquio, apud Johannem a num. 23, qui nunc 28, de eo scribere pergit; quæ nos numero Actorum ultimo potius addenda censuimus. Ad quæ ita subdit Mabillonius: Præclara omnino de Adhegrino, quem in album Sanctorum relatum esse Chesnius in notis testatur. Meritum non insitior: auctoritatem quæro. Nihil enim de Adhegrino in Martyrologiis aut Breviariis invenio, nullam de ejus festo reliquiisve apud Cluniacenses nostros memoriam.
[4] [signatus in Martyrolog. Castri Caroli.] Ita censet vir eruditissimus, hic justo scrupulosior, quod Martyrologium nullum viderit, in quo S. Adegrini memoria ageretur; nam Breviaria aut reliquias continuo reposcere, rigidiusculum est, quamvis similia omnino non desint. At Martyrologium nobis suggessit, ni fallor Usuardinum, laudatus Chiffletius, in vetustissimorum hujusmodi monumentorum collectione, qua in edendo Usuardo nostro usi sumus, inter quæ unum nomine Castri Caroli insignitum, sic ad hunc diem diserte legit: Ipso die, sancti Adegrini confessoris. Sitne signatus locus Carolia Burgundiæ oppidum, Carolesii tractus caput, ad amnem Recensum, an forte Caroli locus non procul Silvanecto, an quis alius a Carolo denominatus, pluriribus fugio quærere; expressissimus textus est pro antiquo S. Adegrini qualicumque cultu, qui nobis sat est, ut vita ejus in hoc opere locum reperiat. In album Sanctorum relatum esse, ut aiebat Chesnius, id hodierno more interpretando, admitti non potest; verum canonizationes illæ more antiquo intelligendæ, qua ratione innumeri Sancti cultum hodie obtinent, qualibusque plena sunt ipsamet Benedictinorum Acta. Tali autem cultu & S. Adegrinum aut olim honoratum, aut modo honorari, persuasum habeo, cum fictitios Sanctos nobis suggerere solitus non sit, in rebus Burgundicis explorandis solertissimus Chiffletius. Hic vadis instar nobis erit citatum Martyrologium, cui accederet Bucelinus, nisi mensis diem in indice male annotasset, quem hactenus non licuit reperire.
[5] At quidquid de Bucelino aut aliis recentioribus sit, [Vitam brevem Ms. transmisit Chiffletius.] Sancti titulo gravisum jam olim Adegrinum ex eodem vetusto Balmensi codice facile evincitur, cum in eo ipso Sanctus expresse appelletur. Sintne ibidem notæ ejus reliquiæ, aut venerationi expositæ, an de ipso fiat solennis commemoratio, compertum mihi non est, citatum supra Castri-Karoli codicem secutus sum, dum ipsum hoc die collocavi. Addidit & Missam Chiffletius, quæ est de communi Confess. non Pont. Os Justi. Collecta: Propitiare, Domine, quæsumus nobis famulis tuis, per hujus sancti Adrigini confessoris tui, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intecessione, ab omnibus semper muniamur adversis. Per Dominum. Epistola & reliqua de communi, ut diximus, sic ut ad verissimum cultum sancto Adegrino nihil deesse, satis manifeste pateat.
[9] De ejus origine non habeo quod dicam præter id quod Acta exprimunt, [Ætas ex Bernonis & Odonis Actis colligenda.] militem seu nobilem fuisse, illustrem, in armis strenuum, in consilio providum. Neque ætatem aliter definire licet, quam ex SS. Bernonis & Odonis temporibus. Statuit autem Mabillonius supra num. 3, & in elogio Bernonis cap. 1, pag. 67, Odonem & Adegrinum ad Balmense cœnobium divertisse anno DCCCCIX. Vivebat adhuc tempore coronationis Ludovici Transmarini an. DCCCCXXXVI, ut in Annotatis cum Mabillonio observabimus; imo ita loquitur Joannes num. 28, acsi tum cum S. Odonis Vitam scriberet, etiamnum supervixisset S. Adegrinus, in sua apud Cluniacum eremo, post Odonem, anno DCCCCXLII mortalibus ereptum, superstes: quamdiu? Non divino, forte ad medium seculi istius pertigerit. Jam Chiffletiana Acta integre subjicio, assignaturus ex S. Odonis Vita, per Joannem Italum concinnata, ubinam paulo plura, aut saltem aliter expressa, reperiri possint.
VITA
Ex Ms. Balmensi collato cum vita S. Odonis.
Adegrinus monachus, Palmæ apud Sequanos (S.)
BHL Number: 0070
EX MS.
Erat siquidem eo tempore miles quidam illustris, nomine Adegrinus a, in armis strenuus b, in consilio providus. Hic audiens famam beati Viri Oddonis, [Ad S. Oddonem accedens,] abiit ad eum. Hujus itaque devotionem intuens pater noster, verbis & exemplis ausus est intruere eum. Qui mox corde compunctus, dispositis, quæ possidebat, omnibus, concite rediit ad eum.
[2] Deposita itaque capitis coma, & seculari militia, [cum eo solitudinem quærit;] ex tunc factus est agonista Christi. Sumens itaque pater Oddo universa, quæ sibi ipse ad temporalem usum tulerat, in sinibus pauperum erogavit, ut pridem de suis fecerat: manseruntque simul milites palatini parvo tugurio contenti. Videntes denique mundum in maligno positum & ejus amatores in ruinosam & illecebris plenam tendere vitam, quotidie ad monastica festinabant scandere fastigia. Interea omnia omnino cœnobia finium Franciæ, aut per se aut per suos perlustrantes, & non invenientes in eis religionis locum, [& Romam pergens] in quo possent requiescere, ad prædictum tugurium revertebantur cum magno dolore. Ob hanc causam placuit Adegrino Romam peregere accepto itinere: deveniensque in finibus Burgundiæ, pervenit in quamdam vallem, quæ Balma dicitur ex nomine: in ea namque erat monasterium, in quo Berno abbas regimen tenere videbatur.
[3] Divertit itaque supradictus Adegrinus in Balma monsterio, [Balmam divertit, quo Oddonem attrahit.] & a beato Bernone officiosissime secundum regulam beati Benedicti intra domum hospitum est susceptus: ibique more hospitis aliquo tempore commorari voluit; non tamen ut eorum in aliquo indigeret, sed ut mores habitantium locique consuetudines posset agnoscere c. Quibus edoctus, iter quod cœperat deseruit, & quæque audierat, seu viderat, suo carissimo Oddoni nuntiare quantocius curavit: moxque vir Dei Oddo sumptis secum centum voluminibus librorum, ad idem demigravit monasterium.
[4] [A falsis fratribus terretur Oddo,] Erant autem in eodem cœnobio quidam d fratres, quorum vitam moresque reperietis in sequenti narratione. Hi audientes quod Dominus Oddo conversionis gratia illuc venisset, accedunt ad eum simulate, & ex qua causa advenisset ibi, fingunt se interrogare. Itaque cum ab eodem hoc, quod sciscitabantur, responsum accepissent, aiunt: Omnes nos quærimus hanc congregationem fugere, ut possimus animas nostras salvas facere, & tu e contra tuam hic vis perdere: quibus cum respondisset, quare hoc dicerent, rursum adjiciunt: Nostis consuetudinem Bernonis abbatis; at ille, nusquam: Et illi: Heu, heu, si scires, quam dure scit ille monachum tractare; correptionem namque ejus sequuntur verbera; & quem flagellaverit, jejuniis affligit, domat carcere, compedibus vincit: Et hæc omnia perpessus, nec sic suam miser potest jam impetrare gratiam.
[5] [sed confirmatur ab Adegrino, qui cellulæ se includit.] Hæc audiens domnus Oddo titubare cœpit de ingressu. Quem intuens prædictus Adegrinus, prosiliens in medium insit: Oddo frater, noli trepidare, ista verba non sunt fantis, sed administrantis: animadverte, & quia per eorum ora diabolus loquatur, vide. Mox illi confusi retrorsum redeunt; pater autem Oddo cum Adegrino suavissimo Christi jugo colla submittunt. Erat autem jam tricenarius. Domnus e vero Adegrinus in una se coarctavit cellula; & permittente abbate Bernone, per triennium mansit in ea: Sabbatorum autem diebus ad monasterium revertebatur; indeque revertens parvissima edulia ad sustentationem naturæ deferebat f
[6] [Anxium consolatur S. Martinus,] Post aliquod autem tempus cœpit in eo anxietudo generari, eo quod nulla a Deo revelatione, postquam hunc locum subierat, revelatus foret; quippe pro quo se tantæ constrinxerat abstinentiæ vinculo. Cui subito quadam die, ut ipse postmodum patri Oddoni retulit, beatus adstitit Martinus; quid agis, inquit, frater Adegrine? At ille voce querula: Quomodo, ait, bene agere queo, cui postquam huc deveni, nulla lætificavit divinitatis consolatio: opera mea utrum, an non Deo placeant, ignoro; quod illi in me displicet non agnosco. At beatus Vir; opera, inquit, tua, gratia Dei flagrant; noverisque te pro eis mercedem habere plenam: & consolatus eum, discessit g.
[7] Alio itidem die, orante eo h, idem Vir sanctus apparuit ei. Cui satis ammiranti, & interroganti: [bis & tertio confortans.] unde illuc venisset; Roma, inquit Vir sanctus, venio, Franciamque proficiscor; ad te positum penes iter, visitationis gratia diverti. Tunc rogatus ab Adegrino, ut paululum ibidem remorari dignaretur, ait, hodie ordinatio fit Ludovici i Francorum regis, cujus electioni me interesse necesse est. Cumque Adegrinus ut vel ab eo benedici mereretur, oraret, audivit; non mea indiges benedictione; qui enim mihi benedixit, & tibi. Si autem id a me præstolaris, prius tu mihi benedicito, ut post vicem recipias. Cumque Adegrinus non aliter se consecuturum, quod petebat, cerneret, prior benedictionem profligavit, sanctumque Virum sine sui benedictione evanuisse ab oculis doluit. Alio quoque tempore reperiens eum tentator extra specum suum, ad cujusdam immanissimæ rupis duxit fastigium, volens eum inde præcipitare. Cumque tremore plenus ibidem titubaret, adeo ut jam nulla sibi spes, præter in Deo esset; apparuit Vir beatus Martinus, dicens: Quid est, frater Adegrine; sequere me. At ille quasi per planissimam semitam secutus eum, introductus est ab eo confestim in cellam suam. Hæc omnia ab ipso Adegrino audita, & a nobis descripta sufficiant: patri autem Oddoni, quia erat vir scholasticus, laboriosum scholæ imposuerunt magisterium k.
[8] Sunt hactenus evoluti (nisi fallor) plusquam quam triginta anni, [Rigida Sancti abstinentia.] ex quo intra ipsam eremum deguit, Dominicis tantum diebus aut præcipuis festivitatibus ad monasterium sancti Petri, quod Cluniacum dicitur, quia duobus fere millibus prope est, assuevit descendere: sumpta videlicet modica farina, ex qua sibi panem conficere solet, & fabæ paucis granis, mox ad eremum revertitur. Vino nec aliquando utebatur: adipe vero vel oleo ejus cibus non conditur. Patitur omni tempore frigus & calorem: calorem inter scapulas, frigus inter manus & brachia.
ANNOTATA.
a In Actis S. Odonis efformatur nomen Adhegrinus, & sic scribere maluit Mabillonius, nos vitam sequimur & citatum Martyrologium.
b Vide hæc apud Joannem num. 21, & initio numeri 22.
c Huc usque numerus 22, reliqua accepta sunt ex fine numeri 23 apud Joannem.
d Inversus nonnihil ordo, hæc enim in Actis S. Odonis habentur a num. 29, si non eisdem utrobique verbis, at eadem certe sententia.
e Iterum reditur ad num. 23.
f Hic adde ex Joannis num. 25: Venerabilis igitur Adegrinus, sumpta postmodum licentia, eremum petiit, ibique parva subartatus est spelunca. Contigit ut die quadam nimiis constrictus angustiis, cum nullus adesset, qui ei consolationis verba, aut alicujus Patris conferret exempla, ut ait Sapientia: Væ soli, quia si ceciderit, non habet qui porrigat ei manum; more labentis gurgitis, paulo minus ad desperationem usque descendit. [Eccl. 4.] Cum his connectendus numerus noster proxime sequens.
g Variat nonnihil a textu Joannis, sed in re convenit.
h Hæc denuo transposita sunt. Prima hæc revelatio spectat ad num. 27, alia, quæ sequitur, ad num. 26; utraque hic contractius narratur. Ceterum scriptor vitæ sancti Odonis de prima sic addit: Ad probandam tamen hujus rei fidem, affuit pater Odo, fidelissimus arbiter, qui diem illum & horam annotari jussit, & ita postmodum omnia diligenter requirens, facta reperit, ut ipse prædixit.
i Transmarini scilicet, inquit Mabillonius, cujus reducto ex Anglia & coronatio indicit in annum 936.
k Sequitur numerus 28 Joannis, quem hic subjungendum putavi, cum æque ac præmissa, ad sancti Adegrini res gestas & virtutes proxime pertinere intelligam.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Adegrinus
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Adegrinus
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.