DE S. PETRO PATRICIO CONF.
CONSTANTINOPOLI.
Seculo IX
COMMENTARIOLUS PRÆVIUS.
Petrus Patricius Abbas Confessor, Constantinopoli (S.)
AUCTORE J. P.
Non e solis Menæis biblioth. Ambrof. brevem vitæ epitomen complexis, quæ jamjam dabitur, sancti hujus Petri sacer cultus innotescit, in quibus ita legitur: Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Πέτρου Πατρικίου, γενομένου τοῦ ἐν τῆ Εὐάνδρου. Memoria sancti patris nostri Petri Patricii, [Cultus] qui Euandri monasterii institutum professus est. Diserte is indicatur alibi loco non uno. Codex unus Taurinensis die prima hujus mensis, Codex item alter Taurinensis, tertia ejusdem mensis de illo meminerunt, prout in apographo nostro, P. Henschenii manu descripto, observatum reperio; qui etiam notat, post, ἐν κυρίῳ, quo vocabulo Petri vita in dictis Menæis Ambrosianis absolvitur, subjungi in codicibus Taurinensibus: Τὸ μὲν πνεῦμα αὐτοῦ εἰς χεῖρας θεοῦ παραθέμενος, τὸ δὲ τίμιον σῶμα ἐνταῦθα καταλελοιπὼς, καὶ ἅπαν νόσημα δραπετεύειν παρασκευάζων. Λέγεται δὲ φορεῖν αὐτὸν ἀνδρότα [ἀνδροῦντα] τὸ ψιάθιον ἔνδοθεν τοῦ τριχίνου, μεθ᾽ οὗ καὶ συνετάφη. Spiritus quidem ejus ad Dei amplexum translatus est; venerabile vero corpus hic reliquit, omnisque pellendi morbi virtutem indidit. Fertur ad virilem ætatem progressus, pilosam intus gestasse tegetulam, quacum etiam sepultus fuit.
[2] In Ms. nostro, Sanctorum plurium in Menæis
Græcis impressis prætermissorum, defectum supplente,
quod partim e Ms. Synaxario P. Sirmondi
membraneo, [stabilitur.] partim e Ms. Chifletii chartaceo, concinnatum
servamus, in hæc verba Sanctum nostrum
enuntiatum lego: Μνήμη
τοῦ
ὁσίου
πατρὸς
ἡμῶν
Πέτρου
Πατρικίου,
γενομένου
ἐν
τοῖς
Εὐάνδρου. Memoria sancti
Patris nostri Petri Patricii, qui e cœtu Euandri
extitit. Binos versiculos additos transcribo,
& latine reddo:
Δόξαν
λιπὼν
γῆς,
καὶ
τὰ
τῆς
γῆς
ἡδέα,
Θανὼν
μετέσχεν
οὐρανοῦ
δόξης
Πέτρος.
Terrena Petrus decora, terrenas opes
Post fata linquens, gloriam cæli obtinet.
Cardinalis Baronius bellum Bulgaricum, & Nicephori
imperatoris interitum recensens verbis Theodori
Studitæ ad annum Christi 811, eadem occasione
hæc ad propositum nostrum enuntiat:
[3] [Occasio melioris vitæ.] Eo in prælio militans Petrus Patricius, mira Dei benignitate e periculo liberatur: haud ingratus extitit benefactori; siquidem remisso nuntio seculo, se ipsum Deo totum obtulit, dum quod reliquum ejus supererat vitæ tempus, in monastica observatione insumendum tradidit, quod adeo naviter prosecutus implevit, ut egregia floruerit sanctitate, atque adeo post obitum inter Sanctos in tabulis ecclesiasticis adscribi meruerit hoc elogio, die I mensis Julii: [Petrus sanctus Pater noster, ex Constantinopoli quidem sub piissimo fuit Irenæ imperio, Patricii filius Constantini, a quo etiam omnem scripturam didicit gentilem & Christianam. Postmodum & uxori copulatus, factus est Patricius, & propter fortitudinem electus familiaris a Nicephoro principe, Stauratii genitore. Et cum imperatore profectus in expeditionem adversus Bulgaros, post ipsius cædem & filii Stauratii fugam, fuit interceptus cum aliis quinquaginta, & a vinculis per orationem & apparitionem S. Joannis liberatus, mundo relicto monasticam vitam assumpsit, & in Olympo monte cum sancto se exercuit Joannicio. Post ejus vero transitum, urbem regiam petens, & in templo, a se in Euandri loco exstructo, residens, & omnem obiens virtutem, multaque patrans miracula, consummatus est.]
[4] [Quando vixerit] Hæc Baronius e Menologio Græco, quæ consonant cum nostro apographo Menologii Cryptæ Ferratæ, jussu Basilii imperatoris editi, & ad calcem hujus Tomi Græce imprimendi. Ad rationem temporis, quo Sanctus hic noster vixit, quod attinet; eam paucis contexto in hunc modum. In lucem ingressus perhibetur temporibus Constantini, & matris ejus Irenes. Qui regnare cœperunt anno Christi DCCLXXX. Natus itaque sit anno circiter DCCLXXXVIII. Politiori litteratura, cujus creditur perstudiosus fuisse, sese deinde informaverit usque ad annum DCCCX. [hic Sanctus.] Tum militiæ nomen dederit, & sequente anno DCCCXI in Bulgariam cum Nicephoro imperatore sit profectus & captus. Liberatus eodem anno S. Joannis Euangelistæ opera, ad montem Olympum se contulerit, vitæ ascetiæ institutum amplexurus; in quo perseveravit 54 annos, atque adeo ad annum Christi DCCCLXV, ætatis LXXVII. Adde annos aliquot, quos in Euandri monasterio, a se constructo exegit, atque annos alios octo, quos seorsim victitans in tugurio impendit; & probabili conjectura facile assequeris totam vitæ ejus seriem ac durationem, videlicet Sanctum nostrum nonagenario fuisse majorem, ac pervixisse ad finem seculi IX.
VITA
Ex Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ F. O.
num, 148, collata cum Menologio Basiliano Ms.
Petrus Patricius Abbas Confessor, Constantinopoli (S.)
Οὗτος ἐ͂ν τοῖς χρόνοις Εἰρήνης τῆς εὐσεβεστάτης αὐγούστης, καὶ Κωσταντίνου τοῦ υἱοῦ αὐτῆς πλουσίων γονέων υἱός. Παιδόθεν δὲ τῇ τῶν γραμμάτων προφοιτήσας σχολῇ, καὶ τὰ καλλιστα συλλεξάμενος, παρ᾽ ἑαυτῷ τέθηκε. Σευχθεὶς δὲ γυναικὶ, καὶ πατρίκιος, καὶ δομέστικος τῶν σχολῶν προβληθεὶς μετὰ Νικηφόρου τοῦ βασιλέως, ἐν Βουλγαρίᾳ παραγίνεται. Γενομένου δὲ πολέμου, τὰ μὲν πρῶτα Ρὡμαῖοι τοῦς Βουλγάρους ἀνακράτως νικῶσι. Τὰ δὲ μετὰ ταῦτα, καλὸν παραδραμεῖν· ἡττήθησαν γὰρ, καὶ σὺν πεντήκοντα ἄρχουσι κατασχεθεὶς ὁ Μακάριος, εἴρκθη πρὸς τῶν Βουλγάρων, ἀποτίθεται τιμωρηθήσομενος. Εὐχομένων δὲ αὐτῶν ἐφίσταται αὐτοῖς νύκτωρ Ιὠάννης ὁ Εὐαγγελιστὴς καὶ Θεολόγος, καὶ τῶν δεσμῶν λυτροῦται, καὶ τῇ Ρὡμαίων ἀποκαθίστησι γῇ.
[2] Διὰ ταῦτα πρὸς τὸ ὄρος τοῦ Ὀλύμβου ὁ Πατρίκιος ἀναδραμὼν ἅμα τῷ μεγάλῳ Ιὠαννικίῳ, τὸν μοναστὴν ὑπέρχεται βίον, πάντα τὰ προσόντα ἀττῷ σκύζαλα ἡγηγάμενος. Πλορώσας δὲ έκεῖσε χρόνους λδ᾽, καὶ πᾶσαν ἀρετὴν ἐξασκήσας τὸν Βασιλεύουσαν καταλαμβάνει, καὶ ἐν τῷ παρ᾽ αὐτοῦ δομηθέντι ναῷ τῶν Εὐάνδρου γενόμενος. Ἐπὶ καὶ ἡ γυνὴ αὐτοῦ, καὶ ὁ υἱὸς αὐτοῦ βίον ἀπέλιπον, πόῤῥωθεν καλύβὴν πηξάμενος, ἐν αὐτῃ διήρκεσε χρόνος ὀκτὼ, τριχίνοις μὲν τὸ λοιπὸν σῶμα καλυπτόμενος, ἀνυπόδετος δέ. Καλῶς οὖν καὶ θεαρέστως πολιτευσάμενος, ἀνεπαύσατο ἐν Κυρίῳ.
Hic temporibus Irenes a piissimæ Augustæ, a filii ejus Constantini, [Nativitas,] parentum divitum filius extitit. Postquam a puero ludum litterarium frequentasset, & optima quæque collegisset, ea apud se deposuit. E scholis dimissus, & matrimonio junctus, dum Patricius b esset ac domesticus c scholarum, cum Nicephoro Imperatore in Bulgariam contendit. [militia,] Exorto autem bello, Romani primum Bulgaros strenue vincunt. Ea vero, quæ postea consecuta sunt, juverit silentio præterire d. Superati quippe fuerunt; & Beatus una cum ducibus e quinquaginta a Bulgaris interclusus servatur, [captivitas,] pœnas daturus. Orantibus illis noctu adstitit Joannes Euangelista & Theologus, vinculis eximit, & in terram Romanorum transfert.
[2] Post hæc Patricius ad montem Olympum digressus, [vita monastica,] vitæ monasticæ institutum simul cum magno Joannicio f amplexus est, facultates suas omnes reputans ut stercora. Decursis ibidem annis quatuor supra quinquaginta, omnisque virtutis emenso stadio, ad Regiam g urbem sese contulit, & in templo a se constructo, cui nomen h Euandri, [mors.] resedit. Et conjuge ejus ac filio e vita egressis, in tugurio, quod construxerat, procul ab hominum conspectu vixit annos octo, cilicio totum corpus amictus, & nudis pedibus incedens. Recte igitur & gratiose cum Deo conversatus, in Domino requievit.
ANNOTATA.
a Anno Christi DCCLXXX regnare cœperunt, uti jam diximus.
b Præcipua inter aulæ præsectos hæc dignitas, inventa primum a Constantino Magno, teste Zosimo libro 2. Vide Glossarium Cangii, ubi plura.
c Id est militiæ palatinæ præfectus, uti est apud Cangium. Apud Baronium ad an. 812 num. 7 redditur familiaris miles.
d Pathetice ea describit Baronius ex Theodoro Studita ad annum DCCCXI.
e Basilianum legit: cum aliis quinquaginta.
f De illius ab iconomachia ad orthodoxam fidem conversione, vide Baronium ad annum DCCLXXXII, & aliis locis Nos de ipso acturi sumus suo tempore & loco.
g Constantinopolim ἀντονομαστκῶς.
h S. Euandri, ecclesia abbatialis, in qua Lazarus Pictor, de qua nos XXIII Februarii, humatus. Ita Castellanus in ahemeris ad Martyrologium Universale pag. 856.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Petrus Patricius
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Petrus Patricius
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.