DE SANCTIS MARTYRIBUS
AMMONE, ZENONE, PTOLOMÆO, INGENE, ET THEOPHILO MILITIBUS:
ITEM ISCHYRIONE PROCURATORE, ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.
A. CCXLIX.
COMMENTARIUS HISTORICUS.
Notitia eorum ex Eusebio, cultus ad Habessinos ex Ægypto derivatus, confusa ad Latinos memoria.
Ammon, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
Zenon, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ptolomæus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ingenes, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
Theophilus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ischyrion, Martyr, Alexandriæ in Ægypto (S.)
AUCTORE D. P.
[1] Eusebius Pamphili, lib. 6 Historiæ Eccles. cap. 34 sive 41 secundum Valesium; recitat Epistolam S. Dionysii, [Ex Epistola S. Dionysii Alexandr.] Episcopi Alexandrini, ad Fabium Antiochenum, narrantis, quomodo, persecutionis Decianæ publicato edicto (quod anno CCXLIX affixum in ea urbe perpendit) consternati alii, alii ad fortiter agendum animati sint. Tum ad singularia quorumdam certamina nominatim descendens; post laudatum quemdam, Nemesium, falso accusatum ut latronum socium & his ipsis passum graviora, de quo Romanum hodiernum IX Decembris, sic progreditur in eadem Epistola recitanda præcitato loco Eusebius.
[2] [habetur 5 Militum illustris confessio,] Ἀθρόον δέ τι σύνταγμα στρατιωτικὸν, Ἄμμων, καὶ Ζήνων, καὶ Πτολεμαῖος, καὶ Ἰγγενὴς, καὶ σὺν αὐτοῖς πρεσβύτης Θεόφιλος, εἰστήκεισαν πρὸς τοῦ δικαστηρίου. Κρινομένου δέ τινος ὡς Χριστιανοῦ, καὶ πρὸς ἄρνησιν ἤδη ῥέποντος, ἑπρίοντο οὗτοι παρεστηκότες· καὶ τοῖς τε προσώποις ἐνένευον, καὶ τὰς χεῖρας ἀνέτεινον, καὶ συνεσχηματίζοντο τοῖς σώμασιν. Ἐπιστροφῆς δὲ πάντων πρὸς αὐτοὺς γενομένης, πρίν τινας αὐτῶν ἄλλους λαβέσθαι, φθάσαντες, ἐπὶ τὸ βάτρον ἀνέδραμον, εἶναι Χριστιανοὶ, λέγοντες· ὡς τόν τε Ἡγεμόνα καὶ τοὺς συνέδρους ἐμφόβους γενέσθαι· καὶ τοὺς μὲν κρινομένους εὐθαρσεστάτους, ἐφ᾽ οἷς πείσονται φαίνεσθαι, τοὺς δὲ δικάζοντας ἀποδειλιᾷν. Καὶ οὗτοι μὲν ἐκ δικαστηρίων ἐνεπόμπευσαν καὶ ἠγαλλιάσονται τῇ μαρτυρίᾳ, θριαμβεύοντος αὐτοὺς ἐνδόξως τοῦ Θεοῦ. Eadem, verbis dumtaxat subinde aliis, habet Nicephorus Callistus, Eusebium sequi solitus, lib. 5 cap. 31; Eusebii autem verba. Latina sic reddo:
[3] Confestim autem militaris quidam manipulus, Ammon & Zenon, [eaque ultronea,] & Ptolomæus & Ingenes (Valesius Ingenuum vertit) nec non senex Theophilus, coram tribunali adstitit. Ubi cum in questionem adductus Christianus aliquis, ad fidem negandam propenderet; adstantes illi fremere, vultibus innuere, manus tendere, totisque corporibus gesticulari. Igitur conversis ad ipsos omnibus, priusquam alii ipsos comprehenderent, procucurrerunt ad subsellia, seque Christianos esse professi sunt; ita ut tam Præfectum quam assessores ejus appareret perterrefieri: [adstuporem ipsorum met judicum.] nam rei quidem animatissimi cernebantur ad quæcumque patienda sibi forent, judices vero contremiscebant. Isti igitur ex prætorio ovantes procedebant, & exultantes propter confessionem; Deus vero per ipsos gloriose triumphavit. Hæc Eusebius, non consuetus in manuscriptis exemplaribus propria nomina majusculis litteris præsignare, sicut Latini faciunt, & nos etiam in Græcis prælo parandis. [Eorum nomina, an propria omnia?] Nunc autem dubium inde nascitur, an ultimo loco laudatus Senex, proprio nomine dicendus sit Theophilus; an solum sic adjective vocetur; id est Deo carus vel Deum amans. Sane si nomen proprium foret, non videtur omittendus fuisse Articulus, cum quo paulo ante ab Eusebio nominantur, ὁ πρεσβύτης Ἰουλιανὸς, Senex Julianus; ἡ σεμνοπρεπεστάτη πρεσβύτις Μερκουρία, reverendissima anus Mercuria. Nomen tamen Theophili hic teneo, ut proprium; quia Eusebii verba Nicephorus sic reddit, καί τις πρεσβύτης Θεόφιλος, & senex quidam Theophilus, quæ Phrasis communi intellectui favet.
[4] Ex ipsius epistolæ verbis haud satis certo etiam intelligitur, Confessoresne dumtaxat, an Martyres quoque habendi sint illi quinque, de quorum completo per mortem agone nihil distincte legitur. [Ex Hagiologio Æthiopico Ms.] Sed dubium hoc nobis solvunt Fasti Alexandrini, a CL. V. Iobo Ludolfo, eruderati. Cum enim Habeßini, sub nomine Æthiopum Axumitarum antiquitus noti, Alexandrinæ Ecclesiæ ritus susceperint tempore S. Athanasii, certißimi nobis testes esse possunt eorum, quos Ecclesia illa coluit Martyrum; sicuti Ruthenorum sive Moschorum Fasti nonnihil nos juvant ad Constantinopolitanæ Ecclesiæ confirmandos usus, circa cultum Sanctorum ab illa acceptorum. [nuper nobis Latine reddito,] Fastis illis concinnandis primum servierunt Kalendaria Coptica, a Seldeno quidem olim reperta, insertaque operi de Synedriis Hebræorum, sed ipso mortuo mendosißime excusa & a Ludolfo emendata: potißimum autem eodem servivit Hagiologium metricum, cujus tam multa specimina jam dedi in Tractatu ad hunc Tomum Præliminari.
[5] In hoc Hagiologio, sive (ut Ludolfus appellare mavult) Sanctorum Encomio, [habetur dies cultus, & quidem ut Martyrum;] sic fere legitur ad diem VII mensis decimi ipsis Sene, Coptis Baune dicti, qui dies nostris Iunii Kalendis respondet: Salutem dico quinque militibus, qui galea tecti & coronati fuerunt, cum eo; scilicet Aschirone; de quo ibidem eadem instropha hæc præcesserant, Saluto Aschironem, qui patienter tulit tentationem, cum ejus verenda caputque scinderet Armenius apostata, & ea quæ in Christo est vita privatus. Hic autem omnino esse videtur Ischyrion, de quo dicturus Alexander Episcopus apud Eusebium, cœptam narrationem sic prosequitur. Sed & alii complures, per oppida & vicos, a Gentilibus discerpti sunt; [uti etiam Ischyrionis,] quorum unum exempli gratia commemor abo. Ἰσχυρίων ἐπετρόπευε τινὶ τῶν Ἀρχόντων ἐπὶ μισθῷ. Τοῦτον ὁ μισθοδότης ἐκέλευσε θῦσαι· μὴ πειθόμενον, ὕβριζεν· ἐμμένοντα, προσεπηλάκιζεν· ὑφισταμένου, βακτηρίαν μεγίστην λαβὼν, διὰ τῶν ἐντέρων καὶ τῶν σπλάχνων διώσας, ἀπέκτεινε.
[6] Unius ex Magistratu rem procurabat Ischyrion quidam, [sed cum aliqua passionis diversitate] mercede conductus. Hunc jussit is qui ipsum conduxerat idolis immolare, & non obsequentem sibi tractavit injuriose; persistentem in proposito affecit contumeliis; ac denique frustra se esse videns, grandi accepto baculo, trans viscera & intestina confixum interemit. Sic autem cum hoc primæ auctoritatis teste conciliaverim Habeßinum Poëtam, ut inter contumelias, quibus Ischyrionem herus apostata, Armenus vel Mercator) affecit, fuerit atrocior omnibus verendorum abscißio; & per ipsum illud vulnus sursum adactus nodosus baculus, intestina visceraque transierit; sic autem confixi caput cultro sit abscissum. Sed hæc certius distinctiusque suggerent Æthiopica Synaxaria vel Menæa, si aliquando huc transferantur, suppletura Copticorum & Alexandrinorum Synaxariorum defectus; & compendio exhibitura eorum paßiones, [haud æque cum Eusebio concilianda.] quorum vix nomina habentur ex Kalendariis. Nicephorus, Eusebium transcribens, Ischyrionis conditionem sic explicat: ὃς τῶν κατ᾽ οἶκον εἶχε τὴν ἐπιτροπὴν τῶν ἐπισήμων τηνικάδε τινός· cui a claro quodam ejus loci viro domus procuratio mandata fuerat, uno verbo Oeconomum diceremus.
[7] [Latinorum circa ipsos erratu.] Romani Martyrologii recognitores & amplificatores sub Gregorio XIII, prædictorum Martyrum obscuram aliquam notitiam hoc die nacti, sic scripserunt, & sic etiam nunc legitur; In Ægypto Sanctorum, Ischyrionis, Ductoris militum, & aliorum quinque militum, qui sub Diocletiano pro Christo diversis modis perempti sunt. Error; non minus in conditione Martyris, quam in nomine Imperatoris commissus; haud me movet, ut hos alios esse suspicer, quam de quibus hoc ipso die Habeßini, & in Epistola Alexander: solum hæreo unde sumptum esse suspicer, sic errandi exemplum. Licet enim Baronius in Notis addat, de iisdem apud Græcos agi, non comprehendo quosnam, velit. Sirleti Menologium, quale extat a Canisio editum, nihil simile habet: si aliud amplius accuratiusque Baronius habuit ab eodem Sirleto, cujus solius oculis ipse Græca Menæa & Synaxaria legit; pergam mirari, inter tot quæ vidi Mss. Græca istius generis, necdum unum occurrisse, ubi de istis Martyribus quidquam legeremus.
[8] Ne autem ad Eusebium & Nicephorum fortaßis respexisse Baronius videatur, [dies 21 Decembris Ischyrioni lectus] prohibet ipsemet cum addit: Alius hic (Ischyrion) ab illo est, cujus meminit Dionysius Alexandrinus. Diversum scilicet credi faciebant errores prænotati; & supposititius Beda, ex Usuardi auctoritate eumdem referens ad XXI Decembris. Usuardi antiquioris verba ad istum diem hæc sunt: Alexandriæ beati Schyrionis. (Pseudo-Beda impressus Cleridonis) Martyris. Is cum ad sacrificandum blanditiis atque injuriis cogeretur, & contemneret; [ad Usuardi arbitrium.] præacuta sude transverberatus per viscera, neci traditur: quæ ex Usuardo transcripta, restituto tamen Ischyrionis integro nomine, leguntur in hodierno Romano: sed ad hasce Kalendas melius reponentur, si quando Martyrologium corrigetur. Interim hoc exemplo discimus, etiam antiquos Martyrologos, qualis Usuardus fuit, licentiam sibi assumpsisse augendi sacros Fastos, lectis ad arbitrium Natalibus eorum, quorum quam certa ex Eusebio erat & illustris paßio, tam erat eo tacente ignotus dies; certius noscendus, si Orientalium Ecclesiarum Fasti Occidentalibus noti fuissent.