DE BEATO PILINGOTTO, TERTIARIO ORDINIS S. FRANCISCI, URBINI IN ITALIA.
ANNO MCCIV.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Circa Vitam & cultum Beati.
Pelingottus, tertii Ordinis S. Francisci Urbini in Italia (B.)
AUCTORE D. P.
[1] Querebatur Maynardus, Urbini, Episcopus, apud Fulckum Episcopum Tifernatem, nullum suæ civitatis proprium Patronum haberi; eoque titulo ab eo impetravit corpus S. Crescentiani Martyris, sicut hoc ipso die diximus, [Primi inter Urbinates.] sub annum MLXVII: neque postea per duo aut amplius secula, ælius Urbinatibus obtigit (res in Italicis civitatibus rara) ante hunc de quo agimus B. Pilingottum, quem aliqui Pelinum-Gottum nominari debere censent. Vixit is ibi paterna in domo Tertiarius seculo XIII, vita functus anno MCCCIV: & mox ab obitu miraculis tantis claruit; ut in communi ecclesiæ Franciscanæ cœmeterio humatum corpus, coacti sint Fratres elevare, transferreq; in ecclesiam suam, super quo altari constructo, Missarum solennia ad ejus commendationem & gloriam quotidie celebrantur, uti num. 24 testatur Auctor Vitæ coævus; scribens viventis virtutes, [Beati cultum solennem obtinentis,] sicut ex secum conversantibus reperit, ut habet num. 4. Non est tamen altare istud sub ejus nomine consecratum; sed S. Laurentio Martyri sacrum esse, scribit Lucas Waddingus Tom. 4 Annalium, ubi ad an. 1399 num. 37 latius agendum sibi sumit de Urbinate sui Ordinis Conventu, cujus, sub annum MCCLXXXVI fundati, alibi breviter meminerat; pluribus hic etiam acturus de B. Pilingotto; nisi id fecisset ad annum obitus, prolixam vitæ epitomen texens.
[2] Scripserunt de eo, inquit idem Waddingus, Matrianus Florentinus, [Vitam scripsere varii:] (qui, ut notatur in margine, citat Legendam Ms. Veterem) Marcus Ulisipponensis, Auctor Anonymus Ms. Et cives Urbinates aliam mihi Vitam miserunt longiorem, vetusto charactere scriptam, incerto Auctore, additis multis & variis miraculis. Hæc procul dubio illa est, quam supra laudavi; nec aliam puto visam Mariano Florentino: Ecgraphum ejus fidele transmisit mihi Roma sub annum. 1676 dignißimus Waddingi successor Franciscus Haroldus, nuper vita functus, una cum ejusdem Vitæ traductione Italica (cujus auctor ad calcem fuisse dicitur P. Fr. Franciscus Undefessi Minor Observans) usui nobis nonnulli in Annotatis futura: [nos antiquiorem, scriptam a coævo, damus.] notavit autem ad calcem Latini ecgraphi Haroldus; in prima facie folii albi, quod præcedit hanc Vitam, esse sequentem Notam:
Vita Beati Pelini Gotti Urbinatis
N. B.
D. Augustino Veluti d'Urbino.
Scriptoris ne an possessoris nomen id sit, quis certo dixerit? Possessoris, ego divinarim, propter nomen, recentiori stylo divisum. Ut ut est, interest istud non tacere; si forte Urbinatium alicui occasionem id præbeat, quiddam ulterius investigandi, nosque plura docendi.
[3] Meminerunt illius, non solum Arturus a Monasterio, in suo Martyrologio Franciscano; sed etiam qui vulgari lingua de Tertiariis Franciscanis scripsere, [plures recentiores eumdem referunt inter Tertiarios.] Italice quidem Hieronymus Comboni, Belgice vero Iacobus Raps: nec præterivisset illum diligentißimus Umbrorum Sanctorum ac Beatorum investigator Ludovicus Iacobillus, nisi se continere statuisset inter hodiernæ Umbriæ limites, a quibus Galli Senones putantur abscidisse eam omnem regionem, quæ nunc Ducatu Urbinate continetur, pulsis inde Umbris, & Umbriam Senoniam appellasse. Quomodo idem Beatus, Philippi Ferrarii diligentiam in utroque Catalogo fugerit, magis mirari quis posset; verum parvi refert., quis Hagiologorum Pelingotti meminerit, vel non meminerit; quando constat de publico ejus cultu, cujus certißimum testimonium ex Actis civitatis, Rubrica 4 Statutorum Illustriss. Communis Urbini pag. 3, hoc accepi, beneficio P. Fr. Gregorii Mantoni Urbinatis.
[4] Item quod per eosdem Dominos Priores, cum assistentia Potestatis & Civium, alia fiat luminaria & oblatio, in honorem S. Pilingotti, die ultima Maji de sero, honorifice discedendo ab ecclesia S. Augustini, [Publica ad corpus processio pridie festi,] & eundo ad ecclesiam S. Francisci, ubi illius sanctissimum Corpus residet. In qua luminaria portari debeant duo dupleria, ad minus septem librarum pro quolibet, ante Dominos Priores, sumptibus prælibati Illustrissimi Ducis, cum tubis præcedentibus; & eos sequi teneantur omnes Capitanei Artium dictæ civitatis, cum eorum dupleriis, Artium sumptibus conficiendis; prout hactenus observatum; & omnes duplerios offerre ad ecclesiam S. Francisci. Hactenus formalia verba ipsius Statuti, Latine scripti, atque adeo ante inductum in publica Acta linguæ vulgaris usum; idque sub aliquo Duce Urbinate. Titulus vero Ducis, Comitibus Montis-Feretrii, primum a Sixto IV collatus fuit in Frederico, anno MCCCCLXXIV. Notandum tamen, novi nihil ibi statui, sed hactenus observatum. Inchoatur ergo festum Sancti post primas Vesperas, ultimo die Maji cantatas; & (sicut Gregorius Mantoni mihi scribit) cotinuatur toto sequenti die I Junii ex devotione populari: [confirmata post annum 1474.] neque aliud quid fit, in Missa scilicet aut in Officio. Est autem Duplerium (ut hoc obiter dicam) fax cerea, a funium seu ellychniorum intortorum numero nomen sortita, quod Intortitium alibi nominatur.
[5] [Obiit tempore Conradi Ep. Urbin.] Incidit mors B. Pilingotti atque adeo initia cultus eidem delati, in tempus Fr. Conradi, ex ordine Eremitarum S. Augustini, viri longe doctissimi, teste Ughello; quem a Capitulo Urbinate electum Episcopum Clemens V confirmavit, anno MCCC, ut ex Pontificio Regesto asserit idem Ughellus; isque sedit usque ad annum circiter MCCCXXIX. Hunc Herrera, in Alphabeto Augustiniano existimat illum esse, cui Fr. Augustinus de Ancona, [B. Augustino de Ancona laudati;] Beati titulo in Ordine decoratus, suum in libros Priorum Commentarium sic inscripsit, Viro religioso, Fr. Conrado, Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini, filio nobilis & sapientis viri D. Guidonis Comitis de Montefeltrio: qui si postea factus Episcopus Urbinas est (ut verosimile faciunt ejus natales ex Comitibus Urbini, collati cum nomine Episcopi hoc tempore sedentis) non est existimandum, eo inscio quidquam actum circa elevationem Corporis & translationem ejus sub altare. [a quo vidatur elevatum Corpus.] Et quia ex Comitibus Feltrii (ut dicitur) erat; quidni idem sit, de quo in Vita agitur num. 8, quique exemplis Beati istius eo profecerit ad mundi contemptum, ut factus Eremita Augustinianus sit; factus autem Episcopus, auctor extiterit oblationis, Comitum sumptibus a Magistratu faciendæ, & a Successoribus Ducali jam titulo ornatis continuatæ.
VITA
Auctore coævo Urbinate.
Ex Ms. civitatis per P. Haroldum communicato.
Pelingottus, tertii Ordinis S. Francisci Urbini in Italia (B.)
EX MS. VETERI.
PROLOGUS.
[1] [Laudatur Beatus, mundo datus pro stella,] Signum magnum apparuit in cælo, & lux clara data est mundo; quæ cum Angelis jam in triumphanti Ecclesia manens, tanto lumine & claritate membra quedam Ecclesiæ militantis irradiavit; & eorum corda sancti Spiritus amore tam ardenter inflammavit, ut peccatorum obscuritatem & foveas dimittentes, seipsis & mundi deliciis contemptis, solum Christum colerent, qui solum novit congruis temporibus generi humano exhibere medicinam. Hæc est enim stella matutina, in medio nebulæ claris vitæ micans fulgoribus, quæ sedentes in tenebris peccatorum & umbra mortis iniquitatum, illuminatione præfulgida dirigit in lucem gentium, ut sit salus mea in æternum. Hæc est lux, de qua Propheta clamat, Populus qui ambulat in tenebris vidit lucem magnam: [Is. 9, 2] de qua bene Armarium secretorum Dei, Apostolus & Euangelista Joannes, in Apocalypsi vaticinatione veridica loquitur; Vidi, [& quia Angelus fuit castitate:] inquit, alterum Angelum, ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi; qui & Dei Angelus non immerito dici potest, propter summam & odoriferam puritatem, nec non virginitatem quæ secum ab infantia sua semper crescebat. Hic est etiam vellus Gedeonis, qui, terra universa salutis humilitate carente, solus dilectionis Dei, & proximi, & pauperum compassionis tanta roris pinguedine perfundebatur, ut de plenitudine sua, omnes qui perfecte ad Deum accedunt, possint accipere.
[2] [cujus Vita veraci ac simplici stylo scribitur.] Unde quia, secundum Redemptoris nostri sententiam, lux accensa sub modio poni non debet, sed super candelabrum ut omnibus luceat; indignum valde videtur & durum, de vita, moribus, & miraculis tam gloriosi Confessoris & Militis Christi sic surda aure transire, ut de ea nihil ad posteros transmittatur. [ Mat. 5, 15.] Sed quia insufficiens sum ad hujus venerabilis Patris vitam plenarie conscribendam, non ut historiam texam, opus istud sum aggressus; sed potius, ut de vita, moribus & miraculis particulas aliquas breviter & succincte, sicut a viris dignis fide reperi, conscribam; ne in oblivionem propter memoriæ labilitatem ducatur; sed potius mens bona & Christo secreta, vitam ipsius rememorando, in ejus dulcedine conquiescat, & ipsius exemplo ad currendum post crucem fortius animetur.
CAPUT I.
Spreta mercatura, totum se Deo tradit Pilingottus,
solitudini, orationi, eleemosynis intentus.
[3] Pilingottus igitur, servus & amicus Altissimi, de civitate Urbini non infimis a ortus natalibus, ab infantia suæ nativitatis, [Ab infantia Deum exorsus amare,] semper Christum gerebat in pectore; &, ut mirabilius dicam, tanta ipsum Pater misericordiarum puritate firmavit, ut non solum diabolicas versutias, & mundi delicias, & inquinamenta deseruit, verum & puerilibus omnibus rejectis, omnia velut fœtidissima stercora reputans, semper videbatur ad majora pertendere; sicut ex vitæ ipsius cursu luculenter apparet; ut jam ex certis indiciis dici posset, Puer iste aliquid magni erit. Jam enim igniculus quidam cordis ejus teneritudinem, ad Redemptoris sui amores, tanta perfectione disponebat, ut quasi cera liquescens solum divinum, velut imprimendum sigillum, expectaret. Nam cum pater suus mercator esset, [renuitmercatoriis lucris intendere,] & pannos quamplurimos venales haberet; si quando bonæ indolis juvenem dimisisset, ut de iis petentibus responderet; non ut mercator vel sui ipsius negotii curam gerens, respondebat; non bonitatem, ubi non erat, promittebat; non spondebat, ubi se non posse, credebat, sicut mercator dudum solicita cura facit; immo, ut vir consiliarius & venientium advocatus, semper ajebat minora, ad eorum utilitatem, nolens ad suum damnum sequi majora: sic divino deducebatur consilio. Cernens itaque pater, mentem hujus in divinis captam, & lucrativis mercationibus non præbere assensum; cœpit eum ab hujusmodi, velut insufficientem, retrahere.
[4] Quid plura? Etiamsi de omnibus Christi Confessoribus legatut; Non est inventus similis illi; & intelligatur hoc, quantum ad aliquam gratiam perfectionis; de Confessore isto, omni laude dignissimo excellentissime dici potest, respectu illius altissimæ puritatis, [totumque se tradit devotioni.] quæ animæ & corpori ita medullitus inhærebat, sicut ex secum conversantibus reperi, ut jam ex hoc mereretur, non humanam, sed angelicam sortiri vitam. Sic a multiloquio cessabat, ac orationi instanter vacabat; & divinum officium, velut animæ cibum spiritualem, omnes ecclesias circuiens, semper quærebat. Cum autem, ex frequenti orationis usu, flamma desiderii cælestis in eo vehementer succresceret; & jam, propter amorem supernæ patriæ, terrena omnia despiceret quasi nihil; cœpit ad Christum tanta anhelare dulcedine, ut illum solum & non alium sui cogitatus apprehenderent.
[5] Denique, dum incepta Quadragesima, in jejunio & contemplatione non modica, pervenisset ad Dominicam quæ dicitur de Passione, [Dominica Passionis raptus in ecstasim,] tanto ipsum ardore ignis Spiritus sancti inflammaverat, ut jam humanam conversationem abominans, quasi ebrius spiritu, bellum contra inimicum inire disposuerit. Surgens itaque mane in fervore spiritus, pro vexillo saccum sumpsit, fune ad collum ligato, quasi accusans se tantum tardasse. Versus Episcopatum iter arripuit, & ante altare Virginis gloriosæ gradum figens, ipsam cœpit genitricem invocare. Cumque in hac meditatione diu persisteret, tanta fuit illius anima ibi divini amoris dulcedine penetrata, ut per diem medium ibi permanens quasi abstractus, videretur in cælestibus habitare. Denique dum hæc agerentur, rumor per civitatem insonuit, quasi vir pius ad suspendium cucurrisset; præsertim cum aliqui ad collum ejus funem viderent ligatum: & factus est concursus populorum ac religiosorum, eo quod vir bonus reputabatur.
[6] Accedentes autem & parentes ejus, imperabant ei præ dolore, [necinde reduci diu valens,] ut jam stultitiam hujusmodi deponeret. Ipse vero cœpit ut bonus æmulator existere, & ad ea quæ dicebantur nihil penitus respondere; & quasi fortis Eliseus b tam amabili & suavi perfruebatur raptu, ut extra seipsum stans, de iis que circa ipsum gerebantur penitus non videbatur auscultare. Novissime vero huc accedens mater sua, venit cum lacrymis, amplectens eum ut secum loqui dignaretur. Qui naturali pietate motus, matri responsum negare non potuit. Audientes autem & parentes ejus reliqui, cœperunt eum quasi violenter ad domum retrahere, ut una cum eis jus hereditarium possideret. Quibusille ait: Nolite quæso, fratres mei, nolite mihi molesti esse. Sentio enim me thesaurum reperisse absconditum, quem cupio venditis omnibus acquirere, & quæsitum conservare: [tandem acquiescitdomumque redit.] habeo enim Dominum Jesum Christum, qui prætiosior est omni lapide, pulchrior omni luce, suavior omni odore, dulcior omni sapore, superior omni thesauro, & excelsior omni virtute. Videns itaque quod eos quietare non posset, talem a patre accepit promissionem; videlicet, quod in mundi conditionibus, quas in corde suo Deo voverat horrere, nullatenus se implicaret; & de facultatibus suis pauperibus Christi, juxta suum posse caritatis eleemosynam exhiberet. Et aliis multis ab eo acceptis promissionibus, quas longum foret enarrare per singula, una cum eis ad domum rediit.
[7] Manens præterea sic Vir sanctus, tanta cœpit mentis elevatione ad Dominum conscendere, ut jam videretur humanum abhorrere consortium. [Solitus ut ecstaticus per urbem incedere,] Plateas aliquando vel vicos non circuibat; per domos non discurrebat: sed in sua manens domo, soli Deo vivo & vero servire cupiebat. Si quando vero ad ecclesiam pergens per plateas iter haberet, non capite sursum levato, non circum vagis oculis huc atque illuc prospiciebat: sed, sicut probus miles Christi, ne ictu alicujus vanitatis & tentationis cor suum vulnerari posset, mente ad cælum levata & oculis defixis in terram, sic ubique incedebat; &, quasi transiens per inimicos, suum iter cito perficere cupiebat (velut sagitta ab arcu egrediens non desistit, nisi scilicet quo a sagittario dirigitur) in tantum ut vix salutationem ab aliis factam perciperet.
[8] Denique dum Comes quidam c tantam conspiceret spiceret in juvene tenerrimo perfectionem, cœpit admiratione non modica simul & dilectione ad ipsum perstringi, [apprehendenti se Comiti nihil respondet;] taliter ut omnino secum colloquium habere proponeret. Observabatigitur quando ecclesiam egrediebatur; & accurrens, cepit per manum; atque eum, per magnum spatium tenuit, expectans aliquod ab eo audire responsum. Ille vero, ut alter Elias in curru igneo ascensus, quasi insensibilis nihil penitus respondebat. Quod cernens, admiratio supercrevit, nec non dilectio non destituit. Videns itaque eum non humanum imo angelicum sitire consortium, liberum abire permittit. d Hic solitariam vitam amabat, amicam mœroribus; & ut Deo possit servire liberius, [ægreque ab eremo petenda cohibetur.] sæpe proposuit in eremum aliquam se transferre; ut orationis dulcedine vacans, justa desideria, quæ secum ab infantia succreverant, posset implere. Sed retractus violenter a parentibus frequenter, impressa manens in caritate & humilitate, studuit Domino servire.
[9] De abstinentia quid dicam? Quadragesimam & quælibet jejunia singularia, quasi de eis famelicus, [Frequenter jejunans,] perquirebat: aliis autem temporibus super his diebus, quater saltem in hebdomada corpus proprium in jejunio macerabat. Proinde non solum cibos delicatos, velut abominabiles refugiebat; verum etiam, admixtione aquæ vel liquoris alterius, ut plurimum reddebat insipidos. Quoties autem de comestibilibus, quæ sibi in partem succedebant, [sibi subtracta largitur pauperibus:] aliquid præter sustentationem naturæ de industria poterat reservare, non de hoc gulæ propriæ complacebat; sed, ut prudens negotiator, continuo de mensa prosiliens, ad pauperum sinus proponebat deferre. De infinitis autem unum referam.
[10] Accidit in die quadam magni festi, in quosolent homines inter epulas congaudere, ut dum mater & pater cum universa familia epulando ad mensam sederent comiter; cœpit gloriosus iste Dei famulus cogitare, [etiam in solenni epulo;] quod non sufficeret sibi soli vivere, si pauperes Christi fame moriebantur; præsertim cum inter omnes virtutes, quas cordi suo medullitus impresserat, cura de pauperibus nutriendis excelleret. Rememorans denique pauperculum quemdam convicinum, qui inopia peribat & fame; cœpit, sicut bonus pater, panem in luctu & tristitia comedere, semper illum præ oculis tenens. Dum igitur ultra se continere præ compassione non posset, aliquantulum juris cum pane, quantum ad sustentationem sufficeret, deglutivit; carnes vero & reliqua pretiosa, quæ pro parte acceperat, [eorum semper memor.] sub chlamyde deferens, perrexit ad virum: & his ante positis, hilari vultu discessit, memorans quod ait sermo Apostolicus; Hilarem enim datorem diligit Deus: quanta autem compassione & caritate hic fuerit motus, & quanto gaudio qui suscepit fuerit profusus, dicant hi qui sentiunt. [2 Cor. 9, 7] Quoniam autem de operibus pietatis referre cœpi, non præteribo, quod, cum sibi innata esset quædam ad pauperes inclinatio naturalis, qua tanta compassione pro eis stringebatur, ut si quando temporum mutationes ad frigora cerneret; velut pater de ipsis curam gerens clamabat, Heu! heu mihi! quid modo facitis pauperes Christi? quid facitis inopes & mendici? Fame & frigore peribitis & ego vos juvare non possum; anteponens semper, quod ait sermo dominicus, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Mat. 25, 32.]
ANNOTATA D. P.
a Vita Ital. Natus (ut videtur multis) anno MCCXL; ejusque baptismale nomen, sicut ex personis fide dignis intellexi fuit Pelinus: sed quia majores ejus genus duxerunt a Gotthis nommatur communiter Pelingottus. Si de Gotthis antiquis agatur, non facile hanc familiæ istius originem Urbinates probabunt. Potuit majorum aliquis seculo 12 vel 13 nomen Gotti habuisse, quod posteris pro cognomine fuerit, & forte etiam nuuc sit. Giottum, ex Guidotto contractum pro Guidone, novit Italia, pictorem famosum, & ad Vitam S. Humilianæ Florentinæ nominatum nobis 19 Maji.
b Lib. 4 Regum, ubi de Elizæo nihil invenio, quo respicere videatur hæc comparatio.
c Verosimiliter Guido Comes Montis-feltrii, Urbini Dominus; aut filius ejus Conradus, factus deinde Eremita Angustinianus & forte Episcopus Urbinas, sub quo Pilingottus obiit.
d Addit Vita Ital. qui continuo accurrit ad majus altare, coram quo in terram prostratus, oculisque & corde in sanctissimum Sacramentum defixus, totum diem immotus perstitit: neque hoc una tantum vice, sed sæpius etiam ipsi accidit.
CAPUT II.
Aliæ Pilingotti virtutes, & gratiæ divinitus ei concessæ.
[11] [Præ studio humilitatis,] Humilitatem autem, velut omnium virtutum & meritorum conservatricem, tam tenerrime diligebat, ut despectus & vilis omnium conspectibus apparere studeret. Dum enim nocte quadam sancte considerans, videret se ab hominibus quamplurimum venerari; cœpit considerationem insistere, [in foro se ridendum exponit:] qualiter sic agere posset, ut ab omnibus fatuus cerneretur: & Christi passionem qualiter fuerit ligatus, qualiter verberatus, qualiter ab omnibus vilipensus rememorans, de mane in die Veneris, tempore frigoris intensissimi, in fervore spiritus surgens, ad plateam magnam perrexit; & ibi se catenis ligavit ad locum, ubi consueverunt latrones & fures vinculati ad spectacula detineri; & ibi tamdiu sic stetit, [& infirma domus ministeria obit.] ut præ frigoris immanitate semimortuus ab omnibus cerneretur; accurrentes autem parentes ejus, ipsum ad domum reportaverunt. Et ex tunc cœpit Deus Pater sibi in secreto mirabilia operari. Alebat siquidem & matrem infirmissimam, cui tanta reverentia & solicitudine serviebat, ut, quasi pedissequa vel servus emptitius, humilitatis officia domus suis manibus perficere non desisteret: ipsam levabat, ipsam portabat, ipsam si necesse erat lavabat, ipsamque in omnibus adjuvabat, quasi mater suum consuevit filium educare.
[12] Molliciem autem vestimentorum summa perstrictione correxit, [vili vestitu, & parco somno utitur:] portans ea de saccis & aliis petiis diversimode repetiata, in tantum ut parentes ejus præ rubore ipsum videre non possent. Super unam assidem continuo jacens, dormiebat solum, quantum naturæ negare non poterat; & statim surgens ad orationem pergebat. [Nihil] ducebat ad gaudium, nisi omnes suos actus consolidabat ad statum debitum. Et tunc omnia extrinseca deponens, tanta dulcedine, tanta suavitate, tanto ardore sursum ejus anima trahebatur in Deum; ut, quasi spirituali cibo lætatus ad seipsum rediens, amara & ad portandum difficillima, pro Christi amore, sibi dulcia videbantur. Retulit tamen cuidam amico secretiori, [multum se in oratione fatigat.] quod ad eam excellentem mentis elevationem nunquam conscendere poterat, nisi in oratione persistens multum fuerit fatigatus. Et ideo dicebat, quod frequenter Christi passionem suis cogitatibus anteponens, oculis ad cælum elatis, brachiis ad modum crucis protensis, & mente ad spiritum tota levata, tanto spatio orationi ardenter insistebat, ut ad se redienti musculi brachiorum & nervi, venæ & reliqua organa corporis, quasi dirupta præ nimietate laboris, cadere videbantur.
[13] Tempus continue furabatur, si poterat, ut orando cibum animæ quæreret, quem amabat. Reperi autem a viris dignis fide, eum tantam orationis excellentiam habuisse, quod orando sic inflammabatur, [præ fervore spiritus.] ut in virum alterum mutatus quasi ebrius spiritu sopiretur. Si quando autem de Christo cum aliis loquebatur, anima ad consueta recurrens, tanta lætitia perfundebatur, ut in ipsius laudes prorumperet statim. Et ut de multis unum referam, accidit ut die quadam, ipse cum duobus Christi famulis caritative insimul comedentes, corporalem cibum sumentes, fortiter cœperunt divinis colloquiis insistere: & usque ad finem perseverantes, tanto ardore mentis, [vix sui compos apparetquandoque.] contigit ut vir Dei in vocem prorumperet talem. Hic est, inquit, Christus. Illi exorantes eum dixerunt, Tace, Frater; tace, ne fatui deputemur. Et ille subjunxit: In veritate, si me ire permittatis, ad plateam pergam; & illic astantibus cunctis me accusabo, deferens in manibus de his quæ manducavi, quia vorator & comestor sum, & Deum meum, ut possum, non laudo.
[14] Accidit præterea die quadam, ut honesta Christi famula, quæ sibi honesta familiaritate connectebatur, instanter posceret eum secum comedere, ob illius amorem, [Apud piam mulierem prandenti] qui propter nimiam caritatem omnibus se familiarem exhibuit. Tandem vir Dei suis precibus acquiescens, die una ad eam divertit ut secum comederet. Dum ergo ad mensam pariter sic sederent, panem tantum & aquam sumentes; cœpit illa rogare, ut in scypho aliquantum sui potus dimitteret, quem ob ejus devotionem sumere cupiebat. Videns ergo mulier quod sue petitioni non præberet assensum, observavit quando aquam sumebat; & ei surripiens scyphum de manu, alacri facie cœpit bibere. Et cum gustasset, comperit, aquam puram in vinum optimum fore mutatam: [aqua in vinum vertitur:] & ait ad virum Dei; Vides, Frater, qualia tuis meritis Christus dignatus est operari: ecce enim aqua, quam tibi obtuli, vinum optimum facta est. Quod cum ille audisset, doluit ex intimis cordis visceribus, & præcepit ut nemini panderet, donec Altissimus eum de terra dignaretur levare. Non potuit tamen hæc celare mulier, quin aliis Christi servis ex nimia alacritate panderet.
[15] Proinde corpus proprium subjiciebat disciplinis, multis asserens, [acriter se ipsum & sæpe flagellat:] per hæc, vitia de nostra fragili carne extirpari. Accipiebat enim surculos olivarum subtilissimos, & ipsis aliquantulum retortis se tam acriter verberabat, ut diebus plurimis corpus semivivum remanens, humana cogitare nequibat. Hoc tam sæpe frequentabat, ut ex hoc natura prostrata non modicum pateretur laborem. Sic autem ipsius anima, per orationis frequentiam ac passionum tolerantiam, Christo suo redemptori erat amoris vinculo unita, ut jam Spiritu sancto edoctus, futura & occulta cognoscens, frequenter de ipsis veluti propheta aperto sermone loquebatur. [obloquia patienter sustinet:] Cum enim secundum Scripturam; Omnis qui male agit, odit lucem, erant aliquie contra eum & [actus] suos, velut canes latrantes, & eis suis sermonibus detrahebant, [& conabantur] ad certam interpretationem deducere; dicentes, quod de his humanam laudem, non divinum beneplacitum expeteret. [Joann. 3, 20]
[16] [prophetice insinuat se clarificandum post mottem,] Cum autem die quadam cum suis sociis, de hujusmodi quasi conturbatis, sermonem revolveret; aliquantulum in loquendo gradum fixit, velut super hoc divinum expectaret responsum: & postmodum aperiens os suum, sociis ait; Vere, Fratres, tempus veniet, quo universo mundo, utrum filii Dei legitimi vel naturales simus, ex operibus apertissime demonstrabitur. Et, ut mirabilius dicam, cum hoc suis aperiret in ecclesia, sedebat recte supra locum illum, ubi jacet nunc honorifice tumulatus; quasi minus dicens, plus sub velamento intelligebat; volensque, quid Deus pro sui amore post felicem transitum esset facturus, patenter insinuare. Insuper; cum fratrem quemdam carnalem haberet, cui universorum Gubernator in tantum piissimam suam manum subtraxerat, [& fratrem suum a vita lasciva convertendum:] ut de peccato in peccatum cadens, quasi cæcus & sus lota in volutabro luti, laqueos peccatorum quotidie circuibat; de quo omnes, quasi Christo jam mortuo, diffidebant: cumque quidam de illo in dolore præ tristitia loquerentur; ipse eis hilari facie respondit; Nolite, inquit, timere: adhuc enim, his omnibus rejectis, bonus Christi servus efficietur.
[17] Alio quoque tempore Frater quidam, sibi amoris vinculo fortiter alligatus, [alteri scrupulos eximit:] cum in conscientia scrupulum quemdam haberet, obscurum non modicum; cœpit eum precibus flagitare, ut de hoc quid esset deberet ostenderet. Cui vir Sanctus, divino irradiatus fulgore, tanta mentis serenitate dubietatis vulnus amputavit, ut postmodum Frater, conscientia solidata, Christo conformiter vivere non dubitaret. His autem & aliis pluribus interpositis, quæ reperi, quorum enarratio in longum multum protenderetur, sincero cordi & intellectui non obscuro satis constat aperte, eum fuisse sancti Spiritus eruditione illustrem, [quot hebdomis confitetur de scripto.] & prophetali spiritu non ignarum. Conscientiæ autem & animæ puritatem tam solicito studio conservabat, ut si quandoque cogitatione, locutione, vel aliqua operatione leviter deliquisset, continuo accurrens in charta scribebat; ne ad oblivionem ductus, quod Deum offenderat, occultaret: & saltem omni die Veneris ad suum Confessorem accedens, chartam deferebat in manibus, de omnibus humiliter se accusans.
CAPUT III.
Peregrinatio Romana, obitus, sepultura, translatio propter miracula.
[18] Inter omnia vero quæ Deus pro suo servo operari dignatus est, unum referam mirabile de suppressis. Cum enim secundum divinum eloquium, si ipsi homines virtutes Sanctorum tacebunt, lapides clamabunt; [Romam profectus ad Indulgentias,] quod homines occultare nitebantur, Angeli revelabant; ut quod humana lingua aliis non prædicabat, sancti Spiritus scientia ubique per orbem terrarum in occultis mentibus imprimebat. Tempore enim Indulgentiæ Romanæ a, ipse cum duobus sociis b pariter incedens, obviarunt viro cuidam ignoto. Quos cum ille vidisset, quasi alius per ipsum loquens, [ab homine ignoto Sanctus prædicatur:] in vocem talem prorupit: Nonne hic est ille vir sanctus de Urbino? Quod cum socii audissent, stupefacti, inter se cogitare cœperunt, quid hoc esset; præsertim cum illum extraneum & incognitum cernerent. Deinde unus de sociis Viro Dei ait; Audis qualia de te ab incognitis proferuntur? Ille vero ad partem aliam conversus, flere cœpit amare; eo quod semper desiderio fuerat fatigatus conspectibus omnium vilescere, ut ex hoc Deo in occulto vacare posset liberius, & ex nunc cerneretur, se ab humana laude tam velociter exaltari.
[19] Deinde vero perveniens ab Urbem, matronam quemdam venerabilem & sanctam in suis comperit foribus: quem cum illa vidisset, [hospitio ultroneo honorifice excipitur,] illico accedens ad eum, compellebat ad ipsam divertere. Cui acquiescens ipse cum sociis, secum nocte illa permansit. Quæ introductum cœpit cum honorare, & juxta se po situm affabilitate quamdam cœpit alloqui eum velut fratrem; ipse vero tanto rubore affligi cœpit, ut jam se pœniteret intrasse. Cui illa sic ait: Ne queso, frater, rubore conturberis: quadraginta enim anni sunt c quibus juxta me hominem non permisi sedere: nunc autem anima mea tanta irroratur lætitia, stans juxta te incognitum, ut hoc sine causa provida & occulta fieri non posset. De mane vero surgens, visitatis Sanctorum liminibus, ad eleemosynam Summi Pontificis accessit, [inter pauperes largiori eleemosyna donatur.] quam pauperibus singulis diebus jusserat erogari: quem cum dispensator conspexisset, distribuenti sic ait; Noli huic, sicut & aliis, partem minimam dare; sed ut petierit, quantum & quando, semper impende; quasi superno ductus consilio, intus perfectionem agnosceret, quæ foris hominibus lateret.
[20] Ut autem sit ad unum dicere, quantumcumque divinas consolationes & revelationes, [Sic a Deo factus hominibus manifestus,] quas Pater misericordiarum sibi faciebat, ad nutum cerneretur abscondere, nec non & propriam perfectionem vel virtutem occultare; semper occultata, cordium Perscrutator in tantum hominibus propalabat, ut jam de eo, mundo & Ecclesiæ Christianæ, lumen & claritatem non modicam expectarent; & civitatem propriam suis meritis a periculis omnibus protegendam. Sed, ut principio diximus, a sua cœpit pueritia Domino servire; potissime tamen a duodecimo anno & supra, [mori optat,] tanta vitæ austeritate corpus proprium fatigavit, ut in orationibus, jejuniis, flagellis, frigoribus, itineribus, disciplinis, lacrymarum effusionibus, & aliis operibus maceratus, natura sic prostrata esset, ut sibi durum vivere foret, & desiderio expetivit animæ suæ ut moreretur: quem suus Magister ex alto prospiciens, tamquam bonum militem & fidelem, voluit exaudire.
[21] [Extremo in morbo solum de Deo loquentes audit:] Cœpit ergo famulus Dei gravi infirmitate tam fortiter detineri, ut jam eum omnes fere proximum morti conspicerent. Venientes autem ex Confratribus suis causa visitandi, & si necesse fuisset, obsequium impendendi, videbant ipsum semimortuum amissaloquela jacentem: & incipientes de Deo aliquid loqui, protinus vir Dei, licet recessurus in proximum, hæc tam subtili auditu percipiebat, ut statim in vocem laudis exterius diserta lingua prorumpebat, quasi incolumis perstitisset. Cum vero anima illa purissima ad recessum se præpararet, bella quædam d volucris, alba & pulchra, quasi de suo ei congratulans tansitu, circa ejus faciem evolare non desinebat. [visitatur ab Angelo, sub specie avis viso:] Quidam vero circumstans, eam abigere nitebatur, sed pro importunitate non poterat; ita ut ab omnibus crederetur certissime, ejus Angelum fore, qui eum custodiens usque in finem, animam illam gloriosam carne solutam expectaret, ut eum socians ad vitam illam perduceret, quam Christus illi pretioso suo sanguine acquisivit.
[22] [vincit dæmonū tentamenta,] Accedentes autem & maligni spiritus, sibi errores præsentare non desistebant, ut a quo in vita semper devicti fuerant, saltem in morte laqueo aliquo capere possent. Ipse vero in agone existens, frequenter dicebat: Quare errores hujusmodi ad me defertis, cum eis acuquiescere non proponam. Cumque in tentatione sic diu fortiter in fide mansisset, quasi aurum electum & igne probatum adversariis omnibus devictis, clara voce ait; Amodo securi eamus. Unus autem de astanribus dixit: Quo ibis, Pater? At ille ait, Ad gloriam paradisi. Et hæc dicens pulchra facta est facies ejus, & membra omnia per se ipsa ordinate collocata sunt; [& placidissime moritur,] & aliquantulum subridens, anima illa gloriosa, beata, sancta, & immaculata, æternum præmium receptura, sumpto vexillo victoriæ de inimicis, carne soluta, & Angelis sociata, quasi jubilando ad patriam tam dulciter & suaviter migravit, ut simul astantes per longum spatium dubitarent, utrum esset mortuus vel vivus. Migravit ergo famulus Domini ex hoc mundo ad Patrem anno ejusdem Domini MCCCIV, [an. 1304 1 Funii.] prima die Junii, e prima hora noctis, qua solent matutinæ laudes Domino decantari: juissit autem suum corpus apud Ecclesiam B. Francisci tumulari, ut quem vivendo in mundo conatus est imitari, in morte quoque ab eo nolebat separari.
[23] Mirum in modum, dum suus ex hoc mundo transitus omnibus innotuisset, [Celebratis honorifice exequiis,] factus est concursus populorum, hominum & mulierum, juvenum & senum, & una cum Clericis & Religiosis ad ecclesiam cum hymnis & canticis detulerunt: & ibi circa ipsum omnibus completis exequiis, corpus Sancti cum multis laudibus honorifice commendarunt. Sed quia omnium providus dispensator Deus, [communi cœmeterio conditur:] Sanctos suos & amicos humana lingua vel industria non vult exaltari, ex altissimo suo consilio factum est, ut communi cœmeterio conderetur; ut ibi a Deo primo initium suæ exaltationis acciperet; & homines hæc attendentes, eum crederent omni veneratione fore condignum.
[24] Cum unus ergo [pauperum] f, infirmitate gravissima detentus, [duobus ad ejus invocationem sanatis,] diebus octo sic ab ejus oculis somnus discessisset, ut quasi amens effectus fatuus videretur; die sequenti sibi se devotissime commendavit, ejus subsidium postulando. Adfuit pius Pater, cui cura de ipsis fuerat; & eum subito sic pristinæ reddidit sanitati, quasi semper incolumis perstitisset. Hoc vero audiens alius, cujus brachium sic confractum fuerat, ut per artificiale remedium sibi subveniri non posset; fusis lacrymis ad ejus confugit auxilium, cui etiam pius Pater non defuit; imo ut Christi medicus bonus, statim brachium tanta sanitate consolidavit, ut quasi jam pristinæ fracturæ immemor esset effectus. Quid plura? tot & tantis cœpit vir Dei coruscare miraculis, & populorum undique ad ejus sepulcrum in tanta multitudine turma cœpit confluere, [coguntur Fratres transferre corpus ad ecclesiam,] ut ecclesiam ipsam & locum omnem circa sepulcrum diebus ac noctibus sic incessanter occuparet, ut Fratres ipsius loci ex hoc molestiam non modicam paterentur: qua de causa compulsi sunt, exhumatum corpus in ecclesia cum hymnis & canticis deportare. Mirabile certe, licet multis contradicentibus, divina tamen deducente virtute, in ecclesia supra locum illum g, ubi jacet honorifice tumulatus, ut supra expressi, de sui & suorum [ossium] exaltatione mirifice prophetavit, super quo altari constructo, Missarum solennia ad ejus commendationem, & gloriam quotidie celebrantur.
[25] [quod exinde omnigenis claret miraculis.] Porro sicut vir iste beatus mirandis virtutum signis in vita claruerat, sic & a die transitus sui, & in præsens per diversarum regionum partes. præclaris miraculorum prodigiis, divina eum præcedente potentia, coruscat. Nam cæcis & surdis, mutis & claudis, hydropicis, & paralitycis, dæmoniacis, naufragis & captivis, ipsius meritis remedia conferuntur, omnibusque morbis, necessitatibus & periculis subvenitur. Igitur hic est ille, qui languores multorum purgat, aquas salsas peccatorum in dulcedinem lacrymarum vertens. Hic est flos; a reatibus purgans, cujus odore mortui peccatis, reviviscunt. Hic rubus ardens, [Laudatur ab Auctore:] cujus ardore debiles & tepidi accenduntur. Hic est lapis angularis, tentationibus conquadratus, in superna Hierusalem collocandus. Hic est Sampson dux fortissimus, inimicorum opera per omnia devastans. Hic est fons de paradiso dulcedinis egrediens, per exempla salubria irrigans universam cordium inimicorum Christi ariditatem. Hic est balsamus odoris, ad cujus influentiam nares peccatorum ab æternis gehennæ laqueis absolvuntur. Hic est Moyses ille sanctissimus, [& antiquis Patriarchis comparatus,] viam præbens populo per desertum, ut eos ad terram promissionis conduceret. Hic est Judas ille Machabæus, qui multum orat pro populo & pro universa civitate sancta Hierusalem, ita ut omnes qui puro corde, & conscientia non ficta, ejus implorant auxilium, petitiones eorum firmiter salutarem consequantur effectum.
[26] Ad Confessorem ergo istum piissimum nostrorum cordium vota medullitus convertamus, ut per ejus merita amore sancti Spiritus inflammati, [invocandus & imitandus proponitur,] æterna fiducialiter appetamus: in Christum quoque oculos nostri intellectus celeriter dirigamus, ut per sua lucis exempla monstrata nostros actus lucidos reddere valeamus; ut dulcedine suavitatis æternæ gustata, cordiales angustias & tentationes facilius deponamus; & inde nostras animas atque corpora, actus quoque, sensus & operationes, cuncta cordis & oris, flexis ante eum genibus, & lacrymis contritionis & pœnitentiæ irrigati, fiducialiter committamus. Quia ipse, ut pius & misericors, veniet & salvabit nos; & si moram fecerit, nihilominus expectemus, eum incessanter precibus invocando, quia veniens veniet & non tardabit, illuminans abscondita tenebrarum, & tunc laus erit unicuique a Deo. Ita quod ipsius meritis & intercessione corda nostra interius sic ardore sancti Spiritus accendantur, ad congrue operandum; [omnibus omnia futurus] oculi nostri radio lucis æternæ sic illuminentur, ad caute incedendum; mens nostra sic æternorum dulcedine repleatur, ad caduca reliqua non appetenda; gressus nostri & operationes sic perducantur, ad non dijudicandum; ut his malis omnibus, quæ nostris meritis patimur, exuti, vitam illam beatam feliciter intrare possimus, quam Christus nobis suo pretiosissimis sanguine & super crucem de plagis sacratissimo effuso acquisivit; ubi ipse cum Angelis & Archangelis, atque Sanctis omnibus, cum Patre, in perfecta eternitate Personarum, manet gloriosus Deus, per infinita secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Iubilæum celebravit Bonifacius VIII anno 1300, quo ivisse Beatum sentit Waddingus.
b Vita Ital. addit, Tertiariis.
c Eadem: Multi enim anni sunt, quod ex revelatione de te mihi facta, adventum tuum singulari cum desiderio expectavi.
d Ecgraphum nostrum, bellua quædam velut hic alta: quod perperam scriptum correxi per conjecturam ex Waddingo sumptam, uti & alia paucula, sed nullius momenti, quorum tam evidens patebat correctio, ut eam indicare fuisset superfluum. Vita Italica, Columba alba.
e Ætatis anno LXIV, inquit eadem.
f Hanc additionem exigere videntur sequentia verba, cui cura de ipsis fuerat.
g Vita Italica, Id est ad altare Martyris Christi S. Laurentii.
CAPUT IV.
Quædam miracula post mortem.
[27] Ut autem de bonis, per ipsum a Deo nobis collatis, [Pauca ex multis.] gratias referamus; ad Omnipotentis gloriam & honorem, & Confessoris sui veridicam commendationem, aliqua ipsius per fideles testes approbata & conscripta miracula breviter intexere disposui; sed sufficientia propria negat, & miraculorum multitudo ac varietas studium plurimum & laborem cum sudore requirit; maxime cum ipse quotidie per diversas mundi partes, divina se protegente virtute, novis & innumeris decoretur miraculis. Quare per omnia scribendo discurrere non propono, quasi numerum invenire cupiens; sed aliqua solum breviter tangam, secundum quod languorum diversitas, & infirmitatum varietas deposcit.
Et primo de Cæcis illuminatis.
[28] Apud Castrum-Leonem a, mulier quædam a magno tempore sic visum ex toto amiserat, ut aliquid minime cernere posset. Audiens ergo famam viri sancti, per omnes circumstantes partes crebrescere, & quod Deus suis precibus multos de cæcitate ad visum revocasset, interius ardore devotionis accensa, & spem recuperandæ sanitatis assumens, ad ejus sepulcrum cum grandi fiducia se poposcit deduci. Cum autem super ejus sepulcrum, lacrymabili facie suum exposcens auxilium, diu permasisset, aliquantulum mulier obdormivit: tandem consurgens, ad propria cum suis cœpit redire, nullo in ea sanitatis signo apparente. Dum ergo juxta civitatis portam egressa esset, elevans oculos suos, subito & præter cursum ordinemque naturæ, omni volamine ablato, res per tantam itineris distantiam percepit, ut jam viderentur oculi vetulæ senescentis in juvenilem vigorem fere mutari. Prorupit itaque mulier, alacri vultu & prudenti animo, in Confessoris Christi laudes debitas & honores, cujus meriti interventione sentiebat se esse sanatam.
[29] In Comitatu Anconitano, vir quidam oculum dextrum sic ex toto confractum per magnum temporis spatium habuerat, ut non solum illius intuitu aliqua cernere non posset; verum etiam, propter; magnam ejus deformitatem, ab omnibus monoculus videbatur. Tandem audita fama Viri, devotione qua decuit, se suæ protectioni commisit. Mirabile certe. De sero emisit votū, cui pius Pater affuit, velut languorum perfectissimus curator, & ei oculum prius confractum debita harmonia subito reparavit, ut in eo vestigium livoris alicujus minime appareret. Surgens vero mane, & se liberatum intuens, clara luce ad ejus sepulcrum quam cito venire disposuit, ubi laudes gratas redderet Deo, qui dignatus fuerat eum, ob merita Sancti, a tali plaga curare.
De Mutis & Paralyticis.
[30] Apud Castrum Tavoleti b in Comitatu Arimini, ubi sanctus Pater multa dignatus est operari miracula, pater & mater filium habebant, qui jam quintum ætatis annum compleverat, & nulla ei facultas loquendi videbatur adesse. Cum pater ipsius & mater tristitia plurima & dolore vexarentur, præsertim cum posteritatem aliam non haberent, votum vovere Domino, quod si vincula linguæ ejus solvere dignaretur, ejus sepulcrum honorifice una cum puero visitarent, & miraculi novitatem omnibus innotescere procurarent. Emisso autem voto, subito audientibus cunctis puer aperiens os suum dicit; Mater, volo portari ad ecclesiam Sancti qui me liberavit. Stupefacti vero qui aderant ad tam insoliti miraculi novitatem, & votum adimplere studentes, ex tunc cœperunt ad Sanctum devotione interna solicite famulari.
[31] Sacerdos quidam de Monte c Coupiolo, per annos quadraginta paralysim linguæ vehementissimam passus est, & per artis remedium alicujus sibi subvenire non poterat. Cumque se Confessori Christi devotissime fusis lacrymis commendasset, tantam meruit linguæ ejus ob merita Sancti recipere sanitatem, ut ex tunc ita diserta lingua, & aperto sermone loqueretur, acsi nunquam impedimentum aliquod habuisset. Veniens ergo ad sepulcrum ejus, sibi gratias de tanto beneficio referens, retulit Fratribus gestæ rei ordinem, sicut fuit; promittens ob hoc se ad Curiam summi Pontificis accedere, si necesse foret aliquando, propter ejus Canonizationem, & ibi de omnibus verum testimonium reddere, sicut in veritate habebat.
De Contritis.
[32] Vir quidam Joannes nomine, de Civitate Fuligni, dexteram tibiam a tempore suæ nativitatis sic contractam & aridam habebat, ut sine baculo & difficultate non modica ambulare non posset: in genu vero grossitiem quamdam ex nervorum contractione habebat, propter cujus tumiditatem genua invicem ambulando collidebantur, cujus causa dolorem continuum patiebatur. Cum ergo sui animi angustiam cerneret tantam, ad istius Confessoris Christi auxilium implorandum, omnes sui cordis affectus convertit; & veniens ante suum altare, lacrymas fundere & tacitos ululatus emittere non desistebat; firmiter credens, Sancti pietatem, quam tantum commendari audierat, ad suam exaudiendam petitionem deflectere. Præ nimia vero lassitudine cœpit aliquantulum obdormire. Dum autem sic dormiret, sibi in visu apparuit sanctus Pilingottus: qui apprehenso genu & tibia, vertit se ad Crucem Christi, quæ ibi depicta erat: & ait; Domine, libera eum. Infirmus vero hoc audiens, ex desiderio liberandi, responsum alteri surripuit, & ait: Et ita, Pater, libera me. Et hæc dicens, extendit manus suas, ut Sanctum caperet: & excitatus est; statim duos panos reperiens, sibi in manibus dimissos a Sancto. Audientibus autem cunctis qui aderant & videntibus, cœperunt tibia & genu quodam stridore concuti, & nervi contracti extendi. Alii autem accurrentes acceperunt pallium, quod Sancti fuerat, & super ipsum imposuerunt. Et statim membra illa ita perfecte consolidata sunt, ut ibi infirmitatis vel doloris alicujus nullum de cetero signum videretur.
[33] Vir quidem de Monte-locco, d per annos viginti duos, pedes contractos, & ad invicem retortos habuerat; itaque ambulando non pedis plantam, sed quod vulgariter collum dicitur, super terram ponebat: nec propter hujus infirmitatis inveterationem tam longam, dolores cessaverunt; sed potius ex abundantia humorum ad locum defluentium, quotidie augmentabantur. Cum ergo Sancti merita vigorose ut potuit invocasset, statim cœpit ita visibiliter liberari, ut sine difficultate quocumque vellet posset accedere. Porro vir iste non fuit tanti beneficii immemor vel ingratus; sed statim iter arripiens ad ejus sepulcrum, ei gratias rependere debitas non postposuit. Mirum in modum! Consueverunt homines ex itineris labore quamplurimum fatigari, nervi vero & organa corporis fortiter debilitari: iste autem ut venire cœpit, continuo virtute quadam supernaturali fortificatus est, atque membra omnia consolidata sunt, ut de cetero ambularet, ac si numquam infirmitate aliqua fuisset detentus.
De fractis; Rubrica.
[34] In civitate Fani vir quidam per longum tempus periculosam fracturam sic passus fuerat, ut intestina omnia ad virilia membra e descenderent: non valens autem ambulare præ cruciatu, quo diu noctuque torquebatur, votum fecit S. Pilingotto, & subito sanum se reperit.
[35] Erat Urbini vir quidam, adeo graviter infirmus, ut aliquando dies & noctes octo insomnes egerit, ac pene a mente alienus videretur: sed & hic, mox ut se B. P. Pilingotto commendavit, sanitatem recepit. Quod cum alius quidam eadem in civitate infirmus rescivisset, cui fractum brachium nulla adhuc potuerat arte sanari; invocavit etiam ipse auxilium Sancti, & similiter dimissus est ab infirmitate sua.
ANNOTATA D. P.
a Catro-leone, inter Urbinum & Æsium via fere media, Urbino distat 18 p. m.
b Decem milliaribus Urbino, inquit Vita Ital. & omittit ad quem Comitatum spectet. Recte: nam hodie videtur ad Urbinatem spectare, cujus metropoli duplo propior est, quam Arimino, & sic Topographia Italiæ Io. Ant. Magini, atque hunc secutus Io. Blavii Atlas, Tavolettum notant intra fines Urbinates.
c Vita Ital. Capiolo : neutrum nomen exhibent Topographicæ mappæ.
d Ita etiam locum nominat Vita Ital. sed neque hunc in tabnlis reperio.
e Hic deficit Ms. in quo verosimiliter olim plures alii tituli notabantur. Quæ autem sequuntur, adjunxit auctor Vitæ Italicæ: quia in super reperit, vocem resanatus, quæ etiam est in ecgrapho nostro.