DE SANCTIS IUVENTIO, CYRIACO EXUPERANTIO ET HERACLIA MARTYRIBUS ROMÆ.
Ex Martyrologiis.
[Commentarius]
Juventius, Martyr Romæ (S.)
Cyriacus, Martyr Romæ (S.)
Exuperantius, Martyr Romæ (S.)
Heraclia, Martyr Romæ (S.)
G. H.
[1] Martyrologium Romanum hunc mensem ad has Kalendas Maii ita auspicatur: Romæ S. Juventii Martyris. Annotat Baronius: [Nomen S. Juventii;] De eo vetera manuscripta, ex quibus Molanus hac die, scilicet in ea editione, qua iste solum usus est anni 1568. Ast in duabus aliis post secutis, quasi animadverso primæ editionis errore, legitur, Romæ S. Viventii Martyris, & ita habent etiam Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusum, atque Grevenus in augmento Usuardi, & nonnulla Mss. ejusdem Usuardi exemplaria, ad usum Belgicarum Ecclesiarum aucta; [potius quam Viventii,] in quorum etiam pluribus & in Ms. Florario legitur, Romæ S. Vincentii Martyris. Martyrologium Bellini, secundum morem Romanæ curiæ Parisiis anno MDXXI auctius editum, & Galesinius cum dicto Martyrologio Romano consentiunt, & habent Romæ S. Juventii Martyris. Idque malumus retinere, quia antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, quarto loco de illo & tribus sociis agunt, & fere ista habent: Romæ Joventi, Cyriaci, Exuperanti, Hieracliæ. In aliquibus legitur etiam, Juvenci, Cyrici & Eracliæ.
[2] Ex his nomina Juvenci & Cyriaci sunt in Martyrologiis Trevirensi S. Maximini, & duplici Romano Cardinalis Barberini. In Ms. Pragensi legitur Viventii & Cyriaci. [& 3 Sociorum,] In Corbeiensi Joventiæ, Cyriaci. In Ms. Reginæ Sueciæ, Romæ Cyriaci cum aliis tribus, quos retulimus. Ms. Vghellianum Romæ Viventii, & Strozziannum Florentiæ Viventii. Mss. Atrebantense & Tornacense, Romæ natalis S. Exuperantii; pro quo in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad gradus scribitur, Operantii, & additur Joventi: [in antiquioribus Mss.] pro quo etiam Juventii legitur in Ms. Augustano; Joventi in Parisiensi Labbei. Servamus ergo primo loco S. Juventium Martyrem cum Martyrologio Romano, ex consensu plurimorum; eique adjungimus Cyriacum, Exuperantium, Heracliam ab aliis additos. In apographo Corbeiensi S. Hieronymi interponebatur nomen Nicomedis Martyris: sed, uti inter Prætermissos & in alios dies rejectos diximus, est solum hoc die dedicatio ejus Ecclesiæ, festum vero ipsius recolitur solenni veneratione ad diem XV Septembris.
[3] [ætas ignota.] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ celebrat S. Juventium, martyrio affectum Romæ, qua tamē persecutione, & quo martyrii genere passus sit se reperire non potuisse ait: quod & nos paßim de antiquis Martyribus fatemur; quoniam in præcitato Martyrologio S. Hieronymi solum nomina & palæstra Martyrii soleant indicari; & ex illo paßim alii suos Fastos transcripserint. Interim Maurolycus, de Viventio (haud dubie Juventium intelligens, littera prima transposita) ita scribit: Romæ S. Viventii, ex Gallia Presbyteri, qui Theodosii & Valentini temporibus claruit. Hoc ille unde habuerit difficile est divinare; & in talibus sæpe deprehenso per gratuitam fictionem fallere, difficilius fuerit habere fidem. Maurolycum more suo descripsit Felicius.
[4] Mirabile est autem quomodo Ferrarius, dum in Gallia S. Virianum Presbyterum & Martyrem celebrasset, in Notis potuerit citare Maurolycum, qui illum sub Valentiniano & Theodosio Imperatoribus claruisse, Romæque martyrio coronatum scribit. Sed hoc nobis documento sit, quam perperam legantur sæpe & describantur Auctores. [An ex Juventio factus aliis Virianus?] Videtur uterque Valentinianum Imperatorem voluisse indicare: Ferrarium autem secutus fuit Saussajus in Martyrologio Gallicano, cum S. Claudio Episcopo Viennensi adjunxit Helladium Episcopum, & S. Virianum Martyrem, in pietatis agone coronatum. Bellinus & Molanus, omissa palæstra, solum meminerunt S. Viriani Martyris; cui Grevenus in Auctario Usuardi, & Canisius in Martyrologio Germanico, [eique Justus additus.] addunt socium his verbis: Justi & Viriani Martyrum. An ergo sicut ex Juventio factus est Viventius aut Vincentius, ita etiam Virianus? Nolumus id definire: sed neque ejus nomine augere numerum Sanctorum hujus diei, ob defectum antiquorum Catalogorum: satisque habemus rem indicasse, & nomina inter Prætermissos retulisse, si forte aliquis majus lumen poßit affundere, ut ex hisce tenebris etiam lector eruatur. Justinus quidem & Verianus nominantur in Actis Aronensibus SS. Gratiniani & Felini, velut cum ipsis hoc die paßi Perusii: sed eos nihil huc spectare arbitramur.
AUCTORE D. P.
[5] In sacello, quod est a dextro latere nobilissimi amplissimique Templi nostræ domus Professæ Neapolitanæ [S. Juventii Reliquiæ,], sub auspiciis & nomine Beatissimæ Virginis Dominæ nostræ, inter ceteras Sanctorum Sanctarumque Reliquias, quarum sacer ibi thesaurus reconditur, multa extant fragmenta præcipua Corporis S. Juventii Martyris; asservanturq; in basi pectoralis statue inauratæ ejusdem Sancti, vultu juvenlli depicti. Hic sacrorum lipsanorum thesaurus, ex Martyrum cœmeteriis Romæ Apostolica auctoritate extractus, & ab Illustriss. ac Rev. D. Cardinali Sfortia Neapolim delatus, ac Dominæ Portiæ Cigalæ Ducissæ de Cardinate, & Pricipissæ Satriani, donatus est; uti ex literis authenticis, manu publicorum Notariorum super eo confectis, constat. Ab hoc rursus Patri Antonio Cigalæ Societatis Jesu concessus ac traditus, [an Neapoli?] diu servatus fuit in capsulis ligneis, sub altari maximo ejusdem Templi; unde postmodum ad supradictum sacellum translatus, & capsulis inauratis, & semistatuis item inauratis, Martyrum vultus repræsentantibus reconditus, in lateralibus sacelli parietibus piæ fidelium venerationi exhibetur. Ita nobis inde scriptum fuit anno MDCXC a R. P. Iosepho de Luciis, monente, de ipso S. Juventio Officium sub ritu Duplici recitari a nostris, quasi nihil dubitantibus ejus illas esse qui in Romano Martyrologio memoratur. Credebantur quidem hujusmodi festa cessatura, per Decretum die XIX Octobris MDCXCI publicatum: sed experientia docuit usum semel pie inductum, non absque incommodo abrogari posse; suspensaque quodammodo Decreti executio, omnia in eodem quo reperit statu reliquit. Ipsum tamen hic reponere juvat, [Effectu cur caruerit Decretum:] ad memoriam posteritatis. Cum sacrorum Rituum Congregationi innotuerit, quam plures abusus irrepsisse circa recitationem Officii, sub prætextu Decreti ab eadem Congregatione evulgati de anno MDCXXX, & in Breviario Romano impressi, in quo permittitur posse in ecclesia recitari Officia, & Missas celebrari, de Sanctis, quorum Corpora vel insignes Reliquiæ in illis asservantur; Eminentissimi Patres, eidem Congregationi præpositi, iisdem abusibus evellendis præcipue intenti, inhærendo Decretis alias in similibus editis, declararunt, prædicta Officia Sanctorum, ratione Corporis seu insignis Reliquiæ recitanda, intelligi debere de Sanctis dumtaxat in Martyrologio Romano descriptis, & dummodo constet de identitate Corporis seu insignis Reliquiæ ejusdemmet Sancti, qui reperitur in Romano Martyrologio descriptus. De ceteris autem Sanctis, in prædicto Martyrologio non descriptis, aut quibus a sancta Sede non fuerit specialiter concessum, (Exceptis tamen excipiendis, juxta Decretum Urbani VIII, nihil mutari volentis circa eos pro quibus immemorabilis temporis præscriptio militat) Officia & Missas recitari vetuerunt, non obstante quod ipsorum Corpora vel insignes Reliquie in ecclesiis asserventur: quibus tamen, [de Officio pro talibus non recitando.] ab Ordinariis locorum approbatis, debitam fidelium venerationem, prout hactenus servatum, sed absque Officio & Missa, sub pœnis de non satisfaciendo præcepto recitando Officium aliisque in Constitutione B. Pii V contentis. Optarem ego neminem juveniri posthac tam simplicem, ut solum nomen sufficere credat ad probandam identitatem in Decreto requisitam: alias novißimus error fieret peior priori, cum sola ex Martyrologio petita nomina imponantur Reliquiis Roma offerendis; cum centeni fuisse potuerint Synonymi Martyres Romæ paßi.