DE S. PHOTINO CONFES IN NAMURCENSI BELGII DIŒCESI.
Ex traditione & usu loci, ubi colitur
[Commentarius]
Photinus Confessor, in Namurcensi Belgii diœcesi (S.)
D. P.
Namurcum inter & Bovinium ad Mosam, prope Abbatiam Molinensem, vicus est Anhee vulgo dictus, [Cultus Dominica 1 Junii] ubi anno MDCXLVII, cum per diœcesim istam transitum haberet Bollandus noster, præter ecclesiam & domum Pastoris nihil videbatur, habitationibus rusticorum longius inde remotis; sed magna festivitate, prima quoque Dominica Junii, coli dicebatur S. Photinus Confessor, vulgo S. Stan vel S. Stamp (mirabili sane conversione nominis) qui contra morbos puerorum invocatur. Plura & distinctiora rogatus quærere Collegii nostri Namurcensis Rector. Petrus de Troyen, respondit per litteras, anno MDCLXXXIX die XX Septembris datas, in hæc verba: Bis fui in vico d'Anhee, ubi S. Photinus, vulgo S. Stamp, honoratur: sed nihil de eo ibi discere potui, [patrociniū ad levandam infantium imbecillitatem] nisi quod seniores loci credant, Reliquias inde ablatas a Francis. Prior autem Molinensis Abbatiæ mihi dixit, ab uno ex senioribus Monachis audivisse, quod femina, quæ infantem, invalidum & gradiendie facultate destitutum, attulerat ad sacellum Sancti, ipsum invocando, eumdem reduxerit gradi incipientem. Verum nihil talium beneficiorum authentice habetur scriptum; solum dici pro certo potest, magnum esse concursum feminarum ad sacellum istud, apportantium illuc liberos suos, ad formandum gressum imbecilles. Hactenus ille. Quia autem de Francis facta mentio, recordor, inter ipsos VI Augusti, contra claudicationem & podagram coli S. Stapinum, quem Theophilus Raynandus, [similitudo cum S. Stapino, Podagricorum Patrono.] in Opusc. de Titulis cultus Sanctorum specialis, num. 24 Episcopum Castrensem facit, licet eo loci nesciatur fuisse Episcopatus ante annum MCCCXVII, quando Albigensis in Gallia diœcesis divisa primum fuit. Propter veterum autem omnium de eo silentium, ac similitudinem gratiæ ipsi cum S. Photino attributæ, inducor ut suspicer, eumdem esse; cujus notitia ex Belgii semi-Teutonici confinibus ad Francos pervenerit, non ita pridem sub ejusdem aut similis significationis nomine, non proprio, sed ducto a genere gratiæ, ab illo sperari & impetrari solitæ. Etenim Belgis Stan, pedibus insistere est; Stampen, pedibus terram pulsare, quid firmitatem notat; Stappen, gradum ponere, passusque formare; quæ eodem spectant omnia.