Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PROCULO EPISC. MART. BONONIÆ IN ITALIA.


ANNO DXLII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De Cultu, & duplici translatione corporis;
ac Martyrii tempore, ejusque diversitate a Proculo Interamnensi.

Proculus, Episcopus Martyr, Bononiæ in Italia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Post exhibitum hoc die Commentarium Henschenianum de S. Proculo, Milite Martyre; nihil hoc loco dicendum videri posset, de contumulato eidem S. Proculo Episcopo Martyre, si hic, quod jam Henschenius fecerat, esset rejeciendus ad I Decembris, [Hactenus creditus fuisse Interamnensis Episcopus,] quo Interamnæ colitur S. Proculus Episcopus Martyr, cujus ibidem etiam corpus ostenditur. Id vero crederetur tanto in speciem æquius, quanto minus ipsimet Bononienses, qui similiter eo nomine corpus ostentant, cum Interamnensibus nunc certant de eo; credentes, quod is qui Bononiæ passus est, Interamnensis Episcopus fuerit, ex Syria cum S. Anastasio in Italiam advectus. Ne autem ex corporum duplicitate videatur existere controversia inexplicabilis, [ob applicata ei Acta S. Herculani,] ambæ partes in hoc fere conveniunt, ut duos SS. Valentinos, totidemque Proculos Episcopos Interamnenses faciant; quorum primus Interamnæ, secundus Bononiæ obierit; sicut faciunt Perusini Herculanos duos, & Narnienses, duos Juvenales. Sed hoc, meo quidem judicio, aliud non est quam velamen ignorantiæ, indiciumque maximæ confusionis, temporibus locisque inductæ, ex variarum personarum homonymia; eo etiam auctæ, quod S. Herculani Perusini Acta qualiacumque, mutatis dumtaxat nominibus, applicata fuerint S. Proculo Interamnensi. Istis ergo omnibus sepositis, de eo qui Bononiæ etiamnum requiescit, & communem cum S. Proculo Milite cultum habet, hic seorsim agendum, tamquam Bononiæ nato, & verosimiliter ex antiquiori ea in urbe Patrono nomen a parentibus nacto, ibidemque Episcopo ordinato.

[2] [Melius dicetur suffectus S. Theodoro Bononiensi Ep. sub an. 540; Bononiensis ipse,] Ac primum retexo illud, quod in Appendice ad diem V Maji, atque ad nomen S. Theodori Episcopi Bononiensis dixi, num. 4; omnibusque iterum consideratis fidentius jam dico; nihil esse causæ, seclusa tam perplexorum Actorum farragine, quin credatur, mortuo prædicto S. Theodoro, suffectum fuisse hunc S. Proculum, assumptum ex ipso Cleri Bononiensis corpore, circa annum DXL. Hic vero Gottherum Regi Totilæ, post fusos circa Padum Iustiniani Duces, torrentis instar Florentiam properanti, ad eum Bononia avertendum occurrerit, pastoralis suæ curæ mercedem a barbaro victore consetutus mortem anno DXLII. Scio, Totilam cum Gothis suis non fuisse Gentilem idololatram, qualem Acta ipsius & S. Herculani fingunt; sed sub Arianismi profeßione Christianum; scio etiam apud Procopium legi, quod victoria illa aliisque potitus Totilas, multa in captivos humanitate sibi devinciebat animos, ita ut eorum plerique Romani homines Gotho Duce in Romanos arma ferrent.

[3] Quam vero parvi facienda sint ista quæ dixi Acta, apocrypha quam quæ maxime, vel hinc Lector intelligat, iisque nihil moveri discat; [quam ex fabulosis S. Anastasii & filiorum venisse ex Syria:] quod Sanctos, cum aliis octo sociis omniumque duce & institutore S. Anastasio, ex Syria Romam advectos, ab Urbano Papa susceptos ordinatosque, dicant tempore Juliani Apostatæ; quo ipsos ad necem quærente, dispersi per varias Italiæ civitates, fidem iis annuntiaverint, & ecclesias singuli singulas illustraverint; ac tandem duo ex illis, Herculanus scilicet & Proculus, a Totila Gotthorum Rege sint interfecti; cum ab Urbano ad Totilam fluxerint anni omnino CCC ac XX; ut frustra hic se torqueant, qui isti peregrinorum Syronum adventui alia tempora nituntur aptare. Nam si omnium istarum Legendarum fons primus requiratur, invenientur ipsa primigenia S. Anastasii filiorumque ac nepotum Acta, ex veris quidem Sanctorum verorum nominibus conflata esse, sed locis temporibusque diversorum. Nam qui ibi dicitur ad Aquas-Salvias Iuliani jussu decollatus, cujus nomini erectum eo loco monasterium sit, [non obstantibus Actis apocryphis contrarium asserentibus.] ubi integrum caput ostendatur; est S. Anastasius Monachus, in Syria captus a Persis, atque in Assyria Martyrium passus anno DCXXVIII. Tum narratur Martyrium nepotum trium, quasi diu post patrem, & tamen sub Diocletiano ac Maximiano passorum, qui tanto seniores Iuliano fuerunt. Fuse etiam describuntur S. Brictii, unius ex filiis crediti, gesta cum Eugenio Papa, qui primum creatus fuit anno DCLIV: ut nihil absurdius fingi poßit. Sed non propterea minus credibile mihi fit Martyrium Proculi Bononiensis, attendenti, quæ Totilas tum in S. Herculanum Perusinum perpetravit, teste Gregorio Magno in Dialogis, quæque Proculo huic perperam inepte applicantur; tum quæ designavit in S. Fulgentium Episcopum Utriculanum, teste eodem Gregorio lib. 3 cap. 12, a nobis relato ad XXII Maji, quem ut reverentius haberet Rex Totilas, non nisi maximo miraculo inductus fuit. Nempe clemens iis volebat videri, quos armorum socios malebat quam adversarios; sed erga imbelles Episcopos truculentior erat, zelo Arianæ impietatis actus. Non est tamen hæc nostra de Proculi Bononiensi Episcopatu, Martyrioque sub Totila recens opinio, ut alicui forsan videri poßit: sed ante annos centum multis Bononiæ communis fuit, teste Constantio Felicio, in eo quod sub annū MDLXXVII Italice edidit Kalendario Historico: ubi cum I Decembris referret Proculum, Bononiæ martyrizatum sub Totila, eique dedisset titulum Narniensis Episcopi, mox addit, sive (ut alii dicunt) Bononiensis.

[4] Istis ergo omißis, & Proculo Bononiensibus Episcopo dato; ipse, eo quem dixi, vel alio quocumque modo aut tempore defunctus, fuit tumulatus a civibus (teste Antonio Pauli Masini in Bononia perlustrata ad hunc diem) juxta viam vulgo Mirasol grande dictam, pone palatium Rovinorum. Neque dubitaverim, [Fuit is tumulatus primo ad viampublicam] quin pro affirmanda sanctitatis ejus fide multis tumulum miraculis clarificaverit Deus: non tamen inter illa numeraverim defuncti pueri suscitationem, & incorrupti post plures annos corporis integritatem, nullo apparente vestigio vel sectionis in collo, vel lacerationis in dorso; quia hæc omnia verbotenus accepta esse video ex Actis S. Herculani. Ceterum quocumque modo in primo illo suæ sepulturæ loco clarificatus sit S. Proculus Episcopus; ablatus inde fuit nescio quo tempore; & Crux quæ ibi steterat; inquit Masinius, posita est in media pila, ad sinistrum angulum ejus viæ, quæ ducit ad Deiparam de Miramonte dictam: in qua etiamnum cernitur vetus effigies Crucifixi. Ipse vero tumulus valde parum aberat ab ecclesia S. Ambrosii, circa annum MDLXXVI profanata; ejusque ibi adhuc cernuntur vestigia. Ecclesiam illam adjunctasque ei domos ad jus Monachorum S. Proculi olim pertinuisse, patet ex contractu Caroli Rovini, anno jam dicto cum ipsis initi, ad eum locum, ubi palatium struere volebat, eximendum ab onere census annui, ipsis Monachis solvendi.

[5] [inde translatus ad ecclesiam S. Sixti, nunc dictam S. Proculi:] Poßidebant hi locum & ecclesiam subterraneam, prius S. Sixto dicatam; in eamque, ad suos usus refectam, aut potius a fundamentis extructam novam, sub honore & nomine S. Proculi, utriusque Sancti corpus transtulerant, circa annum DCCCC: hoc enim colligitur ex monumento, quod allegatur, quodque mox videbimus transcriptum esse ex celatura arcæ, intra quam Ioannes Abbas anno MCCCLXXXX, die XVII Februarii feria V post Cineres, sacra Corpora composuit; ut oporteat ea ibidem jacuisse, vel sub sua quemque ara divisim, vel conjunctim sub communi una. Allegant hanc inscriptionem Paleonius atque Masinius. Hic vero etiam meminit inspecti solenniter arcæ ante sequiseculum, ex fide authentici instrumenti, cujus ecgraphum legitimum nobis curavit Illustriss. Comes Valerius de Zanis, quodque ex Italico sic Latine reddo.

[6] Anno MDXXXVI, Indictione VIII, die XV Januarii; cum Reverendi Fratres monasterii S. Proculi Bononiæ, Ordinis S. Benedicti Monachi, [ubi an. 1536 loco mota & aperta fuit arca,] reædificarent ecclesiam suam; volentes ex veteri & ruinosa novam atque magnificam facere, ad honorem Dei & S. Proculi; cumque ideo movenda loco esset arca, continens corpora prædicti S. Proculi Martyris, Sanctique Proculi Episcopi; aperuerunt eam coram Rev. D. Augustino de Zanettis, Suffraganeo atq; Vicario generali Reverendiss. D. Episcopi Bononiensis, & Magnifico D. Comite Alexandro Pepuli, Mag. Vincentio de Ursis, & Mag. Joanne Anzarolo Curato, Patriciis Bononiensibus, assumptis, deputatis atque electis a Magnifico Regimine Dominorum Quadraginta-virorum, Reformatorum status libertatis Bononiensis. Mota autem fuit prædicta arca a loco suo solito, & deposita intra capellam ab Isolanis fabricatam, existentem in dicta ecclesia; quoad usque a Magnifico Regimine deputatus ei fuerit locus conveniens: ipsa vero inveniebatur ut sequitur. Est arca illa grandis ex marmore Lucensi, longa pedes Bononienses sex, larga duos cum dimidio, alta tres: pes autem Bononiensis excedit Geometricum tres uncias sive pollices cum dimidio. Habet illa ad utrumque caput festonem (ut vocant) unum, & zonas duas cum pancarpiis, duabusque columellis canniculatis ad angulos: crucem vero parvam sub festonibus, atque operculum supra quatuor ejusdem coloris

[Pagina 81]

laterculos positum, superneque insignitum Cruce, & regula terminatum. Sub hoc operculo in fronte arcæ spectantur duo Angeli, tenentes tabulam, sic incisam ✠ MCCCLXXXX, [cum notiadepositorum in ea corporum an. 1390.] die XXVI Februarii, posita in ista arca [integra] corpora beatissimorum Proculi Episcopi & Martyris, & Proculi Militis & Martyris, de Bononia, quæ latuerunt in isto loco circa quingentos annos; & in isto monasterio fuerunt composita, tempore [Reverendi Patris] Fratris Joannis, Abbatis dicti monasterii, & per cum collocata, ut videtur. Quæ ut clarius intelligas, ecce tibi formam ejus æri incisam, una cum mensura altaris, & ipsius arcæ titulo ad longum expanso, iisdem quibus exprimitur litterarum ductibus, in quinq; lineas partitis: infra quas cur plus quam dimidia pars spatii nullis litteris insculptavacet, aliis divinandū relinquo.

[7] Arcæ isti prætendebatur munimentum quoddam figlinum, tribus compositum partibus, cum portula in medio, duabusque figuris ex utroque latere, disjunctum tamen ab arca: quod cum deberet removeri, in plura frusta confractum est. Eo remoto, apparuit in medio arcæ fenestella, [quæ sigillata transfertur], ferro interius affixo craticulata; perquam cratem videbatur capsula, cooperta panno floribus figurato, cum assere supraposito; in qua capsula dicebantur esse Reliquiæ prædictorum gloriosorum Proculorum. Porro cum moveretur arca, D. Suffraganeus predictus. Stolam indutus Sacerdotalem; & Fratres, cum cereis ardentibus multaque reverentia, Te Deum concinentes; atque ingens virorum & mulierum turba, cum candelis ad ecclesiam venerant, ipsam arcam ad focum ubi servanda erat comitaturi. Deinde eratis ferrea obtecta fuit folio uno chartæ regiæ, quinque locis sigillato per Dominos Regentes; addito etiam sexto sigillo monasterii: & de omnibus sic actis, ex commissione Magnifici D. Confalonerii justitiæ, ego Euangelista Matulianus, Notarius & Cancellarius Magnificæ Communitatis Bononiensis, tamquam publica persona, confeci scripturam publicam. Actum in ecclesia S. Proculi, coram Correctore utriusque Facultatis, Doctore Mag. Francisco Marci Antonii Torelli, D. Hippolyto Zacchini Secretario ecclesiæ, testibus vocatis & rogatis. Nota & rogitum mei Euangelistæ Matuliani, Notarii rerum præfatarum rogati.

[8] Ad majorem porro securitatem & reverentiam prædictarum Reliquiarum, prædicta arca, sigillata ut supra, sublata est cum debita veneratione a Fratre quodam, in conspectu Rev. D. Abbatis multorumque Fratrum, & Magnificorum DD. Assumptorum prædictorum, absente dumtaxat Magnif. Mag. Joanne Jacobi Curato, qui postea supervenit. Deinde foramina omnia prædictæ craticulæ gypso fuerunt obturata, [iterumque firmius sigillatur,] sic ut inspici arca interius nequeat: eidemque gypso rursus toti crati inducto, impressum fuit tribus locis sigillum majus Cancellariæ Bononiensis, in quo spectantur leonculi duo, unus tenens vexillum Cruce insignitum, alter simile vexillum cum inscripta voce Libertas, De quibus rursus Joannes Euangelista qui supra confeci scripturam publicam &c. ✠ Et ego Franciscus Fani, Professus in S. Proculi, transcripti præsens ecgraphum ex originali, delato in domum D. Vincentii Matuliani, Nobilis Bononiensis ex nostra S. Proculi Parochia, anno MDCXXIV. Hactenus missum nobis ecgraphum, absque ulla mentione inspectarum propius Reliquiarum; cum earum capsula non modo non reserata, sed nec educta quidem extra arcam fuerit; ut nihil hic dici poßit de numero aut qualitate oßium intus contentorum. Saltem non debent in iis censeri Capita: nam hæc a Ioanne Abbate debuerunt jam olim fuisse sequestrata, cum ipsa hodiedum per Monachos publice exponantur, die prædicta Translationis, proposita etiam Indulgentia plenaria ex largitate Gregorii XIII, [servatis extra eam capitibus.] signata die XXX Iunii MDLXXXIV, sicut docet Masinius.

[9] Eidem sic composito altari, circumdatus nuper est ex gypso ornatus satis elegans, curante, pro suo in utrumque Sanctum Proculum pietate Illustrißimo Comite Valerio de Zanis, parietem utrumque, intra quem arca cum altari consistit, complexus; cum pulcherrimis duabus statuis, a Guidone Rheno excellenti pictore designatis, quas utrique pilæ, arcum medium sustinenti, dorsum obversum applicaturas, formari idem Zani significavit; sed potiori parte jam sculpta, non fuit operæ pretium illarum causa totum novum opus facere. Satius fuerit chartæ, alias hic vacaturæ, inserere iteratam mentionem duorum illorum tumulorum, [Novus altaris ornatus] quorum supra feci mentionem, de S. Proculo milite agens; & Proculi nomen, quam antiquum, tam usitatum Bononiensibus fuisse docens. Exhibuit eos nobis Illustrissi. Comitis Caroli Cæsaris Malvasiæ, Canonici Bononiensis, insigne opus, huc dono missum ac nuper allatum, cui titulus Marmora Felsinia: in quo pag. 383 reperio etiam ampliorem dictorum sarcophagorum illustrationem ab Illustrißimo ac Reverendißimo D. Abb. Antonio Felice Marsilio, Metropolitanæ Bononiensis Archidiacono concinnatam. Et Malvasia quidem diem suum obiit, ipso quo hæc scribo anno MDCXCIII; gratanter tamen commemorandus est ejus erga hoc opus affectus singularis; [cur alii duo Sarcophagi hic additi?] quo etiam nomini meo inscriptum voluit aliud suum elegantißimum opusculum, cui Pantheon in Pindo titulum fecit; eo quod elegantißimis Epigrammatis canat celebriores quosque per annum Sanctos. Porro ubi, & a quo tumuli isti reperti fuerint, titulus indicat, ipso quo nunc consistunt loco affixus hujusmodi. Marmoreos Q. Venei & Statiæ Marcellæ sarcophagos, post mille quadringentos circiter annos, e propriis fundis; Castro S. Georgii conterminis ductos, patriæ & domus ornamento consulens, Philippus Senator Cospius huc transferri curavit, anno MDCLXXXI.

[10] His in gratiam amicorum, & pro honore nominis Proculi deductis, transeo ad S. Proculum Interamnensem; quatenus is creditus fuit ad Bononienses spectare, Quamquam autem ad I Decembris pertineat definire, unusne an plures Proculi Interamnæ dandi Episcopi sint; anticipando tamen hic significo, propendere me magis, ut unum solum fuisse opiner; eumque S. Valentini Martyris, anno CCLXXIII paßi, discipulum atque Levitam; qui, [Interamnensibus Proculus solum unicus videtur fuisse an. 273.] una cum Sociis Ephebo atque Apollonio, Magistri & Episcopi sui sepulturam curavit; ipsemet deinde cum iisdem Sociis Martyrio coronatus, nec fortaßis unquam consecratus Episcopus; eo quod tempore persecutionis non ita promptum esset, trucidato uno, mox e vicinia adducere comprovinciales Episcopos ad alium ordinandum. Episcopum tamen paßim haberi puto, quia saltem Sede vacante vicariam curam ejus geßit, quo ad usque comprehenderetur etiam ipse. Ab hoc alium secundum comminiscendi nulla est neceßitas, siquidem duos induxit sola fides habita Actis apocryphis S. Proculi Bononiensis, velut Interamnensis:

[11] Ex hac tamen fide proceßit, quod cum Interamnæ anno MDCV inventa essent corpora Sanctorum Valentini, Proculi, Ephebi atque Apollonii; [Bononienses tamen suum rati:] cupientes Canonici etiam habere aliquid de corpore Proculi, ut sibi jam persuaserant, Secundi; egerunt per Cardinalem Franciscum Rapacciolum, ab anno MDCXLVI datum sibi Episcopum, ut a Cardinali Ludovisio, tunc etiam Archiepiscopo Bononiensi, impetraret cranium seu partem capitis, uti scribit Iacobillus in Catalogo insignium Reliquiarum Umbriæ pag. LIV. Sed fallitur, cum ejus corpus haberi ait in ecclesia S. Pauli; [illi, partem capitis im petrarunt.] quod Masinio suam Bononiam recudente sub annum MDCLXVI, id est quinquennio post editum Tomum III Iacobilli, adhuc habebatur in ecclesia S. Proculi. Franciscus Angelonius, Auctor Historiæ Imteramnensis anno 1646 vulgatæ, Narnia Bononiam eunti Proculo (nam & ipse fabulosæ Legendæ inhæret) Volusianum quemdam nominat, qui Interamnam venientem hospitio exceperit; & allegat Lectionaria Bononiensia, in quibus scriptum habeatur, quod idem Volusianus partem effusi sanguinis in vasculo collegerit, cum eoque Interamnam redierit: [An ejus etiam qui ibi est sanguis?] qui sanguis multis ibi miraculis claruerit, ac nominatim illuminatione cæci, atque curatione feminæ sanguinis fluxum patientis; quæ mallem ad S. Proculum Interamnensem, S. Valentini aut successorem aut vicarium, referre.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Proculus von Bologna

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Proculus von Bologna

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.