Ökumenisches Heiligenlexikon

DE BEATO THEOBALDO ALBÆ-POMPEIÆ IN INSUBRIA


AN. MCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De anno mortis, die cultus; Vita & miraculis,
antiquitus scriptis, hoc seculo perditis:
atque eorumdem versione Italica.

Theobaldus, Confessor, Albæ Pompejæ in Insubria (B.)

AUCTORE D. P.

Alba Pompeia provinciæ Montisferrati, prope fluvium Tanarum, juxta Apenninum apud Insubres civitas antiqua, & saltem a seculo Christi quarto Episcopalis est, sub Archiepiscopatu Mediolanensi; quam Tom. 4 Italiæ sacræ describens Ughellus, asserit col. 402, in ejus Cathedrali requiescere corpora SS. Eufredi, Cassiani, & Frontiniani Martyrum, [Colitur in Octava Ascensionis] Theobaldi civis Albensis, & aliorum. Est illa S. Laurentio dicata, eratque exigua satis, cum viveret eique ministraret Theobaldus; qui ideo videtur inter ipsam & ecclesiam S. Silvestri via media sepeliri voluisse, quia futurum erat, ut miraculis ad tumulum crebrescentibus tanta afflueret copia eleemosynarum, quod aliquando commoditatem præberet ejus a fundamentis in formam tam amplam ædificandæ, ut ipsius sepulcrum ei includeretur, fieretque paucis earum secunda quas speciosiores habet Italia. [anno quo is obiit 1150] Obierat ipse anno MCL, quando Cyclo lunæ II, solis II litt. Domin. A, Pascha celebratum fuit XVI Aprilis, atque adeo festum Ascensionis (cujus die Octava annue colitur) XXV Maji. Ferrarius, notavit annum MCCL; [cadente in 1 Iunii.] & quia hic annus Pascha habuit XI Aprilis, atque adeo Ascensionis festum XX Maji, ideo in utroque Catalogo adscribit Theobaldum XXVII diei; eumdem haud dubie adscripturus Kalendis Iunii, si centum annis citius mortuum esse scivisset.

[2] Ambiguam forte notam numeri, in Vitæ ecgrapho quod acceperat signati, poterat explicuisse ei (si vidisset) marmoreus titulus, qui pridem sic legebatur juxta altare:

SANCTUS THEOBALDUS.

In sepulcro, sub altari isto constructo, jacet venerabile corpus B. Theobaldi; qui de villa Vico oriundus, & Albæ vita functus MCL, defunctus latuit, & a mente hominum alienus fuit. Sed divina inspirante clementia, Reverendiss. DD. Alerinus de Rambaudis, Episcopus & civis Albæ, die ultima mensis Januarii MCCCCXXIX, circa horam quartam noctis, [Corpus inventum 1 Febr. anno 1429] adstantibus venerabilibus Dominis, Presbytero Gilio de Vitia Archidiacono, Presbytero Antonio de Bernardis de Pontremulo Præposito, Stephano Ruben Diacono Canonico Ecclesiæ Albensis; Egregiisque Joanne Rambaudo, Borghinio Cerrato, Francisco Bergogno, Antonio Ruber, & Thoma Rambaudo, civibus Albæ, dictum corpus reperitur: & die I Februarii, adstante populo civitatis Albæ, levata fuere, per prælibatum Dominum Episcopum, caput & cuncta ossa, genuum, cossarum, digitorum, manus & pedes, ad honorem & gloriam B. Theobaldi. Amen. Hoc opus fieri fecit prælibatus D. Episcopus Albensis & Comes, MCCCCXXIX.

[3] Ita signanter expressos haberi numeros, interrogantem me anno MDCLXXXII, certum fecit ipsa Albensis Civitas, ad alia etiam plura quæsita publica auctoritate respondens, cum humanißima diligentiæ nostræ in rebus etiam minutioribus requirendis acceptatione, ne nihil nisi exploratum de suo hoc Sancto imprimeretur: & eosdem numeros auctor Vitæ B. Margaretæ Sabaudæ, anno MDCXXVIII editæ, simili modo expresserat, [Quæ de eo extabant scripturæ authenticæ] ex Protocollo Notariali D. Theobaldi Regii, continente Inventarium Sanctorum quæ sunt Albæ, ubi etiam de nostro hoc Sancto, partim Italice, partim Latine, sic habetur. Est ibi insuper corpus B. Theobaldi Confessoris, nondum Canonizati, repositum in reliquiario, quod invenitur in sacristia ecclesiæ Cathedralis; de quo Sancto habentur scripturæ antiquissimæ, & multa ejus miracula, a Notariis authenticis subscripta. Et hic Abæ semper in Octava Ascensionis solennizatur festivitas ejus, atque in ecclesia Cathedrali S. Laurentii; ubi est Capella cum altari & statua, ex marmore omnia, jam inde ab anno 1525 constructa per Illustriss. D. Andream Novellum Episcopum. Sub altari autem prædicto, ad latus Euangelii, antiquus est lapis ex marmore, una cum imagine præfati S. Theobaldi insertus parieti, infrascripta Latina verba insculpta habens; [cum 59 miraculis,] ea scilicet quæ hic num. 2 legisti. Ex antiquis illis scripturis, quarum Notarius meminit, ille seculo verosimiliter superiori istud Inventarium texens, habuit Ferrarius & post prolixum Sancti elogium allegat, Vitam Ms. in qua ad quinquaginta novem miracula leguntur, & in iis tres pueri ad vitam revocati, & quam-plurimi ab insanabilibus morbis curati.

[4] Utinam thesaurus ille plurium Vitarum, fideliter transcriptarum & ad Ferrarium undequaque transmissarum, adhuc alicubi integer conservetur, [perierunt sub ruinæ turris,] atque nobiscum communicetur! Suppleret ille defectum plurium, quarum exemplaria jam perierunt; sicut perierunt illa, quæ de S. Theobaldo habebantur. Nam sicuti scripsit mox laudandus Malabayla, in fine vitæ a se Latine redditæ: Albensis Episcopii tabularium, in turri palatii Episcopalis servabatur; quæ turris vetustate fatiscens corruit; omnesque scripturæ, integro fere sexennio, quo ea Sedes vocavit, sub illius ruina temporum injuriis obnoxiæ, ita corruptæ a moderno Episcopo repertæ sunt, ut nulli omnino usui esse potuerint. Episcopus hic Paulus Brictius fuit, qui sub annum MDCXLII Romæ assumptus & consecratus, [post an. 1642 restauratæ:] cum primum solenni pompa Albam est ingressus, duplicem jacturam, quam turris campanaria ex ruina inopinata attulerat, Episcopalium nempe ædium & antiquorum recentiorumque monumentorum, resarcire aggressus; nonnulla summo labore & industria congessit, ædes autem magnifice restauravit, uti scribit Ughellus. Sed Vitam & miracula S. Theobaldi restaurare non potuit: essetque jactura prorsus irreparabilis, nisi Baccalaureus Dominicus Passoni, ex ordine Conventualium S. Francisci, postquam Sanctum bis pro concione laudaverat, ex antiquo originali sua manu transcripto eamdem, una cum miraculis circiter triginta, Italicam fecisset, & Taurinensibus Cavalleriorum typis vulgasset anno MDCXXVI, nulla facta prædictæ ruinæ mentione, quæ ipsomet vel sequenti anno debuit contigisse. [superest tamen ex iis sumpta Vita Italica.] Hanc Italicam Vitam rursus Latinam fecit Philippus Malabavla, Congregationis reformatæ S. Bernardi Ordinis Cisterciensium Generalis emeritus; prout illam nobis donavit, in eadem dignitate anno MDCLXI constitutus, ac postea S. R. E. Cardinalium numero adscriptus, Ioannes Bona, bene de hoc opere merendi cupientißimus: quare versione illa libenter hic utimur, ex Italico suppleturi quiquid omissum compererimus facta collatione diligenti; optantes nihilominus ut originalis styli ecgraphum, quale vel Ferrarius vel Passonus habuit, inveniatur uspiam, serviturum operis Supplemento.

[5] Primum miraculum, cujus authenticam fidem Passonus reperit, scriptum erat anno MCCL; & hæc forsan causa Ferrario fuit existimandi, quod tali anno Theobaldus obierit. [in hac miracula adscribitur an. 1250.] Sed quod miracula nulla prius scripta fuerint, factum ego dixerim, quia Sancti sepulcrum, inter duas ecclesias positum, a neutrius Clero (ut fieri natum est) initio procurabatur; postquam autem convenit ut eleemosynæ illuc collatæ applicarentur ecclesiæ Cathedrali, cœpitque S. Theobaldus inter Patronos urbis haberi; major quoque cura videtur adhiberi cœpta iis notandis, quæ impetrandæ solenni canonizationi aliquando servirent. Tali etiam occasione apertum idem sepulcrum fuerit, & os unum inde sublatum, quod ipso festo aliisque diebus venerabundo populo peregrinisque osculandum daretur; furto autem sublatum atque in Burgundiam delatum est. Festum Albæ agitur, non solum die Octava Ascensionis, quo fortaßis mortuus est, & ex tali præsumptione a nobis ad hunc I Iunii collocatur: sed etiam I Februarii, quo corpus translatum fuit in portatilem arcam, [Festum inventionis:] sacristiæ committendam. Mansit autem sepulcrum vacuum, ad quod anno MDXXI excitatum esse sacellum, nobis asserit responsum civitatis Albensis, corrigens errorem, fortaßis typographicum, quo in Vita B. Margaretæ (ut supra vidimus) id adscribitur an. 1525.

[6] [altare constitutum an. 1521] Etenim ibi nominatus Episcopus, Andreas Novellus, apud Ughellum dicitur ipso anno MDXXI locum fecisse nepoti suo Hippolyto Novello: laudatur vero in Epitaphio suo apud eumdem Ughellum, quod proprio publicoque ære basilicam restituit, Canonicos, proventus, choros, sacramque suppellectilem addidit. Cœperat Ecclesiam Albensem regere Andreas anno MCCCCXCIII; videturque per eum factum esse, ut B. Theobaldi sepulcrum, translatis ad sacristiam oßibus vacuum, novæ ampliorisque basilicæ spatio includeretur. Si enim tempore Alerini Episcopi, ea quæ nunc est amplitudo fuisset; nihil apparet causæ, cur in Sacristiam transferret Episcopus elevata e sepulcro ossa; magna vero, si illud adhuc stabat in platea sub dio. Ita autem manserunt omnia usque ad annum MDCLV: quando (sicut nobis Alba scribitur) ipsum altare, cum marmorea tumba tituloque præmemorato & statua, in aliud satis magnificum translatum est, ubi hodieque visitur marmoreum totum, [translatum 1655.] & pluribus iconibus decoratum. Modus autem, quo memoria inventionis seu translationis, anno MCCCCXXIX factæ, colitur anniversarie, hic est. Veniente I Februarii, IV hora noctis, unius circiter horæ spatio, pulsantur campanæ Cathedralis ecclesiæ; & per Collegium Canonicorum exponitur Caput ipsius Sancti, super ejus altari, cum cantu Litaniarum & Hymnorum, Iste Confessor, atque, Te Deum laudamus; ad ejusque adorationem pars populi major devote accurrit.

[7] [In Monte-regali colitur post Dom. Trinitatis,] Ecclesia Montis-Regalis, cui proximum adjacet Vicus oppidum, patria Sancti, ipsi Metropoli nomen tribuens, quo vulgo Mondevi dicitur; eumdem Sanctum colendum suscepit, feria II post festum Sanctißimæ Trinitatis; instituto fortaßis non admodum antiquo, sed ad annum MDCIV referendo, quo prædictum oppidum Vicus aliquam S. Theobaldi Reliquiam accepit, Clemente VIII per Apostolicum Breve sic annuente. Clemens Episcopus, Servus servorum Dei, dilectis filiis Universitati & hominibus loci de Vico, Montis-regalis diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Meritis devotionis vestræ inducimur, ut piis & honestis petitionibus vestris, iis in primis, [occasione Reliquiæ Vicum translatæ,] quæ in venerationem Sanctorum suarumque Reliquiarum, hujusque vestræ singularis devotionis augmentum cedere dignoscuntur, favorabiliter annuamus, easque ad exauditionis gratiam admittamus. Cum itaque, sicut exhibita Nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, ob singularem devotionis, quem erga S. Theobaldum, qui ex loco vestro de Vico Montis-Regalis Diœcesis, Provinciæ Taurini, oriundus existit, cujusque corpus in civitate Albensi reconditum veneratur, geritis affectum, & alias aliquas Reliquias ejusdem Sancti ad eumdem locum transferri facere summopere desideratis; Nos vestris votis hujusmodi annuere, vosque specialibus favoribus & gratiis prosequi volentes, nec non vos & vestrum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harū serie absolventes & absolutos fore censentes, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis, ut aliquas ejusdem S. Theobaldi Reliquias sacras a dicta civitate de licentia inibi præsidentium extrahere, & ad dictum locum transferre, ac in ejusdem loci Parochiali vel alia ecclesia decenter & honorifice, pro ut convenit, collocare seu extrahi & transferri & collocari facere, libere & licite valeatis, Apostolica auctoritate tenore præsentium, [permissu Clementis VIII an. 1604.] licentiam & omnimodam facultatem concedimus & impertimur. Non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ absolutionis, concessionis, & impartitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo quarto, sexto Kal. Maji, Pontificatus nostri anno tertio-decimo.

VITA
A Philippo Malabayla ex antiquis monumentis collecta,
& a Fr. Dominico Passoni Ord. Minorum Italice aucta.

Theobaldus, Confessor, Albæ Pompejæ in Insubria (B.)

EX ITAL. PASSONI.

CAPUT I.
Ortus, educatio, & reliqua tempore vitæ gesta.

Qui pia sedulaque perpendet mente, qualem erga hunc Sanctum sese Deus exhibuerit, facile intelliget, quam vere de ipso Deo pronuntiet Ecclesia, Qui licet sis magnus in magnis, [Prologus.] mirabilia tamen operaris in minimis. Minimum siquidem fuisse Theobaldum, natales ipsius; minimum, res familiaris; minimum, instituta vivendi ratio; minimum, denique existimatio, in qua vivens apud mortales fuit, aperte ostendunt. Et nihilominus, quæ in commendationem hujus sui minimi servi operatus est, perpetuoque operatur Deus, adeo sunt mirabilia, ut ex iis conjicere liceat, inter magnos quosque Sanctos locum obtinuisse. Nec sane immerito, Quamquam enim in his, quæ modo recensuimus, minimus idem fuerit; non minimus tamen, immo maximus in humiltate & caritate, quarum priore exaltationis, ac proinde magnitudinis; posteriori vero essentialis beatitudinis mensuram constitui, sacræ Paginæ testantur: quemadmodum perspectum fiet ex iis, quæ de ejus vita, ex probatis vetustisque monumentis, scripturi sumus.

[2] In ea Liguriæ parte, quæ ex planitie inter Tanarum & Sturiam posita, [In oppido Vico prope Montem-Regalem,] subterfluente fluvio Ellero, in colles assurgit; extat oppidum, Vicus dictum, jam olim ex Julii Cæsaris Commentariis notū, nostra vero ætate longe notius, ob Beatissimæ Virginis Imaginem, ab anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto innumeris apertisque miraculis coruscantem, & inaudita populorum frequentia inibi cultam ac celebratam. In hoc igitur oppido, integro seculo antequam in proximo monte, tunc Vici dicto, Montis-Regalis coalesceret civitas (Astensi Episcopo id concedente, quod quidquid intra Sturiam & Apenninum ac Alpes continetur, ad Astensis Ecclesiæ tum spiritualem, tum temporalem ditionem, Regum a Longobardorum ac b aliorum in Italico Regno successorum munificentia, tunc pertineret) in hanc lucem editus fuit Theobaldus: sui nominis celebritate & familiam, & patriam, [natus & educatus,] & Albensem civitatem aliquando illustraturus. Parentum nomina etiamsi exciderint, memoriæ tamen proditum est, genitorem e Rugeriorum honesta familia extitisse; & ab utroque, uti erant non vulgari in Deum pietate, puerulum in Dei timore educatum: huncque adeo fecisse eorum votis satis, ut in ipsamet pueritia futuræ sanctitatis non obscura argumenta præberet. Unde cum adolevisset, & de illa consequenda sedulo cogitaret, Deoque inspirante persuasum haberet, ipsius fundamentum esse humilitatem; ne quodpiam impedimentum afferret illi jaciendo existimatio, in qua apud suos erat; statuit cum Patriarcha Abraham egredi de terra sua, & de cognatione sua, & de domo patris sui; eoque ire ubi pro libito se demittere, & contemptui haberi magis liceret,

[3] E natali igitur solo Albam proficiscitur: &, ne otiosus panem manducaret, cuidam cerdoni se instituendum tradidit. Erga quem, & illi inserviendo, & variarum virtutum exempla præbendo, qualem se præstiterit, quæ nunc subjiciemus manifestum facient. Jam eam artem callebat Theobaldus, cum cerdo ipse, adversa ac suprema laborans valetudine, domesticis rebus se optime consulturum censuit, si eas Theobaldo administrandas committeret. Ipso itaque advocato, [Albæ servit cerdoni:] summa amoris cum significatione, ita illum alloquitur: Theobalde fili, optime tu nosti, a me ad hanc diem loco filii te habitum; quandoquidem quibus sis virtutibus præditus optime perspiciens, singulari amore te sum prosecutus. Nunc igitur, cum exitus mei horam instare intelligam, summo animi affectu hunc meum filium Jacobum tibi commendo: quo filius tuus efficiatur secundum spiritum, qui secundum carnem fuit a me genitus. Quapropter te deprecor, ut tu illum educes, & in pietate instruas; eamque artem quam tu a me didicisti, illum edoceas, & indissolubili juncti amore vitam simul ducatis. Te præterea rogo, ut hanc meam filiam Veridam in uxorem ducas: [a quo oblatam filiam ducere uxorem renuit:] quo vinculum amoris & te & filium ac filiam firmius devinciat, hacque ratione & dominus & maritus huic sis; & filio simul & pater & frater; ac utrique humanus ac pius consolator efficiaris. Non mediocriter ad ejusmodi verba atque preces commotus fuit Theobaldus: quippe qui & morituri erga se tam egregiam cerneret voluntatem, & futurorum orphanorum sortem summopere miseraretur: & tamen quod rogabatur præstare non poterat. Ab ipso namque tempore quo rationis compos esse cœperat, virginalem puritatem retinere animo præfixerat. Quod cum hero ipsi, ne negantis verba alio retorqueret, significare cogeretur; ille tam sanctum propositum comprobando, eidem in Dei nomine benedixit. Quam benedictionem cum propior morti factus etiam familiæ fuisset impertitus, in Christo obdormivit: eique defuncto Theobaldus, ut justa solverentur, curavit.

[4] Tum vero aptiorem viam, ad humilitatem animique demissionem consequendam, existimans esse omnimodam paupertatem, quam esset ad eam diem instituta vivendi ratio; heræ suæ quadraginta Astenses libras quas habebat in pauperes erogandas tradidit: [peregrinatur Compostellam,] & illi ac filiis valedicens, cum ipso Salvatore egenus factus, arrepto baculo, ad S. Jacobi Galicie peregrinationem, eleemosynam ostiatim corrogaturus, aggreditur. Ea vero devote perfunctus, Albensem civitatem repetiit; & cum suam heram adiisset, domum quamdam apud S. Mariam de c Ponte incolentem, quæ Patribus S. Francisci legato deinde obvenit, summa exultatione ab ea excipitur ac detinetur. At ipse longe diversum vivendi modum tenere sibi præfixit. Siquidem humilitatis ac paupertatis amore magis ac magis accensus, rejecta cerdonis arte, tollendis sarcinis se dedidit: quod ejusmodi ministerium, vilioribus jumentis commune, abjectissimum crederet. Pecunia vero ex eo percepta panes comparabat; quibus tres in partes divisis, retenta earum una in sui sustentationem, duas reliquas in pauperes erogabat. Cumque uno pane se cibare consuesset, [reversus bajulum agit:] deliciarum loco placentæ illi erant; quas in tres partes item dividens, iis solerter inspectis, minimam sibi reservabat, ceteris eisdem pauperibus elargitis. Id porro cum perspiceret quidam pistor e Frumentorum familia; iniquo animo hoc ferens in viro pauperculo; dæmonis instinctu percitus, [eleemesynas largitur:] placentæ adipem suillum aliquando miscuit, ac Theobaldo dono dedit. Qua fraude a Theobaldo animadversa, quamquam irasci ab eo alienum esset, tamen ob rei indignitatem, Deo permittente, in hæc verba prorupit: Maledictus cum sua generatione iste sit, nec semen ejus multiplicetur. Quæ verba incassum minime fuere prolata. Res namque ipsa docuit, pistorem subiisse illam Psalmistæ imprecationem: Dilexit d maledictionem, & veniet ei. Verum Theobaldus, ubi animum ab ira collegit, [verrit ecclesiam:] & terminos sibi propositæ patientiæ se excessisse cognovit; errorem detestatus, illum Confessione sacramentali expiare festinavit. [Ps. 108, 18] Nec hoc contentus, in illius pœnam S. Laurentii Cathedralem Albæ ecclesiam everrendi, ac ipsius lampades concinnandi & accendendi, quamdiu viveret, munus sibi desumpsit.

[5] [deditus mortificationi] Nec vero sola ab aliis cibis abstinentia corpus suum afflictare consueverat: sed jejuniis, quantum permitteret virium sustentandarum necessitas, & duris flagellis, & longis vigiliis: ita ut neque in ipsa quiete ab illius afflictatione quiesceret; quandoquidem pro cubili nuda terra, pro cervicali truncus illi usque ad obitum fuit. Quæ quidem, non tam quod ad subjiciendum spiritui corpus opportuna, & ad expianda peccata adque meritum consequendum essent idonea; sed quod ad orationis studium plurimum conferrent, ipse præstabat. Huic enim adeo deditus erat, ut nec etiam inter ferenda onera ab illa cessaret: sed vultu quidem ad terram demisso, mente vero cælo intenta procederet, præ caritate, qua totus in Deum semper & ubique ferebatur. [& orationi.] Cujus quidem caritatis quanta esset excellentia, quæ ab ea dimanare in proximos caritas solet, indicio erat. Neque enim solum dividendo cum pauperibus coëmptos panes, quotidiana mercede sui laboris, illam, uti supradiximus, exercebat; sed quibuscumque poterat modis misericordiæ & spiritualis & corporalis opera erga omnes, maxime vero erga pauperes & infirmos præstando: in quo quantum Deo se gratum redderet, ex miraculo, quod hic sumus enarraturi, datur intelligi.

[6] Die quadam ipsius hera, frumenti saccum ad pistrinum ferendum, illi tradidit; & ut apte moli curaret, rogavit. Paruit lubenter ac sollicite Theobaldus: verum e pistrino egredientem eum cum sacco farinæ, pauperes, [Loco farinæ in pauperes distributæ] qui ob ingruentem eo anno annonæ caritatem frequentes pistrinum obsidebant, circumstant, morantur, persequuntur, occurrunt. Illos itaque miseratus, cujusque esset farina oblitus, hanc inter illos distribuit. Ubi vero saccus ille vacuus, damni adeo de se bene meritæ heræ illati ipsum commonefecit, tanto pudore afficitur, ut vix respirandi facultas ei daretur. Quo pudore etiam permotus, Deo utique inspirante, saccum ipsum arena e complevit: adiensque domum heræ, & ea forte absente, contra januam projecit. Mox ut dedecus subterfugeret, quod ubi fraus appareret, [saccum implet arena:] ipse prout rebatur, erat subiturus, ex Albensi civitate egressus, ad castrum, Rhodum dictum, se contulit. Hera igitur domum reversa, viso sacco, illum in domum intulit, in eoque farinam optime molitam deprehendit: & ex ea statim panem, longe majoris quantitatis & bonitatis, [quæ in farinam convertitur.] quam farinæ copia aut conditio ferret, confecit. Memor præterea Theobaldi, placentam in ejus gratiam, quod illum eo genere panis delectari cognovisset, compegit. Eo vero non comparente, illum tota urbe inquirere cœpit. Cumque obvios quosque percunctaretur, & in iis mulierem quamdam Rhodo tunc venientem; hæc se illum ibi vidisse respondit; eademque Rhodum reversa, Theobaldum quodam loco metu delitescentem conspiciens, qua solicitudine ipsius hera eum inquireret, ut placentam ex recens molita farina illi traderet, significavit. Hæc audiens Theobaldus, & divino prorsus miraculo, panem ex avena confectum intelligens, Albam rediit, domumque heræ recta contendit; quæ summo gaudio eum excipiens, placentam illi tradidit. Ipse vero, veluti quadam religione tactus, placentam nequaquam comedit; sed communi pane ab hera simul tradito refectus, illam pauperibus Christi erogaturus, seposuit.

ANNOTATA D. P.

a Diploma Luitprandi Regis Longobardorum, Evasio secundo Episcopo Astensi anno 743 datum, edidit Ughellus in Episcopis Astensibus columna 478.

b Diploma Ludovici II Imperatoris, concessum Staurato XI Episcopo, habet idem Ughellus col. 480, ac dein aliorum.

c Passonus Pontem Tanari appellat.

d Idem eodem Psalmi versu utitur; omninoque apparet, Malabaylam fere verbotenus secutum esse phrasim Passoni.

e Hanc quoque arenam ex Tanaro sumptam, idem ait.

CAPUT II.
Morbus, obitus, sepultura, miracula.

[7] Ob hunc igitur tam insignem favorem etiam ac etiam Dei amore succensus, vitæ activæ simulque contemplativæ ardentius incumbere perrexit. Infirmos quosque, & pauperiores in primis, solicitius visitabat. Se omnibus debitorem profitebatur: & quodcumque poterat auxilium sive subsidium cuivis ultro etiam præbebat. [Æger commoditatem lecti spernit,] Ab iis operibus ubi vacatio dabatur, in ecclesia S. Laurentii, sive interdiu sive noctu, orationi totum se dabat. His igitur tum corporis macerationibus, tum caritatis operibus, tum denique sacris meditationibus seu precibus perpetuo intentus Theobaldus, lento corripitur morbo. Quo cum hera illum diu acriterque afflictari cerneret; suadere ei conatur, ut pro nuda terra, truncoque, molliori strato ac cervicali uti vellet. Ad quod ipse respondit: Si corpus meum in prospera valetudine ejusmodi quieti dedi, quanto magis in adversa hoc facere pergam, illius amore, qui pro nobis in duro ligno vitam profudit. Ubi autem eadem mulier ad finem vitæ Theobaldum appropinquare cerneret; petiit ab eo, quo loco, si ex hac vita eum Deus tunc evocaret, corpus suum condi optaret. [disponit de sepultura.] Cui Theobaldus, spiritu sancto utique dictante; Si Canonici Cathedralis S. Laurentii acquiescerent, vellem sepeliri in spatio * illo, quod inter ipsorum & S. Silvestri ecclesiam interjacet: si vero non consentiant ipsi, voluntas Dei fiat. Quæ audiens mulier, viri sanctitatem admirata, sese illius precibus commendat: & Theobaldus, ea abscedente sentiens se ad extrema deductum, Deo totum se commendat; & oculis ad cælum elevatis humilem spiritum emittit, ab eo æternam gloriam consecuturum, pro quo humanam gloriam, exemplo sane æque memorabili ac novo, ceteraque humana omnia postbabuerat. Accidit hoc porro anno a millesimo centesimo quinquagesimo; eoque ipso temporis momento, campanarum omnium, quæ erant in civitate, sonitus, divina prorsus virtute, exaudiri est cœptus. Ad quem commota universa civitate, singuli a singulis qui obviam fierent, quidnam hoc prodigium sibi vellet percunctari; [moritur campanis ultro sonantibus.] & illius causæ pariter ignari, universi contremiscere. At Theobaldi hera, rem suspicata, locum ubi jacebat Theobaldus adiens, corpus ejus in tabula humi imposita extentum & exanime reperit. Qua re perterrefacta, domoque egressa, Theobaldi obitum vulgare festinavit: & quæ sibi cum illo accidissent, Episcopo & Clero significavit.

[8] Episcopus itaque, indicta supplicatione, cum Clero ac populo, prælata Cruce, [Sepeliri nequit in ecclesia S. Laurentii:] ad locum ubi Beati viri cadaver jacebat, accessit: ipsoque super eadem tabula elato, solenni ritu ad S. Laurentii ecclesiam procedit, sacrum Missæ sacrificium pro illius anima oblaturus. Quo peracto, cum sacrum cadaver humi condere vellent; neque eo ipso loco terram egerere, neque cadaver alio ferre, ulla ratione dabatur. Ad quæ Episcopo ceterisque omnibus stupescentibus, procedens quidam mendicus e Narbonensi provincia, Episcopo, omnibusque aliis audientibus, ita locutus fuit. Ego ab hoc homine, dum viveret, audivi, in illo spatio (e regione sitam aream digito indicando) aliquando ostentum aliquod esse appariturum. Erat autem hoc idem illud inter S. Laurentii, & S. Silvestri interiacens satis grande spatium: ad quod cum, [sed in monumento marmores,] ad mendici verba & designationem, oculos intendissent astantes; conspiciunt in eo duo candelabra, iisque superpositas accensas faces, inque illorum medio, in monumenti modum, elaboratam e candidissimo marmore capsam. In qua cum nullum, quantum discernere licuit, repositum fuisset cadaver, in eam opinionem omnes sunt adducti, ut in hujus Beati honorem divino prorsus opere ea inibi fuisset statuta. In hoc igitur sarcophago, cum divini nominis glorificatione, conditur Theobaldi corpus; ipsoque met tempore campanarum sonitus finem accepit. Exequiis igitur solenni more celebratis; tot miracula ad hujus Beati invocationem coruscarunt, ut haud facile sit illa sigillatim recensere: siquidem harum rerum fama, celebritasque nominis B. Theobaldi nequaquam intra viciniora loca sese continuit; sed in circumstantem omnem regionem, ac etiam longius manavit. b Verum, ne numerando singula prolixiores simus, [claret miraculis,] neve copia ipsa nos pauperes effecisse videatur, defunctorum, ad ipsius invocationem vitæ redditorum, mentionem dumtaxat faciemus; ut ex eorum numero, quod hoc miraculorum genus omnium maximum habeatur, nec ita frequenter aliorum Sanctorum meritis factum legatur, ceterorum miraculorum frequentia facile conjici possit: hoc tamen prænotato, ex eleemosynis, ab invisentibus hujus Beati sepulcrum oblatis, intra breve tempus ædificatam turrim campanariam, fornices Cathedralis, & Hospitale in egenorum gratiam: Itemque in Burgundia in ejus honorem excitatam ecclesiam, ratione hic subjicienda.

[9] c Nonnullis a morte S. Theobaldi decursis annis, ædituo ecclesiæ S. Laurentii attributus fuit in socium quidam Clericus Gallus: qui temporis opportunitate captata, B. Theobaldi sepulcro clam reserato, ex ipsius corpore detractam costam, [Costa furto in Burgundiam delata, moveri nequit:] in capsula ad id comparata reposuit: & Alba discedens, versus Galliam iter arripuit. Cum vero Burgundiam ingressus esset, vitæ laborem quiete ac somno levaturus procubuit, capsulamq; ipsam lateri devote apteque admovit. Ubi vero evigilavit, & institutum iter prosecuturus, capsulam e terra levare voluit; tanti ponderis divina prorsus virtute illam sensit, ut nec movere eam quacumque ratione posset. Quid igitur faceret? Abscedere sine illa nequaquam volebat; loco ab hominum habitatione remoto se diu non posse consistere, optime intelligebat. Inops igitur consilii, ipsoque miraculo perterrefactus, veniam opemque ab ipsomet B. Theobaldo, cujus sepulcrum violaverat, lacrymans & ejulans efflagitare occepit. Forte autem evenit, ut Archiepiscopus d ejus regionis illac iter haberet. Hic cum Clericum flentem ac ejulantem conspexisset; quidnam causæ esset illum interrogavit: [ideoque ibi ecclesia struitur:] isque quomodo res se haberet ex ordine exposuit. Ad quæ Archiepiscopus permotus, ex equo descendit, capsulamque ipsam sustollere nititur. Verum omni conatu in irritum cedente; id divinitus factum existimat; quo hujus Sancti memoria in illis etiam regionibus recoleretur. Quamobrem ipsomet loco ecclesiam, & apud ecclesiam nobile monasterium excitari curavit: quæ utraque ad hanc diem in felici perseverarunt statu. Sed jam ad enarranda miracula veniamus, ab eo quod in ipsamet Burgundia accidit incipiendo.

[10] Apud Vesontium in Æduis, adolescens, decem & octo annos agens, patrique, utpote unicus filius, unice carus, eo absente morte correptus, ac jam in linteo ad sepulcrum deferendus, inter nænias decantantes jacebat. [Ibidem mortuus suscitatur:] Quod cum patri nuntiatum fuisset, huicque simul in mentem venissent, quæ de miraculis, B. Theobaldi meritis a Deo patratis ferebantur; summa cum fide, & lacrymarum vi, ad ipsum Beatum conversus, votum vovit, si ad vitam adolescens revocaretur, se illum Albam ducturum, ante ipsius sepulchrum gratias acturum. Ad hoc votum reddita statim defuncto vita, maximo cum omnium stupore. Et pater, voti memor, gratias pro beneficio relaturus, Albam venit; secum deferens publicum documentum a septem juratis testibus subscriptum: quo de re plena fides fiebat. Et filius, ubi ecclesia, in qua jacebat Beati corpus, illi ostensa fuit, genua submisit; linteum, quo fuerat obvolutus, secum delatum, capiti imposuit, ac ita ad illius sepulcrum cum patre accessit; ad tam pium spectaculum commotis qui aderant, & omnibus simul laudes Deo concinentibus, [ipsumque linteum devote osculantibus; sicut etiam fecit Fr. Aubertus, Conversus & Massarius ipsius sancti; testificans, se & alios plures quam mille, vidisse dictum juvenem, & linteum quod ferebat præ devotione osculatos esse, idque anno MCCC.] e

[11] Apud Rhodellum, castrum haud longe ab Alba situm, [alius a periculo mortis liberatur:] mulier quædam suo puerulo integrum tradiderat panem; ex quo cum ille frustum majus quam œsophagi latitudo ferret, deglutire occepisset; in ipso œsophago illud ita hæsit, ut nec pervadere ad stomachum, nec rejici quoquo modo posset. Cui malo cum nullo omnino remedio occurri posset, & puer pro mortuo jam haberetur; conversa mater ad B. Theobaldum, ut filio subveniret, illum deprecatur: statimque puer, rejecto frusto, omni periculo eximitur. [Et hoc in dicto castello accidit anno MCCCXXVII.]

[12] Apud castrum f Aynaldum, Diœcesis ac ditionis Astensis ecclesiæ, duo viri specum quemdam ingressi, subsequente eos puella, terram in ea fodere & egerere pergebant; [puella sub ruinis servatur.] cum ex superiori specus parte terrea moles excisa ac delapsa, viros simul cum puella longe superans, omnes intercluso halitu vita privavit. Vulgata per locum hujus rei fama, inter ceteros accurrit mater puellæ: & ubi cum viris terrea illa massa contectam filiam intellexit, ab B. Theobaldum conversa, vovit, se cum filia altare ipsius, visitaturam, si illam sibi vivam incolumemqueredderet. Mirum dictu. Egesta sensim terra, duo viri mortui efferuutur; puella vero viva & illæsa deprehenditur: [idque anno MCCCXIX.]

[13] Anno millesimo trecentesimo trigesimo, die prima Junii, g Gullielmus quidā ex Alexina conjuge filium susceperat, Martinum nomine; qui adversa extremaq; laborans ægritudine, [Anno 1330 mortuus suscitatur.] parentibus vitæque simul subtrahitur. Qua orbitate percussi illi, puerum ipsum se delaturos ad B. Theobaldi tumulum spondent, si vivum illum, ipsius meritis, reciperent. Annuit Deus illorum votis; puerumque ad vitam revocavit. Quem iidem parentes, ubi primum per bellorum tumultus licuit, ante Beati sepulcrum sistentes, coram [D. Job Archipresbytero & D. Francisco Raggio Canonico dictæ ecclesiæ] pluribusque e Clero & Civibus, illum & mortuum, & suscitatum suo juramento affirmarunt, [ac nominatim Joannes Cavalerius, Petrus de Ancisa, atque Jacobus Faucilla.] h

ANNOTATA D. P.

a Per errorem unius cyfræ notatur apud Ughellum ex Ferrario annus 1250: sed & in Italico textu mendum irrepsit, impressusque legitur annus 1550.

b Malabaylæ solius verba hæc sunt. Passonus ipse hoc Caput sic prosequitur: Grandia certe fuerunt dona & eleemosynæ, in honorem Sancti collata a populo undique concurrente; adeo ut ex iis, per Dei inspirationem, intra prædictam civitatem facta fuerint quatuor insignia opera: primum ecclesia ipsa, tum campanile, deinde fornices Cathedralis, ac denique Hospitale pauperum. Atque hæc ita ordinata fuisse videntur, ut per ædificationem ecclesiæ, cui alia duo ædificia connectuntur, demonstraretur ipse Albensibus futurus pacis mutuæque unionis conservator; per campanilis erectionem, civitatis defensor; per fornices Cathedrali inductos, consiliarius opportunus; & denique per Hospitalis fundationem, procurator pauperum, velut heredum a se relictorum. Hæc Passonus: qui mox aggreditur narrare miracula, aliquanto post mortem (ut ait) tempore, puta intra paucos menses, undique cœpta annuntiari. Primum autem quod Notarialiter exceptum fuit, signatur numero anni 1250. Tum demum sequitur, quod, priori omisso, hic Latine exhibet Malabayla.

c Ferrarius, in Annotatione ad elogium supra indicatum, arbitratur hoc & sequenti numero relata, perperam huic Beato attribui, sed congruere S. Theobaldo Eremitæ & Abbati, quem ipse retulit ad Kalendas Iunii, non absque magna rerum confusione. Nos hujus S. Theobaldi Eremitæ varia Acta & miracula prælo paravimus danda ad XXX Iunii, diem ejus natalem: in quibus nihil de mortuo apud Vesontionem suscitato reperimus: proinde putamus dubium posse relinqui utrius Theobaldi cultus in Burgundia prior ac potior sit; et si istic nunc ignoretur Albensis, confusus cum altero, per Gallias reliquas celebriori.

d Passonus solum ait, Quidam Archiepiscopus: sed Vezontionensem fuisse merito interpretatur Malabayla: quis enim alius loco isto ecclesiam & monasterium struxisset?

e Pauca hæc, sed ad Ferrarii dubitationem tollendam perquam necessaria, omiserat Malabayla; uti & deinceps aliqua, quæ similiter ex Italico restituemus: eademque opera palam faciemus, verum esse quod dicitur; Compendia, dispendia.

f Italice, Castellinando, exprimitur.

g In Italico est dies 3 Junii.

h Quod sequitur Caput continet miracula prætermissa a Malabayla, quæ hic immediate ex Italico reddimus.

* Ital. Buggia o Secca:

CAPUT III.
Alia miracula, intra annos fere ducentos, ab obitu Sancti patrata.

[14] [Captivus a carcere liberatur,] Aliquanto tempore post mortem B. Theobaldi, cœperunt ex omni parte audiri miracula, quibus magis magisque inclarescebat ejus fama: ut sanctitas, quam vivens manifestaverat, infinitas animas adducendo in viam virtutis, etiam hic in terris manifestaretur post mortem. Inter alia singulariter adnotatum est, quod tempore Archipresbyteri Jacobi accidit, qui tamquam oculorum testis veritati perhibuit testimonium. Vir quidam, in die Parasceves hebdomadæ sanctæ, præparabat sese ut instans Pascha cum sua familia hilariter celebraret: sed ipso sabbato comprehensus injuste, atque in obscurum carcerem detrusus est. Hic intra se considerans eminentiam festi, suæque familiæ mœstitiam, vovit S. Theobaldo, quod si dimissus a custodia, diem istum cum familia posset devote celebrare, suas ipse compedes portaret ad locum sepulturæ illius. Voto autem facto, miraculose liberatus est a carcere isto, suasque illuc compedes attulit. Qua de re prædictus Archipresbyter, homini ipsi locutus, atque de cunctis quæ acciderant optime instructus, confecit publicum testimonium anno MCCL.

[15] Quidam Jacobus Ferrarius, ex loco Calociofu abductus in vincula, [item alius:] ab incolis Castelli Cissonis in diœcesi Albensi, in vicem cujusdam rei, istic detenti, tenebatur intra vas ligneum tabulis coopertum, appositis ad diurnam nocturnamque custodiam duobus ut minimum aut tribus hominibus. Hic sciens quanta sit Dei & sanctorum ejus misericordia, iis sese ex intimo cordis affectu commendavit, auxilium poscens. Cumque non exaudiretur, recordatus B. Theobaldi, maxima cum devotione poposcit ejus opem; promittens, quod si ex illa custodia liberaretur, ad ejus altare visitandum veniret cum compedibus quibus tenebatur adstrictus, & face cerea ad mensuram longitudinis suæ. Contigit ergo, cum prædicti custodes pransum recessissent, & sua in prece perseveraret compeditus; ipsum absque violentia vel instrumento quopiam educere pedem unum de ferro. Quod sentiens, metuensque ne strepitu ferri proderetur, ipsum alligavit alteri pedi; itaque aufugiens, factum coram multis declaravit anno MCCCXXVII, die XVI Junii.

[16] Alio tempore contigit ut quidam Henricus Tugliarinus nomine ex Agliano diœcesis Papiensis, [sanatur male affectum brachium,] prope Astam, circa festum S. Martini proxime præteriti, gravissimum patiebatur cruciatum in brachio, ita ut nullatenus posset illo se juvare. Hic facto voto, quod si intra istum & sequenten diem sanaretur, cum face accederet Albam ad visitandum ejus altare; subito liberum se sensit ab omni cruciatu. Idem vehementer patiens ex oculis, quibus jam admodum parum aut nihil videbat, fecit votum de visitando altari cum certo numero candelarum atque facum: [item oculi debiles:] & intra brevissimum tempus recuperavit ex integro videndi facultatem: atque eodem die votum suum adimplens, prædicta enarravit, anno Domini MCCCXXVIII, die III Februarii.

[17] Anno MCCCXXXI die XIX Aprilis, in claustro S. Laurentii Albæ, [impetratur proles mascula:] volens D. Faciottus Mussus, ex plebe Lezii diœcesis Albingaunensis, coram D. Francisco Baggio Canonico ipsius ecclesiæ, ad honorem & gloriam Dei Sanctique Theobaldi, manifestare in societate Richinæ uxoris suæ, miraculum & gratiam divinitus receptam, per merita supradicti sui Beati; dixit & juramento suo affirmavit, coram testibus præsentibus D. Archipresbytero ecclesiæ, & Thebaldo de Zoppis, & adm. Rev. Petro Vaccone, aliisque multis, quod liberis carerent, eosque se impetraturam speraret uxor sua, si votum S. Theobaldo fecisset; vovit, quod si prolis masculæ gratiam sibi faceret, positura ei esset nomen Theobaldi; eamque ipsa vel maritus suus Albam adduceret ad ejus altare visitandum, ibique curaret celebrandam Missam cum oblatione certæ eleemosynæ. Quod cum exequeretur, etiam addidit, se votum ejuscemodi fecisse, persuasam a D. Alegrantia, uxore quondam Friderici Nigri, in prædicto loco habitantis, quæ sibi dixerat; quod cum solum haberet filias, facto simili voto duos pepererit filios, quorum unum appellaverit Theobaldum, alterum Jacobum: quos ipsa Richina vidisse se & cognovisse affirmabat, atque etiam tum vivere unum ex iis Jacobum: & hunc esse adventus sui causam affirmabant ambo conjuges; excusantes quod, propter impedimenta bellorum, prius venire Albam non potuerint.

[18] Invenitur etiam quod anno MCCCXXXVI, quidam nuncupatus Guilielmus Vitiola, ex Delfinatu, affirmavit cum juramento, coram D. Raimundo Raphaele Vicario D. Episcopi Vintemiliensis, quod cum unico suo filio Mentonem veniens a Castello Capistelli, [salvatur necandus a latronibus,] simul ambo capti fuerint a quibusdam ferocibus grassatoribus: qui postposito Dei timore & animarum suarum salute, filium in conspectu patris crudeliter ingularunt; ipsum autem immaniter verberatum ligarunt, concluseruntque intra obscurissimam quamdam speluncam, inde per nocturna silentia alio abducendum. Hic ergo, considerans quanto in periculo versabatur, toto cordis affectu commendavit se S. Theobaldo; promittens quod si per ejus intercessionem a tali discrimine salvus evaderet, septem continuis annis peregrinabundus oberraret, ubique & semper manifestando, ad ejus honorem & gloriam, hujuscemodi miraculum. Ecce autem contigit venatores Comitis Gorbiani, aprum insequi; qui mox atque speluncam attigit, ubi vir iste ligatus tenebatur, divina dispositione & meritis B. Theobaldi conversus in mansuetudinem, ad illius pedes sese prostravit. Cumque etiam venatores illuc pervenissent, nec auderent propter obscuritatem loci speluncam ingredi, in qua nesciebant hominem ligatum teneri: ipse eos audiens, contenta voce cœpit clamare: Intrate, Domini mei, intrate securi, [ex obscura inquam erat detrusus spelunca.] quia hodie Deus miranda operatus est per merita B. Theobaldi, ut sanctitas sua omnibus mundi partibus manifestaretur. Tali voce animati venatores intraverunt, inveneruntque ligatum hominem & aprum jacentem ante pedes ejus; & hunc quidem ceperunt absque violentia; istum vero interrogaverunt, quomodo illuc inductus itaque alligatus esset. Audito deinde eo quod acciderat, solutum vinculis dimiserunt liberum; latrones autem insecuti, unum ex iis apprehenderunt occideruntque. Ut autem magis confirmaretur devotio erga B. Theobaldum, prædicta omnia fuerunt authentice descripta coram prædicto Vicario.

[19] Anno Domini MCCCXXXVI Indictione * IV, die XVIII Septembris, præsentibus in claustro S. Laurentii civitatis Albensis D. Martino Hassa Presbytero dictæ ecclesiæ, Auberto Bovulo, & Bergerono Tabernario; Joannes Cerrutus, [Diro carcere clausus,] filius Manfredi Cerruti de Pauca-palea, affirmavit cum juramento, Dominis Jacobo ecclesiæ Archipresbytero & Cralvaneo ejusdem ecclesiæ Archidiacono, quod cum se contulisset ad trituram faciendam in quamdam aream prope Lombrias cum, cœperint inter se verbis contendere Augerius Coia de Cherasco & Jacomellus Porta de Pauca-palea. Cumque prædicti Castelli Dominus prædictum Augerium vellet captivum abducere, spopondit pro eo ipse Joannes in sex libras Viennenses. Augerium deinde fuga elapsum intelligens Lombriasci Toparcha, ipsummet Joannem comprehendi fecit, [mirabiliter evadit.] ferreisque compedibus constrictum habuit in carcere. Qui se eo redactum videns, Deo sanctoque Theobaldo vovit, quod si per ejus merita ab ejusmodi carcere liberaretur, compedes ipsas ferret ad ejus altare. Hoc autem voto facto, nocte sequenti mirabiliter egressus est de custodia, transiens appositam sibi custodiam geminam atque sex canes, per muros excelsos fossasque spinosas; itaque in Paucam-paleam venit, portans prædictas compedes, & quæ sibi acciderant sub juramenti fide enarrans.

[20] In nomine Domini & gloriosæ matris suæ, sanctique Laurentii & B. Theobaldi, nec non totius Curiæ cælestis, registratum fuit sequens miraculum in civitate Alba, in ecclesia S. Laurentii, anno MCCCLIV Indictione VII, die IX Junii, coram infrascriptis testibus, Presbytero Alexandro Benevelli Capellano d. ecclesiæ, Antonio Berruto, Nicolino Mazabarra, Jacobo Baudino, Manfredino Busino, Daniele Ferrero, [Fueri moribundi mater,] civibus Albensibus, & aliis pluribus testibus advocatis. Coram quibus Arnulphus Albi, filius qu. Petri Albi de Bastia-nova, cum Bermunda uxore d. Petri diœcesis Papiensis, juratus affirmavit, in præsentia D. Guilielmi Gassa Archipresbyteri d. ecclesiæ, & tantæ multitudinis virorum atque mulierum, in prædicta ecclesia congregatæ, volens publicare & palam manifestare miraculum & gratiam, sibi divinitus factam per merita B. Theobaldi. Dixit autem & confessus est, quod cum existens adhuc puer, tam gravi infirmitate detinebatur, ut septem continuis diebus loqui non posset. Venit interim ad Bermundam, matrem ipsius Arnulfi quædam mulier, nomine Asturga de Alba, suadens ut filium suum commendaret S. Theobaldo, allegansque miraculum aliud, quod B. Theobaldus fecerat, his fere verbis: Filius Gerardi Martini, vicini nostri, eadem qua nunc filius tuus Arnulfus, laborabat infirmitate, seque commendavit B. Theobaldo cum voto visitandi Albæ ejus sanctum altare: [audita curatione altorius,] pater vero ejus Gerardus insuper obligavit quamdam portionem terræ arboribus consitam. Et ille quidem subito sanatus est, inquit; sed cum terminum adimplendi voti transire permisisset filius Gerardi, neque Albam se conferret; omnes prædictæ terræ arbores nocte una subito exaruerunt, nec una quidem planta viridi remanente.

[21] Hæc audiens Bermunda mater d. Arnulfi dixit, quod nollet eum in finem obligare arbores, sed potius maritum suum patremque ipsius Arnulfi & quemdam hujus fratrem, pollicens Deo & S. Theobaldo, quod si filius suus liberaretur ab ista infirmitate, [voto facto recuperat filio loquelam,] volebat eum post exactum annum unum deducere Albam, ad visitandum ejus sanctum altare atque sepulcrum. Quibus dictis votoque per matrem facto, cœpit loqui Arnulfus, atque dicere hæc verba: O mater, perquam difficulter fieri poterit, ut ego adhuc parvulus visitem istud sanctum altare: verumtamen post annos quinque eo ibimus. Stupebant quotquot præsentes aderant, cum scirent certo d. Arnulfum tot jam diebus fuisse privatum loquela: nunc autem & sanum videntes & loquentem audientes; dabant gloriam Deo & B. Theobaldo. Postquam vero Arnulfus annorum duodecim ætatem attigit, [quam idem grandior iterum simili voto recipit.] venit Albam comitatus quodam Arenoso Restagno, visitavitque altare B. Theobaldi. Sed quia erat juvenis, non præcise implevit quantum præmiserat, citiusque recessit. Itaque paulo ante præteritam mortalitatem recidit in eamdem infirmitatem, rursumque septem continuis diebus loquela destitutus mansit. Tum vero recordatus gratiæ, olim a Deo receptæ meritis B. Theobaldi, denuo se ipsi commendavit, promittens venire Albam ad visitandum ejus beatum corpus: & subito liberatus fuit, atque Albam venit impleturus votum: quæ omnia ipse Arnulfus juravit super sancta Euangelia.

[22] Anno Domini MCCCLIV Indictione VII, die X Junii, in ecclesia S. Laurentii Albæ, [Toto corpore paralyticus sanatur.] coram altari B. Theobaldi, comparens Petrus Tenascus de Morra, dixit, & tactis sacrorum Euangeliorum scripturis cum juramento confessus est, in præsentia D. Garavagni Mavenasci Archidiaconi d. ecclesiæ, & Capellanorum Alexandri Benevelli & Stephani de Nuce, nec non Theobaldi Maleti, Joannis Gerrini & Joannis Ferreri, civium Albensium; quod tanta correptus infirmitate, ut se neque manibus neque pedibus posset juvare, ideoque cogeretur manere in lecto, in quo jacuerat jam inde a Dominica Carnisprivii usque ad IX Junii; volens inde liberari, fecit ad se vocari Mag. Bertrammum de Monte-viridi. Adfuit hic statim cum nonnullis ipsius Petri amicis, quibuscum definivit, quod infirmus adduceretur sibi Albam. Ergo mox atque Morra discessit Bertrammus cum sociis, idem Petrus votum fecit Deo atque B. Theobaldo, quod si ab illa infirmitate evaderet, iret visitatum sanctum ejus altare & sepulcrum: idque tanto cum spiritus ardore vovit, ut vehemens ei supervenerit sudor, quo durante manuum ac pedum juncturæ crepitum ediderunt, ac si violenter distractæ ab aliquo fuissent; duranteque adhuc eodem sudore indormivit Petrus; & postquam evigilavit, ab omni malo liberatum se sensit, meritis B. Theobaldi.

[Annotatum]

* male XV.

CAPUT IV.
Inventio corporis & mortui post eam suscitati.

[23] Jam a ducenti & septuaginta novem, ab obitu & sepultura B. Theobaldi; decurrerant anni; &, licet pro certo haberetur, ipsius, corpus in sacello eidem dicato humatum existere, ipsa tamen temporum diuturnitas, frequensque mutatio ecclesiæ inservientium, quin etiam ipsa rerum humanarum vicissitudo, locum quo proprie conditum esset marmoreum illud sarcophagum, oblivione contriverat. Quæ res cum sensim antiquam erga hunc Sanctum devotionem non parum indies imminuisset; placuit illi, qui, cujus meriti apud ipsum hujus Sancti caritas & humilitas ac ceteræ virtutes essent, tot miraculis olim significarat, ut istudmet corpus innotesceret: indeque efficacius ad ipsarum Reliquiarum venerationem, & ad ipsius Sancti viri exempla sequenda, fideles quique novis miraculis invitarentur. Hæc itaque cura cum b Alarinum Albensem tunc Episcopum aliquandiu sollicitasset, [Anno 1429, 31 Januarii] ea tandem se liberare sequenti ratione decrevit. Anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono, ultima die Januarii, quarta hora noctis, adhibitis secum Gilio Vitia, Albensi cive, Cathedralis Archidiacono; Antonio Bernardi, Apuano Præposito; Stephano Rubeo, Diacono ac Canonico; nec non Joanne Ribaudo, [invento corpore campanæ ultro sonant:] patruo; ac Thoma Ribaudo, ipsius Episcopi fratre, aliisque e præcipuis civibus, adivit S. Laurentii ecclesiam; ingressusque S. Theobaldi sacellum, præmissa oratione, jussit refodi terram, eo loco, quo traditio etiamsi incerta ferebat, fuisse humatum S. Theobaldi corpus. Haud alte vero egesta terra, apparuit marmorea capsa; & ejus operculo remoto, ipsius Sancti corpus. Quo ipso temporis momento, innovato priori miraculo, quo sancti viri obitum Deus denuntiarat, campanæ omnes civitatis, nullo mortalium eas trahente, sonitum edere cœperunt. Eo vero civium auribus completis, attoniti ad ecclesiam Cathedralem omnes accurrunt. Cumque inventum detectumque S. Theobaldi corpus cognovissent; certatim omnes, cum Episcopo & Clero, immensis laudibus Deum pro accepto munere glorificarunt. [miracula innovantur:] Quin etiam in Sancti patrocinio exinde veluti post liminio excitata fiducia, prior etiam miraculorum frequentia fuit innovata c: [quemadmodum ex designatione temporis, quo rursum nonnulli mortui (aliis miraculis ratione jam allata prætermissis) suscitati post hanc inventionem leguntur, apparebit.]

[24] Anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono, [quadrimus extinctus] eo ipso tempore, quo Alarinus Episcopus, S. Theobaldi corpore invento, ut illud decentius & tutius custodiretur, novum locum ad ipsius sarcophagum collocandum parari curabat; accidit, ut Catalani Falleti ex Dominis Burginali quadrimus filius, posteaquam idem ejus pater, itemque Parochus pro more, ultimum spiritum trahentem Crucis signo munivissent, animam exhalaret. Qua ex re ipse pater summo dolore percitus, ipsius menti occurrentibus miraculis, quæ Deus ad S. Theobaldi invocationem operabatur, genua flectit, & lacrymis perfusus, votum orationemque in hæc ipsa verba emisit: O Beate Theobalde, o Beate Theobalde, [per votum patris de oleo lampadi afferendo,] qui tot miracula in mundo facis, subveni quæso mihi famulo tuo, ita ut quod a te minime vereor petere, tuis meritis consequi merear. Nimirum ut hic meus filius, quem modo expirare conspexi, per tuam intercessionem vitæ sanitatique restituatur: quod quidem si obtinere dignus fuero, integro anno oleum in sustentationem lampadis, quæ in tuo sacello super tuum sepulcrum accensa perseverat, erogabo. Hoc voto nuncupato, ad locum, ubi puerum defunctum reliquerat, & unde ad sepulcrum erat jam jam deferendus, rediit: & ex ipsius conspectu ingravescente dolore, gemens ac lacrymans, super illum projecit se. Cumque inter ipsos gemitus oculos in defuncti faciem identidem defigeret, [reviviscit:] semel tandem animadvertit puerum movere palpebras; tum oculos dulcem in modum aperire, moxque suspirium emittere, acsi e terræ sinu vitæ spiraculum tum excepisset. Hæc igitur videns, qua lætitia res ipsa exigebat gratias egit; deinde Albam petens, easdem ante sepulcrum Beati repetiturus, Alerino Episcopo, prædicto operi insistenti, hæc omnia, audientibus [ipso Domino Episcopo], Canonicis, aliisque pluribus [quos longum esset nominare singulos] enarravit: votumque suum studiose persolvit.

[25] Apud Malianum, castrum item & diœcesis & ditionis Astensis Ecclesiæ, [Resuscitantur, alius quadrimus] Lorenzina ex Dominis Montisboni exorta, uxorque quondam Manuelis Alferii Maliani Condomini, posthumum ediderat filium, patris nomine (ut assolet in posthumis) Manuelem appellatum. Hic cum quartum jam attigisset annum, gravi febri corripitur, omnique remedio incassum adhibito, morti debitum solvit. Id cernens mater, tota lacrymis perfusa, in genua concidens, hæc verba effatur: O Beate Theobalde, qui te adeo celebrem mundo miraculis exhibes, teque invocantibus benignum præstas; adjuva me miseram servam tuam, inter infelicissimas quasque matres merito recensendam, quod hoc unico filio me mors orbavit. Unde, o Beate Theobalde, te exoro, ut precibus tuis vitæ reddatur hic meus filius: promittoque ubi resuscitetur, illum propriis brachiis deferre, quousque super sepulturam tuam illum deponam, o Beate Theobalde, sub tua custodia commoraturum, ac in pietate omni cura instituendum. Mirabile dictu! Voto emisso, a morte ad vitam ac ad sanitatem rediit puer. Et mater, eum vivum & incolumem cernens, lætitia gestiens, in humeros sustulit; & e vestigio Albam pedes contendens, ingressaque sacellum B. Theobaldi, super altari deposuit; eoque Sancto Theobaldo oblato ac commendato, rem uti se habuerat [adm. Rev. D. Archidiacono & D. Archipresbytero, &] multis qui convenerant enarravit, quæ publicis monumentis fuit consignata.d

[26] Anno millesimo quadringentesimo trigesimo quinto, decima Februarii, in ipsa Albensi urbe, Jacobo Vero, Albensi cive, lectulo cum uxore Cortesina, & eorum puellula Florina, decumbente; Cortesina mater nocte intempesta ipsam puellulam aliqua ratione afflictari sensit. Surgens igitur, [& anno 1435 puellula,] accensoque & admoto lumine, gravi morbo eam laborare deprehendit. Excitat itaque non martitum modo, sed duas alias mulieres, quæ in eodem cubieulo quiescebant. Qui omnes, cum præter alia ingravescentis morbi signa, lac sugere infans recusaret, reliquam noctis partem illius curæ intenti transegerunt. Ubi vero illuxit dies, frigidam, & animam exhalantem signo Crucis pro more communiunt. At pater, inter feminarum ejulatus in mentem revocans miracula, quæ identidem de B. Theobaldo aliunde ferebantur, ad hunc conversus; vovit se, si filia vitæ redderetur, oblaturum ad ipsius sepulcrum ceream statuam, & forma, & magnitudine ipsam puellam referentem. Quæ cum usque ad eamdem intempestam noctis horam, qua morbo correpta fuerat, frigida, immobilis, & exanimis, uti apparebat, jacuisset; ea ipsa hora repente suspiria emittit, oculos aperit; & statim uberibus admota, lac suxit; & nedum vivens, sed omnino incolumis extitit: quemadmodum Jacobus ipse, ad sepulcrum B. Theobaldi accedens, præstito in manibus [adm. Rev. Stephani Rubei Præpositi ecclesiæ Cathedralis, coram Augerio Rapano, Vincentio & Thoma Fratribus Russinis, atque Guilielmo Clerico de Rocca] idoneis testibus, sacramento affirmavit.

[27] Anno eodem, die secunda Junii, [in quem diem ipsius Sancti festum isto anno cadebat] e Guilielmus Zavaterus quinquennis puer, gravi febre correptus & afflictatus, e vita tandem demigravit. Id ubi Georgius illius pater materque Beatrixina, [ac puer quinquennis,] nec non Georgii parentes Odinus & Violanda, conspexere; eodem pariter instincti spiritu, ad B. Theobaldum conversi [sunt. Singulariter autem Beatrixina defuncti mater, & uxor Odini Violanta] votum nuncupant, si vivus ac sanus redderetur eis puer, ceream imaginem, ejus magnitudinem ac pondus exæquantem, ad illius sepulcrum delaturos. Cumque inde Odino abscedente, ad aliorum comploratum concursu vicinorum facto, rumor percrebesceret; Odinus ipse eo rediit, ut clamitantes feminas compesceret; quod & præstitit, feliciori sane ratione. Nam ubi in puerum oculos defixit, ipsum caput movere, manumque ad faciem attollere conspicit: & alta suspiria, veluti ex profunda abysso emittere audit: quocirca ut finem lacrymis imponant jubet, quandoquidem puer a morte apparebat revocatus. [Hæc audiens Beatrixina, & filium vivum intuens, Deo atque B. Theobaldo gratias plurimas egit, votumque a se factum Odino indicavit]: statimque apparuit pristinæ sanitati puer redditus, & quamprimum voto se exolventes, rei gestæ amplissimum testimonium, in acta redactum, præbuerunt] coram adm. Rev. Presbytero Salomone de Grincis Archipresbytero, Stephano Rubeo Preposito, Thoma de Regibus, & Bassiano de Lauda Canonico. f

[28] In eadem Albensi urbe anno eodem, Stephanus Barberius e Bertina uxore filium sustulerat: [alius unius mensis,] qui cum, altero ab ortu vix exacto mense, quieti traditus esset die tertia Martii, circa horam quartam noctis vociferari longe altius, quam pro ætate cœpit. Ad quam vociferationem excitati parentes, consurgunt; infantemque jam intermortuum ad ignem deferunt: ubi inspectantibus eisdem parentibus, aliisque qui ad eorum clamores convenerant, idem infans extremum efflavit spiritum. Unde supremo dolore perculsa mater, simulque in memoria repetens ea, quæ hujus generis de B. Theobaldo ferebantur miracula; spe concepta, cum gemitu & devotione ad illum conversa, ita illum affatur. O B. Theobalde, si hunc meum filium mortuum, vivum sanumque recepero, illum primo mane ad sepulcrum tuum deferam, rem omnibus patefaciam, vigiliamque tui festi quandiu vixero jejunabo. Emisso a matre & a circumstantibus comprobato voto, puer statim vivus & ita sanus apparuit, ac si numquam morbo aliquo laborasset: [& mane sequenti in capella B. Theobaldi præsentatus fuit, ipsique commendatus; & Stephanus atque Bertina præsentes miraculo, nec non Bernardus Berecottus, aliique ex adstantibus, omnia sicut dictum est acta fuisse juraverunt; Evangelia tangente Stephano in manibus Dominici Galliani Notarii, instrumentum conficientis, rogatu ipsius Stephani, coram adm. Rev. Thoma de Regibus & Salomone Archipresbytero atque Canonico majore Cathedralis Albensis, & magna populi multitudine, die VI Martij MCCCCXXXVI.]

[29] Apud Podium Varinum, g Poërinum vulgo dictum [diœcesis Taurinensis, mulier quædam Richa nomine, uxor Bartholomæi de Scavaronis, professa est & tactis corporaliter Scripturis juravit, in manibus Dominici Galliani Notarii, [& adolescens 14 annorum.] coram adm. Rev. Salomone de Grincis Archipresbytero, Stephano Rubeo Præposito, Presbytero Bassiano de Comitibus Palatinis de Laude, Canonico majore Cathedralis Albensis, in sacristia præd. ecclesiæ S. Laurentii; quomodo anno MCCCCXXXV, circa festum S. Michaelis, quidam suus filius] Joannes, quatuordecim annos natus puer, totis octo diebus febri vehementi exagitatus, omni cibo potuque abstinuerat, nullum penitus cognoverat, nullum omnino verbum protulerat, & nono tandem die ex hac vita ad aliam transitum fecerat. Quod cum ipsius parentes Bartholomæus Scavaronus, & Richa perspexissent, funeri necessaria jam parabant, libitinarioque linteo cadaver involverant; cum superveniens quædam ex vicinioribus mulieribus eorum commater, ad Richam conversa, spem illi fecit, si B. Theobaldum invocavet, ejus meritis filium resurrecturum. Unde illa vovit, si vivum sanumque filium reciperet, eum se ad ipsius sacellum deducturam, integramque noctem ibi pervigilem traducturam, & tantum salis quantum filius ipse penderet oblaturam. Mira res! His ab ea vix prolatis, emittit puer alta suspiria, ac si e profundo excitaretur somno: & intra breve spatium sanitati plenæ restitutus, Albam a matre votum persolutura deducitur, die vigesima quinta Aprilis, anno millesimo quadringentesimo trigesimo sexto. Ubi, excipiente Notario, publice coram pluribus hæc omnia deposuit.

ANNOTATA D. P.

a Solum centum septuaginta novem anni sunt apud illos, qui anno 1250 mortuum scribunt, consequenter errantes.

b Alarinus Rambardus, vir sanctitate illustris, administravit dictam Ecclesiam annis 37, ab anno 1419 usque ad 1456, quo obiit 21 Iulii.

c Verba sequentia Malabaylæ sunt, cujus paralipomena mox supplebimus: nam quod hic sequitur, secundum dumtaxat in Italico est.

d Hoc vero inter impressa est quartum: & quod mox sequitur, ibi est nonum.

e Latinum numerum binarium II, pro zyfra II qua significantur undecim, Passonus sumpsit, cumque secutus Malabayla: sed secundam diem notandam esse, probat Pascha anni 1435, celebratum 17 Aprilis, ut Ascensio inciderit in 26 Maji, ejusque Octava in 2, non 11, Iunii.

f Quod sequitur habet ante se in Italico contextu alia quinque miracula, hic omissa.

g Impressum Italicum, Poggio-Marino.

CAPUT V.
Alia miracula, inventionem secuta.

[30] Tribus post inventionem gloriosi S. Theobaldi diebus elapsis, [Succurritur periclitanti puerperæ,] acerbissimis partus doloribus urgebatur uxor Gerardi, ab Alexandria quidem cognominati, civis tamen Albensis, sicut & illa; neque poterat quidquam cibi aut potus sumere: quapropter mulieres circumstantes cœperunt de ejus vita desperare, scientes ipsam toto biduo gustavisse nihil. Instabant ergo primum quidem precibus blanditiisque, deinde etiam acerbioribus ac minacibus verbis, ut sumeret aliquid: sed frustra omnia. Quo viso, nec aliam producendæ vitæ spem videntes superesse, converterunt se ad B. Theobaldum precibus invocandum. Aderat inter alias illuc vocata D. Joannina de Marchionibus Incisæ, uxor D. Borghini Cevati: quæ recordata, quod cum corpus B. Theobaldi inveniretur, fecisset ei pro sua devotione quasdam reculas suas admoveri, dixit adstantibus; Si vobis videtur, faciam huc adferri quædam, ante biduum admota corpori B. Theobaldi: quo reverenter atque devotæ invocato, si illa applicentur ventri mulieris hujus, credo equidem per illius merita mox liberandam; atque hoc tanto mihi videtur convenientius, quanto aliunde minor spes vitæ apparet, cum illa jam tertium diem jejuna maneat, incipiatque alienari a sensibus. Suggestionem probare omnes, [admotis iis quæ corpus sanctum attigerant;] orareque ut statim executioni propositum mandaretur, priusquam mori misellam contingeret. Mox autem atque allata sunt quæ Joannina dixerat, & parturientis ventri admota; sine sensu doloris (sicut ipsa affirmavit) enixa est filiam, eo ipso articulo quo se jam mori arbitrabatur, & Theobaldam vocari fecit, in memoriam sui liberatoris: quod ita revera contigisse, multæ ex ibi præsentibus mulieribus, atque imprimis D. Joannina, jurejurando affirmaverunt.

[31] Decimo post dictam inventionem die, accidit Jacobo de Carmaniola diœcesis Taurinensis, ut a Carmaniola Albam in equo veniret; equus autem, veluti diaboli ipsius occursu consternatus, ferociter rugire, excutere frænum, erigere se in pedes posteriores, moxque calcitrando in priores redire inciperet, [& homini, raptato ad longum spatium ab equo.] tanto cum impetu, ut equitem suum everterit; denique, pedum altero intra stapedem implicato, calcar adhæreret ipsius equi ventri. Hinc aucta animalis consternatio simul, & duplicata a strepitu raptati per terram corporis, ad effusissimum cursum illud impulit fere ad medium milliare. Neque sisti ratione ulla poterat procurrentis impetus; quoties enim Jacobus præ dolore clamabat contentius, toties novo terrore ad currendum vehementius impellebatur equus. Tandem recordatus, se vidisse corpus B. Theobaldi, atque considerans, fieri posse ut per ejus merita ipsum misericordia divina salvaret; votum concepit de adeundo, mox atque Albam advenisset, ejus sepulcro, ibique unius libræ cereum offerendo; si in præsenti discrimine adesse sibi & equum sistere dignaretur. Et ecce subito mansuefactus ille & immobilis constitit, acsi multis vinculis constrictus teneretur: itaque Jacobus, toto illo raptationis tam terribilis spatio nihil magnopere læsus, glorificavit Deum atque B. Theobaldum, & utrique debitas cum votiva oblatione gratiarum detulit actiones.

[32] Gratiam quoque particularem a Beato obtinuit Bartholomæus Palidus, civis b Astensis, cum summum dentium pateretur cruciatum, isque quotidie recrudescens intolerabilis omnino evaderet, [Curatur dolor dentium,] ac miserum cogeret in omnem se partem torquere, nullo uspiam invento solatio, nedum remedio. Id videns illius uxor Margarita, & recordata quod haberet aliqua sibi donata ex iis, quæ B. Theobaldi corpus attigerant; indicavit marito suo, addens quod intellexerat ipsum multa & illustria miracula facere: confideret ergo, & reculas illas gingivis ac dentibus suis applicaret, sub invocatione ipsius Beati, qui eum ab immani illo cruciatu esset liberaturus. His auditis Bartholomæus: Eia, inquit, confestim adferto quæ dicis, nam ego mori omnino mavelim, quam diutius tale tormentum sustinere. Ivit mulier, attulit reverenter quæ habebat, accepit Bartholomæus cum reverentia non minori, & tacturus dolentes sibi partes; O B. Theobalde, inquit; si per tuam intercessionem & merita, atque ad contactum harum tuarum Reliquiarum, merear ab hisce pœnis liberari; promitto offerre tibi dentem argenteum, tuamque gloriam qua potero prædicare. Dixit: tactisque gingivis & dentibus, statim dolore omni liber fuit: & quid acciderit sibi, coram Episcopo atque aliis multis, juratus enuntiavit.

[33] [servatur puer moribundus Ambruni,] Ambrunensis quidam in Delphinatu civis filium habebat extreme ægrum, sic ut pro mortuo jam haberetur, nulla vitæ spe amplius apparente, & letali frigore membra omnia occupante; ad quod spectaculum impatiens doloris genitor, pene extra mentem rapiebatur, Deum Sanctosque in auxilium advocans.Ita dum angitur, supervenit ab Alba juvenis quidam, Blasius de Asta dictus, filius Antonii; & dixit; Commenda hunc filium, pro quo tantopere te affligis, B. Theobaldo, cujus corpus atque Reliquiæ in urbe Albensi novis & novis quotidie illustrantur miraculis. Nec pluribus opus fuit: conversus ad S. Theobaldum Ambrunensis ille, vovit filium illum suum, si ab hac infirmitate salvus sibi præstaretur, Albam adducere ad ejus sepulcrum: statimque restitui sibi puer cœpit; atque intra biduum perfecte sanus, non tantum parentem, sed totam civitatem admiratione complevit, propter tam citam a morbo tam desperato curationem. Non diu autem cunctatus voti memor pater, filium suum Albam adduxit, sepulcrum visitavit, promissum implevit, & res tota fuit exposita collecto ad Missam populo, per adm. Rev. Patrē Theobaldum de Bosco, Ordinis Prædicatorum, in Cathedrali Albensi, prima Februarii anno MCCCCXXXIII. c

[34] Alius Bartholomæus de Baudisero, Albæ commorans, [item alius Albæ:] dolebat gravi infirmitate oppressum filium ad extrema tendere: itaque positis humi genibus, Beatum cœpit orare Theobaldum, ut qui tam multis ubique clarebat miraculis, etiam filium hunc suum servando a morte, cujus jam frigore tenebatur, vellet efficaciam suorum meritorum ostendere; addens, quod in gratitudinem pro tali beneficio quotannis jejunaturus esset in ejus pervigilio, festumque celebraturus, & imaginem ceream libræ unius oblaturus, atque filium deducturus ad ejus altare. Vix autem votum pronuntiarat; cum ecce puer pristinæ redditus sanitati, visus est velut a somno evigilare. Quare, post redditas Deo Sanctoque gratias, de mandato adm. Rev. D. Archipresbyteri Dominique Præpositi & aliorum Canonicorum, ipsiusque imprimis Bartholomæi rogatu, tam certum miraculum publico instrumento consignatum fuit, per manum Jacobi Ambrosii civis Albensis, anno MCCCCXXXIII.

[35] Mulier quædam, nomine Simona, uxor Petri Maliani civis Albensis, [restituitur oculus titione excussus,] ambulabat per domum quodam vespere in vigilia S. Catharinæ, anno MCCCCXXXIV, habens in manibus accensam ex cannabina virga faculam: qua una cum lumine deficiente, videns mater sequentem a tergo filiolam septennem, reliquum adhuc ardentis virgæ frustum præ iracundia projecit versus illam, abire jubens; sed adeo infeliciter, ut impacta dextero oculo pruna, ipsum excuteret e capite, atque ejus loco ibidem maneret duabus integris d horis ardens, nemine audente ignem cavo inhærentem extinguere, propter nimios quos puella patiebatur dolores. Tandem eo per se desiciente, inspicientes filiolæ vultum Petrus atque Simona, viderunt oculum prorsus amissum, nec illius absque miraculo restituendi spem ullam esse. Mater ergo fiduciam concipiens erga B. Theobaldum, ex notorum sibi miraculorum ab eo factorum multitudine; positis humi genibus ei commendavit filiam; vovitque, si oculum redderet, adducturam se ipsam ad ejus altare. Nec mora; obtinuit gratiam concupitam, votumque implevit una cum marito. Consenserunt etiam ambo, ut ad honorem Dei Beatique Theobaldi ipsum miraculum, idem qui supra adm. Rev. P. Theobaldus, coram Reverendiss. D. Episcopo Dominisque Canonicis & multa populi frequentia, explicaret, die prima e Februarii, anno MCCCCXXXV.

[36] Erat Henricus Canosi, de loco Publicarum diœcesis Astensis, quodam in prato supra fines Albenses, [sanatur subito factus immobilis:] cum duobus bobus curruque, habens secum filium Bernardinum, aliosque duos homines de loco prædicto. Volens autem redire domum, tam gravi subito correptus fuit infirmitate, ut nullo modo potuerit de terra surgere, aut omnino se commovere. Quod videns Bernardinus filius & duo ejus comites, ut melius potuerunt exceptum inter brachia Henricum detulerunt in locum Piobensem, ducentes una carrum & boves. Postea domum relatus æger, cum nihilo melius habere pergeret; atque alieno ad quemcumque motum egere auxilio; & in memoriam reduceret beneficia, quæ rite invocantibus opem suam præstabat quotidie B. Theobaldus; vovit, si ab ista infirmitate liberaretur oblaturum rum se ex cera formatam tibiam librarum duarum: quo facto convaluit, & hoc ita esse cum juramento affirmavit, in manibus adm. Rev. D. Salomonis Archipresbyteri Albensis, anno MCCCCXXXV die VII Junii, asserens ea sibi accidisse die IX Februarii anni jam dicti.

[37] Cum nobilis vir Bartholomæus Bertone de Chieri, diœcesis Taurinensis, versus Franciam indeque in Flandriam iter instituisset; eoque digresso, uxor ejus, [maritus diu absens,] neque per litteras, neque per missos expresse ad id nuntios, quidquam de eo rescire posset; adeoque mortuum potius quam vivum crederet virum esse, sciret tamen, quam multis mœrentibus opportune succurrisset B. Theobaldus; ipsi & Deo votum fecit, dicens; Intellexi, o gloriose Sancte, quod magna indies atque infinita miracula patres: placeat etiam miseræ mihi atque afflictæ indulgere hanc gratiam, ut maritus meus Bartholomœus, de quo pluribus jam annis absente nihil plane possum resciscere, brevi mihi nuntietur sanus esse, & domum suam revertatur incolumis: promitto autem, quod si fuero exaudita, capellam tuam Albæ visitabo personaliter, ibique ex argento inaurato calicem offeram, ac festum tuum quoad vixero devote celebrabo. Nec diu dilatum mulieris piæ votum fuit: tertio enim post die prædictus Bartholomæus, [ad votum uxoris præsens sistitur:] sanus & incolumis domum rediit: Quo viso pene extra se rapta mulier, cum marito, quem lætissima receperat, Albam venit, impletura votum; & sub Missa, quam fecit celebrari die XXIV Novembris, calicem obtulit, coram adm. Rev. D. Archipresbytero Cathedralis ecclesiæ, & Francisco Bergogno, atque innumera civium Albensium multitudine; in quorum præsentia juravit mulier, omnia sic accidisse uti Narrabat.

[38] Bertolina, uxor Petri Millini, de Placolino diœcesis Astensis, die IV Februarii anno MCCCCXXXVI, coram adm. Rev. D. Salomone de Grincis Archipresbyterio, & Bassiano de Comitibus Palatinis de Laude, ambobus Canonicis Cathedralis Astensis, & Guilielmo Moreno cive Albensi, personaliter constituta in ecclesia prædicta, super sancta Euangelia juravit, inter manus Domini Galiani Notarii, rogati de sequentibus publicum conficere instrumentum; quod mense Septembri, die ejusdem mensis septimo, [convalescit puer depositus a mcdicis,] in Vigilia Nativitatis Deiparæ, graves febres supervenerint filio suo Gangulfo; quæ tredecim hebdomadarum spatio sic illum fatigaverunt, ut mentis impos vix jam amplius nisi balbutiens loqueretur, idque debili voce, quam ægre quisquam caperet: præterea neminem amplius agnoscebat æger, sicut ipsemet Gangulfus, in prædicti Notarii manibus, sub jurejurandi religione assereruit. Insuper dixit Bertolina mater, quod medici ad filium curandum advocati, eum pro desperato & cito morituro dimiserant: quare magno cum planctu afflicta ipsa, se convertit ad Dei & B. Theobaldi auxilium implorandum; vovens, si ab illo tam gravi atque letali morbo convalesceret Gangulfus, adducturam se ipsum Albam ad ejus sacellum, cum cerea face ad filii longitudinem dimensa, & tota vita jejunaturam in Vigilia ipsius festi. Et hoc voto nuncupato, ad maximum stuporem omnium, sanari Gangulfus cœpit: & breviliberatus ab omni infirmitate, pene oblitus fuit se unquam ægrotasse, sicut ipsemet coram prænominatis testibus affirmavit.

[39] Jacobus Abellonius, filius Antonii civis Albensis, carrum cum bobus ducens, ei imposuerat filium suum Abellonium, annorum octo puerum: sed cum acrius ad cursum stimularet boves, decidit subtus carrum puer, sic ut ejus duæ rotæ per illum transierint; & rotarum vi oppressus, semimortuus videretur, quippe qui nec linguam ultra posset movere. Hoc intuents afflictissimus Jacobus pater, animoque turbato, [item alius sub curru obtritus,] vix ullam de vita filii spem amplius habens, acceptum inter brachia domum detulit cum lacrymis. Quo viso, tam mater pueri quam avus Antonius & uxor Agnesina, ipseque Jacobus, simul omnes lugentes lamentabantur; cum dicti Antonius atque Agnesina, affulgente eis divina gratia illuminati, cœperunt B. Theobaldum in vota vocare; & Antonius quidem promisit nepotem, si a contritione illa sanus evaderet, adducere ad altare Sancti cum face unius libræ; Agnesina vero addidit, quod esset ibidem vigilatura totam unam noctem in oratione. His dictis cœpit loqui puer, petiitque de lecto tolli in quo jacebat, & statim voluit manducare: postero autem die tam sanus apparuit, ac si ejusmodi infortunium nunquam ei accidisset. Omnes itaque pro tanto beneficio debitas Deo ac B. Theobaldo egerunt gratias; & Antonius atque Agnesina votum indilate implentes, juramento singula confirmarunt, coram Illustrissimo Episcopo Albensi, die v Martii anno MCCCCXXXVI; addentes se firmissime credere, quod puer non aliter quam ope B. Theobaldi viveret; quippe quem medici omnes dixerant morti proximum, & vivere nulla ratione posse.

[40] Eodem die & anno, & coram eodem Illustrissimo Albensi, multisque civibus, [item vir desperate æger.] idem Antonius Abellonius juravit, quod præcedentis anni MCCCCXXXV mense Junio, tam gravi fuerit oppressus infirmitate, ut absque alieno auxilio nec convertere quidem in lecto se posset. Hæc infirmitas cum multos dies eum tenuisset, desperatione motus, in suum auxilium advocavit diabolum; factique mox pœnitens, cœpit amare plangere, & ad Deum sanctumque Theobaldum conversus dicere: Oro Deum cæli atque B. Theobaldum, qui tot facit miracula, ut indulgeant mihi errorem hunc quo diabolum invocavi, & ut per ejus preces merear hoc morbo absolvi: atque promitto, quod pristinæ redditus sanitati, curabo fieri facem unius libræ; quam, a domo usque ad capellam ejus genibus reptans, offeram super altari in ecclesia Cathedrali. Deinde quietem ac somnum etiam capere cœpit, a quo expergefactus persanatum se sensit, & ab omni liberum infirmitate: quod & testatus est, votum factum complens.

ANNOTATA D. P.

a Carmagnola vulgo, pari fere spatio Italicorum decem milliarium distans Taurino & Alba, nonnihil a recta via declinando ad Lybanotum.

b Astæ seu Villæ novæ Astensis, similis in contrariumn situs est, declinando ad Euroboream: sic ut quatuor ista loca rhombum conficiant æquilaterum, sed diametro inter Carmaniolam Astamque duplo breviori, quam inter Albam atque Taurinum.

c Zyfra quidem Italici impreßi est 1434; omnino tamen puto abundare unitatem, & legendum * esse 1433, tum quia ordinem temporis videtur servare Auctor, & sequens miraculum ad scribitur anno 1433; tum quia hoc anno, habente litteram Dominicalem D, I Februarii incidit in Dominicam, quo populus obligatur Missam audire, non item anno sequenti.

d Non est credibile hunc fuisse verum ignem, cum nec integra quidem virga cannabina ardere diu poßit; sed apparentem aliquam lucem in oculo, qualis ab oculis cattorum solet in tenebris absistere, dum instar prunæ videntur ardere.

e Fortaßis in solennibus ad festum Purificationis Vesperis; erat enim feria 3, & littera Dominicalis B.

CAPUT VI.
Gratiæ recentioris memoriæ, ad invocationem B. Theobaldi obtentæ.

[41] Quantumcumque sint magna atque eximia miracula, [Juvatur parturiens;] seculis antegressis per S. Theobaldum patrata; nihilo minora sunt illa, quæ nostra hac ætate ac pene sub oculis nostris fecit: ex quibus cum sint quotidiana & innumera, pauca dumtaxat hic juvat attexere, idque ipsis fere authenticarum attestationum verbis. Sic ergo lego. Ego Odinus Corteveggius de Alba, fidem facio & attestor in verbo veritatis, quod anno MDCXXIII die X Augusti, uxor mea Violanta, partus doloribus pressa, nec tamen eniti fœtum toto biduo valens; ideoque ab omnibus desperata; mox atque commendata fuit B. Theobaldo, sub voto curandi, ut illius benedictum Caput exponeretur supra suum altare, cum debito luminarium apparatu; peperit filium, salvum salva ipsa: qui hodieque adhuc vivit, per Dei & B. Theobaldi auxilium.

[42] Anno Domini MDCXXV die XXXI Maji comparuit Nobilis Franciscus Boatius, [manus distorta a nativitate] civis Albensis, coram adm. Illustri & Rev. D. Cæsare Antonio Dertonensi, Doctore utriusque Juris, Comite Palatino, Archipresbytero Cathedralis ecclesiæ & Vicario Generali Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopi Albensis: qui tactis ex more Scripturis cum juramento manifestavit atque narravit, qualiter ante annos tredecim uxor sua, nomine Isabella, peperit sibi filiam, in baptismo dictam Bernardinam, cui manuum altera una cum brachio usque ad cubitum in contrarium versa, magno mœrore afficiebat matrem. Quapropter ipse advocavit chirurgum, nomine Mag. Bernardinum Parruzza; qui inspecta infantulæ manu, dixit posse, ut, cum ea adhuc parvula esset, in naturalem statum reduceretur distortum membrum; ideoque applicavit ei ligneas quasdam regulas. Sed quia his adstricta vehementius clamabat infans, & intolerabilem ei dolorem creari, testabantur signa quedam imminentis spasmi; ipse Franciscus vocavit alium chirurgum Mag. Baptistam Cruce, qui de consensu uxoris suæ Isabelle regulas ligneas dissolvit, a brachio & manu filiolæ prædictæ; mandans ne amplius iis uterentur, quandoquidem inde nasceretur periculum spasmi. Afflixit ea denuntiatio matrem, quae naturali jam privata remedio, ad spirituale respiciens, dicentiam a suo marito petiit faciendi votum B. Theobaldo: qua obtenta votoque nuncupato, absque ullius applicatione medicinæ, intra menses duos sanata est parvula, brachiumque cum manu ad suum locum rediit: quod ipse ac uxor miraculo factum esse crediderunt semper, sæpiusque voluit idem Franciscus votivam ea de re tabellam confici, ad S. Theobaldi altare affigendam.

[43] Ad gloriam & summam laudem B. Theobaldi, Nobilis Joannes Baptista Abellonius deposuit casum memorabilem, [in stætum naturalem reformatur:] & grandi admiratione dignum, coram præd. D. Dertonensi Vicario & D. Petro Antonio Comite, Notario ac cive Albensi Cancellario Curiæ Episcopalis, hoc qui sequitur modo. Anno MDCXXVI die XXV Junii, ego Joannes Baptista Abellonius stabam trans Tanarum, eo loco ubi quoddam ipsius fluvii brachium per instratas desuper tabulas transitur: & vidi ex dictis tabulis in flumen cadere puellas duas, annorum circiter decem, istic ubi magna erat aquarum profunditas: quare cœpi alta voce clamare & invocare Deum ac Dominam nostram sanctissimam & B. Theobaldum, dicens: O B. Theobalde, ora Dominum ac Dominam nostram, ut duas istas creaturas juvare velint. Cumque identidem replicarem, O B. Theobalde, adjuva creaturas istas; una quidem earum, nomine Aurelia, filia quondam Mag. Octavii Valsica, per seipsam emersit ab aqua & littus tenuit; altera vero, nomine Catharina, filia qu. Mag. Baptistæ Canis, [salvantur puellæ duæ in fluvium lapæ:] semper manebat sub aquis velut mortua, nec quidquam ejus supra aquam apparebat nisi vestis: quapropter pergebam orare & dicere; O B. Theobalde, adjuva creaturam istam. Paulo post advenerunt viri piscatores tres, quorum unus Baptista Orion, alter Joannes Jacobus de Angelis, tertius Baptista de Valle nuncupantur, & simul adhuc omnes in vivis sunt: qui procurrentes in aquam, prædictam puellam inde extraxerunt velut mortuam. Sed statim atque Tanari ripam tenuerunt, loqui illa cœpit, admirantibus illis quomodo adhuc viveret, quæ tamdiu sub aquis fuisset. Ego vero Joannes Baptista Abellonius respondi: Videte, fratres, Dei hoc miraculum est, per intercessionem B. Theobaldi, cui ipsam commendavi. Et hujus rei fidem fecerunt etiam ipsi piscatores prænominati, inter manus præfatorum D. Vicarii & Cancellarii, cum juramento tactis Scripturis. Eorumque examen & attestatio fidelis conservatur, ad perpetuam magni hujus Beati memoriam, una cum ejus antiquissima Vita quæ scripta reperitur.

[44] Anno MDCXXVI, die VIII Julii comparuit Antonius Aimale de Vico, coram Illustri & adm. Rev. D. Scipione Valimberto Vicario generali Montis-regalis: qui per su um juramentum præstitum inter illius manus affirmavit, [curatur vulnus immedicabile,] quod ante annos decem plumbea glande trajectus in latere sinistro; etsi periculosum eo loci vulnus letale omnino esse crederetur; quia tamen, mox atque se ictum sensit, commendaverat se intercessioni B. Ubaldi, & exinde semper firmam fiduciam habuerat consequendæ per ipsum sanitatis; cum jam vulnus illud tribus quatuorve annis apertum, & multum semper puris emittens portasset; vovit B. Theobaldo, quod pro parochiali ecclesia Vici mappam emeret, super ejus altari servituram: deinde venit Albam, accedensque ad ecclesiam Cathedralem, coram altari Sancti iterum se ipsi commendavit, petiitque sanari ab illa passim credita incurabili plaga. Minus autem quam media hora fluxit, quin toto corpore sanum se senserit, & aptum cuivis humanæ actioni, qui antea ægre movere se potuerat, & aliena ope ambulare.

[45] Anno MDCXXVI die VIII Julii, comparuit Andreas Mollea de Vico, coram prædicto Illustri & adm. Rev. D. Scipione Valimberto, [alius a latronibus liberatur.] Vicario Generali Montis-regalis: qui per juramentum suum intra illius manus præstitum assirmavit, quod annis abhinc octo, in festo sanctissimæ Trinitatis, rediens Vicum a loco Trinitatis, vidit tres milites volentes spoliare quosdam circumforaneos, habentes in humeris officinulam ligneam. Quibus cum ipse Andreas se opponeret, volens eos ab hominibus istis spoliandis abducere dissuadendo, illi simul omnes contra ipsum gladios hastasque verterunt: quibus jam aliquantum læsum se videns, neque poste mortem evadere, commendavit se B. Theobaldo, cujus festum Vici agendum erat die sequenti. Et hoc facto venit in suum auxilium alius quidam miles, ex eorumdem trium cohorte; cujus interventu evasit salvus, una cum duobus aliis, quemadmodum constat ex testimonio rogato a D. Joannino Burio, Notario & Cancellario Episcopali Montis-regalis, die & anno prædictis.

[46] Hactenus reperta apud Dominicum Passoni: quod sequitur, ex ipso originali instrumento, sic immediate ad verbum accipe. Anno Domini MDCLII, die Veneris, III mensis Maji, coram Perill. & Rev. adm. D. Dominico Bonello J. V. D. Præposito Ecclesiæ Cathedralis, & Illustriss. ac Reverendiss. D. D. Fr. Pauli Britii, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Albensis & Comitis, Vicario generali; comparuit D. Octavius Bonanatus, oppidi Cherasci, qui suo juramento præstito exposuit, [Ex aperta imperite vena periclitans,] lingua sua Italica ut infra: Cum præterita Quadragesima, die XIII Martii, graviter infirmus essem, & depositus a medicis, D. Vincentio Ferrarii & D. Michaele Morretto; eo quod chirurgus, ex eorum præscripto aperiens mihi venam brachii dexteri, ferrum trans ipsam venam adegisset. Ego vero, qui paucis diebus antea legeram Vitam B. Theobaldi, & grandia quæ per eum Deus fecerat miracula; ipsum mihi advocavi in adjutorem; totoque corde ei commendans salutem meam, vovi quod gratia impetrata, ad suum altare in ecclesia hac Cathedrali offerrem facem & candelas duas ex cera, ibidemque curarem celebrandam Missam in gratiarum actionem, Voto autem nuncupato melius habere cœpi, atque intra paucos dies recuperavi pristinam sanitatem nihil dubitans eamdem acceptam referre glorioso isti Sancto, sicut hodieque facio votum meum complens. [voto facto convalescit:] Interrogatus de certitudine scientiæ, respondit: Scio quod medici mihi dixerint, vix unum e centenis tali accidenti supervicturum, idque etiam sciunt domestici mei omnes, quorum ipsorumque medicorum testimonia promitto huc dirigere. Interrogatus de generalibus; respondit; Sum de Cherasco, ætatis annorum circiter XLVI, & possideo circiter mille libras annuas: & se subscripsit una cum Testibus ad hæc adhibitis, adstantibus & rogatis. Suprascriptæ depositioni, medio juramento factæ, præsens interfui, ac de mandato suprad. D. Vicarii generalis recepi & scripsi. Ego Bernadinus Curtius, Civis & Notarius Albensis, Curiæque Episcopalis d. Civitatis Cancellarius.

[47] Alia an addenda haberent interrogati Albenses, in sua ad me epistola, nomine Civitatis totius data, Pudet, inquiunt, respondere; [item Nobilis letaliter saucius.] nam post annum MDCXXVI, quo impressa est Vita, plura visa fuerunt miracula: quæ tamen, ob incuriam Albensium Sutorum (Regunt hi sacellum dicti Sancti, propter Sodalitium inibi ex iis compositum) non fuerunt in authenticas scripturas redacta. Extat tamen memoria celebris gratiæ, nempe ecclesia pervenusta in civitate Astæ Sancto dicata, & jussa construi a D. Marchione Ghirone Villa, anno MDCLVII, in gratiarum actionem pro beneficio accepto, in persona D. Marchionis Galeatii Villa ejus nepotis; qui letale vulnus in bello passus, præter spem medicorum, ut sanitati restitueretur, S. Theobaldo commendatus a Marchione patruo, pristinam valetudinem illico obtinuit; obtulitque eidem Sancto argenteam lampadem, egregiæ magnitudinis, Albæ appendendam. Ceterum quotquot fere Albæ vivimus, eo Protectore vivimus: nam cum adversa valetudo aliquem ex civibus ita obruit, ut amplius non obtineant humana remedia, ad S. Theobaldum recurritur; ejusque capite, quod deaurato argento circumtegitur, super suum altare ad publicam venerationem exposito, cum toto & Capituli & civium confluxu, vix est ut infirmi non convalescant …. His Civitas Alba ad quæsita R. P. Papebrochii respondet, Beatumque Theobaldum ejus calamo enixe commendans, ejus pariter precibus seipsam vovet; deprecans Deum optimum maximum, ut qui adeo mirabiliter pro suis Sanctis laborat in terris, ei æternum det cum ipsis vivere in cælis. Amen, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theobald Roggeri

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theobald Roggeri

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.