DE SANCTIS MARTYRIBVS LVGDVNENSIBVS,
VINCENTIO, NINA, PRISCO, SEPACA, HILARIO, FELICE, CASTULA, EPAGATO, AMELIA, DONATO.
Ex Martyrologio Hieronymiano.
[Commentarius]
Vincentius, Martyr Lugduni in Gallia (S.)
Nina, Martyr ibidem (S.)
Priscus, Martyr ibidem (S.)
Sepaca, Martyr ibidem (S.)
Hilarius, Martyr ibidem (S.)
Felix, Martyr ibidem (S.)
Castula, Martyr ibidem (S.)
Epagatus, Martyr ibidem (S.)
Amelia, Martyr ibidem (S.)
Donatus, Martyr ibidem (S.)
G. H.
Hos Martyres a præcedentibus esse distinguendos, colligimus ex Epternacensi Hieronymiani Martyrologii apographo; ubi, post relatos priores, ista interponuntur. Item alii in Lugduno, quorum decuria recensetur sub his nominibus, Vincentii, Ninæ, Prisci, Sepacæ, Hilari, Felicis, Castulæ, Epagati, Ameliæ, Donati. Horum nominum aliqua in aliis ecgraphis paulum diversa leguntur; Nice, Priscæ, Æmiliæ & Donatæ. Post Castulam vero alius titulus in dicto Epternacensi ponebatur, scilicet, In eodem loco. Ast in aliis tribus apographis, sub eodem titulo Lugduni, comprehenduntur, quod & nos facimus. Ex hisce Vincentius est in Mss. Gellonensi, Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, & S. Galli in Helvetia.