DE S. ANASTASIO ABBATE, ET IX. MONACHIS, SVPPENTONIÆ.
Circiter An. Chr. DLX.
[Commentarius]
Anastasius, Abbas Suppentoniae apud montem Soractem in Italia (S.)
IX monachi, Suppentoniae apud montem Soractem in Italia
Ex S. Gregorio.
[1] Mons est Italiæ in agro Falisco apud Tiberis ripam, Soractes, & Soracte antiquis dictus, vulgo nunc Mons S. Siluestri, a cœnobio quod in honorem S. Siluestri Carolo mannus ædificauit, vt lib.4.cap.60.testatur Aimoinus, [Mons S. Siluestri, siue Soractes.] aut certe restaurauit: fuit enim antea in Soracte cœnobium, vt infra ex S. Gregorio patebit. Leander id monti nomen factum ait, quod in eo S. Siluester Pontifex olim latitarit. Inter eum montem, & Nepete, siue Nepe oppidum, quod nunc vulgo Nepi dicitur, Suppentonia fuit, quam modo Castellum S. Eliæ appellari Ferrarius testatur, locumq; fere nunc desertum, nisi quod extet etiamnum ecclesia. At Baronius distinctius certiusq;: [Suppentonia.] De loco Suppentoniæ, diu multumque laboraui: cumque non inuenirem quid certi afferrem, consului tandem accolas regionis, qui ex veteribus monumentis locū ipsum optime norunt, a quibus illud accepi: monasterium S. Anastasij fuisse iuxta locum, qui hodie dicitur, Castellum S. Eliæ, a Nepesina ciuitate duobus milliariis distans; vbi est adhuc nobilis ac vetus ecclesia, nomine S. Eliæ arque S. Anastasij Deo dicata, non longe a monte Soracte, illudque ipsum olim Suppentoniam appellatum esse.
[2] [S. Anastasij natalis.] Isthic S. Anastasius, ex Romanæ Ecclesiæ Notario monachus, ad deinde Abbas, vixit. Cuius natalem III. Id. Ianu.consignat Martyrologium Romanum, his verbis: Suppentoniæ apud montem Soractem, S. Anastasij monachi, & sociorum, qui diuinitus vocati migrauerūt ad Dominum. Eiusdem meminere hoc die Galesinius, VVion, Menardus, Dorganius, Ghinius, Martyrolog. Germanicum, Ferrarius in catal. SS. Italiæ. XXII. Ianuarij iterum celebratur a Galesinio hoc elogio: Romæ S. Anastasij Abbatis & Confessoris. Is primo Romanæ Ecclesiæ Notarius, post eo munere sese abdicat, vt in religionem totum se Deo consecraret. Profectus igitur ad monasterium quod est ad Neptunum oppidum, monachalis vitæ rationem suscepit: ibique Abbas factus, pietate, religione, sanctimonia præluxit. Eadem fere habent Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. & Martyrolog. Germanicum, sed ambo oppidum Neptanam vocant. Variis quidem nominibus appellatur illud oppidum, [Nepe oppidum.] Nepe, Nepa, Colonia Nepis, Colonia Nepet, Colonia Nepensis, Nepeta, Nepita, Nepete, vrbs Nepesina. At Neptunum, aut Neptanam dici, nusquam legimus. Eius vrbis Episcopatus, immediate Pontifici Romano subiectus, cum Sutrino coniunctus est.
[3] De S. Anastasio hæc scribit S. Gregorius Papa lib.1. Dialogor. cap. 7. De vicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod & viri venerabilis Maximiani Episcopi, & Laurionis, quem nosti, veterani monachi, qui vterque nunc vsque superest, relatione cognoui: [Vnde acceperit quæ de Anastasio narrat S. Gregorius.] qui scilicet Laurio in illo monasterio, quod iuxta vrbem Nepesinam Suppentonia vocatur, ab Anastasio viro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anstasius vitæ venerabilis viro Nonnoso, Præposito monasterij quod in Soractis monte situm est, & propinquitate loci, & morum magnitudine, & virtutum studiis assidue iungebatur.
[4] Fusius deinde cap.8. Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cuius superius memoriam feci, [Anastasius Rom. Eccl. Notarius, fit monachus:] sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui Deo auctore deseruio, Notarius fuit. Qui soli Deo vacare desiderans scriniū deseruit, monasterium elegit: atque in eo loco, quem præfatus sum Suppentoniam vocari, per annos multos in sanctis actibus vitam duxit: [tum Abbas.] eique monasterio solerti custodia præfuit. Quo videlicet in loco ingens desuper rupes eminet, & profundum subter præcipitium patet.
[5] [Diuinitus euocatur cum 8. sociis.] Quadam vero nocte, cum iam omnipotens Deus eius venerabilis viri Anastasij labores remunerare decreuisset, ab alta rupe vox facta est, quæ producto sonitu clamaret, dicens: Anastasi veni. Quo vocato, alij quoque septem fratres vocati sunt ex nomine. Paruo autem momento ea quæ fuerat emissa vox siluit; & octauum fratrem vocauit. Quas dum aperte voces congregatio audisset, dubium non fuit, quin eorum qui vocati fuerunt, obitus appropinquasset. Intra paucos igitur dies, primus venerandus vir Anastasius; ceteri autem in eo ordine ex carne educti sunt, quo de rupis vertice fuerant vocati. Frater vero ille ad quem vocandum vox parum siluit, atque eum tunc nominauit, morientibus aliis, paucis diebus vixit, & tunc vitam finiuit: vt aperte monstraretur, quia interiectum vocis silentium paruum viuendi spatium signauerit.
[6] [Alteri petenti mortem impetrat.] Sed mira res contigit: quia venerabilis vir Anastasius dum de corpore exiret, erat quidam Frater in monasterio qui superuiuere ei nolebat; prouolutus vero eius pedibus, cœpit cum lacrymis ab eo postulare, dicens: Per illum ad quem vadis, deprecor, te adiuro, ne septem dies super te in hoc mundo viuam: ante cuius septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter ceteros non fuerat vocatus: vt aperte claresceret, quia eius obitum sola venerabilis Anastasij intercessio obtinere potuisset. Petrvs: Cum idem Frater & vocatus inter ceteros non est, & tamen sancti viri intercessionibus ex hac luce subtractus est, quid aliud datur intelligi, nisi quod hi, qui apud Dominum magnisunt meriti obtinere aliquando possunt ea etiam, quæ non sunt prædestinata? Gregorivs: Obtineri nequaquam possunt quæ prædestinata non fuerūt: [Quomodo impetrentur prædestinata.] sed ea quæ sancti viri orando efficiunt, ita prædestinata sunt vt precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni prædestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, vt ad hoc electi pro labore perueniant: quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotēs Deus ante secula disposuit donare.
[7] Hæc Gregorius, qui Anastasij meminit iterum in Registro l.2. Indict. 11. cap. 50. De Domino enim Nonnoso Abbate, qui iuxta Dominum Anastasium de Pentumis fuit, aliqua retulisse te memini quæ obliuioni mandaui. Porro Maximianus, cuius hic facta mentio est, colitur 9. Iunij; Nonnosus 2. Septembris.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Anastasius und Gefährten
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Anastasius und Gefährten
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung