Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. ANGELA DE FVLGINIO.


An. Chr. I MCCCIX.

[Praefatio]

Angela de Fulginio, vidua (B.)

[1] Beatæ Angeleæ de Fulginio admirabilis vita pridem excusa est Parisiis & alibi: cuius auctor Arnaldus quidam Ordinis S. Francisci religiosus, cui illa confiteri peccata consueuerat. Eadem paullo amplior, sed simplicius multo, [Angelæ vita.] ac nullo fere ordine seruato scripta penes me est ex codice Cornelij Duynij cum aliis MSS. collata. Videtur Auctor ipse eam postmodum digeßisse. Damus hic eam vt excusa est, sed ex MS. subinde correctam aut illustratam. Capita, sublatis fusioribus titulis, aliter distinximus, adscriptis tamen ad marginem priorum capitum numeris.

[2] Angelæ hoc die Natalem refert Ferrarius in Generali catalogo Sanctorum his verbis: Fulginij in Vmbria B. Angelæ viduæ. [Memoria in sacris fastis.] Idem habet MS. Martyrologium cœnobij regularium sororum Lacus S. Mariæ iuxta Leidam. Florarium quoque: Depositio Angelæ de Fulgineo deuotissimæ viduæ anno salutis MCCCLX. imo MCCCIX. Alij III. Ianuarij eius natalem habent, vt ipse Ferrarius in Indice topographico catalogi Sanctorum Italiæ, Molanus in Addit. ad Vsuardum; Martyrologium Germanicum, in quo tamen perperam virgo appellatur, vti & in editione Vsuardi Coloniensi an. 1521.

[3] Martinus Delrio noster huius sanctißimæ feminæ honorifice meminit Disquisit. Magic. to. 2.lib.3.cap.1. quæst.4.sect.5. vbi de morbis a dæmone illatis agit; Ad eosdem, inquit, effectus permittente Deo productos, retulerim cruciatus corporeos B. Angelæ de Fulginio. Citat deinde quædam ex cap.2.num.35. quæ in priori editione habentur cap.19. & subdit: Hinc discis sanctam hanc viduam femineo, vt Iob virili, sexui, exemplum patientiæ propositam. Vitam B. Angelæ refert in antiquis Chronicis Minorum Marcus Vlyßipponensis parte 2.lib.7.c.6. & seqq. ac Ioannetinus Niño parte 3.lib.3.cap.8 & seqq. Tranduntq; Marcus cap.17. Niño 19. Fulginij in ecclesia Ordinis S. Francisci in peculiari sacello honorifice sepultam; spectariq; etiamnum eius corpus capsæ eleganti inclusum.

VITA AVCTORE ARNALDO ORDINIS S. FRANCISCI.

Angela de Fulginio, vidua (B.)BHL Number: 0455

Avctore Arnaldo.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] [Cur Angela mulier, simplex, cōiugata, a Deo electa sit.] Ne inflatura mundanæ sapientiæ, (aliter terrenæ & diabolicæ inflati spiritus eorum qui magna dicunt & minima faciunt) remaneret ab æterna Dei sapientia inconfusa, suscitauit Deus mulierem sæcularis status, mundo obligatam, viro, filiis, & diuitiis irretitam, scientia simplicem, viribus impotentem. Sed virtute sibi diuinitus infusa per crucem Dei-hominis Iesu Christi vincula mundi dirupit, apicem perfectionis Euangelicæ ascendit, & perfectam & sapientissimam stultitiam crucis Christi perfectorum sapientiam renouauit: & obliteratam viam boni Iesu (quam excelsi gigantes tam verbo quam opere inconseruabilem asserebant) non solum ad obseruandum possibilem ostendit, sed & facilem, & summas delicias continentem. O sapientia cælica perfectionis Euangelicæ, quomodo cum æterno Deo stultam fecisti sapientiam huius mundi, & tu æterne Deus in ipsa famula tua: dum contra viros feminam; contra inflatos, humilem; contra astutos, simplicem; contra litteratos idiotam; contra religiosam hypocrisim, propriæ conditionis despectum; contra linguatos otiosos & manus remissas, stupendum calorem operum, & verborum silentium; contra prudentiam carnis, prudentiam spiritus, quæ scientia est crucis Christi, opposuisti! Vnde in muliere forti apparet aperte, quod in speculatoribus viris cæcis erat carnali expositione sepultum.

[2] [Parænesis ad filios eius spirituales.] Procul ergo a sanctæ huius matris filiis pudor abscedat: & ab Angela magni consilij viam diuitiarum, sapientiam crucis Christi addiscite; quæ est paupertas, dolor, & despectus, & vera obedientia Dei, boni Deihominis Iesu Christi, & dulcissimæ suæ matris: eamque viros, & mulieres, & omnem creaturam lingua efficacium operum doceatis. Et vt gloriemini in vocatione tanti discipulatus; scitote carissimi, quod ipsa est doctrix disciplinæ Dei, & effectrix operum illius. Recordemini carissimi, quod Christi primo passibilem vitam Apostoli prædicantes, a femina didicerunt eum post mortem suscitatum; sic carissimi filij sanctæ matris Angelæ, regulam in carnalibus mortuam, primo possessam a nostris primis parentibus B. Francisco, & eius sociis, & prædicatam, nunc in obseruantia istius matris sanctæ vna mecum discite immortalem. Hoc est, contra ordinem diuinæ prouidentiæ, in opprobrium virorum carnalium doctricem facere mulierem, cuius notitia non est similis super terram. Cum etiam B. Hieronymus dicat de Olda Prophetissa, [l. 2. contra Pelag. c. 8.] ad quam concurrebat populus, quia in opprobrium virorum, & doctorum legis, qui erant transgressores mandati, est ad femineum sexum prophetia translata.

SECVNDVS PROLOGVS.

[3] In nomine beatissimæ Trinitatis, & Domini nostri Dei & hominis Iesu Christi Saluatoris, & reuerendissimæ Matris Virginis eiusdem. Hæc est manifestatio donorum Altissimi, facta super mentem Matris Angelæ de Fuliginio. Secundum enim quod ait Saluator in Euangelio: [Ioan. 14. 23.] Si quis diligit me, sermonem meum seruabit: & pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. &, Qui diligit me, manifestabo ei meipsum. Quam experientiam, & experientiæ doctrinam ipse Dominus facit probare plenissime: & hoc etiam nuper per aliquorum suorum fidelium deuotionem aliqualiter manifestum, & singulariter in mente sanctæ huius Matris Angelæ, [Scriptor vitæ huius Arnaldus ex Ordine Minorum.] cuius reuelationes & visiones ego frater Arnaldus de Ordine Minorum, cum multis precibus, & ex maxima causa vix potui obtinere, licet essem sibi multa familiaritate, & Christi caritate coniunctus. Propter enim clausuram eius omnimodam, quam habebat in donis Dei (vnde & aliquotiens etiam dicebat: [B. Angela suas reuelationes occulit.] Secretum meum mihi, secretum meum mihi) hæc non habuissem, quantum possum aduertere, nisi præostensa multum magna displicentia, quam patiebar, videns nos tantis donis propter eius humilitatem frustrari. Ipsa igitur compassione commota, & quandoque manifesta vtilitate proximi, & vt plurimum voluntate, & præcepto & coactione diuina, habui infrascripta.

[4] [Diuinæ reuelationes, ineffabiles.] Reddebatur etiam difficilis & inuoluntaria, quia, vt multotiens mihi dixit, nullo modo videbatur sibi aliquid dicere, quando aliquid mihi reuelabat: imo potius videbatur sibi blasphemare propter altitudinem reuelationum, & propter impossibilitatem expressionis, quia humanis verbis nihil exprimi potest, nisi solum illa, quæ iuxta nos narrantur vel corporaliter vel imaginaliter esse facta: diuina autem, & quæ mens ex influentia diuina patitur, omnino sunt nobis ineffabilia. Dum enim ista sancta mulier incepit mihi manifestare secreta diuina, dicebat mihi mirabiliora de mundo, & aliis verbis inconsuetis, magnis & efficacibus, & lumine plenis, & frequenter non poterat explicare, quamuis daret mihi intelligere aliquid per illa quæ dicebat: & conturbabatur, & tristabatur, quia non poterat mihi manifestare, quæ cognouerat. Vnde & ego in veritate ita parum capere poteram quandoque de his, quæ dicebat ad scribendum, quod cogitaui, quod eram sicut cribrum vel saccia, quæ pretiosam substantiam effundit, & retinet magis grossam. Potest autem aliqualiter patere, quod ego non poteram capere de istis verbis diuinis nisi magis grossa; quia aliquando dum ego scribebam recte, sicut a suo ore capete poteram, relegenti mihi illa quæ scripseram, vt corrigeret, dixit mihi quandoque admirando, quod non cognoscebat illa: & alia vice dixit mihi, quod sine omni sapore loquebar: & mirabatur de hoc. Et alia vice dixit; Per ista, inquit, verba, recordor illorum, quæ dixi; sed est obscura scriptura, quia ista quæ legis mihi, non explicant illa quæ cognoui. Item alia vice dixit: Id quod deterius est & quod nihil est, scripsisti; sed de pretioso, quod anima sentit, nihil scripsisti.

[5] Et hoc sine dubio quandoque erat propter defectum meum, non quod ego adderem aliquid de meo, sed quia in veritate non poteram capere quæ dicebat, propter insufficientiam meam, & quia nesciebam scribere velociter, nec habebam opportunitatem, nec sufficiebat mihi tempus quandoque, nec habebam ad conferendum locum multis causis impedientibus. Vnde & quandoque inordinatus in conscientia iui ad scribendum: & ita mihi & sibi totum detruncabatur, quod nihil poteram scribere ordinatum: & studui aliquando confessionem premittere peccatorum meorum, vt gratia Dei adiuuante ordinate procederem. Vnde propter dictas causas inordinate scripsi: & æstimo diuinum mirandum, si aliquid scripsi ordinate. Dolor autem mihi & sollicitudo non modica remanebat, eo quod multa quæ intelligebam digna scribi, omittebam propter prædictas causas. Ego autem meritis eius in meipso, scribendo frequenter fui expertus gratiam spiritualem, & nouam, quam numquam expertus fueram: & ideo cum magna reuerentia, & cum timore magno scripsi; ita vt nihil de meo adderem, [Omnia ex ore B. Angelæ auctor excepit.] nec solam vnam tantummodo dictionem, nisi sicut ab ore ipsius proferentis capere poteram. Et frequenter faciebam mihi verbum, quod debebam scribere, ab ea pluries iterari. Conabar autem ponere sua propria verba secundum vulgare suum, ne forte mutando in alia vocabula Latina, a sua intentione declinarem. Quandoque etiam dixit mihi; Ego, inquit, haberem conscientiam dicendi ista, nisi esset vnum verbum quod dictum est mihi; dictum est enim mihi, quod tanto plus dixero de istis, plus remanebit mihi. Et frequenter dixit mihi, sibi esse reuelatum, & sibi dicebatur, quod scribi faceret in fine verborum infrascriptorum istud scilicet: De omnibvs istis dictis reddantvr gratiæ Deo.

[6] [B. Angelæ patria & vita.] Fuit igitur hæc sancta mulier de quodam loco, qui vocatur Fulginium iuxta Assisium ad tres leucas; in principio suæ conuersionis habens virum, & prolem multiplicem: & post conuersionem suam maximam peragebat pœnitentiam, quam corpus portare poterat, sicut & ego noui. Et vltra hoc plurimas pertulit tentationes & tormenta in corpore & anima; sustinuit enim & in anima & in corpore, a potestatibus tenebrarum, & a spiritualibus nequitiis tormenta inuisibiliter, quæ alij visibiliter & in apparentia patiuntur; [Multa inuisibiliter patitur dæmonibus.] & tanto acerbius, quanto maligni spiritus homini humana creatura nocendi & affligendi diuersa modorum genera cognouerunt. Vnde cum super hoc quidam fide dignus multum miraretur,& compateretur, audiendo ab ipsa fideli Christi quomodo tam horribiliter torquebatur, vidit per reuelationem sibi a Deo factam, totum esse verum. Vnde & ipse sibi ex tunc mira compassione compatiebatur, & summa deuotione afficiebatur.

[7] Erat autem maximæ & feruentissimæ orationis, & in confessione discretissima. Vnde in quadam vice ipsa fidelis Christi fuit mihi confessa, sicut consueuerat cum tanta perfectione cognitionis peccatorum, [Pietas & rectitudo in confessione.] & cum tanta contritione, & lacrymis a principio confessionis vsque ad finem; & cum tanta virtute humilitatis, quod ego lacrymabar in corde meo, credens certissime, quod si totus mundus deciperetur, Deus non permitteret, quod illa tantæ rectitudinis & veritatis decipi posset.

[8] Et cum sequenti nocte infirmaretur, quasi vsque ad mortem, cum magna pœna mane sequenti venit ad ecclesiam Fratrum: & tunc ego dixi Missam, & communicaui eam: & scio quod numquam communicauit, quin aliquam gratiam magnam fecerit sibi Deus, & quasi nouam continue. [Consolationes diuinæ in corpus redundant.] Tanta autem erat efficacia illustrationum & illuminationum & consolationum, quas recipiebat in anima, quod in corpus euidenter frequentissime redundabant. Vnde & quandoque mecum stando anima eius leuabatur: nec aliquid intelligere poterat de his, quæ ego sibi relegebam: & alterabatur in facie & in corpore, ex lætitia allocutionum diuinarum, & ex deuotione & delectatione consolationum, in tantum, quod aliquando oculi eius erant sic lucentes, vt candela, & facies vt rosa: & efficiebatur quandoque plena, & pinguis, & splendens, & angelica, [Obliuiscitur aliquando comedere.] & admirabilis in toto vultu vltra humanam conditionem, & obliuiscebatur comedere & bibere quasi si eius spiritus non existeret in corpore mortali.

[9] [Facies eius mutatur & resplendet.] Referebat enim socia sua, virgo deuotissima, quod cum quadam vice ambularent per viam, tota fuit effecta resplendens, læta, rubicunda, vt oculi eius effecti sunt grossi, & in tantum resplendentes, quod nullo modo videbatur esse ipsa. Vnde & hæc videns socia sua, erat tristis, timens, ne aliqua persona obuiaret, & respiceret eam: vnde & ipsa socia cooperiebat vultum suum, & dicebat: Quare non cooperis vultum tuum? oculi enim tui videntur resplendere sicut candelæ. Et quia erat timida & simplex valde, & nesciebat adhuc dona gratiarum, lamentabatur, & percutiebat se cum pugnis, & percutiebat pectus suum, dicens: Dicas mihi quare accidit tibi istud? de cetero stude subtrahere te ab hominibus, quia amodo non possumus ire per terram. Heu quid faciemus? Et ipsa respondens, confortabat eam, dicens: Ne timeas, quia si homines inuenerimus, Deus iuuabit nos. Hoc autem dixit accidisse ei totiens, quod nescit numerum.

[10] Referebat prædicta socia de hac sancta Matre, quod dum quadam vice ipsa iaceret in excessu mentis in latere suo, ipsa vidit quasi stellam vnam iucundissimam, [Iuxta eam videtur stella.] & innumeræ varietatis, & colorum innumerabilium resplendentium, & procedebant ex ea radij grossi & subtiles miræ pulchritudinis; & postquam processerant de corpore ipsius iacentis in latere, plicabant se in latere ipsius; & postmodum ascendebant sursum versus cælum: & istud vigilando hora quasi tertia: & stella erat, vt dicebat, non multum magna.

[11] Quandoque etiam propter tormenta animæ, & vehementes tentationes, & vexationes, & infirmitates corporis, [Languet ex amore.] & languore amoris ad suum amatum efficiebatur tota languida, sicca, & pallida, quod erat compassio videre, & quasi semper corpore debilis & infirma.

[12] [Vita hæc nihil falsi continet.] Et ego frater scriptor, postquam scripseram omnia, quæ scripta sunt infra, quæsiui, & rogaui prædictam fidelem Christi, vt ipsa oraret Deum, & requireret ab eo, quod si aliquid falsum vel superfluum scripsissem, ipse Deus pro sua misericordia reuelaret, & indicaret ei, vt ab ipso sciremus veritatem de ipsis. Et ipsa fidelis respondit mihi, ita dicens: Ego, inquit, antequam tu mihi diceres istud pluries rogaui Deum, vt ipse faceret me scire, si in illis, quæ ego dixi, & quæ tu scripsisti, esset aliquid mendacium vel superfluum. Et pluries certificata sum, & responsum est mihi, quod totum, quod ego dixi, & quod tu scripsisti, totum erat verum: nec erat ibi aliquid falsum vel superfluum; quamuis per hunc modum non ita perfecte sint expressa, sicut oporteret.

[13] Iterum dictum erat sibi a Deo per hunc modum: Totum, quod scriptum est in isto libello, est secundum meam voluntatem, & a me processit, & ego sigillabo illud: & cum ipsa non intelligeret illud verbum, Ego sigillabo illud; tunc iterum ipse dixit, & ego firmabo illud. Ego autem scriptor verbis eius nihil addidi; multa tamen dimisi de illis bonis, quæ dicebat, quia ego non poteram capere in intellectu meo. [Hæc vita examinata.] Examinata autem sunt omnia hæc Deo disponente a duobus Fratribus Minoribus fide dignis, facta diligenti examinatione cum ea, & audierunt hæc omnia, quæ scripsi ab ore eius, cum ea de omnibus conferentes, vt certiores de his omnibus redderentur. Examinata etiam fuerunt omnia per Dominum Iacobum de Columna, & per octo Fratres Minores famosos, quorum quidam Lectores fuerunt in studiis generalibus, alij Inquisitores, alij Custodes, qui fuerunt fide digni, viri vtique modesti, & per diuinam gratiam multum spirituales, quorum ista dicta de falsitate nullus arguit; sed potius omnes venerantur humiliter, & carius amplectuntur. Non miretur autem, quicumque hunc libellum legerit, de hoc, quod sibi verba dulcia, & amore plena frequentius dicebantur: quia & talis modus loquendi in sacra scriptura, vt patet in Canticis Canticorum, reperitur: potissime cum, vt patet legenti, gratia diuina ipsam conseruarit, ne in elationē modo aliquo laberetur: quin imo ex talibus verbis humillima est effecta. Quoniam autem dicit, quod quandoque eleuabatur, & transformabatur in vnum statum illuminationis, lætitiæ, vel delectationis, quod non credebat perdere in æternum; ego sic intelligo hoc verbum, & similia: quod scilicet anima benedicta ex illustratione diuina formatur de nouo in quemdam statum continuum transformationis in Dei infinitissimum lumen, & in sentimentum sibi hactenus inexpertum; qui licet sit continuus (& non interpolatus quasi per modū actus) vt habitus; tamen ille idem actus, vt credo, recipit incrementum nouorum feruorum, gaudiorum, & dulcorum, & nouorum gustuum, remanente tamen eadem illuminatione & sentimento, quantum ad actum vnum continuatum. Et propter hoc potest dici quo ad tales modos, & intensiones feruorum maiorum, & dulcorum, & illustrationum, & repræsentationum innouari.

CAPVT I.
XVIII. Passus spirituales per quos
ad sui cognitionem Angela peruenit.

[14] [c.1. Passus I. Cognitio peccati.] Ego, inquit Angela de Fulginio, proficiscendo ad viam pœnitentiæ, XVIII. passus peragraui spirituales, antequam cognoscerem imperfectionem vitæ meæ. Primo enim incepi considerare peccata mea, & adepta sum cognitionem peccatorum meorum: ex qua cognitione anima mea valde timuit, ne damnaretur in inferno, & ex hoc planxi amare.

[15] [c.2. Passus II. Verecūdia confitendi.] Secundo incepi erubescere de peccatis meis, & erat tanta erubescentia, quod præ verecundia non poteram plene confiteri peccata mea. Vnde & multotiens inconfessa communicaui, & cum peccatis corpus Domini recepi. Vnde die & nocte reprehendebar a conscientia mea, propter quod rogaui B. Franciscum, vt concederet mihi inuenire Confessorem idoneum, qui bene cognosceret peccata mea, & cui bene possem confiteri. Ipsa igitur nocte apparuit mihi senex, dixitque mihi: Soror si citius me rogasses, citius fecissem, quod rogasti; quod tamen petisti, factum est. Mane igitur dum irem ad S. Franciscum, inueni vnum fratrem prædicantem in S. Feliciano, * qui erat capellanus Christi, & habebat eius potestatem, & statim facto sermone deliberaui ei confiteri. Confessa igitur sum plenarie de peccatis meis, & absoluta. In hac autem confessione non sensi amorem, sed amaritudinem, verecundiam & dolorem.

[16] [c.3. Passus III. Satisfactio.] Tertio perseuerabam consequenter in satisfactione & pœnitentia mihi imposita: & adhuc plena dolore eram sine alia consolatione.

[17] [c.4. Passus IV. Consideratio misericordiæ Dei.] Quarto incepi considerare, & recognoscere diuinam misericordiam, que mihi concessit gratiam predictam, & me extraxerat de inferno; & hic incepi illuminari: & nunc plus plangebam & dolebam quam prius, & affectabam facere pœnitentiam arctiorem, quam hic non dico.

[18] [c. 5. Passus V. Cognitio sui.] Quinto cum sic essem illuminata, & nihil in me viderem nisi defectus, condemnabam meipsam, sciens & cognoscens certissime, quod digna eram inferno: & hic adhuc recipiebam amarum planctum. Et intelligatis quod in istis passibus prædictis erat mora temporis inter vnum & alterum. Vnde magna pietas & magnum dolicordium est de anima, quæ tam grauiter potest se mouere & cum dolore & magno pondere versus Deum vadit, & valde paruum passum facit. Et scio de me quod in quolibet passu morabar & plangebam, & non dabatur mihi plus simul: quamuis aliqualis consolatio mihi esset, quod poteram plangere in quolibet passu; sed erat vna consolatio amara.

[19] [c.6. Passus VI. Illuminatio ad cognoscenda peccata.] Sexto consequenter mihi sic continuanti data est quædam illuminatio gratiæ, qua profunde mihi conferebatur cognitio omnium peccatorum meorum: & videbam, eo quod offenderem creatorē meum, offendisse omnes creaturas pro me factas: & profunde reducebantur in meam memoriam omnia peccata, & in confessione, quam faciebam Deo meo, profundissime ipsa ponderabam. Et inuocabam omnes Sanctos, & B. Virginem, vt intercederent pro me, & rogarent misericordem Dominum, qui tanta mihi bona contulerat, vt misereretur mei: & quia cognoscebam me esse mortuam in peccatis, me faceret viuam, per suam gratiam viuificando. Er rogabam omnes creaturas, quas omnes me videbam offendisse, quia creatorem eorum offenderam, vt non accusarent me coram Deo. Et videbatur mihi, quod omnes creaturæ habebant de me pietatem, & omnes Sancti similiter, & tunc dabatur mihi cum magno igne amoris orare Deum plus quam solebam.

[20] [c.7. Passus VII. Aspectus Crucis.] Septimo dabatur mihi specialis gratia respiciendi in crucem, in qua oculis cordis & corporis considerabam Christum mortuum pro nobis. Sed hæc visio & consideratio erat adhuc insipida: quamuis haberem ibi magnum dolorem.

[21] [c.8. Passus VIII. Cognitio causæ mortis Christi.] Octauo in aspectu crucis data est mihi maior cognitio, quomodo Christus mortuus fuerat pro peccatis nostris: & tunc recognoui omnia peccata mea cum dolore maximo, & sentiebam, quod ego crucifixeram eum. Sed non cognoscebam adhuc, quod passio Christi esset tantum beneficium, aut quomodo me reduxerat de peccatis, & conuerterat ad pœnitentiam, & pro me mortuus fuerat, non sic profunde intellexi, sicut postea. Sed in ista cognitione crucis dabatur mihi tantus ignis amoris & compunctionis, quod stando iuxta crucem, expoliaui me omnibus in proposito, & totam me obtuli ei: & quamuis cum timore, tamen tunc promisi ei seruare perpetuam castitatem, & non offendere eum cum aliquo membrorum meorum, accusando de præteritis mea membra sigillatim. Et rogabam eum, quod ipse me faceret istud prædictum obseruare, castitatē scilicet, & omnium sensuum meorum custodiam, quia ex vna parte timebam promittere prædicta, & ex alia parte ignis prædictus me cogebat, & non poteram aliud facere.

[22] span class="klein">[c.9. Passus IX.] Postea dabatur mihi desiderium quærendi, quæ esset via crucis, vt possem stare ad pedem crucis, & inuenire refugium, ad quam refugiunt omnes peccatores. Et fui illuminata & instructa, [Viæ crucis cognitio.] & demonstrata est mihi via crucis isto modo. Inspiratum est enim mihi, quod, si ego volebam ire ad crucem, ego spoliarem me, vt essem magis leuis & libera, & sic irem ad crucem: scilicet quod parcerem omnibus, qui me offendissent, & quod spoliarem me de omnibus terrenis, & de omnibus hominibus & feminis, & de omnibus amicis & parentibus, & aliis omnibus, & de possessione mea, & de me ipsa, & cor meum darem Christo, qui tanta bona prædicta mihi fecerat, & irem per viam spinosam, viam scilicet tribulationis. Et tunc incepi dimittere pannos meliores, & vestes, & de cibariis delicatioribus, & de pannis capitis similiter. [Abiicit commodiora.] Sed erat mihi adhuc satis verecundum & pœnosum, quia non sentiebam adhuc multum de amore Dei, & eram cum viro meo: vnde amarum erat mihi, quando mihi dicebatur aliqua iniuria, vel quando fiebat mihi; tamen sustinebam patienter, sicut poteram. Factum est autem volente Deo, quod illo tempore mortua est mater mea, quæ erat mihi magnum impedimentum in via Dei: [Moriuntur Angelæ mater, vir, filij.] & similiter mortuus est vir meus, & omnes filij mei in breui tempore. Et quia inceperam viam prædictam, & rogaueram Deum, quod me de iis expediret, magnam consolationem recepi de morte eorum, quamuis eis aliquatenus condolerem: cogitabam tamen, quod deinceps, postquam Deus fecerat mihi gratiam prædictam, quod cor meum semper esset in corde Dei, & in voluntate eius, & voluntas Dei, & cor eius in corde meo.

[23] [c.10. Passus X. Apparet ei Christus crucifixus.] Decimo cum quærerem a Deo, quid possem facere, per quod ei plus placerem, ipse pro sua pietate apparuit mihi pluries dormienti & vigilanti crucifixus in cruce, & dicebat mihi, quod ego respicerem in plagas suas, & mirabili modo ostendebat mihi, quomodo omnia sustinuerat pro me; & hoc accidit pluries. Et quando ostendebat mihi omnia singulariter & singillatim quæ sustinuerat pro me, dicebat mihi: Quid ergo potes facere pro me, quod sufficiat? Similiter apparuit mihi vigilanti multotiens, magis tamen placibiliter quam dormienti; quamuis semper appareret mihi multum pœnatus, & dolorosus: & ostēdebat mihi pœnas capitis, & superciliorum, & barbæ capillos sibi auulsos, & enumerabat omnes flagellationes, assignando easdē in locis suis sicut sustinuerat, dicebatq; mihi: Hæc omnia pro te sustinui. Et tunc reducebantur in memoriam omnia peccata, & ostendebatur mihi, quod propter ipsa peccata mea ego iterum plagaueram Christum Iesum, [Dolor de peccatis.] & quod dolorem maximum debebam habere, & tunc habebam maiorem dolorem de peccatis meis, quam numquam habuerim. Similiter & mihi ostendens passionem, dicebat: Quid potes facere pro me, quod sufficiat? Et tunc plorabam multum, & lacrymabar ita ardenter, quod lacryme adurebant carnem meam, vnde oportebat me ponere aquam frigidam ad refrigerandum.

[24] [c.11. Passus XI. Pœnitentiæ asperitas. fuga sæculi.] Vndecimo propter peccata moui me ad faciendum pœnitentiam magis asperam, quam non oportet hic dicere, & imaginabar, & conabar ipsam facere: & cum non videretur mihi, quod possem cum rebus sæculi facere sufficienter pœnitentiam, deliberaui omnino omnia relinquere, vt possem facere pœnitentiam, & venire ad crucem, sicut mihi a Deo fuerat inspiratum: prædicta vero deliberatio fuit mihi a Deo donata per gratiam mirabiliter isto modo. Cum enim ego desiderarem vehementer fieri pauper, & cogitarem frequenter cum multo zelo ne forte morerer, priusquam pauper fierem; & e contrario impugnarer multis tentationibus, scilicet quia eram iuuenis, vnde mendicare mihi poterat esse periculum & verecundia. Iterum suggerebat mihi cogitatio, quod si hoc facerem, oportebat me mori fame, & frigore, & nuditate, & quod hoc etiam ab omnibus mihi dissuaderetur.

[25] Tandem miserante Deo venit mihi quædam magna illuminatio in corde meo, cum qua illuminatione venit mihi quædam firmitas, quam tunc non credidi, [In eo proposito diuinitus corroboratur.] nec credo perdere in æternum: & disposui & deliberaui, quod si oporteret me mori fame, & nuditate, vel verecundia, ex quo Deo placebat, vel placere Deo poterat, nullo modo propter prædicta ista dimitterem, etiam si certa essem, quod omnia ista prædicta mala mihi acciderent. Quia, etiam si omnia prædicta mala mihi acciderent, libenter moriebar pro Deo, & tunc vere deliberaui, quod dictum est.

[26] [c.12. Passus XII. Memoria passionis.] Duodecimo consequenter rogaui beatam Matrem Christi, & S. Ioannem Euangelistam, per dolorem quem ipsi sustinuerunt, quod ipsi acquiterent mihi certum signum, quo possem semper habere in memoria passionem Christi.

[27] Tertiodecimo mihi perseueranti in ista prædicta oratione & desiderio accidit mihi somnium, [c.13. Passus XIII.] in quo ostensum fuit mihi cor Christi, & dictum est mihi: In isto corde non est mendacium, sed omnia sunt ibi vera: & hoc videbatur mihi quod acciderat, quia ego feceram quasi truffas de quodam Prædicatore.

[28] [c.14. Passus XIV. Clarior cognitio Christi.] Quartodecimo consequenter quadam vice dum starem in oratione, Christus ostendit se mihi vigilanti magis clare, & dedit mihi maiorem cognitionem de se; & tunc vocauit me & dixit mihi quod ego ponerem os meum in plagam lateris sui, & videbatur mihi quod ego ponerem & biberem sanguinem eius fluentem recenter ex latere suo: & dabatu mihi intelligere, quod in ipso mundaret me. Et hic incepi habere consolationem magnam, quamuis ex consideratione passionis haberem tristitiam, & rogaui Dominum, quod faceret me totum sanguinem meum spargere & effundere propter amorem suum, sicut ipse fecerat pro me, & desiderabam propter suum amorem, quod omnia membra mea afflictionem & mortē paterentur viliorem & acerbiorem passione sua. [Optat mori Pro Christo.] Et cogitabam & desiderabam inuenire, qui me interficeret, dummodo hoc paterer propter fidem suam, vel propter amorem suum, quod ego peterem eum, quod faceret mihi istam gratiam, scilicet quod quia Christus crucifixus est in ligno, me crucifigeret in vna rippa, vel in aliquo vilissimo loco, vel in vna vilissima re. Et quia non eram digna mori, sicut fuerunt mortui sancti Martyres, sed desiderabam, quod faceret me mori vilius & acerbiori morte, & non poteram cogitare ita vilem mortem, sicut ego desiderabam, & quod omnino esset dissimilis morti Sanctorum, reputabam enim me omnino indignam morte ipsorum.

[29] [c.15. Passus XV. Sensus doloris passionis Christi.] Quintodecimo consequenter figebam desiderium in S. Ioanne & in Matre Virgine Dei, in memoria eos tenendo, & cogitando, & rogando eos propter dolorem, quem in passione Domini sustinuerunt, vt acquirerent mihi gratiam, vt semper sentirem dolorem passionis Christi, vel saltem dolorem eorum. Et ipsi acquisiuerunt & impetrauerunt hanc gratiam, & tantum dedit mihi semel S. Ioannes, quod fuit ille dolor de maioribus, quam vnquam senserim. Et dabatur mihi intelligere, quod S. Ioannes tantum dolorem sustinuerat de passione & de morte Christi, & de dolore Matris Christi, quod existimabam & existimo, eum fuisse plus quam Martyrem. Vnde & tunc datum est mihi desiderium expropriandi me cum tota voluntate: & quamuis impugnarer multum a dæmone, & sæpe tentaret me, vt id non facerem, & prohiberetur mihi a Fratribus Minoribus, & ab omnibus, a quibus me conueniebat habere consilium; nullo tamen modo potuissem abstinere pro omnibus malis vel bonis, quæ potuissent mihi fieri, quin omnia mea pauperibus erogatem, & si hoc facere non potuissem, quod saltem omnia omnino dimisissem. Quare non videbatur, quod possem aliquid reseruare sine magna offensione eius, qui me sic illuminauerat. Et tamen adhuc eram in amaritudine pro peccatis, & nesciebam, si ea quæ faciebam, erant placita Deo; sed cum amaro planctu clamabam, dicens: Domine etsi damnata sum, nihilominus tamen faciam pœnitentiam, [Illustris resolutio in desolatione.] & expropriabo me de omnibus, & seruiam tibi: & cum adhuc essem in amaritudine pro peccatis, & non sentirem adhuc aliquam dulcedinem diuinam, mutata fui de isto statu isto modo.

[30] [c.16. Passus XVI. Consolatio in legendo Pater noster.] Sextodecimo consequenter semel veni ad ecclesiam, & rogabam Deum, quod faceret mihi aliquam gratiam: [] & dum orarem, & dicerem Pater noster, posuit Deus ipsum Pater noster in corde meo cum tanta claritate, & intellectu bonitatis diuinæ, & indignitatis meæ, quod non possem exprimere. Singula autem verba exponebantur mihi in corde, & dicebam id cum magna mora & contritione & compunctione, sic quod, quamuis ex vna parte plorarem propter peccata mea, & indignitatem meam, quam ibi cognoscebam; tamen habui consolationem magnam, & cœpi aliquid gustare de dulcedine diuina, quia in dicto Pater noster melius cognoscebam bonitatem diuinam, quam in aliqua alia re, & adhuc ibi inuenio melius. Verumtamen quia in dicto Pater noster mihi indicata fuerunt peccata mea, & indignitas mea, cœpi in tantum esse verecunda, quod non audebam leuare oculos meos ad cælum, nec ad crucifixum, nec ad aliam rem. Sed recommendaui me Beatæ Virgini, vt ipsa impetraret mihi gratiam & indulgentiam peccatorum: & adhuc eram in amaritudine pro meis peccatis.

[31] O peccatores, in quanta grauedine proficiscitur anima ad pœnitentiam: ita habet fortes compedes, & ita habet malos adiutores, quin imo impeditores, mundum, carnem, & dæmonem. Sciatis autem, quod in quolibet supradictorum passuum fui morata per bonum tempus, antequam me possem mouere ad alium passum. Sed in quibusdam passibus morata sum plus, in quibusdam minus.

[32] [c.17. Passus XVII. Maior fides per D. Virg. impetrata.] Decimoseptimo post ista demonstratum est mihi, quod Beata Virgo acquisiuit mihi gratiam, per quam dedit mihi aliam fidem, quam humanam: quia videbatur mihi, quod vsque ad idem tempus fuisset fides mea quasi mortua in comparatione ad illam, quam impetrauit mihi, & videbatur mihi, quod lacrymæ meæ, quas ante habueram, fuissent quasi * per vim, in comparatione ad illas, quas postea habui. Postea enim dolui de passione Christi, & de dolore Matris efficacius, & tunc quidquid faciebam, quantumcumque esset magnum, videbatur mihi parum esse: & habebam voluntatem faciendi maiorem pœnitentiam, & tunc inclusi cor meum in passione Christi, & data est mihi spes, [Spiritualis consolatio in somniis.] quod in ipsa poteram liberari. Et hic incepi habere consolationem per somnia, & habebam pulcra somnia, & dabatur mihi consolatio in eis, & cœpit mihi dari dulcedo, & consolatio de Deo intus in corde, & extra in corpore, continue vigilanti & dormienti. Sed quia adhuc non sentiebam certitudinem, adhuc erat admixta amaritudo, nec quiescebat cor meum, sed desiderabam habere aliud a Deo.

[33] Addit MS. Et de somniis & visionibus retulit vnam de multis dicens: Quadam vice dum eram in carcere, in quo me recluseram pro Quadragesima maiori, & diligerem, & meditarer in vno verbo Euangelij, quod verbum erat maximæ dignationis, & excessiuæ dilectionis; dum eram iuxta vnum librum, scilicet Missale, & sitirem videre illud verbum, saltem tantummodo scriptum, & vix comprimens, & coercens me, & timore superbiæ continuissem me ne dictum librum præ nimia siti & amore meis manibus aperirem; quodam somno sopita in ipso desiderio obdormiui: & statim ducta fui in visione, & dictum est mihi, quod intellectus epistolæ est res tantum delectabilis, quod si quis bene intelligeret, obliuisceretur omnium mundanorum. Et dixit mihi ille qui ducebat me: Vis hoc probare? Et cum assentirem, & sitirem probare illud; statim duxit me, & fecit me illico probare. Et tunc intelligebam cum tanta discretione bona diuina, quod statim fui oblita omnium mundanorum. Et dixit mihi ille, qui ducebat me, quod adhuc intellectus Euangelij est res tantum delectabilissima, quod si quis illud intelligeret, obliuisceretur non solum omnium mundanorum, sed etiam obliuisceretur omnino sui ipsius. Et dixit mihi adhuc, & fecit me illud probare: & statim intelligebam cum tanta delectatione bona diuina, quod petiui ab illo qui ducebat me, quod ab illo statu non discederem de cetero. Et respondit mihi, quia istud, quod petebam, non poterat esse adhuc: & statim reduxit me: & aperui oculos, & maximam lætitiam sentiebam de iis, quæ videram: sed valde dolebam quod illa perdideram. Et adhuc multum me delectat, quando recordor. Et ex tunc tanta certitudo remansit mihi, & tantum lumen & ardor amoris Dei, quod affirmabam certissime, quod nihil prædicatur de dilectione Dei: & illi qui prædicant, non possunt illam prædicare, & ea quæ prædicant non intelligunt. Et ita dixerat ille qui duxit me in visione.

[34] [c.18. Passus XVIII. Ardor & assiduitas orationis.] Octauodecimo consequenter incepi habere sentimenta Dei, & habebam tantam delectationem in oratione, quod non recordabar de comestione; & desiderabam, quod non oporteret me comedere, vt possem stare in oratione: & intermiscebat se hic quædam tentatio, quod non comederem, & si comederem, quod in modica quantitate comederem: sed cognoui hoc esse deceptionem. Et erat ignis amoris in corde meo tantum, quod non fatigabar de genuflexionibus, nec de aliqua alia pœnitentia. Postea vero veni ad maiorem ignem & feruorem amoris caritatis diuinæ. Si enim audiuissem loqui de Deo, stridebam in tantum quod si aliquis stetisset cum securi super me, ad me interficiendum, non potuissem me abstinere. Et hoc accidit mihi prima vice, quando vendideram a Casalenum, vt darem pauperibus, erat enim melior terra quam haberem. Et prius faciebam truffas de Petrucio, sed nullo modo postea poteram illud facere. Frequenter autem cum de Deo audiebam loqui, stridebam etiam in conspectu quarumcumque gentium. Et quando aliquæ personæ dicebant mihi; quod eram b inordinata pro eo, que accidebant mihi, ego dicebam similiter, quod eram infirma & c deordinata, & non poteram facere aliud, nec poteram maledicentibus mihi propter hoc satisfacere, sed verecundabar valde. Et quando videbam passionem Christi depictam, [Videns picturam passionis febri corripitur.] vix poteram me sustinere, sed capiebat me febris & infirmabar. Vnde socia mea abscondebat a me picturas passionis, quantum poterat, ne ipsas viderem. In isto tempore stridendi habui plurimas illuminationes, sentimenta, visiones, & consolationes quarum aliquæ hic infra scribuntur.

[Annotata]

* Vide 24. Ianuar.

* MSS. paruæ.

a ita MSS. excusus, casale meum.

b MS. dæmoniaca.

c MS. dæmoniaca.

CAPVT II. Variæ eius tentationes.

[35] [c.19. Tentationes a dæmonibus illatæ.] Ne autem magnitudo & multitudo reuelationum & visionum me extolleret, & ne earum delectatio me super me efferret, datus est mihi multiplex tentator, qui multiplici tentatione & afflictione me affligat. Affligor enim tam in corpore & anima ab eisdem. Corporis enim sunt tormenta innumera a multis dæmonibus multipliciter excitata. Vix enim credo quod scribi possent passiones & infirmitates mei corporis: [Infirmitates corporis.] nam non remanet in me aliquod membrum quin horribiliter patiatur. Numquam enim sum sine dolore, sine languore, continue sum debilis & fragilis, plena dolore, sic quod continue oportet me iacere: non est in me membrum, quod non sit percussum, tortum, & pœnatum a dæmonibus, & semper sum infirma & semper tumefacta & plena doloribus in omnibus membris meis, sic quod cum magna pœna possum me mouere & sum fatigata iacere, nec etiam comedere ad sufficientiam possum.

[36] [Afflictiones animæ.] Tormenta vero & animæ passiones (quas sine comparatione acerbiores & plures esse dico quam corporis) patior quasi assidue ab ipsis dæmonibus. Nec scio aliam assignare similitudinem, nisi de homine suspenso per gulam, qui ligatis manibus post tergum & velatis oculis suspensus cum fune remansisset in patibulo, & viueret, cui nullum auxilium, nullum remedium, vel fulcimentum remansisset. Et dico quod adhuc desperatius & crudelius a dæmonibus torqueor. a Video enim quod dæmones ita animam meam suspendunt, quod sicut suspensus non habet aliquid sustentamenti, ita animæ nullum videtur remanere sustentamentum, & omnes virtutes animæ subuertuntur, sciente & aspiciente anima mea. Et quando anima mea videt subuerti omnes virtutes, & discedere, & quod non potest se sibi opponere, [Varij animæ motus.] est tantus dolor animæ, quod vix aliquando possum plorare propter desperatum dolorem & iram; aliquando vero ploro irremediabiliter. Aliquando etiam tanta ira venit in me, quod vix possum me tenere, quin me totam dilaniem; aliquando vero non possum me tenere, quin horribiliter me percutiam, & percutiendo meipsam tumefeci aliquando caput meum & alia membra. Et quando anima videt cadere & discedere omnes virtutes, fit planctus animæ, & vociferor ad Deum meum, & quasi sine intermissione: Deus meus, Deus meus, ne derelinquas me.

[37] Item aliud tormentum patior, quia omnia vitia in me reuixerunt, & aliquando reuiuiscunt: non quod sint in vita durabili rationem meam subiicientia, sed præbent mihi & afferunt magnam pœnalitatem. Et etiam vitia quæ numquam fuerunt in meo corpore, [Vitia præterita a dæmonibus resuscitantur.] veniunt in me, & incenduntur, & afferunt mihi magnam pœnalitatem; sed non habent vitam continuam, & quando remoriuntur, dant mihi magnam consolationem. Video enim, quod dæmonibus multis tradita sum, qui reuiuiscere faciunt vitia, quæ horreo, & quæ fuerunt mortua, & addunt illa, que numquam fuerunt. Et ego recordans quod Deus hic fuit afflictus & despectus & pauper, vellē quando oportet quod omnia mala mea duplicarentur.

[38] Et quandoque sum in tenebra horribilissima dæmonum, vbi videtur omnino deesse omnis spes boni: & est illa tenebra horribilis; & suscitantur vitia in corpore, quæ cognosco intus in anima esse mortua. Sed extra animam suscitant ea dæmones, & etiam illa vitia quæ non fuerunt, suscitantur. Et in corpore ad minus patior in tribus locis: [Generose vitiis resistit.] nam in locis verecundis est tantus ignis, quod consueui apponere ignem materialem, ad extinguendum alium ignem concupiscentiæ, donec Confessor meus mihi prohibuit. Tunc cum sum in illa tenebra, credo quod citius eligerem assari, quam prædicta tunc pati: imo tunc clamo, & aduoco mortem, vt per quemcumque modum mihi eam Deus concederet euenire: & tunc dico Deo: Domine, si me debes mittere in infernum, ne differas, sed subito facias, & ex quo me dereliquisti, comple & submerge me in profundum. Et intelligo tunc, quod id est opus dæmonum, & quod illa vitia non viuunt in anima, quia anima numquam consentit eis, sed corpus patitur violentiam, & est tantus dolor, & tædium, quod si duraret, corpus pati id non posset. Sed & anima videt, quod est ei ablata omnis potentia, quamuis non consentiat vitiis; non tamen habet potestatem omnino resistendi vitiis, & videt quod est contra Deum; & sic cadit, & torquetur in eis. Et est quoddam vitium permissum a Deo venire in me, quod nūquam fuit in me: sed aperte & manifeste cognosco, quod permittitur a Deo venire in me: & prædictū vitium est tam magnum, quod superat omnia alia vitia. Et est quædam virtus quæ datur mihi manifeste a Deo contra prædictum vitium, qua virtuose a Deo liberor. Et si non haberem ego fidem de Deo certam, [Confortatur a Deo.] solum in isto, & non pro aliquo alio remaneret mihi, & in isto remaneret mihi spes certa & secura, de qua nō possum dubitare: & virtus præualet semper, & vitium deficit, & virtus tenet me, & non permittit me cadere in vitium: & est virtus tantæ fortitudinis, quod non solum tenet me, imo dat mihi tantam fortitudinem virtutis, quod vere in isto cognosco Deum, & illuminor, & confirmor in tantum, quod omnes homines mundi, nec omnia dæmonia inferni, nec alia aliqua res est, quæ posset me mouere ad minimum peccatum: & cum ista virtute remanet mihi Fides de Deo. Vitium autem est tam magnum, quod verecundor illud dicere: & est tam magnum istud vitium, quod quando prædicta virtus est mihi abscondita, & videtur mihi quod me dimiserit, non est res quæ me posset tenere, nec pro verecundia, nec pro pœna aliqua, quin statim ruerem in peccatum. Tunc tamen superuenit illa virtus, & virtuose me liberat, ita quod nec ego ipsa possem peccare pro omnibus bonis vel malis istius mundi: & istos labores sustinui per duos annos, & plus.

[39] b Item in anima mea consueuit pugnare quædam humilitas, & quædam superbia tædij grandissimi. [Exercet actus humilitatis.] Humilitas est, quia video me cecidisse ab omni bono, & video me esse extra omnem virtutem, & extra omnem gratiam, & video in me tantam multitudinem peccatorum & defectuum, quod non possum cogitare, quod Deus de cetero velit mihi misereri; & video me domum diaboli, & operatricem, & credulam dæmoniorum, & video me filiam eorum, & video me extra omnem rectitudinem, & extra omnem veracitatem, & dignam infimo & vltimo profundo inferni. Et ista humilitas prædicta non est illa humilitas quam aliquando habeo, quæ facit animam meam esse contentam, & facit animam venire in cogitationem bonitatis diuinæ. Quia alia prædicta humilitas, non adducit nisi innumerabile malum. Vnde intus in anima videtur mihi, quod sim tota circumdata dæmonibus, [Affligitur amaritudine animi.] & video defectus in anima & corpore, & est mihi clausus Deus, & absconditus in omni parte & gratia, ita quod nullo modo possum recordari Dei, nec ipsius habeo memoriam, quia nec ipse permittit: & videndo me damnatam, non curo aliquo modo de damnatione mea, quia plus curo & plus doleo, quia offendi Creatorē meum, quem nollem offendisse, nec offendere pro omnibus bonis & malis quæ possent nominari. Vnde & videndo offensiones meas innumerabiles prædictas, pugno cum omnibus membris meis, & contra dæmones, vt possim vincere, & præualere contra prædicta vitia & offensiones; & non possum per aliquē modum omnino: & etiam non inuenio aliquem vadum, nec aliquam fenestellam, nec aliquod omnino remedium, per quod possim euadere, vel me adiuuare, & perpendo quod ego cecidi ita profunde.

[40] [Nimia & mala humilitas.] Vnde & humilitate frequenter sum inabyssata, & facit me videre peccata mea, & superabundantiam malitiarum mearum, & iniquitatum, ita quod non video me posse manifestare, nec discooperire ea per aliquem modum, vt eas simulationes & iniquitates meas & peccata mea possem manifestare, & vellem ire nuda per ciuitates, & plateas, & vellem appendere ad collum meum carnes & pisces, dicens, Hæc est illa mulier vilissima, plena malis & simulatione, & seminatrix omnium vitiorum & malorum. Faciebam enim bona ad famam hominum, & faciebam dici omnibus qui inuitabant nos, Non comedo pisces, nec carnes, & ego eram plena gula, & comessatione, & ebriosa, & ostendebam quod nolebam recipere, nisi quantum sufficiebat mihi: & studebam esse pauper exterius, & vbi iacebam, proiiciebā multos pannos, & de mane faciebam eos leuari, ne personæ venientes hoc perpenderent. Videte animæ meæ diabolum & cordis mei malitiam: audiatis quomodo sum hypocrita & filia superbiæ, & quomodo sum deceptrix, & sum abominatio Dei. Et ostendebam me esse filiam orationis, & ego eram filia iræ, superbiæ, & filia diaboli. Et ostendebam me habere Deum in anima, & consolationes diuinas in cella, & ego habebam diabolum in anima & in cella. Et sciatis quod toto tempore vitæ meæ studui, quomodo possem habere famam sanctitatis, & sciatis in veritate quod propter malitias & simulationes, quæ absconsæ sunt in corde meo, multas gentes decepi, & sum homicida multarum animarum & animæ meæ.

[41] Et postea stando in ista abysso, voluebam me ad istos fratres meos, qui dicti sunt filij, & dicebam eis: Nolite mihi de cetero credere, nonne videtis vos quod sum dæmoniaca? [Alij actus illius humilitatis.] Vos qui dicti estis filij, rogate istam iustitiam Dei, vt exeant dæmonia de anima mea, & manifestent nequissima opera mea, vt non amplius vituperetur Deus per me. Et nonne videtis quod omnia, quæ vobis dixi, sunt falsa? Et nonne videtis, quod si non esset malitia in toto mundo, ego replerem totum mundum de abundantia malitiæ meæ? Nolite mihi plus credere. Nolite plus adorare idolum istud: quia in isto idolo latet diabolus, & omnia quæ locuta sum vobis, fuerūt falsa verba, simulata, & diabolica. Rogate istam iustitiam Dei, vt cadat hoc idolum, & frangatur, & manifestentur opera diabolica eius, & mendacia, & verba inorpellata & inaurata quæ dicebam, quia deaurabam me verbis diuinis, vt essem honorata & adorata pro Deo. Rogate, vt diaboli exeant de isto idolo, vt non plus decipiatur mundus per istam feminam. Vnde rogo filium Dei, quem nominare non audeo, quod si non manifestari me per semetipsum fecerit, quod faciat me manifestari per terram, vt aperiatur & deglutiat me, vt facta in exemplum, dicant homines & mulieres: o quomodo erat inorpellata & deaurata, & tota simulata interius & exterius! Et vellem mittere in collum meum vinculum vel vnam redortam, & facerem me trahi per ciuitates & plateas, & pueri ducerent me ac dicerent: Hæc est illa vilissima mulier, quæ toto tempore vitæ suæ ostendit falsum pro vero, & homines dicerent ac mulieres: O ecce miraculū quod fecit Deus, quia fecit per semetipsam manifestari, & dici malitias & iniquitates & peccata, quæ toto tempore vitæ suæ fuerant absconsa.

[42] [Vexatur motibus desperationis.] Sed istud dicere, parum sufficiebat animæ: & sciatis, quod sum posita in vna desperatione, quod numquam habui isto modo, quia omnino desperaui de Deo, & de omnibus bonis eius, & feci chartam inter me & ipsum. Et ideo sum certa, quod non est aliqua persona in mundo ita plena omni malitia, & damnanda, sicut ego sum: quia quidquid Deus mihi concessit & dedit, ad maiorem meam desperationem & damnationē permisit. Vnde rogo vos omnes, vt rogetis istā iustitiam Dei, vt nō plus tardet extrahere dæmoniū de isto idolo, & manifestentur nequissima opera quæ intus sunt, quia caput meum diuiditur, corpus deficit, oculi mei caligauerunt propter multitudinem lacrymarum, & omnia membra mea disiunguntur, quia non possum manifestare malitias meas & mendacia animæ meæ; sed gaudeo, quia iam incepit aliquid manifestari. Et omnia ista sine humilitate vera esse in veritate videbam. Et scias, quod tu, qui scripsisti, parum scripsisti in comparatione omnium malorum, & iniquitatum & abusionum mearum, quia quando eram paruula, incepi operari mala. Hæc & his similia cogor dicere prædicta humilitate inabyssata & depressa.

[43] [Torquetur spiritu superbiæ.] Postea incipit superbia, quia efficior tota ira, tota superbia, tota tristitia, tota amarissima & inflata: & aliam amaritudinē maximam recipio de bonis, quæ fecit mihi Deus, quia non recordor illorum ad aliquod remedium, sed ad iniuriam & ad admirationem dolorosam. Videlicet quomodo in me numquam potuerit esse aliqua virtus, & dubito quod numquam in me fuerit verax, & etiam non video aliquam rationem, quare Deus hoc permiserit. Et tunc in ista tentatione omne bonum est mihi clausum & absconditum, quia efficior in tantum tota ira, tota superbia, tota tristitia, tota amarissima & inflata, & pœnata, & dolorosa, plusquam possim dicere. Quia si omnes sapientes de mundo, & omnes Sancti Paradisi loquerentur mihi omnes consolationes ad consolandum me, & promitterent mihi omnia bona quæ dici possunt, & etiam ipse Deus daret mihi, nisi ipse aliter me mutaret, vel nisi aliter operaretur in anima, nullam consolationem mihi darent, nec aliquod remedium mihi afferrent, nec eis tunc crederem; imo omnia essent mihi ad augmentum dolorum, & malorum, & darent mihi maiorem iram & admirationem & tristitiam & dolorem, plusquam possim dicere.

[44] Vnde pro commutatione prædictorum tormentorum & tentationum, & vt Deus auferret a me prædicta, ego libenter eligerem & vellem omnia mala, & infirmitates omnes & omnes dolores, [Quantum ei tormentum fuerit illa tentatio.] qui fiunt in omnibus corporibus hominum, sustinere; & crederem, quod leuiora & minora mala mihi essent quam prædicta tormenta. Vnde pluries dixi, quod pro commutatione prædictorum tormentorum, ego eligerem omne genus martyrij sustinere. Et incepit iste prædictus status istorum tormentorum & tentationum aliquanto tempore ante pontificatum Papæ Cælestini, [an. 1294.] & durauit plusquam per duos annos; in quibus sæpe sum tormentata, & adhuc non sum perfecte neque plene curata, quamuis parum modo sentiam aliquando exterius, non tamen interius. [Tentatio veram humilitatem parit.] Sed modo postquam fui in isto statu, cognosco quod inter prædictam humilitatem malam, & prædictam superbiam, est maxima purgatio, & purificatio animæ. In his enim, & per illam humilitatem veram acquiro, sine qua nullus homo saluatur. Et quanto maior est humilitas, tanto maior est purgatio animæ. Vnde cognosco, quod inter prædictam humilitatem & superbiam, comburitur, & martyrizatur anima mea. Et propter cognitionem offensionum & defectuum, quam per prædictam humilitatem anima adipiscitur, anima purgatur a superbia & a dæmonibus: & propterea quanto anima magis complanata & depauperata & humiliata est inferius, tanto magis aptatur & purgatur & purificatur, vt magis eleuetur, quia nulla anima potest aliter nec plus eleuari, nisi quantum humiliatur, & profundius in humilitate complanatur & radicatur.

[Annotata]

a Addit MS. Et sicut ego scriptor audiui dici, & didici cum quidam frater Minorum, & sicut credo fide dignus, admiraretur multum & compateretur, audiendo ab ipsa fideli Christi, quomodo & tam vehementissime torqueretur, prædictus frater fide dignus vidit per reuelationem sibi factam a Deo quomodo totum erat verum, & plus quidquid illa fidelis Christi dicebat, se pati de martyrio horribilium tormentorum. Vnde ille frater multa, & mira compassione, & deuotione afficiebatur ad eam continue. Et verba quæ ego frater scriptor festinanter & breuiter potui pingere erant ista, dicebat illa fidelis Christi ita:

b Addit MS. Et ego Frater scriptor vidi prædictam fidelem Christi, esse in prædicto sexto passu, multo horribilius quam possit scribi, sed durauit prædictus sextus passus paruo tempore, scilicet fere duobus annis & cucurrit simul cum septimo passu qui incipit ante sextum passum aliquantulum temporis, & qui sequitur omnibus mirabilior, & vidi quod prædictus sextus passus, deficiendo cessauit, in paruo tēpore sed non omnino, & totaliter defecit; maxime quantum ad infirmitates corporis multas, de quibus semper plena fuit. Et vidi quod predicta fidelis Christi remansit in septimo passu super quam dici potest, semper in Deo crescens, & quamuis semper esset infirmissima & valde parum comedere posset, tamen erat pinguissima & rubicunda, sed tamen tumefacta & plena doloribus in omnibus membris, & in omnibus artubus corporis, quod cum multa pœna poterat se mouere, vel ad ambulandum, vel etiam ad sedendum; quamuis ipsa omnes pœnalitates corporis pro valde modico reputaret.

Post omnia prædicta quæ scripta sunt, quando ipsa erat in septimo passu, & iam quasi ex toto sextum passum reliquerat dixit mihi loquens de sexto passu, ita dicens:

CAPVT III. Quinque consolationes Angelæ, in quibus sensit Deum
intra se vt omne bonum; viditq;
eius pulchritudinem, potentiam, sapientiam, iustitiam.

[45] a Benedictvs Deus, & Pater Domini nostri Iesu qui cōsolatur nos in omni tribulatione. In omni enim tribulatione me peccatricem consolari dignatus est. Infra enim illud tempus stridendi, de quo supra in decimo octauo passu meæ conuersionis facta est mentio, & post illam illuminationem, quam habui mirabiliter, dicendo Pater noster, sensi consolationem magnam de dulcedine Dei isto modo. Fuit enim mihi inspiratum, & fui tracta ad considerandum benedictam vnionem deitatis & humanitatis Christi, & diuinitatem & humanitatem in Christo. [Consolatio ex consideratione vnionis hypostaticæ.] In cuius contemplatione & delectatione sensi maximam consolationem, & fuit maior consolatio quam fuissem experta, ita quod per magnam partem illius diei steti in pedibus in cella, vbi orabam stupefacta, clausa, & sola; & cor meum erat affectum in illa delectatione, intantum quod post iacui, & perdidi loquelam: & socia mea venit ad me, & cogitauit, & credidit quod morerer. Sed me tædebat, quia faciebat mihi impedimentum.

[46] Quadam autem vice dum in his perseuerarem, antequam complessem omnia pauperibus erogare, quamuis parum remansisset ad dandum, dum essem in oratione vno sero, non videbatur mihi, quod aliquid sentirem de Deo, & ideo lamentabar, & rogabam Deum hoc modo dicens: Domine id quod facio, non facio nisi vt inueniam te. Inueniam igitur, postquam perfecero hæc? & multa similia dicebam in oratione. Et responsio facta est mihi ita dicens: Quid vis? & ego respondi: [Vnum Deum quærit.] Nolo aurum, nec argentum, imo etiam si dares mihi totum mundum, nolo aliud nisi te. Et tunc respondit dicens: Studeas diligenter, & propera te, quia statim, quando hoc, quod facis, factum fuerit, tota Trinitas veniet in te. Multa etiam alia tunc promissa mihi fuerunt. Et extraxit me de omni tribulatione, & dimisit me cum multa suauitate diuina, & tunc expectaui, quod ita fieret, sicut mihi dictum erat. Et ego hæc retuli sociæ meæ in quadam dubitatione, pro eo quod in visione magna mihi dicta & promissa fuerant, sed tamen dimiserat me cum multa suauitate diuina.

[47] [It Assisium.] Post hæc iui ad S. Franciscum apud Assisium, & tunc in via adimpleta mihi fuit dicta promissio: & tamen non compleueram omnia mea erogare pauperibus, quamuis parum remansisset, pro eo quod quidam sanctus vir, qui hoc facere debebat, interim mortuus fuit, [Quidam vir sanctus per eam conuersus.] & complere non potuit. Erat enim conuersus per gratiam Dei ad admonitionē meam, & dum iret ad expropriandum se, & ad erogandum suam possessionem pauperibus, in via mortuus est. Deus tamen multa miracula per eum fecit, & sepultura eius habetur in reuerentia. Dum igitur ibam ad S. Franciscum apud Assisium, ibam per viam orando, & inter alia rogabam B. Franciscum, quod ipse impetraret mihi a Deo, vt seruarem bene regulam B. Francisci, [Regulam B. Francisci vouet obseruare.] quam nouiter promiseram; & gratiam mihi acquireret, quod sentirem aliquid de Christo, & maxime quod faceret me esse, & finire dies meos in paupertate. Pro hac etiam causa, vt supra haberem libertatem paupertatis, iueram Romam ad rogandum B. Petrum, vt ipse acquireret mihi gratiam veræ paupertatis. [Obtinet donum paupertatis.] Vnde & meritis Beati Petri, & B. Francisci fuit mihi datum ex gratia diuina, vt certissime sensi, donum veræ paupertatis.

[48] Dum igitur prædicta in itinere orando postularem, cum peruenissem inter speluncam & viam arctam, quæ ascendit sursum versus Assisium, & est vltra speluncam, in illo loco dictum est mihi ita: Tu rogasti seruum meum Franciscum, & ego volui mittere alium nuntium. Et ego sum Spiritus sanctus, qui veni ad te, vt darem tibi consolationem, quam alias numquam gustasti. Et veniam tecum intus in te vsque ad S. Franciscum, & modicum perpendent, [Spiritus sanctus familiari inspiratione inuisit eam.] qui tecum sunt aliqui. Et volo venire loquendo tecum per totam istam viam, & non dabo finem locutioni, nec tu poteris alteri rei intendere, nisi mihi: quia ego ligaui te & non discedam a te, vsquequo secunda vice venies ad S. Franciscum; & tunc discedam a te secundum istam cōsolationem. Sed alias a te non discedam, si me diligas.

[49] Et incipit dicere verba quæ sequuntur, ad prouocandum me ad sui amorem: Filia mea dulcis mihi, filia mea templum meum, filia mea delectamentum meum, diligas me, quia tu es multum dilecta a me, multo plus quam tu diligas me. Et sæpissime dicebat mihi: Filia & sponsa dulcis mihi: & subinferebat: [Amor Dei magnus erga pias animas.] Ego diligo te plus, quam aliquam, quæ sit in valle Spoletana; ergo postquam ego collocaui, & pausaui me in te, modo colloca te in me, & quiesce in me. Ego fui cum Apostolis, & videbant oculis corporis, & non sentiebant me, sicut tu sentis: postquam autem domum redieris, senties aliam dulcedinem, quam num quam experta fuisti: & non loquar tibi, sicut nunc solum, sed senties me. Tu rogasti seruum meum Franciscum sperans cum eo & per eum, quæ desiderabas, impetrare: & quia seruus meus Franciscus multum me dilexit, ideo multum feci sibi. Et si esset hodie aliqua persona, quæ me plus diligeret, adhuc sibi plus facerem. Dicebat autem mihi, quod pauci sunt hodie boni, & quod erat pauca fides, & conquerebatur dicens: Tantus, inquiebat, est amor, quem habeo animæ, quæ diligit me sine malitia, quod modo, si esset aliqua, quæ perfecte me diligeret, maiorem gratiam facerem ei, quam alias fecerim Sanctis, de quibus in tempore præterito multa magna referuntur, quæ Deus fecit eis. Et non est aliquis, qui possit se excusare de isto amore, quia omnis persona potest amare Deum: & ipse non requirit aliud, nisi vt anima requirat & diligat eum, quia ipse veraciter diligit eam, & ipse est amor animæ: hæc autem verba profunda sunt.

[50] Quod autem Deus sit amor animæ, ostendebat mihi viua ratione per aduentum suum, & per crucem, quam sustinuit pro nobis, cum ipse esset ita immensus & gloriosus; & explicabat passionem, & cetera quæ pro nobis fecit: & subiungebat: Vide ergo, si in me est aliud, nisi amor. Et comprehendebat anima mea certissime, quod ipse non erat nisi amor. Conquerebatur autem, [Pauci apti ad vberem Dei gratiam accipiendam.] quod isto tempore tam paucas personas inueniebat, in quibus posset ponere gratiam suam: & dicebat quod modo multo maiorem gratiam faceret illis, quos inueniret modo diligentes se, quam fecerit adhuc aliis Sanctis, qui fuerunt hactenus. Dicebat igitur mihi iterum: Filia mea dulcis mihi, ama me, quia tu es multo plus amata, quam tu ames me. Amata mea, ama me: & dicebat: Immensus est amor, quem habeo animæ, quæ me diligit sine malitia. Et videbatur mihi, quod volebat, quod anima haberet de illo amore, quem ipse erga animam habet secundum animæ potentiam & virtutem, & si hoc tantummodo desideraret, ipse complebat.

[51] [Excessus amoris Dei erga B. Angelam.] Iterum dicebat mihi: Amata mea, sponsa mea ama me, tota enim vita tua, comedere, & bibere, & tuum dormire, & omne tuum viuere, totum placet mihi, si diligas me. Iterum dixit mihi: Ego faciam in te res magnas in conspectu gentium, & in te cognoscar, & glorificabor & clarificabor, & laudabitur nomen meum in te a multis gentibus. Hæc & alia multa similia dixit mihi. Ego autem, dum audirem ista verba, assignabam peccata, & considerabam defectus meos, [B. Angela humilior redditur ex inspiratione Dei.] & quod non eram digna illis magnis amoribus. Et incepi in istis verbis multum dubitare; & dixit anima illi qui mihi loquebatur: Si tu esses Spiritus sanctus, tu non diceres mihi ista, quia hæc non conueniunt mihi, nec decent: & ego sum fragilis, & possum habere inde vanam gloriam. Et respondit mihi: Modo vide, & cogita, si tu de omnibus istis poteris habere vanam gloriam, qua extollaris, vt exeas de verbis istis alia cogitando, si potes. Et ego fui conata velle habere vanam gloriam, vt probarem, si erat verum hoc quod dixerat, & si erat Spiritus sanctus: & incepi respicere per vineas, [Non potest alia cogitare.] vt exirem de illa locutione, & vbicumque respiciebam, dicebat: Nunc vide, contemplare, ista est creatura mea, & sentiebam dulcedinem ineffabilem. Inter hæc autem reducebantur ad memoriam meam omnia peccata mea, & ex parte mei nihil videbam in me, nisi peccata & defectus, & sentiebam in me humilitatem, plus quam numquam senserim.

[52] Plus hæc dixit mihi, quod tantum eram dilecta, quod filius Dei & Virginis Mariæ se inclinauit mihi, & venerat in me ad loquendum mihi. Dicebat autem mihi Christus: Si totus mundus veniret modo tecum, tu non posses loqui modo alteri: modo enim cum ego tecum veniam, venit tecum totus mundus. Et vt daret mihi securitatem de dubio, dicebat mihi: Ego sum qui fui crucifixus pro te, [Christus ei indicat quanta sit passus.] & habui famem & sitim pro te, & tantum te dilexi, quod meum sanguinem pro te effudi; & dicebat mihi totam passionem: & dicebat: Pete gratiam pro te & sociis tuis, & pro quibuscumque vis, & para te ad recipiendum, quia ego sum multo plus paratus ad dandum, quam tu ad recipiendum. Anima autem mea clamauit, dicens: Nolo petere, quia non sum digna: & reducebantur ad memoriam meam omnia peccata mea. Iterum anima mea dicebat: Si tu, qui ab initio mihi locutus es, esses Spiritus sanctus, tu non diceres mihi tam magna: & si tu esses in me, deberet esse tanta lætitia in me, quod ego viuens non possem sustinere. Et respondit mihi: Numquid esse vel fieri potest, nisi sicut ego volo? Ideo non do tibi aliam lætitiam, neque plus, nisi sicut habes: & ego iam minus ista dedi alij, & ille cui dedi, iacuit non sentiens, nec videns. Et hoc signum iterum do tibi, [Signum præsentiæ Domini in anima.] quod ego sum. Coneris enim nunc loqui cum sociis tuis, & cogita alia quæcumque vis, aut bonum aut malum, quia non poteris cogitare aliud, quam de Deo; ego enim sum solus, qui possum ligare mentem. Hæc autem omnia facio tibi non pro tuis meritis, sed pro bonitate mea. Inter hæc reducebantur ad memoriam omnia mala mea, & videbam peccata mea, propter quæ eram digna inferno; & hoc clare videbam, plus quam numquam fecerim.

[53] Dicebat etiam mihi: quod si venissem cum aliis, non talibus sicut erant illi cum quibus veneram, quod hæc prædicta non fuissent mihi facta, neque dicta. Ipsi enim aliquo modo perpendebant de languore meo, pro eo quod ego in omni verbo recipiebam dulcedinem magnam, & noluissem peruenire ad terminum, neque quod via illa finiretur omni tempore mundi. Quanta autem esset lætitia & dulcedo Dei, quam ego sentiebam, nō possem intimare, maxime quando dixit: Ego sum Spiritus sanctus, qui intro intus in te. Et similiter quando dicebat omnia alia, recipiebam magnam dulcedinem. Venit igitur mecum vsque ad S. Franciscū, sicut dixerat mihi, & non discessit a me, & continuauit mecum vsque post comestionem, donec secunda vice iui ad S. Franciscum. Igitur secunda vice quando veni ad ecclesiam S. Francisci, statim quando ego genuflexi in introitu ostij ecclesiæ, & vidi S. Franciscum pictum in sinu Christi, dixit mihi Christus: Ita te adstrictam tenebo, & multo plus quam possit considerari cum oculis corporis, & modo est hora, quod ego te, filia dulcis, templum meum, delectamentum meum, impleam & dimittam: dixi enim tibi quod pro ista consolatione dimitto te: sed non dimittam te si me diligas. Et quamuis esset verbum amarum, tunc tamen in ipso verbo tantam dulcedinem sensi, quod fuit delectabilissimum. Et tunc respexi, vt viderem eum oculis corporis & mentis, [Videt Deū Angela.] & vidi. Et si quæras, quid vidi; Vidi veracem rem, plenam maiestate, immensam, quam nescio dicere, sed videbatur quod esset bonum. Multa autem verba dulcedinis dixit mihi: & recedendo fecit discessum multum placabilē, [Quomodo ab ea recesserit Deus.] & cum immensa dulcedine recessit, & recessit plane, & cum mora, & non subito. Inter alia autē verba dixit mihi ista: Filia mea dulcis mihi, multo plus quam ego tibi, templum dilectum meum, tu habes annulum mei amoris, & es arrhata a me, & de cetero non discedes a me, & benedictionem Patris & Filij & Spiritus sancti habes tu & consocia tua. Et statim anima clamauit: O ex quo non recedes a me, non peccabo de cetero mortaliter? Et respondit: Hoc non dico tibi. Et cum ego in recessu petiuissem gratiam pro socia mea, respondit mihi: Sociæ tuæ dabo gratiam aliam.

[54] Sic igitur recessit, & noluit, quod recedendo ego iacerem, sed starem in pedibus meis. Post recessum suum tamen ego cecidi sedendo, & incepi stridere alta voce, & vociferare, & clamare; & stridebam sine aliqua verecundia clamando & dicendo istud verbum, [In discessis Dei colloquentis, stridet & clamat tāquam moritura.] scilicet: Amor adhuc non cognoui te, quare me dimittis sic? Sed non poteram dicere plus, nisi quod clamando istud, volebam formare & dicere, & non poteram formare, ita includebatur a voce, & a clamore, & ideo non intelligebatur verbum ab audientibus. Hic autem stridor & clamor accidit mihi in introitu ostij ecclesiæ S. Francisci, vbi post recessum Dei sedebam languens, & stridens, & clamans in præsentia totius populi, in tantum quod qui mecum venerant, & noti mei e longinquo stabant erubescentes, credentes aliam esse causam. Reliquit igitur me cum certitudine & sine dubio, quod ipse qui mihi locutus fuerat erat Deus. Ego autem præ dulcedine eius, & dolore recessus clamabam, volens mori: & dolor magnus erat mihi quia non moriebar, & quia remanebam post eum, & omnes compages meæ tunc disiungebantur.

[55] Post ista redij de Assisio, [Libenter loquitur de Deo.] & cum magna dulcedine veniebam per viam loquendo de Deo, & erat mihi maxima pœna tacere; sed conabar abstinere propter societatem. Dixit autem mihi Christus in via reuertendo de Assisio, Do, inquit, tibi signum, [Donum crucis & amoris Dei intus Angelæ datū.] quod ego sum Christus, qui loquor tibi, & sum tibi locutus, & do tibi crucem, & amorem Dei intus in te, & hoc signum erit tecum in æternum. Et ego statim illam crucem & amorem Dei sentiebam intus in anima mea, & redundabat in corpus, & sentiebam illam crucem corporaliter, & sentiendo liquefiebat anima mea in amore Dei.

[56] Postquam vero fui reuersa, & manebam in domo, sentiebam vnam dulcedinem pacificam, quietam, [Præ nimia consolatione vita est ei maxima pœna.] tam magnam, quod ipsam nescio dicere, & erat mihi desiderium moriendi, & erat mihi tanta pœna viuere propter illam dulcedinem pacificam & quietam, & tantum delectabilem, quod ipsam nescio exprimere, vt supra venirem ad illam dulcedinem, cuius aliquid sentiebam, & vt non perderem illam quam habebam, quod ego desiderabam mori, & exire de mundo, & viuere erat mihi pœna super pœnam, & dolorem mortis matris meæ, & filiorum meorum, & super omnem dolorem quem possem cogitare: & iacebam domi languida propter predicta per octo dies, & clamabam: Domine habeas pietatem de me, & non permittas me plus remanere in hoc mundo.

[57] [Sentit suauem odorem.] Deinceps vero sæpe sensi odores indicibiles, & tanta fuerunt hæc & alia, quod non possum ea dicere, & verba quidem pauca referre possum. Sed delectationem & dulcedinem, quam sensi, non possum referre. Multotiens autem ista collocutio facta est mihi, sed non cum tanta mora, nec cum tanta dulcedine, nec sic profunde. Postquam autem reuersa fui de Assisio, & iacebam, sicut dictum est; socia mea, quæ erat mirabilis simplicitatis, & puritatis, & virginitatis, audiuit vocem vnam tunc sibi dicentem: Spiritus sanctus est intus in cella: venit igitur ad me, & cœpit inquirere dicens: [Sociæ secreta indicat.] Dicas mihi istud, quod habes, quia mihi dictum est, quod ad te venirem: & ego respondi, sicut tibi dictum est, placet mihi, & ex tunc communicaui sociæ meæ plura de his secretis.

[58] Quodam tempore eram in oratione, [c.21.] & eleuata in spiritu, loquebatur mihi Deus verba multum placibilia, & amore plena, & respiciens vidi Deum mihi loquentem. [Videt Dei pulchritudinem.] Si autem quæras, quid vidi; dico quod vidi ipsum, & aliud nescio dicere, nisi quod videbam vnam plenitudinem, vnam claritatem, de qua sentiebam in me tantum implementum, quod ego nescio dicere, nec scio dare aliquam omnino similitudinem, nec vidi aliquid corporale; sed erat, sicut est in cælo, videlicet pulchritudo tanta, quod nescio aliquid aliud dicere, nisi quod vidi summam pulchritudinem continentem omne bonum: & omnes Sancti stabant ante illam pulcherrimam maiestatem ad laudandum eam: videtur autem mihi, quod in isto parum steti.

[59] Dixit autem mihi Deus: Filia amantissima dulcis mihi, omnes Sancti paradisi habent ad te specialem amorem, & Mater mea similiter, & eris associata a me cum eis. Quamuis autem mihi omnia ista dicerentur, totum tamen istud valde parum videbatur mihi, supra quod dictum est de Matre sua, & de Sanctis. Sed tantum delectabar in eo, [Sanctorum amore & pulchritudinenō capitur præ delectatione, quam de Deo haurit.] & tanta erat dulcedo, quam sentiebam de eo, quod non curabam respicere nec Angelos, nec Sanctos: videbam enim, quod omne illud bonum, & omnis decor Sanctorum & Angelorum erat ab eo, & in eo, & ipse erat omne & summum bonum, & omnis pulchritudo, & tantum delectabar in ipso decore suo, quod non curabam respicere aliquam creaturam. Dicebat autem mihi, Immensum amorem habeo ad te, sed non ostendo, imo abscondo tibi. Dicebat autem sibi anima: Quare habes tantum amorem & delectamentum in me, quæ sum ita turpis, & quæ ita toto tempore vitæ meæ offendi te? Ipse vero respōdebat: Tantus est amor, quem habeo in te repositum, quod de defectibus tuis quasi non recordor, quamuis oculi mei videant illos, & in te habeo repositum multum thesaurum. Tunc anima mea sentiebat ita certissime esse verum; ita quod in nullo dubitabat, & ita sentiebat & videbat quod oculi Dei respiciebant eam; [Oculi Dei.] in quibus oculis anima respiciebat, & habebat in hoc tantum delectamentum, quod nullus homo, neque si descenderet aliquis de Sanctis, qui sunt in paradiso, posset hoc manifestare. [Deus amāti, sui sæpe desiderium relinquit.] Et cum dicebat mihi, quod multum amorem abscondebat mihi, quod non possem illum portare, anima respondebat: Si tu es Deus omnipotens, tu potes facere, quod ego possim portare. Et ipse respondit: Si hoc facerem, hic haberes quidquid velles, & non haberes famem de me, ideo nolo tibi hoc facere; imo in hoc mundo volo, quod habeas famem de me, & desiderium, & quod langueas de me.

[60] [c.22.] Quadam vice fuit mihi facta locutio diuina dicens: Ego, qui loquor tibi, sum diuina potentia, quæ apporto tibi gratiam diuinam: & gratia, quam apporto tibi, [Bonum est habere memoriam B. Angelæ.] est talis, quod volo, quod tu prosis omnibus hominibus, qui videbunt te, & nō solum illis, sed etiam quod iuues, & prosis illis, qui cogitabunt de te, vel recordabuntur & audient te nominari: & illis, qui plus habebunt de me, plus proderis. Et tunc anima, quamuis senserit magnam lætitiam, dicebat: Nolo hanc gratiam, quia timeo ne mihi noceat, & ne inde habeam vanam gloriam. Et respondit subito dicens: Tu non habes inde facere aliquid, quia hoc non est tuum, sed solum es inde * guardiana; serua id bene, & redde illi, cuius est. Et tunc anima apprehendebat, quod isto modo non poterat mihi nocere. Dixit etiam mihi, Placet, inquit, mihi, quia habes istum timorem.

[61] Post hæc mihi existenti in ecclesia facta fuit locutio dulcissima, quæ statim refecit totam mentem meam, dixitque mihi: Filia mea dulcis mihi; vel valde melius dixit, & subiungit: Nulla creatura potest tibi dare consolationem, nisi ego solus. Ego volo tibi ostendere de potentia mea. [Cognoscit Dei potentiam:] Et statim fuerunt aperti oculi animæ meæ, & videbam vnam plenitudinem Dei, in qua comprehendebam totum mundum, scilicet vltra mare, & citra mare, & mare, & abyssum, & omnia, in quibus non videbam, nisi tantum potentiam diuinam modo omnino inenarrabili; & anima nimis admirando exclamauit dicens: Est iste mundus * plenus de Deo. Et comprehendebam totum mundum quasi quid parum. Et videbam potentiam Dei excedere omnia, & implere omnia. Et dixit mihi: Ostendi tibi aliquid de potentia mea. Et ego comprehendebam taliter, quod poteram melius postea intelligere alia.

[62] [Humilitatem Christi.] Et dixit mihi: Vidisti aliquid de potentia mea; modo videas humilitatē meā. Et videbā tantā profunditatem Dei ad homines, & tantam humilitatē, quod comprehendens anima potentiam inenarrabilē, & videns tam profundā humilitatē, mirabatur & reputabat se nihil omnino, & nihil videbat in se nisi superbiam. Et incepi mecum cogitare, & reputare me omnino indignam communione, ita quod nolebam communicare. Er dixit mihi postquam ostenderat suam potentiam, & humilitatem: Filia mea ad istud punctum videndi, ad quod tu venisti, nulla creatura potest venire, nisi per diuinam gratiam eleuetur specialissimam. [Confirmatur a Christo, vt audeat communicare.] Cum igitur essem in ecclesia prope eleuationem corporis Christi, dixit mihi: Ecce potentia modo est super altare, & sum intus in te, & si tu me recipis, recipis me, quem iam recepisti: communica igitur in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti; & ego, qui sum dignus, facio te dignam. Et tunc remansit in me dulcedo inenarrabilis & lætitia magna, qua non credo carere in tota vita mea.

[63] [c.23.] Quadam vice rogata a quodam, vt rogarem Deum pro quibusdam rebus, quas volebat scire; & dubitarem hoc facere, quia videbatur mihi superbia & stultitia rogare. Deum de talibus: dum starem in tali cogitatione, subito fuit mens mea eleuata, & fuit posita in prima eleuatione ad vnam mensam sine initio & sine fine, & non fui posita ad videndum ipsam mensam, sed quod erat super illam mensam, & videbam vnam plenitudinem inenarrabilem Dei, de qua nihil possum narrare, nec dicere nisi hoc, scilicet, quod videbam plenitudinem sapientiæ diuinæ, & omne bonum. Et videbam illam plenitudinem diuinæ sapientiæ, [Non esse inquirendum de futuris.] in qua videbam quod non erat licitum inquirere vel velle scire illud, quod vult facere diuina sapientia, quia est præcedere eam & inhonorare. Et ideo quando video personas id inquirētes, videtur mihi & intelligo, quod errant. Et ex tunc per id quod vidi super illam mensam, scilicet diuinam sapientiam, remansit mihi, quod possum intelligere & iudicare omnes personas spirituales, [Obtinet sapientiam diiudicandi spiritualia.] aliaque spiritualia, quando audio de eis loqui, vel ea narrari: & non iudico illo iudicio, quo solebam iudicando errare & peccare; sed alio vero iudicio, quo intelligo, vnde habeo vel habere possum conscientiam peccandi in isto iudicio, & nescio aliquid narrare de illo, quod vidi. Sed anima reportauit de visione ad vocabulum, scilicet mensam, & quod fui posita in prima eleuatione ad vnam mensam. Sed de illis, ad quæ fui posita videndum super illam mensam, nihil possum narrare, nisi illa quæ dixi.

[64] [c.24.] Vice quadam dum eram in oratione, quæsiui a Deo non dubitans de aliquo, sed volens plus scire de Deo, & dixi: Quare Domine fecisti creationem hominum, & postquam fecisti quare permisisti vt peccaremus? & quare permisisti tibi fieri tantam passionem, [Quare Deus tanta pati voluerit.] sicut fuit filij tui pro peccatis nostris, cum tu posses optime facere, quod sine omnibus istis fuissemus tibi grati & placuissemus tibi & habuissemus tantumdem virtutis, sicut habemus? cum omnibus istis prædictis. Et comprehendebat anima, quod sine aliquo dubio istud quod dicebam, videlicet quod sine prædictis potuisset Deus facere nos virtutis & saluationis, verum erat. Et videbatur mihi, quod ego cogerer, & immittebar ad interrogandum & cogitandum de istis prædictis, quia cum essem in oratione, volebam in illa esse, & non discedere, sed immittebar a Deo in illis sicut videtur mihi. Et istud prædictum quærere sicut dictum est, feci multis diebus, non dubitās in aliquo, sicut dictum est. Et dabatur mihi intelligere, quod Deus ideo fecerat, & permiserat, quia nobis per hoc melius manifestabatur bonitas sua, & nobis melius conueniebat. Hoc autem non sufficiebat mihi, quod plene intelligerem; intelligebam tamen certissime, & sciebam, quod Deus aliter facere potuisset, si ipse aliter voluisset saluare nos.

[65] Vna tamen vice eleuata fuit anima, & videbat, quod istud quod ego quærebam, non habebat initium nec finem, & ipsa anima, cum esset in ipsa tenebra, volebat redire retro ad se, & non poterat: volebat procedere, & non poterat. Subito igitur fuit amplius leuata & illuminata, & videbat Dei potentiam inenarrabilem, & videbat Dei voluntatem & iustitiam, [Cognoscit potentiam, iustitiam, & bonitatē Dei in prædestinatione hominū.] & bonitatem, in quibus plenissime intelligebam omnia, de quibus quæsieram. Et fuit anima extracta de omni illa tenebra priori: in illa enim tenebra ego iacebam in terra, sed in ista maxima illuminatione steti in pedibus in summitate digitorum grossorum pedum: & eram in tanta agilitate corporis, & renouatione, quod numquam tantum habueram. Et eram in tanta plenitudine * caritatis, & cum tanta lætitia intelligebam in illa potentia & voluntate & iustitia Dei, quod non solum de illis quæ quæsieram, intelligebam; imo etiam satisfaciebat mihi de omnibus creaturis saluandis, & saluatis, & de dæmonibus, & de damnatis, & de omnibus. Sed istud nō possum manifestare aliquibus omnino verbis; supra enim naturam omnino est.

[66] Et quamuis ego plene intelligerem, quod Deus aliter potuisset nos saluare, si voluisset, non tamen poteram cognoscere, quod nobis melius posset fieri cognita eius potentia & bonitate, nec melius potuisset poni in ore. [In amore Dei non intepesceret, licet se damnandam præsciret.] Et extunc remaneo ita contenta & secura, quod si certissime me scirem esse damnandam, nulla ratione possem dolere, nec minus laborarem, nec minus studerem orare & honorare Deum; tantum intellexi iustitiam eius, & rectitudinem iudiciorum eius: & reliquit in anima mea vnam pacem, vnam quietem & soliditatem, cuius similem non recordor me habuisse ita plene, & in hac maneo continue. Postquam autem viderem potentiam Dei & voluntatem eius & iustitiam; fui eleuata adhuc plus, & tunc non videbam, nec potentiam, nec voluntatem Dei illo modo sicut prius. Sed videbam vnam rem stabilem, [Cognoscit ineffabili modo ipsum esse Dei.] ita indicibilem mihi, quod de ea nihil possum dicere, nisi quod erat omne bonum: & anima mea erat in lætitia omnino inenarrabili: & non videbam ibi amorem, sed illam rem omnino inenarrabilē: & exiueram de illo statu priori, & eram posita in isto maximo statu inenarrabili, & nescio si eram in corpore, vel extra corpus: & omnia retro habita non videbantur mihi, quod fuerint tam magni status. Et reliquit mihi mortificationem vitiorum, & securitatem virtutum, quibus diligo bona & mala, benefacta & malefacta, quia videlicet non habeo inde displicentiam.

[67] Relicta igitur sum in magna pace, & veneratione iudiciorum diuinorū, [Veneranda sunt Dei iudicia.] ita quod quando mane vel de sero in oratione mea dico Deo: Per iudicia tua libera me Domine, vel per iudicium tuum libera me Domine; tantum delector, & ita confidēter dico, sicut quando dico, Per aduentū tuum libera me Domine; per natiuitatē tuam libera me Domine; per tuam passionem libera me Domine. Non enim magis cognosco bonitatem Dei in viro beato, vel sancto viro, vel multis bonis & sanctis quam in vno damnato, vel multitudine damnatorum. Sed hoc profundum non fuit mihi demonstratum, nisi semel, & numquam obliuiscor illius memoriam, nec illius lætitiam. Et si omnia, quæ sunt fidei, per impossibile deficerent; hic tamen remanet mihi certitudo de Deo, & de suis iudiciis, & de iustitia suorum iudiciorum. Sed o quanta profunditas est hic! totum tamen redit in vtilitatē bonorum. Anima enim, quæ istam cognitionem de diuinis iudiciis, & istis profundis habet, de omnibus habebit fructum ex ista cognitione Dei. b

[Annotata]

* excus. grauanda.

* MS. prægnans.

* MS. diuinæ claritatis.

a Addit MS. Quadam vice post prædicta, ego frater reuersus fui de Lombardia, & quæsiui ab ipsa fideli Christi, de vna quæstione, quam ego & socius meus tractaueramus, reuersione per viam: & dixeram tunc socio meo me requisiturum ab ea de ipsa quæstione, & ipsa fidelis Christi respondit mihi ita dicens:

b Subdit MS. Ista quæstio prædicta, quam Deus tam miraculose reuelauit illi fideli Christi, erat quasi ipsa eadem quæstio, quam ego & socius meus habueramus & tractaueramus per viam in reuersione de Lombardia, vt dictum est.

CAPVT IV. Aliæ consolationes Angelæ, & visiones.

[68] [c.25.] Qvadam vice in quadragesima videbatur, quod essem multum sicca, & sine deuotione, & orabam Deum, quod ipse daret mihi de se, pro eo quod ego eram sicca de omni bono: & tunc fuerunt aperti oculi animæ, & videbam Amorem, [Amor Dei ei ostensus.] qui veniebat versus me, & videbam principium, sed non videbam finem, nisi solum continuationem eius. Et nescio dicere aliquam similitudinem coloris. Et statim, quando peruenit Amor ad me, videbam oculis animæ aperte hæc omnia, plus quam cum oculis corporis aliquid possit videri, & factus est amor versus me, sicut vnius falcis similitudo. Nec est intelligendum, quod fuerit aliqua similitudo quantitatiua mensurabilis, sed erat sicut similitudo falcis, quia in principio, quando amor se præsentauit, post retraxit se, non conferens se, quantum se fecit intelligi. Et tunc statim repleta fui amore, [Ex amore Dei viso languet ad mortem.] & satietate inæstimabili, quæ quamuis me satiaret, tamen generabat in me maximam famem, tantum inæstimabilem, quod omnia membra tūc disiungebātur, ita quod anima languebat, & desiderabat peruenire ad residuum. Et nolebam, nec videre, nec audire, nec sentire aliquam creaturam, & ego non loquebar. Sed anima mea loquebatur intus clamans, quod amor non faceret eam tanto amore languere, quia vitam æstimabam mortem. Et ad hoc inuocabat B. Virginem primo, & post inuocabat, & obsecrabat omnes Apostolos, quod irent cum ea, & genuflecterent, & nuntiarent Altissimo, quod non faceret seu nō permitteret eam amplius pati istam mortem, sed quod perueniret ad eum quem sentiebat: & similiter rogabat B. Franciscum, & Euangelistas obsecrabat, & clamabat ad eos similiter.

[69] Et dum ex appropinquatione me totam crederem esse amorem, propter amorem quem sentiebam, [Nescit homo, an odio an amore dignus sit.] dicebam: Multi sunt qui credūt stare in amore, & stant in odio, & multi e conuerso, qui credunt stare in odio, & sunt in amore. Anima autem mea quærebat hoc videre certissime, & Deus dedit hoc mihi sentire manifeste sic quod ego remansi tunc tota contenta. Repleta autem sum illo amore sic, quod non credo, quod possum carere illo amore de cetero, & non possum credere alicui creaturæ aliud dicenti, & si Angelus aliud diceret mihi, ego non crederem, sed responderem: Tu es ille qui cecidisti de cælo.

[70] Et videbam in me duas partes, sicut si facta fuisset in me vna strata, & ex vna parte videbam amorem, [Verus Dei amor creaturas trāsformat in operando.] & omne bonum, quod erat a Deo, & non a me, & in alia parte videbam me siccam, & quod a me non erat aliquod bonum, & per hoc videbam, quod non eram ego quæ amabam quantumcumque viderem me in amore; sed illud erat solummodo a Deo: & post istud se readunauit amor, & tunc maiorem contulit amorem, & magis ardentem, quam prius, & erat mihi desiderium eundi ad istum amorem. Et inter prædictum amorem qui est ita magnus, quod non potui tunc scire, quod maior amor possit esse, nisi tunc quando superuenit ille alius mortalis amor. Vnde inter purum amorem & alium mortalem & maximum ardorem, est quoddam medium, de quo nihil possum narrare: quia est tantæ profunditatis & tantæ lætitiæ tantique gaudij, quod narrari non potest. Et tunc nollem aliquid aliud audire de passione, nec etiam vellem, quod nominaretur mihi Deus: quia tunc, quando nominatur mihi, sentio eum cum tāta delectatione, quod languore crucior præ amore: & omne aliud, quod minus est illo, est impedimentum mihi. Et nihil videtur mihi, quod dicatur de Euangelio, nec de vita Christi, nec de aliqua locutione Dei, quia maiora & incomparabilia video in Deo: & postquam remaneo ab illo amore, remaneo tota contenta, tota Angelica, quod diligo bottas & bufones & etiam dæmones, & quidquid video fieri, etiam ipsum peccatum, [Amanti Deum nihil displicet.] quando video ab aliis fieri, nō displicet mihi, credens, quod Deus iuste permittat fieri. Et quando sum in illo statu, si comederet me canis, non curarem, & etiam non videretur mihi, quod paterer aliquem dolorem. Nec tunc est, nec esse potest recordatio, nec memoria dolorosa de passione Christi, nec sunt in isto statu lacrymæ.

[71] Et iste status est maior quam stare ad pedem crucis per continuam recordationem, sicut stetit B. Franciscus, quamuis anima frequenter vnum & alium gradum videat, & desideret illam carnem pro nobis mortuam videre, [Amor Dei passionis dolorem tollit.] & ad eam peruenire, & est tūc cum lætitia maxima amor sine dolore passionis. Vna tamen vice simul cum isto amore se adunauit recordatio inæstimabilis pretij, scilicet, pretiosi sanguinis, per quem data est indulgentia mundo, & mirata sum, quomodo simul potuerint stare, ibi tamen non erat dolor passionis. Passio autem est via & documentum, qualiter debeam facere.

[72] [c.26.] Quadam vice fuit eleuata anima mea & videbam Deum in tanta claritate, quod numquam ipsum videram in tanta, nec illo modo plenissimo, & non videbam ibi amorem, & ego perdidi illum amorem, quem prius portabam, [Cognoscit Deum in caligine tenebrosa.] & facta sum non amor. Et post istud vidi eum in vna tenebra, & ideo in tenebra, quia est maius bonum quod nec possit cogitari nec intelligi, & omne quod potest cogitari vel intelligi, non attingit ad illud. Et tunc data fuit animæ fides certissima, vna spes secura & firmissima, vna securitas de Deo continua, ita quod abstulit omnem timorem. Et in illo bono, quod videtur ita in tenebra, recollegi me totam, & effecta sum ita secura de Deo, quod numquam possum dubitare de eo, quin Deum habeam certissime: & in illo bono efficacissimo, quod videtur in tenebra, [Consequitur perfectā animæ quietem, & delectationem.] est modo spes mea tota recollecta & secura. Frequenter igitur video Deum illo modo, & in illo bono, quod narrari exterius non potest, nec etiam cogitari corde. In illo, inquam, bono certissimo & incluso, quod intelligo cum tanta tenebra habeo totāspem meam, & in videndo, quidquid volo habere, totum habeo; quidquid volo scire, totum scio, & video ibi omne bonum. Nec anima in videndo potest cogitare de discessu illius boni, vel de discessu ab illo bono, nec quod debeat de cetero discedere, sed delectatur ineffabiliter in illo omni bono, & nihil videt omnino anima, quod narrari possit ore, nec etiam concipi corde, & nihil videt, & videt omnino omnia: & quia illud bonum est cum tenebra, ideo magis certissimum, & magis superans omnia, quanto magis videtur in tenebra, & est secretissimū. Et postea video cum tenebra, quod superat omne bonū & omnia, & omne aliud est tenebra, & omne quod cogitari potest est minus illo bono.

[73] Et etiam illud, quando anima videt diuinam potentiam, & quando videt diuinā sapientiam, & etiam id quando videt diuinam voluntatē, quæ mirabiliter & inenarrabiliter alias vidi, est minus illo bono certissimo. Illud enim bonum, quod video est totum, illa vero omnia alia sunt pars, & quando videntur illa alia, quamuis sint inenarrabilia, apportant tamen magnam lætitiā redundantē in corpus. [Nulla inde voluptas in corpus redundat.] Sed isto modo quādo videtur Deus in tenebra, nō apportat risū in ore, nec feruorē, nec deuotionē in corde, nec feruentē amorē: quia corpus non tremit, nec mouetur, nec sic alteratur, sicut consueuit fieri in aliis: corpus enim nihil videt, sed anima videt, & corpus quiescit, & dormit, & truncatur lingua, quia tunc nihil potest loqui.

[74] Et omnes amicitias quas Deus ostendit mihi multas & inenarrabiles, & omnia verba dulcia ab eo mihi data, & omnia alia data & facta in tantum sunt minus illo bono, quod video cum tanta tenebra, quod non pono spem meam in illis: imo si possibile esset, quod essent omnia non vera, nullo tamen modo minuerent spem meam, nec minueretur spes mea securissima, quæ est certa illo omni bono, quod video cum tanta tenebra.

[75] Ad istum autem prædictum modum altissimum & omnino ineffabilem videndi Deum cum tanta tenebra & supermirabili gratia visionis, est mens mea tantum tribus vicibus eleuata, quamuis multis & innumeris vicibus viderim istud omne bonum semper cum tenebra, sed non prædicto altissimo modo cum tanta tenebra. [Angelæ corpus infirmitatibus, & tentationibus dæmonum affligitur.] Et quandoque ex vna parte infirmitatibus corpus meum dissipatur, & ex alia parte mundus cum suis spinis & amaritudinibus me expellit; & ex alia parte dæmones cum multa molestia me affligunt, & quasi cum continua persecutione me infestant, habentes potestatem in me: eo quod Deus ad affligendum posuerit in manibus eorum animam meam & corpus, ita quod videtur mihi, quod videam eos quasi corporaliter contra me. Ex alia vero parte Deus trahit me ad se illo bono, quod video in tenebra.

[76] Video enim sanctam Trinitatem in tenebra, & in ipsa Trinitate, quam video in tanta tenebra, [SS. Trinitas in caligine ista eam circumcingit.] videtur mihi, quod ego stem, & maneam in eius medio: & illud trahit me plus, quam alia res aliqua, quam hactenus habuerim, vel aliquod bonum, quod viderim; ita quod istius non est comparatio ad illa. Et quidquid dico de hoc videtur mihi, quod nihil dicam; imo videtur mihi, quod aliquid dicendo maledicam, & meum dicere videtur mihi blasphemare: tantum excedit illud bonum omnia verba mea. Cum etiam videam illud bonum, non recordor tunc, quando sum in illo, de Christi humanitate, nec de Deo homine, nec de aliqua re, quæ formam habeat, & tamen omnia tunc video, & nihil video.

[77] In separatione vero ab illo bono iam dicto video Deum hominem, [Ex facie & oculis Christi emanat illud bonū, quod in tenebris vidit.] & trahit animam cum tanta mansuetudine, vt dicat aliquando: Tu es ego, & ego sum tu. Et video illos oculos, & illam faciem tuam placabilem, vt amplexetur & attrahat animam meam cum immensa arctitudine. Et illud, quod resultat de illis oculis, & de illa facie, est illud bonum, quod dixi, quod ego video in illa tenebra, quod emanat, & venit de intus, & illud est, quod tantum me delectat in tantum quod narrari non potest. Et in isto Deo homine stando anima est viua, & in isto Deo homine sto multum, plus quam in illo cum tenebra. Illud autem bonum de tenebra trahit animam multo plus quam illud de Deo homine sine comparatione. Sed in isto de Deo homine sto quasi continue, & sic continue quod quadam vice fuit mihi data securitas de Deo, quod nihil erat medium inter me & ipsum: & ex tunc non fuit dies, nec nox, in qua non habuerim continue hanc lætitiam de humanitate. Et habeo desiderium cantandi & laudandi Deum, & dico ista: [Lectum sternit B. Angela in cruce Christi.] Laudo te Deum dilectum: in tua cruce habeo lectum meum factum. Et pro capitali vel pro plumario inueni paupertatem, & in alia parte lecti ad pausandum inueni dolorem cum despectione: in prædicto enim lecto ipse fuit natus, conuersatus, & mortuus; & istum amorem istius societatis, scilicet, paupertatis, doloris, & despectus Deus Pater tantum amauit, quod Deus eam Filio suo dedit, & Filius in isto lecto continue voluit iacere, & semper amauit & concordauit cum Patre. Et in isto lecto ego requieui & quiesco; est enim lectus meus, & in isto lecto spero mori, & per istum lectum credo saluari. Et lætitia quam expecto de illis manibus & pedibus, non potest narrari, quando enim ipsum video, numquam vellem discedere, sed amplius accedere, ideo meum viuere est mori. [Præsentia Christi suauissima, absentia amarissima.] Et quando de eo recordor, non possum loqui, truncatur enim lingua; & quando discedo ab isto, mundus & illa quæ inuenio, compellunt prædicta desiderare magis. Et ideo desiderium meum propter languorem expectationis est mihi pœna mortalis. In his autem visionibus & consolationibus anima mea sæpissime leuatur & consolatur a Deo dulcissimo cui est gloria & honor in sæcula sæculorum, Amen.

[78] [c.27.] Consequenter postea eleuata sum in spiritu, & inueni me totam intus in Deo, modo alio quam numquam consueuerim, & videbatur mihi, quod eram in medio Trinitatis, [Absorbetur in contemplatione SS. Trinitatis.] altiori & maiori modo quam consueuerim, eo quod recipiebam maiora bona solito, & quia eram in ipsis bonis continue, & plena lætitiis & deliciis & delectamentis maximis & inenarrabilibus, quæ omnino sunt supra omnia, quæ vnquam experta fui. Fiebant autem in anima operationes diuinæ tantum ineffabiles, quod nullus Sanctus nec Angelus posset narrare vel explicare: & intelligo, quod illas operationes diuinas, & illam profundissimam abyssum nullus Angelus, nec alia creatura est ita capax, quod possit eam comprehendere. Et videtur mihi quod illud, quod dico sit maledicere vel blasphemare, & sum extracta de omnibus, quæ prius habueram, in quibus consueueram delectari, scilicet, de vita, de humanitate Christi & de illa consideratione illius profundissimæ societatis, quam tantum Deus dilexit ab æterno, quam dedit etiam Filio suo, in quibus etiam ego consueueram delectari, videlicet in paupertate, in dolore, in despectu filij Dei viui consueuit esse repausatio mea & meus lectus. Et sum extracta de omni illo modo videndi Deum in tenebra, quæ me tantum consueuit delectare. Et sum extracta de omni illo statu priori cum tanta vnctione & dormitione, quod nullo modo percipere potui, nisi quod modo recordor, quod non habeo illa.

[79] Et in illis bonis ineffabilibus, & in operationibus diuinis predictis, [Modi, quibus anima in diuinam quasi visionem trahitur.] quæ fiunt in anima mea, Deus se prius præsentat in anima, faciens operationes diuinas ineffabiles; & postea consequenter se manifestat, aperiendo se animæ, & donando adhuc ei maiora dona cum maiori adhuc certitudine & claritate ineffabili. Et præsentat se prius animæ duobus modis. Vno modo præsentatur intime in anima mea, & tunc intelligo eum præsentem, [Primus ex intima præsentia Dei cuicumque creaturæ.] & intelligo quomodo est præsens in omni natura vel in omni re habente esse, in dæmone, in Angelo bono, in inferno, in paradiso, in adulterio, in homicidio, & in omni bono opere, & in omni re habente aliquo modo esse, tam in pulcra quam in turpi. Vnde quando sum in ista veritate non minus delector de Deo videndo, vel intelligendo vnum Angelum bonum vel vnum bonum opus, quam vnum malum: & isto modo præsentatur multum assidue in anima mea: & hoc præsentare vel præsentatio est illuminatio cum magna veritate & cum diuina gratia, [Præsentia Dei quanta bona adferat.] ita quod quando anima istud videt, non potest offendere in aliquo: & hæc illuminatio apportat in anima multa bona diuina, & iam tunc intelligens Deum esse præsentem, valde humiliatur, & recipit confusionem de peccatis suis, & recipit hic anima magnam grauitatem sapientiæ, & magnam consolationem diuinā, & magnam lætitiam.

[80] [Secundus ex illapsu aliquo ipsius Dei in animā.] Alio modo præsentatur magis specialiter, & valde diuerso modo a prædicto, & dat aliam lætitiam a prædicta, & recolligit totam animam in se, & facit in anima multas operationes diuinas cum valde maiori gratia, & cum inenarrabili abysso delectationum & illustrationum, ita quod solum illud præsentare Dei sine aliis donis, est illud bonum, quod Sancti habent in vita æterna. De donis vero, quæ Sancti habēt in illa vita æterna, aliqui Sancti habēt plura, aliqui pauciora. Quæ dona quamuis non valeam dicerē, imo meum dicere plus est deuastare & blasphemare, quam aliquid dicere, dico tamen, quod in eis sunt dilatationes animæ, quibus anima fit magis capax ad capiendum, & habendum de Deo: & statim, cum Deus se præsentat animæ, consequenter manifestat se, [Hicillapsus qua ratione fiat.] aperiendo se animæ, & dilatat animam, & donat ei dona, & dulcedines, quas numquam fuit experta, cum valde maiori profunditate, quam prædictum sit. [Hæc Dei cognitio maior, quā quæ intenebrosa caligine data.] Et est extracta tunc anima de omni tenebra, & fit animæ maior cognitio Dei, quam intelligam posse fieri, & fit cum tanta claritate & cum tanta dulcedine, & certitudine, & cum tanta abysso, quod non est cor quod ad id possit attingere. Vnde nec cor meum potest post redire ad aliquid de illo intelligendum, nec etiam de illo aliquid cogitandum, nisi solummodo, quod a Deo donatur animæ, quod leuatur in id, quod numquam cor potest se de cetero extendere in aliquo ad illud. Et ideo non potest aliquid dicere omnino de illo, nec aliquod verbum reperiri potest, quod illud dicat vel sonet, nec etiam cogitatio, nec intellectus aliquis potest se extendere ad illa: tantum superant omnia, sic & taliter, quod Deus per aliquid, quod dicatur, nec cogitetur, commendari non potest.

[81] [Sacra scriptura est abyssus inscrutabilis.] Scriptura tamen diuina est ita alta, quod non est homo ita sapiens in toto mundo, etiam si habeat sapientiam quantum potest in isto statu, quod possit eam ita plene intelligere, quin superetur intellectus eius ab ea, & tamen aliquid balbutit. Sed de illis operationibus diuinis ineffabilibus illius manifestare Dei, quæ sunt, & fiunt in anima, nihil omnino loqui vel balbutire homo potest. Et quia anima mea sæpe leuatur in secreta diuina, ideo intelligo illud, quo sancta & diuina scriptura facilis est & difficilis, & id quo videtur dicere & contra dicere; & illud quo nullam vtilitatem habet aliquis de ea; quia non obseruantes damnantur ex ea, & adimpletur in eis illud, quo alij obseruantes saluantur in ea. Et sto desuper hæc cognoscens, & ideo rediens de secretis Dei, secure loquor aliqua verbula, quæ sunt de extra illas operationes diuinas ineffabiles, nullo modo appropinquans eis, imo meum loqui de eis & meum dicere, est deuastare, vnde & dico me blasphemare. Si enim omnes consolationes diuinæ, [Mirabilis consolatio illius manifestationis diuinæ.] & omnes lætitiæ spirituales, & omnia delectamenta diuina, que vnquā in hoc mundo fuerunt, & non solum quæ fuerunt, sed etiam si omnes Sancti, qui fuerunt ab initio mundi vsque modo, assidue habuissent explicare de Deo, & si omnia delectamenta mundana, bona vel mala, quæ vnquam fuerunt, conuerterentur in bona delectamenta & spiritualia, & durarent mihi, vsquequo perficerentur, & perducerent me ad illud inenarrabile bonū illius manifestationis diuinæ; tamen pro omnibus prædictis ego non darem, seu non cambiarem delectationem, quam ego habeo de illo inenarrabili manifestare Dei, tantum quantum est leuare vel claudere oculorum. Et hoc dico tibi, vt aliqualiter isto modo possim ponere in corde tuo, quod adhuc illud inenarrabile bonum, quod ego habeo, superat in infinitum omnia prædicta. Et non habeo solum per vnum aperire vel claudere oculorum, imo habeo per bonum spatium sæpe; & multotiens illo modo, sed multum efficaciter. Alio autem modo, sed non ita efficaciter, habeo quasi continue.

[82] [In anima sua Deo cellullam struxit.] Et quamuis ego possim recipere tristitias & lætitias exterius aliqualiter & parum, intus tamen in anima mea est camera, in qua non ingreditur aliqua lætitia vel tristitia, nec delectatio alicuius omnino virtutis, vel alicuius rei quæ nominari possit; sed intrat in illam illud omne bonum. Et in illo manifestare Dei (quamuis ego blasphemem, sic Christum nominando, quia non possum ipsum aliquo verbo perfecte nominare) est tota veritas: & in eo intelligo & habeo totam veritatem, quæ est in cælo & in terra, & in inferno, & in omni creatura cum tanta veritate & cum tanta certitudine, quod nullo modo, [Cognoscit ipsum esse Dei.] si totus mundus diceret oppositum, possem aliud credere, imo facerem truffas. Video enim, qui est, esse; & quomodo est esse omnium * creatorum. Et video, quomodo fecit me capacem ad intelligendum prædicta meliori modo, quam fuerim hactenus, quando videbam in illa tenebra, quæ me tantum consueuit delectare. Et video me solam cum Deo totam mundam, totam sanctificatam, totam veram, totam rectam, totam certificatam, totam cælestem in eo, & quando sum in isto statu, non recordor alicuius alterius rei. Et aliquando, quando fui in isto statu, dixit mihi Deus: Filia diuinæ sapientiæ, templum dilecti, delicium dilecti, & filia pacis, in te quiescit tota Trinitas, tota veritas, ita quod tu tenes me, & ego teneo te. Vna vero operationum animæ quam Deus sibi dat, [Intelligit mysterium Eucharistiæ.] est, quod intelligo cum magna capacitate & cum magno delectamento quomodo Deus venit in Sacramento altaris cum illa magna & nobili societate. Quando vero remaneo, & sum extra illum maximum statum, video me totam peccatum, & obedientem peccato, obliquam & immundam, totam falsam & erroneam; sed remaneo quieta, & remanet in me vna vnctio diuina & continua, quæ est summa omnium vnctionum, quas vnquam habuerim omnibus diebus.

[83] [Eleuatur anima in Deum.] Ad prædictum vero statum non sum ego profecta, sed sum ducta a Deo & eleuata, ita quod ego nesciui istum statum velle, nec desiderare, nec petere, & sum nunc in isto statu continue; & sæpissime leuatur anima mea a Deo, & non requiritur meus consensus: quia dum ego nec spero, nec cogito aliquid de eo, subito anima leuatur a Deo & Domino; & comprehendo totum mundum, & non videtur mihi quod sim in terra, sed stem in cælo in Deo. Et iste excellentissimus status in quo modo sum, est super alios status quos adhuc habui: quia est tantæ impletionis, & tantæ claritatis, & certitudinis & nobilitationis & dilatationis, [Millies passa est talem eleuationem Angela.] quod nullum alium statum sentio appropinquare ei. Et istud manifestare Dei habui plus quam mille vicibus: semper nouiter alio modo, & diuerso ab alia vice.

[84] Et semel in festo Sanctæ Mariæ Candelariæ habui illud inenarrabile manifestare Dei: & dum fieret in anima mea, tunc animæ meæ fuit facta repræsentatio suimet, & vidit anima semetipsam tantæ nobilitatis & altitudinis, quantum numquam potueram cogitare nec intelligere, [Cognoscit excellentē nobilitatem animæ, ornatæ gratia diuina.] nec alias possem credere, quod anima mea, vel animæ, quæ in Paradiso sunt, possent esse tantæ nobilitatis: & anima mea non potuit tunc comprehendere semetipsam. Vnde si anima, cum sit creata & finita & circumscripta, non potest comprehendere semetipsam, quanto minus potest comprehendere Creatorem suum immensum & infinitum & incircumscriptum?

[85] [Offert seipsam Deo cum summa resignatione.] Anima autem mea tunc præsentauit se Deo cum maxima securitate, ita quod nullum portabat secum timorem, sed præsentauit se Deo cum maiori delectatione, quam vnquam fuerim experta: & cum maiori & noua & excellentissima lætitia, & cum tanto nouo miraculo & tam claro, quod numquam tale potui intelligere in anima mea. Et in hac obuiatione, quam tunc habui cum Deo, quando simul intellexi & habui prædictum inenarrabile manifestare Dei, fuerunt mihi data verba de Deo altissima, quæ nolo quod scribantur. Quando vero anima ad se reuertitur, [Optat iniurias pro Christo pati.] hoc sibi remanet, & hoc inuenit in se, quod placet sibi omnem pœnam, & omnem iniuriam sustinere pro Deo; & quod pro nulla re, quæ fieri vel dici posset, non posset de cetero ipsam separare a Deo, vnde clamauit anima & dixit: O dulcis Domine, quid est, quod possit me a te separare? Et intellexi mihi dici, quod nihil est, quod possit me de cetero a Deo separare, gratia eius mediante. Hæc autem omnia supra dicta audiui mihi dici a Deo mirabiliori locutione, quam possum ego ipsa referre. Dictum est etiam mihi, quod prædictum inenarrabile manifestare Dei, est illud bonum, quod Sancti habēt in vita æterna: nec id bonum est aliud a prædicto, sed est ibi alia experientia & tantum diuersa ab illo, quod prædictum est, quod minor Sanctus, [Hæc manifestatio Dei similis est visioni beatificæ Sanctorū.] qui minus habet in vita æterna, habet plus, quam possit dari alicui animæ existenti in hac vita ante mortem corporis: & dico quod anima mea in illo inenarrabili manifestare Dei, hoc intellexit.

[Annotatum]

* MS. creatoris.

CAPVT V. Certo intelligit, se in his non decipi.

[86] [c.28.] Qvodam tempore in festo B. Mariæ Virginis aliquanto tempore post conuersionē meam, rogaui beatam Virginem, vt impetraret mihi gratiam a filio suo, qua cognoscerem, quod non essem decepta in locutionibus quæ fiebant mihi. Facta est autem mihi locutio diuina promittēs mihi, quod ita fieret. Subiunxitque dicens: Deus ostendit se tibi, locutus est tibi, dedit sentimentum suum de se tibi: tu igitur euites loqui, videre & audire omnia, nisi secundum eum. Et intelligebam omnia prædicta mihi dici cum multa discretione, & magna maturitate: & in prædictis locutionibus, quæ fiebant mihi, ego remansi in lætitia, & in magna spe habendi hoc quod postulaueram. [Nihil agit nisi in Deo & cum eius venia.] Dixit etiam mihi in prædicta locutione, quod fieret mihi gratia, quod quidquid facerem, facerem cum sua licentia. Cœpi igitur facere illa tria, quæ dicta fuerant mihi: & cor meum fuit leuatum ab omnibus terrenis, & positum in Deo: & quidquid faciebam, siue comederem, siue loquerer, non impediebat, quin cor meum semper esset in Deo, & nihil poteram cogitare, nec videre, nec sentire, nisi Deum. Et quando steteram ad orationem, & volebam ire ad comedendum, petebam licentiam, & ipse dabat mihi dicens: Vade, comede cum benedictione Patris & Filij & Spiritus sancti: & dabat mihi licentiam aliquando cito, aliquando magis tarde: & hoc durauit tribus diebus & noctibus. [Videt Deū in eleuatione corporis Christi.] Tandem facta in spiritu, vidi Deum in quadam Missa circa eleuationem corporis Christi. Post cuius visionem remansit in me dulcedo inenarrabilis & lætitia magna, qua non credo carere in tota vita mea: & in prædicta visione certificata sum de prædicto quod petiueram, nec remansit in me aliquod dubium de hoc: & ibi fuit mihi satisfactum & totaliter adimpletum, quod non eram decepta in locutionibus prædictis.

[87] [c.29.] Alio tempore, dum eram in oratione, subito dicta sunt mihi verba valde placibilia, & dixit ita: Filia mea dulcis mihi multo plus, quam ego tibi, templum meum, dilectum meum, cor Dei omnipotentis stat super cor tuum. Et simul cum istis verbis venit mihi sentimentum delectabilissimum, quale numquam fuerim experta; omnia enim membra corporis sentiebant illud, [B. Angela proposita est in imitationem, & in iudicium nolentium imitari.] & iacui in istis. Et dicebat iterum: Deus omnipotens suum amorem reposuit in te, plus quam in femina istius ciuitatis: ipse delectatur in te, & in consocia tua. Et studete, quia vita vestra sit lumen omnium, qui volunt ad illud respicere: illis vero qui non respicient, erit forte iudicium & durum. Et comprehendebat anima mea huiusmodi iudicium crudele plus litteratorum quam laicorum, quia despiciunt ista diuina, & cognoscunt ea per scripturas.

[88] [Cognoscit se amice a Deo aspici.] Iterum subiungebat: Tantus est amor Dei omnipotentis, quem posuit in vobis, quod continue stat vobiscum, sed non cum istis sentimentis, & oculi sui sunt modo in vobis. Et videbatur mihi, quod ego viderem oculis mentis meæ diuinos oculos: & delectabant me plus quam possum exprimere, & doleo quia ista dicimus modo pro truffis. Quamuis autem esset ista lætitia magna, reducebantur tamen mihi ad memoriam peccata mea; & nullum bonum videbatur esse in me, & videbatur mihi, quod numquam aliquid fecissem, quod Deo placere deberet. Dubitabam autem pro eo, quod ita magna mihi dicebantur, & cœpi dicere: Si tu, qui mihi loqueris, esses filius Dei omnipotentis, numquid anima mea reciperet maiorē lætitiam, quam recipiat? Illam enim lætitiam numquam possem sustinere, sentiendo te in me esse, & quia ego sum ita indigna. Et respondit: Quia nolo, non est tibi modo maior lætitia, est tamen tibi maior parata; & scies, quod totus mundus est plenus de me. [Deus vbi vult sua dona elargitur.] Et tunc videbam, quod omnis creatura erat plena ipso, & dicebat mihi: Ego possum facere omnia, & quod me videas, sicut quando conuersatus fui cum Apostolis, & non me sentias. Hæc autem non dicebat verbis corporalibus. Anima autem mea omnia comprehendebat, quod ita diceret, & multo maiora, & ita veraciter sentiebam esse.

[89] Ad declarandum autem, vtrum esset verum quod dicebat, anima mea clamauit: Postquam ita est, quod tu es Deus omnipotens, & sunt vera ista, quæ dicis, quæ sunt ita magna, da mihi signum, quod sim secura, & extrahe me extra dubium. Et quærebam, quod ipse daret vel diceret aliquod signum corporale, quod possem videre, videlicet quod poneret in manu mea vnam candelam, aut lapidem pretiosum, aut aliam rem: aut daret mihi aliud quodcumque signum, quod ipse vellet, promittens quod ego non ostenderē illud signum, nisi cui ipse vellet. Et ipse respondit, Istud quod quæris, est signum, quod daret tibi solum lætitiam, quando videres id, aut quando contrectares illud, sed non traheret te de dubio, & posses esse decepta in tali signo. Ego autem dabo tibi signum melius, quam illud quod tu quæris: [Illuminari in cognitione Dei, & feruere in eius amore est verum signū præsentiæ Dei in creatura sua.] quod signum erit tecum continue intus in anima tua, & quod semper senties. Signum autem erit istud: Tu semper eris feruens in amore, & de amore Dei, & illuminata cognitione Dei intus in te. Hoc autem signum sit tibi certissimum, quod ego sum, quia hoc signum non potest facere alius, nisi ego, & hoc est signum quod ego dimitto intus in anima tua, quod tibi est melius alio, quod petisti. Dimitto in te vnum amorem de me, quo anima tua erit ebria, feruens & calida assidue de me, ita quod tribulationes amore mei tolerabis. [Effectus inflammati desiderij est desiderium patiendi.] Et si quis tibi dixerit malum vel fecerit, tu habebis in gratia, & clamabis te indignam tali gratia. Istum enim amorem habui ego ad vos, qui fuit tantus, quod pro vobis omnia sustinui patienter & cum humilitate. Tunc igitur cognosces, quod ego sum in te, si quando quis dixerit vel fecerit malum tibi, tu habeas non solum patientiam, sed hoc habeas in magno desiderio, & pro gratia: & hoc est certum signum gratiæ Dei. Et ecce ego modo vngo te vno vnguento * syrocoso quo vnctus fuit vnus Sanctus, qui fuit vocatus S. * Cyricus & alij multi Sancti.

[90] Sentiebam igitur subito vnctionem illam cum tanta dulcedine, [Mystice inuncta, optat multa pati.] quod ego desiderabam mori, & quod mors mea esset cum omni tormento corporali, nec æstimabam aliquid tormenta quæ sustinuerunt Sancti pro Christo, sed terribiliora tormenta desiderabam mihi pro Christo inferri. Et desiderabam quod totus mundus diceret mihi verecundiam, & quod mors inferretur mihi cum omni tormento. Et erat mihi multum delectabile, rogare Deum pro illis, qui mihi hæc omnia mala facerent, & non mirabar de illis Sanctis, qui rogauerunt Deum pro interfectoribus & persecutoribus suis: quia non solum debebant rogare Deum, imo etiam conari specialem gratiam pro eis impetrare. Paratissima igitur eram rogare Deum pro illis, qui mihi mala fecissent, & cum magno amore diligere eos, & eis compati. In illa autem vnctione sensi tantam dulcedinem intus & extra, quod numquam tantam senseram, quam etiam non possum verbis manifestare in aliquo, nec parum nec multum. Et erat hæc consolatio alia & alterius modi, quam aliæ fuissent, quia in aliis delectationibus desiderabam statim exire de sæculo, sed in ista erat desiderium, quod mors mea esset grauis, & longa cum omni tormento, & quod omnia tormenta de mundo essent in quolibet membro, & tamen hæc omnia videbantur mihi pauca. Et comprehendebat anima mea, quod omne tormentum erat paruum respectu illorum bonorum, quæ promittuntur in vita æterna, & anima mea comprehendebat certissime ita esse. Et si omnes sapientes mundi dicerent mihi aliud, non crederem. Et si iurarem, quod omnes, qui vadunt per istam viam supradictam, saluantur, non crederem mentiri. Et istud signum dimisit sic firmum intus in anima mea, & cum tanto lumine claram & illustratam, quod credo, quod sustinerem martyrium antea quam possem aliter esse. Et hoc signum sentio continue, quod est recta via salutis, scilicet, diligere, & desiderare pati pro amore Dei.

[91] [Gratia Dei in Cruce conseruatur.] Et audiui locutionem a Deo mihi factam dicentem: Facias scribi in fine istorum: Reddantur gratiæ Deo: & quicumque vult conseruare gratiam, non leuet oculos a Cruce, siue sit in lætitia, siue in tristitia, quam egodem sibi vel permittam. Ea autem, quæ supra dicta sunt de prædicto signo, intelligebat anima mea magis plene, quam possim dicere, & cum plenitudine, qua dabantur mihi intelligi multo plura, quam loquimur, & plenius & cum magna delectatione & affectione, de qua omnino nihil dicemus, nec dicere possumus, & Deus velit, quod non sit mihi peccatum, quia ita male & cum defectu refero.

[Annotata]

* MS. siricoso.

* MS. Siricus.

CAPVT VI. Septem reuelationes circa Paßionem Christi.

[92] [c.30.] Qvadam vice ego eram in meditando de Passione & de paupertate filij Dei incarnati; Christus autem ostendit mihi, [Christus pro hominibus pauper factus.] & videbam paupertatem eius tam magnam, quam clare demonstrabat in corde meo: & volebat quod ego viderem, & bene considerarem; & videbam illos, pro quibus se fecit pauperem: & tunc habui, & sensi maximum dolorem & reprehensionem, ita quod cor meum quasi deficiebat.

[93] [Desolatus & a suis derelictus:] Post hæc autem amplius demonstrauit mihi de sua Passione: & tunc videbam eum pauperem de amicis & parentibus: & videbam eum tam pauperem de seipso quod non posset secundum humanitatem se adiuuare. Et quamuis dicatur quod tunc diuina potentia erat abscondita propter humilitatem; ego dico, quod non erat abscondita: & de hoc recepi tunc documentum a Deo, quod non erat abscondita, & tunc habui & sensi maiorem dolorem quam antea, quia in illo ego cognoscebam tantam superbiam meam, quod post illud adhuc non possum habere lætitiam. Adhuc ego stabam & eram in meditando de passione istius filij Dei incarnati, & meditabar cum dolore. Et amplius placuit sibi ostendere mihi plura de sua Passione, quam fuerant illa, quæ audiueram referri: & intelligebam quomodo Christus in Passione sua videbat omnia corda obstinata illorum impiorum contra se, & videbat omnia membra cum grandi sollicitudine destruere nomen suum. [Furori Iudæorum traditus.] Et videbat quomodo habebant magnam memoriam & studium ad eum destruendū, & videbat omnes subtilitates, astutias, & machinationes, quas impij faciebant cōtra eum. Et videbat omnia consilia, & multitudinem detractionum, & iras illas, & furores grandissimos eorum, & videbat omnes apparatus eorum, & omnes cogitationes, quas habebant & faciebant, quomodo possent eum crudelius affligere. Crudelitas enim passionis suæ fuit multa, & videbat omnes pœnalitates & iniurias & verecundias. Et anima mea videbat plus de passione sua, quam ego nolo dicere, imo volo tacere.

[94] Et tunc anima cum clamore dicebat: Sancta Maria mater * afflicta, dic mihi aliquid de ista Passione benedicti filij Dei, quia tu vidisti plus de ista Passione, quam alius Sanctus pro zelo, [Petit doceri a B. Virgine & Sanctis acerbitatem passionis Christi.] quem habuisti continue de isto tuo amore. Vidisti enim eam oculis capitis & cum oculis mentis, & intentissime considerasti, pro eo quod summe eum dilexisti. Iterum clamabat anima mea dicens: Est aliquis Sanctus, qui sciat mihi dicere aliquid de ista Passione, de qua non audio fieri memoriam, nec aliquid loqui nec referri, sicut anima mea vidit, quoniam tanta est quod eam referre non possum? Passionē enim Christi tantam vidit anima mea, [Inexplicabilis dolor Passionis Christi.] quod, quantumcumque S. Maria viderit plus, quam alius Sanctus, multis modis tamen intelligo, quod nullo modo posset illam dicere, nec etiam alius Sanctus. Et si quis illam diceret, ego dicerem: Tu es ille, qui sustinuisti eam. Visa igitur sic passione filij Dei, ego fui in maiori dolore, quam vnquam fuerim. Si enim corpus meum hic deficeret, non esset mirum. Adhuc enim non possum habere lætitiam, quando recordor, & perdidi illum vigorem animi quo solebam esse læta, nec potui lætari de multo tempore.

[95] [c.31.] Altera vice fuit mihi denuntiatus ille dolor acutus, qui fuit in anima Christi, qui dolor fuit tantus, quod cor non sufficit ad cogitandum, nec lingua ad dicendum. [Causæ, cur dolor passionis Christi fuerit acutissimus.] Et quia in filio Virginis vidi tantum dolorem, anima mea facta est afflictissima, & in tantum dolorem transformata, quod numquam fui in tanto dolore, & ideo non poteram inuenire aliquam lætitiam. Anima autem mea tunc intelligebat multiplicem causam & rationem, quare dolor ille fuit acutissimus. [I.] Anima enim illa erat sine omni peccato & sanctissima, & pro se nullam debebat recipere punitionem. [II.] Itē quia solum recipiebat eam pro nostro grandissimo amore, & pro nobis ingratis & inimicis & indignissimis, qui etiam dum nos redimebat per passionem, ipsum deridebamus & subsannabamus. [III.] Item quia peccatum crucifigentium fuit maximum, quia anima illa, quæ omne peccatum odibat, & sibi displicebat, multum doluit, plus quam de alio peccato. [IV.] Item quia gentes erant multæ, quæ istud peccatum fecerunt. Gentiles enim, & Iudæi, & fere omnis orbis contra eum in die festo fuerunt conuenientes, quantum ad nationes, ideo dolor grandis. [V.] Item propter malitiam suorum aduersariorū, quorum tantum studium erat ad destruendum eum, & memoriam eius; & nomen eius, & electos discipulos eius. [VI.] Item quia compatiebatur discipulis a fide cadentibus & persecutionem propter eum sustinentibus. Item cōpatiebatur matri dolorosissimæ. [VII.] Item quia fuit dimissus in pœnis sine adiutore, siue consolatore. [VIII.] Item quia illa sanctissima & nobilissima anima recipiebat dolorem ab omni parte, & recipiebat tristitiam & angustiam, & dolorem de omnibus doloribus, & pœnalitatibus, quas recepit illud sanctissimum corpus delicatum virgineum, quæ omnia adunabantur in vna sanctissima sola anima eius, & multa alia quæ ostendebantur clare mihi, quæ ego nolo, nec possum dicere. [IX.] Vnde extra me facta præ dolore transformata fui in dolorem crucifixi. [Transformata in dolorem Christi crucifixi, accepit pacem internam, & voluntatis conformitatem.] Diuina autem misericordia fecit mihi propter hæc gratiam: primo, quia voluntatem meam firmauit ita, quod ego non possum velle nisi sicut ipse vult. Secundo, quia ipse posuit animam meam in vno statu, in quo recipio modicas mutationes, & habeo Deum in tanta plenitudine quod iam non sum in illo statu, in quo solebam, sed sum ducta in summam cordis, & carnis, & mentis pacem, & sum contenta de omnibus.

[96] [c.32.] Cogitabam altera vice de magno dolore, quem Christus sustinuit in cruce, & cogitabam de illis clauis, de quibus audiueram dici, [Dolor Christi ex auulsione carnis manuum & pedum in transfixione clauorum.] quod claui illi de manibus & pedibus carnem portauerunt intus in ligno, & desiderabam videre, vel saltem illud parum de carne Christi, quam claui illi portauerunt intus in ligno. Et tunc habui tantum dolorem de illa pœna Christi, quod non potui stare in pedibus. Sed inclinaui caput & sedi & vidi Christum inclinantem caput super brachia mea, quæ proieceram in terra, & tunc ostendit mihi guttur suum & brachia: statim autem prior tristitia conuersa est in tantam lætitiam, & sic diuersam ab aliis lætitiis, quod non videbam nec sentiebam nisi id: tanta autem erat pulchritudo illius gutturis, quod est ineffabile. Et tunc intelligebam illam pulchritudinem resultare ex diuinitate eius: [Summa cum lætitia videt guttur & brachia Christi.] nihil autem ostendebatur mihi, nisi id guttur pulcherrimum & suauissimum, nec scio comparare illam pulchritudinem alicui rei, nec colori de mundo nisi tantummodo claritati corporis Christi, quam aliquando video quando eleuatur.

[97] [c.33.] Altera vice feria quarta maioris hebdomadæ ego eram in meditando de morte filij Dei, & meditabar cum dolore, & conabar euacuare mētem de omni alia impletura, vt possem animam habere magis recollectam in ista Passione, & morte filij Dei; & eram tota occupata in isto studio & desiderio, quomodo possem euacuare mentem de omni alia impletura, vt possem efficacius de hoc cogitare. Et tunc fuit facta ista loquutio in anima dicens: Ego nō te amaui per truffam. Istud autem verbum fuit quædam percussio mortalis doloris in anima mea, [Magnus amor Christi erga genus humanum.] quia statim sunt aperti oculi animæ, & videbam clare, quomodo erat verissimum hoc quod dicebat. Videbam enim opera & effectum illius dilectionis; & videbam omnia, quæ facit hic filius Dei pro isto amore. Et videbam quæ sustinuit in vita & in morte iste Deus homo passionatus pro isto indicibili & euiscerato amore, & intelligebam prædictum verbum esse verissimum, quod scilicet me non amauit per truffam, sed verissimo & perfectissimo & euiscerato amore me dilexit.

[98] [Hominum amor erga Christum nō sincerus.] Et ego videbam totum contrarium in me, quomodo ego non amabam eum, nisi per truffam, & non veraciter. Et hoc videre erat mihi pœna mortalis & dolor intolerabilis, ita quod credebam mori: & tunc subito dicta fuerunt mihi alia verba, quæ augmentauerunt dolorem meum, que fuerunt ista. Iterum, quod prædictum est, subiungendo, Ego, inquit, te non dilexi per truffam; ego non seruiui tibi per simulationem; ego te non sensi per elongationem: & tunc augmentata fuit prædicta mortalis pœna & dolor. Tunc autem exclamauit anima & dixit: O magister, istud quod dicis non esse in te, est totum in me, quia numquam te amaui nisi per truffam, & cum mendacio, & simulatione; & numquam volui approximare tibi in veritate, vt sentirem de laboribus, quos tu pro me sentire & tolerare voluisti: & numquam seruiui tibi veraciter, & propter te, sed cum duplicitate & negligenter.

[99] Videndo igitur hæc prædicta quomodo me veraciter amauerat, & omnia signa verissimi amoris esse in eo, quomodo se totum & totaliter dederat ad seruiendum mihi, & quomodo se mihi appropinquauerat, sic quod factus fuerat homo, vt dolores meos in se veraciter portaret, & sentiret; & videndo totum contrarium in me, tantus dolor & pœna erat mihi, [Ob dolorē ex amore Dei & nostro torpore conceptum costæ B. Angelæ disiungebantur.] quod fere moriebar, & sentiebam, quod præ dolore maximo costæ pectoris disiungebantur, & cor videbatur mihi quod vellet crepare. Et cum cogitarem specialiter in illo verbo, Ego non te sensi per elongationem, ipse addidit dicens, Ego sum, inquit, plus intimatus animæ tuæ, quam anima tua sibimet. Sed & ex hoc augmentatus est dolor, quia quanto magis videbā mihi Deum intimatum, tanto magis cognoscebam me elongatam ex parte mea, & postea dixit aliqua verba manifestantia, & euisceratiua sui amoris, & dixit: Si quis vellet me sentire in mente sua, non auferrem me sibi, & quicumque vellet me videre, cum magno placimento darem sibi visionem meam, & quicumque vellet loqui mecum, cum maximo delectamento loquerer cum eo. [Signa electionis diuinæ. 1. cauere Deum peccatis offendere.] Ista autem verba excitauerunt in me vnum desiderium, scilicet nolle sentire, nec videre, nec loqui, nec agere aliquid in quo esset offensio Dei. Et hoc est, quod specialiter requirit Deus a filiis suis, & ab electis suis; vt quia vocati sunt & electi ad eum sentiendum, & videndum eum, & ad loquendum cum eo, vult quod omnino caueant a contrariis, sic autem ostensum est mihi & dictum. Illi qui sunt amatores, & sequaces illius paupertatis, doloris, & despectus mei, quæ ego semper habui, illi sunt filij mei legitimi & electi, [2. amare Christum, & sequi, ac crucē ferre.] & quorum mens est fixa in ista passione, &morte: vbi est vera salus & viuificatio omnium, & non alibi, illi sunt filij mei legitimi, & alij non sunt filij.

[100] [c.34.] Quadam alia vice, dum essem in ecclesia B. Francisci, circa eleuationem corporis Domini, organis cantantibus Angelicum hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, &c. & tunc fuit anima mea in ipsum lumen increatum assumpta, & eleuata, sic absorpta & attracta quod est totum ineffabile. Et quidquid dicitur hic, est omnino nihil: & nullo humano potest exprimi illa benedicta creatura illius increati Dei omnipotentis. Post talē abyssalem absorptionem in Deum, remanente mihi priori attractu & influentia, apparuit mihi effigies illius benedicti Dei & hominis crucifixi, [Videt Christum quasi primo mortuum & de cruce depositum.] quasi tunc nouiter de cruce depositi: cuius sanguis apparebat sic recens & rubicundus & per vulnera effluens, ac si immediate tunc de recentibus plagis & vulneribus effunderetur. Tunc etiam apparuit in iuncturis illius benedicti corporis tanta dissolutio compaginis & vnionis in iuncturis omnium membrorum ex dira & crudeli protensione, & tractura horribili membrorum virgineorum, facta ab illis homicidis manibus perfidorum super patibulum crucis, [Maior dolor passionis Christi in compagum dissolutione.] quod nerui & iuncturæ ossium omnino videbantur laxari a debita corporis harmonia, nulla tamen apparebat in pelle continuitatis dissolutio. Ad huius igitur aspectum tanta compassione transfixa sunt omnia viscera mea, ita quod vere in crucifixi dolores tota videbar corpore & mente transformata.

[101] Et maiori configebar telo in aspectu diræ solutionis compagum & protensionis membrorum, ex qua omnes nerui videbantur laxati, & dissipati & ossa dinumerata, quam in aspectu vulnerum apertorum, quia in illis magis mihi intimabatur passionis secretum, & dira crudelitas torquentium ipsum. [Inde ipsa dolet.] Et erat vere tantæ compassionis aspectus sic cruciati corporis boni & dilecti Iesu, quod omnia non solum interiora mea, sed & ossa, & iuncturæ nouum videbantur sentire dolorem, & nouum prouocare lamentum, & terribile doloris transfixiui tam mentis quam corporis sentimentum.

[102] Dum igitur sic tota starem absorpta ab illo dolore, & quasi in dolores crucifixi transformata, [Sanctæ benedictiones a Deo imitantibus & compatientibus Christo donatæ.] audiui crucifixum super deuotis ad suam passionem, & super imitantibus ipsam, & super sibi compatientibus, dulcissimas benedictiones ingeminantem, & dicentem: Benedicti vos a Patre meo, qui mihi compassi, & mecum similiter contribulati, & viam meam secuti, stolas vestras in meo sanguine lauare meruistis. Benedicti, qui mihi pro vobis crucifixo, & immensis doloribus afflicto, vt ab immensis & æternis tormentis pro vobis satisfacerem, & vos redimerem, mihi compati, & mecum paupertatem, dolorem, & despectum pro vobisipsis compatiendo, digni inuenti estis. Benedicti qui meæ passionis, que est miraculum omnium seculorum, salus & vita perditorum, solum refugium peccatorum, memores, & deuoti, & compatientes eritis, quoniam vere & regni, & gloriæ, & resurrectionis, quæ per ipsam acquisiui, eritis participes mecum, & coheredes in perpetua sæcula sæculorum. Benedicti vos a Patre meo, & Spiritu sancto, & vere benedicti benedictione, quam dabo in extremo iudicio, quia me in mea propria venientem, [Opera misericordiæ Christo crucifixo impenduntur.] sicut mei persecutores, non repulistis, sed me desolatum in cordis hospitio per compassionem hospitem recipere voluistis, qui mihi in cruce nudo existenti, famescenti, sitienti, infirmo, clauis affixo, & morienti compati, & consocij mei esse voluistis, in hoc vere opera misericordiæ compleuistis. Ideo audietis in illa terribili hora: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod, &c. Esuriui enim in cruce, & saltem per compassionem dedistis mihi manducare, & cetera omnia mirabiliter subiungebat. Dico autem, esse impossibile exprimere eius ceratum amorem, qui relucebat in aspectu oculorum illius benedictæ faciei Dei hominis Iesu Christi super istos, vnde & adhuc subiungebat: O vos vere beati, & omnino benedicti! & si in cruce pro meis crucifixoribus & tortoribus cum lacrymis & fletu rogaui Patrem meum, & excusaui dicens: Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt; quid pro vobis, qui mihi compassi, deuoti, & consocij fuistis, dicturus sum, cum non in cruce, sed in gloria felicissimus orbem iudicabo? Sic igitur remansi plus quam dici possit consolata, & ad passionem benedicti filij Dei plurimum affecta tanta affectione, quod ipsam exprimere non possum. Verba enim alia plurima, & aliter prouocatiua, & summe inflammatiua proferebat, quæ referre nescio, neque possum.

[103] [c.35.] Alia vice, dum orarem, & in passione Iesu Christi meditarer cum cordis summo dolore & compassione, cogitando & ponderando, quanta esset magnitudo iniquitatis in omni peccato meo, [Ex acerbitate tormē. torum & mortis Christi pōderanda est nostræ offensionis magnitudo.] cum ad eius reconciliationem & remissionem, antequam Deus Pater placari posset, oportuit Dei filium, non solum orare, & cum lacrymis rogare, sed omnino oportuit in cruce mori pro eo. Ponderando etiam, quanta potest esse damnatio, & quanta & quam infinita miseria, & innumerabilia tormenta, quæ me expectant pro omni peccato mortali meo, quod pro eius satisfactione oportuerit, non Angelum, neque Archangelum, sed Deum verum Dei filium Iesum Christum mortis miseriam, & crucis tormentum pati & pro me tolerare. Ponderando etiam meam ingratitudinem, quam pro tanto beneficio non solum illi pro eo facio, imo ipsum quotidie offendo, & nec de beneficio suæ resurrectionis recordari volo, nec ad meam saluationem pœnitentiam agendo, cum eo cooperari curo: stupendo me de istis, de Dei infinita bonitate & misericordia, & de mea summa iniquitate, & stultitia. Dum hæc cogitarem, manifestatum est mihi, qualiter per Passionem Christi liberati sumus ab omni genere peccatorum, & tormentorum, & pœnarū, que pro eis meruimus. Et ostensum fuit mihi ita clare, quod vix potui me tenere, quin coram omnibus id clamarem. Dictum est igitur mihi sic a Christo crucifixo mihi apparenti, vt in cruce fuit pro nobis appensus: Nullus homo, nulla persona poterit habere excusationem suæ salutis. Quia ad suam salutem procurandam non oportet plus facere, nisi sicut facit infirmus medico, qui volens salutem, ostendit ei infirmitatem, & disponit se ad faciendum quæ medicus dixit. Ita nunc non oportet, quod aliquis plus faciat, nec aliquid in medicinis expendat, nisi quod ostendat se medico per peccati recognitionem & confessionem, & disponat se ad illa, quæ sibi dicit medicus, & caueat a contrariis.

[104] [Animæ medicina sanguis Christi.] Comprehendebat autem anima mea, quod medicina erat sanguis Christi, & ipse dat sine pretio hanc medicinam, & non constat plus infirmo peccatori, nisi quod disponat se, & medicus Christus dat sibi salutem, & sanat infirmitatem. Animæ autem meæ ostendebātur omnia peccata, & videbat, quod omnia membra habebant infirmitatem spiritualem. Et ideo audiens, quod dictum est, statim anima mea conabatur ostendere omnia peccata, quæ cum diuersis membris corporis & cum viribus & potentiis animæ fecerat, & dicebat: O Domine magister & medice æternæ salutis Deus meus, ex quo cum sola flebili ostensione infirmitatum mearum & morborum me curare disposuisti; Domine cum sim infirmissima, nec est aliquid in me quin totū sit corruptum & infectum, [Singulis membris nostris Deū offendimus.] heu miseranda, tibi ostendo Domine omnes infirmitates meas & omnia peccata mea omniū membrorum meorum & partium animæ & corporis. Tunc igitur incepi assignare omnia peccata, & dicebam: Domine misericors medice, respice caput meum, quomodo ipsum cum signis superbiæ frequenter ornaui, capillos torquendo deformaui, & alia multa peccata feci. Respice Domine oculos miserabiles impudicitiis plenos, inuidia infectos, &c. Et similiter studebam assignare & ostendere omnia alia peccata omnium membrorum.

[105] [Singulorū membrorū peccatis respondent proprij cruciatus Christi.] Auditis igitur cum magna patientia omnibus istis Christus lætanter & cum iucunditate respondebat, quomodo per ordinē ista omnia sanabat, & multum animæ compatiendo dicebat: Ne timeas, neque desperes filia, quoniam & si mille mortibus & morbis esses infecta & mortua, cum medicina, quam ministrabo, sanari poteris, si tamen animæ tuæ & corpori ipsam applicare per deuotionem volueris. [Peccata capitis.] Infirmitatibus enim capitis, quas dixisti, & multipliciter ostendisti, propter quas Deo displices, & tu doles in te, quas incurristi lauando, pectinando, vngendo, colorando, ornando, crines torquendo, te efferendo, superbiendo, vanam gloriam quærendo vt appareres hominibus contra Deum; propter quæ in inferno & in profundissimo lacu deiici & humiliari, & perpetuo tamquam vilissima reputari debebas, ego satisfeci, & pœnitentiam egi, [Tormenta capitis Christi.] & grauissimam pœnam toleraui. Nam pro lotura, pectinatura, & vnctura, qua es abusa, caput meum sanctissimum fuit tractum, depilatum, spinis acutissimis punctum, arundine percussum, & totum sanguine cruentatum, & omni ludibrio & contemptui viliter subiectum, & vili corona coronatum.

[106] [Peccata nostra & Christi tormenta faciei.] Infirmitatibus etiam faciei, quas incurristi lauando similiter, & vngendo, hominibus miseris ostendendo, & eorum gratiam quærendo, ego medicinam confeci, & ordinaui. Nam pro peccatis huiusmodi satisfeci, nam sputis sordidissimis vilissimorū tota facies mea fuit inquinata & deturpata, alapis grauissimis fuit tumefacta & deformata, panno sordido fuit velata. Pro oculis etiam tuis, [Oculorum.] quibus respexisti vana & nociua, & fuisti in ipso aspectu multipliciter delectata contra Deum, ego satisfeci. Cum ipsis enim oculis meis lacrymas amarissimas effudi, & ipsos velatos habui, & sanguine manante a capite habui balneatos. [Aurium.] Pro auribus tuis, quibus Deum offendisti, audiendo vana & nociua, & in talibus fuisti delectata; ego pœnitentiam maximam feci: nam auribus meis audiui multa, quæ multam & maximam tristitiam afferebant, scilicet falsas accusationes, detractiones, insultationes, maledictiones, derisiones, subsannationes, blasphemias, & iniquam contra me sententiam, & fletum piissimæ matris meæ, [Oris & gulæ.] mihi dolorosissime cōdolentis. Pro peccatis oris tui & gulæ tuæ, quo delectata fuisti in comessatione & ebrietate & ciborum suauitate; ego habui os fame, & ieiuniis, & siti tabefactū, & aceto, myrrha & felle amaricatum. Pro peccatis linguæ tuæ, [Linguæ.] quam ad detractiones, calumnias, irrisiones, maledictiones, blasphemias, mendacia, periuria, & alia peccata laxasti, ego habui os meum coram iudicibus & falsis testibus clausum, & non habui in ore meo excusationem, sed pro malefactoribus meis Deum toto corde rogaui, & semper veritatem prædicaui. [Odoratus.] Pro peccatis odoratus tui, quo in floribus, & odoribus delectata es; ego fœtores abominabiles sputorum, & sensi, & super faciem meam, oculos, & nares toleraui.

[107] [Colli.] Pro peccatis quæ fecisti cum collo tuo, ipsum ira & superbia & lasciuia agitando, & contra Deum extendendo; ego habui collum meum multiplicibus colaphis & alapis verberatum. [Humerorū.] Pro peccatis scapularum & humerorum tuorum, quibus offendisti Deum, diuersa contra Deum portando; ego pœnitentiam feci, crucem, [Manuum.] in qua suspensus fui, baiulando. Pro peccatis manuum tuarum & brachiorum tuorum, quibus multos malos amplexus, & tactus, & mala opera fecisti; ego habui manus grossis clauis transfixas, & in ligno affixas & pressas, totum meum corpus in patibulo sustinendo, & sustentando. Pro peccatis cordis tui quo peccasti, ira, inuidia, tristitia & malo amore, & malis concupiscentiis & cupiditatibus; ego habui cor meum & latus meum lancea acuta transfixum; ex quo medicina validissima ad curandum omnes cordis passiones & peccata sufficienter emanauit, aqua scilicet ad refrigerandum malas concupiscentias & amores, & sanguis ad remittendum iracundias, tristitias & rancores. Pro peccatis pedum tuorum, [Pedum.] quibus peccasti, choreando vane, & lasciue ambulando & euagando, ego habui pedes tortuose non ligatos, sed transfixos & clauatos in ligno crucis; & pro sotularibus rostratis & fenestratis, ego habui pedes sanguinolentos sanguine eorum & totius corporis ad eos defluente.

[108] [Totius corporis.] Pro peccatis totius corporis, quo peccasti, ipsum deliciis, somno & quieti dando, & diuersimode delectando; ego fui in cruce affixus, terribiliter verberatus, in modum pellis tractus & in cruce extensus, sudore sanguineo totus vsque ad terram madidus, & durissimo ligno strictissime applicatus, & tandem atrocissimo tormento ibidem laborans, clamans, suspirans, flens, plorans & eiulans, mortuus sum, & crudelissimis interfectus. [Vestium & ornatus.] Pro peccatis tuorum ornamentorum & vestium superfluarum, vanarum, & curiosarum, ego in cruce nudatus sum, vilissimis rupam meam & vestes sibi diripientibus & ludentibus in oculis meis. Ego nudus, sicut de Virgine natus sum, frigori, vento, aeri, omnium hominum & feminarum aspectui, in alto, vt melius viderer, & magis irriderer, & verecundiam paterer, expositus sum & expansus. [Diuitiarū.] Pro peccatis tuarum diuitiarum, quæ fecisti male acquirendo ipsas, expendendo & retinendo, ego pauper fui non habens palatium, neque domum, neque tugurium, vbi nascerer, nec viuens vbi manerem; neque moriens sepulcrum habuissem, sed canibus & auibus fuissem dimissus, nisi quidam pietatis intuitu, & meæ miseriæ compatiens, me in suo sepulcro recepisset. Meum sanguinem, meam vitam hominibus peccatoribus sum largitus, & sic nihil mihi retinui, sed in vita & in morte semper pauper esse volui & permansi. Et quia anima per peccata singula fuerit interius delectata videt Christum in anima sua sanctissima dolores multimodos diuersos & horribiles pertulisse; scilicet passionis corporeæ, quia anima indicibiliter cruciabatur; & passionis Matris sanctissimæ, & per peccatum subtractum diuinæ reuerentiæ; & etiam ex compassione nostræ miseriæ. Qui dolores in anima illa sanctissima simul adunati, ipsum horribilissime & indicibiliter cruciabant.

[109] Quid plura? nullum peccatum, nullum animæ morbum assignare poteris, quin ego remedium attulerim, & pro omnibus satisfecerim sufficienter, & pro infinitis tormentis & doloribus, quos misera anima tolerare in inferno debebat pro peccatis supradictis, ego totaliter dolui & tormentatus sum. Quod si in negligentia tua non remaneat, amplius dolere non oportebit: dum tamen hic mecum condoleat & mihi compatiatur, & pœnarum mearum, ignominiarum, & paupertatis, & despectuum socia, dum hic viuit, coexistat. Et quia Maria Magdalena, quæ erat infirma, hæc habuit, & desiderabat liberari, ideo fuit ab omni sua infirmitate liberata: & quicumque hæc haberet, posset inuenire sanitatem sicut ipsa. [Pœnitentiā peccatorum agentibus singularis confertur gratia.] Item crucifixus mihi dicebat: Isti filij mei qui recedunt de regno meo per peccatum, & se faciunt filios diaboli, quando redeunt ad patrem, pater habet magnam lætitiam, & ostendit eis supernalem lætitiam. Tanta enim est lætitia, quam pater habet de reditu eorum, quod supernalem gratiam dat eis, quam non dat illis, qui fuerunt virgines, vel numquam per peccatum recesserunt ab eo. Et hoc fit propter immensum amorem, quem pater ad eos habet, & misericordiam, qua eis & eorum miseriæ miseretur. Et propter hoc quia ipsi habent dolorem, quia offenderunt tantam maiestatem & tam clementissimam bonitatem, & recognoscunt se dignos inferno: & propter duo iam prædicta, qui maior peccator extiterit, maiorem potest gratiam & misericordiam inuenire. [Crux omnis gratiæfons.] Item dixit mihi: Quicumque vult inuenire gratiam, non leuet oculos a cruce, siue concedam, siue permittam eum in tristitia vel lætitia esse vel viuere.

[110] [c.36.] Quadam vice ego respiciebam crucem cum crucifixo: & respiciendo crucifixum oculis corporis, subito accēsa fuit anima vno amore six feruenti, quod ipsum etiam membra corporis sentiebant cum magna lætitia & delectamento. [Admittitur B. Angela in amplexūChristi crucifixi.] Videbam enim & sentiebam, quod Christus amplexabatur animam cum illo brachio, quo fuit crucifixus, & gaudebam summa lætitia, plus quam vnquam consueuerim. Et ex tunc remansit in me vna lætitia & clara illustratio, qua anima cognoscit & comprehendit, quomodo istam carnem nostram videmus vnam societatē esse factam cum Deo, [Nostra caro socia carnis Christi.] & est istud verum delectamentum animæ inenarrabile, & est ista lætitia continua & illustratio clarior, quam alias susceperim. Remanet enim in me tanta securitas & certificatio status mei, quod non remanet in me aliquod dubium, quin iste status certissime sit a Deo, & meæ locutiones, quas in me sentio, sint a Deo. Et miror, quomodo hactenus dubitauerim in hoc: certificata enim sum perfecte de isto statu meo taliter, quod si omnes mundi dicerent mihi oppositum, non crederem, quia de hoc nec dubitare possum, & delector ita videre illam manum, quam ostendebat cum illis signis clauorum, & quam ostendet quando dicet: Ecce illa, quæ sustinui pro vobis.

[111] Nunc etiam quando sum in ista visione & amplexu, anima mea percipit tantam lætitiam, quod non possum habere aliquam tristitiam de Passione; quamuis videam esse illam manum crucifixi & ipsam plagatam. Et tota lætitia mea est modo in isto homine Deo passionato: [Anima B. Angelæ intrat in latus Christi.] & aliquando videtur animæ ex strictissimo amplexu prædicto, quod anima intret intus in latus Christi, & illa lætitia quam ibi recipit, & illustratio, narrari non potest. Est enim ita magna, quod aliquando stare in pedes non potui, sed iacebam, & perdidi loquelam. Vnde & quando repræsentata fuit passio Christi in platea S. Mariæ, videtur quod tunc fuisset plangendum, & mihi tunc e contrario, tanta lætitia miraculose tacta fui & delectata, quod perdidi loquelam, & iacui, postquam habui illud inenarrabile sentimentum Dei, & studui vel aliquantulum elongari a personis; & reputaui pro miraculosa gratia, quod potui aliquantulum delectari: & iacui, & perdidi loquelam, & membra; & videbatur mihi quod tunc anima intraret intus in latus Christi; & non erat tristitia, imo tanta lætitia, quod narrari non potest.

[Annotatum]

* exc. afflicti.

CAPVT VII. Septem consolationes ex sacra Eucharistia.

[112] [c.37.] Qvadam alia vice, dum dicebatur Missa, cum cogitatione conarer cogitare humilitatē Dei, & eius summam bonitatem, quod ad nos in Sacramento altaris vellet accedere, eleuata sum in spiritu, & habui nouam & claram intelligentiam, [Potentiam Dei, quæ in Eucharistia cernitur, homo non capit in hac vita.] quomodo Deus venit in Sacramento altaris. Et dictum est mihi primo, quod corpus Christi poterat esse in omni altari propter diuinam potentiam, quæ comprehendi non potest in hac vita. Et quamuis de illa potentia multa loquitur Scriptura, tamen illi qui legunt, parum intelligunt: qui vero sentiunt aliquid de me, plus intelligunt: & nec isti nec illi intelligunt in hac vita, sed veniet tempus, quando comprehendetis. Postea habui illuminationem, & intellexi, quomodo venit Deus in illo Sacramento, taliter quod numquam nec ante nec postea mihi ita clare demonstratum est. Et vidi quomodo Christus veniebat cum pulcherrima societate, & ego delectabar valde in videndo illam societatem. Mirata autem fui, quomodo poteram delectari in illa societate, quia non eram consueta delectari nisi in Christo, & quamuis delectarer in Christo, & in illa sua societate pulcherrima, tamen aliter intelligebam, & aliter delectabar in Christo, [Christum in Eucharistia videt cum societate Thronorum.] & aliter in illa sua societate. Miranti autem mihi de pulchritudine illius societatis, & desideranti scire qui essent, dictum est mihi, quod illa societas erant Throni. Et erat illa societas clarissima, & acies tantæ multitudinis, quod nisi esset, quod ego intelligo, quod Deus facit omnia cum mensura, ego credidissem, quod illa societas esset sine numero & mensura, & esset innumerabilis: non habebat autem aliquam mensuram in latitudine vel longitudine, sed erat ineffabilis.

[113] [c.38.] In festo Angelorum de Septembri, dum eram in ecclesia de Fulginio, & volebam communicare, rogabam sanctos Angelos, [Gratiam digne communicandi petit ab Angelis.] & præcipue S. Michaelem & Angelos Seraphim, dicens: O Angeli administratores, qui Dei habetis potestatem & officium, vt ipsum aliis ministretis, ipsius notitiam & amorem conferendo, supplico, vt præsentetis eum mihi talem, qualem pater misericordiarum dedit eum hominibus, & qualē vult & voluit a nobis suscipi & reuereri; scilicet vnum pauperem, doloratum, despectum, vulneratum, cruentatum, crucifixum, & in cruce mortuum. Ipsi autem Angeli dixerunt mihi cum indicibili placimēto & dulcedine: O tu placibilis Deo, ecce administratus est tibi, & habes eum præsentem, & insuper datum est tibi, quod tu possis eum aliis præsentare & administrare. Reuera autem tunc habui eum praæsentem, & videbam eum clarissime oculis mentis in illo Sacramento, [Videt Christum in Eucharistia cruci affixum.] sicut petiueram, scilicet dolorosum, cruentatum, crucifixum, postea in cruce mortuum: & tunc habebam dolorem acutissimum, ita quod videbatur mihi, quod cor meum vellet crepare ex præsentia talis visionis dolorosæ, & ex alia parte erat mihi delectatio & lætitia ex præsentia Angelorum: quod numquam credidissem, nisi vidissem, quod Angeli tantum essent placibiles, & possent dare tantam lætitiam animo.

[114] [Indignitas Sacerdotū aliquorum.] Dum autem dicebatur Missa quidam Sacerdos celebrans erat prope Communionem, & dum sumeret corpus Christi, frangens hostiam, audiui vocem flebiliter dicentem: Heu multi sunt, qui me rumpunt, & etiam trahunt mihi sanguinem de dorso! Tunc ego cogitaui, quod forsitan Sacerdos non esset in conuenienti statu sumendi corpus Christi, & oraui dicens: Fac quod frater ille non sit talis. Et statim vox respondit: Non erit in æternum.

[115] [c.39.] Alia vice stabam in ecclesia Missam audiendo, & circa eleuationem corporis Domini nostri Iesu Christi, quando personæ genua flectebant ad eleuationem corporis Christi, facta sum in spiritu, & apparuit in visione mihi beatissima Virgo Maria, & dixit mihi: Filia mea dulcis filio meo & mihi, [B. Virgo docet B. Angelam præsentiam Christi in Eucharistia.] iam filius meus venit ad te, & recepisti suam benedictionem: & faciebat me intelligere, quod filius suus Iesus Christus iam post consecrationem hostiæ erat in altari, quasi diceret mihi noua de noua lætitia. Hæc autem verba tantam lætitiam & gaudium mihi dederunt, quod nescio, nec credo quod sit aliquis qui possit dicere. Dicebat enim mihi beatissima Virgo Maria prædicta verba cum magna humilitate, & cum nouo sentimento in anima mea, & cum maxima dulcedine: vnde & mirata sum postea, quomodo poteram stare in pedibus, habendo tantam lætitiam. Et postea dicebat mihi: Postquam recepisti benedictionem dilecti filij mei, conueniens est, quod ego venirem ad te, & darem tibi benedictionē meam. Benedixit igitur me, dicens: [B. Virgo benedicit B. Angelā.] Sis benedicta a filio meo, & a me, & studeas diligenter & sollicite ad amandum, quantum potes, quia tu es multum amata, & tu venies in rem infinitam: & tunc tantam lætitiam recepit anima mea, quantum vnquam receperam. In eleuatione autem corporis Iesu Christi augmentata est mihi lætitia prædicta. Tunc autem non vidi aliquid in corpore Christi, sicut consueueram, sed sensi Christum veraciter in anima mea.

[116] Cognoui autem in hoc, quia nihil est, quod ita stringat animam cum igne ardenti, & cum delectatione amoris, [Angela sentit Christum sibi præsentem instar ignis.] sicut quando Christus est in anima mea: & tunc non erat sicut ignis, qui consueuit aliquando ardere in anima mea; sed erat ignis suauis amoris. Quando autem talis ignis est in anima, tunc cognosco, quod veraciter Deus est in anima: ab alio enim fieri non potest. Nam & omnia membra tunc sentiunt disiunctionem, & etiam sonant membra, quando disiunguntur. Et hanc disiunctionem magis sentio, dum eleuatur corpus sacratissimum Christi, & specialiter disiunguntur manus & aperiuntur.

[117] [c.40.] Cum venirem alia vice ad communicandum, fuit mihi facta locutio diuina, & dicebatur mihi: Amata! omne bonum est in te, [Christus in Eucharistia est digne sumentibus omne bonum.] & vadis ad omne bonum recipiendum. Ego autem incepi cogitare: si omne bonum est in te, quare vadis ad recipiendum? Et statim facta est responsio dicens: Vnum non repellit aliud. Et quando appropinquabam ad communicandum, dictum est mihi ita: Modo est super altare filius Dei, & secundum humanitatem & secundum diuinitatem, & est associatus cum multitudine Angelorum. Et cum haberem magnum desiderium videndi eum cum Angelis, sicut mihi dictum erat, tunc ostensus est mihi Deus; vt videbam eum: non videbam autem eum secundum aliquam formam, sed videbam vnam plenitudinem, vnam pulchritudinem, vbi videbam omne bonum, & dictum est mihi: O amata, ita stabis coram eo in vita æterna. Quantam autem consolationem recepit tunc anima mea, explicari non potest.

[118] A paruo autem tempore quando communico, hostia extenditur in ore, & non habet saporem panis, nec carnis istius, quam comedimus, sed alium saporem carnis, sed saporis sapidissimi, quem nescio assimilare alicui rei de mundo: [Mirum saporem in sacra hostia sentit.] & non est dura hostia, sicut prius, nec descendit per frustula, sicut consueuit, sed integre cum tanta suauitate, quod, nisi esset, vt audiui, quia cito debet homo glutire, libentissime tenerem eam in ore cum magna mora: & sic descendit integre cum illo sapore carnis incognito, nec oportet postea modo aliquo bibere, nisi esset consuetum, vt melius assumatur. Quando autem descendit, dat mihi vnum sentimentum magnum placabile: discernitur autem extra in corpore, ita, quod facit me tremere vehementissime, ita quod cum magno labore possum recipere calicem.

[119] Nunc autem quando facio mihi signum crucis, & pono manum in capite, quando dico: In nomine Patris, [Signans se cruce, amore diuino excitatur.] nihil noui sentio: quando vero pono manum super cor, dicendo, Et filij, statim sentio ibi vnum amorem, vnam consolationem, quod videtur mihi, quod ipsum ibi inueniam. Hoc autem non dixissem: nec scribi fecissem sicut nec alia, nisi fuissem monita.

[120] [c. 41.] In quadam infirmitate dum desiderarem cōmunicare multum in festo Angelorum, nec esset qui mihi apportaret sacratissimum corpus Christi, cœpi multum dolere: & ecce in ipso dolore & desiderio cōmunicandi cœpi cogitare de ipso festo Angelorū laudem ipsorum, qualiter Deum laudant assidue: & cœpi considerare in exercitio, quod habent Angeli laudando Deum, & sibi ministrando & assistendo. Et ecce subito fui eleuata, & statim affuit multitudo Angelorum maxima, & deduxerunt me ad vnum altare, & dixerunt mihi: Hoc est altare Angelorum. Et super altare ostenderunt ipsi animæ laudem Angelorum, illum scilicet qui est omnis laus; & dixerunt Angeli animæ: In isto, qui est super altare, est perfectio & complementum sacrificij, quod tu quæris. Et ideo præpara te ad recipiendum illum, [Christus dato annulo despōsauit Angelam sibi.] qui te desponsauit annulo sui amoris, & coniugium iam factum est; & ideo de nouo modo vult facere coniugimentum & copulam. Non possum autem exprimere, quantam lætitiam suscepi, quia totum hoc sentiebat anima in veritate, quia hoc totum erat defectio, multo plenius quam possit exprimi verbo. Per hoc autem significatum est mihi, quod cito migratura eram de hoc seculo: nam hoc fuit circa principium meæ infirmitatis vltimæ.

[121] [c. 42.] Alia vice vidi in hostia consecrata Christum sicut puerum. Videbatur autem esse puer magnus, & multum dominans, quasi teneret sceptrum & dominationem. [Videt in hostia puerum regia specie.] Videbatur enim aliquid tenere in manibus quasi signum dominationis, & sedere in sede. Sed nescio dicere, quid tenebat in manu, & hoc vidi oculis corporis. Et ego hoc videns, tunc non genuflexi, quando alij genuflexerunt. Habui autem maximam delectationem in videndo eum. Et habui magnam displicentiam & magnum tædium de eo, quod Sacerdos nimis cito reposuit hostiam super altare: erat enim tantæ pulchritudinis & tanti ornatus, quod est ineffabile: & videbatur duodecim annorum. Et fuit tantæ lætitiæ visio eius, quod eam non credo perdere in eternum: & fuit tantæ certitudinis, quod non dubito aliquo modo, quin fuerit in veritate. Tanta autem fuit delectatio in visione eius, quod non dixi quod adiuuaret me; & nihil dixi, nec bonum, nec malum. Sed tantum delectata fui illam pulchritudinem videndo, quod nihil sciui quid dicerem.

[122] [c.43.] Item alia vice, dum dicebatur Missa, eleuata in spiritu, quæsiui a Domino dicens: Ecce Domine tu es in isto Sacramento altaris: dic mihi Domine vbi sunt fideles tui? Et aperiens mihi intellectum, respondit & dixit: [Vbi Christus est ibi & fideles sunt.] Vbi sum ego, sunt fideles mei mecum. Tunc ego ipsa videbam ita esse, & clarissime intuebar me, vbicūque ipse esset: sed illud esse, non est esse in Deo intus, sed est illud, quod est esse foris: & ipse est solus ille, qui est vbique comprehendens omnia. Vidi autem corpus Iesu Christi frequenter sub diuersis formis in isto benedicto Sacramento. In isto enim Sacramento vidi aliquando guttur Christi cum tanto splendore, & cum tanta pulchritudine, [Videt in hostia claritatem corporis Christi.] quod splendor, qui emanabat, est plus, quam sit splendor solis, & ex illa tanta pulchritudine datur mihi intelligi certitudinaliter, quod ibi est Deus. Incomparabiliter enim est maior pulchritudo, quam sit pulchritudo solis, & multo maior. Quamuis domi in illa gula vel gutture, adhuc maiorem pulchritudinem viderim, tantam quod de illa visione gulæ, vel gutturis, non credo perdere lætitiam de cetero, & nescio eam manifestare nisi per similitudinem hostiæ corporis Christi. Sed magnam pœnam habeo, quod non possum manifestare. [Alias duos oculos.] Vidi etiam aliquando in hostia duos oculos splendidissimos, ita grossos quod de hostia non videbatur remanere, nisi solummodo ora. Videndo autem ista, reficior tantis lætitiis, quod vnam alteri nescio comparare, sed quælibet est ita magna, quod nonvidetur mihi, quod possim perdere deinceps.

CAPVT VIII. Consolationes ex visione Matris Dei.

[123] [c. 44.] Elevata fui quadam vice, & non eram in oratione tunc, sed posueram me ad pausandum, quia erat post comestionem. Vnde nec de hoc cogitabam, sed subito eleuata est anima mea, & videbam Beatam Virginem in gloria, & intelligens vnam mulierem positam in tanta nobilitate, & gloria, & dignitate, sicut stabat, delectabar miro modo; nam videre ipsam erat ineffabilis lætitia. Stabat enim beata Virgo Maria rogans pro humano genere, [Maria orat pro genere humano.] & videbam eum tanta aptitudine humanitatis & virtute, quod erat inenarrabile, vnde & ego ineffabiliter delectabar. Et dum ego ita aspicerem ad prædicta, subito apparuit ibi Iesus Christus, sedens iuxta eam in humanitate glorificata. Et intelligens carnem illam, [Cruciutibus Christi visis summe delectatur.] quomodo fuit pœnata, & opprobriata & crucifixa, & intelligens omnes pœnas, iniurias, & despectus, & ignominias, quas pro nobis sustinuerat, quas etiam tunc mirabiliter intelligebam, tunc nullo modo dolebam de eis: imo erat mihi delectatio tanta, quod narrari non potest, & ego perdidi loquelam, & putabam mori. Et erat mihi pœna supermaxima, quia non moriebar, & quia non perueniebam statim ad illud inenarrabile, quod videbam. Et durauit mihi ista visio per tres dies continue, [Triduo in exstasin rapta manet.] & non impediebar a comestione, quæ erat multum pauca, continue enim corpore languido iacebam, & nihil loquebar: non impediebar etiam ab aliqua alia re: quando autem nominabatur mihi Deus, non poteram sustinere pro immensa delectatione.

[124] [c.45.] In Purificatione Beatæ Virginis, dum essem mane in ecclesia Fratrum Minorum de Fulginio, facta est mihi locutio dicens: Hæc est hora, in qua Domina Virgo Maria venit cum filio in templum. Et hæc audiuit anima mea cum magno amore. [Deipara Virgo puerum Iesum tradit B. Angelæ.] Et tunc fuit anima mea eleuata, & vidi Dominam nostram intrantem in illa hora, & obuiauit sibi anima mea cum magna reuerentia & amore. Et cum aliquantulum vererer accedere ad eam, ipsa Domina nostra dedit animæ magnam securitatem, & extendit versus me filium suum Iesum, & dixit: O dilectrix filij mei accipe; tradiditque brachiis meis filium suum, & videbatur habere oculos clausos, quasi dormiret, & erat pannis inuolutus siue fasciatus.

[125] Ipsa autem Domina nostra quasi ab itinere fatigata sedit, & faciebat tam pulchros & delectabiles gestus, & ita honestos, & gratos mores ostendebat, & erat ita dulce & delectabile videre ipsam, quod anima mea non solum poterat respicere puerum Iesum, [Modestia D. Virg.] quem sic astrictum tenebam inter brachia, sed etiam cogebatur respicere ad Dominam nostram. Dum igitur sic starem subito puer remansit in brachiis totus nudus, & aperuit atque leuauit oculos, & respexit, & statim in aspectu illorum oculorum sensi & habui tantum amorem, [Oculi pueri Iesu.] quod vicit me omnino. Exiuit enim de illis oculis tantus splendor, & ignis amoris & lætitiæ, quod est mihi indicibile. Et tunc subito apparuit vna immensa maiestas ineffabilis, & dixit mihi: Qui non viderit me paruū, non videbit me magnū; & addidit: Ego veni ad te, [Angela omnia sua Christo offert.] & obtuli me tibi, vt tu te offeras mihi. Et tunc anima mea modo mirabili & indicibili obtulit semetipsam ei: demū obtuli me totam, & filios meos sequētes perfecte & totaliter obtuli, nihil mihi, nec de se, nec de suis reseruādo. Et intellexit anima mea, quod Deus illā oblationē multum acceptabat, & cū magna alacritate recipiebat. De alacritate vero & lætitia ineffabili, & delectatione, & dulcedine indicibili, quam habui intendendo quod Deus cum tanta benignitate meam oblationem recipiebat & acceptabat, nihil possum dicere quia est mihi impossibile manifestare. Altera vice vidi Beatam Virginem me ad cognitionem exhortantem, & benedicentem, & mihi dolorem suæ compassionis, quam habuit de filio suo, dicentem.

CAPVT IX. De Angelæ filiis spiritualibus.

[126] [c. 46.] Qvadam vice eleuata & attracta pariter & absorpta in lumen increatum, videbam, quæ non possum dicere. [Videt Christum de cruce depositum.] Remanente autem hac influentia, apparuit mihi effigies benedicti Dei hominis crucifixi, quasi tunc nouiter de cruce depositi. Cuius sanguis apparebat sic recens & rubicūdus, & per vulnera effluens, ac si tunc immediate de recentibus vulneribus efflueret. Et apparuit in iuncturis eius tanta dissolutio neruorum ex dira protensione extensionis in cruce, quod iuncturæ ossium a debito loco videbantur omnino laxatæ, ad cuius conspectum plus, quam possit dici, transfixa sunt viscera mea, & dolebam plus, quam quibuscumque doloribus fuerim ante affecta.

[127] Dum igitur sic starem tota absorpta ab illo dolore, ecce subito circa crucifixum multitudo filiorum apparuit, qui deuoti erant ad prædicandum, & imitandum paupertatem, despectum & dolorem crucifixi. [Benedicit Dominus Crucis suæ præcones.] Benedictus igitur Iesus eos aduocatos ad se, & tractos cum tanto amore singulos amplexans, ad vulnus lateris osculandum cum manibus suis eorum trahens & stringens capita applicabat: quod gaudium ex hoc in anima mea genitum de tam euiscerato amore super eos ostenso, me fecit obliuisci dolorem supradictum. Erat autem gradus diuersorum in applicatione filiorum ad latus, quia quosdam etiam sæpius applicabat, quosdam plus quam minus infigebat, quosdam intus totaliter absorbebat: apparebatque in labiis rubricatio rubentis sanguinis, qui in aliquibus genas & totam faciem decorabat, & colorabat secundum gradus supra expressos, singulisque largas benedictiones infundens dicebat: O benedicti filij discooperite viam Crucis, paupertatis scilicet meæ, & despectus & doloris mei, quo modo temporaliter cooperatores abundant: quia ego singulariter vos elegi, vt per vos discooperiatur & manifestetur veritas mea conculcata & absconsa, vestro verbo & exemplo. Et intellexit anima mea, quod sicut applicatio ad latus secundum diuersos gradus apparebat; sic & verba diuersimode de singulis filiis proponebantur. a Esset autem impossibile exprimere euisceratum amorem, qui relucebat in aspectu oculorum illius benedictæ faciei Dei hominis Iesu Christi, super istos filios, & in applicatione ad sacrum vulnus, & in omnibus signis, & verbis, & benedictionibus super eos factis & prolatis.

[128] [c. 47.] Alia vice dum essem in quadam processione, sensi illum abyssalem attractum increati Dei, modo quo dictum est supra, modo ineffabili. [Videt Deū in mentibus filiorū habitare.] Vidique benedictum Deum trinum & vnum in sua maiestate, inhabitare mentes filiorum, transformando istos filios diuersimode in se, secundum gradus supra expressos, quod videre erat veraciter magna Paradisus. Sic enim viscerose videbatur effundi super eos, quod ego ipsa non poteram satiari respicere eos; tantaque erat benedictio, & tam dulcissime & tam viscerose prolata, quā super filios effundebat Deus increatus, quod totum est ineffabile. b Tuncque requirebat a filiis dicens: Estote o filij mei dilecti sacrificium holocausti totaliter mente & corpore. Pensate fratres, quantum per affectus & opera debet amari ille, qui sic nobis viscerose se donat, qui sic amorose & possessiue totaliter nos requirit.

[129] Cumque similiter mihi esset facta repræsentatio Dei hominis crucifixi cum dissolutione compagum, sicut prædictu est, efferebatur ante oculos meos per aerem in tota processione nullius manus adiutorio delatus. Filiis igitur cōgregatis & applicatis ad vulnus lateris sicut dictum est, ipse dicebat: Ego sum qui tollo peccata mundi, & peccata omnia vestra tuli, nec vobis imputabuntur in æternum. Hoc est lauacrum veræ mundationis. Hoc est pretium vestræ redemptionis. Hæc est domus vestræ habitationis. Vnde non timeatis filij hanc veritatem vitæ & viæ meæ impugnatam a malis, verbis & operibus defensare & discooperire, quia ego continue vobiscum sum adiutor, & defensor. Ostensa etiam mihi fuit mundatio filiorum omnium in triplici gradu ista vice & multotiens antea. [Gratias triplices Dominus suis diuidit amatoribus.] Quedam est aliquorum specialis, scilicet collatio magnæ gratiæ, & vigoris ad faciliter vitanda peccata. Alia est in collatione gratiæ ad delectabiliter perficienda virtutum opera. Alia in omni perfectione animæ & transformatione crucifixi. Et licet multum decoris detur animæ in qualibet harum mutationum & gratiarum, tamen in secunda maximus & delectabilissimus decor. In tertia vero est excessus tantus, quod omnino est mihi ineffabile: aliud enim dicere non possum. Sed ipsi videbantur transformati in Deum, sic quod quasi nihil aliud video quam Deum, nunc passionatum, nunc glorificatum, ita quod istos videtur totaliter transsubstantiasse & inabyssasse.

[130] [c. 48.] In eadem processione appropinquantibus nobis ad quamdam ecclesiam Beatæ Virginis, ecce ipsa Regina misericordiæ, & omnis gratiæ mater super istos filios & filias se inclinans, quæ prius apparebat sursum leuata, nouo modo & gratiosissimo benedicēs, dulcissimas ingeminabat super omnes benedictiones, [Deipara Virgo amplexatur filios eius spirituales.] & omnes osculabatur in pectore, quosdam plus, quosdam minus, quosdam cum prædictis osculis amplexabatur brachiis tantæ charitatis, quod eos, sicut tota apparebat luminosa, ita & in quoddam infinitum lumen videbatur intra suum pectus absorbere. Non tamen est mihi visum, quod viderem brachia carnea, sed quoddam admirandum lumen, in quo absorbebat eos, intra suum pectus includens cum maximo super ipsos euiscerato amore.

[131] [c. 49.] Item alia die, cum dicebatur Missa, inter alia multa, quæ vidi, apparuit mihi B. Franciscus totus gloriosus salutationem consuetam offerens, [Salutatur a S. Francisco.] quæ est ista: Pax Altissimi tecum sit. Salutat autem semper voce piissima, humillima, gratiosa, & affectuosa. Tunc in quibusdam filiis ardentibus zelo obseruandæ paupertatis regulæ laudauit multum propositum, sed rogauit quod cresceret per opus. Et dixit: Benedictio æterna, completa & abundans, quam ego habui ab æterno Deo, [S. Franciscus suos religiosos in proposito confortat.] veniat super caput horum dilectissimorum filiorum tuorum & meorum; dicas eis, quod viuent, scilicet sequendo viam Christi, per opera manifestando, & per verba; & non timeant, quia ego cum eis sum, & æternus Deus adiutor est eorum. Et cum tanto affectu laudabat illos filios de bono proposito, & confortabat eos, quod secure procederent, & quod ipsum in sua intentione adiuuarent, & sic amorose benedicebat eosdem, quod totus videbatur euiscerari in amore super ipsos.

[132] Multa alia vidi circa me, & circa filios, que non possum exprimere. Sed hoc dico, quod vidi, quod perspexi. Vidi enim certissime, quod ipse benedictus Deus viscerose effunditur super nos, & ipsius Mater dulcissima; & volunt portare onus nostræ pœnitentiæ: tantum petunt, vt vos filij sitis exempla luminosa vitæ suæ luminosæ, dolorosæ, pauperrimæ, & despectæ, & volunt, [Conuersatio nostra qua ratione censeatur esse in cælo.] & desiderant vos videre mortuos & viuos, & quod habitatio vestra esset in cælo, & solus vsus corporis esset in mundo. Vt sicut mortuus non alteratur, nec de honore; nec de dedecore, ita vos omnino essetis immutabiles ad esse extrinsecum mundi, & prædicaretis aliis mortificatione vitæ vestræ magis, quam contentioso sermone. Et semper intentio vestra in omnibus vestris actibus esset in cælo, in isto benedicto Deo homine crucifixo. Ita quod operando, loquendo, comedendo exterius, semper interius intrinsecati essetis illi benedicto Deo, qui vult vos intra semetipsum continue circumferre, & in omnibus actibus vestris semper sibi assistere. Quod ipse dignetur in vobis implere, qui hæc misericorditer a vobis dignatur requirere per merita sue sanctissime Matris, c Amē,

[Annotata]

a Subdit MS. Et licet viderit omnes singulariter in gradibus suis, noluit tamen de aliquo hic dicere specialiter: nec etiam congruum mihi videbatur requiri, nisi quod vnusquisque nitatur, quantum plus potest, isti benedicto crucifixo configi, & eius mandatum de sequenda via despectus, paupertatis, & crucis totis conatibus amplexari. Dixit autem: Esset impossibile exprimere, &c.

b Addit MS. Et ego, qui scribo, occulte aspexi, quod ipsa videbatur in facie tota alterata in angelicam, & in mirandam, & gloriosam lætitiam; tantaque erat benedictio, & tam dulcissime & viscerose prolata, quam super istos filios effundebat increatus Deus, quod modus per ineffabilitatem magis silentio honoratur.

c Addit MS. Per intercessionem dilectæ ancillæ suæ, cuius meritis nos vt ramusculos dignatus est inserere, vt peripsum tamquam per scalam salutarium exemplorum, & radicalium meritorum, in summitatem suæ excellentissimæ vitæ, & transformationem sacratissimæ passionis suæ, adscendamus continue; donec vna cum benedicto Iesu introëuntes in paternum sinum, requiescamus cum illo, qui est omnis requies in sæcula sæculorum, Amen.

CAPVT X. De tribulatione, & non proficientibus.

[133] [c. 50. Qui sint filij Dei.] Qvadam vice quærebam a Deo, quod daret. mihi de se aliquid. Et feci mihi signū Crucis. Et etiam rogabam eum, vt ostenderet mihi, qui sunt filij sui. Et inter alia dictum est mihi istud exemplum: Ponatur, quod vnus, qui haberet multos amicos, & inuitaret eos ad conuiuium cum magna diligentia præparatum, si multi remanerent de inuitatis, qui nollent venire, num quid doleret de non venientibus, eo quod abundanter parasset conuiuium, & cum magnis expensis? Venientes autem numquid reciperet cum magno gaudio? qui quamuis omnes cum lætitia suscipiat, tamen talis illos, quos plus diligit, ponit in mensa sua iuxta se speciali, & adhuc cum illis, quos familiarius diligit, comedit cum vna scutella, & cum vna cuppa bibit. [Quomodo inuitati sint a Deo ad nuptias.] Ego autem quærebam cum multo anime placimento, dicens: O Domine, quando tu inuitas omnes? dicas mihi. Respondit autem dicens: Ego inuitaui omnes ad vitam æternam, & qui volunt venire, veniant, quia nullus potest excusari, quin sit vocatus. Aliqui autem vocati veniunt, & ponuntur ad mensam, & dabat intelligere quod ipse erat mensa, & cibus, quem dabat.

[134] [Per tribulationis viā venerunt inuitati.] Ego autem quærebam de istis vocatis, qui venerunt, qua via illuc iuerunt. Ipse vero respondit, Per viam, inquit, tribulationis, quales sunt virgines, casti, pauperes, infirmi, patientes; & nominabat multa alia genera tribulatorum saluandorum. Et ego in omni verbo intelligebam rationem, & expositionem, & delectabar valde. Communiter autem omnes isti vocabantur & nominabantur filij. Dicebatur autem mihi in illa locutione, quomodo virginitas, & paupertas, & febris, & perditio filiorum, & perditio possessionis & rerum temporalium, & tribulatio dabatur prædictis filiis propter bonum eorum a Deo; ipsi autem non perpendebant, nec cognoscebant nunc: & quamuis in principio tribularentur, postea tamen veri filij ferebant cum patientia, & gratiarum actione, tales sunt communiter omnes, qui adipiscuntur vitam æternam, nec est aliqua alia via.

[135] Illi vero, qui inuitantur ad mensam spiritualem, quos Dominus ducit secum ad comedendum in vna scutella, & bibendum in vna cuppa sunt illi, qui volunt & student cognoscere, [Amatores crucis assident eidem mensæ cum Christo.] quis est iste bonus Pater & Dominus, qui inuitauit eos, & student vt possint ei placere per imitationem suæ Crucis, & per voluntariam assumptionē paupertatis, despectus, & afflictionis. Istis enim filiis permittit euenire Deus multas tribulationes; & hoc facit eis pro speciali gratia, vt comedant in vna scutella secum. Quia ad istam mensam, dicebat Christus, ego fui vocatus ad bibendum calicem passionis, qui fuit mihi dulcis propter amorē vestrum, quamuis in se esset amarissimus. Isti igitur filij recognoscentes hanc gratiam, quamuis sentiant aliquando tribulationes amaras, tamen totum fit eis dulce propter amorem & gratiam & honorem & valorem, quæ sunt in eis; imo tribulantur, quando non affliguntur; & tunc magis delectantur, & sentiunt de Deo, quanto magis sentiunt tribulationes. Dico igitur & affirmo, quod filij Dei sentiunt dulcedinem diuinam admixtam in persecutionibus, & tribulationibus, & pœnitentia. Et hoc est mihi dictum & ostensum mirabiliter in prædicatione supradicta a Deo mihi facta, vnde & egoipsa vicibus innumerabilibus hoc experta sum. Vnde quando fui tribulata a fratribus & a contemnentibus, [Exultat Angela in tribulatione.] non possem manifestare dulcedinem, quam tunc sensi, nec lacrymas letitie vngentes me, quas tunc sensi.

[136] Iterum in magna quadam infirmitate iacenti mihi multum debili & afflictæ apparuit Deus homo Iesus, multum consolatorius, & videbatur mihi compati valde, [Christus infirmam solatur.] & ait: Ego veni ad seruiendum tibi: seruitium autem, quod faciebat, erat, quod stabat ante lectum meum, & ostendebat se mihi tantum placabilem, quod omnino est ineffabile; & videbam eum oculis mentis longe clarius, quam aliquid videri possit, & erat mihi tanta iucunditas & delectatio, quod de hoc omnino nihil possum dicere, imo est totum ineffabile.

[137] Iterum in die Iouis sancta, dixi sociæ mee, quod quæreremus Christum, [Quærit Christum in hospitali.] & dixi: Eamus ad hospitale, & forsitan inueniemus Christum inter illos pauperes, pœnatos & afflictos. Tulimus autem omnes pannos capitum nostrorum, quos poteramus tollere, (aliud enim non habebamus aliquid) & diximus Giliolæ famulæ hospitalis, quod vendereteos, & emeret aliquid quod comederent pauperes de hospitali; & illa, quāuis multum renueret facere, & diceret, quod vituperabamus nos, tamen propter magnam instantiam, vendidit illos paruiculos panniculos, & emit inde pisces, & nos apportauimus panes, qui dati erant nobis amore Dei pro victu nostro. Postquam igitur obtulimus ista eis, lauimus pedes feminarum ibi existentium pauperum, [Lauat pedes feminis, manus viris, & leproso, & aquam illam bibit.] & manus hominum, & maxime cuiusdam leprosi, qui habebat manus valde fœtidas & marcidas & præpeditas & corruptas, & bibimus de illa lotura. Tantam autem dulcedinē sensimus in illo potu, quod per totam viam venimus in magna suauitate, & videbatur mihi per omnia, quod ego gustassem mirabilem dulcedinem, quantum ad suauitatem quam ibi inueni. Et quia quædam * scamula illarum plagarum erat interposita in gutture meo, conata sum ad glutiendum eam, sicut si communicassem, donec deglutiui eam. Vnde tantam suauitatem inueni in hoc, quod eam non possum exprimere. [Magna cōsolatio in pœnitentia.] Propter quod dico, quod in pœnitentia & in afflictione & tribulatione propter Deum accepta, quamuis in principio homo anxietur, postremo tamen maxima consolatio inuenitur.

[138] Quadam alia vice ego stabam tribulata spirituali tribulatione, & non videbatur mihi, quod aliquid sentirem de Deo per vnum mensem, imo videbatur mihi, [Vexatur scrupulis & anxietatibus cōscientiæ.] quod essem quasi derelicta a Deo: & non poteram confiteri peccata mea, & ex vna parte videbatur mihi, quod hoc accidisset mihi propter meam superbiam, & ex alia parte videbam tantum profunde peccata mea multa, quod non videbatur mihi, quod cum debita contritione possem confiteri ea, nec dicere solum ore. Videbatur etiam mihi, quod non possem ea manifestare, & ideo non poteram laudare Deum, nec stare in oratione. Sed tantum videbatur mihi, quod remansisset de Deo, quod scilicet non tantum tribulabar, quantum debebam tribulari, propter hoc, quod noluissem a Deo peccando recedere, nec pro omnibus malis vel bonis de mundo Deum offendere, nec malo consentire proposuissem, & sic fui tribulata & afflicta fortiter & horribiliter toto dicto tempore.

[139] Et tandem miserante Deo, facta est mihi locutio talis: [Deus adest tribulationem patienti.] Filia mea amata a Deo omnipotenti, & ab omnibus Sanctis Paradisi, Deus amorem suum reposuit in te, & habet ad te amorem plus quam ad feminam vallis Spoletanæ. Et anima mea respōdit clamans, quomodo possum hoc credere, cum sim plena tribulatione, & videatur mihi, quod sim quasi a Deo derelicta. Et respondit. quando videtur tibi, quod sis magis derelicta, es magis a me amata, & propinquior Deo, & tunc subiunxit: Pater qui habet filium multum carum, ministrat ei cibaria temperata, nec permittit ei bibere vinum purum, nec comedere nociua, ne ei noceant, sed temperat vinum cum aqua, vt ei proficiat. Sic facit Deus: consolationibus enim miscet tentationes & tribulationes, & in tentationibus & tribulationibus tenet animam. Nisi enim eam teneret, impingeretur & deficeret: & quando videtur derelicta, tunc plus amatur. [Tribulationes non subito, sed paulatim euanescūt.] Tunc igitur tribulatio mea fuit aliqualiter temperata, non tamen totaliter ablata: adhuc enim non habueram voluntatem confirendi, sed cœpit mihi venire voluntas confitendi & communicandi, & in breui tempore ablata est totaliter tribulatio. Et tunc facta est mihi locutio dicens: Placet mihi quod tu communices, quia si tu me recipis, iam me recepisti: & etiam si non recipis me, tu iam me recepisti, & communica cum benedictione Patris & Filij & Spiritus sancti. Et facias ad reuerentiam & honorem omnipotentis Dei, & Sanctæ Mariæ Virginis, & istius Sancti, scilicet sancti Antonij, cuius festum erat illa die: fiet enim tibi gratia noua, quam non habuisti adhuc. Fuit igitur mihi reddita gratia confitendi, & voluntas communicandi; & confessa sum. Dum autem dicebatur Missa, videbam me plenam totam peccatis & defectibus, quod non poteram loqui; & cogitabam quod communicatio, quam volebam facere, esset mihi ad iudicium.

[140] Post tamen ista facta est in me mirabilis dispositio, qua me poteram totam mittere intus Iesum Christum: [In cōmunione admittitur in intimum amorem Christi.] & tunc mittebam me intus eum cum tanta fiducia & securitate, quod tantam numquam fueram experta: & mittebam me intus eum & merita eius, sicut mortua cum mirabili certitudine, quod faceret me viuam. Igitur communicaui in sua fiducia, & post communicationem habui mirabile sentimentum. Et dimisit in me vnam pacem, qua dabatur mihi intelligi, & etiam sentire, quod omnis tribulatio, quæ acciderat mihi, acciderat pro bono meo. Et hoc communicare, quod feci, fecit animam meam venire ad istud videre & desiderare, quod scilicet me totam darem Christo, eo quod viderem Christum totum se dedisse nobis, & modo nouiter delector in desiderio martyrij, [Flagrat desiderio martyrij.] & ipsum desidero, & in pœnis, & in tribulationibus, quæ accidunt delector: & gaudeo plus quam consueueram. Propter quæ dico, quod Deus tandem consolatur omnem animam existentem in tribulatione.

[141] Nam & alia vice cum sic essem tribulata, quod quasi videretur mihi quod essem derelicta, facta est mihi talis locutio dicens: O amata, scias quod non es derelicta; sed Deus omnipotens tibi est in tribulatione propinquior, & tu Deo. Anima autem clamauit: Si est ita quod Deo sim in tribulatione propinquior, placeat sibi, quod auferat a me omne peccatum, & det mihi absolutionem per merita Passionis suæ, [Christus peccata eius dimittit.] & det mihi benedictionem, & sociæ meæ, & fratri scriptori horum dictorum. Et dictum est sic mihi: Peccata tua tibi sunt ablata, & benedictionem facio vobis cum illa carne illius manus, quæ fuit clauata in cruce. Et tunc vidi illam manum benedicentem super capita nostra, & delectabar in aspectu illius manus, quoniam veraciter delectabilissimum erat videre illam. Et ipse dicebat nobis tribus sic: [Christus impertitur benedictionem ei, sociæ, & scriptori.] Benedictionem Patris & Filij & Spiritus sancti habeatis æternaliter, & comprehendaris. Et dixit mihi: Dic illi Fratri tuo scriptori, quod studeat se facere paruum, multum enim est amatus a Deo omnipotente: & ideo studeat ipsum amare. Sic igitur multipliciter me consolari dignatus est, qui consolatur omnes tribulatos; cui sit & est honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[142] [c. 51. Non esse respuendas illuminationes.] Quadam vice, dum orarem in cella mea, dicta sunt mihi ista verba: Omnes, qui docentur a Deo, illuminantur, vt intelligant viam Dei; & in isto lumine & documento, quod fit eis spiritualiter a Deo, claudunt aures, ne audiant, & oculos ne videant, nec volunt attendere, nec volunt audire illud, quod loquitur eis Christus in anima, sed omnino ingrossantur, & sequuntur doctrinam aliam a documento, quod intelligunt sibi factum a Deo; & volunt tenere viam communem contra conscientiam, illi habent maledictionem a Deo omnipotente. Multotiens autem dictum est mihi istud verbum, quod prædictum est. Ego autem horrebam illud audire, cum videretur mihi valde graue, & timebam esse deceptionem, quod scilicet illis, quibus Deus dat lumen & gratiam, postea det maledictionem. Tunc ponebatur mihi vnum exemplum: [Desertores pristinæ pietatus Deo abominabiles.] & præceptum est mihi frequenter, quod facerem scribi. Exemplum autem est de scholare, qui ponitur a patre ad scholas, & pater facit ei expensas sumptuosas, & honorat eum vestimentis & libris, & cum informatus est sub inferiori magistro, procurat post vt transferatur ad altiorem magistrum. Si post hæc scholaris prædictus negligenter agat, & non curet de scientia, quam didicit, sed redeat ad statum sæcularem, & ad vile officium, & ministerium magni laboricij, & de eo quod sic didicerat, nihil ei remaneret; talis, inquam, pater super huiusmodi filio magnam deberet habere turbationem & indignationem. Talis filius est ille, qui prius docetur per prædicationē, & per Scripturas, & postea spiritualiter illuminatur a Deo, & datur sibi intelligere spirituali lumine, & diuina inspiratione, quomodo sequatur viam Christi, propter quam addiscendam prius facit eum doceri per alios, & postea docet eum Deus suo spirituali lumine & doctrina, quæ non potest doceri nisi a Deo: & hoc facit, vt ipse se dirigeret, & etiam aliis lumen esset. Si talis negligenter agat, & ingrossetur & incrassetur, & despiciat lumen suum, & Dei doctrinam, & diuinam inspirationem, Deus aufert ei illud lumen & gratiam, & habet maledictionem. Et est mihi præceptum, vt hoc verbum scriberem, & vni fratri cui confitebar, ipsum dicerem, quia eum tangebat.

[143] Iterū dictū est mihi in alia diuina locutione: Est quædam generatio, quæ cognoscit Deum solum ex multa bonitate bonorum, quæ fecit eis: & isti parum cognoscunt: & est alia generatio hominum, qui, quamuis cognoscant Deum per prædicta bona eius, tamen multo melius cognoscunt eum per bonitatem Dei, quam experiuntur in se. Iterum in alia locutione accepi cognitionem, & audiui vocem clamantem & dicentem: O quam magni sunt, [Grati Deo factores legis, non lectores.] o quam magnisunt, sed non magni lectores Scripturæ meæ, sed eius adimpletores & factores. Iterum dicebat, quod tota Scriptura diuina adimpletur in exemplo vitæ Christi. Quadam vice dum orando dicerem Deo: Scio Domine, quia tu es pater meus, quia tu es Deus meus, doce ergo me, quid vis quod ego faciam; & instrue me in his quæ tibi placent, quia sum parata obedire. Cum ergo in his verbis stetissem a mane vsque ad tertiam, & vidi & audiui, sed quod vidi & intellexi, nullo modo possum, nec scirem dicere. [Via recta ad salutem sequi Christum.] Sed fuit vna abyssus omnino ineffabilis, & ostēdit mihi quid est ipse, & qui viuunt in ipso, & qui non; & dixit mihi: In veritate dico tibi, quod non est alia via recta, nisi illa, quæ sequitur mea vestigia, quia in via ista, quæ est mea, nulla est omnino deceptio. Verbum autem istud in veritate & in magna claritate sæpe & in multis locutionibus dictum est mihi.

Explicit multiplex eius consolatio.

[Annotatum]

* MS. scarpula, forte squāmula.

CAPVT XI. Instructiones B. Angelæ, de præsentia Dei.

[144] [c. 52. Signa præsentiæ Dei in anima, non prorsus certa:] Sciendvm est igitur quod venit Deus in animam quandoque non vocatus, nec deprecatus, seu rogatus ab ipsa, & ponit in anima vnum ignem, vnum amorem, vnam suauitatem alias inconsuetam, in qua multum delectatur, & gaudet, & credit, quod hoc sit a Deo, ibi præsentialiter operanti: tamen hoc non est certum. [I.] Item cognoscit anima Deum esse in ea, quia quamuis non videat ipsum esse in anima, videt tamen gratiam suam esse in anima, in qua multum delectatur: & tamē adhuc non est certum. [II.] Item cognoscit, quod Deus venit ad eam, quia Deus loquitur ei verba dulcissima: in quibus verbis anima multum delectatur, & sentit eum sentimento valde delectabili: in quo sentimento anima valde delectatur. [III.] Sed adhuc remanet aliquod dubium, quamuis sit paruum; adhuc enim anima perfecte, nec ex toto est certa, si Deus est in anima, quia tales locutiones etiam cum sentimentis possunt fieri ab alio spiritu. Remanet enim dubium sibi; & videtur mihi, quod hoc accidat, aut propter multam malitiam & defectum eius, aut propter Dei voluntatem, quia Deus non vult eam facere magis certam nec securam.

[145] [Signa præsentiæ Dei, certa:] Certificatur autem anima, quod Deus est intus in ea, quando sentit eum aliter, quam consueuit, & sentit eum notabili & duplicato sentimēto: & cum tāto amore & igne diuino, quod aufertur ei omnis amor animæ & corporis, & loquitur, & cognoscit, [I. Tota mente & corpore abripi in Deum.] & intelligit ea, quæ numquam audiuit ab aliquo mortali, & intelligit ea cum magno lumine, & est ei maxima pœna tacere illa; & si tacet, tacet propter zelum, ne displiceat amori, & non scandalizer, & propter humilitatem, quia non vult dicere ita altissima, ne notetur. Sicut & mihi accidit aliquando: propter enim ardens desiderium salutis proximi aliqua dixi, & fui reprehensa, & dictum est mihi isto modo: soror, redi ad Scripturam diuinam, & te non intelligimus. Item in isto sentimento, quo anima certificatur, quod Deus omnipotens est in ea, datur animæ ita perfecte velle, quod concordat in hoc tota anima veraciter, & in omnibus & omnimode, & concordant cum anima omnia membra corporis, & fiunt vnū cum anima veraciter, nec repugnant voluntati eius, & vult perfecte ea, quæ Dei sunt, quæ tamen ante veraciter non ex toto volebat. Et istud velle datur per gratiam, in quo cognoscit anima Deum omnipotentem esse in se, & dat ei securitatem: datur enim animæ velle Deum, & quæ Dei sunt veraciter ad similitudinem amoris veracis, sicut Deus dilexit nos; & sentit anima, quod Deus immensus est mixtus secum, & fecit societatem cum ea.

[146] Item quando venit altissimus Deus ad animam rationalē, quandoque datur ei, vt eum videat, & videt sine forma corporali in se, & videt eum clarius quam possit homo mortalis videre alium hominem mortalem: [II. Deum in se videri sine forma corporali.] oculi enim animæ vident vnam plenitudinem spiritualem, non corporalem, de qua non possum aliquid loqui, quia deficiunt verba & imaginatio. In illo autem videre, delectatur anima delectatione ineffabili, & tunc anima ad nihil aliud respicit, nisi ad illud; est enim id, quod replet animam inæstimabiliter. Et istud respicere & videre, quo sic videt Deum omnipotentem, nec aliud potest respicere, est ita profundū, quod doleo, quia nequeo aliquid manifestare; non enim est res tangibilis, nec imaginabilis, sed est inæstimabilis.

[147] Adhuc cognoscit anima quod Deus est in ea sine dubio multis modis, de quibus dicamus duos. Vnus est vna vnctio, quæ ita subito renouat animam, & omnia corporis membra reddit mansueta, & concordātia cum anima, quod non potest tangi, [III. Animam subiici Deo, & sensus menti.] vel ledi ab aliquo, quo turbari possit anima in modico; & sentit, & audit, quod loquitur ei Deus. Et in ista tanta & omnino ineffabili vnctione intelligit anima certissime, & sine dubio, quod Deus omnipotēs est in ea. Illud enim non posset facere aliquis Sanctus de paradiso, nec aliquis Angelus de paradiso; sed est hoc tam ineffabile, quod multum doleo, quia non possum aliquid dicere in comparatione, & Deus mihi parcat, quia hoc non facio libenter, quia ex toto corde libenter manifestarem aliquid de bonitate eius, si possem, & ei placeret. Alius modus, quo anima rationalis cognoscit Deum omnipotentem esse intus in se, est vna amplexatio, [IV. Admitti in amplexū Christi cū summa delectatione.] quam facit Deus animæ rationali, quia numquam pater, nec mater filium, nec aliqua persona alia cum tanto amore amplexari potest aliam personam, sicut Deus omnipotens amplexatur animam rationalem. Cum tanto enim amore Dominus noster Iesus Christus indicibiliter amplexatur, & stringit animam rationalem ad se, & cum tanta dulcedine, & suauitate, quod non credo, quod aliquis homo de mundo possit dicere, nec exprimere, nec credere expertus, & quamuis possit forsitan aliquis credere aliquid, non tamen illo modo. Apportat enim Iesus Christus in animam amorem suauissimum, quo tota ardet in Christo: & apportat secum vnum lumen tam magnum, quo intelligit tantam plenitudinem bonitatis Dei omnipotentis, quam probat in se, quod multo plus intelligit, quam experiatur in se: & tunc assecuratur & certificatur, quod Iesus Christus est in ea. Sed nihil dicimus de omnibus istis in comparatione ad ea, quæ sunt. Tunc autem anima non habet lacrymas, nec lætitiæ, nec doloris, nec alicuius alterius generis, nec alterius status; multo enim minor status est, quando anima habet lacrymas lætitiæ. Item apportat Deus secum in anima tantam superplenitudinem lætitiæ, quod anima nescit plus petere, imo si duraret, hic haberet vnam paradisum. Et hæc lætitia resultat, & redundat in omnibus membris corporis: & omnis iniuria, quæ infertur, vel dicitur, habetur pro nihilo, & efficitur dulcis: & propter talem alterationem factam in corpore, aliquando non potui latere sociam meam, neque alios, quia aliquando efficior, vt dixit mihi socia mea, [Facies B. Angelæ visa resplendere.] resplendens & tota rubicunda, & oculi mei lucentes ad modum candelæ, aut pallida, quasi si fuissem mortua, secundum varietatem visionum & reuelationum. Letitia autem predicta non finitur per multos dies, & aliquas lætitias habeo, quas numquam credo perdere in æternum; sed credo eas adimpleri & perfici, & modo non sum sine ipsis in vita mea. Vnde & quando venit aliqua tristitia, statim recordans illarum lætitiarum, nullo modo conturbor. Tot autē alij modi sunt, quibus cognoscit anima quod Deus sit in ea, quod nullo modo possem omnes dicere & enarrare.

[148] [c. 53. Quomodo anima Deum vt hospitem suscipiat.] In omnibus predictis modis cognoscit anima Deum in se venisse. Sed adhuc nihil diximus, quomodo hospitatur eum, & totum, quod diximus, est valde minus, quam sit illud, quando anima cognoscit, quod ipsa hospitata est peregrinum. Tunc enim, quando anima est hospitata peregrinū, venit in tantam cognitionem bonitatis Dei infinitæ, quod quandoque, quādo fui reducta in me, cognoui certissime, quod illi, qui magis sentiunt de Deo, minus presumūt loqui de Deo: quia eo ipso, quod sentiunt de ipso illo infinito & indicibili, loqui de Deo minus præsumunt, reputantes in comparatione, quidquid dicunt, nec dicere possunt, quasi nihil. Vnde si aliquis prædicator diuinorum intelligeret, sicut & ego quandoque intellexi, nihil sciret dicere, neque præsumeret loqui de Deo aliquid, imo obmutesceret & taceret. In tantum enim superat intellectum, & omnia, quæ aliquo modo cogitari, vel dici, vel æstimari possunt, quod perfecte eius bonitas explicari non potest. Hoc autem non accidit, quod anima perdiderit aliquem sensum corporis, [Intellectus independēter a sensisibus fertur in Deū.] vel quod anima corpus dimiserit, sed percipit illa absque sensibus. Vnde ita homo videns per intellectum, illa efficaciter in tanto stupore videt in comparatione ad id, quod dici potest verbo corporali, quod, si aliquis prædicator esset in isto statu, & vellet loqui de Deo, diceret populo: Ite, quia nihil vobis scio loqui de Deo, quantumcumque esset sufficiens. [Qui perfectius Deum intelligunt minus de eo loqui possunt.] Et ideo intelligo, & dico, quod omnia, quæ dicta sunt per scripturam, vel per omnes homines a principio mundi, non videtur mihi, quod dixerint aliquid de medulla illius bonitatis diuinæ, nec vnum medium granum milij in comparatione totius mundi.

[149] Quando autem anima assecuratur a Deo, & reficitur per eius præsentiam, similiter & corpus recipit saturitatem, & nobilitatem, & reficitur cum anima, quamuis multum minus. Loquitur enim ratio, & anima corpori & sensualitati cum sic reficitur dicens: Vide modo qualia bona sunt ista, quæ experiris a Deo per me, in infinitum autem sunt maiora, [Dulcis animæ ac corporis conflictus super dulcedinē Dei.] quæ promittuntur, & fideliter exsoluentur, si mihi consentias: & nunc cognosce qualia bona, & quanta perdidimus tu & ego non consentiendo, sed contradicendo mihi: vnde de cetero omnino oportet te, in illis, quæ Dei sunt, omnino obedire. Et statim corpus subiicitur animæ, & sensualitas rationi, sentiens participationem delectationis animæ, & respondet animæ dicens: Mea delectamenta quandoque erant corporalia & vilia, quia corpus sum, sed tu, quæ eras tantæ nobilitatis & delectationis diuinæ capax, non debebas mihi consentire, nec facere me & te perdere tanta bona: & lamentatur corpus contra animam, & sensualitas contra rationem longa lamentatione, & dulcissima, sentiens dulcedinem, & delectationem animæ maiorem, quam potuerit suspicari; & fit sibi obediens.

CAPVT XII. Caussæ & remedia illusionum.

[150] [c. 54. Hominum spiritualiū deceptiones:] Aliqvi autem modi sunt, quibus potestesse deceptio in personis spiritualibus. Vnus modus est & maior, quando amor in anima non est purus, sed admiscetur, & est ibi de amore personali & proprio, id est de sua propria voluntate: habet enim ibi tunc aliquid de amore mundi, & mundus inuitat & cōmendat ipsam, & tamen omnis cōmendatio mundi, [1. Ex amore Dei non puro.] & inuitatio ad talem deuotionem est falsa. Et talis persona in hoc, quod mundus videt eam & commendat eam, videtur feruere in deuotione, & crescunt illæ lacrymæ, & illæ dulcedines, & tremor & stridor, qui fiunt in illo amore spirituali non puro: & quamuis in illo modo spirituali non puro habeat lacrymas & dulcedines, tamen talia non fiunt intus in anima, sed extra in corpore, nec intrat ille amor intus in animam, & cito illa dulcedo deficit in persona, & cito obliuiscitur, imo & quandoque adducit amaritudinem. Et hæc omnia probaui in me, & ego nescirē ista predicta bene discernere; nisi quod anima mea venit in certam veritatem, quia quando amor est purus, omnino se reputat post talia sentimenta mortuam, [Amor purus qualis.] & videt se esse nihil, & reddit se mortuam Deo & putridam, & inducit ad Dei reuerentiam, humilitatem; & non recordatur omnino alicuius laudis, nec alicuius boni proprij, imo in tantum videt se esse deficientem, & plenam malis, quod quandoque non credit ab aliquo Sancto se posse plene liberari, nisi solum ab ipso Deo. Quamuis aliquando citius roget Sanctos, vt eam adiuuent apud Deum, eo quod propter indignitatem suam, non audet Deum rogare; & ideo recurrit ad sanctam Virginem Mariam, ad alios Sanctos, vt adiuuent eam, & quando ab aliquo commendatur, omnino reputat illud truffam. Et iste amor rectus & purus a Deo, est intus in anima, & facit eam videre defectus suos & bonitatem Dei. Et lacrymæ & dulcedines, quæ tunc fiunt, & habentur, numquam adducunt amaritudinem, sed certitudinem & dulcedinem: & talis amor prædictus adducit intus Christum in animam, & intelligit anima nullam deceptionem ibi posse esse vel fieri. a

[151] [2. Deceptio ex nimia securitate in gratiis a Deo acceptis.] Alius modus est, in quo Deus permittit deceptionem fieri in personis spiritualibus, & est iste: quando persona spiritualis & deuota sentit se multum amatam a Deo, & sentit in se bona spiritualia, & operatur bona spiritualia, & loquitur de eis: tamen quia se nimis assecurat, & transit modum; ideo Deus permittit fieri in ea aliquam deceptionem, vt per hæc ipsum Deum, & seipsam recognoscat. b Alius modus est, quando persona spiritualis multum sentit de Deo: [3. Ex parua cognitione sui & Dei dantis consolationes.] & est in bono amore, puro, & optimo corde operatur bona opera, & deliberauit nullo modo plus placere seculo, nec habere famam sanctitatis, & deliberauit tota placere Christo, & totam se ponit in Christo, & tunc est tota intus in Christo cum magna & inenarrabili lætitia, & sentit se totam amplecti a Christo. Tamen oportet, vt anima sciat seruare id quod suum est, & reddere Deo id quod Dei; quod si non, tunc Deus permittit in eam aliquam deceptionem fieri, vt conseruet eam; & quia Deus zelat eam, ne transgrediatur: & adhuc non sufficit animæ id quod prædictum est, donec Deus ducat animam in plenam cognitionē sui ipsius, & in plenam cognitionē bonitatis Dei: & ibi tunc nulla potest fieri deceptio, imo ducitur anima in plenam cognitionem veritatis. Plena autem cognitio veritatis dicitur isto modo, [Plena cognitio veritatis quæ.] quia videt anima, quod ita impletur, quod videtur animæ, quod non plus possit impleri. Primo de cognitione sui ipsius, sic quod non possit videre aliquid aliud, nec recordari alicuius alterius rei, & tunc subito venit in cognitionem bonitatis diuinæ, & tunc videt vtrumque simul, modo omnino inenarrabili, adhuc tamen non videtur prædictum sufficere, sed zelat eam Deus permittendo ei tribulationes.

[152] [c. 55.] Res autem quæ non permittit animam decipi in talibus sentimentis, est paupertas spiritus. In locutione enim diuina mihi a Deo facta audiui commendari paupertatem pro tanto documento, & pro tanto bono, quod omnino excedit intellectū nostrum. Dixit enim mihi Deus, [Paupertas vera in humilitate fundatur.] Ego, inquit Deus, si paupertas non esset tantum bonum, ego non dilexissem eam tantum; & si non esset ita nobilis, ego non assumpsissem eam. Superbia enim potest esse in illis solum, qui habent aliquid, vel credunt se aliquid habere. Primus enim homo qui cecidit & Angelus ideo superbierunt & ceciderunt, quia æstimauerunt & crediderunt se aliquid habere. Nec Angelus autem nec homo habet aliquid ex se, nisi solum vnus Deus. Humilitas vero est in illis solum, qui sunt ita pauperes, quod vident se nihil habere: maximum enim bonum est paupertas. [Exemplo Christi illustratur.] Ipse enim Deus filium suum carissimum fecit esse magis pauperem, quam vnquam fuerit nec futurus sit alius homo, ipse tamen est, qui habet esse, plus quam possimus dicere: & tamen fecit eum Deus ita pauperem, sicut si non haberet esse. Hoc autem visum est peccatoribus & mortalibus, qui priuati erant vero lumine, quædam stultitia; sed non ita visum est, nec videtur sapientibus, nec vere intelligētibus. Ista prædicta veritas est ita profunda, & ista veritas istius virtutis, scilicet paupertatis, & quomodo paupertas est radix & mater humilitatis & omnis boni, est ita profunda quod non potest scribi. Qui enim habet paupertatem, [Bonorum omnium fons & scaturigo est.] numquam potest ruere, nec cadere per deceptionem. Et qui videret bonum paupertatis, esset Deo amabilis, & qui consideraret immensum valorem eius, numquam posset aliquid retinere sibi de temporalibus, & qui videret quātum Deus amauit paupertatem veram, nihil retineret. Hoc autem documentum, est documentum diuinæ sapientiæ, quæ primo facit videre defectus & paupertatem suam, & pauperem omnium meritorum & bonorum se credere & veraciter æstimare, & consequenter facit esse pauperem, & paupertatem amare; & sic illuminata quodam dono gratiæ, cum viderit & sicut viderit bonum paupertatis, paupertatē diligat. Et postmodum facit videre diuinam bonitatem, & sic tota diligit Deum omnipotentem, cum nihil æstimet se habere, quod amet, [Deo soli cōfidendum docet.] & sicut diligit, operatur, & sic aufertur sibi omnis confidentia de se, & solum de altissimo Deo confidit; & consequenter cum in Deo totaliter confidat, aufertur sibi omne dubium de Deo, ipso illuminante. Qui enim haberet istam veritatem, [Ab omni deceptione spirituali liberat.] omnia dæmonia & omnia alia, quæ possemus dicere, non possent eam decipere, quia in hac spiritus paupertate anima recipit documentum clarissimum & luminosissimum totius vsus vitæ huius, ita quod numquam dum istam veritatem haberet, decipi posset.

[153] [Paupertas mater virtutum.] Et ideo intelligo quod paupertas est mater omnium virtutum, & est documentum diuinæ sapientiæ. Sicut enim diuina sapientia docuit per incarnationem nos mortales, ita & per spiritus paupertatem nos esse beatos: sicut Diuina sapientia docuit incarnationem Christi Beatam Virginem, quæ primo fecit eam cognoscere seipsam: & postquam agnouit se fuit sibi ablatum omne dubium de Deo; & statim confidit de bonitate Dei; & cognoscens se, & de bonitate Dei, dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et similiter docet nos Diuina sapientia in humanitate Dei. Qui quamuis esset Deus, tamen illam humanitatem voluit esse ligatam ad obedientiam Patris in omni voluntate Patris. Et ideo omnis sapientia de mundo nisi in istam veritatem introducatur, nihil est & ad damnationem conuertitur, & omnes sapientes de mundo, nisi in istam veritatem introducantur, nihil omnino sunt, & in damnationē vadunt: & quando istam veritatem anima intelligit, tunc operatur sine intentione alicuius vanæ gloriæ, & sine respectu alicuius meriti.

[Annotata]

a Addit MS. Et in prædicto amore non potest aliquo modo se admiscere de amore mundi. Et dum ego scriptor dicerem ei in istis verbis historiam de Moyse, quando percussit petram; antequam ego complerem dicere, & ipsa fidelis Christi dixit:

b Addit MS. Et dicebat, quod prædicto modo intelligebat factum cum Moyse; quando scilicet compleui sibi dicere historiam illam.

CAPVT XIII. De extasi, & cognitione sui ac Dei.

[154] [c. 56. Extasis seu raptus ineffabilis.] Anima igitur nihil intelligit, nec apprehendit in comparatione ad raptum, quando non intelligit, nec apprehendit, nisi id ad quod intus potest attingere. Quando enim anima leuatur supra se per Dei præsentiā illustrata, & ponitur in sinu Dei, & Deus in ea, tunc intelligit & delectatur, & quiescit in illis bonis diuinis, quæ nullo modo potest referre. Sunt enim supra intellectum, & supra omnem modum loquendi, & super omnia verba. Sed natat ibi anima in gaudio & cognitione, & inde illustrata intelligit rationes verborum obscurorum & difficilium, quæ Christus dixit. Intelligit etiam similiter, [In raptu intelligit summum Christi dolorem.] quare & qualiter in anima Christi fuit dolor sine temperamento. Anima enim mea, sicut dictum est, illustrata, & in Christi passione transformata, nullum temperamentum inuenit in ea: tanta fuit. Vnde & anima mea dolorem animæ Christi recolendo, non potest tunc aliquam lætitiam inuenire: quod non accidit, quando recolit passionem corporis, quia tunc post tristitiam, reinuenit lætitiam, & istas rationes intelligit ex prædicta eleuatione. Intelligit etiam acutum dolorem fuisse in anima Christi, dum erat in vtero matris, sicut postea habuit in cruce, præter illud, scilicet quod non habuit experientiam. Anima etiam inde intelligit iudicia Dei, & alia ineffabilia ex præsentia Dei ipsam ad se eleuantis. Et multotiens facit Deus mirabilia in anima, quæ intelligo, quod nulla creatura posset facere illa, nisi ipse solus. Subito enim aliquando anima leuatur in Deo in tanta lætitia, quod si duraret, credo, quod corpus tolerare non posset, imo perderet omnes sensus suos & membra sua. Et facit Deus sæpe istum ludum in anima, & cum anima, & statim recedit, quando anima cupit eum tenere; remanet tamen in anima magna lætitia & securitas, & remanet tanta lætitia, quod nullo modo dubitat, quin Deus sit præsens, & de illo videre vel sentire nescio dare aliquam similitudinem, nec etiam nominare. [Visiones & reuelationes non semper vno modo fiūt.] Et hæc illustratio & eleuatio & delectatio siue lætitia aliter consueuit mihi accidere vna vice, & aliter alia, ita quod quasi semper nouitas ibi contingit, & hoc totum est inenarrabile. Reuelationes enim & visiones sunt alterius modi vna vice, & alterius alia. Similiter delectatio, gaudium & lætitia: nec aliquid aliud possum dicere, imo istud dicere, plus est maledicere, deuastare & defectuose exprimere, & blasphemare, quam aliquid manifestare.

[155] Ego sum excæcata & obtenebrata, & sine veritate, ideo, filioli mei, omnia verba, quæ habetis a me, habeatis suspecta tamquam a persona maligna: & omnia bene notetis, [c. 57.] & nullis verbis meis credatis, nisi solis illis quæ assimilantur vestigiis Iesu Christi, & ad imitationem vite eius prouocant & inducunt. Nunc igitur, filioli mei, non me delectat scribere, sed peccata mea & redemptionē eorum, quæ facta est per Christi immaculati passionem assidue deplorare. Sed propter litteras, quas mittitis, cogor vobis rescribere. Hoc autem vobis scribo quod nouiter est impressum cordi meo. Scitote filij, quod nihil est vobis necesse, nisi Deus, Deum enim venire, & mentem vestram in ipso recolligere, hoc est vobis necesse. Ad hoc igitur vt melius mens vestra in Deo recolligatur, [Vitanda, homini spirituali.] detruncanda est omnis superflua consuetudo, omnis superflua familiaritas hominum ac mulierum quarumcumque, omnis superflua scientia, & voluntas sciendi multa noua, & omnis superflua operatio & occupatio. Et breuiter requiritur ad hoc, vt homo se diuidat ab omnibus quibus mens spargitur. [Considerāda animo ac repetenda.] Consequenter autem conetur intrare hanc abyssum suarum miseriarum, & cogitare, quid operatus est in tempore præterito, & quid operatur in præsenti; & quid faciet, & qualiter secundum merita sua erit sibi in tempore futuro post mortem, quod erit sine fine: & nulla dies transeat, quin cogitet ista, vel saltem non transeat nox. Et consequenter recogitet, & reuoluat, & conetur ad cognoscendum misericordiam Dei, quomodo dispensauit secum misericorditer in omnibus miseriis Christus Iesus: & caueat, quod huius beneficij non obliuiscatur. Cognoscere enim Deum, & se, est perfectio nostra, & in toto mundo nihil modo me delectat scribere, nec dicere, nisi solum hæc duo, cognoscere Deum & se, & hoc est hominem iacere continue in carcere suo, & numquam de carcere suo exire, & si de carcere suo non habet bonum, quærat alienum, & non ponetur desuperse.

[156] O filioli mei carissimi, omnis visio, omnis reuelatio, omnis contemplatio nihil facit, nisi homo habeat veram cognitionem Dei & sui. [Sine cognitione Dei & sui omnis reuelatio nihil est.] In veritate dico vobis, quod sine hoc illa non proficiunt. Et ideo miror, quomodo quæritis a me litteras meas, quia ego non video, quod verba mea debeant, nec possint vos consolari, nisi de hac cognitione vobis scribam: & nihil me delectat dicere, nisi de hoc; & de omnibus impositum est mihi silentium, nisi de hoc. Rogo ergo, vt rogetis Deum, vt det istud lumen toti proli, & faciat vos in hoc remanere semper. [Notitia Dei necessaria ad finem nostrum consequendū.] Quod autem notitia Dei sit vobis necessaria, manifestum est; cum enim finis noster sit regnum cælorum, & obtinere illud non possumus, nec debemus, nisi secundum formam, qua Deus & homo obtinuit illud; necesse est nobis cognoscere hunc Deum hominem & vitam eius & opera eius, & illa propter quæ gloriam obtinuit; vt per imitationem operum & transformationem in ipsum similiter, post eum meritis eius & gratia ad regnum cum ipso possideamus.

[157] [Cognitio Dei crucifixi necessaria:] Maxime autem est nobis necessarium scire & cognoscere Deum hominem, vt crucifixus pro nobis fuit, & passionatus, & in quantum nobis formam viuendi dedit. Sic enim innotuit nobis sua infinita caritas & amor inæstimabilis, plus quam in aliquo alio beneficio nobis a Deo collato. Propter quod nobis est necessarium, [Et transformatio in Deum:] ne ingrati existamus, transformari in eius amorem, vt videlicet ipsum diligamus, sicut ipse dilexit nos, & proximum similiter, & doleamus de ipso nostro amato, quia passionatus fuit, & quia pro nobis, & pro nostro amore purissimo crucifixus est. Cognoscēdo etiam quanta Deus fecit pro nobis, [Ac memoria beneficij redemptionis.] potissime pro redemptione nostra, prouocamur & inducimur & instruimur ad considerandum, cuius conditionis nos simus, quia videlicet nobilissimæ conditionis, vtpote quia sic dilecti a Deo summo, vt pro nobis se morti tradere vellet; nisi enim homo esset nobilissima creatura & magni pretij, hæc non fecisset. Prouocamur etiam per hanc notitiam Dei hominis crucifixi ad procurandum nostram salutem: videndo enim, quod ipse Deus ita altus & a nobis remotus & alienus, sic diligens fuit ad redemptionem & salutem nostram procurandum, merito nos ipsi curam de nobis ipsis & de salute nostra gerere debemus, & ipsum Dominū Deum in sua voluntate coadiuuare, pœnitentiam agendo. Ex notitia igitur Dei hominis crucifixi infinitas alias consequimur vtilitates, potissime cum per passionem eius saluati sumus, ad summum amorem inflammamur.

[158] Ad hoc autem est necessaria assidua consideratio & profunda cognitio Dei hominis crucifixi. Sicut enim videmus, ita amamus: ergo quanto plus videmus de illo Deo & homine crucifixo, tanto plus & perfectius & purius eum amamus, & per amorem in eum transformamur. [Ex perfectiori cognitione amoris & cruciatuū Christi, maior amor & dolor oritur.] Secundum autem amorem & transformationem in suum amorem similiter trāsformamur in dolorem, quem videt anima in isto Deo homine passionato. Et sicut quantum quis videt & cognoscit, tantum amat; ita quantum anima videt de dolore amati, tantum dolet, & tantum transformatur in dolorem amati. Et similiter quanto plus quis videt de isto Deo homine passionato, tanto plus amat & tanto magis de eius dolore dolet, & in eum per dolorem transformatur. Sicut enim transformatur anima in istum dulcissimum Deum hominem per amorem, ita & transformatur per dolorem: hoc autem totum fit per visionem perfectam & cognitionem Dei & sui. Postquam enim anima videt superinfinitatē altitudinis diuinæ, quam nominando magis mihi videtur blasphemare quam nominare, & videndo vilitatem & indignitatem peccatorum, cum quibus dignatus est amicitiam & consanguinitatem facere, & pro eis mortem turpissimam subire, tunc anima quanto plus ista cognoscit & quanto plus ista profundius considerat & videt, tanto viscerosius trāsformatur in ipso amore istius Dei & hominis Iesu Christi. Cum etiam videt peccatores & ipsam creaturam ita tantis defectibus plenam, vt etiam in videndo cæcutiat, quia tot habet anima defectus, quod in comparatione ad ipsos nihil valet comprehendere; cum etiam videt postea anima, ipsam diuino lumine illustrante, quod ipsa sola fuit causa tam excessiui, & tam infiniti doloris, sicut pro ea tolerauit Christus Iesus; & videndo superinfinitatem, & superbonitatem diuinam, quod pro tam vilissima creatura se tantum inclinaret, vt homo mortalis fieret, & vellet tanto ineffabili cruciari dolore cōtinue dum viueret, & qui creator erat cæli & terræ, moreretur ita viliter; cum bene anima hoc videt & cognoscit, tota transformatur in dolore, & quanto plus cognoscit profundius & considerat, magis afficitur dolore. Si enim vllo tempore mundi homo curat homini satisfacere, circa mortem est magis sollicitus. Sed Rex Regum quamuis tota vita sua crux indicibilis fuerit propter ineffabilem dolorē & continuum quem ipse portauit; in morte tamen pro camera deaurata cum lectis purpureis, iste habuit abominabilem crucem, & ita vilissimam, vt in ea sustentari non posset, nisi per clauaturam clauorum sustentantium ipsum in cruce. Ipsi enim claui per manus & pedes tenuerūt eum in cruce illa, aliter sustentari in illa non potuisset. Pro seruitoribus sollicitissimis ad satisfaciendū paratis, habuit satellites diaboli sollicitissime continue paratos ad crudelius affligendum, & viscerosius lacerandum; ita vt etiam in morte modicum de aqua sibi non darent, cum peteret eam, & etiā se sitire clamaret.

[159] [Christus peccata nostra pertulit contrariis pœnis perferēdis.] Et amplius cum anima videt, quod miserabilis homo propter peccata paupertatem incurrerat omnium bonorū, & dolores meruerat sempiternos, & in despectum & derisum venerat illius indicibilis deitatis & Angelorum & dæmonum & omnium creaturarum; & videt quod altissimus Deus & homo Christus Iesus ditissimus factus est pauperrimus, vt hominem a paupertate contraria releuaret; & ipse felicissimus & deliciosissimus factus est dolorosissimus, vt dolore suo quasi infinito hominem a doloribus sempiternis & infinitis redimeret, & pro eo satisfaceret, & pro eo toleraret; item ipse Deus gloriosissimus & superlaudabilis factus est obediens, & humilis, & despici & vilificari & vituperari voluit, & despectissimus deputari & apparere, vt hominem despectum honorabilem & gloriosum faceret; cum hæc anima bene considerat & videt; amplius afficitur & transformatur in dolore, & quanto plus videt & considerat, tanto maiori transformaturdolore.

[160] Igitur quanto plus anima cognoscit Dei altitudinem & dignitatem, & misericordiam, & infinitam bonitatem, quam homini notam fecit, & per effectum ostendit, & quanto plus videt hominis miseriam & defectum & indignitatem & ingratitudinem, infidelitatem & vilitatem, tanto magis afficitur in amore Dei hominis, & in dolore passionis, & transformatur in similitudinem eius, quod est tota perfectio hominis. Sic igitur cognoscere Deum & se, est nobis summe necessarium & vtile super omnia: & circa cognitionem huiusmodi est continue diebus ac noctibus immorandum: & hæc quanto profundius homo potest contempletur, tunc enim perfectius in Christi similitudinem transformatur, & in amore & in dolore sicuti dictum est. Igitur fili mi, cum tota mente suppliciter te rogo, quod tu non leues oculos animæ tuæ de isto Deo homine passionato, quia habet hæc visio & consideratio animam illustrare & ignire in amore & deuotionis feruore, [Mens in Christum crucifixū semper dirigenda.] si eos ibi teneas. Quod si disperguntur, coneris eos tenere & figere eos ibi. Adhuc exhortor & rogo tota mente, quod si mens tua non est eleuata ad videndum istum Deum hominem passionatum, quod reincipias, & rumina omnes vias passionis & crucis istius benedicti Dei hominis passionati. Quod si hoc non potes facere corde, saltem dicas ore ea, quæ pertinent ad passionem, sollicite & frequenter; quia illud, quod cum ore frequenter dicitur, dat finaliter cordi calorem & feruorem. Quicumque enim perfecte viderit istum Deum hominem passionatum, sicut fuit, & ipsum pauperrimum & despectum plenissimum ineffabili & continuo dolore, & omnino exinanitum & annihilatum propter nos, sic sicut fuit, (quod videre est per gratiam) sum certa, quod sequeretur Christum per paupertatem, & continuum dolorem, & per despectum & per vilitatem. De gratia autem diuina nullus potest se excusare, quin possit habere & inuenire eam, Deus enim cum sit liberalissimus, liberalissime eam omnibus elargitur, hoc est quærentibus & volentibus eam.

[161] Desidero igitur fili mi, quod non impleas cor tuum nisi isto Deo increato, & cognitione & amore eius, & quod in mente tua non sit alia impletura, nisi ista, scilicet increati Dei. Si autem istam habere non potes, teneas & habeas illam quam supra dixi, scilicet Dei hominis passionati crucifixi: quod si vtraque tibi subtraheretur, non quiescas fili mi, donec rehabeas, & inuenias vnam istarum impleturarum, quæ vere replent & satiant cor & mentem omni bono. [Dei cognitio duplex.] Igitur, fili mi, firmissime tene, & mihi crede, quod, qui desiderat tenere viam Dei, & desiderat accedere ad Deum, & frui ipso in ista vita & alia, primo oportet, quod cognoscat Deum in veritate, & non solum exterius superficialiter, & quasi per colorem scripturæ vel verborum aut similitudinis alicuius creaturæ, qui modus cognoscendi secundum modum loquendi est quædam simplex cognitio de Deo; sed oportet eum cognoscere in veritate, intelligendo suum summum valorem, suam summam pulchritudinem, dulcedinem, altitudinem, virtutem, bonitatem, liberalitatē, misericordiam & pietatem, & ipsum esse summum bonum, & in summo. Aliter enim persona sapiēs cognoscit aliquam rem & aliter persona simplex: persona enim sapiens cognoscit rem in veritate, sed persona simplex cognoscit rem, vt apparet, in apparentia. Sicut gemmam inuentam, persona simplex appetit & quærit propter fulgorem & pulchritudinem, & non propter aliud, ignorat enim veritatem eius; sed persona sapiens ipsam inuentam appetit, & desiderat summo feruore, quia vltra fulgorem & pulchritudinem, cognoscit valorem & virtutem eius in veritate; ita anima sapiens non solum curat cognoscere Deum, quasi in apparentia superficiali quadam consideratione, sed conatur eum in veritate cognoscere & sapere summam bonitatem, & valorem eius: & ipsum est non solum bonum, sed summum bonum, & sic cognoscendo eum, [Vera Dei cognitio parit perfectum eius amorem & coniunctionem.] omnino diligit eum propter suam bonitatem, & diligendo eum, desiderat eum habere, & tunc ipse summe bonus dat se sibi, & anima sentit eum, & gustat suam dulcedinem, & fruitur eo summo delectamento. Et tunc anima participans summum, cum ipse sit summus amor, anima ipso afficitur summo amore, inamorata illius dilectissimi amore, & desiderat eum tenere, & amplexatur eum, & stringit eum ad se, & cōiungit se cum Deo & Deus trahit eam ad se cum summa dulcedine amoris, & tunc virtus amoris transformat amantem in amatum & amatum in amantem: id est anima inflammata in amore diuino, transformat se per virtutem amoris in Deum dilectum suum, qui diligitur ab ipsa anima cum tanta dulcedine. [Sicut ignitum ferrū, sic anima vnita Deo.] Sicut ferrum inflammatum accipit in se calorem, colorem, & virtutem & valorem & formam ignis, & quasi fit ignis, & dat se totum & non partem, & eripit se sibi, remanendo in se substantialiter inflammatū; sic anima vnita cum Deo per gratiam perfectam amoris diuini, quasi tota diuina efficitur, & in Deum transformatur, non mutata propria substantia, sed transformat se totam in sua vita in Dei amore, & quasi tota fit diuina. Ecce quanta bona affert nobis cognitio Dei. Oportet enim (sicut prædictum est) quod in via Dei, & in eo, qui Deum vult habere, eius cognitio præcedat, & postea sequatur amor, qui transformat amantem in amatum: hæc est anima, quæ cognoscit Deum in veritate & amat bonum cognitum cum feruore.

[162] [Cognitio Dei gratis a Deo datur.] Istam autem cognitionem non potest habere anima per se, nec per scripturam, nec per scientiam, nec per aliquam rem creatam, quamuis hæc iuuare, & disponere possint; sed solum per lumen diuinum, & per gratiam Dei. Credo autem quod anima non potest inuenire citius vel facilius, nec impetrare & habere ab ipso summo Deo summe bono & summo lumine, & summo amore hanc cognitionem, quam per deuotam, puram, & continuam, & humilem, & violentam orationē, non solum oris, [Impetratur oratione & meditatione vitæ Christi.] sed mentis & cordis & omnium potentiarum animæ & sensuum corporis, postulando & appetendo cum summo desiderio. Consequenter anima quæ vult inuenire hunc lapidem, & veram Dei cognitionem, & prædictum lumen inuenire, orationem suam faciat studendo, cogitando, & legendo cōtinue in libro, & super librum vitæ, qui liber vitæ est tota vita Christi, quamdiu vixit in ista vita mortali. Deus enim Pater altissimus ostendit, & docet animæ formam & modum, & viam, qualiter possit habere cognitionem ipsius Dei, & qualiter possit venire ad Deum per amorem, & istud exemplum & magisterium ipse Deus Pater altissimus ostendit, & docet in amantissimo filio suo.

[163] Igitur, filij amantissimi, si lumen diuinæ gratiæ concupiscitis, si cor a sollicitudinibus vultis elongare, [Via crucis Christi est vera via ad Deum.] si tentationes noxias vultis frenare, si in via Dei vultis perfecti fieri & esse, ad crucem Iesu Christi fugere non pigritemini. Vere non est alia via Dei filiis reseruata, quæ Deum inuenire valeat, ac inuentum retinere, nisi via & vita & mors istius Dei hominis passionati, quam consueui dicere & asserere Librum vitæ esse, cuius lectionem nisi per orationem continuam accedere nullus potest: [Et Liber vitæ.] nam oratio continuata animam illuminat, eleuat, & transformat. Anima enim illuminata lumine in oratione percepto, clare videt viam Christi præparatam & calcatam pedibus crucifixi, per quam dilatato corde currēdo, non solum elongatur a mundi sollicitudine ponderosa, verum etiam supra semetipsam ad diuinam degustandam dulcedinē eleuatur: eleuata igitur diuino incendio, & ignita in amore, in ipsum Deum transformatur, & hoc totum in crucis aspectu per continuam orationem inuenitur.

[164] Vnde (fili charissime) ad istam crucem fugiens, ab eo, qui in ea pro te moritur, petas illuminati: ad ipsum vade, ad te plenarie cognoscendū, vt in cognitione tui proprij defectus profundatus, assurgere valeas ad diuinam dulcedinem degustandam, & in hoc tibi incōprehensibilis apparebis, cum sic te defectuosum redemerit, & ad suam filiationem te assumpserit, & se tibi promiserit esse patrem: non sis ergo ei ingratus, sed tanti & tam honorabilis & amabilis patris studeas voluntatem in omnibus adimplere. [Qui filij sint Dei legitimi, & qui adulterini.] Nam si in legitimis filiis Dei patris beneplacitum non impletur, quomodo adimpletur in adulterinis? Adulterini filij appellantur, qui extra disciplinam patris per carnis concupiscentiam euagantur. Sed filij legitimi sunt illi, qui suo magistro & patri pro se passionato student in omnibus conformari, scilicet in paupertate, dolore, & despectu. Quæ tria, fili charissime, scias, & habeas fundamentum & complementum omnis perfectionis. Nam istis tribus anima illuminatur, perficitur, & ad diuinam transformationem apertissime præparatur. Dilectissime fili scias, quod omnis perfectio hominis est in notitia Dei & sui: [Summa perfectio est in cognitione Dei & sui.] videre scilicet Dei immensitatem in omni perfectione & bono, & se nihil. Talis autem manifestatio, & cognitio scilicet Dei & sui, non est, nisi legitimorum filiorum Dei, habentium veram orationem & lectionem, & meditationem feruentem in libro vitæ. Ante enim istos veros filios Deus pater expandit & posuit librum vitæ, scilicet vitam Dei & hominis Iesu Christi. In quo nihil volent scire, bene considerent, quin ibi inueniant: ibi implebuntur scientia illa benedicta quæ non inflat, & omnem doctrinā pro seipsis & pro aliis necessariam inuenient. Vnde si vis superilluminari & doceri, legas in isto libro vitæ: & si non curras, nec leuiter transeas in legendo, illuminaberis, & doceberis in omnibus necessariis pro teipso, & per te alij cuiuscumque sint status: & si bene legas ibi & mediteris, non percurrendo, * informaberis & ignieris igne diuino, in tantum quod omnem tribulationem pro maxima recipies consolatione, & facies te videre indignissimū tribulatione. Et etiam (quod plus est) si aliqua laus humana, aut prosperitas superuenerit tibi propter aliquam sufficientiam, quam Deus dedit tibi, non inflaberis, nec extolleris in altum: quia legendo in libro vitæ videbis in veritate & cognosces, quod non est laus tua. [Signum gratiæ Dei, in nullo dono vane extolli.] Et hoc est vnum signorum, per quod homo potest cognoscere, quod homo est in gratia Dei, quando de nullo inflatur, nec extollitur, sed superhumiliatur. Ante omnia igitur, fili, conandum est ad veraciter Deum & se cognoscendum, quod non fit nec obtinetur, nisi per orationem assiduam & feruentem, & lectionem, quæ assidue exercetur in libro vitæ.

[Annotatum]

* MS. inflammaberis.

CAPVT XIV. Christus liber vitæ. Eius paupertas.

[165] [c. 58. Christus est liber vitæ.] Scias igitur, quod hic liber vitæ non est aliquid aliud, quam Christus Dei filius, qui est verbum & sapientia Patris, qui in hoc apparuit, vt per vitam suam & mortem & doctrinam nos instrueret. Videndum est, qualis fuerit sua vita & conuersatio, quam egit & indesinēter tenuit in corpore mortali. Sua enim vita est exemplum & forma cuilibet volenti saluari. Vita autem sua non fuit nisi amarissima pœnitentia, [Continua Christi pœnitentia amarissima.] cum qua fuit associatus continue in vita præsenti: ita quod ab hora, in qua anima Christi fuit creata & infusa in suo sanctissimo corpore in vtero Virginis purissimæ, vsque ad illam horam vltimam, in qua illa sanctissima anima recessit ab illo sanctissimo corpore per acerbissimam crucis mortem, numquam stetit sine illa societate: quod non fecerunt Apostoli, nec beata Virgo, nec alij Sancti.

[166] Societas autem quam Deus Pater altissimus secundum suam sapientissimam dispensationem voluit, [Triplex societas Christi in hoc mūdo.] vt filius suus dilectissimus haberet in isto mundo, hæc est: Primo, perfectissima, continua & summa paupertas. Secundo, perfectissimus, summus & continuus despectus. Tertio, perfectissimus, continuus & summus dolor. Ista fuit societas a qua Christus fuit associatus in tota sua vita, vt exemplum nobis tribueret hanc super omnia eligendi & diligendi & tolerandi vsque ad mortem: per hanc enim viam ipse secundum quod homo ascendit ad cælum, & per ipsam potest & debet ire anima ad Deum, nec est alia via recta: oportet enim & decet, quod viam quam caput tenuit, teneant corporis membra: & quod ab illa societate, a qua fuit associatum caput, sint etiam associata membra.

[167] [c. 59. Tres gradus paupertatis Christi.] Societas igitur prima Iesu Christi libri vitæ & salutis nostræ fuit continua & summa & perfectissima paupertas; & ista fuit tribus modis, vna grandis, alia maior coniuncta cum prima, sed tertia coniuncta cum prima & secunda fuit perfectissima. Primus igitur gradus perfectissimæ paupertatis Christi, [I. Penuria rerum tēporalium.] qui est liber & via & magister animæ, fuit, quia voluit esse pauper omnium rerum temporalium istius mundi, ita quod non habuit nec terram, nec vineam, nec hortum, nec aliquam possessionem, nec aurum, nec argentum, nec pecuniam, nec vllam rem propriam, nec recepit, nec recipere voluit de rebus mundi huius, nisi ad subleuādum extremam indigentiam vitæ suæ corporalis, cum fame & siti & penuria, frigore & calore, cum multo labore & austeritate & duritia, nec de rebus delicatis & exquisitis necessitates corporis recipere voluit, sed de rebus grossis & communibus, quæ secundum loca & tempus inueniebātur in illa prouincia, in qua Christus sine domo & habitaculo mendicans stabat & viuebat. Secunda paupertas Christi fuit maior quam prima, [II. Repudiatio beneuolentiæ magnatū & amicorum quorumcumque.] quia voluit viuere & esse pauper amicorum & consanguineorum, & omnis familiaritatis magnorum & potentum, & omnis amicitiæ temporalis; ita quod nec aliquem amicum habuit, nec habere voluit, nec ex parte matris, nec ex parte Ioseph patris putatiui, nec ex parte discipulorum, nec quorumcūque amicorum, propter quem fuerit sibi dimissa vna alapa, nec vnus ictus martelli, nec flagelli, nec vnum verbum iniuriosum: & nasci voluit de matre pauperrima & humillima, & educari sub patre putatiuo carpentario paupere, & se expoliauit amore & familiaritate regum, potentum, & Pontificum, & scribarum, & amore amicorum & consanguineorum, ita quod nec pro matre, nec consanguineo, nec pro quocumque dimittere voluit aliquid, quod placeret vel placere posset voluntati Patris sui altissimi. Tertia paupertas & summa fuit, [III. Assumptio miseriæ nostræ, & cohibitio splendoris diuinitatis.] quod exspoliauit semetipsum seipso, cum Christus pauperem se ostendit in potentia. Et primo quod fecit se pauperem & inopem suæ potentiæ propriæ: cum enim ipse esset omnipotentissimus, cui nihilerat impossibile, voluit apparere & viuere in isto mundo, sicut impotens, sicut infirmus & debilis homo. Ipse enim præter miserias humanas, puerilem infantiam, & alias infinitas debilitates, quas propter nos assumpsit, præter culpam & peccatum, debilis apparuit & vixit. Fuit enim fatigatus ex itineribus, & prædicationibus, & curationibus, ex visitationibus, ex opprobriis.

[168] [Etiam irrationalibus in se potestatem dedit Christus.] Et quod plus est, non solum homines peccatores in eum potestatem acceperunt, imo omnia elementa & corpora insensibilia sibi passionem & afflictionem inferendi ab eo, qui ipsa creauerat, potestatem acceperunt, & ipse tamquam impotens non resistebat, sed omnia, vt homo impotens resistere, propter nos tolerabat. Dedit enim potestatem illis spinis intrandi & perforandi crudelissime illud tremebundum & diuinissimum caput eius. Dedit potestatem illis vinculis & ligaturis stringendi & tenendi eum cum columna, & vnam manum cum alia, qui terram in sua morte concussit. Lætificate me, o filij Dei, vt isti fidelissimo vobis Deo sitis fideles, & super hanc pro vobis humiliatam fidelitatem & fidelissimam humilitatem, deuiscerate vos ipsos totos. Ecce quia solum propter te ipse auctor omnis vitæ tantum seipsum deiecit, vt te exaltaret, quod ipsa insensibilia, ipsum auctorem per omnia percuterent & laniarent, & qui est omnino incircumscriptus loco fixus teneretur. Dedit velo, vt velaret eum, qui est vera lux & verum lumen illuminans omnia. Dedit flagellis, vt durissime verberent eum. Dedit clauis potestatem perforandi & intrandi in suis manibus & pedibus, quibus cæcos illuminauerat & surdis auditū reddiderat. Dedit cruci, vt eum cruentatum, verberatum, & perforatum suspendendo sustentaret, & eum nudum omnibus exponeret, & tandem mortem crudelissimam ibidem toleraret. Dedit aceto & felli, vt os eius amaricarent. Dedit lanceæ, vt intraret & aperiret & perforaret (quod stupendum est audire) illud diuinissimum latus & cor & viscera eius, vt sanguinem & aquam de visceribus eius & cordis penetralibus effunderet super terram. Debebant enim ipsæ creaturæ, & poterant, suo Domino, suo factori propriissimo obedire, & non creaturæ ipsis abutenti. Sed profundissima & fidelissima & inusitata humilitas istius altissimæ maiestatis deprimat, & confundat superbiam nostræ nihilitatis. Voluit enim esse subiectus, & annihilatus ipse auctor omnis vitæ, qui solus habet esse omnibus creaturis, ipsis etiam insensibilibus, vt tu, qui eras mortuus, & diuinorum insensibilis factus, per hanc eius humillimam deiectionem vitam haberes. Et tu homo qui nihil noras, tam fidelissime & purissime te dilexit iste, qui solus, solum ob tui amorem exinaniri voluit, vt tibi daret perfectissimum esse. Debebat enim ipsa lancea & poterat se plicare, & non obedire creaturæ ipsa abutenti, & non percutere, non perforare illud diuinissimum latus sui propriissimi Domini & factoris. Sic & alia insensibilia poterant, & debebant non obedire, contra suum Dominum & factorem, nisi quia potestatem acceperant super ipsum.

[169] Dedit crucifixoribus militibus, Iudæis, Pilato & aliis nequissimis potestatem, vt ipsum iudicarent, accusarent, blasphemarent, sibi insultarent, verberarent, deriderent, & eum interficerent, qui solo verbo omnia impedire poterat, aut solo nutu omnia subuertere & annihilare, aut vni Angelo minimo suo de infinitis millibus potestatum & virtutum suarum imperare, vt hæc omnia vno impetu proiiceret in profundum maris. Nisi enim ipse potestatem dedisset, & se passibilem & infirmum exhibuisset, procul dubio nulla creatura potuisset, imo horruisset molestiam suo creatori irrogare. [Christus iniurias tulit vt inuitaret nos ad patientiam.] Quid plura? elementis, frigori, calori, fami, siti se subiecit & aliis creaturis insensibilibus, & potentiam suam occultauit, & se in apparentia hominū spoliauit, vt nos miseros, mortales & passibiles de patientia sub tribulationibus habenda informaret; vt hominem qui potestate se priuauerat, redimeret, & per gloriam resurrectionis impassibilē efficeret & inuictū.

[170] Et quod amplius est, dedit potestatem diabolo super se, vt eum tentaret, & circumduceret, & cum membris suis pessimis hominibus ipsum vsque mortem persequeretur, vt hominem de eius potestate liberaret. Passibilem igitur se exhibuit inuictus Dominus & omnium primum agens, & impotētem creator omnium, & debilem Rex fortissimus se fecit: nec repulit, sed subiecit se diabolo, creaturis insensibilibus, & omnibus tribulationibus, & iniuriis, omnibus pœnis, omni dolori & afflictioni; in hoc confundens nos miserandos, qui sic delicati esse volumus, vt non solum tribulationes, neque pœnitentiam spontanee non assumamus, verum etiam afflictiones & tribulationes ex ordinatione Dei nobis contingentes, quantum possumus repellimus, & contra Deum omnipotentem nequissime murmuramus.

[171] [Spoliauit se quodammodo sua sapientia.] Secundo modo se expoliauit seipso, & pauperem fecit sua propria sapientia: voluit enim Dominus noster Iesus Christus apparere, vt simplex homo, & ignorans, & insipiens, & fatuus inter omnes homines mundi, & non voluit etiam apparere, vt philosophus, vel doctor verbosus, aut disputator ampullosus, vel scriba, vel famosus in scientia, vel sapientia gloriosus, sed in veritate humili conuersando, & simplicitate & summa mansuetudine inter homines conuersabatur, in virtute vitæ virtutum & miraculorum viam veritatis ostendendo. Cum enim ipse sit sapientia Dei Patris, & scientiarum Dominus, & prophetarum factor & inspirator, potuit sciētiarum & rationum subtilitatibus & ingenio vti, & se ostendere, & gloriosum facere, si voluisset, sed sic simpliciter veritatem protulit, vt quasi ab omnibus non solum simplex & idiota, sed insipiēs & fatuus & blasphemus reputaretur. [Christi exemplo de sapientia non gloriandum.] Viam veritatis nobis ostendens, quod non de scientia seu sapientia gloriari debemus, neque ipsa inflati velimus coram hominibus nomen magisterij acquirere, seu vanam gloriam manducare.

[172] [Spoliauit se quasi fama propria.] Tertio se expoliauit seipso, & pauperem fecit sua fama sanctitatis & bonitatis & innocentiæ, quod mirabilissimum est. Voluit enim sic tenere viam mystice, vt quasi ab omnibus non solum non haberetur vt sanctus, sed vt peccator, & peccatorum amicus, & sicut proditor & seductor, & patriæ cōspirator, & blasphemus reputari, & inter latrones & iniquos condemnari & numerari voluit, dum tamen salutem nostram operari posset in medio terræ. Potuit enim sibi acquirere famam sanctitatis, vt ab omnibus vniuersaliter ipse sanctus sanctorum tamquam sanctus haberetur, vtpote qui numquam peccatum fecit, sed peccata omnia tulit, & quod Ioanni Baptiste, quantum ad famam sanctitatis suo seruo dederat, [Exemplum Christi contra hypocritas.] ipse Sanctorum summus & rex virtutum sibi inter omnes homines retineret. Sed hoc fecit & fama sanctitatis (salua veritate doctrinæ, vitæ & iustitiæ) se expoliare, & pauperem facere voluit, vt nostram hypocrisim refutaret, qui etiam de his bonis, quæ nec habemus nec facimus, gloriam coram hominibus quærimus, & famam sanctitatis & innocētiæ, nos de malis false excusando, & bona opera mendaciter arrogando per fas & nefas, quantum possumus nitimur vendicare.

[173] [Spoliauit se suo imperio.] Quarto expoliauit semetipsum seipso, suo videlicet imperio & principatu omnium rerum & dominationum, quas habebat. Cum enim esset Rex regum & Dominus dominantium, & Rex cuius regni non est finis, ipse inter omnes homines viuere & esse voluit, sicut seruus deiectus & venditus & emptitius. Nec cum eum vellent facere Regem, Rex esse voluit, sed Regibus impiissimis semper vsque ad mortem subiectus & obediens in iis, quæ petebant, vectigalia scilicet soluendo, esse voluit: curiis & iudiciis, & grauaminibus eorum parendo, & se subiiciendo. Et non solum regibus, imo etiam vilissimis seruis, & clientibus & ministris eorum semper obediens fuit vsque ad verbera & mortem crucis. Et ipse Rex regum, regnum suum de hoc mundo non esse, coram Pilato asseruit, quia de regno & dominatione huius mundi temporali inter homines non curabat, sed semper subiectus esse volebat, & non dominus, neq; Rex, princeps, sed seruus humillimus semetipsum totaliter exinaniuit. Subiectus etiam fuit suæ humillimæ & pauperrimæ Matri & patri putatiuo, eis vsque ad tricesimum annum humiliter obsequendo & seruiendo. Nec inter discipulos, quos paucos, & ignobiles, & pauperrimos elegit, nec vt Rex nec vt Dominus esse voluit, sed asseruit quod venerat ministrare, non ministrari, donec daret animam suam pro ipsis & ceteris peccatoribus redimendis. Quinimo eis discipulis pauperrimis in miseriis caput & magister existens, primus esuriebat & sitiebat, & tribulabatur; non enim fuit magister eorum, quatenus primatum inter eos quæreret, sed vt primus inter eos afflictionem & deiectionem sustineret, & tantum inter eos humiliter fuit cōuersatus, quod eis in mensa ministrauit, & pedes eorum & manus lauit. [Exemplo Christi studendum omnibus subesse, nulli præesse.] O immensa nostra dementia, qui post talem ac tantum Dominum & Regem regum, & ignominiosum inter homines, & contemptum, nos ad dignitates & prælationes continue aspiramus, libertatem volentes, & sine iugo viuentes, nulli amore eius subiecti, nec obedientes esse volumus, sed supra alios, quantum possumus, volumus præsidere. Non sic, non sic tu Christe facere voluisti, sciens quod durissimum iudicium fiet his qui præsunt, & potentes potenter tormenta patientur, & de vita & regimine, & de peccatis eorum subditorum strictissima ratio exigetur. Confundat igitur hic liber viuus, in se nobis exemplum præferens, superbiam nostram, & semper (sicut ipse) subiecti præsidentibus esse velimus, nostram voluntatem nullatenus retinentes, sed amore eius, qui omnibus propter nos subiectus fuit, & esse voluit, & propter nostram securitatem statum subiectionis non solum toleremus, sed prælationes fugientes, subiectionem & statum humilem ex corde cum magno desiderio requiramus.

[174] [Perfectissima Christi paupertas ad imitandum proposita.] Hæc est igitur summa & continua & perfectissima paupertas Dei hominis Iesu Christi omnium Saluatoris, qui quamuis diuitiarum Dominus existeret, pauperrimus inter nos esse voluit, vt nos ad amorem paupertatis prouocaret. Pauper enim fuit re, voluntate, & spiritu super omnem creaturæ æstimationem, propter infinitissimum & dulcissimum amorem, quo nos dilexit: pauper, inquam, & inops mendicus. In rebus temporalibus pauper & in amicis, pauper in potentia, pauper in sapientia mundana, pauper in fama sanctitatis, pauper in statu dignitatis, pauper in omnibus existens, paupertatē prædicauit, & pauperes beatos esse asseruit, & mundi iudices affuturos: diuites cōdemnauit, & diuitias, & abundantias prædictas esse contemnendas re, verbo, conuersatione, & exemplo totis viribus prædicauit. [Pauci amatores veræ paupertatis.] Sed heu, prohdolor! sed heu, prohpudor! hæc paupertas spiritus hodie est expulsa, & quasi ab omnibus est fugata, & (quod est detestabilius) ab illis qui in hoc libro vitæ legunt & intelligunt, & hanc paupertatem prædicant & glorificant, hæc paupertas re, voluntate, studio, & facto totaliter expugnatur. Hanc enim paupertatem mundus odit, Christus autem diligit, & elegit pro se & pro suis, ipsamque beatissimam statuendo. Sed quis homo, quæ mulier, quæ creatura hodie dicere posset, quod sit sociata tali societati, tam gloriosæ, sicut Christus voluit esse sociatus? Beatus est ille, qui in sua pœnitentia, in mundo isto, exemplo Christi, ipsam elegit. Heu me! heu me! Scimus, audiuimus, firmiter tenemus, qualiter filius Dei Creator noster & Redemptor, magister & illuminator, & exemplum nobis factus, quali cibo & potu satiatus, qualiter fuit indutus, qualibus vestibus adornatus, qualibus cameris & palatiis hospitatus, quali familia & amicis stipatus, qualibus studiis & scientiis mancipatus, & sic de aliis bonis huius mundi, & tamen Christianos esse nos dicimus, & nominari volumus, post Christum pauperes nullatenus de facto esse volentes, neque sibi assimilari desiderantes; quamquam verbis dicamus, eius statum & paupertatem beatificantes, re autem & facto Christi statum & perfectionem suæ paupertatis detestantes. Væ nobis qui post tantum exemplum, doctorem, & magistrum de facto tantam salutem repellimus, & ab eius statu & doctrina, sumus post abundantias temporales errantes, & vacui finaliter remanentes. Et ideo nostra pœnitentia, & status Christianitatis non vadit per rectam viam Iesu Christi, imo turpiter deuiat ab eadem.

[175] [Qui beati pauperes. Matthæi 5.] Beatus autem & vere beatus (vt ipse etiam asseruit) est & erit qui paupertatem omnium rerum predictarum diligit, qui de facto non solum verbo pauper esse vult in rebus tēporalibus, & amicitiis, & familiaritatibus, in delectatione, varia scientia, & curiositatibus, & fama sanctitatis, & omnis prælationis & dignitatis: quod si non potest quis se totaliter a prædictis spoliare, saltem deponat affectiones rerum prædictarum, quantum potest: vere enim beatus talis pauper, quoniam ipsius est regnum cælorum. Et qui contrariū fecerit de facto, quidquid de verbo prædicauerit, & sermocinatus fuerit, infelix & maledictus, quoniam ipsius est extrema paupertas, & perpetua esuries domorum inferorum, vbi perpetua fames & sitis, vbi nec amicus, nec frater, nec pater redimere, nec iuuare poterit, nec euadendi potentia aderit, nec sapientia mundana valebit, sed omnibus his priuabitur de facto, qui de facto hæc contra doctrinā Christi obtinere voluit, & cruciabitur in perpetua sæcula sæculorum.

CAPVT XV. Christi voluntarius contemptus.

[176] [c. 60.] Secvnda societas, a qua continue Iesus Dei filius, quamdiu vixit, fuit associatus, fuit voluntarius & perfectus contemptus, deiectio & ignominia, [Contēptus sui & abnegatio in Christo summa:] & verecundia, quæ voluit in hoc mundo continue tolerare. Vixit enim sicut seruus deiectus & venditus & non redemptus, & non tantum sicut seruus, sed sicut seruus qui malus reputatur & iniquus. Fuit enim exulatus & opprobriatus, derisus, ligatus, verberatus, fustigatus, [In opprobriis & iniuriis tolerandis:] flagellatus, & tandem sine ratione, sine defensore, sicut vilis & miserabilis cum iniquis & latronibus deputatus, & cum eis condemnatus & mortuus morte turpissima & deiecta. Et dum viueret, si quando aliquis voluisset sibi inferre honorem temporalem, [In honoribus fugiēdis:] semper contradixit aut verbis, aut factis, & honorem mundi semper fugit, & verecundias semper tolerauit, & libenti animo acceptauit, non dando ex parte sua occasionem nec causam. Ipsum enim dominatorem mundi sine ratione, sine causa, sine offensa, sine iniuria omnes quasi persecuti sunt & deriserunt, & subsannauerunt. Protinus enim a fasciis & a cunabulis ipsum persecuti sunt, & in terram barbarorum proiecerunt. [In irrisionibus & contumeliis perferendis:] Qui cum adultus esset, quidam eum Samaritanū & idololatram vocabant, quidam vero dæmoniacum, & dæmoniatū & gulosum & seductorem & pseudoprophetam. Dicebant enim: Ecce enim vorator, & potator vini, quoniam non est propheta, nec iustus, nec miracula in virtute Dei facit, sed in principe dæmoniorum eiicit dæmones. Quidam ipsum ducebant ad montes, præcipitia, vt ipsum præcipitarent: quidam lapides tollebant, vt ipsum lapidarēt. Inter hæc erant diuersi contra eum clamores, diuersæ irrisiones & subsannationes, detractiones & iniqua consilia, dicētes: Quoniam blasphemat; multas illusiones, & deceptiones in verbis & factis sibi præparantes, ipsum a locis suis repellentes, nec ipsum recipere volentes. Et tandem ipsum viliter ceperunt diuersis iudicibus & iudiciis & conciliis ipsum ligatum exponentes; & quidam in faciem eius expuebant, [In morte ignominiosissima & crudelissima subeūda.] alij alapas dabant; alij eum chlamyde circumdederunt; alij coronauerunt eum spinis, & procidebant, & genua flectebant illudentes ei, caput eius virga percutientes & faciem eius velantes, omnem speciem irrisionis superinducebant; alij ipsum flagellis verberabāt; alij in eum, sicut canes sanguinis voratores, dentibus frendebant, ipsum condemnantes, reprobantes tamquam malefactorem. Et tandem ad passionem ducebatur nudus, & omnes discipuli eum reliquerunt. Et vnus quidem negauit eum, alius vero tradidit, reliqui vero aufugerunt, & solus nudus stabat in medio illarū turbarum: erat enim dies festus qui tunc omnes congregabat. Et sicut malignum in medio malignorum denudatum in altum eleuantes suspenderunt, & viliter interfecerunt. Alius eum morientem, flentem & orantem subsannabat & irridebat, dicens: Vah qui destruis, &c. Alius eum contemnebat, dicens: Multos alios saluos fecit, seipsum non potest, &c. Alius vestem suam ludebat. Alius eum aceto & felle potabta, & offerebat morienti, & aquam ad bibendum humiliter postulanti. Et alius ipso mortuo latus lancea transfigebat, & quando de cruce depositus, nudus in terra iacebat, & absque sepulchro, donec quidam quæsiuit vt tolleret & sepeliret. Alij querelam aduersus eum diuulgauerunt dicentes: Recordati sumus, quoniā seductor ille dixit. Alij resurrectionem occultauerunt; alij negauerunt. Et sic in vita & in morte, & post mortem non fuit, nisi in continuo despectu, ignominia & vilitate; & hæc quæsiuit & tolerauit vt sic ad gloriam resurrectionis in quantum homo perueniret, & nos ad summam gloriam exaltaret.

[177] [Christi exemplo gloria mundi vitanda.] Igitur factus est nobis forma & exemplum & doctor & magister gloriosus Dei filius, vt gloriam temporalē contēneremus, & non solum modo ipsam non quæreremus, sed etiam præsentatam & exhibitam refutaremus. Ipse enim numquam gloriam propriam quæsiuit, sed gloriam sui Patris, imo potius repulit & contempsit, & humiliauit se de celo vsque ad pedes discipulorum, & exinaniuit se formam serui accipiens, & factus est obediens vsque ad mortem, mortem autem non qualemcumque, sed turpissimam & despectissimam & acerbissimam, scilicet crucis. Sed heu! proh dolor! quæ persona inuenitur hodie, quæ diligat talem societatem vt scilicet fugiat honorem, & diligat verecundiam, quæ habetur propter paupertatem, humilem statum, humile officium, & cetera humilia, & quæ velit esse annihilata, deiecta, & contempta, quin de bono, quod habet, vel agit, & facit, & loquitur, vel æstimat se habere, velit commendari & laudari, quin sequatur, vel applaudat adulatoribus? Veraciter vnusquisque in viam suam declinauit, nec est vsque ad vnum, qui faciat bonum istud: & vere si quis est talis, hoc esse non potest, nisi sit cōiunctus cum capite Christo per amorem verum, vt viuum membrum eius. Videndo enim quod Christus Rex suus & magister & caput diligit, & vult talem societatem, & ipse vult similiter.

[178] [Cōtemptus & abnegatio sui quærenda.] Sed inueniuntur multi quorum quilibet dicit: Ego diligo & quæro diligere Deum, & non curo, si mundus non faciat mihi honorē, sed nolo quod faciat mihi verecundiam, nec volo esse deiectus, nec vituperatus, nec confusionem in præsentia mundi recipere. Sed istud est signum manifestum paruæ fidei, & paruæ iustitiæ, & parui amoris, & magnæ tepiditatis. Quia vel commisit illud, propter quod est dignus sustinere confusionem, & pœnam & verecundiam, de quo pauci se iuste possunt excusare; vel non commisit: si commisit, propter opera sua manifesta vel absconsa, debet sustinere, si vere sit pœnitens, neque iustus, cum patiētia, imo etiam cum placimento animæ & corporis, [Delet peccatorum pœnam.] & hoc duabus rationibus: primo quia illa verecundia & confusio & pœna quam sustinet cum patientia, satisfacit Deo, & proximo secundum voluntatem diuinæ iustitiæ. Si vero non commisit mala opera, nec per voluntatem, nec per opera, debet portare & tolerare omnem verecundiam & confusionem, [Gratiæ & gloriæ augmentum meretur.] si Deus permiserit, & hoc in centuplum cum maiori patientia & gaudio, quam primo modo, quia illa pœna, & illa confusio, & verecundia tota ponitur in augmentum gratiæ: crescente autem merito gratiæ, crescit donum & præmium gloriæ: & sic proculdubio cum toleratione verecundiæ & confusionis, quæ adueniunt absque culpa hominis, crescunt & perficiuntur animæ sanctæ, & amici Dei, sicut & perficiuntur tolerantes propter Deum paupertatem & alias afflictiones. Ideo Christus dilexit verecūdiam & fugit honorem, vt doceret amicos suos, quomodo possent crescere in merito & gratia. Ista igitur societas secunda fuit continue cum vita Christi. Si enim volumus videre bene principium, medium & finem vltimum vitæ Christi filij Dei, totum fuit humilitas, & in mundo isto viuere sine honore, & despectus, & reprobatus a mundo, & ab illis, qui diligunt mundum.

CAPVT XVI. Christi summus & continuus dolor.

[179] [c. 61.] Tertia societas sua magis experimentalis & continua, fuit summus dolor, a quo statim anima Christi, quando corpori sanctissimo fuit infusa, fuit etiam associata. In illo enim momento, quo fuit anima illa humano corpori & diuinitati vnita, statim fuit repleta summa sapientia: [A primo tempore Incarnationis Christus cœpit dolere.] & ideo Christus statim fuit viator & comprehensor: & statim in vtero Virginis matris suæ incepit sentire summum dolorem, sciendo, videndo, & considerando, & intelligendo vniuersaliter & singulariter omnes pœnas, & quamlibet per se, quas ipsa anima cum sua carne experiri debebat, & pro nobis tolerare. Et sicut propinquus morti factus fuit in agonia, & in tanta tristitia, quod corpus sudorem sanguineum vsque ad terram emisit, propter hoc, quod acerbitatem mortis præuidebat; ita anima Christi præuidendo ista tormenta sibi affutura, summo dolore dolebat, quamuis corpus non experiretur tantū, sicut quando passioni fuit Christus propinquus.

[180] [Omnes cruciatus & tormenta mortis continuo cum dolore præuidit.] Anima illa sancta præuidebat cultellos illarum pessimarum linguarum, & verba aculeata cuiuslibet linguæ singularis: & sciebat, & continue considerabat a quibus, & quando, & quomodo, & quantum debebat affligi, interfici, deludi, & mactari, & videbat se ad hoc natum, & ad hoc venisse in mundum. Vnde non poterat esse nisi in dolore, quando considerabat, qualiter debebat esse venditus, traditus, captus, negatus, derelictus, ligatus, colaphizatus, derisus, verberatus, accusatus, blasphematus, maledictus, flagellatus, iudicatus, reprobatus, condemnatus, & sicut latro ad crucem ductus, spoliatus, denudatus, crucifixus, mortuus, lancea percussus. Et sciebat omnes percussiones martellorum, & omnes ictus flagellorum, & foramina clauorum, & omnes guttas sanguinis, & lacrymarum guttas, quas fundere debebat, & omnia suspiria & fletus, & lamenta dolorosa sua & matris suæ; quæ omnia illa sancta anima Christi semper præuidebat, & considerabat, & quando sic se habebat, absque dubitatione non poterat esse sine tristitia, & summo cordis & mentis dolore. Et sic tota vita Christi fuit associata summo dolore, tristitia & afflictione.

[181] [Dolores & cruciatus tolerati in natiuitate.] Præter hoc, Christus Dominus verus liber vitæ innumerabiles tolerauit dolores. Statim enim natus non in balneo, nec in plumis positus, nec pellibus inuolutus, sed in fœno, in stabulo, & duro præsepio inter iumenta collocatus est, & sic infantulus tenerrimus statim natus incepit secundum corpus tolerare corporis afflictiones. [In fuga in Ægyptum.] Consequenter peregrinationes cum matre sua dulcissima & tenerrima Virgine & Ioseph sene vsque in Ægyptum per desertum vastissimum peregit; in cuius transitu filij Israel sine cibo humanitus præparato quadraginta annis permanserunt. [In peregrinatione ad templum Hierosolymitanum.] Consequenter peregrinationes ad templum secundum legis statuta faciebat adhuc puerulus continue pedibus suis ambulādo, cum tamen locus suus Nazareth plusquam per duas dietas Hierusalem distaret.

[182] Et factus vir statim post baptismum desertum intrauit, ibique quadraginta diebus ieiunauit, & esuriit, in tantum quod diabolus credidit eum propter famem ad peccatum posse inclinare. [In ieiunio & tentationibus dæmonum.] Vnde & de hoc primo eum tentauit. Iuit igitur pedibus suis per castella, per loca, per ciuitates, famem, sitim, pluuias, calores, caumata, frigora sustinendo, sudando, se fatigando multas molestias sustinendo, [In Iudæorū conuersione & concionibus.] & tandem mortis supplicia tolerando. Et hos omnes labores sustinuit, vt viam veritatis prædicaret, & falsitates dæmonum & eorum dominium exterminaret, & vt hominibus pœnitentiam vilissimam demonstraret, & ipsos ad eam induceret, & vt ostenderet in dolorum & afflictionum toleratione stare felicitatem, & bonum hominum, & gloriam, & vt nobis exemplum daret quod prædicta sunt toleranda.

[183] De doloribus autem quos tempore passionis sustinuit, nulla lingua sufficit dicere, nec cor cogitare. Fuit enim in Christo dolor ineffabilis multiplex: [Dolor in Christo ex compassione generis humani infinitus.] fuit etiam in Christo dolor intentissimus & acutus, ex cōpassione, quam habuit humano generi, quod diligebat summo amore: & non solum in communi dolebat pro toto humano genere perdito, deiecto, & damnato; sed cōpatiebatur vnicuique personæ humani generis cum summo dolore; & non solum pro peccatis vniuscuiusque personæ in communi, imo etiam secundum mensuram quantitatis vniuscuiusque delicti & pœne quam eos incurrisse, & in futurum incurrere sciebat certissime. Quot igitur fuerunt, vel sunt homines, & quot peccata commisit, vel committet quilibet homo, & quot habet vel habebit peccata, tot Christus habuit dolores ex summa misericordia & compassione prouenientes. Cum igitur homines & eorum peccata, & pœnæ quas incurrerant, & incurrere debebant, essent infinitæ, manifestum est, summum dolorem & infinitum eum pro nostro amore sustinuisse. Christus enim quemlibet electorum suorum ineffabiliter diligebat; & hoc amore euiscerato in eos secundum mensuram cuiuslibet, sentiēdo præsentialiter, & continue eorum offensam commissam, & committendam, & pœnam, & pœnas quas propter tales offensas sustinere debebant, & dolebat & compatiebatur eisdem sustinendo eorum pœnas cum summo dolore. Tali scilicet, & tanto dolore, & compassione fuit afflictus propter nos dulcissimus Iesus, vt ipsa compassio summa, qua nobis condolebat, eum impulerit ad sustinendum tormentum crucis, & mortem horrēdam & dolores infinitos, vt pro nostris offensis satisfaceret, & nos redimeret, & a pœnis nos alleuiaret.

[184] [Ex cōpassione propria præuidendo singula tormenta sustinenda.] Fuit etiam in Christo dolor compassionis propriæ, scilicet suimet ipsius. Summe enim compatiebatur sibiipsi de dolorosa pœna & ineffabili, quam super se venire ineffabiliter videbat. Videns enim Christus, & considerans se ad hoc missum a Patre, vt omniū electorū suorum dolores & pœnas portaret in seipso, nec posse falli, quod tam excessiuū & ineffabilem non sustineret dolorem, & se ad hoc totaliter esse datum; compatiebatur sibiipsi summo dolore. Si enim aliquis dolorem maximum & pœnam super se certissime & ineffabiliter venire cognosceret, & ipsum dolorem sine intermissione haberet præ oculis, absque dubio sibiipsi compateretur, & tanto plus, quanto super se venire cognosceret maiorem dolorem: & adhuc quanto plus intelligeret & sentiret qualis & quantus esset talis dolor. Hæc omnia summe fuerunt in Christo, plus quam dicere possim. Sed hoc exemplum dico propter grossitudinem intellectus humani.

[185] [Ex cōpassione Patris æterni mortem imperātis.] Fuit etiam in Christo dolor compassionis sui misericordissimi Patris. Infinite enim Christus diligit, & dilexit Patrem suum Dominū misericordiarum & totius pietatis. Videns enim ipsum Deum Patrē, quem in infinitum diligebat, tanta affici compassione & misericordia super nos, vt se & suum filium dilectissimū vellet dare, & morti tradere, qui erat sibi in infinitum res carissima, infinito super hoc compatiebatur dolore super tanta compassione Dei Patris: propter quod vt voluntati Patris quodammodo remedium adhiberet, humiliauit semetipsum sibi factus obediens vsque ad mortem crucis: & hunc modum doloris impossibile est explicare. [Ineffabilis Christi dolor, ex diuina dispensatione ordinatus.] Dico igitur quod dolor fuit in Christo ineffabiliter: qui quidem dolor ineffabilis fuit concessus, & in ipso permissus, & dispensatus ex ineffabili sapientia diuinitatis. Quæ dispensatio diuina ineffabilis & æterna cum Christo ineffabiliter & æternaliter comitata & vnita dolorem pati summe in eo dispensabat, & quāto dispensatio diuina est mirabilior, tanto dolor Christi fuit acutior & intensior ex diuina dispensatione resultans; ita quod nullus intellectus est ita capax, quod illum dolorem vnquam potuerit comprehendere. Ista enim diuina dispensatio fuit origo omnium dolorum, & in hac oriuntur & finiuntur. Et sicut est impossibile comprehendere aliquem intellectum infinitatem caritatis, quam ostendit in hoc, quod per mortem suam nos redimere vellet, sic est impossibile comprehendere infinitum dolorem in eo dispensatum, quo ipse doluit. Fuit enim iste dolor resultans ex ineffabili lumine Christo dato. Ipsa enim diuinitas lumen ineffabile ineffabiliter Christum illuminans, & cum ista diuina dispensatione in ipsum viuens & in ipso diuino lumine in dolorem transformans, tantum sibi reddebat dolorem, quod ineffabile est totum. Videbat enim Christus quamdam ineffabilem mēsuram sibi datam tam excessiui doloris, qui dolor sua ineffabilitate, esset omni creaturæ occultus. Istius enim doloris, scilicet diuini luminis sibi dati, diuina dispensatio fuit fons & origo.

[186] [Ex cōpassione Matris suæ tenerrime condolentis.] Fuit etiam in Christo dolor compassionis suæ dulcissimæ Matris, quia enim Christus suam Matrem plus quam aliam aliquam creaturam dilexit & diligebat, vtpote quia ex ipsa sola carnem virgineam traxit, & quia ipsa suo filio plus quam alia creatura condolebat propter capacitatem nobilissimam, & profundissimam, quam habebat excellentius, quam aliqua creatura; ideo Christus ei condolebat & compatiebatur, quia eam corpore, corde, & animo summe dolere & lamentari videbat: dolebat enim ipsa Mater in summo, & ipse Christus illum suum dolorē in seipso portabat, & huius doloris fundamentum fuit in dispensatione diuina.

[187] [Ob offensum Patrē peccatis hominum.] Fuit etiam in Christo dolor de offensione Patris, quem summe diligebat: videbat enim qualiter in sua passione, quando homo suum Dominum & suum factorem crucifigebat, summe offendebatur Deus Pater: maius enim peccatum, quod vnquam fuerit, nec futurum sit, fuit interficere & crucifigere filium Dei, & cōsequenter plus offendebatur Deus, de quo Christus sine dubio in immensum doluit. Vnde & dolore & compassione motus tam ex parte Patris, qui offendebatur, quam ex parte hominum, qui eum offendebant, fuit motus ad dicendum illud verbum: Pater dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt. Forsitan enim Deus Pater iterum totum humanum genus damnasset propter hoc, nisi Christus quasi oblitis omnibus aliis doloribus in morte sua benigna oratione facta cum lacrymis & clamore Deum Patrem mitigasset.

[188] [Ex cōpassione Apostolorum desolatorū.] Fuit etiam in Christo dolor cōpassionis Apostolorum & discipulorum ipsius: dolebant enim Apostoli, & discipuli, & mulieres quæ secutæ eum fuerant, maximo dolore. Cum ergo eos Christus summo amore diligeret, dolorem discipulorum dispersorum & tribulatorum Christus in seipso portauit.

[189] [Quadruplicia genera dolorum Christi.] Præter hos dolores, Christus multiplicem dolorem sustinuit. Quadruplici enim genere gladiorum & sagittarum fuit vulneratus & crucifixus iste Deus homo Christus Iesus. Primum fuit obstinatorum cordium peruersa crudelitas: [I. Obstinatorum crudelitas.] erant enim eorum corda continue contra Christum vehementissime obstinata, & in continuo studio & diligentia erant cogitantes, & machinantes, quomodo eum vituperabilius & crudelius exterminarent de terra, & nomen eius, qui eos saluare venerat, & omnem societatem eius. Secundum genus fuit malitia & nequitia illarum irarum grandissimarum & odiorum, [2. Odium crucifigentium.] quas illi crucifixores contra ipsum continue portabant: quot enim cōtra ipsum cogitationes, & peruersæ intentiones, & iniquæ voluntates fuerunt, tot fuerunt cultelli & sagittæ animā Christi transuerberātes. [3. Blasphemiæ accusantium.] Tertium genus fuit malitia & dolositas linguarum vociferantium contra ipsum: quot enim fuerunt accusationes, detractiones, iniqua consilia, subsannationes, derisiones, oblocutiones, blasphemiæ, maledictiones, falsæ sententiæ, falsa testimonia, tot sustinuit dolores animam suam affligentes. [4. Crudelissima tormenta passionis.] Quartum genus fuit crudelissimum opus passionis, quod in eum dirissime exercuerunt; & hoc patet deducendo per totam passionem: quot enim tractus capillorum, & barbæ, & capitis, quot impulsus, quot ligamina, quot alapæ, quot colaphi, quot exspuitiones, quot verberationes, tot sustinuit & habuit passiones, potissime ex parte clauorum: [& maxime crucifixionis.] quia acceperunt clauos grossissimos, æquales, scabrosos & quadratos quibus manus eius & pedes crudelissime perforantes, & transfigētes & totaliter lacerantes & destruentes, ipsum crudelissime affixerunt. Ex tali enim forma clauorum pœna supermaxima resultauit. Supposito etiam, quod ligno manus eius & pedes non fuissent affixæ, adhuc vtique passio durissima perstitisset; sed adhuc non contenti, manus & eius pedes trahētes, & totum corpus & ossa & neruos extendentes, & disiungentes & dinumerantes, ligno durissimo affigentes strictissime compresserunt. Et nec sic contenti, crucem in altum eleuantes, & nudum frigori, vento & aeri, & populo exhibentes; ponderositas totius corporis & grauitas in manibus pendebat, & in pedibus sustentabatur, vt duritia clauorum amplius sentiretur, & sanguinem sine intermissione clauis in plagis existentibus emitteret, & sic in tormento maximo moreretur, & sic omnis eorum malitia compleretur.

[190] Et vt ipse Deus & homo de tam excessiuo dolore nobis aliquid manifestaret; & quod non pro se, sed pro nobis illum tolerarit patefaceret, & vt de ipso dolore nos semper dolere, & euiscerosius compati nos instrueret; istis tribus de causis illud verbum clamauit cum in isto dolore esset, [Quibus de causis clamarit, Deus meus, Deus me' vt quid, &c.] dicens: Deus meus, Deus meus, vt quid dereliquisti me? Deus enim derelinquere eum non poterat, cum ipse Deus esset. Sed seipsum hominem manifestauit, cum se derelictum in suis doloribus proclamauit: tunc enim clamando manifestauit superacutissimum dolorem & ineffabilem, quem pro nobis tolerabat: [1. Vt se hominē manifestaret.] Deus enim dolorem Christi bene sentiebat similiter, quia ipsum portabat, ergo solum pro nobis clamauit, vt summum dolorem, non pro se, [2. Vt nos excitaret.] sed pro nobis se pati indicaret: & sic ad dolendum & condolendum semper & assidue nos prouocaret, & moneret. Et ne quis existimet ipsum solum quando in cruce erat doluisse, ex quo formatio corporis, & eius organizatio, & animæ infusio, & verbi vnio simul & semel fuerunt, ex qua supermirabili vnione anima illa repleta fuit summa sapientia & ineffabili, [Ab instāti Incarnationis Christus summum hunc dolorē habuit.] omnia sibi præsentia & futura repræsentauit. Et ideo superacutissimum dolorem & omnino ineffabilem sibi videbat aduenire, statim quando formatus est & conceptus: & ideo de hoc continue dolens (diuina sapientia dispensante) istum dolorem tolerauit ab animæ infusione vsque ad animæ separationem: & hoc verba sua testantur cum dicat frequenter se crucem baiulare, & cum dicat discipulis non pro se, sed pro illis, & pro nobis crucē se tolerare, & se esse tristē: & ideo, Tristis est anima mea vsque ad mortē, hoc dictum est, vt nos ad dolorē super suum dolorem efficacius prouocaret.

[191] Et hic dolor cum omnibus supradictis fuit vehemens & acutus propter nobilissimā animam, quam habebat: quanto enim illa anima erat sanctior, & mitior & nobilior, [Dolor intensior 1. ob maiorem sanctitatem & nobilitatē animæ Christi.] tanto acutiori & intensiori cruciabatur dolore. Anima enim illa summe nobilissima ex omnibus his iniuriis & afflictionibus summo cruciabatur dolore: omnes ij dolores originem trahentes ex illa summa & ineffabili dispensatione deitatis, taliter animam Christi cruciauerūt, quod omnis per se dolor in Christi corpore redundauit, vehementissime ipsum corporaliter affligens. [2. Ob delicatiorem complexionem corporis virginei.] Fuit etiam ille dolor intensior propter nobilitatem & delicationem sui virginei corporis, quod fuit nobilius omni alio nato de muliere: & ideo magis sensitiuum, & magis affligebatur ex prædicto dolore. Fuit autem acutissimus dolor in Christo ratione personæ, quia verus Deus erat. Vnde & omnis afflictio & iniuria sibi illata infinitam offensam continebat: [3. Ratione personæ, quia verus Deus erat.] nam non solum homini fiebat, imo etiam Deo vero, propter quod rationem dolendi infinitam habebat: & ineffabiliter dolebat de omni contumelia & afflictione sibi illata.

[192] [Ineffabilis Christi mansuetudo & patientia.] Et in his omnibus Saluator ipse mundi Deus homo Christus Iesus cum pateretur, non cōminabatur, nec maledicebat, nec se defendebat, nec se vindicabat; nec cum accusaretur, se excusabat; nec cum in facie spueretur, ipse non eam abscondebat; nec cum manus & brachia in cruce extenderentur, non ea retrahebat; nec cum ad mortem quæreretur, non se abscondebat; sed totaliter, & omnimode se tradidit voluntati eorum, vt per nequitiam eorum etiam ipsis nolentibus & ingratis opus redemptionis ministraret. Imo (quod est ineffabile cogitare) in ipso pessimo opere passionis, quod in eum innocentem exercebant, ipse exemplum patientiæ præbebat, veritatē eos docebat, pro eis cum lacrymis & fletu, & clamore intentissime Patrem orabat. Et pro ipso peccato eorum grādissimo (pro quo omnis mundus, & humana natura perire merito debebat) tunc ipse maiora beneficia præstabat, vtpote quia ipsomet dolore & passione (quam ipsi ministrabant) ipse pro omnibus nostris doloribus satisfecit, & tunc nos redemit, & portas paradisi crucifixoribus, & omnibus aliis aperuit, & suo Patri recōciliauit: & gratiosos nos effecit, in tantum quod filij Dei simus, omnino sibi reconciliati in ipso opere, quo damnabilis erat totus mundus, & omnis creatura, pro eo videlicet quod creatura inuenta fuerit in suum creatorem tantam iniuriam intulisse. O pietas! o immensa misericordia! o inexcogitabilis benignitas, quod vbi superabundauit infinita iniquitas, ibi superabundaret & gratia, talis ac tanta, quæ vere finem non habet!

[193] [Eius exēplum sequendum.] Hoc mysterium totum fecit infinita illa benignitas, & misericordia, vt nobis esset exemplum patientiæ in omni tribulatione, & aduersitate, & non solum inimicis mala non redderemus, imo etiā eis amore Redemptoris bona conferremus. Si enim aliquis Patriarcha, aut sanctus Propheta, aut Angelus, aut alius sanctus exemplum tale dedisset, certe merito acceptādum fuisset: sed quod sapientia Dei infinita apparuerit inter nos incarnata, & veritas infallibilis (quæ decipi, nec decipere potest) nobis tale exemplum viuendi dederit, cum negligentia nullatenus est transeundum: sed summa diligentia perfectissime adimplendum.

[194] Scimus, audiuimus, tota die dicimus & sermocinamur Dei filium in doloribus, & talibus ac tantis doloribus, totam vitam peregisse, nec solum casu fortuito tribulationes contingentes cum patientia tolerauit, sed ipsas (qui peccatum non fecerat) elegit, spontanee assumpsit, ipsas quæsiuit, inuentas dilexit, & se ipsis subiecit opere tolerando, & sermone ipsas, & eas tolerantes esse beatos prædicando: [Regia via ad vitam, via doloris ac tribulationis.] nec ipsas afflictiones corporis & animæ propter Deū assumptas, aut cum patientia toleratas sermone otioso laudauit, & beatificauit: imo ipsas in corpore suo, & anima assumpsit, quales nullus alius sustinuit, & se dicit per eas & propter eas gloriam suam & suum regnum intrasse. Et omnino asseruit nulla alia via, nullo alio modo quam per dolores & pœnas & tribulationes gloriam æternam ab aliquo esse possibile adipisci: nam & hæc est vere via regia quam Deus assumpsit. Et stolidissimus est, qui dubitat vel negligit, postquam Dei filius creator noster per eam iuit, quin sequatur Dominum suum infallibilem ductorem, pariter & redemptorem.

[195] Nouit enim ipse, & vere nouit, & sciebat, quid boni lateret in doloribus & tribulationibus, propterea ipsas assumpsit, ipsas elegit, delectationes fugiendo, consolationes temporales detestando, & detestabiles prædicando. Et quidem priusquam ipse verus Deus, & homo ipsas in seipso elegisset & assūpsisset, (quamuis per sanctos suos Prophetas hoc idem dudum ostēdisset) tamen aliqualiter excusari posse viderentur tribulationes fugientes, [Inexcusabiles sunt, qui tribulationes fugiūt a Deo immissas.] & voluptates insectantes. Sed ex quo Dei filius, & tales ac tantas elegit aduersitates, quis infelix & stultus erit talis, qui dubitare vel negligere debeat post tantam veritatē tam clare ostensam, tam alte prædicatam, & manifesto opere a tanto Domino exemplatam, & exemplo mundo manifestatam? Vere nullus: nisi sit stolidissimus, & omni damnatione dignus. Quali igitur damnatione & confusione digni sumus nos miserandi, qui vilissimi peccatores existentes, non solum tribulationes ipsas in pœnitentia non assumimus, nec recipere curamus, imo illas, quas Deus ad retrahendum nos, & purgandum a malo, nobis ex sua summa misericordia, & sapientia immittit, aut venire permittit, illas cum impatientia refugimus, repellimus, & murmurando conquerimur, & contra eas cum summo studio nos munimus, & consolationes quærimus & remedia, quibus a tribulationibus subleuemur?

[196] O infelices & vere miseri, qui non solum de afflictionibus, & pœnis temporalibus, quæ remedia sunt peccatorum, & curationes non curamus: imo a medico oblata sapientissimo refutamus! Si enim summa Dei sapientia ordinante & disponente modicum frigoris occurrat, [Nimia sollicitudo hominum in malis corporis & iniuriis depellendis.] statim ignis quæritur, vestes superduplicantur: si æstus vel calor euenerit, refrigerium quæritur: si caput vel stomachum dolemus, clamamus, plangimus, suspiramus, ad medicos currimus, remedia quæruntur, lectus mollis disponitur, delicata adhibentur, & vt mitigentur, Deum & Sanctos infestamus, & intentissime flagitamus, & ieiunia, peregrinationes, orationes promittimus & vouemus: & tanta & talia facimus pro talibus doloribus & afflictionibus nobis vtilibus, & a Deo ministratis amouendis, quæ pro remissione peccatorum, vel pro bono animæ non faceremus. Si etiam Deo disponente & permittente pro nostra vtilitate, ab aliquo homine aduersitatem, aut iniuriam patiamur; statim turbamur, commouemur, irascimur, conquerimur, malitiosum iudicamus, maledicimus, detrahimus, & vt possumus, nos vindicamus, & omnem iniuriam repellimus, & molestiam refugimus, & euitamus; nec aliquid doloris vel afflictionis, vel aduersitatis, quod nobis ab æterno & cælesti medico administretur, cum patientia & complacentia volumus tolerare.

[197] [Tribulationes a Deo immissæ magis meritoriæ quam spontaneæ.] O quot & quanta fiunt & facta sunt, expenduntur, & expensa sunt, vt dolores & afflictiones, & aduersitates, quæ Deus misericorditer, aut immittit, aut permittit, vitarentur! quæ tamen proculdubio salubria essent, & magis meritoria, si vt quasi spontanee assumptæ tolerarentur, quam multæ aliæ afflictiones, & pœnitentiæ, quæ pro libito assumūtur: melius enim nouit cælestis medicus, quæ afflictiones & aduersitates ad animam purgandam, erudiendam & perficiendam requiruntur, quam ipse infirmus & insipiens homo. Tales enim afflictiones & pœnitentiæ pro libito voluntatis quæsitæ & assumptæ, vanæ gloriæ vacant multum quandoque. Contingentes autem ex dispositione diuina, & cum magna patientia & complacentia acceptatæ, occultantur hominibus quasi ex necessitate & coactione voluntatis tolerentur. Dico igitur & consulo filiis, vt frigora, rigores, calores, æstus, pulices, sudores, caumata, capitis, stomachi & alios corporis dolores, salua eius consistentia toleremus; nec curiosi simus ad remedia quærenda, nisi in summa necessitate, quæ omnino bonum animæ impediret. Idem dico, si Deo disponente, aut permittente, paupertates, amicorum mortes, oppressiones, persecutiones, opprobria, verbera, rapinæ veniant & contingant, non doleamus; imo non solum cum patiētia toleremus, sed ipsas tamquam a medico summo & nostro Saluatore nobis electas & administratas amore eius, & pro nostro summo bono cum magna cōplacentia acceptemus; tamquam si a nobis ipsis spontanee & voluntarie essent quæsitæ & acceptæ. Et tunc proculdubio tantum, imo magis erunt meritoriæ, quam si (non alias contingentes) nosipsi pro libito voluntatis ad peragendum pœnitentiam acciperemus. O miserabiles quid amplius dicemus? qui non solum dolores & afflictiones & aduersitates nobis a Deo sapientissime & misericorditer, sicut ipse sustinuit, administratas refugimus, imo ad contrarium nitimur? nam die ac nocte voluptates & dulcedines corporales insequimur, consolationes temporales summo studio ac diligentia quærimus, & vana gaudia iugiter meditamur. Vere non est hæc via Dei hominis Iesu Christi omnium Saluatoris. Quomodo enim vadit ad illum, qui est via doloris & exemplum, illa misera anima, quæ in mundo isto semper vult habere consolationem? In veritate anima, que sapiens est, & quæ sapienter vult viuere, non debet aliud in mundo isto quærere quam dolorem. Imo si attendat ad dilectum suum Iesum, & haberet scintillam amoris, non deberet quærere aliud lucrum, nec alium statum in isto mundo, nisi illum quem ipse habuit, scilicet doloris & angustiæ, & afflictionis: & hec esset tota cōsolatio eius.

[198] [Non est etiam in spiritualibus a Deo petenda cōsolatio.] Et non solum dico in istis terrenis, & temporalibus, & corporalibus rebus, imo etiam dico de spiritualibus: non enim in seruitio Dei debemus multum curare de consolationibus quæ ibi inueniuntur. Numquid enim Maria Mater Iesu dilectissima videns dilectum suum filium in cruce plangentem & morientem, petiuit tunc ab ipso dulcedinem, aut consolationem? Certe nequaquam; sed angustiam ab eo accepit, amaritudinem, & dolorem. Ita debet esse in anima nostra: signum enim est pauci amoris, imo est magnæ præsumptionis, si anima desiderat a Christo in mundo isto aliud sentire quam dolorem. Plus enim placet Deo seruitium pauperis, qui seruit sibi fideliter propter amorem sine expensis & beneficio, quam seruitium diuitis, qui quolibet die facit expensas magnas, & seruit sibi sub spe recipiendi spirituale beneficium. Ita anima pinguis & diues ex magna dulcedine, quam degustat de Deo in seruitio suo, si cucurrerit ad eum per amorem & seruit sibi, non est tanti meriti, quanti est illa, quæ currit ad Deum, & seruit sibi similiter, & cum simili amore, sine tamen consolatione, sed cum dolore. Igitur ita videtur mihi, quod doceat me lumen diuinum quod venit de vita Christi, [Per afflictiones cōformantur mēbra capiti Christo.] quæ est via eundi per dolorem ad Deum, & in Deum, quod per viam, per quam iuit caput nostrum, scilicet Christus Iesus, per illam viam debeant ire manus, brachium, pes & cetera membra. Et sic inueniet anima finaliter per paupertatem temporalem diuitias æternales; per despectum & verecundiam, summum honorem & magnitudinem gloriæ; & per modicam pœnitentiam perfectam cum pœna & dolore, possidebit summum bonum cum summa dulcedine, & consolatione: licet anima debeat ipsi Deo seruire propter ipsum, quia est dignus in infinitum diligi, & quod sic cum summa reuerentia seruiatur ei a qualibet creatura propter suam summam & altissimam bonitatem. Cui sit honor & gloria, per infinita sæculorum sæcula, Amen.

[199] [Varie Deū benedicit Angela.] Sit igitur gloria omnipotenti Deo, cui complacuit nos cum nihil essemus, ad esse producere, & ad suam similitudinem nos creare. Sit honor, virtus & gloria sibi misericordissimo, quia nos cum essemus miseri, captiui, & exules, & damnati, per passionem, dolorem, despectum, & paupertatem sui filij, voluit nos redimere, & exaltare. Sed sit gloria rursus Deo benignissimo & misericordissimo, cui in tantum misericordia & bonitas præualuit, vt nobis miseris & indignis peccatoribus vellet regnum suum quomodocumque dare, ita quod qualitercumque a nobis posset adipisci. Sed adhuc sit gloria & laus Deo nostro dulcissimo, [Hæc via crucis omnibus peruia est;] cui ex sua pietate complacuit, vt vellet nobis dare regnum suum, & sui societatem & fruitionem, mediante tribulatione, dolore, despectu solum & paupertate. Si enim possemus habere suum regnum cum auro, argento, gemmis, & diuitiis, fortitudine, sapientia, viribus, cum non omnes tales simus, vt ista habeamus, non omnium posset esse regnū cælorum: nunc autem sibi complacuit, vt per res quæ ab hominibus & faciliter omni tempore haberi possunt, & quibus abūdare possumus, regnum eius consequeremur. Nullus enim est, qui si velit, non possit esse pauper propter Christum, qui non possit laborare, aut pœnitentiam saltem corde, & despectum sustinere: nam & vitam istam nullus transire sine aliquo istorum potest, quæ saltem cum contingunt, si propter Christum patienter & gratiose tolerentur, [Et paucorum in hac vita annorum.] regnum Dei promerentur. Et adhuc amplius sit Deus benedictus, qui in multa & longa tolerantia istorum non posuit pretium regni sui, sed in breuissima huius vitæ duratione, quæ vere vt momentum est æternitati sui regni comparata. Et certe si mille millibus annorum, aut longissimorū sæculorum nos prædicta amore Dei & tanti regni, tolerare hic asperrima & durissima & pœnosissima oporteret; vere cum immenso gaudio & desiderio, & gratiarum actionibus vtique acceptādum iunctis manibus erat; quanto magis nunc vbi a Deo misericordissimo nobis est concessum & indultum, vt solum & tantum in tanta breuitate vitæ nostræ, quæ nunc est, prædicta sustineremus? Vita enim hæc nostra vere nihil est, si æternitati & durationi sui regni, qui sine fine est, compensetur. Sit adhuc gloriosus Deus noster benedictus, qui talem regni sui collocationem & commutationem voluit nobis in sua persona apparendo visibiliter in mundo isto suo verbo promittere, & firmiter stabilire, & suo exemplo confirmare. [Hæc certa sunt ex promissione Christi.] De cetero enim nullatenus dubitandum est, quin per breues labores & afflictiones & pœnitentias huius breuis vitæ possumus, & oporteat nos regnum suum obtinere, ex quo ipse nobis immediate hoc promisit, & quod est plus, suo exemplo confirmauit. Tribulationes enim ipse tolerare voluit, & non aliter quam per tolerantiam doloris summi, & paupertatis & despectus, regnum suum voluit possidere.

[200] [Parænesis ad patientiam.] Venite igitur, venite o filij Dei, currite ad Christi crucem, ad dolorem, despectum, & paupertatem: & transforme mini cum totis viribus in istum Deum hominem passionatum, qui tantum nos dilexit (o filij Dei!) quod propter nos tam ignominiosam, & omnino ineffabiliter dolorosam mortem amarissime sustinuit Christus; & hoc solum, vt nos redimeret, & exemplum nobis dura tolerandi amore eius præberet. Est enim perfectio, & signum verax filiorum, Deum amare, & proximum: & sicut iste Deus & homo passionatus fidelissime & purissime nos dilexit in nullo sui misertus, sed totum seipsum impendens doloribus propter amorem nostrum; ita iuxta possibilitatem a suis filiis legitimis omnino vult sibi quodammodo responderi. [B. Angela a Deo monita viam hāc crucis sæpius inculcat.] Nunc ergo o filij Dei scitote, quod iste Deus & homo passionatus continue mihi dicit, vt vos moneam & exhorter, vt ipsi fidelissimo sitis fideles, & etiam sitis proximo amore fidelissimo vniti & copulati. Omnino enim qui fidelis est Deo, fidelis est proximo: quomodo autem & quantum iste Deus & homo passionatus purissime & fidelissime nos dilexit, per suam conuersationem, & per suam doctrinam, & per suam mortem nobis apertissime demonstrauit.

[201] Sed quoniam infideles sumus, ideo eius pro nobis ortum pauperrimum & despectissimum, nec eius mortē dolorosissimam, nec eius conuersationem durissimam, nec eius doctrinam dulcissimam & verissimam, viue & continue non videmus. Et quoniam hæc prædicta diuinissima & saluberrima cordialiter non cernimus, propterea eius mors, quamuis sit pauperrima, humillima, despectissima, tamen non facit nos mortuos mundo, nec peccatis. Et quis est homo qui huic fidelitati fidelissime & diuinissimæ, quam nobis ostendit Dei filius, etiam paruissima fide viua & continua respondeat? Imo hoc quasi non factum, post tergum proiecimus. Venite igitur filij mei benedicti, & respicite istam crucem, & Christum in ea pro nostris iniquitatibus mortuū, mecum plangite: quia nos sumus, & fuimus causa tanti doloris propter innumerabilia scelera nostra. Vos vero qui non ita sicut ego, [Omnibus de Christi morte dolendum, peccatoribus & iustis.] quæ tota sum peccatum, Deum offendistis, non minus plangatis, nec doleatis, quia vosipsi non restitistis peccatis, sed gratia Dei vos conseruauit & defendit meritis crucis Christi; & ideo vobis sanctis & innocentibus non minus dolendum est in illo statu, quam mihi peccatrici & mei similibus. Quanto enim maiorem gratiam recepistis, tanto magis debitores ei estis: & ideo, quia ei grati non fuistis, vt debuistis, aliqualiter vitam vestram maculastis, & aliqualiter puritatem vestram amisistis, & ideo omnibus est dolendum, omnibus plangendum, & in istam crucem mentis oculos erigendum. In isto enim crucis aspectu, [Per continuū crucis aspectum recipitur peccatorū cognitio.] ad quem anima non nisi per orationem continuam potest attendere, (vt dictum est) recipitur plene cognitio peccatorum, & dolor & contritio de eisdem, & lumen profunde humiliatur. Anima enim videndo in isto crucis aspectu omnia peccata sua & singula, & Christum pro omninibus & singulis peccatis ita passionatum & afflictum, dolet similiter & ipsa, & contristatur, & ex tali dolore ad puniendum, & reformandum se, & singula membra, & spiritus prouocatur.

[202] [Ad aspectū Crucis hortatur Angela.] Respicite igitur filij Dei benedicti, & videte exemplar vitæ in isto Deo homine passionato, & ex eo formam trahite diuinæ perfectionis. Respicite librum vitæ, scilicet vitam & mortem istius Dei & hominis crucifixi, cuius passionis, & crucis aspectus dat animæ cognitionem peccatorum, & cordis contritionem, & profundam humilitatem. Videt etiam anima & cognoscit peccatorum multitudinem, & quomodo cum omnibus membris Deum offendit: videt etiam super se diuine miserationis euiscerationē ineffabilem; scilicet quomodo iste Deus homo pro peccatis singulorum nostrorum membrorum pœnam sustinuit crudelissimam in membris singulis corporis sui benedicti. Considerat itaque anima in ista cruce quantum & quomodo cum capite Deum offendit, scilicet lauando, pectinando, vngendo, & cetera vana faciendo, vt hominibus placeret contra Deum: & postea intuetur quomodo iste Deus & homo pro peccatis huiusmodi in suo capite pœnitentiam pro hoc fecerat, & pœnam grauem sustinuit: nam pro lotura, pectinatura, vnctura, tortura, suum sanctissimum caput fuit capillis depilatum, spinea corona punctum & perforatum, arundine percussum, & totum suo pretioso sanguine cruētatum. Similiter videt de aliis membris, sicut diximus in quadam visione, quod ipsemet Deus & homo in quadam allocutione quasi contra nos murmurando & conquerendo deducit per omnia membra. Et non solum videt peccatorum multitudinem, sed omnia membra, imo etiam eorum grauitatem. Infinita enim grauitas cuiuslibet peccati manifesta ostenditur; cum anima crucem aspiciendo attendit & cognoscit, quod aliter culpa illa deleri non potuerit, nec offensa remitti, nec pœna, nisi Deus pœnitentiam talem & tantam pro hoc fecerit, quod est ineffabile cogitare.

[203] [Christus morte sua satisfecit iustitiæ diuinæ pro peccatis nostris.] Videt etiam anima in hoc libro clarius, quam in alio quocumque diuinam iustitiam; qualiter est impossibile quod peccatum remaneat impunitum. Et videt, quod Deus Pater ante voluit, quod filius suus mortis pœnam, & tormenta crucis sustineret, quam quod peccata generis humani remanerent impunita. Videt etiam infinitam bonitatem & pietatem Dei in isto libro, qualiter in tantum nobis compassus est, vt cum videret quod nos sufficienter satisfacere non poteramus pro peccatis nostris, nec alia creatura, ipsemet antequam remaneremus in damnatione & despectu, & dolore perpetuo, ipse voluit pro nobis satisfacere. Videt enim ibi infinitam voluntatem Dei, & infinitam diligentiam, & curam, quam habuit ad nos saluandum, & ad patriam nostram reducendum, vt nihil fuerit sibi graue facere vsque ad talem mortem, dum tamen posset nos iuste ponere in æterna iucunditate, & sua felicissima societate.

[204] [Sapientia Dei in hac satisfactione.] Videt etiam ibi infinitam sapientiam; vt scilicet per modum ineffabilem & incogitabilem omni creaturæ, sic sciuit facere vt nos saluaret & exaltaret per suam misericordiam infinitam, nullam iniuriam suæ iustitiæ faciendo. Sic sciuit nos exaltare, & saluare per mortem suam, vt in sua natura diuina nihil minueret. Sic sciuit facere, vt sicut seductor & homicida nostri generis, per lignum vetitum nos damnauit, sic ipse verus Deus & homo in ligno conuinceret & nos saluaret. Sic sciuit facere vt dum mori, & deficere crederetur, ipse tunc omnia viuificaret, & mortem omniū destrueret, & per tormenta, dolores & despectum, delicias, gaudia, & gloriam toti mundo pararet, & mereretur sempiternam gloriam. Sic sciuit facere, vt per tormentum crucis, quod hominibus videtur res stultissima, totam mundi sapientiam cōfunderet, & per talem stultitiam, diuinam sapientiam manifestaret. Omnia autem hæc manifestantur in cruce subtiliter consideranti mediante gratia Dei; & alia infinita, quæ sunt ineffabilia.

[205] [Mansuetudo Dei in cruce videtur, & humilitas, &c.] Item videt ibi anima in isto libro infinitam Dei mansuetudinem, qualiter cum interficeretur, non maledixit, nec se vindicauit, sed per peccatum & iniuriam grandissimam in eum commissam, ipsis committentibus & crucifigentibus gloriam meruit sempiternam. Videt etiam anima in cruce infinitam humilitatē Dei, quæ maior esse non potest, quam Regem gloriæ mortem tam vilem tolerare. Videt qualiter tormentum crucis, simul fuit & ereptio, & redemptio de inferno, & Paradisi acquisitio, Patris reconciliatio; similiter etiam fuit nostrum exemplū, & eruditio ad virtutem, firmamentum contra hostes, & pretium gaudij sempiterni, quo nos miseri possumus saluari, nec aliqua alia via est nobis possibilis vllo modo. Infinita autem sunt quæ in hoc benedicto libro legi possunt, quia verus est liber vitæ & veritatis ineffabilis Dominus noster Iesus Christus Dei omnipotentis filius benedictus, cui honor sit & gloria in sæculorū sæcula, Amen.

CAPVT XVII. De oratione monita B. Angelæ.

[206] [c. 62. Ad cognitionem Dei oratio necessaria.] Qvia igitur cognitio Dei increati nec Dei hominis passionati, quæ omnino necessaria est ad transformandum mentem in eius amorem, nullatenus haberi potest, nisi assidue legatur in prædicto libro vitæ, in vita scilicet, & in morte Iesu Christi; talis autem lectio seu intelligentia nullo modo haberi possit sine deuota, pura, humili, violenta, attenta, & assidua oratione, quæ oratio non solum sit oris, sed cordis & mentis, & omnium potentiarum animæ; ideo post prædicta de libro vitæ, aliquid dicendum est de oratione.

[207] [Oratio est triplex.] Oratio est cum qua & in qua inuenitur Dominus. Est autem triplex oratio, extra quam triplicem non inuenitur Deus. Est enim oratio * corporalis, mētalis, & supernaturalis. Corporalis est cōtinue cū sono verborum & exercitio corporali, vt genuflexionibus, [Corporalis oratio.] vel aliis inclinationibus. Et hanc ego numquam dimitto, quia enim quandoque volebā me exercere in mentali, & aliquando decipiebar & impetebar a pigritia & a somno, & sic perdebam ipsam, ideo exerceo me in oratione corporali. Hæc autem corporalis mittit ad mentalem. Quæ quidem fieri debet cum attentione, vt cum dicis, Pater noster, consideres, quid dicis, nec curras contendens complere numerum certum, sicut mulierculæ, quæ aliqua opera faciunt ad pretiū. [Mentalis oratio.] Mentalis autem oratio est, quando Dei meditatio ita occupat mentem, quod nihil aliud cogitat, quam Deum: & si alia aliqua cogitatio intrat mentē, non voco hanc orationem mentalem. Ista autem oratio prescindit linguam, ita quod non potest loqui, taliter enim & tantum mens est plena Deo, quod circa nihil aliud potest occupari cogitando, nisi circa Deū, & ideo ex hac mētali venitur ad supernaturalē. [Supernaturalis oratio.] Supernaturalis vero est illa, quādo anima exista Dei cogitatione, & repletione tantum eleuatur, quod supra suam naturam extenditur, & comprehendit de Deo plusquam per naturam suam comprehendere possit, & comprehendendo cognoscit, & illud, quod cognoscit, non potest explicare, quia quasi totum, quod videt & sentit, est supra naturam. In his ergo gradibus tribus orationum cognoscit quis se & Deum, & ex quo cognoscit, amat Deum: & ex quo amat, desiderat eum habere, quem amat: & hoc est signum veri amoris, quod qui amat, non sicut partem, sed totum se transformat in amatum.

[208] Quia vero hæc transformatio non est continua, nec durat, capit anima omne studium inquirendi omnes modos, quibus possit transformari in suum amatum, & iterum redeat in illam vnionem. [Ordo in oratione necessarius.] Diuina autē sapientia est ordinatissima, & cunctis rebus suum imposuit ordinem, & ordinauit sapientia ineffabilis, vt nullus perueniat ad orationem mentalem, nisi prius habeat orationem corporalem: & ordinauit nulli dare supernaturalē, nisi habeat corporalē & mentalem. Et vult ista sapientia ordinatissima orationes horarum ad horā illi orationi congruā sibi reddi, nisi omnino fuerint tanta orationis mentalis, vel supernaturalis superueniente lætitia impeditæ, quod lingua omnino absorbeatur ab illa, vel nisi ex tanta infirmitate sint grauati, quod omnino non possint; & etiam vult sibi reddi iuxta possibilitatem & vt exsoluantur cum quiete mētali (vt expedit) solitudine & sollicitudine corporali.

[209] [Oratio sit integra nō diuisa.] Cum oramus etiam vult vt integre oremus, & non diuisim: cor igitur nostrū in oratione integrum habeamus, & non diuisum: quia si diuisum cor habemus, fructum veræ orationis amittimus. In aliis vero exercitiis, quæ agimus, integri esse non debemus, eis scilicet, in comedendo & bibendo, & alia talia negotia faciendo, sed dum talia negotia interius operamur, cor integrum in Deo habeamus, si fructum veræ orationis sentire desideramus, nam ideo in oratione tentamur, quia cor integrum in Deo non habemus. [Assidua oratio sit.] Ora igitur, & assidue ora: quanto enim plus orabis, tanto magis illuminaberis, & tanto profundius, clarius & nobilius summum bonum & rem summe bonam videbis: & quanto profundius & excellentius illud videbis, tanto plus amabis; & quanto eam plus amabis, tanto te plus delectabis, & tanto magis comprehendes illam, & tu capacior fies ad comprehendendum: postea venies ad plenitudinem luminis: cognosces enim quæ ante cognoscere non poteras.

[210] Huius autem gloriosæ orationis exemplum habemus & doctrinam, [Christus docet nos orare.] & formam, quod summe in ea perseueremus, ab ipso Dei Filio, Deo homine Iesu Christo, qui nos orare docuit verbo & opere multipliciter: nam verbis suis admonuit nos orare, cum discipulis suis dixit: Vigilate & orate, ne intretis in tentationem. Et in aliis multis locis in Euangelio inuenies, quomodo de ista venerabili oratione multipliciter nos instruit, & omnibus innuit illam sibi multum esse carissimam, cum de ea totiens nos admonuit: tamquam nos vere diligens, & magnum bonum nobis optans. [Promittit fructus orationis vberrimos.] Et vt nulla nobis excusatio remaneret si gratiā suam non conferret, ex quo effectum exauditionis in nostra oratione posuit, dicens, Petite & accipietis; voluit & ipse orare, vt saltem suo exemplo moti & tracti, hanc præ omnibus amaremus. [Ipse orat assidue.] Ait enim Euangelista: Cum prolixius oraret, factus est sudor eius, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Pone hoc speculum ante oculos tuos, & stude te cum toto te, de exemplo istius orationis habere, quia ipse non pro se, sed pro te orauit, & dixit: Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Vide ergo quod Christus orando suam voluntatem submisit voluntati patris, fac & tu secundum exemplar suum. Orauit etiam cum ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Quid plura? tota vita sua oratio fuit, quia in continua Dei oratione, cognitione, & manifestatione sui permansit. Numquid & Christus frustra orauit? quare & tu negligis, cum sine oratione nihil haberi possit? Ex quo igitur Christus orauit, homo & verus Deus non pro se, sed vt tu veræ orationis exemplum sumeres; si ab eo vis aliquid, de necessitate oportet quod ores, quia sine oratione obtinere non poteris. Si enim ipse verus Deus non nisi orando, & humiliter postulando, quæ placuerunt sibi, recipere voluit; tu misera creatura sine supplicatione & humiliatione recipere vis? Igitur ora.

[211] [Oratione impetrantur lumen & virtutes diuinæ.] Nosti fili quod sine diuino lumine & gratia nullus homo saluatur. Diuinum enim lumen facit hominem incipere, proficere, & ad apicem perfectionis adduci: & ideo si vis incipere & habere istud diuinum lumen, ora: si proficere incepisti, & lumen prædictum vis in te augmentari, ora: si ad apicem perfectionis aduenisti, & superilluminari vis, vt possis in ea permanere, ora: si vis fidem, ora: si vis spem, ora: si vis caritatem, ora: si vis amorē paupertatis, ora: si vis obedientiā, ora: si vis castitatē, ora: si vis aliquā virtutē, ora. Orabis autē isto modo, legēdo scilicet in libro vitæ, id est, in vita Dei & hominis Iesu Christi, quæ fuit paupertas, dolor, despectus & obediētia vera. [Oratione tentationes superātur.] Et postquam intraueris istā viam, & profeceris, tribulationes multæ & tētationes carnis, mundi, & dæmonū te affligent multipliciter, & molestabunt, & horribiliter persequentur, & si vis vincere, ora. Quando autem anima vult orare, oportet quod conetur habere munditiā mentalem cum munditia corporali, [Oraturo procuranda est mūdities.] & rimetur bona & mala, & quærat intentionem bonorum, quæ fecit in ieiuniis, in orationibus, & lacrymis; & de omnibus aliis bonis, quæ fecit, considerando quomodo opus Dei egit negligenter & diminute, & sine reuerentia, & cum defectu; mala autem cum magna diligentia & contemptu: & confiteatur peccatum suum & recognoscat diligenter, & pœniteat abundanter: & in ista confessione & cordis contritione anima inueniet mūditiam, & sic vadat ad orationem, sicut ille publicanus, & non sicut Pharisæus; & sic in oratione illuminaberis. Qui igitur volunt esse ordinati a Spiritu sancto, orent: descendit enim ipse super Apostolos in die Pentecostes, non nisi super eos orantes.

[212] Ora igitur, & custodi te, ne des locum inimicis continue te obseruantibus: tunc autem dabis locum inimicis, quando desines orare. Et quanto plus tentaberis, tanto magis in oratione perseuera. Ratione enim orationis quandoque accidit tentari, vtpote dæmonibus orationem impedire conantibus: sed non cures nisi quod ores, quia continue mereris a tentationibus liberari. Oratione enim illuminaris, oratione a tentationibus liberaris, oratione mundaris, oratione cum Deo vniris. Oratio nihil aliud est, quam manifestatio Dei & sui. [Oratio humilis gratiam Dei vberiorem impetrat.] Et ista talis manifestatio scilicet Dei & sui est, perfecta & vera humiliatio: nam status humilitatis est, quando anima videt Deum & se, sicut oportet; tunc enim est anima in profunda humilitate, & ex ista profunda humilitate magis diuina gratia infunditur in anima & ibi crescit, quanto enim diuina gratia magis animam in humilitate profundat, tanto magis ex ista profundatione humilitatis, ipsa diuina gratia crescit; & quanto diuina gratia crescit, tanto magis anima in vera humilitate profundatur, & iacet per continuationem veræ orationis, & sic augmentatur in anima diuinum lumen, & gratia semper animam in vera humilitate profundat, legendo sicut dictum est, & meditando in ista vita Dei hominis. Cognoscere enim Dei magnitudinem, & se esse nihil, hæc est perfectio hominis: qualiter autem fiat, per aspectum istius libri dictum est supra. Igitur, fili mi, omnem pigritiam & negligentiam a te penitus repelles.

[213] [In gratiæ subtractione est magis orandum.] Desidero enim fili mi, & te exhortor, quod non minus ores, non minus vigiles, non minus alia bona opera facias, quādo subtracta erit tibi gratia & feruor deuotionis, quam alio tēpore, quo feruoris gratiā obtinebas. Multum enim acceptum est Deo, si cum feruore gratie diuine ores, vigiles, & labores, & alia bona opera facias. Sed tūc, fili mi, est omnino gratissimū Deo & acceptissimū sacrificiū, quando in subtractione gratiæ & feruoris, orationē non dimittis, nec minus ores, nec minus vigiles, illa eadem operare sine gratia feruoris, & cum illius gratia. Vnde, fili mi, si diuinus feruor & calor te impellit & cogit aliquando ad vigilandum & orandum & laborandum, coneris & tu, dum ignem habes. Quando vero ipsi Deo placet subtrahere tibi feruorem & calorem siue propter tuum defectum (vt plurimum) siue vt gratiam suam in te magis ampliet, & augmentet, non minus orare, vel vigilare, vel bono operi insistere debes: & etiamsi tentatio seu tribulatio, qua punire & purgare habet Dei filios, tibi adueniat, & tibi subtrahatur gratia feruoris, coneris tunc non minus orare, non minus vigilare, nec minus bono operi insistere, nec minus contra tentationes resistere & pugnare, vt possis vincere, vt saltem tua omnimoda & cōtinua oratione, tuis vigiliis, tuis lacrymis, tua omnimoda importunitate cogas teipsum, vt Deus sic dignetur tibi reddere feruorem & calorem suæ gratiæ, facias tu quod tuum est fili mi; & quod suum est bene faciet Deus. Oratio enim forsata & coacta, & exacta, est multum Deo acceptissima. Sic igitur in orationibus perseuera, & non impleas te alia occupatione ex quo incipis sentire de Deo plenius solito, quia palatum tuum est magis dispositum ad saporandum de Deo, quam fuerat ante, & est sibi datum vnum lumen altissimum videndi Deum & seipsum. Et caue quod nulli des teipsum, nisi prius addiscas ab aliis separare teipsum, & caue tibi a feruoribus tuis, id est, a spiritu, qui datur cum feruore, antequam sequaris ruinam: & vide quod primum, medium, & finis sequatur: & in quantum assimilatur libri vitæ, in tantum sequaris & non plus. Iterum caue tibi ab iis, qui habent dulcia verba & reddunt se placabiles specialiter in suis locutionibus, & ostendunt reuelationes, quæ sunt laquei malignitatis ad trahendos alios post se. Iterum caue tibi ab iis, qui habent speciem sanctitatis, & habent speciem bonorum operum, quod per istam viam te non trahant. Vnde vide & reuide, & proba, & quantum similatur viæ libri vitæ, in tantum sequaris, & non plus.

[214] [A spiritu libertatis cauedum.] Et caue tibi ab his qui se dicunt habere spiritum libertatis, qui sunt aperte contra vitam Christi, qui sub lege factus est, cum esset conditor legis. Et qui erat liber factus est seruus: & ideo necesse est iis, qui volunt sequi Christum, quod conforment se vitæ Christi, non quærendo libertatem in soluendo legem & præcepta diuina, sicut faciunt multi; sed subiiciendo se legi, & præceptis diuinis, & etiam consiliis. Et faciunt sibi vnum circulum, qui circulus dat eis ordinem, scilicet Spiritus sanctus dat eis ordinem, qualiter debeant viuere, & ligat eos; & multa essent eis licita ad faciēdum, quæ non sunt contra Deum, quæ Spiritus sanctus non sinit eos facere propter multam ordinationem, quam dat eis.

[Annotatum]

* MS. vocalis.

CAPVT XVIII. De virtute humilitatis monita.

[215] [c. 63.] Sine humilitate vana est oratio, ideo post orationem summe est homini necessaria. Respicite igitur filij Dei benedicti humilitatis exemplat in Deo homine passionato, [Christus exemplar humilitatis.] & ex hoc formam trahite omnis perfectionis. Videte etiam, attendite doctrinam, non verbalem, sed veris operibus demonstratam, & miris virtutibus roboratam. Toto igitur mentis affectu post ipsum currite, qui cum in forma Dei esset, seipsum exinaniuit, formam serui accipiens, & humiliauit se, factus obediens vsque ad mortē, mortem autem crucis. Ipse namque se nobis posuit humilitatis exemplum cum mentis affectu: & hortatur nos sedule respicere in ipsum, ita dicens: Discite a me quia mitis sum, & humilis corde.

[216] [Solum a se humilitatem disci voluit.] O filij mei attendite & videte, & alta & sapida consideratione inspicite profunditatem & vtilitatem istius doctrinæ, sublimitatem & valorem istius instructionis, vbi radicata sit, vbi fundata sit. Discite, inquit, a me, non ab Angelis, non ab Apostolis, sed a me, inquit, cuius humilitas tanto maior, quanto maiestas mea sublimior. Discite, inquit, a me, non dixit, ieiunare, quamuis ipse ad exemplum nostrum quadraginta diebus & noctibus ieiunauerit; nec dixit, Discite mundū spernere, nec in paupertate viuere, quāuis ipse in maxima paupertate vixerit, & in ea viuere suos discipulos mandauerit; nec dixit, Discite a me quomodo cælum feci; nec dixit, Discite a me miracula facere, quamuis ipse ex propria potentia miracula faceret, & suos discipulos in nomine suo miracula facere voluisset; nec alia huiusmodi; sed solum hoc, Quia mitis sum, & humilis corde: quasi dicat, si non facto & opere vobis humilitatis exemplum monstrauerim, nolite credere mihi. Et mirum in modum, quod & iterum nobis de hac materia exemplum proposuit, & ad exemplum suæ humilitatis nos omnino facere & attendere prouocauit. Cum enim pedes discipulorum manibus propriis lauisset, ait: Scitis quid fecerim? Si ergo ego laui pedes vestros Dominus & magister, & vos debetis alter alterius lauare pedes; exemplum enim dedi vobis, vt quēadmodum ego feci, ita & vos faciatis. Amen dico vobis non est seruus maior domino. Si hæc, inquit, scitis, beati eritis, [Humilitas fundamētum omniū virtutum.] si feceritis ea. Vere Saluator mundi humilitatem & cordis mansuetudinem pro fundamento & radice posuit omnium virtutum. Quia nec abstinentia, nec ieiunij asperitas, nec paupertas, nec vilitas vestimēti, nec virtuosa in apparentia habere opera, nec miracula facere, aliquid est sine cordis humilitate. Tunc autem benedicta & grata erit abstinētia, benedicta asperitas, & vilitas vestimenti, & viua erunt opera & stabilia, quando in hoc fundamento subsistent. Ista cordis humilitas mater est, & in qua generantur & procedunt aliæ virtutes, & ipsarum virtutum operationes, sicut stipitem & ramos procedere cernimus a radice. Quia igitur tam pretiosa est ista virtus, & tam firmum & stabile fundamentum, supra quod consurgit tota perfectio vitæ spiritualis, ideo hanc præcipue voluit Dominus ab eo discere nos debere. Et quia radix custosq; est omnium virtutum, ideoque quasi aliarum virtutum in sua anima, & etiam in suo corpore existentium oblita fuerit Virgo Maria, de hac sola se commendauit, [B. Virgo Maria studiosissima humilitatis.] & propter hanc præcipue de se Deum humanatum asseruit dicens: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim, inquit, ex hoc, & non ex aliis, beatam me dicent omnes generationes.

[217] [Animæ pax humilitate comparatur.] In hac humilitate, vos o filioli mei, fundare debetis, & omnimodo stabilire, vt tamquam membra vnita coniunctaque capiti connexione naturali & vera, in ipso & per ipsum inuenire possitis vestris requiē animabus. O filioli mei, in quo requiem siue pacem creatura aliqua poterit inuenire, nisi in eo qui est summa requies, summa pax, summa pacificatio, summa tranquillitas animorum? Ad quam nulla anima peruenire poterit, nisi fundata fuerit in ista humilitate, sine qua omnes virtutes quibus ad Deum curritur, sunt vere nihil. [Humilitas est lumen ad cognitionem Dei & sui.] Ista enim cordis humilitas quam vos habere & discere voluit Deus homo, est lumen quoddam mirificum, atque clarum, quo intellectus animæ aperitur ad cognoscendum suam vilitatem, & nihilitatem, & diuinæ bonitatis immensitatem. Cuius bonitatis magnitudinem quanto magis cognouerit, tanto magis proficiet in cognitione suiipsius. Videndo autem & cognoscendo se nihil, & omnibus ex se bonis inopem, tunc magis assurgit ad laudandā & depredicandam diuinæ bonitatis ineffabilitatem, quam per istam humilitatem videt, & intelligit, & inde incipiunt gratiæ ad eam Dei defluere, & oriri virtutes.

[218] [Humilitas accendit in amorem Dei & proximi.] Maior enim & principalior omnium virtutum est dilectio Dei & proximi, & ab hoc lumine hæc dilectio trahit originem, siue ortum, qua anima videndo se nihil, & Deum pro tam vili nihilo inclinatum & vilificatum, & etiam suæ nihilitati tam viscerose vnitum, accenditur in amorem; & accensa ipso amore, transformatur in Deum; in quem transformata per amorem, & quæ creatura est quam non diligat iuxta posse? Amore enim creatoris omnem creaturam ab eo creatam, vt sic transformata est, diligit sicut decet, quia in omni creatura Deum intelligit, & videt qualiter a Deo amatur: & consequenter sic transformata amat omne id, quod Deus diligit. Et hinc est, quod de bonis proximi gaudet & lætatur, & in malis eius dolet & tristatur. Et quia benigna est videndo mala proximi, non inflatur ad ipsum iudicandum, & despiciendum, quia illuminata lumine prædicto videt se perfecte, & videndo se, intuetur & cognoscit se in similibus malis vel maioribus, quæ in proximo videt, cecidisse. Quod si non cecidit, cognoscit & intelligit se per se non potuisse resistere, sed auxilio gratiæ ipsam manu tenentis, & eam contra malum & tentationem confortantis, vel tentationem alleuiantis: & ideo nullum iudicat, sed ex hoc magis humiliatur, quia videndo defectus proximi ad se reuertitur, & sic videt, & considerat clarissime mala, & defectus, in quos cecidit; vel si non cecidit, quod, nisi teneretur a Deo, facilius quam proximus cadere potuisset. Corporalia vero mala, si videt in proximo, per affectum amoris transformatum reputat esse sua, & dolet & compatitur, sicut Apostolus dicebat: Quis infirmatur, &c.

[219] [Humilitas fidei, spei, &c. fundamentū.] Et sicut dixi de ista virtute dilectionis quod originem a radice humilitatis trahit, sic potest dici de fide, de spe, & de virtutibus singulis secundum proprietates ipsarum, quod habent initium atque ortum ab hoc humilitatis fundamento, de quibus per singula longum esset discutere. Videns enim se in intellectu nihil esse & deficere a diuinis, credit eis quæ traduntur secundum fidem nostram. Videns etiam per humilitatem se nihil posse, nec se potentē in aliquo, tunc omnino spem ponit in Deo omnipotenti, & sic de aliis, quæ melius per vos docente vnctione poteritis cogitare & videre, quam si scripto traderentur. Hoc igitur filioli vobis tantum dico, vt in hoc fundamento stetis, & in hoc fundemini, & in hoc crescere studeatis. Vere enim qui est in humilitate fundatus, habet conuersationem Angelicam, purissimam, benignissimam, & pacificam. Et quia hæc pretiosa virtus humilitatis benignum animum facit, [Humilis aliis gratus,] ideo homo humilis, omnibus appretiabilis efficitur, & omnibus amorosus, & precipue electis Dei, quibus cōuertendis ponitur in lumen & in exemplum, qui propter hanc mansuetudinem citius cōuertuntur. Et quia pacificatus est pacificatione interna, [Secum pacificus,] nulla aduersitate turbatur, & potest dicere veraciter cum Apostolo: Quis nos separabit a caritate Christi? &c. O filij mei ab hac inquisitione non quiescatis, donec inueniatis hoc fundamentum, sine quo ruit omnis operatio, & sine quo in via Dei proficere non valetis. Nam istam inquisitionem video vobis vtilissimam, & maxime necessariam, quia sine ista humilitate omnes virtutes video nihil esse. Complete filij mei desiderium Regis æterni Domini nostri Iesu Christi, qui vos ita obnixe rogauit, vt hanc virtutem ab eo addisceretis. In hoc fundamento stetis, & in hac profunditate cognitionis vestræ vilitatis & nihilitatis profundemini. Complete desiderium æternæ veritatis & sapientie, quæ valorem humilitatis abscondit a sæculi sapientibus, & non reuelauit, imo prædicauit, & exemplo ostendit paruulis. Hoc est desiderium meum quo vehementer sitio & famesco, vt in profunditate vestræ nihilitatis & immēsitate diuinæ bonitatis abyssemini. Si enim in immensitate diuinæ bonitatis, & vestræ cognitionis vos firmetis, tunc necessarium est, [Lites & contentiones euitat.] quod pro fundamento solam humilitatem habebitis, quam prædixi: & tunc ad lites & contentiones non eritis ita proni, sed potius eritis cum isto Deo homine passionato, sicut surdi non audientes, & sicut muti qui aperire nequeunt ora sua, & ita eritis veracia membra Iesu Christi, quorum consuetudo est secundum Apostolum, non contentionibus, nec carnalibus æmulationibus deseruire.

[220] [Bona orta ex humilitate.] O quanta bona facit ista humilitas! quæ se repletos facit pacificos & quietos, Deo gratos, & gratiis plenos: nam tales ita sunt pacifici ex quietatione interiori exterius, vt cum dura audiunt, vel contra ipsos, vel forte contra aliquam veritatem, ad se excusandos respondere nequeunt, nisi breuiter, & submisse, & ad id quod false aliquando eis imponitur, vel dicitur; potius suam ignorantiam confitentur, & sunt parati cedere, magis quam contentionibus deseruite. Hanc autem taciturnitatem non video ab alia radice procedere, quam ab hac duplici inabyssatione diuinæ scilicet immēsitatis, & suæ propriæ vilitatis, quam inabyssationē anima inuenit in lumine prædictæ humilitatis.

[221] [Vera humilitas acquiritur oratione, & meditatione vitæ Christi.] Sed vbi quæso ista humilitas? vbi ista vtilitas? vbi id lumen? vbi hæc taciturnitas inuenitur? aut per quam viam ad hæc, quæ prædixi, venitur? Nempe in oratione feruenti, pura & continua, & cordiali, hæc omnia inueniuntur: & ex aspectu libri vitæ Iesu Christi, vitæ scilicet eius & mortis compassionem aspiciendo, animæ datur cognitio peccatorū, & videndo multitudinem peccatorum: quomodo cum membris suis omnibus Deum offendit, & ex hoc anima humiliatur, sicut supra ostensum est. O igitur carissimi anime meæ, desidero de vobis, quod & de me, vt semper idem sapiatis, & non sint in vobis schismata, nec dissensiones. Illud autem, quod & omnes discordes facit in vnum consentire, desidero, quod scit anima vestra. Hoc autem est, [Esse paruulum tollit lites.] Esse paruulum, & hoc esse paruulum non facit respicere ad aliquam sufficientiam scientiæ, nec sensus naturalis, sed solum inclinat animam ad videndum defectus suos, & miserias, & contra seipsum mouet quæstiones & inquisitiones, & disputationes, vt conueniat defectus suos, & eos emendare conetur. Hoc etiam esse paruulum, nulli præeminere nec præesse suggerit, nec facit hominem onerosum, nec contentiosum in verbis, quamuis vita sua omnes ferat, & faciat huic paruulitati contrarios, & hoc est quod desidero, (o nati mei) quod vita vestra, etiam lingua tacente, in via istius paruulitatis, & zeli, & discretæ compassionis sit clarum speculum aduersariis veritatis. O carissimi si audirem de vobis, quod esse paruulum fecisset vos vnum cor, & animam vnam, trāquillaretur anima mea super vobis: sine enim vnitate non video in veritate, quod possitis bene placere Deo. Parcite filij superbiæ meæ, quod ad virtutem humilitatis vos ausa fuerim prouocare, quia zelus & vestra caritas facit me loqui.

CAPVT XIX. De virtute caritatis.

[222] [c. 64.] Caritas & dilectio Dei est maxima omniū virtutum, & nec sine hac valet oratio, imo sine ea, vana est & Deo ingrata, [Oratio sine caritate Deo ingrata.] & cetere virtutes sine omni fructu. Quod autem oratio sine ea nullius sit momenti, audi librum vitæ Christum Iesum dicentem: Si offers munus tuum super altare, & recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te, vade prius reconciliari fratri tuo. Nihil igitur valet orationis munus, nisi offeratur in vinculo caritatis. Item ait, cum in oratione Dominica dimissio peccatorum & debitorū postulatur: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus, &c. quasi dicat: Sic dimittentur vobis debita supplicationum in oratione, qualiter vos remiseritis fratribus vestris iniurias & offensas vobis factas indulgendo, & vos posueritis in statu vnitissimæ caritatis.

[223] [Amor spirituali homini debet esse suspectus.] Scitote autem filij, quod in amore sicut concluditur omne bonum & meritū, ita etiam omne malum demeritum & peccatum. Vnde, filij carissimi, nihil est in hoc mundo, nec homo, nec diabolus, nec aliqua res, quam tantum habeam suspectam, quantum amorem, quia amor penetrat animā plus quam aliud, nec est aliquid, quod ita occupet mentem, & cor totum penetret, sicut amor: & nisi habeantur arma, quibus regatur, leuiter præcipitatur anima in millia pericula, & patitur magnam ruinam. Et hoc non dico de malo amore, quia malus amor debet ab omnibus caueri & refutari tamquam res diabolica & periculosa: sed dico de bono amore spirituali, qui est inter Deum & animam, & proximum & proximum. Quod autem amor, qui est inter Deum & animam, debeat esse suspectus omni animæ, apparet; quia amor, quem habet anima ad Deum, nisi sit armatus cum magna scientia & discretione, sed cum feruore indiscreto sumatur, aut cito deficit, aut decipitur, aut in inconuenientem finem vadit: quæ enim inordinate sumuntur, bene nec salubriter continuari non possunt. Multi enim sunt, qui credunt stare in amore Dei, & stant in odio Dei, & in amore carnis, mundi, & diaboli. [Amor Dei & proximi impurus & malus.] Vnde quando aliquis amat Deum, vt custodiat eum ab infirmitatibus & tribulationibus corporalibus, & temporalibus periculis, amat se & Deum inordinate, Deum postponendo, qui ante omnia & amari debuit, & omnia propter ipsum, & quia de corpore suo, & de se fecit suum Deum, ex quo Deum non diligit nisi propter se. Item talis, qui sic se diligit, omnia alia diligit propter se; diligit enim res temporales propter vtilitatem corporis sui, quod sibi Deum statuit. Amat enim consanguineos suos propter vtilitatem suam, & honorem quem sibi afferunt. Amat etiam viros, & personas sanctas, & spirituales, vt faciāt sibi mantellum de sanctitate ipsorum, cum non vere diligat eos propter bonitatem ipsorum. Et quia talis amor non est purus, ideo fructus taliter amantium est carnis concupiscentia, & corpus cum vitiis & concupiscentiis. Amat etiam talis sufficientias corporales, & aptitudines, vt sciat bene legere, & cantare ad complacentiam aliorum. Amat etiam habere magnā scientiam, vt sciat alios conuincere rationabiliter & scientifice, & non caritatiue, & quod possit alios corrigere cum superbia, vt reputetur aliquid.

[224] Sunt etiam alij qui credunt amare Deum, & amanteum, sed amore infirmo & imperfecto. Amant enim Deum vt parcat peccatis, & liberet eos de inferno, & det eis gloriam paradisi, & non propter bonitatem suam. [Alius amor Dei & proximi imperfectus.] Amant Deum vt conseruet eos in bono statu, & non offendāt plus, vt non perdant paradisum. Amant alij Deum, vt habeant consolationes & dulcedines diuinas, & sentimenta, & consolationes spirituales. Alij amant Deum vt amentur ab eo. Amant alij amicos & parentes spiritualiter, quia desiderant, vt sint spirituales & boni, vt inde non consequantur dedecus, sed habeant vtilitatem & honorem. Amant etiam Deum, vt det eis sensum & scientiam, & intellectum scripturæ illi, qui sunt litterati; & illi, qui nesciunt litteras, desiderant vt sciant loqui spiritualiter, & non ad honorem Dei, nec aliorum vtilitatem, sed vt magis amentur & honorentur. Amant esse spirituales, vt habeantur in numero spiritualium, & diligantur a spiritualibus, & hæc pro sua speciali vtilitate & honore. Amant habere paupertatem, & patientiam, & obedientiam, & exteriorem humilitatem, & virtutes, vt excedant in virtutibus alios, & desiderant, vt nullus alius possit approximare perfectioni eorum: & quia nolunt habere parem, in hoc videntur assimilari Lucifero, qui noluit habere aliquam creaturam parem. Aliqui amant habere vniuersalem famam sanctitatis, vt cōmendentur a bonis & malis de sanctitate: ipsi etiam commendant omnes spirituales, & non spirituales, vt de temerario iudicio non iudicentur.

[225] [Amor deuotæ personæ, est periculosus.] Amant etiam aliqui deuotum suum, vel deuotam suam amore spirituali & perfecto, quia amant ipsos totaliter secundum Deum. Sed iste amor quandoque nimis crescit, & efficitur malus, nisi regatur armis magnæ discretionis; & fit quandoque carnalis, vel inutilis & nociuus, nimis ad inuicem conuersando, & tempus inutiliter perdendo, quia corda eorum sunt indiscrete colligata. Iste enim amor crescit, & crescendo habet hoc quod desiderat habere, scilicet præsentiam amati, quam vbi non habet infirmatur: &, si habeat, nimis crescit, & crescendo totaliter transformatur in amatum, ita quod omnia, quæ placent alteri, placent ei; & quæ displicent alteri, displicent sibi. Et quia anima non habet arma sufficientia ad regendum istius amoris feruorem, qui cōtinue crescit, & non habet perfectam ordinationem, nec discretionem, necesse est, vt conuertatur finaliter in deordinationem. Et si amatus in tali deordinatione careat etiam prædictis armis, & simili gladio amoris vt vulneratus, tunc est valde plus timendum: quia tunc incipiunt sibi inuicem manifestare secreta sui amoris, & inter alia manifestant sibi inuicem, quomodo se mutuo diligant dicentes ad alterutrum: Non est aliqua persona quam tantum diligā in mundo, nec tantum eam portem in corde. Talia enim dicunt, quia necesse est, vt tractent ea quæ sentiunt, & sic appetunt se etiam propter deuotionem mutuo diligere, & propter vtilitatem spiritualem, quam credunt esse in tali amore; occurrentibus tamen tentationibus de aliquo illicito, quod sequi potest ex tali amore, ratio contradicit a principio, quia non est totaliter amore suffocata. Postea vero amore amplius crescente, ratio incipit obnubilari, [Amor sensualis paulatim suffocat rationem, & spiritum.] & spiritus infirmari, & incipit credere, quod tactus amati & huiusmodi non sint peccatum, nec noceant animæ, & ideo hoc permittit facere, & sic incipit deficere, & cadere a statu perfectionis paullatim. Postquam autem ratio aliquantulum declinauit amore suffocata, incipit ea, quæ periculosa sunt, quasi nulla existimare, & dicere: Hoc potest fieri, quia ad nullum malum intendo, quia non est magnum peccatum. Et paullatim talia reputant licita, & sic amplius amore crescente transformatur & transfertur vterque in voluntatem alterius, vt faciat omne, quod vult alius, nulla alia ratione contradicente; ita quod totaliter sequitur suum amatum ad omne illud, quod vult: & propter inordinationem prædictam, si inuitatur ad malum, non potest contradicere; & si non inuitatur, ipse inuitat, sentiens hoc placere amato: & tunc retrahitur ab oratione, & abstinentia & a solitudine, & ab omnibus virtutibus, in quibus consueuerat se exercitare, & totum amorem diuinum mutat in hunc miserabilem amorem. Et crescit quandoque tantum talis amor, quod verba amati, nec eius præsentia non satisfaciunt, cui solebant verba & sola præsentia satisfacere. Sed amplius amans desiderat scire, vtrum amatus sic feriatur sagitta amoris, sicut amans: & si scire potest, tunc est periculum vtriusque; tunc enim vnus confidens & securus de altero, postquam verba, nec præsentia non satisfaciunt, inclinantur amans & amatus ad omne opus otiosum, & prauum. Et ideo dico, quod amor mihi est suspectus super omnia, & in ipso concluditur omne malum: quare cauete a serpente.

[226] Propter igitur malum amorem volo suspectum habere bonum amorem inter proximum & proximum: quia bonus amor fit malus per prædictum modum. Amor etiam Dei efficitur malus, [Armaquibus amor regatur, triplexanimæ transformatio.] nisi discretione regatur, & armis suis protegatur. Arma autem, quibus bonus amor Dei vel proximi in Deo regi debet, dantur homini in animæ transformatione. Est autem triplex trāsformatio qua transformatur anima in Deū. Aliquando enim anima transformatur in voluntatem Dei: aliquando cum Deo: aliquando intra Deum & Deus intra ipsam. Prima transformatio est, quando anima conatur imitari vitam istius hominis passionati: quia in hoc manifesta est voluntas ipsius Dei. Secunda transformatio est, quādo anima vltra hoc vnitur Deo, & amat Deum non solum per voluntatē, sed cum hoc habet magna sentimenta, & magnas de Deo delectationes, possunt tamen exprimi verbis & cogitari. Tertia transformatio est, quando anima sic est trāsformata intra Deum, & Deus intra ipsam, quod altissima de Deo sentit & gustat, in tantum quod ea, quæ sentit, nullo modo possent exprimi verbis, nec cogitari, nisi solum ab illo, qui sentit. Prima igitur transformatio quamuis multum regat amorem amātium, tamen non tantum quantum oportet, quia adhuc decipi posset. Secunda autem transformatio, si est bene viua, sufficit ad regendum amorem. Tertia autem est summa in regimine amoris. Ista enim tertia & etiam secunda perfecte infunditur & confertur animæ a gratia: & hæc tertia, & secunda licet non sit perfecta, est quædam sapientia, qua mediante anima scit regere amorem Dei & proximi. Nam sentimenta Dei, & dulcedines, & feruores a gratia Dei in anima prouenientes, anima per hanc sapientiam scit componere, & taliter quod durat amor, & in his, quæ incipit, potest perseuerare, nec ostendit extra per risus, nec saltus corporis, nec alios gestus. Similiter & in amore proximi vel deuoti sic scit sapiēter & mature se habere, quod ostēdit & dirigit quando, & quantum, & quomodo est condescēdendum proximo, & quando non. In vnione enim animæ ad Deum anima acquirit dictam sapientiam, [Hæc transformatio cōfert animæ maturitatem & discretionem.] & quamdam maturitatem & grauitatem sapientiæ, & sapidam discretionem, & quoddam lumen; ita quod cum istis ita scit regere amorem Dei & proximi, quod non potest decipi nec præcipitari: & qui non sentit se tali sapientia infusum, nūquam deberet se cum aliquo, vel cum aliqua in tali amore singulari & visceroso se coniungere, etiam quantumcumque fieret propter Deum, & ex bona intentione, propter pericula iam prædicta, quæ eueniunt ex tali amore, nec aliquis alicui se colligare debet per amorem, nisi vbi didicerit, & sciat, & possit a quocūque faciliter cū voluerit, separari.

[227] [Proprietates veri amoris ad Deum.] Qualiter autem per predictam sapientiam regatur amor Dei, est sciendum, quod amor habet varias proprietates: nam anima amando Deum, primo tenerescit; secūdo infirmatur, tertio fortificatur: cum enim anima sentit feruorem amoris diuini, anima clamat, & rumore facit: ad instar lapidis, qui ponitur in fornace soluendus in calcem, qui dum tangitur ab igne, crepitat, sed si fuerit coctus, non facit aliquem rumorem, nec crepitat. [Amor in incipientibus consolatione subtracta tenerescit, & conqueritur.] Sic anima in principio quærit consolationes diuinas, quæ, si subtrahantur, tenerescit, & clamat contra ipsum Deum, & conqueritur dicendo: Tu Domine facis mihi hunc languorem: quare hoc facis? & similia dicit, & hæc audacia nascitur ex quadam securitate, quam anima sumit de Deo: in hoc autem statu est contenta consolationibus. Sciatis enim quod Deus habens eius creatum amorem erga animam, dat ei blanditias, & quandoque consolationes mirabiles, & ineffabiles, quas anima non debet appetere cum importunitate. Si tamen a Deo dentur, non sunt spernende, quia faciunt ipsam post amatum currere, & sunt cibus eius, & tollitur tædium ab ea: & ex his anima ascendit, & trahitur ad amandum & transformandum se in suum amatum, [Amor in proficientibus infirmatur, serio quærit Deum.] & ad quærendum ipsum. Ex carentia vero eius crescit amor, & incipit quærere amatum, quem si non habet, infirmatur: nec contentatur tunc de consolationibus, quia solum quærit amatum, & quanto plus habet de consolationibus & sentimentis, tanto plus crescit amor, & tanto magis infirmatur, & languet, nisi habeat præsentiam amati.

[228] Sed postquam anima vnitur, & ponitur in sede veritatis, quæ veritas est sedes animæ, non clamat, nec conqueritur de Deo, nec tenerescit, nec infirmatur. Imo cognoscit se indignam omni bono, & omni dono Dei, & dignam maiori inferno, quam sit ille, qui factus est: & ponitur in ea mira sapientia & maturitas, & fit stabilis & ordinata, adeo fortificata, quod propter amorem amati iret ad mortem, & habet in plenitudine quantum capere potest ex tali vnione. [Amor in perfectis cor stabile detinet, nullis mutationibus obnoxium.] Et ipse Deus crescere facit animam, vt ipsa sit capax eius quod in ea vult ponere, & videt illum qui est, & videt, quod omnia nihil sunt, nisi in quantum sunt ab illo qui est. Tunc autem anima omnia, quæ precesserūt, habet pro nihilo cōparatiue, & etiam omnia creata, nec curat de morte, nec de infirmitate, nec de honore vel de vituperio, & ita pacificatur & quietatur, quod nihil appetit, & perdit desideria, nec potest operari, quia tunc quando habet prædictam visionem est iuncta cum Deo. Et ita videt in illo lumine Dei, omnia Deū ordinate facere & debite, quod etiam de eius absentia non infirmatur. Et ita fit conformis voluntati eius, quod eum absentem non requirit, sed de omnibus, quæ facit, contentatur, & totum tamquam bene ordinatum ei * remittit. Tunc autem ista vera sunt, scilicet quod anima fit ita fortificata, & quietata in isto amore, & perdit desiderium, nec potest operari quando habet prædictam visionem Dei in dicta plenitudine. Quando vero aufertur visio talis animæ (nulli enim conceditur in vita ista, quod in ea perseueret) datur ei, & remanet ei vnum nouum desiderium ignitum operandi sine pœna opera pœnitentiæ, fortius quam prius, est enim iste status sublimior aliis. [Perfectus amor Dei perfectam inducit imitationē Christi crucifixi.] Hic autem amor ignitus est perfectus, & facit imitari animam amātem amatum suum Deum hominem passionatum, quod est perfectio omnis perfectionis: passio autem eius quamdiu in hac vita mortali vixit semper durauit, ibi cœpit & perseuerauit, & finiuit: semper enim fuit in cruce paupertatis, doloris, despectus, & obedientiæ, & aliarum operationum arduarum pœnitentiæ. Et quia qui perfecte diligit aliquem nititur ei transformari moribus, & facere illa quæ plus placent illi quem amat, ideo, qui Iesum Deum hominem diligit, nititur & transformari in eum, & eius mores, & facere quæ sibi placent, & in modo vivendi sibi assimilari. Quanto igitur quis est perfectior & amat Deum, tanto magis conatur facere illa, quæ ille fecit, & vult, & præcipit, & consulit fieri, & vitare omnia quæ sibi possent esse displicentia: & debet cōtinuare toto tempore vitæ suæ: quia iste Deus homo quamdiu vixit in hoc mundo, vixit in continua & amarissima cruce pœnitentiæ: & hæc debet esse longitudo & tempus pœnitentiæ, quam ad formam eius debemus facere, scilicet quamdiu homo viuit. Magnitudo vero eius est, quantum homo potest cum discretione. Hæc est autem transformatio in voluntatē eius, quam ostendit non solum verbis, sed viuendo semper in operationibus crucis & pœnitētiæ, quas Deus homo semper habuit in seipso. Cum vero anima transformatur in Deo, & est intra Deum, & est in illa perfecta vnione & plenitudine visionis, quietatur, nec aliquid operatur. Sed quando reuertitur ad se, nititur transformari in voluntate eius quousque redeat in illam visionē. Ipse autem ostendit voluntatem suam per dictas operationes crucis & pœnitētiæ, quam semper habuit in seipso.

[229] Hac autem visione supradicta tamquam armis dirigitur amor Dei & proximi. Ibi enim anima videt esse Dei, & quomodo omnis creatura habet suum esse ab illo, qui est summum esse. Et videt, quomodo nihil est quod habeat esse nisi ab hoc summo esse. In quam visionem anima ducta trahit per ipsam visionem miram sapientiam & ineffabilem scientiam, & maturam grauitatem: & trahit ab illa visione notitiam veram, quomodo quidquid est ab illo summo esse, est optimum, nec potest contradicere, quia in veritate videt, quod omnia, quæ sunt ab ipso, sunt optime facta. Sed male est factum, quando nos destruimus ea, quæ facta sunt optime ab illo summo esse. [Propter amorem diuini esse in seipso, omnia creata amanda.] Hæc autem visio istius summi esse, excitat vnum amorem in anima sibi correspondentem, & istud summum esse incitat nos amare omne quod habet esse ab ipso, qualia sunt omnia bona & benefacta, & docet nos amare omnem creaturam rationalem & irrationalem amore summi esse; & docet nos amare & incitat omne, quod habet esse ab ipso, & quod ipse amat, & vult esse. Et docet nos amare maxime creaturas rationales, potissime illas, quas videmus esse amatas & dilectas ab ipso summo esse. Sicut enim anima videt ipsum summum esse inclinatum per amorē in creaturis, sic ipsa in easdē inclinatur.

[230] [Signum illorum, qui sunt in amicitia summi esse.] Signum autem manifestum illorum, qui sunt in amicitia istius summi esse, est, quod sunt veraces sequaces vnigeniti istius summi esse, & sunt semper intēti oculis mentis suæ ad amandum & sequendum & transformandū se totos, & totaliter in voluntate amati, scilicet vnigeniti istius summi esse. Amor autē creatus & excitatus a visione istius summi esse, nouit & scit amare istud summum esse, nouit, & scit amare creaturas secundum earum conuenientias, & plus & minus secundum inclinationem istius summi esse; & in nullo potest transire terminum eius: & ideo omnia quæ sunt amoris, sunt omnino suspecta, quousque hic amor fuerit animæ datus a Deo. Postquam enim anima habet visionem istius esse Dei, & amorem illi respondentem, & sufficientem isti esse, tunc remanet solidata, ita quod quamuis veniāt aliæ visiones & eleuationes non mutant eam. [Stricte pēsari debet esse summi Dei.] Et non solum, qui habent hanc ineffabilē visionem Dei, sed qui haberet strictum pensare istius esse Dei, potest sufficere, & est sufficiens ad expellendam omnem malitiam omnis alterius amoris, & bene potest resistere ad gladium omnis amoris illiciti. Non solum autem in prædicta visione datur amor creatus, de quo dictum est, imo ipsa visio increati esse dimittit in anima vnum amorem increatum, cui amori anima nihil potest operari, quia anima est totaliter absorpta ab ipsa visione. Sed ipse amor inclytus operatur.

[231] Attendendum autem est, quod quando hæc visio data fuit animæ, anima operabatur, & tota se desiderabat, quomodo melius ipsi summo esse posset vniri: postea autem ipse amor increatus operabatur in anima, & inspirabat sibi, quomodo recederet ab omni creatura, vt anima posset sibi melius vniri: vnde ipse amor increatus operationes amoris operatur. [Amor increatus operatur in anima perfecta.] Principium autem huius amoris in operatione sua, est illuminare, & nouum desiderium dare. Est enim amor fortis nouus, ad quem amorem nouum anima nihil operatur: ipse enim amor increatus operatur omne bonum, quod per nos fit; & per nos, nos operamur omne malum; bonum autem non ex nobis, sed ab illo increato amore. Et ista est vera humilitas & annihilatio, videre in veritate, quod nos non sumus operatores alicuius boni: & qui sic sentit, habet spiritum veritatis. Amor autem Dei numquam stat otiosus, nam viam crucis cogit sequi corporaliter.

[232] [Signa operationis amoris Dei.] Et istud est signum operationis veri amoris, surgere, & apportare animæ crucem, id est, longam pœnitentiam quantum viuit, & magnam & duram quantum commode potest. Hic verus amor non apportat risum in ore, nec in comedere, nec in bibere inordinatur, nec affert aliquam alacritatem vanam, nec dicit: Non teneor alicui legi; sed semper legi se subiicit, imo etiam vbi non est lex, ipse sibi facit legem. Et cum amor operatus fuerit operationes crucis & pœnitentiæ viuæ, & longæ, & arduæ quantum viuit, & quantum potest, tunc videbit in veritate se inutilem, & in veritate se non nisi malum operantem. Ipsum autem Deum cognoscet totum amorem, & se totum odium: & habita in veritate hac cognitione, de necessitate oportet quod faciat pœnitentiam corporalem. Siue autem pœnitentia sit homini leuis ad portandum, siue difficilis, totum operatur ipse increatus amor, diuersimode tamen propter vtilitatem animæ. Non igitur grauet nos operatio de pœnitentia, quia Deus in nobis ipse operatur: & ad prouocandum voluntatem nostram, & consentiendum Deo in nobis eam operanti, verus magister venit pro nobis ad faciendum pœnitentiā, & ad dandum exemplum eius nobis, toto enim tempore vitæ suæ in amarissima pœnitentia vixit. Et qui ad visionem increati, & ad visionem esse Dei eleuantur in cruce & in operibus virtuosis quietantur, & cum nouo amore infocato & ignito ad maius operandum prouocantur. Illi autem qui non sunt in hoc spiritu veritatis, faciunt sibi idola de operibus virtuosis, sibi gloriam attribuentes. Et primum idolum faciunt sibi de lumine, & scientia & discretione sibi datis, quod est flendum: nam totum bonum, quod est in nobis, operatur amor increatus, qui non extinguitur in se in eternū; cui est honor & gloria in secula seculorū, Amen.

[Annotatum]

* MS. cōmittit.

CAPVT XX. Via, conditiones, signa Amoris.

[233] [c. 65. Via ad amorem.] Via autem ad hunc amorem est per cōtinuam, & assiduam, & deuotam, & ardentem orationem, & lectionem libri vitæ, de quo satis dictum est supra, per quam datur & accipitur cognitio Dei, quæ est omnino necessaria ad habendum eius amorem, vt supra dictum fuit. O carissimi, hortor, vt diligamus Deum, & transformemur totaliter in ipsum. Iste enim Deus homo, Deus increatus, Deus incarnatus totus est amor, & nos totus diligit, & totaliter vult diligi. Vnde vult filios suos esse totos transformatos in se per amorem. Voco autem filios spirituales per amorem dilectionis, illos qui viuunt in gratia, & caritate in ipso Deo bono perfecto cum perfectione amoris transformati. Omnes enim sumus Dei filij per creationem, [Quinam filij Dei sint spirituales electi.] sed filij sui spirituales electi sunt, in quibus ipse Deus amor posuit suum amorem, & in quibus delectatur propter suam similitudinem, quam inuenit in ipsis, quam similitudinem in animam cuiuscumque filij Dei ponit, & facit, & format solum gratia Dei, & perfectus amor diuinus; perfectū dico, qui iam vitam & mores transformauit in similitudinem vitæ Christi pauperis, despecti in hoc mundo, & dolorosi. Itaque Deus nobilis per naturam vult totum cor filij sui, & non partem: & vult ipsum sine medio, & sine societate & impedimento quocumque contrario. Sed ipse est ita curialis erga animam, quod si anima dat sibi totum cor, totum libenter accipit; si partem, partem accipit, licet perfectus amor naturaliter totū velit, & non solum partem. Scimus enim, quod sponsus diligens sponsam suam non potest in ea sustinere, siue in secreto, siue in manifesto societatem aliquam; similiter noster Deus. Sed scio, quod si in Dei filio quilibet homo cognosceret & gustaret ipsum amorem diuinum, Deum humanatum, passionatum, qui est summum bonum, daret se totum sibi, & auferret se totum sibi, non solum ab aliis creaturis, & totus diligeret, & toto corde illū Deum amorosum, & trāsformaret seipsum totum in ipsum Deum humanatum summum amorem.

[234] [Deo seruiendum propter seipsum.] Si igitur anima vult venire ad istam perfectionem perfecti amoris, qui dat se totum & seruit Deo non intuitu præmij, quod hic expectet a Deo recipere, nec est in futuro; sed dat se Deo, & seruit Deo, propter seipsum, qui totus est essentialiter bonus, & totum propter se, & per se bonum dignum est diligi propter seipsum; debet anima intrare in viam rectā, & per ipsam ambulare pedibus amoris, puri, recti, feruentis, & ordinati. Primus autem gradus siue passus quem debet facere anima quæ intrat istam viam rectam, [Passus amoris.] & quæ desiderat accedere ad Deum est, quod cognoscat Deum in veritate, non solum exterius quasi per colorem scripturæ, sicut dictum est supra: quemadmodum enim cognoscimus, ita & amamus: si parum obscure, si superficialiter, si perfunctorie ipsum cogitamus & consideramus & cognoscimus; & similiter & consequenter parum amamus. De his autem qualiter & quomodo fieri debeat, iam satis dictum est.

[235] [Tres proprietates amātium.] Sunt autem tres proprietates amātium necessariæ ad sciendum, & etiam aliqua signa amoris, vt quilibet cognoscere possit, si est vere amans. Prima proprietas est esse transformatum in voluntatem amati. [1. Indui virtutibus Christi.] Voluntas autem Christi amati videtur mihi, quod sit vita quam ostendit nobis per semetipsum, ostendit autem nobis paupertatem, dolorem, despectum & obedientiam veram, quæ omnia de facto ostendit: & cum anima est viriliter exercitata in istis, nullum vitium, nulla tentatio poterit in eam intrare. Secunda proprietas est, [2. Amati proprietatibus exornari.] transformatū esse in proprietates amati. Nolo vobis dicere nunc nisi tres. Prima est amor, diligere scilicet omnes creaturas secundum cōuenientias earum. Secunda est, esse vere humilem & benignū. Tertia est, quam Deus dat legitimis filiis suis, scilicet, immutabilitas: nam quanto anima est propinquior Deo, minores & pauciores mutabilitates in se habet: & ideo nos verecundamur quando aliqua vilis res nos mouet, & in hoc cognoscimus nostram miseriam. Tertia proprietas est, esse transformatū totaliter in Deum: [3. Habitare in ipso Deo.] & tunc est extra omnes tentationes, quia non in se, sed in illo est. Et ideo quando reuertimur ad nostram miseriam, caueamus nos de omnibus creaturis, & a nobisipsis: & rogo vos vt sitis vestri, & nolite vos dare alicui creaturæ, nec præstare ex toto, sed date vos totos illi qui dicit: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, & ex tota mente, & ex tota anima, & ex omnibus viribus tuis.

[236] Signa autem amoris sunt hæc. [I.] Primum signum veri amoris est, [Signa veri amoris.] quod amans submittat voluntatem suam voluntati amati. [II.] Secundum est, quod facit relinquere omnem aliam amicitiam quæ huic posset esse contraria, etiam facit dimittere patrem & matrem, sororem, fratrem, & omnem aliam affectionem contrariam voluntati amati. [III.] Tertium est, quod nihil occultum potest esse in vno quod alteri non reuelet: & hæc tertia operatio secundum iudicium meum est summa & complementum omnium aliorum signorum, & operationum amoris. [IV.] Quartum est, quod amans studeat assimilari amato, vt si amatus est pauper, quod amans studeat depauperari; si vilificatus, quod studeat vilificari; si dolorosus, quod studeat de dolore habere participationem, vt sit similis vtriusque conditio. Non enim videtur quod amor perfectus possit fundari inter diuitem & pauperem, honorabilem & vilem, dolorosum & deliciosum: valde enim distant hæ conditiones, & inter tales non potest esse amor perfectionis, quia vnus conditionem alterius non participat. Amor autem est virtus non solum assimilatiua, sed vnitiua, quæ fertur semper in suum simile non in difforme.

[237] [Hæc signa amoris perfectissime in Christo elucent.] Amor autem æternus Christus Iesus omnia ista signa habuit, quia submisit voluntatem suam homini, factus obediens vsque ad mortem interficientibus ipsum, cum tamen solo nutu posset resistere si voluisset. Item fecit ipsum relinquere omnem aliam amicitiam, parentum, matris, & aliorum, imo & suæ carnis propter amorem hominum, morti se tradens, & eos in cruce derelinquens. Iterum secreta sua nobis reuelauit vt ipsemet dixit: Iam non dicam vos seruos, &c. Item similem homini se facere voluit: ideo veram humanitatem eius assumpsit & mortalitatem, factus homini similis per omnia, præterquam in culpa. Ergo & nos omnia hæc facere debemus propter ipsum: alias amor ex parte nostra claudicat, & tanto & tam visceroso amatori facimus iniuriam manifestam. Igitur faciamus nos ei per omnia similes, qui nostris miseriis per omnia similem se fecit, pœnitentiam scilicet faciendo in paupertate, despectu, & dolore, & cordis contritione, in quibus ipse semper vixit. Si enim vnus solus faceret pœnitentias omnes quas omnes homines de mundo faciunt, non esset sufficiens ad recompensandum minori guttæ sudoris, quem Christus pro nobis effudit, & non esset sufficiens ad promerendum minus gaudium Paradisi, quod nobis promittitur, nec ad satisfaciendum pro minori peccato a nobis perpetrato mortali, nec ad satisfaciendum Deo pro nostra creatione. Vnde quisque deberet conari ad faciendum pœnitentiam in occulto quanto plus potest, & desiderare quod non potest, & etiam facere in publico, dummodo in intentione nolit videri: quia dimittere bonum vt non videatur, [In publico quomodo faciendum sit bonum.] est tepiditas & pusillanimitas. Vnde nullo modo debemus propter hoc dimittere. In his habemus exemplum nostri magistri, qui multa fecit quæ numquam fuerunt scripta, nec scita, cum tamen amore nostri multa fecerit in publico; nec propter hoc quia videbatur ab aliis hoc dimisit. Quod & si nobis durum videatur pœnitentiam facere, tamen tribulationes nobis a Deo immissas placeat cum patiētia & gaudio tolerare, & facere de necessitate virtutē. Qui enim sunt afflicti, & tribulati interius & exterius, non est dubium quod est certum signum, quod sunt dilecti ab amato.

[238] [In sequendo Christo nulla fraus, sed maxima salutis certitudo.] Quod enim Deus Pater dilexit & elegit, & dedit suo carissimo vnigenito, hoc vnigenitus diligit, & infligit & dat carissimis filiis suis. Elegit autem Deus Pater suo filio paupertatem, despectum, dolores, persecutiones, afflictiones exterius, interius vero tædium, pauorem, timorem, angustiam, agoniam, &c. quæ sustinuit Dei filius magister innumerabilia, & tot, & tanta, quod nulla lingua posset exprimere, nec cor cogitare. Studeamus igitur sustinere tribulationes temporales cum patientia, imo & cum gaudio. In eis enim signum recipimus, quod sumus dilecti & electi ab amato, & recipimus arrham suæ hereditatis. Respicite in doloribus vestris dolores istius Dei hominis desolati, [Tres effectus tribulationis.] & erit remedium omni vestro dolori. Tria enim facit ista tribulatio sanctissima quæ non cognoscimus. [I.]Primum est, quod facit nos conuerti ad Deum, & si conuersi sumus, facit nos magis conuerti & adhærere. [II.] Secundum est, quod facit nos crescere: sicut enim bona terra bene præparata adueniente pluuia germinat & fructificat, [Boni aduocati, & testes ad Deum veraces pro nostra salute sunt tribulationes.] ita adueniente tribulatione anima crescit in virtutibus. [III.] Tertium est, quod purificat & confortat, quietat & tranquillat. Ista enim sanctissima tribulatio multum conuenit nobis, nec eam vitemus nec abhorreamus, quia secure, & toto corde dico, quod aduocati nobiles, & testes veraces, quibus magis creditur in conspectu Dei, sunt istæ tribulationes sanctissimæ & pretiosissimæ; quarū valor est nobis ignotus: eis enim emitur regnum cælorū, paupertate enim & luctu, & dolore, & persecutionibus obtinentur gaudia sempiterna. Credo enim firmiter quod nihil aliud tantum facit ad bene viuendum, sicut hæc tribulatio: vnde in omnibus tribulatis ego habeo vnam sanctam inuidiam. Scio enim, filioli mei, [Tribulationes vtiles.] quod nobilitas & valor qui exit de tribulatione, non est nobis cognitus: quia si esset cognitus, esset de ea magna grapila & rapina, & quilibet raperet ab alio de quo tribulari posset. Lumen tribulatorum & solatium confortet nos sub onere tribulationum, cui sit gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[239] Tribulationes autem quæ sunt in paupertate, despectu, & dolore, videntur mihi multum vtiles nobis & cōuenientes. Ratio huius est, quia oportet quod homo cognoscat se & Deum: cognitio autem Dei supponit cognitionem sui, hoc modo, vt videat homo & consideret & videat quem offendit, & consideret diligenter quem offendit. Et ex hac consideratione datur gratia super gratiam, lumen super lumen, visio super visionem, & ex his incipit venire ad cognitionem ampliorem Dei: & quanto amplius cognoscit, amplius diligit; & quanto plus diligit, tanto fortius operatur; & ista operatio est signum amoris, & mensura: quia in hoc cognoscitur, si amor est purus, verus, & rectus, si diligit & operatur efficaciter, & tolerat quod dilexit & operatus est ille, quem diligit. Christus autem, quem diligit, operatus est & tolerauit cum gaudio tria prædicta quam diu vixit: qui ergo ipsum diligit, debet illa diligere & operari. Quanto igitur ipse sapientissimus sibi hæc elegit, tanto nobis etiam conuenientiora esse monstrauit.

[240] [c. 66. Dona & conditiones in Dei amorem transformatæ.] Hæc sunt dulcissima Dei dona, quæ quicumque obtinere poterit, sciat se perfecte completum, & perfectum, & consummatum in Deo dulcissimo Iesu Christo; & esse perfectum ipsum dulcissimum Iesum Christum in eo per transformationem, & quanto magis in his perfectus erit, tanto magis esse transformatum Iesu Christi erit in eo. Primum est amor paupertatis, [1. Exuisse amorem omnis creaturæ.] quo anima expoliat se ab amore omnis creature, ita quod nullius possessionem vult habere, nisi Domini nostri Iesu Christi, nec sperat in adiutorio alicuius creaturæ in hac vita, & hoc non solum diligat corde, sed ostendat per opus. Secundum est, [2. Appetere contemptū.] quod desideret despici & vilipendi, & opprobriari ab omni creatura, & velit quod omnis creatura credat ipsam esse opprobrio dignam, ita quod nullus compatiatur sibi, nec velit viuere in corde alicuius creaturæ, nisi solius Dei, nec ab aliquo alio aliquid reputari quocumque modo. Tertium est, quod desideret dolorari, & puniri, [3. Desiderare tormenta.] & impleri & superinfundi omnibus doloribus cordis & corporis dulcissimi Iesu Christi, & dulcissimæ Matris eius; & desideret, quod omnis creatura faciat sibi istos dolores sine intermissione. Et si non potest ista tria velle, sciat quod multum est longe a Christi benedicta similitudine; quia ista tria associauerunt eum in omni loco, & in omni tempore & in omni suo actu, similiter & suam Matrem, scilicet paupertas, dolor, & despectus & ignominia in summo. Quartum est, quod quæcumque persona cogitet se esse indignam tanto bono, [4. Se omni dono cælesti indignum reputare.] & nullo modo posse ista habere a se, & quanto plus de istis habuerit, tanto sibi videatur quod minus habeat: quia de re amata, qui multum se credit habere, perdit amatum. Vnde numquam sentiat se ad hoc peruenisse, sed semper videatur, quod incipiat de nouo, & quod adhuc nihil fecerit, & quod non habuerit aliquid de istis. Quintum est, quod continue nitatur cogitare, [5. Prædicta in vita Christi meditari.] quomodo ista fuerunt in Christo, & continue saporosa oratione clamet ad Deum, quia ista sua vestimenta, & istam societatem mittat in cor suum, nihil aliud petendo, & in perfecta transformatione omniū istorum sit sibi omne gaudium in hac vita, & nitatur ascendere ad cogitandum, quomodo cor dulcissimi Iesu istis plenum fuit, & superplenum & infinitum, plus quam ipse ostenderit in corpore. Sextum est quod fugiat tamquam summam pestilētiam omne illud quod impedit eam ab istis, [6. Impedimenta euitare.] siue sit persona carnalis, siue sit spiritualis, & omne illud quod in rebus huius mundi sibi appareret dissimile vel contrarium istis, horreat, & despiciat, & fugiat sicut serpentem. [7. Neminē iudicare & ab aliis libenter iudicari.] Septimum est, quod super nullam creaturam ferat iudicium, nec impediat se de iudicando alios, sicut dicit Euangelium, imo reputet se viliorem omnibus quantumcumque malis, & indignissimis omni gratia Dei. Scias quod quicumque ista merentur habere in hac vita, & in præsenti pugna, Deū plene habebunt in patria: imo anima per transformationem fit tota Deus, cui in hac vita Deus dat de sua transformatione, quod videlicet sit trāsformata in suos despectus, penurias, & dolores, quia non debet anima appetere in ista vita consolationes spirituales, nisi forte propter suam infirmitatem refocillandam, sed solum appetere perfectam Christi crucifixionem dolorosam, pauperem, & despectam.

CAPVT XXI. De sanctißimo Sacramento Eucharistiæ.

[241] [c. 67. Effectus Eucharistiæ.] De Sacramento autem amoris & gratiæ, propter quod & Eucharistia dicitur & vocatur, nunc aliquid plus præter dicta est dicendum. Ipsum enim habet efficere in nobis & orationem deuotam, & virtute eius impetratiua efficitur. Similiter dare humilitatem cordis profundam, & totius caritatis, & veri amoris promotiuum & collatiuum est. Non enim dubito, sed sum certa, quod, quæcumque anima videret & contemplaretur in isto sancto Sacramēto, [Diligenter considerādum hoc Sacramentum.] non posset esse ita sicca de amore, quin de ipso non esset statim tota infusa, perpendendo quomodo in hoc Sacramento fuit amata. Videtur autem mihi quod veritas istius Sacramenti, & hoc sacrosanctum mysterium ab illis, qui istud sacrificiū volunt celebrare & recipere, cum magna diligentia est considerandum: & non debet anima in hac consideratione transire velociter, sed nec cursorie, sed magna diligentia & pondere ibi stet & demoretur: quamuis autem inexplicabilia sint quæ de hoc Sacramento sanctissimo dici possunt, videtur mihi quod ad septem considerationes reduci possunt, quæ videndæ sunt & considerandæ sigillatim.

[242] [Septem cōsiderationes circa illud.] Primo enim istud sacrosanctum mysterium est nouum & summe mirabile, & nostræ rationis excessiuum. Istud enim mysterium quamuis antiquitus fuerit figuratū, vt apparet in sacra scriptura, antiquum quidem est, [1. Nouum mirabile.] quantum ad figuram, sed nouum quantum ad exhibitionem & veritatem ipsius Sacramenti, in quo creatura recipit magnam nouitatem: quia bene scimus, & per fidem tenemus sine aliqua dubitatione, quod ille panis, & id vinum per diuinam potentiam infinitam ad illa sanctissima verba ordinata, quæ dixit Christus ordinator Deus humanatus, & quæ debet dicere & dicit Sacerdos eius minister, substantialiter fit Christus, ita quod illa substantia panis & vini transsubstantiatur, & fit corpus Christi, & Christus Deus & homo est in illo mysterio consecrato, remanente colore, & sapore, & virtute, & forma, & modo, & tota qualitate ipsius panis & vini, non in ipso, sed per diuinam potentiam supra eorum propriam naturam in seipsis: hic enim color est in seipso, & sapor in seipso, & forma in seipsa, & qualitas in seipsa. Vnde grandis est ista nouitas in veritate, quam facit diuina sapientia sua summa caritate, & infinita potestate, & summa bonitate, quam facit creator in sua creatura; præter alias multas, & spirituales nouitates, quas ipsum corpus & sanguis Christi facit in amicis & electis suis. Nullus autem miretur de his, nec de aliis quæ fiunt in hoc Sacramento, si pensemus potentiam facientis. Nec miretur quis, quomodo potest esse in tot altaribus, similiter & vltra mare, & citra mare, & ita ibi, sicut hic & hic, nam ipse dicit: Ego sum incomprehensibilis vobis, & ego Deus feci hoc sine vobis, & operor sine vobis, & non est mihi aliquid impossibile: & ego sum ille, qui feci vos tales, quod nunc propter bonum vestrum non possetis intelligere, quia si voluissem, potuissem vos facere potentes ad intelligendum, sed hoc feci, vt mereamini per fidem vestram, quæ meritum non haberet, si hoc clare quomodo fit videretis; credite igitur nihil dubitantes.

[243] [2. Summe amabile.] Secundo istud Sacramentum est summe amabile, & ad amorem inflammatiuum. Illud enim quod mouit ordinatorem istius Sacramenti sanctissimi, non fuit timor alicuius rei, nec vtilitas, quam ex hoc ipse sortiretur; nec scio quod nomen imponā ei, nisi amorem sine mensura: propter enim ineffabilem amorem, quem habebat nobis, istud Sacramentum instituit: quia enim erat totus euisceratus amore in nobis, ideo se totum ibi posuit, se totum dimisit, & pro semper scilicet vsque ad consummationem sæculi. [Christus ex amore id instituit.] Non enim hoc solum fecit propter memoriam suæ mortis quæ est nostra salus, sed etiam hoc fecit ad hoc vt remaneret totus nobis & semper: & quicumque vult intrare istud profundū, oportet quod habeat bonos oculos. Sciens enim corporaliter in cœna sua se cito esse separandum, euictus amore, qui semper amantem & amatum habet coniungere, istud Sacramentum instituit, vt semper posset corporaliter nobis esse iunctus. O amor inextinguibilis! amor ardentissimus veraciter est, & fuit iste, quem nobis habebat, quod quantumcumque præsentia mortis esset sibi præsens, & præsentiebat statim dolores horribiles affuturos, eisdem peccatoribus se persequentibus se dare voluit, vt saltem nobiscum in hoc Sacramento posset esse semper, cuius deliciæ sunt esse cum filiis hominum. Et quæ anima est ita crudelissima, quæ considerando istum amorem, si bene & profunde consideraret, non moueretur ad redamandum tantum amatorē, qui nec in vita, nec in morte nostri obliuisci voluit, scilicet se totum ac tantum dare voluit, vt per amorem nobis esset vnitus? Veraciter non est anima, si bene pensaret hunc amorē, quin se totam transformaret in amorem, se totam sibi conferendo.

[244] [3. Summe compassibile.] Tertio istud Sacramentum est summe compassibile, & ad compassionem & dolorem summe prouocatiuum: dolorem enim mortalem & ineffabilem habuit cum istud sacratissimum ordinabat: erat enim in puncto separationis a suis carissimis discipulis, & a Virgine amantissima Matre; & sciebat & videbat in sui præsentia omnes qui eum derelinquere debebant: videbat suum proditorem, & alium negatorem, quibus corpus suum, & seipsum tradebat: & de proximo imminebant dolores acutissimi, in quibus debebat esse derelictus: præsentiebat mortem horrendam, verbera, cōtumelias, crucem, clauos, & cetera sibi parari; ratione quorum statim post cœnam in oratione sudauit vsque ad guttas sanguinis non modici, scilicet decurrentis in terram. Et tamen non dimisit, quin illud institueret, & se nobis daret, quinimo istud Sacramentum nihil aliud videtur esse ita proprium, quam quoddam memoriale illius acerbissimæ passionis & effusionis sui sanguinis pro nobis miseris; ideo & Christus ait: Quotiescumque hoc facitis, facite hoc in meam commemorationem, & quæ anima posset videre istos dolores, quin transformaretur in dolorem? Certe nulla, nisi quæ cōmunionem non habet ex corde illius acerbissimæ passionis.

[245] [4. Summe venerabile.] Quarto istud Sacramentum est summum, dignum & venerabile, & ad reuerentiam summe humilitatiuum. Ordinator enim istius sancti sacrificij est homo Deus, Deus summus & increatus. Anima enim considerando hoc Sacramentum, debet pensare non solum ordinatorem, sed id quod in Sacramento continetur. Continetur enim ibi Deus increatus, inuisibilis, omnipotens, omnia sciens, iustus, summus, & misericors, creator cæli & terræ, visibilium & inuisibilium; & hoc est maius, quod occurrit ibi ad cogitandum. Postea occurrit alia res minor, quam in hoc Sacramento inuenit, coniuncta cum illa re maiori, quia inuenit ibi Deum humanatum, id est, diuinitatem & humanitatem in vna persona coniunctas & vnitas: & quandoque in hac vita præsenti anima recipit maius delectamentum in isto minori, quam in illo maiori, quia anima est magis capax, & magis cōformis isti minori, quod videt in isto Deo incarnato, quam sit aliud, quod videt in ipso Deo increato; quia ipsa anima est creatura, quæ est vita carnis suæ, & omnium membrorum corporis sui, vnde delectatur in hac vita in increato Deo quem ibi videt humanatum, & Christum creatorem, & creaturam, & deitatem, & animam cum carne, & sanguine, & cum omnibus membris sui corporis sancti. Videt ibi anima vnionem tantarum rerum ibi contentarum, & de minori, scilicet de humanitate, fertur ad diuinitatem, & e conuerso. Videt igitur anima, si bene consideret, primo diuinitatem ineffabilem, in qua sunt omnes thesauri sapientiæ, & scientiæ, & diuitiarum immarcescibilium. Videt ibi in illa diuinitate delicias, que solæ satiant mentem nostram, & alia multa ineffabilia. Videt ibi pretiosissimam animam cum omnibus virtutibus & donis Spiritus sancti, & sanctissimam oblationem immaculatam. Videt ibi corpus, pretium pretiosissimum nostræ redemptionis. Videt ibi sanguinem, quo redempti & viuificati sumus, & alia ineffabilia. Quæ quidē omnia hæc summe debent prouocare nos ad reuerentiam exhibendam: nam ibi veraciter est & continetur ille, quem adorant cunctæ cæli dominationes, timent omnes spiritus cælestes, & tremunt omnes cæli fortissimæ potestates. O si videremus sicut ipsi, in quanta reuerentia & humilitate istud Sacramentum tractaremus & reciperemus? Que enim superba anima est, quæ, si hæc bene consideraret, & in conspectu huius sacramenti corde & corpore non humiliaretur?

[246] [5. Summe altum.] Quinto est summe altum Sacramentum & spirituale, & ad cælestia eleuatiuum. Hoc enim sacramentum ordinauit sancta Trinitas, vt scilicet restringeret ad se rem, quam diligit, vt scilicet traheret animam a se ad se Deum, & extra omnes creaturas, & cōiungeret ipsam Deo increato, & sic vitā sibi daret spiritualem, & diuinam, & mortificaret a peccatis: & ordinauit ipsum sancta Trinitas & infinita bonitas, vt vniret, & incorporaret nos sibi, & se nobis: & vult, vt recipiamus ipsum, vt recipiamur ab eo; & vult, vt portemus ipsum, & ipse nos, nos fortificando & confortando. Quæ est ergo misera anima, si bene consideraret, quæ non trahi debeat post tantum Dominum, post tantam caritatem, quæ de cælis venit, vt nos ad se trahat de terrenis?

[247] [6. Summe vtile.] Sexto istud Sacramentum est summe vtile, & omnium bonorum, & gratiarum animæ collatiuum. Non enim venit ad nos in isto sacramēto Deus increatus cum tanta perfectione deitatis & humanitatis vacuus, sed pro certo dat animæ recipienti (dum tamen se probauerit, & non sit in voluntate peccandi) pœnarum remissionem, robur contra tentationes, impugnatores nostros restringit, & gratiam augmentat, & merita accumulat: vnde & frequenter cum magna reuerentia est suscipiendum: verbum autem S. Augustini de Eucharistia suscipienda, quando dicit, Quotidie Eucharistiam sumere, nec laudo, nec vitupero; dico quod S. Augustinus fuit sanctus & sapiens; & videns bonos cum malis in Ecclesia Dei mixtos, vt non impediret bonos, non vituperauit; ad hoc autem vt non daret securitatem malis, non laudauit. Alia sunt innumerabilia dona & beneficia, quæ conferuntur nobis si digne ipsum suscipiamus: nec est dicibile, quantam gratiam recipit anima in vna sola digna susceptione, dum tamen demerita animæ non resistant.

[248] [7. Summe laudabile.] Septimo, istud Sacramentum est summe laudabile, & omnium gratiarum, & laudum præconiis summe dignum. Quidquid est boni, quidquid pulchritudinis, quidquid sanctitatis, totum est in hoc sacramēto: est enim summum bonum ipsum increatum, scilicet diuinitas, & summum bonum creatum, Christi humanitas: vnde laudare ipsum assidue debemus. Angeli enim assidue laudare non desinunt, dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus; & non solum Angeli, sed & Sancti, & cuncti Beati vident & sentiunt illud, & stant intra hoc sacrificium in illo Deo bono infinito, qui facit illos esse beatos: ibi enim habent semper in præsentia Deum increatum, summum bonum, & Deum humanatum, & in hoc sacramento admirabile positum. Et in isto mysterio recipiunt nouam dulcedinem, & gaudium; & faciunt nouum tripudium, & præconiū; & credo, quod hoc sit propter conuenientiā, quam habent, quia communicant cum capite & membris, id est, cum Christo capite Deo, & suis fidelibus. Vident enim & sentiunt, cognoscunt, quod Christus in altissimo hoc mysterio multum delectatur, & ibi ostendit, & manifestat suam bonitatem, & ibi habet singularem complacentiam pro bono, & in bono suorum deuotorum & amicorum, quos per hoc sacrificium sibi cōiungit: & ideo delectantur omnes Angeli & Sancti in isto mysterio cum Christo: & faciunt nouum gaudium & tripudium & laudes, quia illud quod placet Christo, placet similiter & eis: placet enim Christo esse cum hominibus in isto sacramēto, imo eius deliciæ sunt esse cum filiis hominum. Gaudent item omnes Beati de Ecclesia triumphanti pro bono & vtilitate, quod propter ipsum recipiunt sanctæ animæ in militante Ecclesia. Vnde & gaudere debet tota Ecclesia, & laudare Deum de tanto beneficio, & gratiis, gratias & honorem exhibendo Deo.

[249] [Considerāda, dum ad hoc Sacramentū acceditur.] Quilibet igitur quando debet accedere ad hoc sanctum Sacramentum debet considerare, ad quem vadit, qualis vadit, & quomodo vadit, & quare vadit. Quia vadit ad quoddam bonum quod est omne bonum, & causa omnis boni. Vnde ipsum est bonum solum, sine quo non est aliquid bonum. Quod bonum sufficit, & implet omnia, & satiat omnes Sanctos & spiritus beatos, & omnes iustos per gratiam, & omnes animas, & corpora illorum Beatorum qui regnant in gloria. Vadit ad recipiendum illud bonum, Deum scilicet humanatum, quod satiat, superat & iocundat in omnibus creaturis, & extra omnes creaturas sine modo, & sine mensura: quod bonum creatura non potest scire, nec habere, nisi in quantum ipsum bonum vult; & tantum ipsum bonum vult, quantum creatura secundum suum esse potest habere de illo, qui est & facit omne esse, & est super omne esse. Vadit ad illud bonum, extra quod, & præter quod, non est aliud bonum. O bonum inconsideratum, incognitum, non amatum, scilicet inuentum ab illis, qui se totis totum te volunt. Si igitur homo considerat, & respicit morsellum, quod corporaliter debet comedere; quare anima non respicit, & non recogitat, antequam recipiat tantum bonum, quod æternum est, & infinitū, & quod si indigne recipiatur, est mors animæ & corporis sempiterna? Si vero digne, mortem fugat, & vitam æternam & beatam adducit, & sine ipsius susceptione non est vita: Nisi enim, ait Christus, manducaueritis carnem, &c. Debet igitur accedere ad tantum & tale bonum, [Qualis puritas in cōmunicantibus requiratur.] & ad talem mensam cum magna reuerentia, timore, & tremore, & super omnia cum magno amore; & debet anima accedere tota lota, & ornata: quia vadit ad illum, qui est bonum totius pulchritudinis & gloriæ, & qui est summa sanctitas, felicitas, & beatitudo, & altitudo, nobilitas, & verus amor, & dulcedo amoris sine fine: & debet ire ad recipiendum, vt recipiatur: debet ire mundus, vt mundetur; viuus, vt viuificetur; iustus, vt iustificetur; iunctus, vt incorporetur cum ipso Deo increato, & dulciter humanato, & sit idem cum eo per infinita sæcula sæculorum.

CAPVT XXII. De Incarnatione Verbi, aliisq; Dei beneficiis.

[250] [c. 68.] Hoc est vltimum scriptum & vltima littera, quæ fecit sanctissima Angela de Fulginio Mater nostra, antequam infirmaretur ad mortem, asserens tunc esse vltimam litterarū. [Præscit B. Angela mortem suam.] Præsciuit enim suum felicem transitum longo tempore ante. Vnde & cum magno affectu hæc verba locuta est, & quasi coegit scriptorem scribere, & dixit: O Deus meus, fac me dignam, vt possim cognoscere altissimum mysterium tuum, quod fecit ardentissima caritas tua, id est, altissimum mysterium tue sanctissime Incarnationis, quam fecisti pro nobis, quæ Incarnatio fuit principium salutis nostræ. Ista autem ineffabilis Incarnatio facit nobis duo. [Mysterium Incarnationis implet nos amore Dei.] Primum, quod implet nos amore. Secundum est, quod reddit nos certos de nostra salute. O quam ineffabilis hæc caritas! supra istam vere non est maior, quam quod Deus meus omnium creator fiat caro, vt me faceret Deum. O amor euiscerate! teipsum exinanisti, & defecisti, vt me faceres: formam vilissimi serui recepisti, vt mihi decorem regium & diuinum conferres. Quando tamen formam meam recepisti, non sic fecisti vt aliquid a tua substantia minueres, nec a tua deitate detraheres, sed abyssus tuæ humillimæ Incarnationis facit me dicere, & compellit verba hæc euiscerata: O tu incomprehensibilis, propter me comprehensibilis! O increatus, factus es creatura! O incogitabilis, factus es cogitabilis! O impalpabilis, factus es potens palpari! O Domine fac me dignam videre profundum huius altissimæ caritatis, quam nobis cōmunicasti in ista Incarnatione sanctissima. O felix culpa (non tamen ex te, sed ex Dei pietate) quæ meruisti nobis ostendere occultissimum diuinæ caritatis profundum, quod nobis erat absconditum. O in veritate maiorem caritatem ego cogitare non possum. O altissime, fac me capacem ad intelligendum hanc altissimam & ineffabilem caritatem.

[251] O Domine, quinque sunt mysteria, quæ pro nobis fecisti, fac nos Domine capaces ad intelligēdum ipsa. [Mysteria 5. pro nobis Christus fecit.] Primum est mysterium tuæ sanctissimæ Incarnationis. Secundum est ineffabile mysterium tuæ doctrinæ, exempli, pœnitentiæ, & afflictionis. Tertium est mors acerbissima tolerata pro nobis. Quartum gloria tuæ Resurrectionis. Quintum sublimatio tuæ gloriosæ Ascensionis. [1. Incarnatio.] Primum est amor ineffabilis Incarnationis. O amor summus & transformatus! O amor ineffabilis! Benedictus sis Domine, quia facis me intelligere quod mihi natus es. O quam gloriosum est istud scire, & intelligere, quod ego videam & intelligam, quod tu mihi natus es: istud intelligere in veritate plenum est omni delectamento, & suauitate. Vnde certitudinem, quam habuimus ab incarnatione, eamdem habemus a natiuitate; quia ad illud pro quo incarnatus est, ecce natus est. O admirabilis, quomodo sunt mirabilia mysteria tua, [2. Conuersatio cum hominibus.] quæ pro nobis fecisti? Secundum quod pro nobis fecit, reddit nos certos de modo viuendi: nam natus est & incarnatus, & vixit taliter, quod haberemus præsentiam documenti a Iesu Christo nato de paupertate, dolore, despectu, quia in ipsis natus est, vixit, & finiuit.

[252] [3. Redemptio in cruce.] Tertium mysterium est suæ mortis, quia etiam ad hoc natus est, vt esset redemptio nostra & moreretur pro nobis. Quinque autem sunt consideranda in ista morte Christi. [Quinque in ea consideranda.] Primum declaratio & operatio nostræ salutis. Secundum est, nostra fortificatio, & victoria contra inimicos nostros. Tertium est repletio, & superabundantia amoris diuini manifestati per ipsam mortem. Quartum est, quod nos repleuit vna altissima, & euiscerata & profunda veritate: possumus enim per hoc cognoscere, videre, & intelligere, quomodo Deus Pater nobis ostendit, & clarificauit, & declarauit filium in ista Incarnatione sanctissima. Quintum est, quia per hoc possumus cognoscere, quomodo filius Dei manifestauit nobis Patrem, per obedientiam, quam seruauit in tota vita sua vsque ad mortem crucis, & per ipsam obediētiam respondit Deo Patri pro toto humano genere. Fac me dignam o increate Deus cognoscere profundum amoris tui, & abyssum ardentissimæ tuæ caritatis. Fac me dignam intelligere ineffabilem caritatem, quam communicasti nobis, quando ostendisti nobis filium tuum Iesum Christum in ista Incarnatione, & quando iste filius tuus manifestauit te esse patrem nobis. O admirabilis amor, & iucundus, quia in te est omnis sapor omnis suauitatis, & omne delectamentum: & ita est contemplatio, quæ eleuat animam de mundo, & facit eam stare supra se, & esse pacificatam, & tranquillatam.

[253] Quartum mysterium est in resurrectione, in qua duo sunt consideranda. Primum est, [4. Resurrectio.] quod sua resurrectio dat nobis firmam spem de nostra resurrectione. [Duo in ea considerāda.] Secundum est, quod facit nos cognoscere resurrectionem spiritualem, quam Deus facit per suam gratiam, quando de mortuo facit viuum, de infirmo facit sanum. O altissimum & inenarrabile, & incognitum, & ineffabile mysterium, in quo adimplesti perfectionem nostram! Fac me Domine dignam cognoscere istud altissimum mysterium. [5. Adscensio.] Quintum mysteriū est, Adscensionis. O Domine fac me dignam esse capacem cognoscere altissimum mysterium Adscēsionis tuæ, in quo repleta est tota salus nostra. O Iesu Christe tunc posuisti nos in possessionem Patris tui & nostri. Ista quinque mysteria sunt schola illorum qui sunt veri scholares, schola verax vbi discuntur ista quinque mysteria, est schola cōtinuæ orationis. Fac igitur me Domine intelligere, & cognoscere supernam caritatem, cum qua creasti me, & redemisti. O incomprehensibilis, fac me capacem ad intelligendum tuam inestimabilem, & ardentissimam caritatem, & illam euisceratam dilectionem, qua elegisti genus humanū ab æterno ad obtinendum visionem tuam, & tu altissime dignatus es velle videre nostram. Fac nos Domine cognoscere culpam nostram, vt effugiamus pœnas, quas minatus es ingratis, & non recognoscentibus hæc ineffabilia mysteria & beneficia tua.

[254] Post ista locuta est de septem donis siue beneficiis specialissimis nobis a diuina bonitate collatis, [c. 69.] & dixit: [Septem dona a Deo homini data.] O dulcissime Domine fac me capacem ad intelligendum ista septem dona, quæ nobis dedisti inter multitudinem aliorum donorum tuorum. Primum donum est ineffabilis creatio. Secundum est, admirabilis electio, qua dignatus es nos eligere ad gloriam tuam. Tertium est, donum ineffabile, quod nobis fecisti, quando tuum filium misisti, vt nobis daret vitam. Quartum est, donum altissimum tuæ bonitatis, quando dignatus es me facere sensibilem, & rationalem, & non bestiam nec irrationalem. Hæc admirabilis ratio, quam in me posuisti, facit in me tria. Primum est, quia per ipsam cognosco te admirabilem. Secundum est, quia facit me cognoscere peccata mea. Tertium est, quia per ipsam mediante gratia tua resisto sensualitati meæ ad peccata inclinanti. O incomprehensibilis, quia nihil aliud est supra istud donum, quod nobis donasti. Formasti nos Domine ad formam tuam, & fecisti nos rationales, & induisti nos tuo lumine, & de tua ratione. Quintum donum est intellectus. Fac nos Domine cognoscere id donum, quod dedisti nobis, scilicet, intellectum, vt possimus te Deum meum intelligere. Sextum donum est sapientia. O Domine fac me sapere ardentissimam caritatem tuam, cum qua donasti nobis istud donum, scilicet sapientiam. O in veritate istud donum omnium donorum est maximum, scilicet sapere te in veritate. Septimum donum est amor. O summum esse, fac me intelligere istud donum, quia omnes Angeli & Sancti non habent aliud videre, nisi videre te amatum, & amare te & contemplari. O donum quod est super omne donum, quia tu ipse es amor. O summum bonum dignatus es facere nos te amorem cognoscere, [Vis efficax amoris diuini in anima.] & facis nos amare talem amorem: & ideo illi, qui venient ante faciem tuam, erunt remunerati secundum amorem, quem habuerant, & nihil aliud est, quod ducat contemplatores ad contemplandum, nisi verus amor. O admirabile, mirabilia facis tu in filiis tuis! O supernum bonum! O incomprehensibilis bonitas, & caritas ardentissima! O diuina persona, quæ dignasti nos substantificare in medio substantiæ tuæ! O istud est mirabile supra omne mirabile, quod facis in filiis tuis! O occultum admirabile! Non est intellectus humanus, qui ad istam substantiam non deficiat. Sed cum gratia & lumine diuino sentimus dictam substantiam: & ista est artha illorum, qui sunt veri solitarij: & omnes chori Angelorum sunt hic occupati, & in ista occupatione occupent se omnes illi, qui sunt veri contemplatores, & postea erunt solitarij & a terra separati. Istorum conuersatio in cælis est. Deo gratias, Amen.

CAPVT XXIII. Angelæ testamentum: mors.

[255] [c. 70.] Testamentvm & vltima admonitio sancte Matris Angelæ, quam fecit filiis suis, dum esset morti propinqua, sic dicens: Filioli mei quæ dico vobis, non dico solum nisi propter amorem Dei, & vt promisi vobis, quod non libenter porto sub terram aliquid, quod vobis possit prodesse. Ecce Deus dicit animæ: Omnia mea tua sunt. O quis est, qui mereatur hoc, quod omnia bona Dei sunt sua! o in veritate non est aliud quod mereatur hoc, nisi caritas. In hoc autem quod volo dicere nihil habeo facere ex me, sed totum est Dei. [Filij spirituales curæ B. Angelæ a Deo traditi.] Nam placuit diuinæ bonitati dare mihi curam & sollicitudinē omnium filiorum suorum, & filiarum suarum, qui sunt in hoc mundo, & vltra & citra mare: ego autem custodiui eos, vt potui, & doloraui eos, & plures fuerunt dolores pro eis quam vos credatis. O Deus meus amodo reassigno eos tibi, & rogo per ineffabilem tuam caritatem, vt custodias eos ab omni malo, & conserues eos in omni bono in amore paupertatis, despectus, & doloris, & in transformatione, & in imitatione tuæ vitæ, & perfectionis, quam nobis verbo, & facto, & vita viua ostendere placuisti.

[256] O filioli mei amantissimi exhortor hac exhortatione vltima, vt studeatis esse parui, & vere humiles, & mansueti non solum opere exterius, imo & ex profundo corde, vt veresitis scholares, & vere discipuli illius, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. Non curetis de potētia, honoribus, nec prælationibus. O filioli mei studeatis esse parui, [Commendat suis studium abnegationis.] vt Christus exaltet vos in perfectione meritorum & suæ gratiæ. Sitis ita humiles, quod tamquam nihil vos existere cōtinue æstimetur. Maledictæ sunt istæ sufficientiæ quæ tollunt animam, scilicet potentia, honores in prælatione. Fugite ab illis, quoniam magna deceptio, & periculum est in ipsis, licet minor deceptio sit in ipsis, quam in sufficientiis spiritualibus, scilicet in scire loqui de Deo, intelligere scripturam, facere magnas plasmas, habere cor quasi occupatum in rebus spiritualibus. Multotiens enim isti tales in errorem cadunt, & difficilius corriguntur, quam qui habent temporales sufficientias: igitur æstimetis vos esse nihil. O nihil incognitum! o nihil incognitum! In veritate anima non potest habere meliorem visionem, nec scientiam, quam videre suum nihil, & stare in suo carcere.

[257] O filioli mei, studeatis habere caritatem, sine qua non est salus nec meritū. Ecce Deus dicit: Omnia mea, tua sunt. O quis est qui mereatur hoc, [Inculcat caritatem Dei & proximi.] quod omnia bona Dei sint sua! In veritate non est aliud, quod mereatur nisi caritas. O filioli mei & patres & fratres studete vos diligere inuicem, & habere istam caritatem, & mutuam dilectionem, hac enim meretur anima hereditare bona diuina: & exhortor, vt non solum habere velitis istam caritatem inter vos, imo etiam ad omnes gentes. Dico enim vobis, quod plus recepit anima mea de Deo, quando ploraui & doloraui peccata proximi, quam mea. Et mundus trufat de hoc quod dico, quod homo posset plorare peccata proximi, sicut sua, vel plus quam sua, quia videtur esse contra naturam. Sed caritas, quæ hoc facit, non est de hoc mundo. [Cauēdum iudicium temerariū.] O filioli mei studeatis habere istam caritatem, & neminem iudicetis: & si videritis hominem peccare mortaliter, non dico, quod non displiceat vobis peccatum, & quod non debeatis abhorrere peccatum, sed dico, quod non iudicetis peccantes, nec contemnatis, quia nescitis iudicia Dei: nam multi apud homines videntur damnati, qui apud Deum sunt saluati, & multi apud homines videntur saluati, qui apud Deum iam sunt reprobati, & damnati. Et scirem vobis dicere, quod aliqui sunt, quos vos despexistis, de quibus habeo firmam spem, quod Deus reducet eos ad viam suam.

[258] [Testamentum Angelæ.] Ego non facio aliud testamentum nisi quod recommendo vobis istam mutuam dilectionem, & profundam humilitatem. Et relinquo vobis totam hereditatem meam, quæ etiam Christi Iesu est, scilicet paupertatem, dolorem, & despectum, vitam videlicet Christi. Illi qui habebunt istam hereditatem, scilicet vitæ Christi, erunt mihi filij, filij enim sunt Dei: & non est dubium, quod postea non habebunt hereditatem vitæ æternæ. [Impartitur singulis benedictionem.] His dictis imposuit manum suam supra caput singulorum, & ait: Benedicti sitis a Domino, & a me, filioli mei vos, & omnes alij, qui hic præsentes non sunt, & sicut significatum est mihi, & demonstratum a Domino, ita istam æternam benedictionem vobis concedo præsentibus & absentibus: idem Christus det eam vobis cum illa manu, quæ fuit in cruce clauata.

[259] Postmodum vero ipsa Angela vltima in infirmitate quassata, ac mente ipsius abundantius solito in abysso diuinæ infinitatis absorpta, interrupte & cum interpolatione loquebatur, & raro; verba tamē illius, prout capere poteramus qui præsentes eramus, breuiter recollegimus; quæ sunt hæc. Dixit quadam vice, circa festum natiuitatis Domini, quo tēpore ipsa transiuit ad Christum, dixit: Verbum caro factum est, & post magnam moram quasi aliunde veniens, dixit: O omnis creatura deficit, & totus intellectus Angelicus non sufficit & interrogata a nobis: Ad quid deficit omnis creatura, & intellectus Angelicus non sufficit? Respondit: Ad comprehendendum. Et postea dixit: O in veritate, ecce Deus meus, qui mihi reddidit promissum, quia Christus filius suus presentauit me Patri. Dixerat enim ante: Scitis vos quia Christus erat in naui, & tempestas erat ibi magna? In veritate ita est aliquando in anima, quando permittit tentationes venire, & ipse videtur dormire. Et iterum dixit: In veritate, donec Deus permittat personam totam pieçari vel conteri, & suppeditari, non sinit aliquando finire tentationes & tempestates: & hoc facit specialiter filiis suis legitimis. Item alia vice dixit nobis: O filioli mei, libenter dicerē vobis aliqua verba, si scirem quod Deus me non deciperet. Scilicet de promissione sui exitus, quia propter desiderium moriendi timebat multum, sicut ipsa dicebat, ne de illa infirmitate laberetur. Et dixit: Ista quæ volo dicere non dico, nisi vt vos sequamini illud, quod non sum secuta ego. Et postea subiunxit: Anima mea lauata est & mundata in sanguine Christi, qui erat ita recens & calidus sicut si statim exiret de corpore crucifixi. Et dictum fuit animæ tunc: Hoc est illud, quod mundauit te. Et respondit anima: O Deus meus ero decepta? Et dictum fuit sibi: Non. Postea dixit: Christus filius Dei me modo præsentauit Patri, & dicta sunt mihi ista verba: O spōsa & speciosa! o amata a me cum dilectione & in veritate, nolo quod venias ad me cum istis doloribus, sed cum iubilo & lætitia innumerabili, [Vestis gloriosa morienti præparata.] sicut decet Regem ducere sponsam suam diu amatam cum regio vestimēto; & demonstrauit mihi vestimentum, quemadmodum demonstrat sponsus sponsæ suæ diu & multum amatæ: sed hoc non erat de purpura, nec scarleto: nec de * sendalo, nec de samito; sed erat quoddam lumen mirificum, quo vestitur anima. Et tunc ostendit mihi ipsum sponsum Verbum æternum, ita quod modo intelligo quid est Verbum: & quid est dicere Verbum, scilicet, Verbum quod voluit Incarnari pro me, & ipsum Verbum transitum fecit per me, [Christus amplexatur morientem.] & totam me tetigit, & amplexatus est me, & dixit mihi: Veni dilecta mea, sponsa amata, cum vera dilectione; veni, quia omnes Sancti expectant te cum lætitia. Dixit etiam mihi: Ego non committam te Angelis, nec aliis Sanctis vt te deducant, sed ego personaliter veniam pro te, & assumam te ad me; tu enim mihi facta es conueniens, & grata meæ maiestati.

[260] [In morte occurrunt quæ in vita agitata.] Dum igitur esset prope transitum, scilicet, die præcedenti, dicebat frequenter: Pater in manus tuas commendo animam meam, & spiritum meum. Et semel post illud verbum, dixit nobis præsentibus: Modo ad istud verbum responsio mihi facta est talis: Quod impressum est cordi tuo in vita, impossibile est, quod non habeas in morte. Et tunc diximus: Ergo vis recedere, & relinquere nos? Et illa respondit: Tantum celaui vobis, sed amodo non celo vobis plus, dico vobis, quod omnino debeo recedere. [Ante mortem omnibus cruciatibus liberatur.] Eodem die cessantibus doloribus cunctis, quibus multis diebus ante per singula mēbra interius & exterius tormētata horribiliter fuerat, & multipliciter afflicta, in tanta quiete corporis, & spiritus iucunditate iacebat, quod iam videbatur de promissa sibi lætitia degustare. Tunc vero interrogauimus eam, si prædictus iubilus erat sibi adhuc datus, & ipsa respondit, quod iam inceperat iubilus supradictus. Et in hac quiete corporis, & spiritus iucunditate vsque post completorium die sabbati lætissima iacens, multis fratribus circumsistētibus eam, & mysteriorum officia exhibentibus, ipsa die, scilicet in octaua Innocentium, [Quiete moritur quinta Ianuarij.] vltima hora diei, quasi leuiter dormiens, requieuit in pace. Et anima illa sanctissima soluta a carne, in abyssum diem infinitatis absorpta, innocētiæ & immortalitatis stolam a Christo suo spōso recepit, regnatura cum Christo; quo nos ipse per virtutem suæ crucis, & per merita suæ Virginis Matris, & per intercessionem huius sanctissimæ Matris nostræ Angelæ deducat, Amen. Transiit autem venerabilis sponsa Christi Angela de Fulginio ex huius mundi naufragio ad cæli gaudia longo sibi ante tempore promissa, Anno Dominicæ Incarnationis M. CCC. IX. pridie Nonas Ianuarij, tempore Domini Clementis Papæ V.

[Annotatum]

* MS. tendato.

DE B. ANGELA, EIVSQVE VITA Vbertini de Casali, & Maximil. Sandæi, iudicia.

Angela de Fulginio, vidua (B.)

Adiicienda huc videntur quæ de B. Angela duo præclari scriptores tradidere. Prior est Vbertinus de Casali, magna pietate & eximio spiritu vir. Hic Prologo I. lib. 1. Arboris vitæ crucifixæ Iesu, ita scribit: Vigesimoquinto autem anno religionis meæ deformatæ (is fuit, vt ex aliis locis patet, Christi M. CC. XCV III.) miro modo, quem pretereo, ad reuerendæ Matris & sanctissimæ Angelæ de Fulgineo, vere Angelicæ vitæ in terris, misericorditer me adduxit notitiam. Cui sic cordis mei defectus, [Vbertinus ad virtutem, Angelæ monitis, inflammatus.] & sua secreta beneficia reuelauit Iesus, vt dubitare non possem ipsum esse, qui loquebatur in illa: & sic omnia dona mea prima, per meam malitiam perdita, in immensum multiplicata restituit; vt iam ex tunc non fuerim ille qui fui. Et in expertis prius suæ veritatis inflāmantis splendoribus totam mentis meæ faciem immutauit; & infirmitates & languores ab anima & corpore sic repulit, & priores distractiones renouauit; vt nullus sanæ mentis, qui me prius cognouerit, habeat dubitare, quin spiritus Christi in me sit de nouo genitus. Ac per hoc velint nolint æmuli detrahentes sanctitati irreprehensibilis vitæ illius sanctissimæ animæ, & mutationi diuinæ, quæ ad eius verbum & meritum oritur in vita multorum, ipsa Angela est constituta a Deo, respectu multorum filiorum spiritualium, Mater pulcræ dilectionis & timoris & magnitudinis & sanctæ spei: quia veniunt eis omnia bona pariter cum illa, & innumerabilis honestas per manus illius; etiā multis, qui fuerant prioribus tēporibus dissoluti. Magnum sancti & a Deo illuminati scriptoris de Angela testimonium.

Alter est Maximilianus Sandæus, Societatis nostræ Theologus scriptis longe clarißimus. Is Theologiæ variæ lib. 1. commentat. 19. cum de Angela quædam, verbis fere Arnaldi, retulisset, de eius statu, conditione, occupatione, sapientia, quæ ei diuinitus donata, Euangelicæ perfectionis studio, secretorum diuinorum notitia, &c. ista subdit: Ita præludit opusculo, quod narrationes & monita continet Angelæ de Fulginio vir pius. Id opusculū qui legit (& vtinam multi legerent! [Vitæ S. Angelæ præconiū.]) dicere cogitur: Non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente, sexu, conditione hominum destinat aliquos, quibus secreta sua gratiosissime pandit, & sapientiam sacram infundit. Talis fuit Angela, Theologorum Magistra, cuius doctrina, vt est in argumento libri, tota fuit excerpta & extracta ex illo libro vitæ intus & foris scripto, qui est Iesus Christus Dominus noster, verus Deus & homo, Theologiæ infusæ donator.

Idem Commentat. 43. eiusdem libri 3. agens de Theologia intuitiua religiosorum diuinis visionibus clarorum, de Angela sic scribit: In huius quoque pientissimæ matronæ scriptis adeo frequens est mentio visionum, & quidem Dei ac sanctissimæ Trinitatis, vt suspicari quis posset, si cui ex animabus Deo dilectis, in hac vita mortali facta fuisset Theologiæ intuitiuæ gratia, [An viderit Deum Angela.] eam Angelæ minime defuisse. Præstat tamen & in hac, vt in multis aliis eximiis, quamdam eminentissimæ contemplationis speciem, infra claram Essentiæ Diuinæ visionem, quam hoc Beatis proprium donum agnoscere. Quod ipsa nonnumquam insinuat, tenebras visionibus suis immixtas fuisse haud dissimulans. Confirmat id pluribus ex eius vita allatis locis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Angela von Foligno

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Angela von Foligno

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.