DE S. ANTERO PAPA ET MARTYRE.
An. Chr. CCXXXVI.
[Commentarius]
Anteros, Papa Martyr Romae (S.)
[1] [S. Anteros Papa.] Anteros Papa, qui aliis Antherus, Anterus, Antherius, in sacros fastos pridem relatus, vt patet ex veteri Martyrologio Romano, Beda, Vsuardo, Adone, Bellino, Maurolyco, & ceteris.
[2] De eo hæc habet liber de Romanis Pontificibus: Anteros natione Græcus, ex patre Romulo, sedit annis XII. (expungunt alij annorum numerum) mense vno, diebus XII. martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximini & Africani Coss. Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisiuit, & in Ecclesia recondidit: propter quod a * Maximo Præfecto martyrio coronatus est. Hic fecit ordinationem vnam per mensem Decembris, Episcopum vnum. (addit codex Baronij: Fundis in Campania.) Qui etiam sepultus est in cœmiterio Calixti, via Appia III. Nonas Ianuarij: & cessauit Episcopatus dies XIII. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ tradit ex Petelia vrbe magnæ Græciæ maritima oriundum fuisse. [Ex Petelia vrbe ortus.]
[3] Porro de Martyrum Actis describi solitis ista habet Baronius tom. 2. an. 238. n. 2. [Acta Martyrū per 7. Notarios describi solita.] A Clemente Papa primum magna diligentia curatum fuit, vt a septem Notariis, per regiones Vrbis diuisis, gesta Martyrum scriberentur. Deinde Fabianus Papa, qui successit Antero, de quo est sermo, vt magis magisque historiæ veritati consultum foret, septem Notariis huic operi adscriptis, qui Acta Martyrum integra exciperent, septem præfecit Subdiaconos. Porro Notariorum opus fuisse existimamus, vt non ipsa tantum Acta, cruciatus nempe, diraque ac sæpius repetita tormenta describerent, sed etiam quæcumque iidem sancti Martyres locuti essent, dum caperentur, ac publice torquerentur; quæ item ad supplicia ducti, fuissent interlocuti, memoriæ commendarent.
[4] Illa autem quæ intra cancellos, obducto velo, coram iudicibus, cum de ipsis quæstio haberetur, iidem rogati dicerent; publicorum Exceptorum muneris erat, cuncta scriptis mandare, [Alia ab Exceptoribus redempta.] & inter publica Acta referre: quæ cum agerentur in prouinciis Proconsularia ab Augustino & aliis dicta reperimus. Porro hæc ipsa, vel horum potius exemplum, a Christianis collata pecunia redimi solebant, & inter Acta Martyrum sedulo asseruari. Quæ vero extra cancellos cum Martyribus agerentur vel dicerentur, ab Ecclesiæ Notariis, magna adhibita cautela, consuetis notis quam celerrime tabulis adnotabantur. Hæc Baronius. Olim S. Anteros festo simplici colebatur, vt ante diximus.
[Annotatum]
* Baron. Maximini.