DE S. APOLLINARE SYNCLETICA, QVÆ DOROTHEVS DICTA.
Initio Secvli V.
[Praefatio]
Apollinaris Syncletica, dicta Dorotheus, Virgo in Aegypto (S.) Auctore Synchrono.
[1] Hanc quoque, vt superiorem Syncleticam, Græci IV. Ianuar. Latini V. celebrant. Martyrologium Romanum: Eodem die S. Apollinaris Virginis. Molanus: Item, vt notat Metaphrastes, B. Apollinaris virginis. [S. Apollinaris nomē in Martyrolog.] Menæa vero IV. Ianuarij: Eodem die S. Apollinariæ Syncleticæ, seu Patriciæ. Tum vitam eius pluribus narrant, quam, quod cum Metaphraste re omnino consentiat, extetq; in Viridario Matthæi Raderi nostri, hic omittimus. Sed ex eiusdem Raderi doctißimis obseruationibus quædā hic adscribere est visum.
[2] [Vnde Syncletica dicta.] Syncletica, inquit, fortasse ab Anthemij patris dignitate, Senatoria & Patricia dicta est. Quamquam hoc nomine aliæ sacræ virgines legantur. Variant autem scriptorum sententiæ de hoc Anthemio, quem Metaphrastes Imperatorē Occidentis a Leone Magno creatum affirmat. [Pater eius, auus Anthemij Imperatoris;] Alij maiorem Anthemium Anthemij Imperatoris auum existimant, qui tamen Consularis Præfectus vrbi, & pro Imperatore fuit, cum defuncto Arcadio, pro Theodosio iuniore pupillo, magna cum fide & laude Imperium administrauit. Consulatum gessit cum Stilicone II. Cos. anno Christi CD. V, cuius laudes & Acta recitat ex D. Chrysostomo & Theodoreto Baronius ad an. 405. nu.1.2.3. qui illum Anthemij Imperatoris auum nominat. Sidonius Apollinaris hunc Anthemium in Panegyrico Anthemij Imperatoris, socerum Procopij patris, hoc carmine laudat, v.94. Huic socer Anthemius Præfectus, Consul & idem, Iudiciis populos, atque annum nomine rexit. Fuit ergo Philippi Prefecti Constantinopolitani illius, qui * S. Paulum Patriarcham Constantinopolitanum interfecit, nepos, Procopij socer, Anthem17.12.2014style="color:red">[Vir præclarus.] vir insigni pietate, æquitate, modestia, dignus omnino tali filia pater, & tali patre filia, indignus tam immani auo, de quo Socrates Eccles. hist. lib.7.cap.1. Theodoretus histor. Patrum lib.9. cap.8. D. Chrysostomus epist. Cucuso missis, ep. 147. Niceph.lib.14.cap.1. Tripart. historia lib.11.cap.1. Fuit & Præfectus Prætorio, vt ex Constitut. Arcadij, Honorij, Theodosij cōstat. Extat eius cum ** Aphraate sanctissimo Anachoreta, cum ex Persica legatione rediret, colloquium.
[3] [Licuit Apollinari virilē habitum sumere.] Dorothei nomen sibi adsciuit Apollinaris, sacro Monachorum cultu latendi causa sumpto. Quamquam enim sacræ litteræ, & litterarum sacrarum interpretes, Tertullianus, Cyprianus, & alij hos secuti, rem Deo inuisam & abominandam tradunt, si vir feminam, aut femina virum simulet; exponunt tamen legem sacri & politici Scriptores, licere pio certoque fine nonnumquam vestem & nomina permutare, cum id periculum innoxiæ vitæ vel pudoris, vel etiam honesta piaque caussa permittunt, vel exigunt. Quod vsque adeo certum est, vti multæ cum virgines, tum matronæ miris clare factis & operibus in Diuorū censum venerint, quales memorantur, Eugenia, quæ se Eugenium dixit, cuius laudes omnia Martyrologia cum Alcimo Auito, Fortunato, Altelmo, Metaphraste predicant, XXV. [Variæ quæ idem fecerunt.] Decembris; Euphrosyna Smaragdus non vano nomine appellata, XI. Februarij. Pelagia seu Pelagius, VIII. Octobris; Theodora Alexandrina, XXVIII. Aprilis; Antonina, III, Maij; Athanasia; Susanna, XV. Decembris; Marina, XVIII. Iunij; Anastasia Patricia, X. Martij; Anna matrona, XXIX. Octobris; Anonyma quoque illa a Sophronio in Prato spirituali laudata cap.170. & Glaphyra virgo Constantiæ Augustæ Cōstantini Magni sororis, Licinij coniugis pedisequa, XIII. Ianuarij; Baron. Annal.3.an. Christi 316.nu.14. Iachelina virgo illustris, & soror Comitis Apulie. Speculum magnum Exemplorum, p. 326. Euphemiana, dicta Euphemianus, Menæa XXIX. Octob. Hactenus Raderus: sed fefellit eum memoria, dum Annam matronam & Euphemianam diuersas censuit. Anna enim matrona Constantinopolitana, eunuchum se habitu ferens, inter monachos versata est, dictaq; Euphemianus: Euphemianæ nusquam nomen lego. Quod de Iachelina, siue Iakelina, aut Iaquelina refert, id in veteri Speculo Exempl. extat dist.5. Exempl. 65. in Speculo Ioannis Maioris nostri verbo Virgo. Exemplo 4. ex Cantipratano lib.2.cap.29.§38.
[4] [Alia Syncletica virgo.] Aliam Syncleticam virginem, huius fere æqualem, celebrat Cœlius Sedulius Presbyter in epistola ad Macedonium, quæ est Præfatio Paschalis carminis, quam & summis extollit laudibus cum Perpetua sorore coniugata. Quis non optet, inquit, & ambiat eximio *** Syncletices sacræ virginis & ministræ Christi placere iudicio, quæ superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate prouexit ad gloriam, vt in cœlestis patriæ Senatu fieri mereatur **** Allecta? Vere dignum, in quo habitat Dominus, templum, ieuniis castigatum, orationibus refertum, puritate mūdissimum! Scripturas etiam Ecclesiastici dogmatis ita sitiens epotauit, vt, nisi sexus licentia defuisset, ***** posset & docere, ****** licet & in membris feminei corporis animus sit virilis. De quotidiane vero misericordiæ dispēsatione reticeo, quam sic exercet vt sileat; sic largitur vt lateat. Indicat tamen eius pauper habitus, vbi census proficiat diues. Et vt magnitudo tantæ prudentiæ ******* gemina resplendens lampade, plus luceret, habet & germanam nomine meritoque Perpetuam, [Syncleticæ soror Perpetua.] annis imparem, factis æqualem, æuo teneram, probitate grandæuam: quæ dum nominis sui dignitate pascitur, sic viuit, vt nequeat amittere quod vocatur. Illustris maritali potentia, illustrior religione diuina; proximam virginitati continet palmam in coniugij fœdere permanens pudica. Cetera præter conspicuos (vtpote nuptæ conuenientes) ornatus, quæ de sorore diximus, in huius quoque moribus inuenimus. Hactenus Sedulius. De nostra autem Apollinare Syncletica miror in vitis PP. nullam fieri mentionem. Si Macarius, in cuius illa cœnobio habitauit, Alexandrinus ille est, cuius vitam II. Ianuarij dedimus, (vti omnino probabile fit) facile coniici potest, non diu post annum Christi C D. fuisse superstitem Apollinarem.
[Annotata]
* 7. Iun.
** 7. April.
*** MS. Blandin. Sincliticis: edita Syndeticis.
**** Ita MS. & recte. At Scottus noster nescio ex quo codice legebat Athleta, mendose.
***** Scott. potuisset.
****** Scott. & Rosvveyd. quam.
******* A MS. meo abest gemina lampade.
VITA S. APOLLINARIS SYNCLETICÆ AVCTORE SYNCHRONO APVD METAPHRASTEN.
Apollinaris Syncletica, dicta Dorotheus, Virgo in Aegypto (S.)
Auctore Synchrono.
CAPVT I. S. Apollinaris proficiscitur Hierosolymam & Alexandriam pietatis caussa.
[1] Imperante inprimis pio * Imperatore Anthemio, Imperatoris filio, qui habuit duas filias: [S. Apollinaris recusat nuptias.] ex quibus vna habebat spiritum immūdum, altera autem ab ineunte ætate vacabat ecclesiis, martyriis, & orationibus. Erat vero eius nomen Apollinaris. Cum ea autem esset ætatis legitimæ, quærebant eius parentes eam marito coniungere; ea vero nolebat. Dicit vero quodam die suis parentibus: Cupio ire in monasterium. Ei autem dicunt parentes: Volumus te marito coniungere. Ea vero dicit eis: Nolo coniungi marito, sed spero fore, vt quomodo Deus sanctas suas virgines custodiit impollutas, me quoque in suo timore custodiat impollutam. Nouum autem & admirabile videbatur parentibus, quod, cum esset id ætatis, talia diceret, Deum desiderans. Rursus eos rogabat, vt vnam adducerēt monacham, vt eam doceret psalterium & legere.
[2] [Litteris instituitur.] Imperator autem non parua affectus est molestia, quod eam vellet iungere matrimonio. Cum ea autem persisteret, & arrhas nollet accipere, ei dicunt eius parentes: Quid vis filia? Ea vero dicit eis: Rogo vos, vt me ad Deum adducatis, vt meæ virginitatis mercedem accipiatis. Illi autem cum vidissent eius mentem esse adeo firmam & immobilem, & a Deo adeo fuisse amatam, dicunt ei: Speramus, filia, fore vt fiat Dei voluntas. Paucis vero post diebus adduxerunt ad eam monachas, quæ eam docuerunt psalterium, & legere Scripturas.
[3] [Adit loca sancta.] Quodam autem die cum vterque considerent, ea dicit parentibus: Rogo vos, vt me dimittatis in loca sancta, vt orem & adorem sanctam ** resurrectionem, & crucem venerabilem. Illi vero non habebant propositū dimittendi eam, quoniam eam magis amabant, quam sororem eius, quæ vexabatur. Cum autem interiecto aliquo spatio temporis ea eis esset molesta, iussit Imperator, vt ad eam deferrentur pueri & ancillæ, & aurum & argentum, & ei dicunt: Accipe filia, & recede: imple votum tuum: Deus enim vult te suam esse seruam: eaque in nauem imposita, his pueris consequentibus, dixerunt ei: Filia, memento nostri in sanctis locis. Ea vero dicit: Quomodo mihi satisfecistis, vos quoque in die malo liberabit Dominus, & parentibus valere iussis, cœpit nauigare.
[4] Cum autem paucis diebus peruenissent *** Ascalonem, paucos dies illic manserunt propter maris iactationem. Ipsa vero orans in omnibus ecclesiis & monasteriis, eis quoque exhibebat, quæ erant necessaria. Aliquot autem post diebus, cum inuenissemus comites, venimus in sanctam ciuitatem. Cumque in quendam locum diuertissemus propter nostras sarcinas, puerosque & ancillas, qui vna erant, paullulum requieuimus. Eis autem dixit B. Apollinaris: [Orat pro parētibus.] Agite, adoremus beatam resurrectionem, & venerandam crucem. Porro autem eis orantibus, ea orabat pro suis parentibus. Cœpitque benefacere iis, qui opus habebant. Ibant vero assidue ad monasteria virginū perennium, & ad eos qui vitam agebant monasticam, & suppeditabat eis quæ erant necessaria.
[5] [Seruos manumittit.] Quodam autem die dicit vni ex iis, qui cum ea versabantur: Volo vos, si Deus velit, liberare. Hoc autem audito, affecti sunt molestia. Illa itaque dixit eis: Ne sitis animo anxij. Si Deus enim quid compungit meam humilitatem, præbebo ad vos alendos. Cumqueij accepissent eius benedictionem, ei ingentes gratias agebant. Cum vero recessissent, abiit cum iis, qui ei remanserant, ad Iordanem: & illic rursus præbuit iis, qui opus habebant. Cumque illinc profecti essent, rursus veniunt in sanctam ciuitatem.
[6] Elapsis autem aliquot diebus, cum suam complesset orationem, dicit eis, qui vna cum ea erant: Fratres mei, volo vos quoque liberare. Sed nunc eamus ad Alexandriam vsque, & S. **** Menam adoremus. Illi vero dixerunt: [Alexandriā abit.] Vt iubes Domina. Cum descendisset autem Ascalonem, distribuit in via iis, qui opus habebant: inuentoque nauigio, quod ibat Alexandriam, eo nauigarunt. Audiuit autem is, qui erat Præses eo tempore, & misit ad eam adorandam. Ea vero non passa est, sed noctu venit in Prætorium, & adorauit Præsidem & eius vxorem. [Secularem Præsidem honorat.] Illi vero ad pedes eius procidunt, dicentes: Quæsumus, Domina, cur sic fecisti? Nos misimus qui venirent ad tuos pedes, & tu Domina nostra venisti ad nostros pedes? Ea vero dicit eis: Vultis mihi rem gratam facere? Dicunt ei: Certe Domina. Ea vero dicit eis: Dimittite me, quoniam volo ire oratum ad S. Menam. Illi autem cum præclaris donis eam dimiserunt. Ea vero accipiens, omnia distribuit pauperibus.
[Annotata]
* Fuit hic Anthemius, vt iam ex Radero diximus, Anthemij Imperatoris auus, Theodosij iunioris in pueritia moderator.
** Id est, templum resurrectionis Dominicæ.
*** Ascalon vrbs maritima Palæstinæ, celebris in sacra Scriptura, vicina Ægypto.
**** Hic est S. Menas siue Mennas, qui in Phrygia passus. de eo & hoc eius templo XI. Nouemb.
CAPVT II. Habitu monachi fugit in solitudinem.
[7] Cvm autem in ciuitate mansisset paucos dies, ibat vbique in monasteria, & assidue eis suppeditabat. In eo autem loco, in quo habebat domum, inuenit vnam vetulam, cui præbuit modicam benedictionem, & dixit ei: Accipe soror, & abi in ecclesiam, & eme mihi vnum * lebetonarium monasticum, & similiter humerale, & cucullam, accipe etiam cingulum. [Emit vestes monasticas.] Abiens vero vetula, ei hac in re inseruit. Cum ea autem attulisset, ei precata est, dicens: Deus te adiuuet, ** Mamma. Cumq; accepisset, occultauit propter pueros. Quando autem voluit egredi ad S. Menam, iis omnibus manumissis, dedit eis id quod erat ad victum necessarium, & eos dimisit. Illi vero ei bene precati, recesserunt.
[8] Cum autem secum accepisset eunuchum vnum, & vnum senem, naui venit in *** Lemnam. Cumque peruenissent ad ædes Philoxeni, didicit is qui erat illic Paramonarius, **** venitque cum magno apparatu, dicitque ei procidens: Domina mea, vbi iubes me manere donec ascenderis, & tuam feceris orationem? [Recusat quidquam gratis accipere.] Ipsa vero eum rogauit cum sacramento, vt nihil ad se afferretur. Dicit autem ei: Fac officium caritatis. Affer ad me quatuor animalia, vt ascendens adorem S. Menam. Ille autem die sequenti adduxit animalia. Ea vero dixit: Crede, Domine, eis non insidebo, nisi eorum mercedem dedero. Cum dedisset plusquam dari consueuisset, valedixit Oeconomo. Ipse autem recessit, accepta ab ea benedictione.
[9] [Adorat sepulchrum S. Menæ.] Cum ea autem ascendisset, fecit vt agaso etiam alterum animal ascenderet. Cumque peruenissent ad S. Menam, eius venerabile monimentum adorauere. Audiuit autem Oeconomus, & venit in clero ad eam adorandam. Illa vero ex eo affecta est molestia. Nolebat enim cognosci. Oeconomus autem eam rogabat, dicens: Domina, iube in domo mea. Ea vero dicit ei: Ego volo vnum diem manere in ecclesia, donec me Deus dimiserit eo, quo sum abitura, misitque ad eam Sancti benedictionem. Distribuit autem iis, qui opus habebant. Post tres vero dies dicit Oeconomo: Fungere officio caritatis. Præbe mihi vnam lecticam, vt abeam & adorem Patres ***** Scetis. Is autem accersito vno lecticario, dixit ei: In nomine Dei affer ad me lecticam. Ille vero dixit: Iussisti. Beata autem adducit ad se puerum, qui ei remanserat, & benedictione ei data, eum quoque dimisit, dicens: Ora pro me.
[10] Cum sequenti autem die venisset lecticarius, māsit donec fuit vespera. Cumque valedixisset Oeconomo & puero, ascendit in lecticulam, habens intus vestes monachicas, & fecit vt pone ascenderet eunuchus, ante autem lecticarius. Cœpitque Beata orare, [Habitu monachi, degit in palude.] cum esset intus, & a Domino Deo petere auxilium. Circa mediam autem noctem peruenit ad paludem prope fontem, qui vsque in hodiernum diem dicitur Fons Apollinaris. Cumque lecticæ pelles aperuisset, Dei prouidentia inuenit ambos dormientes. Cumque se vestibus exuisset mundanis, induit se monastericis, dicens: Qui dedisti principium, vt hunc sanctum assequerer habitum, fac me dignam, vt eum ad finem perducam congruenter tuæ voluntati, Domine. Cumque se signasset, deiecit se e lectica, & ingressa est paludem. Deus autem cum vidisset eius in ipsum caritatem, effecit vt quamdiu vixit, ad nutrimentum ei palma suffecerit.
[11] Cum autem lecticarius & eunuchus excitati essent, & cognouissent eam non esse in lectica, valde sunt admirati. Inuenerunt enim vestes, quas ferebat, in lectica. Redeuntesque venerunt ad Sanctū, & Oeconomo de ea retulerunt, eius quoque vestes ei ostendentes. Stupefactusque, in ciuitatem ingressus est cum lecticario & eunucho, & exposuerunt Præsidi rem vniuersam. Præses vero perterritus, scribit epistolam ad patrem eius Imperatorem, significans ei omnia consequenter, missis etiam eius vestibus. Accepta autem eius epistola, & lecta, fleuit amare. Cum vero vidisset etiam vestes filiæ, [Renuntiatur eius fuga parentibus.] magis suis caligauit visceribus, & cœpit flere cum matre eius, & toto Senatu. Postea autem quieuerunt, Deo agentes gratias. Dixit vero Imperator: Deus qui eam elegisti, confirma eam in tuo timore. Cum omnes ergo rursus fleuissent, quidam ex iis dixerunt Imperatori: Reuera, Domine, ea est filia pij Imperatoris, ea est filia tuæ potentiæ. Hinc magis apparuerunt tua bona opera. Cumque ea dixissent, & his plura, omnes pro ea orabant.
[Annotata]
* Lebiton, lebeton, lebitonarium, lebetonarium, leuitio, genus quoddam erat colobij linei, vt habet Rosvveydus noster in Onomastico ad Vitas P P. at Suidas vestem ait monachicam fuisse e pilis compositam. Nota hic antiquorum monachorum vestes.
** Hæc vox auiam significat, vsurpatur & pro matre ac nutrice. Hic honoris ergo adhibita a virgine.
*** Non memini me alibi loci huius mentionem reperire.
**** Templi aut monasterij minister aut Oeconomus hoc nomine alibi appellatur.
***** Regio Ægypti a monachorum habitatione celebrata.
CAPVT III. In solitudine, & S. Macarij cœnobio sancte viuit.
[12] [Mira eius abstinētia & patientia.] Cvm Beata autem multos annos mansisset in palude, & strenue decertasset aduersus diabolum, euasit eius corpus tamquam pellis testudinis. Exesum enim fuerat a culicibus. Ipsa autem consumpta fuerat ab abstinentia, & a regula, quam seipsam docuerat. Quando vero Dominus Christus voluit eam facere dignam corona sanctorum Patrum, fecit vt ea egrederetur e palude. Ignorabatur autem ab omnibus, eam esse feminam, sed putabatur eunuchus. Apparuit vero ei in somnis, [Dorotheus vocatur.] qui dicebat: Si quis te interrogauerit, quomodo voceris, dic, Dorotheus. Cum esset autem mane, occurrit ei S. Macarius, & dicit ei: Benedic Pater. Illi autem, data sibi inuicem caritate, ambulabant in solitudine. Interrogauit vero Dorotheus, dicens: Pater, [Habitat in monasterio S. Macarij.] quis es? ille autem dixit: Ego sum * Macarius. Is vero dixit: Fungere officio caritatis: sine me habitare cum fratribus. Præbuit autem ei quoque cellam protinus. Totum ergo diem & noctem intense offerebat Deo supplicationes. Cœpit autem eam tentare diabolus nocturnis visionibus. [Tentationibus resistit.] Beata vero illa vehementer aduersus eum decertabat, ne declararet se esse mulierem. Se autem supra modum exercebat, neque ecclesiam relinquebat, nec regulam, noctu diuque Deum orans.
[13] Quodam autem die Abbas Macarius venit in eius cellam, & dicit ei: Fungere officio caritatis, bone frater: emitte nobis preces. Illa vero dicit: Pater, ego a te volo benedici. Cumque fecissent preces, sederunt. Eam autem rogauit Abbas Macarius, dicens: Dic mihi frater, vndenam venis, & quod est tibi nomen? Illa vero dixit: Vocor Dorotheus, & cum audiissem de sanctis, qui hic sunt, Patribus, volui vna cum eis habitare, si sim dignus. Dicit autem ei rursus senex: Quodnam opus facis? Ea vero dicit: Faciam, si quid me iubes. Is autem ostendit ei, vt faceret catenam. Deus vero volens ostendere eius animi fortitudinem, non declarauit Abbati Macario eam esse feminam, sed is tamquam virum eunuchum eam esse putabat. Multas autem curationes Deus per eam peregit. [Claret miraculis.]
[Annotatum]
* Macarius hic non fuit Ægyptius, de quo XV. Ianuar. sed videtur Alexandrinus fuisse, quem II. Ianuarij diximus in Scete præcipue habitasse, atque ad seculi a Christi natiuitate quinti initia peruenisse.
CAPVT IV. E sorore sua dæmonem pellit.
[14] [Dæmō eam prodere conatur.] Processv autem temporis dæmon, qui est bonis infestus, aggreditur eius sororem, quæ vexabatur a dæmone: erat autem cum Imperatoribus: cœpitque eam dæmon lacerare, & dicere: Nisi me acceperitis, & tuleritis in solitudinē, ex ea non egrediar. Volebat vero dæmon eius sororem conuincere, quod esset femina. Deus vero obstruxit dæmonem, ne ea diceret. Puellam autem valde vrgebat dæmon, vt iret in solitudinem. Quidam vero ex proceribus consulunt Imperatori, vt eam mittat. Tunc Imperator dimisit eam cum magno comitatu ad Patres in solitudinem. Cumque ij venissent in Scetim, nouit S. Macarius, propter quamnam causam adsint in illo loco, eisque progressus obuiam, excepit eos, & dixit: Quid huc acceditis, o filij? Illi vero dixerunt: Noster imprimis pius Imperator Anthemius misit filiam suam, vt per Deum curetur & preces vestras. Cum eam autem accepisset a cubiculario, deduxit eam ad Abbatem Dorotheum, & dicit ei: Fungere officio caritatis: quoniam est filia Imperatoris, & opus habet Patrum precibus & vestris. Ora pro ea, vt curetur. Hæc est enim merces tua.
[15] [Soror eius dæmoniaca, ei sanāda traditur.] Hæc autem cum audiisset, cœpit flere, & dicere: Quisnam ego sum peccator, quod de me talem concepistis opinionem? flexisque genibus dicebat: Concede mihi, Pater, vt mea peccata defleā: nam multa sunt. Ego enim sum imbecillus, planeque rudis & ignarus ad hanc rem. Dicit ei Abbas Macarius: An non sunt etiam alij Patres, qui per Deum signa faciunt? Sed tamen hæc remansit merces. Illa vero dicit: Fiat Dei voluntas, & mota pœnitentia, eam accepit in cellam, & nouit eam esse sororem, flensque conquieuit. Eam autem amplexa, dixit: Bene venisti soror, Dei vero opere fuit os obstructum dæmoni, ne argueret ancillam Dei, quod esset femina. Cum autem dæmon eam diu affligeret, per preces eum domuit.
CAPVT V. Impudicitiæ accusata ad parentes ducitur.
[16] [Dæmonem pellit.] Qvodam autem die dæmon cœpit eam affligere. Illa vero exurgens, manus suas extendit in celum, & flens Deo supplicauit pro sua sorore. Tunc clamans dæmon, dixit magna voce: O! vi pulsus a te egredior. Eaque prostrata est egressus. Cum eam autem accepisset, fert sanam in ecclesiam ad Patrum pedes, dicens: Ignoscite mihi, quod inter vos peccarim. Illi autem data pace, vocarunt homines Imperatoris, & eis tradiderunt sanam Imperatoris filiam. Qui adoratis omnibus Patribus, profecti sunt ad Imperatorē. Fuitque magnum gaudium in ciuitate propter filiam Imperatoris, Deumque glorificauerunt, videntes magnam puellæ modestiam. Beatus autem Dorotheus se magis humiliauit, supra modum exercens, fuitque perfectus signifer.
[17] [Dæmon eam impudicitiæ accusat.] Diabolus autem rursus subit filiam Imperatoris, & facit vt prægnans appareat. Cœpitque Imperator affici magno dolore, & eam interrogauit, dicens: Ex quo es prægnans? Ea vero illic nihil aliud respondit, nisi hoc solum: Nescio vndenam hoc mihi acciderit. Imperator vero eam magis examinabat. Tunc ei satanas hanc suggerit cogitationem, quod Monachus, qui eam circumducebat, ipse eam prægnantem reddiderit. Tunc magna ira repletus Imperator, misit ad perdendum eum locum. Cum autem Principes quam celerrime abiissent in Scetin, quærunt intelligere ea, quæ illic fiebant, dicentes: Date nobis Monachum, qui prægnantem reddidit filiam Imperatoris. Dei vero Sanctus Dorotheus, his verbis auditis, in medium processit, dicens: Ego sum. Afflicti sunt autem sancti Patres, & dixerunt: [Ducitur ad parentes:] Nos quoque tecum ibimus. Ea vero dixit eis: Domini mei, solummodo orate pro me, speroque in Deo, & in vestris precibus, fore vt cito vos adorem: & abeuntes in ecclesiam, venerunt cum toto conuentu Fratrum, factisque precibus simul egressi sunt, deducentes Abbatem Dorotheum. Sciebat enim Abbas Macarius in illo nil esse mali.
[18] Cumque ij peruenissent ad Imperatorem, procidit ad eius pedes Abbas Dorotheus, dicens: Rogo tuam pietatem vt cum silentio audiat de tua filia. [Declarat iis priuatim se esse eorum filiam.] Eamus seorsum, & ego vobis narrabo omnia. Non est enim ei illatum vitium, nec habet quidquam mali: absit. Postquam autem iuerunt seorsum ipsa & parentes eius, dixit eis: Per Dominum promittite mihi, quod si cognoueritis veritatē, dimittetis me in locū meum. Quod cum ei promisissent Imperator & eius vxor, dixit eis: Qui post Deum sanam fecit filiam vestram, est mea humilitas per Patrum preces. Illi vero his auditis obstupefacti, mansere muti, & attoniti. Eis autem dixit: Ego vos de hac re faciam certiores, & aperto collo sui colobij, ostendit suas mammas, & dixit: Pater, ego sum tua filia Apollinaris. Quod cum audissent eius parentes, obstupuerunt, & multæ fusæ sunt in illo die lacrymæ. Adduxerunt autem suam sororem, & dixerunt ei: Nostine hunc? Illa vero respondens, dixit: Revera hic est ille eunuchus, qui post Deum me sanauit, & procidens ad eius pedes, rogauit eum de suo vtero. Qui cum eam erexisset, & eius vtero manus imposuisset, eam sanam reddidit. [Fraudem dæmonis detegit.] Cum hoc autem vidissent, admirati sunt, & Deum glorificauerunt. Dixerūt itaque: Vere hæc est filia nostra Apollinaris. Fuit autem fletus cum gaudio in aula Imperatoris.
CAPVT VI. Reuersa ad monasterium moritur, ac mulier agnoscitur.
[19] Cvm autem paucos dies versata esset apud parentes, omnia eis narrauit. Quæ cum audissent, Deum laudarunt. Rogarunt vero eam, vt cum eis maneret, sed non tunc persuaserunt. Propterea autem quod ei promiserant, eam cum multis lacrymis emiserunt. Rogauit autem parentes suos, vt prose orarent. Illi vero ei dicunt: Deus cui fuisti desponsa, ipse perficiet tecum misericordiam. Memento autem nostri, filia, in sanctis tuis precibus. Quam cum amplexi essent, [Contempta pecunia, redit ad monasterium.] ipsam dimiserunt. Voluerunt autem ei dare pecuniam ad vsus Patrum, sed eas non accepit, dicens: Patres mei non habent opus pecuniis huius mundi, ne a bonis excidamus cælestibus. Factisque precibus, dimiserunt suam filiam lætantem & exultantem. Cum ea autem venisset in Scetim, susceperunt eam Fratres & Patres, & Deum laudauerunt, quod rediisset frater eorum sanus, & diem festum ei fecerunt.
[20] [Moritur.] Paucis autem post diebus, quando cognouit se esse e mundo exituram, dicit Abbati Macario: Fac officium caritatis. Si contigerit me e vita excedere, ne me componant Monachi. Is vero dicit ei: Quomodo potest hoc fieri? Ea autem consummata, venerunt sancti Patres, vt sanctum eius corpus lauarent. [Agnoscitur femina.] Viderunt autem eam esse sexu feminam, & exclamarunt, dicentes: Gloria tibi Christe, qui multos habes Sanctos occultos. Admiratus est autem Abbas Macarius, quod hoc sibi non fuisset reuelatum. Vna vero nocte videt visionem, quæ ei dicit: Ne angaris propterea. Oportet enim te coronari cum sanctis Patribus, qui sunt a sæculo. Tunc ei narrauit vitam, & nomen Beatæ. Allatisque sanctis eius reliquiis, eam posuerunt ad Orientem sanctæ ecclesiæ, in antro Abbatis Macarij cum gaudio & gloria, vsque in hodiernum diem, per Deum & sanctos Patres: [Fiunt miracula ad reliquias eius.] & post Sanctæ dormitionem peraguntur curationes, gratia & clementia Domini nostri Iesu Christi: cui gloria & potentia in sæcula, Amen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Apollinaris Syncletica
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Apollinaris Syncletica
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung