DE S. ARCADIO MARTYRE CÆSAREÆ IN MAVRITANIA.
Circiter an. CCLX.
[Praefatio]
Arcadius, Martyr Caesareae in Mauritania (S.)
[1] Celebrat S. Arcadij Martyris natalem Martyrologium Romanum his verbis: Eodem die S. Arcadij Martyris, genere & miraculis clari. Eadem habent Beda excusus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, & pleraque MSS. [S. Arcadij natalis.] etiam Vsuardi nomen præferentia. Breuius vetus Martyrol. Romanum, & MS. Centulense: Arcadij Martyris. Ast antiquißimum Martyrologium monasterij S. Germani de Pratis Parisiis, vel ipsius Vsuardi manu exaratum, vt quidam viri docti existimant, vel certe eadem ætate; aliudq; ibidem a 400. aut circiter annis scriptum: In Cæsarea Mauritaniæ S.Arcadij Martyris, genere & miraculis clari. Galesinius: In Mauritania S. Arcadij Martyris, qui variis iisque nouis suppliciis excruciatus, demum in suo sanguine volutatus, certaminis, quod constantissime pro Christo Domino subierat, palmam accepit. Agit de eo quoque Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 67. & Martyrologium Germanicum.
[2] Duo controuersa sunt, vbi & quando martyrium subierit. Acta habent in Achaia passum. [Vbi passus sit.] Sed facile est vt mendum irrepserit. Chronicon Dextri nomine editum ad an. 110. Christi num. 8. ista habet: S. Arcadius Vrsaonæ in Bætica patitur XII. die Ianuarij. Ad quem locum Biuarius: Debemus Dextro loci tanti Martyris sanguine consecrati notitiam. [An Ossunæ.] Vrsaoni quoque eum adscribit Rodericus Carus lib. 3. Antiquitat. Hispalen. cap. 5. idem Chronicon secutus, quod vnicam esse lucem ait sacrarum Antiquitatum Hispaniæ. Recte; si omnino constaret Fl. Dextrum illius Chronici auctorē esse, aut alia proferrentur Vrsaonensis Ecclesiæ monumenta. Est Vrsao, aliis Vrso, Genua Vrbanorum, Orsona, nunc Ossuna, in diœcesi Hispalensi oppidum, Ducatus titulo & academia illustre. De quo Ludouicus Nonius V. CL. Hispaniæ illustratæ cap. 15. [An potius Cæsareæ Mauritaniæ.] & Carus loco citato. Verum quod supra Vsuardus & Galesinius, idem tradit Petrus de Natalibus lib. 1. cap. 43. vbi de S. Zenone agens Veronensi Episcopo, eiusq; libros recensens, inter alia scripsisse ait Epistolam (an fortaßis martyrium voluit dicere?) Arcadij Martyris, tempore suo apud Mauritaniam passi. Legimus in MS. codice Ecclesiæ S. Martini Vltraiectinæ breuia S. Arcadij Acta, in quibus paßim Cæsareæ Mauritaniæ passus dicebatur.
[3] Aetatem satis indicat Petrus, dum ait S. Zenonis tempore coronatum. [Quando vixerit.] At Gallieni tempore (non Constantij, vt vult Matthias Lamberti) floruisse S Zenonē eiusdem Petri ac Martyrologij Romani aliorumq; auctoritate receptum est: de quo nos ad eius vitam 12. Aprilis. Biuarius, quod idem Petrus lib. 2. c. 67. seceßisse ab Vrbe Arcadium scribit propter rabiem persecutionis, addit, haud dubium Traianæ, ex sui scilicet Chronici fide: itaq; vult sibi ipsi illum auctorem repugnare. Matthias Lamberti scribit videri martyrium obiisse Arcadium tempore Antonini: verum cur ita sentiat argumentum nullum profert.
[4] Acta S. Arcadij edita sunt olim in Agonibus Martyrum Lutetiæ. [Acta.] Iis subiungimus S. Zenonis in eiusdem Martyris laudem sermonem, collatum cum veteri codice S. Mariæ de Ripatorio, aliisq; MSS. sunt vero ambo ita etiam stylo similia, vt vel Acta ex sermone concinnata, vel ad ea adumbratus esse sermo videatur. Eadem Acta ex S. Zenonis sermone expreßit Lippelous, Rosvveydus, Gabriel Flamma, Henricus Adriani, Matthias Lamberti Episcopus Brugensis, aliiq;.
ACTA
Ex Agonibus Martyrum editis.
Arcadius, Martyr Caesareae in Mauritania (S.)BHL Number: 0659
Ex agonibvs. Mart.
[1] Cvm in a Achaia sæuus debaccharetur furor, [Dira persecutio in Christianos.] & diabolus suos satellites in Dei populum armaret, tota familia Christi variis turbabatur lupi sæuientis incursibus, & in Deum & in eius cultores grauissimum committebatur bellum. Per singula tecta, vbi Christi, vbi veri Dei cultor, sola opinione aut esse aut fuisse credebatur, scatebat publicum scelus: nec erat locus in quo non committeretur pro religione sacrilegium. Cogebatur Christi populus vanis superstitionibus interesse; & aut libamina incesta in cultum nefandi ritus profundere, aut victimas sertis corollisque ornatas trahere, aut redolentia thura succendere, & inter fumidos ignes nidoresque aruinæ, bacchantium ritu psallere; vt his illicitis sacrificiorum exhibitionibus, a Christianorum mentibus Deus posset expelli.
[2] Sed dum hic bellum duri certaminis geritur, & familia Domini, [S. Arcadius tantisper latet.] cælo spectante, prouocatur; Arcadius Christi miles, videns vrbem funesta confusione turbari, & singulos quosque ad ferale illud spectaculum trahi, contemptis facultatibus suis, censuit celeri ex ea vrbe fuga id malum declinandum. Itaque foris inueniens latebras, aliquantulum temporis latuit, omni voto in abdito vigiliis, orationibus, & omni vitæ sobrietate Christo seruiens. Verum cum sacrificiis inuenitur absens, repente in eius b domicilium grassantium satellitū hostilis & furore præceps irruit manus, [Perquiritur.] sperans celeri festinatione famulum Dei præoccupari posse: quem propinquus Martyris, qui forte in illas ædes descenderat, pro posse defendit absentem. Hunc vero, eo quem quærebant non reperto, [Capitur pro eo illius propinquus.] ad nefanda rapuerunt. Quem sibi oblatum crudelissimus Prouinciæ Rector, iubet acri custodiæ obseruatione detineri, donec prodat locum, in quem Arcadius diffugisset.
[3] Beatus vero Christi miles Arcadius id intelligēs, iam pleno martyrij ardore feruens, [Arcadius vltro se Iudici sistit.] continuo latebras, quas aliquam diu fouerat, deseruit; nolens neque Christi confessionē diutius dissimulari, neque propinquum suum sua caussa afflictioni relinquere. In vrbem igitur rediens, voluntarie se Rectori Prouinciæ obtulit. Si, inquit, mea caussa propinquum in vinculis detines, nunc absolue innocentem: nam ipse veni vt liberem insontem, plane dicturus, quæ ille de me tibi indicare non poterat; & eorum quæ petes redditurus pro me rationem.
[4] Dixit Prouinciæ Rector: Do huic fugæ tuæ veniam, omni futuræ pœnæ sublato timore; [Intrepide ei respondet.] si vel sero sacrificare acquiescis. Cui Arcadius: Quid ais, Iudicum vanissime? putasne istius perdendæ fugacissimæ vitæ metu, aut properandæ mortis minis famulos Domini posse terreri, cum sciamus scriptum esse: Mihi viuere Christus est, mori vero lucrum? [Phil. 1. 21.] Excogita quibusuis potes suppliciis grauiora tormenta; quibusuis potes maximis furorum stimulis te accende; quibusuis in nos malitiis te exerce; nos a Deo vero non potes separare.
[5] Statim igitur crudelissimus Prouinciæ Rector, vipereo veneni sui felle commotus, cogitat quomodo noua & inaudita animaduersione, nec solita in reos lege, in Martyris membra possit desæuire: illi vilescunt vngulæ: inutiles illi videntur ictus plumbatarum: stat contemptus equuleus: negligitur (maioris pœne contemplatione) fustium imber: crudeli obseruatur menti nouum stupendumque supplicium, quo se stulte putat in homine posse vincere Deum. Iubet tunc beatum Martyrem tradi sui furoris consciis; quibus nihil aliud mandat, nisi vt pre satietate pœnarum, [Iubetur lente per iuncturas incidi.] præ optato vitæ discessu, Martyris spiritum cogant emigrare. Expectet, inquit, mortem suam, & per membra dissectus proprij laniatione corporis, trunco similis, viuum cadauer adspiciat: incidatur per singulas corporis iuncturas, & omnis compago dissoluatur. A digitorum c condylis incipite; dein manus a lacertis dissocientur, lacerti a cubitis, mox a thorace dissuantur humeri: & sic ab articulis pedum gradatim ascendentes, facite articulos a pedibus, pedes a cruribus, crura a poplitibus; & quod supererit, femora a coxendicibus dislocate: & sit in artificio vestro mora: vt diuturnitate tormentorū, miseriam suam agnoscat, qui patriorum Deorum sacrificia fugiens alienum voluerit colere Deum.
[6] Tunc lictores acceptis immanis animi mandatis, accedunt ad Arcadium, & ducunt ad victimæ locum, iustis & vitæ perennis amatoribus exoptatum. Perductus autem Arcadius, orans & intuens in cælum stetit, Deo inuocato, securus: [Præciduntur illi manus ac cetera mēbra.] & iam parauerat colla bipennis suscipiendis ictibus parata, putabat enim cita morte, se feralem Iudicis rabiem posse satiare: cum subito iubetur manus extendere. Profert illico manus; & cum articulatim secaretur, orabat: Manus tuæ Domine fecerunt me, & plasmauerunt me; da mihi intellectum. Et carnifices magis deficiebant ab exequenda crudelitate, quā ipse quiescebat a laude. [Deum laudat.] Insanus furore Iudex, primū amputandā linguam mādare nesciuerat, quæ iugiter Dominum in colluctatione martyrij confitens, tyrannum deuictum ostendebat, & deos nihil esse; sed solum Christum verum Deum & victorem acclamabat. Et ipse iam summa parte truncatus, in dorsum supinari iubetur. Resupinus in terga, Deum magis glorificans, quod in martyrio cælum suspiceret, vnde peteret auxilium; pedes alacris porrigit, & crura, & femora, simili crudelitate secanda: & protinus pedes articulis, crura pedibus, femora coxendicibus, venter quoque coxis, sæua carnificum arte viduantur. [Spectatores illacrymantur.] Et tanta fit martyrio constantia, tanta patientia, tanta denique gratiarum actio; vt crudeles adstantium oculi lacrymas continere non possent, & cælestem plane agnoscerent virtutem, quæ tantam caussaret patientiam; & iam dolerent, qui aliquas illi intulerant molestias.
[7] Nam post tot martyria, quot diuulsæ compagū d articulæ, quot resecta sunt membrorum fragmenta; truncum Martyris corpus proprio sanguine innatat: & inter hæc omnia Martyris spiritus in morarū diuturnitate seruatus perdurat inuictus, ante se corporis sui impedimenta, [Arcadius exultat, & hortatur adstantes vt fiant Christiani.] & funeris sui exuuias præmittens ad palmam: & videns laceras corporis sui partes iacere in terra, dicebat: O vos felicia membra, quæ meruistis Deo vestro famulari, numquam vos sic amaui in corpore sita, vt nunc exulto vos intuens separata: sic nos decuit ad tempus seiungi, vt tandem nostro Regi occurramus in gloria; & pro mortalibus membris vos eadem mihi restituamini immortalia: vos estis nunc Christi; & me nunc Christi esse sentio, quod semper super omnia optaui. Et adiecit: Parum est hoc, o viri qui circumstatis, spectatores insoliti theatri; hæc facile est tolerare, qui nouit de futura immortalitate cogitare. Deos vanos, qui vos nihil iuuare possint, relinquite. Deum meum, qui me confortat, agnoscite; pro quo mori vita est, pro quo pati deliciæ: cuius amor non tepescit, cuius honor semper crescet, ad quem pro tam paruo supplicio accedo semper victurus, numquam amplius ab eo recessurus.
[8] [Moritur.] Et hæc dicens, sine vlla molestia, pridie Idus Ianuarij, Christo Domino gloriosam reddidit animam. Videntes autem gloriosi Martyris exitum, mirabantur etiam ij qui amore tenebantur idolorum: Christiani autem magis animabantur ad suscipiendum martyrium, qui & sepelierunt corpus Martyris cum honore, [Sepelitur.] & reliquias eius dispersas colligentes, ei adiunxerunt, laudantes in Martyre Christum Dominum, qui dat pugilibus suis virtutem omnium superandorum tormentorum, cui est honor & gloria in secula, Amen.
[Annotata]
a Alij, vt diximus, probabilius in Mauritania occisum asserunt; quidam Ossunæ in Hispania.
b Matthias Lamberti interpretatur domum suburbanam, in quam se Sanctus abdiderat; aitq; eum cum hospes isthic esse negaret, elat a voce sese prodidisse. Petrus de Natal. & Martyrol. Germanicū, cum latitaret comprehensum a paganis, adductumq; ad Iudicem. vtrumque Actis repugnat.
c Condylus, κόνδυλος, iunctura est articulorum in digitis.
d Haud meminimus nos alibi hanc vocem feminina inflexione legere.
DE S. ARCADIO SERMO
S. ZENONIS EPISCOPI VERONEN.
Cum veteribus MSS. collatus.
Arcadius, Martyr Caesareae in Mauritania (S.)BHL Number: 0658
Avct. S. Zenone Episc.
[1] Dvm Beati Arcadij Martyris gesta, cælestis triumphi honore sublimia, [Acta SS. vtiliter referūtur.] fidei Annalibus recensenda mandamus, in agone immortalis laudis Christianus sēper ardor animatur: fit geminum de religiositate commercium, cum ad cæleste præmium populus accenditur, & de Martyris meritis non siletur. Sed quis illustris martyrij palmiferam tot tropæis coronam competenti valeat sermone disserere, cum in spiritali palæstra multiplex luceat sui numerositate victoria; cum in vno corpore tot martyria videantur esse, quot membra?
[2] [Persecutio aduersus Christianos.] Armauerat diabolus satellites suos in Dei populum veterano odio desertor antiquus, & totam familiam Christi impastæ feritatis grassatione turbabat. Indixerat in homine Deo bellum, & infaustæ superstitionis busto in nefas conscium toto mundo funereum fecerat rogum. Scatebat per tecta culminum publicum scelus: nec fuerat locus in quo non erat pro religione sacrilegium. Cogebatur Christi populus vanis superstitionibus interesse, atque in cultum nefandi ritus, nūc aut libamina incesta profundere, aut ornatas sertis victimas trahere, aut grauia nidoribus thura succendere, aut inter fumidos ignes pallenti aruina funesto sanguine prolitare; vt illiciti administratione ministerij Christianis mentibus Deus posset expelli.
[3] [Latet tantisper Arcadius.] Sed dum bellum duri certaminis geritur, & familia Domini cælo spectante a probatur, Arcadius beatissimus Martyr huius inopinati nuntij horrore perculsus, paululum distulit pugnam iam b debitus ad coronam. Nam posteaquam turbari vrbem funesta conuentione cognouit, ac singulos quosque ad funebre illud spectaculum trahi; contemptis vniuersis facultatibus suis, amputatis radicibus seculi, delitescens, secessionis se commendauit vmbraculo: c vtrumque Christiano explicans voto, vt & non longius videretur a prælio, & secedendo Euangelicæ iussionis animaretur exemplo. [Matth. 10. 23.]
[4] Ecce in eius hospitium, velut in hostilem prædam grassantium satellitum præceps irruit manus, [Perquiritur.] sperans occupatione festina Dei famulum posse deprehendi. Quem beati propinquus Martyris, qui in eius forte degebat habitaculo, absentem esse assiduis vocibus inclamabat. [Capitur eius propinquus.] Hunc vero profitentem, ad nefandam custodiam noxiæ mentis d mancipes rapuerunt. Quem oblatum sibi iubet crudelissimus Rector acri obseruatione detineri. Ad futuræ gloriæ testimonium tale Beatus Arcadius debiti martyrij quodammodo sequestrauerat pignus; in quo nec Christum relinqueret, [Vltro se Iudici sistit Arcadius, eiq; intrepide respōdet.] nec propinquum. Statim itaque beatissimus Martyr se latere non passus est: se vltro offerens Iudici, moram suam voluntariæ oblationis præiudiciis excusauit. Cui cum prouinciæ Rector, pristinæ eius fugæ veniam sub pactione promitteret, si se vel sero nefandis superstitionibus immiscuisset, talibus in eum sanctissimus Martyr vocibus exiliit: Quid, inquit, vanissime omnium ludicum? putasne, aut de lucis istius incōgruis vsuris, aut de properæ mortis subitis damnis familiam Domini posse terreri, cum sciamus Apostolica fide esse præscriptum: Mihi viuere Christus est, & mori lucrum? [Philip. 1. 21.] Excogita quibus potes suppliciis tormēta grauiora: maioribus te furoris stimulis accende: quamuis cruciatus exerce molem: nos a Deo non poteris separare.
[5] Statim igitur crudelissimus Rector, viperei veneni felle commotus, iubet non vsitata animaduersione pœnarum, nec vsuali in reos lege, carnificum manus in Martyris membra sæuire. Viluerunt vngulæ: [Iubetur lenta membrorū præcisione enecari.] inutiles ictus visi sunt plumbatarum: stetit contemptus eculeus: crebri fustium imbres, maioris pœnæ contemplatione neglecti sunt. Excogitatur nouum stupendumque supplicium, quo se in homine vincere crederet Deum. Iubet sanctissimum Martyrem furoris sui consciis tradi: quibus nihil aliud imperat mandatorum, nisi vt non præpropero discessu Martyris spiritus migraret ad cælum: Expectet, inquit, mortem suam, & per membra distentus, proprij corporis laniatione viuum se cadauer adspiciat. Incidantur, ait, ab articulis manus, a cruribus pedes. Cui B. Arcadius ait: O insane hominum, fraudauit te furor tuus: adhuc erat in victima Domini, quod possis offerre. Amputandam linguam mandare nescisti, quæ in colluctatione martyrij prior solet Domino confiteri.
[6] Ductus est tandem B. Arcadius ad exoptatum iustis orationibus locum. Et intuens cælum, stetit Deo spectante securus. Parauerat extensa futuris ictibus colla: [Præciduntur singula membra.] nudauerat gladiis venientibus iugulum: putauerat se feralem Iudicis amentiam citæ mortis sorte satiare: cum subito manus iubetur extendere, ac super cespitē nudus proiectus in faciem e pedum extrema nudare. Ecce inter ipsa supplicia vacare non sinitur, sed orationis instar per carnificis tormenta meditatur. [Mira Martyris constantia.] Erexerat securim percussor insanus, & signans oculis vulneris lineam, feralis ictus assidua contemplatione vibrabat: hæserant confessionis suæ glutino intrepidæ Martyri manus, nec salientes digiti futuræ mortis exitio palpitabant. Tanta fuit in Martyris deuotione constantia, vt omni corpore paratus veniret ad gloriam. Mox itaque, vt deuotum vulneribus corpus carnifex vidit, statim cadentis securis ictu neruorum connexa dissoluit, & cunctas compage discussa tuncturas corporis rupit: exilierunt sectæ manus, & redeunte in se venarum meatu, paullulum stupore fugitiuo, rursus in se riuos sanguinis, ruens vnda cruoris effudit. Dehinc poplitibus surisque porrectis, a germana coniunctione naturæ, gladio sæui latronis, plantarum limes inciditur, & obsequio pedum dum corpus Martyris viduatur.
[7] Numerent martyria, qui possunt numerare supplicia: & in vno corpore quantum diabolus publicatus est furere, [Commendatio illustris martyrij.] tantum agnoscatur Dominus triumphasse. Sed durat inter hæc Martyris spiritus, & morarum numerositate seruatus perstat viuus, parte sui corporis iam sepultus: remoratur in luce detentus, cuius membris iam plenus est tumulus. O dignus gloriosi exitus finis! Ascensurus altitudinem cæli, corporis sui impedimenta præmittit, & exequias funeris sui ipse præcedit. Cui hæc comparanda confessio? Machabæorum est iungenda numero. Eleazari est adæquāda proposito, comparanda consilio. Arcadius beatissimus Martyr adhuc demoratur in seculo, & iam Martyr recitatur in cælo, vt sit nomen Domini benedictum, qui regnat in secula seculorum, Amen.
[Annotata]
a Ms. Ripat. prouocatur.
b al. deditus.
c Ms. Rip. verumque Christianum exhibens voto.
d Manceps publicanum, & vniuersim cuiusuis rei redemptorē, sectorem ve significat; hic videtur pro satellite aut lictore accipi. Sic alibi qui sicarios conducit ad aliquem necandum, aut qui prædonum Dux est. Ita S. Cyprianus ep. 69. latrones mancipi, obsequio pleno humilitatis, obtemperant. Et paullo post sese quasi explicans: Præpositus illic agnoscitur & timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita, & nocens caterua consensit.
e Ms. Rip. pedem extendere, manum dare.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Arcadius von Cäsarea
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Arcadius von Cäsarea
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung