DE SANCTIS MARTYRIBVS ARGÆO, NARCISSO, MARCELLINO TOMIS IN PONTO.
Svb Licinio.
[Commentarius]
Argaeus, Martyr Tomis in Ponto (S.)
Marcellinus, Martyr Tomis in Ponto (S.)
Narcissus, Martyr Tomis in Ponto (S.)
Ex variis Avct.
[1] [S. Marcellinus quia noluit militare contra Ecclesiam occisus, Martyr habetur.] Qvod impia tyranni contra Ecclesiam & legitimum Principem signa sequi nollet Marcellinus, ab eodem trucidatus cum fratribus est: omnesq; in album Martyrum ab Ecclesia sunt relati. Horum Acta desiderantur: de causa mortis ista habent vetera Martyrologia. Vsuardus: In Ponto, ciuitate Tomis, trium fratrum Argæi, Narcissi, & Marcellini pueri, qui sub Licinio Principe inter tyrones comprehensus, cum nollet militare cæsus ad mortem, & diu in carcere maceratus, [Quæ passus sit.] atque in mare mersus, martyrium consummauit. Eadem habet Bellinus; addit Martyrologium Romanum: Fratres vero eius gladio perempti sunt. [Corpus ad littus delatum.] Eadem fere Maurolycus, & Ado, qui addit: Corpus eius ad littus delatum, & a religiosis viris depositum, magnis coruscat virtutibus.
[2] MS. antiquum monasterij S. Laurentij Leodij, quod nomen Vsuardi recenti manu adscriptum præferebat, licet Adonis potius sit. MS. itidem vetustum domus Professæ Societatis Iesv Antuerpiæ: In Ponto, ciuitate Tomis, trium fratrum Argæi, Narcissi, & Marcellini pueri, qui sub Licinio inter tyrones comprehensi, [Eadem tormenta passifratres dicuntur.] cum nollent militare cæsi ad mortem, & diu in carcere macerati, in mare mersi martyrium consummauerunt. Corpora eorum ad littus delata, & a religiosis viris deposita magnis coruscant virtutibus. Eadem habet MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti, nisi quod de iectis in littus corporibus non meminit. Consentit fere Vsuardi editio Coloniensis anni 1490.
[3] Galesinius, nescio quo auctore, quædam alia narrat de fratribus: Tomis in Ponto, sanctorum Martyrum Argei, Narcissi, & Marcellini. Hic cum sub Licinio Principe militare nollet, quoniam se Christianum esse affirmaret, nec debere propterea illius, idola colentis, militiæ adscribi; [Dū Marcellinum visunt, capti.] eam ob causam virgis crudeliter cæsus, diu in vinculis fuit. Quem Argeus & Narcissus fratres cum aliquando inuiserent, comprehensi item sunt, & in carcerem coniecti, in Christianaque fide constantes, securi percutiuntur. Marcellinus autem in mare proiicitur: sicque hic & illi duo martyrio coronantur. Eadem fere habet Martyrologium Germanicum.
[4] Notkerus: Et in Ponto, ciuitate Tomis, trium fratrum Argei, Narcissi, & Marcellini pueri. Item Tomis Phili Episcopi. Qui sub Licinio Cæsare inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, cæsus ad morrem, & diu in carcere maceratus, & in cippo missus, deinde in mare demersus, martyrium consūmauit. Cuius corpus ad littus delatum, & a religiosis viris depositum magnis coruscat virtutibus. Hrabanus, quæ hic de Philo dicuntur, ea Tito Episcopo tribuit III. Ianuarij; MS. S. Maximini Treuiris similiter III. Ianuar. Filo. Argæi vero & fratrum neuter meminit. Sed a librario S. Marcellini & Theogenis filij Episcopi confusa nomina, quibus eadem fuit obeundæ mortis causa. Vide dicenda inferius III. Ianuar.
[5] Vetustissimum MS. Martyrologium S. Hieronymi III. Ianuarij: Et in ciuitate Tomis Claudonis, Eugenis, Rhodi, [A quibusdam 3. Ianuar coluntur.] trium fratrum, Aræi, Narcissi & Marcellini pueri Christiani & Diogini, Eugenti, Rodonis, Primæ. Nostram de his coniecturam vide III. Ianuarij.